Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ordo sit sacramentum
Et arguitur quod non, quia sicut praelatio spiritualis quae est ordo datur cum quadam consecratione, ita & praelatio secularis, qua reges inungunt, sed regia dignitas non est sacramentum, ergo nec ordo de quo loquimur.
In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectones. In tertio solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio Ordo ecclesiasticus in quo datur potestas est vere sacramentum. Hanc conclusionem quo ad tres sui partes ponit Sanctus Thomas praesenti dist. q. 1. arti. primo. Nam primam partem scilicet quod ordo sit & debeat esse in ecclesia probat ibidem in solutione primae q. dicens. Deus sua opera in suae similitudinem producere voluit quantum possibile fuit, vt perfecta essent & per ea cognosci posset, & ideo vt in suis operibus repraesentaretur non solum secundum quod in se est, sed etiam secundum quod alijs influit, hanc legem naturalem posuit omnibus, vt vltima per media perficerentur, & media per prima vt dicit Dionysius, & ideo vt ista pulchritudo ecclesiae non de esset posuit ordinem in ea, vt quidam alijs sacra traderent suo modo in hoc Deo assimilati quasi Deo cooperantes sicut etiam in corpore naturali quaedam membra alijs influunt. Haec ille.
Item ibidem arguit sic. Status ecclesiae est medius inter statum naturae & gloriae, sed in natura inuenitur ordo quo quaedam alijs superiora sunt, & similiter in gloria, vt patet in angelis, ergo in ecclesia debet esse ordo. Haec ille Ex quibus patet ratio pro prima parte conclusionis: scodm am partem eiusdem scilicet quod ordo ecclesiasticus sit spiritualis potestas vel saltem in ordine conferatur spiritualis potestas probat ibidem in solutione 2. quaestiunculae, vbi recitat: dicta magistri in litera ponentis diffinitione ordinis quae talis est. Ordo est signaculum quoddam ecclesiae per quod spiritualis potestas traditur ordinato. Postea Sanctus Thomas ex ponendo praedictam diffinitionem sic dicit. Diffinitio quam ponit magister de ordine conuenit ordini secundum quod est ecclesiae sacramentum, & ideo duo ponit scilicet signum exterius, ibi signaculum quoddam. 1. signum quoddam, & effectum interiorem, ibi per quod spiritualis potestas &c. Haec ille.
Item ibidem in solutione primi arg. sic dicit. Signaculum non ponitur in hac diffinitione pro charectere interiori, sed proeo quod exterius geritur, quod est signum interioris potestatis & causa, & sic etiam sumitur character in alia diffinitione vel sequenti distinctione. Si tamen pro interiori charactere sumeretur non esset inconueniens, quia diuisio sacramenti in illa tria scilicet quorum vnum est sacramentum tantum, & aliud res tamen, & aliud res & sacramentum, non est in partes integrales proprie loquendo, quia illud quod est res tantum, non est de essentia sacramenti, quod est et sacramentum tantum transit, & sacramentum manere dicitur. Vnde relinquitur quod ipse character interior sit essentialiter & principaliter ipsum sacramentum ordinis. Haec ille.
Ex quibus patet quod ordo est potestas spiritualis, vel confert potestatem spiritualem ex diffinitione quam ponit magister, 3. partem conclusionis scilicet quod ordo sit sacramentum probat Sanctus Thomas ibidem in solutione 3. q. dicens. Sacramentum nihil aliud est quam quaedam sanctificatio hominis exhibita cum aliquo signo visibili. Vnde cum in susceptione ordinis quaedam consecratio hominis adhibeatur per visibilia signa constat ordinem esse sacramentum. Haec ille Ex quibus patet ratio in forma pro tertia parte conclusionis.
Secunda conclusio. Licet sint plures ordines, omnes tamen sunt vnum totale perfectum sacramentum & non plura totalia perfecta nec plures ordines totales & perfecti, sed vnus totalis & perfectus ordo. Primam partem huius ponit Sanctus Thomas praesenri dist q. 2. ar. primo, in solutione primae. q. dicens. Ordinum multitudo inducta est in ecclesia propter tria. Primo propter Dei sapientiam comendandam quae in distinctione ordinata rerum maxime relucet tam in naturalibus, quam ir spiritualibus, quod signatum est, quia regina saba videns ordinem ministrantium Salamoni non habebat vltra spiritum deficiens in admiratione sapientiae ipsius, 2. ad subueniendum humanae infirmati, quia per vnum non poterant omnia quae ad diuina ministeria pertinebant expleri sine magno grauamine, & ideo distinguuntur ordines diuersi ad diuersa officia, & hoc patet per hoc quod dominus Numeri 11. dedit Moysi. 70. senes populi in adiutorium. 3. vt via proficiendi hominibus amplius daretur, dum plures in diuersis officijs distribuuntur, vt omnes sint Dei cooperatores, quo nihil est diuinius, vt dicit Dionysius. Haec ille.
Ex quibus patet triplex ratio proprima parte conclusionis, quam probat vlterius ibidem arguendo pro conclusione, quia ecclesia est corpus Chcitur mysticum simile corpori naturali secundum apostolum, sed in corpore naturali sunt diuersa membrorum officia, ergo in ecclesia debent esse diuersi ordines.
Item ministerium noui testamenti est dignius quam ministerium veteris, vt patet 2. Corinds 3. sed in veteri testamento non solum sacerdotes, sed etiam leuitae ministri eorum sanctificabantur, ergo in nouo testonm debent consecrari per ordini nis sacramentum non solum sacerdotes, sed ministri eorum, & ita oportet quod sint plures ordines. Haec. ille. Secundam partem conclusionis ponit ibidem in solutione 2. Arguit enim sic 2. loco. Si ordo diuiditur, aut est diuisio totius in partes integrales aut in partes subiectiuas non in partes integrales, quia sic non reciperent praedicationem totius, ergo est diuisio in partes subiectiuas. Sed partes subiectiuae recipiunt in plurali praedicationem generis remoti sicut generis proximi, sicut homo & asinus sunt plura animalia & plura corpora animata, ergo sacerdotium & diaconatus sicut sunt plures ordines, ita sunt plura sacramenta, cum sacramentum sit quasi genus ad ordinem. Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod distinctio ordinis nonest totius integralis in partes, neque totius vniuersalis, sed totius potestatiui, cuius haec est natura quod solum secundum completam rationem est in vno, in alijs autem est aliqua peticipatio ipsius, ita est hic. Tota enim plenitudo huius sacramenti est in vno ordine scilicet in sacerdotio sed in alijs est quaedam participatio, & hoc signatum est in hoc quod dicit duindus movsi. Numeri 11. Auferam de sputuo tradam eis, vt sustentent, onus populi, & ideo omnes sunt vnum sacramentum Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Totum potestatiuum non praedicatur pluraliter cum sua totalitate de partibus suis collectiue sumptis, sed solum sir gulariter, sed hoc quod dico sacramentum ordinis vel ordo est quoddam totum potestatiuum respectu septem ordinum, ergo non praedicatur cum sua totalitate de illis pluraliter, sed singulariter, vt possit dici quod illa septem sunt totale perfectum sacramentum ordinis, & non plura totalia perfecta sacramenta vel ordinis perfecti totalis. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
QVantum ad 2. arti. arguitur contra conclusionem. Et quidem contra primam arguit Scotus probando quod sacramentum ordinis non sit potestas spuealis ad aliquem actum in ecclesiastica hierarchia. Primo quia ex ista descriptione sequitur quod epatus sit ordo cum sit potestas ad aliquem actum spumalem in ecclesia, vtpote ad actum consirmandi & conferendi ordines sacros, & non tantum potestas congrue exercendi, sed simpliciter exercendi, quia non Episcopus si attentet istos actus, vt nihil facit. Secundo, quia sequitur quod sub ordine sacerdotali non sit aliquis ordo, quod est contra omnes. Probatur, quia istam ptantem non habet diaconus, nec subdiaconus quia & si ipse possit aliquid facere congrue quod non faceret laicus, tamen si laicus attentet illud facere simpliciter faceret. Tertio, quia sequitur quod sacerdotium sit duo ordines, quia sacerdoti competit duplex potestas spiritualis scilieconficiendi Eucharistu. & absoluendi poenitentem quae non sunt vnam potestas, quia vna videtur prior altera, quia in cena Deus contulit primam apostolis 2. autem non nisi post resurrectionem Ioh. 20. Haec Scotus in forma.
Contra secundam conclusionem arguit Durandus probando quod ordo in generali acceptus non diuidatur in speciales ordines sicut in sacramenta, sed sicut in sacramentum & sacramentalia, ita quod solum sacerdotium est ordo & sacramentum, cetera vero sunt ordines, non sacramentalia, & hoc probat primo sic Quando plures actiones ordinantur ad vnum spiritualem effectum ita quod vna attingit illum, aliae vero solum disponunt, illa sola quae principaliter attingit est sacramentum, ceterae vero sunt sacramentalia tamen sicut patet de catechismo & exorcismo respectu ablutionis sub determinata forma verborum, quia enim omnes istae actiones ordinantur ad ablutionem peccati originalis, & ad hanc attingit sola ablutio exterior, ceterae vero sunt tantum dispositiones, ideo sola ablutio est sacramentum exorcizatio autem & cathetizatio sunt sacramentalia tantum, nunc est ita quod omnes ordinationes ministrorum ecclesiae sunt principaliter pop sacramentum Euch. conficiendum & ministrandum, ad hoc autem attingit ptas sacerdotalis, ceterae vero solum disponunt aliae quidem a remotis & aliae de propinquo, ergo sola ordinatio sacerdotalis est sacramentum cetere vero sunt sacramentales tantum.
Secundo, sic. Sicut potestas quae datur in baptismo est ad suscipiendum sacramenta, sic potestas ordinis vt est sacramentum est ad conficiendum vel conferendum ea, correspondet enim sibi inuicem sicut potentia actiua & passiua, sed in ordinibus sub sacerdotio non confertur aliqua potestas ad conficiem dum vel conferendum sacramenta, vnde diaconus qui superior est inter illos ex ordine non habet aliquod sacramentum conficere vel conferre, quamuis sacramentum Eucharistiae confectum a sacerdote habeat mediante vase dispensare vel portare solummodo, vel offerre, ergo nullus ordo sub sacerdotio est proprie sacramentum. Tertio, quia in ordinatione sacerdotis confertur potestas vel deputatio per quam ordinatus potest aliquid facere, quod prius non poterat etiam quo ad genus facti. Sicut ordinatus in sacerdotem potest conficere corpus domini absoluere in foro poenitentiae, quod non poterat sine tali ordine, sed in ordinibus inferioribus sacerdotio nulla potestas vel deputatio confertur ordinato per quam possit aliquid quod non poterat prius, sed solum per quam licet facere quod non licebat prius. Quicquid enim potest diaconus ordinatus, puta legere euangelium ministrare sacerdoti &c. totum poterat facere prius, sed non licebat ei, & similiter est in inferioribus ordinibus. Ergo cum potestas sit ad posse, & non ad licere, potestas quae confertur in alijs ordinibus a sacerdotio non est potestas simplicuer, sed secundum quid nec illi ordines sunt ordines simpliciter, cum ordo sit signaculum ecclesiae mediante quo spiritualis potestas traditur ordinato, quare nec sunt sacramenta simpliciter, sed secundum quod siue quidam sacramentalia. Et quod plus est in quibusdam minoribus non dat potestas, per quam ordinatus possit aliquid facere vel eiliceat quod prius non posset vel ei non liceret, sicut est de ostiario ledore & acolirho. Omnia enim officia praedium ordinem licite faciunt non ordinati sicut ordinati secundum vsum vniuersalis ecclesiae.
Vnde deputatio ad praedicta officia facienda videtur esse ab institutione ecclesiae ad solem nitatem diuini cultus ecclesia autem non potest instituere sacramenta, sed solum sacramentalia. Quarto confirmatur hoc per commune dictum doctorum. Dicunt enim communiter quod distinctio ordinum non est totius integralis in suas partes, nec totius vniuersalls in partes subiectiuas, sed totius potestatiui. Cuius haec est natura quod totum secundum completam rationem est in vno, in alijs autem est aliqua participatio illius, & ita est hic. Tota enim plenitudo huius sacramenti est in vno ordine scilicet in sacerdotio, in alijs autem est aliqua participatio ordinis: ex quo ergo tota plenitudo sacramenti est in sacerdotio, in alijs autem solum quaedam participatio, patet quod non sunt proprie sacramenta, sed quaedam sacramentalia. Nec video quare hoc non possit teneri probabiliter, immo non videtur quod aliter possit saluari dictum fratis Thomae cuius sunt verba praecedentia quia si quilibet ordo est per se & simpliciter sacramentum, tunc plures ordines sunt plura sacramenta, & non vnum tantum, vt ipse dicit. Et iterum ordo erit totum vniuersale ad speciales ordines & sacramentum, similiter speciales erunt eius partes subiectiuae, quia illae sunt partes subiectiuae quae per se & simpliciterr recipiunt praedicationem rotius, & sic esset in proposito, si quilibet ordo esset per se & simpliciter sacramentum, quod iterum ipse negat. Si vero omnes ordines sunt vnum sacramentum, vt partes eius quen ad modum consecratio panis & consecratio vini faciunt vnum sacramentum completum Eucharistiae, sequeretur quod speciales ordines erunt partes integrales vnius sacramenti ordinis quem ad modum in sacramento Eucharistiae consecratio panis & vini sunt partes integrales eius: hoc autem iterum ipse negat. Non restat ergo quod possit eius intentio saluari nisi modo supradicto scilicet quod sacerdotium sit per se & simpliciter ordo & sacramentum, cetera vero sint sacramentalia tantum.
Quinto principaliter Quia si aliquid moueret ad oppositum hoc potissime videretur ratio quam quidam inducunt quae talis est. Omne illud in quo confertur gratia ex opere operato est sacramentum, sed in ordinatione diaconi & subdiaconi gratia confertur ex opere operato, ergo sunt sacramenta minor probatur sicut Quicunque deputatur diuinitus ad aliquod officium cuius executio non potest fieri congrue sine gratia in collatione officij, quia Deus non deficit in necessarijs, sed diaconus & subdiaconus in sua ordinatione deputantur ad officia quae congrue sine gratia exequi non possunt, deputantur enim ad sacramenta tractanda quae immundis tangere nefas est secundum Dionysium primo cap. ecclesiasticae hierarchiae, ergo in eorum ordinatione confertur eis gratia, ergo sunt sacramenta, sed hoc non valet propter duo. Primo quia maior proposito est vera in illis operibus quae directe & immediate ordinantur ad rellendum peccatum, quia cum peccatum non tollatur nisi per gratiam, actio per quam confertur gratia est ibi principalissima, & ideo est sacramentum, sicut est ablutio in baptismo. In operibus autem quae non immediate ordinantur tur contra peccatum, sed ad conferendum potestatem seuofficium propter aliquem finem, illa sola operatio est sacramentum per quam confertur potestas quae directe & immediate ordinatur ad finem intentum, quia illa sola est principalis, ceterae vero & si eis conferatur gratia, sunt ad miniculatiuae, & ideo solum sunt sacramentales, & non sacramentum, sic autem est in ordinibus vt declaratum est prius, ideo &c. 2. quia posset dici ad minorem propositionem quod ipsa non sumitur vniuersaliter pro omnibus ordinibus sub sacerdotio, sed solum pro diaconatu & subdiac onatu, nec eius probatio se extendit ad minores ordines de quibus superius facta est mentio, videlicet ad ostiarium lectorem acolithum, quia officia praedictorum ordinum possunt exerceri sine gratia quamuis non meritorie, quia sine gratia nullum opus est meritorium, & ideo per illam rationem n on probatur qu. in collatione praedictorum ordinum conferatur gratia. Dictum etiam Dionysij quod immundis symbola tangere nephas est, intelligitur de administratione sacrorum quae non pertinet ad diaconum vel subdiaconum sed sed solum ad sacerdotem. Rursus si dicatur quod sacramentum & sacramentalia debent simul conferri, cum sacerdotio autem non simul conferuntur reliqui ordines.
Non valet, quia non oportet sacramentalia simul cunferri cum sacramento, nam in primitiua ecclesia prius multis diebus & quoque pluribus annis catechizabantur aliqui prius quam baptizarentur, sicut legimus de beato Martino, & eodem modo prius tenpore promouetur quis ad minores ordines gradatim antequam fiat sacerdos, vt probato in minoribus maiora committantur. Haec Durandus in forma. Ab alijs contra eandem arguitur sic primo. Si quilibet ordo per se non debeat dicisacramentum, sed omnes simul vnum sacramentum sunt, ergo quilibet ordo aut essentialiter pertinet ad sacramenti ordinis rationem, sicut consecratio vini essentialietr pertinet ad sacramentum Eucharistiae, sicut consecratio panis & econuerso, quod nullus dicit, vel in vno tantum consistit ratio sacramenti scilicet in sacerdotio, in alijs autem concomitatiue tantum tanquam in sacramentalibus adiunctis, & habetur propositum. Secundo. Quia si ordo est sacramentum quilibet ordo erit sacramentum, sed cum ordines sint septem, sequitur quod sint septem sacramenta. Tertio. Quia si quilibet ordo est sacramentum. Aut per se, & sic sunt partes subiectiuae, & ordo erit totum vniuersale. Aut sic quod omnes sunt vnum sacramentum, & tunc sunt partes integrales: sed vtrunque est falsum, ergo &c. Quarto. Illud solum est sacramentum quod attingit ad effectum principaliter intentum, quod vero disponit est sacramentale. Et hoc patet per Thomas supra dis. 23. q. 1. cum ergo solum sacerdotium attingat ad effectum principalem illud solum est sacramentum, cetera vero sacramentalia. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad 3. arti. respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Scoti contra primam conclusionem dicitur quod consequens illatum non est inconueniens, quia Episcopatus est ordo accipiendo odinem vno modo secundum quod videbitur in sequenti quaestione, ideo de hoc non amplius dicitur pro praesenti. Ad secundum negatur consequentia, quia non solum sacerdos verum etiam subdiaconus & diaconus & ceteri ordinati habent spualem potestatem & recipiunt characterem in sua ordinatione. De hoc Sanctus Thomas praesenti dist. q. 1. ar. 2. in solutione 2. quaestiunculae sic dicit. Circa hanc quaestionem fuit triplex opinio. Quidaam enim dixerunt quod in solo ordine sacerdotali imprimitur character. Sed hoc non videtur verum, quia actum diaconi nullus potest exercere licite nisi diaconus, & ita patet quod habet aliquam potestatem spumalem in dispensatione sacrorum quam alij non habent. Et propter hoc alij dixerunt, quod in sacris ordinibus imprimitur character, non autem in minoribus, sed hoc iterum nihil est, quia per quenlibet ordinem aliquis constituitur supra plebemn in aliquo gradu potestatis ordinatae ad sacrorum dispensationem. Vnde cum character sit signum distinctiuum ab alijs oportet quod in omnibus character imprimatur. Cuius etiam signum est quod perpetuo manent & nunquam reiterantur. & haec est tertia opinio quae communior est. Haec ille.
Item ibidem in solutione primi sic dicit. Quilibet ordo vel habet actum circa ipsum sacramentum vel ordinatum ad sacrorum dispensationem, sicut ostiarij habent actum admittendi homines ad diuinorum sacramentorum inspectionem, & sic de alijs, & ideo in omnibus requiritur spumalis potestas. Haec ille.
Cum autem dicit arguens quod laicus potest facere quicquid potest diaconus quamuis non licite &c. Dicitur quod hoc confirmat propositum, quia actus licitus & actus illicitus licet quandoque sint eiusdem speciei in esse naturae. differunt tamen specie vel genere in esse moris vel iuris. & ideo laicus non potest facere actum eiusdem speciei secundo modo dicte cum illo, quem potest facere ordinatus, & sic oportet quod ordinatus habeat aliquam potestatem spiritualem absolutam vel respectiuam quam non habet laicus vel non ordinatus.
Item quicquid sit de actibus exterioribus, tamen character ordinis aliquem actum interiorem habet, cui similem potest habere non ordinatus, puta signare distinguere & configurare. De qua materia diffuse loquitur Sancts Thomas quarta dist. huius q. 1. arti. primo. Veruntamen ad hoc argu.s diffusius respotendet Petus de palu. dicens. Quidam dicunt quod non in omni ordine est character proprie dictus. Vbi est sciendum quod secundum eos cum character sit potestas per quam operatur diuinas actiones, sicut aliquid habens dupliciter rationem potestatis, sic & characteris, potestas enim proprie dicitur per quam possumus in actum in quem alias non possemus. Sed potestas secundum quid est per quam licite possumus, quod alias poteramus, sed non licite, & sic character simpliciter dicitur potestas per quam possumus in actum in quem prius non poteramus, sed character secum dum quid dicitur potestas per quam licite possumus in actum in quem prius poteramus, sed non licite accipiendo characterem pro potestate simpliciter dicta, sic character non imprimitur nisi in sacerdotio, non autem in inferioribus ordinibus. Cuius rationem assignant, quia cuicunque confertur aliqua potestas spiritualis simpliciter talis potest in spiritualem effectum in quem non poterat prius, vt dictum est, sed sacerdos post suam ordinationem potest spiritualem effectum in quem non poterat prius, quia potest conficere sacramentum Eucharistiae, & absoluere in foro poenitentiae quod prius non poterat. Diaconus vero & inferiores ordines post ordinationem suam non possunt in aliquem effectum quem prius non possent, quamuis liceat eis nunc quod non licebat prius. Prius enim poterat Euangelium legere, & sacerdoti ministrare, sed non licebat, ergo in ordine sacerdotis confertur potestas spiritualis simpliciter dicta, non autem in ordine inferiorum, si ergo character sit potestas spiritualis, sequitur quod character proprie & simpliciter dictus imprimatur in sacerdotio & non in inferioribus ordinibus. Nec est instantia nisi de exorcista qui videtur sua ordinatione accipere potestatem ad effectum spiritualem, scilicet ad impediendum potestatem Daemonis, sed istud secundum Cyprianum non cogit, quia ipse ponit quod exorcismus nihil facit, sed tantum significat illud quod in baptismo postea efficitur. Dicit enim sic. Scias diaboli nequitiam permanere vsque ad aquam salutarem, in aqua autem baptismi omnem nequitiam amittere, & ita secundum ipsum exor cista non habet potestatem super daemonem, sed quia contrarium tenetur communius, ideo potest concedi quod in ordine exorcistaeimprimatur character. Nec tamen propter hoc est dignior caeteris ordinibus, quia quamuis in hoc excedat, tamen in alio exceditur, in hoc scilicet quod actus ordinum magis de propinquo se habent ad sacramentum Eucharistiae quam actus exorcistae qui immediate ordinatur ad tollendum impedimentum baptismi & mediante baptismo ad Eucharistiae sacramentum. Si vero character accipiatur secundo modo, scilicet pro potestate per quam licite possumus in actum, in quem prius poteramus, sed non licite, sic dicendum est quod in omnibus ordinibus imprimitur character quia per quemlibet ordinem deputatur ordinatus ad actum qui est sacer vel ratione materiae uel ex relatione, quam habet ad Eucharistiae sacramentum.
Sed contra, quia in confirmatione imprimitur character proprie dictus sicut in baptismo & sacerdotio, & tamen per illum non potest in quod prius non posset etiam licite, sed tantum ex officio, sieut miles etiam non recipit potestatem facti, sed officij ad pugnandum. Et vlterius quia illa quae non imprimunt characterem reiterantur, ergo &c. Sed ad hoc dicerent quod illa per quae fiunt deputationes ad aliquod sacramentum cum consecratione illa non iterantur quandiu res manent, licet consecratio non imprimat characterem, nec sit sacramentum, sed importat solam deputationem ad aliquod sacrum. Haec Petrus. Mihi videtur quod opinio quam recitat & in parte approbat non est vera quo ad aliqua scilicet quod potestas quae confertur alijs ordinibus a sacerdotio sit potestas solum per quam quis licite potest, quod prius poterat sed non liciter. Hoc enim falsum est in omnibus minoribus ordinibus vel saltem tribus illorum. Vnde Sanctus Thomas 2. q. huius di. ar.a, arguit sic nono loco. In quolibet actu ordinis spiritualis debet esse aliqua vis spiritualis, quam habent ordinati prae alijs, sed in apertione & clausione ostiorum nonhabet aliam potestatem spiritualem ostiarii quam alij homines ergo hoc non debet poni actus ipsorum. Ecce argumentum Sequitur responsio. Quidam inquit dicunt quod in susceptione ordinis datur ostiario quaedam vis diuina vt arcere possit alios ab introitu templi, sicut & in Christo fuit quando eiecit vendentes de templo, sed hoc magis pertinet ad gratiam gratis datam quam ad gratiam sacramenti. Et ideo dicendum quod suscipit potestatem vt ex officio hoc agere possit quamuis etiam hoc ab alijs fieri possit, sed non ex otficio, & ita est in omnibus actibus minorum ordinum, quod possunt per alios licite fieri, quamuis illi non habeant ad hoc osicium, sicut etiam in domo non consecrata potest dici misia, quamuis consecratio Ecclesiae ad hoc ordinetur, vt missa in ipsa dicatur. Haec ille.
Patet ergo ex omnibus praedictis quod character ordinis aliquis est potestas ad fa. ciendum aliquid quod sine illo non posset fieri nec licite nec illicite, sicut character sacerdotij vel exorcistae, aliqui vero est potestas ad faciendum aliquid quod finem illo posset fieri, sed non licite, sic character diaconatus & subdiaco natus, aliquis vero est potestas ad faciendum aliquid quod sine illo posset fieri licite, sed non ex officio. sicut est character trium minorum ordinum & simile est de charactere confirmationis vt ponit Sanctus Thomas 7. dis. 4 art. 1. q. 3. Vtrum autem potestas vel character sex ordinum extendat se ad aliquem effectum interiorem & spiritualem in quem non poset carens tali ordine non est manifestum nec a doctoribus determinatum nisi de exorcismo, de quo dicit beatus Thomas 6 dist. huius q. 2. art. 3. in solutione secundae. q. quod ea quae in exorcismo dicuntur & aguntur aliquem effectum habent in eo qui exorcizatur, qui quidem effectus est debilitatio potestatis daemonis ne tantum possit in homine sicut ante baptismum, & ne alia bona impediat in ipso. Haec ille.
Tamen ex hoc non directe potest concludi quod illa actiuitas sit in exorcista, sed solum quod in verbis exorcismi. Potest tamen probabiliter concedi, quod sit in vtrisque. Forte actus superiorum ordinum aliquem effectum habent nobis ignotum in corpore Christi mystico positiuum vel priuatiuum disponentem populum ad sacramentorum dignam susceptionem vel inspectionem, quem effectum non habet actus exercitus per ministrum laicum non ordinatum. Hoc autem puto indubitanter verum quod nullus laicus potest exercere licite actum exorcistae, quod si praesumeret, nihil faceret & mortaliter peccaret, & sic patet ad secundum Scoti. Ad tertium eiusdem negatur consequentia, nec valet probatio ut alias dictum fuit di. 19. q. 1. quia potestas sacerdotalis vnica est secundum essentiam absolutam, licet habeat diuersos actus, & consequenter diuersos respectus & habitudines & nomina. Cum autem dicit arguens quod vna illarum prius tempore data fuit Apostolis quam alia. Negatur. Sed conceditur quod eadem potestas primo data fuit Apostolis ir coena quo ad vsum eius primarium & principalem & post resurrectionem fuit eis data quo ad alium vsum vel actum secundarium & minus principalem modo alias exposito Et de hoc allegatum fuit ibidem dictum Sancti Thomas ir praesenti dist. q. 2. art. 3. in solutione 2. vbi sic dicit. Dominus discipulis dedit sacerdotalem potestatem quantum ad principalem actum ante passionem in coena quando dixit. Ac. cipite & manducate, vnde subiunxit, hoc facite in meam commemorationem. Sed post resurrectionem dedit eis potestatem sacerdotalem quantum ad actum secundarium quod est ligare & soluere. Haec ille.
Ibidem etiam dicit in principali solutione quod collatio potestatis sacerdotalis fit perhoc quod dat eis aliquid quod ad proprium actum pertinet, & quia principalis actus sacerdotis est consecrare corpus & sanguinem Christi, ideo in ipsa datione calicis sub forma verborum determinata character sacerdotalis imprimitur. Haec ille.
Item dist. 18. q. 1. art. 1. q. 2. in solutione primi sic dicit. Ad duo quorum vnum est causa alterius vnpotestas ordinatur, sicut in igne ad calefaciendum & dissoluendum. Et quia omnis gratia & remissio in corpore mystico ex capite suo puenit ei, ideo eadem potestas videtur esse per essentiam qua sacerdos conficere potest, & qua potest ligare & soluere, si iurisdictio adsit. Nec differt nisi ratione secundum quod ad diuersos effectus comparatur sicut etiam ignis dicitur secundum aliam rationem calefactinus & liquefactiuus, & quia nihil aliud est character sacerdotalis quam potectas exercendi illud ad quod principaliter ordo sacerdotij ordinatur, oportet quod sit idem quod spiritualis potestas, ideo character & potestas consiciendi, & potestas clauium est unum & idem per essentiam, sed differt ratione. Haec ille. Et haec sufficiant ad obiecta Scot contra primam conclusionem, ad quorum elucidationem valebunt dicenda ad obiecta contra secundam conclusio nem.
Ad primum contra secundam conclusionem respondet Petrus quod maior argumenti vera est tunc solum quando plures actiones ordinantur sic ad vnum effectum communem quod non habent praeter illum aliquem proprium effectum ex opere operato qui sufficiat ad rationem sacramenti, sicut est in exorcismo & in illis quae dicuntur ante & post in quolibet ordine quando confertur. Secus autem est quando quaelibet actio habet proprium effectum ex opere operatio, qui sufficit ad rationem sacramenti. Tunc enim quodlibet est sacramentum, sed quia omnes illi proprii effectus non sunt propter se intenti, sed propter aliquid vnum ideo omnes illae actiones simul sumptae facinnt vnum sacramentum integrum & perfectum, sed quaelibet illarum facit sacramentum imperfectum & diminutum. Haec Petrus & bene hoc addito quod maior Durandi licet habeat aliquam apparentiam loquendo de actionibus ordinatis ab Ecclesia ad principalem actione institutam a Christo potissime quando illae diuersae actiones fiunt super eodem supposito vel persona, tamen loquendo de diuersis actionibus ordinatis a Christo super diuersa supposita, & cum diuersis formis ad conferendum specialem gratiam vel effectum gratiae dicta maior nullam habet apparentiam. Sic autem est de effectionibus quae sunt ordinationes ministrorum Ecclesiae sub sacerdotio.
Ad secundum respondet Petrus dicens quod quamdo dicitur quod ordo prout est sacramentum est ad conferendum seu conficiendum, sicut baptismus est potentia passiua ad suscipiendum ea, addendum est, vel ad praeparandum & ministrandum ad conficere vel conferre. Si dicatur quod ex parte potentiae passiuae non est nisi vna actio quae sit sacramentum, aliae autem sunt sacramentales & praeparatoriae, ergo nec ex parte potentiae actiuae non est simile, quia plura requiruntur ad agendum quam ad patiendum. Vel dicendum quod etiam ordinum quidam disponunt ad sacramentum conferendum & conficiendum disponendo populum. In minori autem verum dicunt nisi de diacono qui ex officio habet sanguinem ministrare. Tamen adhuc videtur quod non sit suus gradus nisi fiat mentio in verbis suae ordinationis. Haec Petus & bene. Nec maior argument est simpliciter falsa. Illa enim similitudo ibidem facta de baptismo & ordine non tenet per omnia, sed sufficit quod sicut in sacramento baptismi confertur potentia passiua ad susceptionem sacramentorum, sic in sacramento ordinis conferatur aliqua potentia actiua ad exercendum aliquam actionem ordinatam mediate vel immediate ad conficiendum vel dispensandum sacramentum Eucharistiae vel ad praeparandum eius materiam, vel proprium suscipientem sacramentum, vel aliquid huiusmodi. Hanc autem potestatem habet quilibet ordinatus qualicunque ordine Ecclesiastico, sicut ostendit Sanctus Thomas in hac dist. q. 2. ar. primo in solutione secundae. q. dicens. Distinctio ordinum est accipienda secundum relationem ad Eucharistiam, quia potestas ordinis aut est ad consecrationem ipsius Eucharistiae, aut ad aliquod ministerium ordinandum ad hoc. Si primo modo, sic est sacerdotium, & ideo cum ordinantur accipiunt calicem cum vino & patenam cum panae ad designandum quod accipiunt potestatem consecrandi corpus & sanguinem Christi cooperatio autem ministrorum est vel in ordine ad ipsum sacramentum vel in ordine ad suscipientes. Si primo modo, tripliciter. Primo enim est ministerium quo minister cooperatur sacerdoti in ipso sacramento quantum ad dispensationem, licet non quantum ad consecrationem quam solus sacerdos facit, & hoc pertinet ad diaconum.
Vnde in litera dicitur quod ad diaconum pertinet ministrare sacerdoti in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi. Vnde etiam ipsi sanguinem dispensant. secundo est ministerium ordinatum ad materiam sacramenti ordinandam in sacris vasis ipsius sacramenti, & hoc pertinet ad subdiaconum Vnde in litera dicitur quod vasa corporis & sanguinis domini portant & orationes in altari ponunt, & ideo accipiunt calicem de manu Episcopi, sed vacuum cum ordinantur. tertio est ministerium ordinatum ad praesentandum ad manum sacerdoti, & hoc competit acolitho. Ipse enim in litera dicitur vrccolum cum aqua & vino praeparat. Vnde accipiunt vrceolum vacuum. Sed ministerium ordinatum ad praeparationem recipientium non potest esse nisi super immundos, quia qui mundi sunt iam ad sacramenta percipienda sunt idonei. Triplex autem est genus immundorum secundum Dionysium, quidam enim sunt omnino infideles credere non volentes, & hi totaliter etiam a visione diuinorum & a caetu fidelium arcendi sunt, & hoc pertinet ad ostiarios. Quidam autem sunt volentes credere, sed nondum instructi scilicet cathecumini, & ad eorum instructionem ordinatur lectorum ordo, & ideo prima rudimenta fide scilicet uetus testamentum eis legendum committitur. Quidam uero sunt fideles instructi, sed impedimentum habentes ex daemonis potestate id est energumini, & ad hos habet ministerium ordo exorcistarum: & sic patet ratio numeri & gradus ordinis. Haec ille.
Ex quibus patet quod quilibet ordo habet potestatem uel ad consecrandum Eucharistiam, uel ad aliquod ministerium ordinatum ad hoc. Ad tettium respondet Petu de Palude dicens. Quia quando dicitur quod non est ordo simpliciter, quia non est potestas simpliciter nisi in sacerdotio potest addi quod immo in subdiaconatu & diaconatu est nona non potestas, quia prius poterat contrahere matrimonium postea non possunt, & si contrahant non est matrimonium, nec sacramentum.
Item dicendum quod bene est aliquod verum sacramentum non solum per quod aliquis potest agere vel pati quod prius non poterat nisi illicite sicut per matrimonium accipit potestatem vnius in alium non patiendi aut faciendi quod prius non poterat, sed faciendi licite quod prius non poterat nisi illicite, & sic est de diaconatu & subdiaconatu.
Item aliquid est sacramentum per quod datur potestas faciendi ex officio quod prius poterat facere licite, sed non ex officio sicut in confirmatione, & sic est de minoribus ordinibus, quorum actus etiam licite sine illorum ordine etiam exercentur, non tamen ex officio a Deo instituto sicut cum illis. Vel si concludat quod non quilibet ordo est sacramentum perfectum, sed imperfectum, concedendum est. Quia autem dicitur quod licere non est posse nisi secundum quid. Dicitur quod immo potestas iuris dicitur esse potestas simpliciter, sicut in matrimonio potestas quam dicitur vnus habere in alium non est potestas facti, quam magis habet qui opprimit alienam, quam qui reddit debitum suae, sed solum potestas iuris, qua licite facit quod prius non poterat.
Item exorcistatus & Episcopatus erunt simpliciter potestates sicut sacerdotium, quia perilla potest quis quod prius non poterat. Haec Peas & bene. Cum autem concludit arguens quod ordo ostiariorum lectorum & acolithorum non est nisi ex institutione Ecclesiae &c. Negandum est. Vnde Sanctus Thomas ubi supra in solutione secundi argumenti. sic dicit. In primitiua Ecclesia propter paucitatem ministrorum omniainferiora minsteria diaconis committebantur, ut patet per Dionysiumtertio capitulo Ecclesiasticae Hierarchiae, vbi dicit. Ministrorum alii stant ad portas clausas templi, alii aliud quid proprii ordinis operantur, alij cum sacerdotibus ponunt in altare sacrum panem & benedictionis calicem. Nihilominus erant praedictae omnes potestates implicitae in vna diaconi potestate, sed postea ampliatus est cultus diuinus, & Ecclesia quod implicite habebat in uno ordine explicite tradidit in diuersis & secundum hoc dicit magister in littera quod Ecclesia alios ordines sibi instituit Haec ille.
Ad quartum respondet Petrus dicens quod sicut quaelibet anima est anima, sed non perfecta nisi intellectiua in qua hae tres uniuntur, & est vna perfecta anima, sic in proposito, nisi quod ibi est totum essentiale cum toto potentiali, & est ibi vnitas realis non plures animae in homine, hic autem est unitas ordinis. Vnde sunt plura sacramenta imperfecta, sed vnum perfectum. Nec etiam sacerdotium sine alijs est sacramentum per se & distinctum. Tunc enim alia uel non essent sacramenta, vel essent distincta sacramenta a sacerdotio. Quia autem dicit Thomas quod tota plenitudo huius sacramenti est in sacerdotio intelligendum est quantum ad essentiam illius quod principaliter & finaliter, quaeritur in omnibus ordinibus, non autem quantum ad perfectionem & integritatem accidentalem eiusdem, nec quantum ad essentiam eorum quae immediate ut proprius finis quaeruntur in singulo ordine. Nisi enim sacerdos suscepisset ordinem diaconaius non licite facerent officium diaconi nisi forte inferior contineatur in superiori. Haec Petrus. Et uidetur in aliquibus discordare a Sancto Thoma. Nam Sanctus Thomas in hac dist. q. 1. ar. 2. in solutione quintae quaestiunculae sic dicit. Non est de necessitate superiorum ordinum quod aliquis prius habeat minores ordines, quia potestates sunt distinctae, & vna quantum est de sui ratione non requirit aliam in eodem subiecto, & ideo in primitiua Ecclesia aliqui ordinabantur in presbyteros qui prius ordines inferiores non susceperant, & tamen poterant omnia quae possunt inferiores ordines, quia inferior potestas comprehenditur in superiori virtute, sicut sensus in intellectu, & ducatus in regno, sed postea per constitutionem Ecclesiae determinatum est quod ad maiores non se ingerat qui prius in minoribus officijs non se humiliauit & inde est quod qui ordinantur per saltum non reordinantur, sed id quod omissum fuerat de praecedentibus ordinibus eis confertur. Haec ille.
Item sicut recitatum fuit in solutione praecedentis secundum ipsum potestas diaconi comprehendit omnes inferiores virtute & implicite. Dicitur quod in argumento Durandi sunt multi defectus. Primus est cum infert istam falsam consequentiam ex dictis Sanctus Th. In diaconatu & inferioribus ordinibus est aliqua participatio sacramenti ordinis, sed in sacerdotio est plenitudo huius sacramenti, ergo solum sacerdotium est sacramentum, & reliqui ordines non sunt sacramentum, sed sacramentale. Haec enim consequentia non sequitur ex dictis Sancti Thoma Nec est secundum mentem eius, nam ipse concedit antecedens & negat consequens, quod patet. Nam ipse concedit quod quilibet ordo est sacramentum, nam q. 2. huius dist. ar. 1. in solutione tertiae quaestiunculae sic dicit. Ordo dicitur sacer dupliciter. Vno modo secundum se, & sic quilibet ordo est sacer, cum sit sacramentum quoddam: alio modo ratione materiae circa quam habet aliquem actum, & sic ordo dicitur sacer qui habet aliquem actum circa rem consecratam: & sic sunt tantum tres ordines sacri scilicet sacerdos & diaconus qui habent actum circa corpus & sanguinem Christi consecratum, & subdiaconus qui habet actum circa vasa consecrata. Haec ille.
Ex quibus patet quod secundum mentem & dicta eius quilibet ordo est sacramentum, sed arguens male exponit dicta eius, & forte praue intellexit. Cum enim dicit Sanctus Thomas in antecedente illius consequentiae quod tot plenitudo huius sacramenti est in solo sacerdotio. & in alijs est quaedam participatio non loquitur de participatione sacramenti quo ad nomen & rationem, sed quo ad potestatem quia illa perfecte est in sacerdotio, sed participatiue in alijs. Et quod loquatur de hac participatione patet. Nam eodem ar. 1. q. 1. in solutione tertij sic dicit. In regno quamuis tota potestatis plenitudo resideat penes regem, non tamen excluduntur ministrorum potestates quae sunt participatione quaedam regiae potestatis. Et similiter est in ordine. Haec ille. Et hoc consonat dictis eius in consimili materia. Nam prima parte q. 77. ar. 1. sic dicit. Totum potestatiuum medium est inter vniuersale & totum integrale. Totum enim vniuersale adest cuilibet parti secundum totam essentiam & virtutem, vt animal homini & equo, & ideo proprie de suis partibus praedicatur. Totum vero integrale non est inqualibet parte, neque secundum totam essentiam neque secundum totam virtutem, & ideo nullo modo de suis partibus praedicatur, sed aliquo modo licet improprie praedicatur de omnibus sin mul, vt si dicamus quod paries tectum & fundamentum sunt domus. Totum vero potentiale inest suis partibus secundum totam essentiam, sed non secundum totam virtutem, & ideo quodammodo potest praedicari de qualibet parte sed non ita proprie, sicut totum vniuersale, & per hunc modum Augustius dicit quod memoria intelligentia & voluntas sunt vna animae essentia. Haec ille.
Item posito quod Sanct. Thomas loqueretur de participatione sacramenti ordinis quo ad nomen & rationem, & non de participatione quo ad potestatem, adhuc argumentum peccat per fallaciam consequem tis arguendo a propositione habente plures causas veritatis ad vnam illarum. Nam cum dicitur quod in alijs ordinibus a sacerdotio est quaedam participatio sacramenti ordinis. Hoc potest dupliciter intelligi scilicet vel quia ratio sacramenti nullo modo saluatur in alijs, aut quia non ita perfecte & complete. Ex hac autem disiunctiua non licet inferre aliquam partem sicut arguens facit.
Secundus defectus illius argumenti est quia concesso quod quilibet ordo sit sacramenti & praedicationem sacramenti recipiat, non sequtur quod sacramentum ordinis se habeat ad singulos ordines sicut totum vniuersale ad partes subiectiuas propter causas statim assignatas. Tum quia non adest cuilibet parti secundum totam suam virtutem. Tum quia nomen & ratio sacramenti prius & perfectius saluatur in vno ordine quam in alio, cuius oppositum est de toto vniuersali vniuoco respectu suarum partium. Tum quia non dicimus quod quilibet ordo sit per se & distinctum sacramentum penitus ab alio ordine, sed quod quilibet ordo est sacramentum, sed noperfectum sine alijs, quae quidem imperfectio potest dupliciter intelligi, quia si loquamur de alijs ordinibus alijs a sacerdotio, nullum eorum nec omnes simul sine sacerdotio, habent plenitudinem potestatis ordinis, vt dictum est. Si vero loquamur de ipso sacerdotio sumpto seorsum ab aliis ordinibus, deficit sibi aliqua perfectio accidentalis vel secum daria quam haberet cum alijs, de qua fit mentio in probatione conclusionis, vtputa quia non ita perfecte recommen dat aut repraesentat diuinam sapientiam, nec ita subuenit humanae infirmitati, nec dat viam proficiendi pluribus, sicut faciunt septem ordines simul sumpti. Et vlterius quia non ita perfecte significat rem & effectum & potestatem totalis sacramenti ordinis sicut faciunt omnes septem ordines simul sumpti & propter multa alia.
Tertius defectus argumenti est, quia posito quod septem ordines sint vnum perfectum sacramentum, non sequitur quod sacramentum ordinis se habeat ad singulos ordines sicut totum integrale ad partes suas integrales proprie loquendo propter rationes praetactas, scilicet quia totum integrale non adest alicui suae parti neque secundum totam sui essentiam, nec secundum virtutem totam. Secus est de sacramento ordinis respectu singulorum ordinum vt dictum est. Nec saluatur secundum totam suam virtutem in aliqua parte sua, sicut ordo in sacerdotio saluatur secundum totum posse suum
Ad quintam respondet Petrus dicens quod solutio quam dat arguens ad argumentum non valet. Primo quia videtur innuere quod in minoribus ordinibus gratia non conferatur, quod est falsum, quia aut eorum actus a carente gratia non possunt exerceri sine peccato, & tunc eadem ratione confertur in eis gratia sicut in diaconatu & subdiacona tu. Aut possunt sine peccato, & tunc saltem non possunt exerceri cum merito. Quando autem Deus eligit aliquem ad aliquod officium, non solum dat illud quod est necessarium ad hoc quod exercens non mereatur poenam, sed etiam illud quod est necessarium ad hoc quod implens mereatur praemium & mercedem, alias deficeret in necessarijs, quia frustra quis laborat, si nec praemium nec meritum consequatur, nec poenam vitet, & in minoribus ordinibus adiungitur, sic agas vt partem habeas cum illis. &c.
Quia autem dicitur quod non omne illud in quo ex opere operato confertur gratia est sacramentum, est contra diffinitionem sacramenti nouae legis quae non plus continet nisi sensibile signum exterius & gratiam sanctificantem interius ex opere operato, ita tamen quod vel ipsa res quae confert gratiam est sacramentum & non vsus eius, sicut communio non est sacramentum, sed vsus sacramenti, & tamen ex opere operato confert gratiam, vel vsus rei quae confert sanctitatem est sacramentum sicut in baptismo.
Quia autem dicitur quod in illis solis ordinibus qui ordinantur contra peccatum vera est maior falsum est, quia solum baptismus & poenitentia & extrema vnctio secum dum eos directe ordinantur contra peccatum tollendum, & alia contra alios defectus, & nihilominus sunt vera sacramenta ex hoc quod ex opere operato conferunt gratiam. Et istam maiorem quam modo distinguunt ipsi solebant accipere indistincte ad probandum aliquid esse sacramentum, quia scilicet habebat aliquid sensibile exterius per quod interius sanctitas causabatur. Sacramentum enim est sacrae rei signum ita vt causa existat, & similitudinem gerat & nihil plus requiritur.
Quia vlterius dicitquod in operationibus quae principaliter ordinatur ad conferendum potestatem vel officium illa sola est sacramentum per quam datur potestas immediate ad illum finem, uerum est, si loquatur de fine immediato ad quem gratia requiritur, non autem de fine remoto, si enim per sacerdotium conferretur tantummodo potestas & non gratia exopere operato, non esset sacramentum nouae legis, sed solum antiquae, vel si per sacerdotium solum daretur gratia, & non aliqua potestas, posset esse sacramentum in noua lege, sicut extrema vnctio in qua non datur potestas per quam superalios constituatur, ergo ex his duobus est sacramentum sicut ex causa finali, quia datur potestas & gratia ad bene vtendum ea. Vbicunque ergo illa duo concurrunt in sacramentum ideo &c.
Quia autem dicunt quod sacrementum & sacramentalia non oportet simul conferri. verum dicunt, sicut de catechismo in primitiua Ecclesia, sed ex hoc potest argui contra eos, quia illud non se habet ad aliud sicut sacramentale ad sacramentum, quod non potest cum ipso licite conferri, vel quod non potest cum ipso iterari, etiam si sit cum consecratione datum sicut vnctio in scapulis & in vertice iteram tur, quia non fuit verus baptismus, & non solum catechismus & exorcismus. Quando enim essentia sacramenti desuit debent omnia sacramentalia iterari, quia non debet dari sacramentum nisi omnibus concurrentibus excepta necessitate.
Quia autem dicitur quod debet caute suppleri quod fuit omissum, & nihil est iterandum de sacramentis iterandis c.i. verum est quando illud quod fuit omissum non erat essentiale & principale in sacramento, sed vel erat pure sacramentale, sicut catechismus omissus debet dici solus, & non aliud quia est pure sacramentale, vel quando erat essentiale sed non principale, sicut si manus impositio est omissa in diacono vel sacerdote, quod essentiale est, sed non principale, illud solum supplendum est, sed si nec character impressus fuisset omne illius characteris sacramentale repetendum esset, sicut si sacerdoti non fuisset traditus calix omne pure sacramentale ad ordinem sacerdotij repetendum esset cum illo vel saltem posset repeti, sed quando sacerdotium datur non oportet, immo non licet aliquem alium ordinem cum illo conferri, ergo nullus ordo est ad ipsum sicut pure sacramentale.
Confirmatur maior huius rationis, quia illud quod est tantum sacramentale & non sacramentum potest iterari sine iniuria sacramenti, quia per iterationem eius quod non est sacramentum non fit iniuria sacramento, immo etiam quando sacramentum confertur solent sacramentalia iterari si prius quando fuit adhibita essentia sacramenti non fuerunt collata, vnde & in primitiua Ecclesia quando catechumini veniebant ad baptismum quantumcunque essent instructi vt Ambrosius Augustinus & Martinus, nihilominreplicabatur eis id quod paruulis nondum catechizatis dicitur, credis, credo, & si factis omibus caerimoniis inueniatur puer non baptizatus, quia defuit forma vel materia, quando baptizabitur, replicabitur totum, sicut dicto toto canone, si non appareat esse panem vel vinum reincipietur totum a canone, & apponetur noua hostia. Et similiter quando essentiale ordinis est omissum omnia reiterantur. Haec Petus cum multis alijs probationibus ad hoc quod alij ordines non sint pure sacramentalia, sed sacramenta. Ex quibus patet solutionem Durandi ad argumentum quod recitat non valere, & potissime quia contra doctrinam conem est quod aliquid pure sacramentale ab Ecclesia institutum, & nullo modo a Christo vel mediate vel immediate conferat gratiam ex opere operato. Hoc enim pertinet ad potestatem auctoritatis vel excellentiae in sacramentis quam sibi soli Christus reseruauit ideo nihil est dictu quod aliquis ordo conferat gratiam ex opere operato, & tamen non sit sacramentum, sed sacramentale ab Ecclesia institutum, vel quod aliqua actio instituta a Christo conferens gratiam ex opere operato sit tantum quid sacramentale, & non verum & proprium sacramentum. Ad primum aliorum respondent Petus dicens quod illa ratio omittit medium, quia ratio sacramenti consistit in omnibus essent aliter, sed non aequaliter, sicut ratio vitae non consistit aequaliter in vegetatio sensitiuo, & intellectiuo, sed in solo intellectiuo totaliter & perfecte in alijs imperfecte & partialiter, sed tamen essentialiter, & sic in proposito quilibet ordo est sacramentum essentialiter, quia habet vtraque essentialia, sed non perfecte nisi sacerdotium, & ideo sunt vnum sacramentum propr ordinem ad vnum scilicet corpus Christi ad quod omnes ordinantur. Haec Petrus & bene.
Ad secundum respondet negando consequentiam ibi factam scilicet si ordo est sacramentum & quilibet ordo est sacramentum ergo sunt septem sacramenta vel tredecim, quia consecratio panis ante consecrationem vini est simpliciter sacramentum & per se quantum ad hoc quod ei competit diffinitio sacramenti, & est ibi rotus effectus & completus, & similiter est de consecratione vini, non tamen sunt tot sacramenta simpliciter quot sunt consecrationes, quia ambae ordinantur ad vnum finem, qui licet sit perfecte in quolibet quantum ad re sacramenti, non tamen quo ad sacramentum, seu quo ad signum est perfecte nisi sub vtraque specie, & sic est in proposito, quia licet in quolibet ordine sit illud quod per se sufficeret ad totam rationem sacramenti, & ideo quodlibet potest dici sacramentum, quia tamen omnes ordines ad vnum quid principaliter ordinantur peopor hoc sunt vnum sacramentum vnitate ordinis. Haec Petrus & bene ad cuius intellectum facit illud quod dicit. Sanctus Thomas 8. dis.huius q. 1. ar. 1. in sol. 2. quaestiunculae. Per se inquit vnum simpliciter & quod est numero unum tribus modis dicitur, Vno modo sicut indiuisibile dicitur vnum vt punctus & vnitas, quod neque est multa actu neque potentia. Alio modo quod est vnum continuitate quod tamen est multa in potem tia sicut linea. Tertio modo quod est vnum pfectione sicut dicitur calciamentum vnum quod habet omnes partes, quae requiruntur ad calciamentum, & haec vnitas dicitur in omnibus illis ad quorum integritatem aliqua exhibentur sicut vnus ho& vna domus, & quia ad omne sacramentum multa concurrunt sicut materia & forma & huiusmodi, ideo ab hac vnitate dicitur sacramentum vnum esse. Illa. sunt de integritate alicuius instrumenti quae requiruntur ad illam operationem, ad quam instrumentum est deputatum. Haec ille.
Et applicat hoc ad Eucharistiae sacramentum. Similia dicit 3. parte. q. 73. ar. 1. Sicut inquit dicitur 5. metaphysicae vnum dicitur non solum quod est indiuisibile vel quod est continuum, sed etiam quod est perfectum, sicut cum dicitur vnus homo & vna domus Est autem vnum perfectione ad cuius integritatem concurrunt omnia quae requiruntur ad finem eiusdem sicut homo integratur ex omnibus mebris necessarijs operationi animae, & domus ex partibus, quae sunt necessariae ad inhabitandum, & sic hoc sacramentum dicitur vnum ordinatur enim ad spiritualem refectionem &c. Haec ille.
Et loquitur de Eucharistia & in fine concludit quod Eucharistia est multa sacramenta materialiter, ideo quandoque dicitur sacramenta in plurali, sed est vnum formaliter & perfectiue inquantum ordinatur ad unam refectionem, & sic potest dici in proposito, quod septem ordines sunt septem sacramenta materialiter, sed sunt vnum sacramentum formaliter & perfectiue peror ordinem ad vnum finem qui est Eucharistiae sacramentum.
Ad tertium respondet Pequod non sequitur si quilibet ordo est sacramentum quod sint partes subiectiuae, & sacramentum vniuersale totum, quia licet inaequalitas partium non excludat totum vniuersale, nec illud quod est species, quae aliquando est recipiens magis & minus, tamen partium subiectiuarum secundum quod huiusmodi vna non ordinatur ad aliam, non enim albedo minus intensa ordinatur ad aliam magis intensam, nec ambae ad tertia nec similiter nigredo ad albedinem, sic autem est in ordinibus quod vnus alij subseruit, & omnes ad vnum quid ordinantur inquantum sunt sacramenta, vnde non sunt partes subiectiuae. Et quod dicebatur ergo sunt integrales.
Dicendum quod non, quia partes integrales sacramenti dicuntur alique quadrupliciter. Primo peropor partialitatem signi non rei, sicut in Eucharistia quaelbet consecratio per se sumpta continet totam rem sacramenti & tamen non habet nisi partem signi, nec in materia,, nec in forma, vnde sola pars rei est ibi vi sacramenti. Cum enim dico. Hoc est corpus meum, non significo sanguinem nec panis significat sanguinem. 2. partes ntegrales dunr in sacramento quorum quaelibet per se nata est totam rem continere & significare, sed ex ordine & intentione non habet nisi partem sed omnem simul hebetem totum, sicut in baptismo tres immersiones quarum quaelibet p se poterat esse baptismus totus, ex intentione volentis trina immersione baptizare vel baptismum conferre in sola vltima est effectus ante nihil, & si ante tertiam moreretur baptizandus, nthil actum esset, & esset totum iteram dum si suscitaretur, sicut est ex parte verborum quod ante vltimum nihil actum est, sed a principio iterandum est toti si aliquid de substantia uerborum sit omissum 3. modo dicuntur partes integrales quarum quaelibet effectum habet partialem statim, & est signum partiale, nec una plusquam alia, sed omnes simul habent effectum totalem, sicut in extrema vnctione. Omnes enim vnctiones causant unam perfectam curationem animae, sed quaelibet partialem, quia si nihil ageretur per quamlibet, sed solum per vltimam & virtute primarum, sicut est de verbis & immersionibus baptismi. Tunc si minister moreretur post primam vnctionem, nihil esset actum, sed esset illa vnctio iteranda sicut de immer sionibus & verbis dictum est. Et praeterea distincta & partialis significatio habet distinctum & partialem effectum in sacramentis quae efficiunt quod signant vel significant, ergo hoc solum efficitur ex vi sacramenti, scilicet remissio commissorum per visum per istam vnctionem indulgeat tibi dominus quicquid deliquisti per visum siue quo ad culpam siue quo ad poenam siue quo ad reliquias. Sed ex naturali concomitantia si per alium sensum commisit peccatum mortale, sine quo peccatum visus non potest remitti remitteretur etiam, sicut sub specie panis est sanguis, quia non est separatus a corpore. Sed si sacramentum illud ordinatur contra venialem culpam, cuius remissio non habet connexionem, tunc accidit vni vnctioni quod habeat effectum alterius. Et similiter si contra poenam vel reliquias peccati, quia forte sunt distinctae, aut si infirmitas contra quam est sit aliquid indiuisibile per quamlibet vnctionem fit ad eam dispositio spiritalis: quarto modo dicuntur partes integrales sacramenti quando neutra per se habet effectum aliquem sed ambae simul iunctae, ita tamen quod effectus est ab vna quasi formaliter & ab alia quasi materialiter sicut materia & forma in naturalibus, & sic sunt verba & elementum in quolibet sacramento, & non sicut partes verborum ad inuicem vel partes materiae vel actionum, quae se habent aequaliter sicut in secundo membro. Nullo autem istorum modorum quattuor se habent ordines ad inuicem, quia non quilibet ordo habet effectum totum omnium ordinum sub signo partiali, vt in primo modo. Nec omnes simul habent vnicum effectum ad quem aequaliter se habeant, & nullus sine alio aliquem, vt in secundo membro. Nec inaequaliter vt in quarto. Nec quilibet habet suum effectum partialem aequalem vt ex illis resultet totus vnus effectus in eodem vt in extrema vnctione, quia perfecta curatio animae non est ex aliqua vna vnctione, sed ex omnibus simul. Sed si non essent ordines inferiores sex solum sacerdotium haberet illum effectum principalem ad quem omnes ordines ordinantur, scilicet conficere corpus & sanguinem. Hoc autem est contra naturam totius integralis quod possit saluari in aliqua sui parte loquendo de ethero geneis & partibus essentialibus.
Vnde relinquitur quod sunt plures partes potentiales. Haec Petrus & bene & subtiliter. Veruntamen quod dicit quod vna pars subiectiua secundum quod huiusmodi non ordinatur ad aliam, videtur falsum esse in partibus subiectiuis specie differentibus vel genere. Constat enim quod elementa sunt propter mixta & plantae propter animalia & animalia imperfecta propter perfecta & irrationalia propter hominem, licet omnia ordinentur principaliter ad suum totum quod est vniuersum & ad Deum qui est omnium principium & finis. De hoc Sanctus Thomas prima parte. q. 65. art, 3. Similiter de indiuiduis eiusdem speciei puta humanae dicit Aristoteles primo politicae. 4. c. quod quidam sunt naturaliter serui aliorum. Dicitur ergo quod quilibet ordo per se sumptus est sacramentum perfectum vel imperfectum, & cum hoc omnes septem ordines sunt vnum sacramentum perfectum, nec ex prima parte huius copulatiuae sequitur quod septem ordines sint septem sacramenta formaliter & perfectiue, sed solum materialiter, vt superius dictum fuit. Similiter ex secunda parte dictae copulaiuae non sequitur quod septem ordines sint partes integrales vnius totius ex illis constituti, sed partes potentiales propter causam superius dictam quia scilicet totum cuius sunt partes adest cuilibet parti secundum essentiam, sed non secundum totam virtutem Et est simile quo ad aliqua sicut si diceretur quod anima intellectiua & anima sensitiua & anima vegetatiua sunt partes huius totius quod est anima saluatur in qualibet praedictarum partium secundum totam essentiam & nomen & rationem, sed non secundum totam virtutem animae, sed tota virtus complete saluatur in intellectiua, in alijs vero est participatio virtutis. Verum est quod secundum alium modum loquendi ipsa anima intellectiua potest dici totum potentiale respectu sensitiuae & vegetatiuae sicut ostendit Sanctus Thomas tertio sententiarum distinctione. 33. q tertia articulo primo in solutione primae quaestiunculae dicens. Omne totum ad tria genera reducitur, scilicet uniuersale integrale & potentiale. Et similiter triplex pars inuenitur dictis totis correspondens. Integralis enim pars intrat in constitutionem totius sicut pars domus paries. Vniuersalis vero totius pars suscipit totius praedicationem, sicut homo animalis. Potentialis vero pars neque praedicationem totius suscipit, neque in constitutione illius oportet quod veniat, sed aliquid de potentia totius participat, sicut patet in anima. Rationalis enim anima tota dicitur eo quod in ipsa omnes potentiae animae congregantur. Sensibilis vero in brutis, & vegetabilis in plantis dicuntur partes anmae, quia aliquid de potentia animae habent, sed non totum. Vnde dicitur in libro de plantis quod non habent animam sed partem animae. Haec ille.
Ex quibus patet quod de toto potentiali varie loquuntur doctores, quia aliquando volunt quod praedicetur de qualibet parte, aliquando non. 2. patet quod vtraque consequentia facta in argumento non valet.
Ad quartum respondet Petrus dicens. Finis est principalis respectu eius quod est ad finem. Vnde effectus principaliter intentus in administratione sacramenti potest dici dupliciter, vno modo tanquam finis proprius alio modo tanquam finis communis. Operatio autem sacramentalis ad finem proprium se habet dupliciter. Vno modo sicut ipsum causans ex opere operato, & est talis finis qui est de ratione sacramenti ut sacramentum est, puta gratia, vel cum hoc deputatio ad aliquod sacramentum, & tale quid est sacramentum & non sacramentale tantum, quicquid enim ex opere operato causat gratiam est sacramentum vel pars eius. Aliquando finis proprius mon est gratia, sed aliquid aliud, & hoc siue causetur ex opere operato, vt exorcismus siue ex opere operante, vt catechismus, & huiusmodi sunt sacramentalia & non sacramenta. Finis vero communis est ex cuius vnitate plura possunt dici vnum sacramentum pfectum, quorum quodlibet per se sumptum est imperfectum quo ad signum, siue quo ad effectum, siue quo ad vtrunque & siue vnum sit perfectius alio siue non. Et sic est in propcsito. Omnes enim ordines ad hoc sunt vt missa integre & perfecte celebretur ad quam omnes ordines per se aliquid operantur, nec est aliquis ordo qui perfecte hoc possit sine alijs, nec etiam ipsum sacerdotium, quamuis per se possit in essentiam vel Eucharistiam. Et ideo nec sacerdotium prout est ab alijs distinctum est sacramentum integrum & perfectum, sed omnes simul sunt vnum perfectum sacramentum, quia omnes simul conferunt potestatem & gratiam faciendi omnia requisita per se ad perficiendum digne vnum effectum qui est sacramentum altaris, nihilominus tamenquodlibet per se est sacramentum, sed imperfectum: sacramentum quidem, quia ex opere operato ad aliquid sacrum deputat, ad quod bene agendum etiam gratiam confert Sed imperfectum quia non deputat ad illud modo perfecto sed imperfecto, & gratiam imperfectam tribuit iuxta poportionem ad actum ad quem ordinat. Sic & traditio calicis cum forma potest dici sacramentum, quia ex opere operato dat potestatem & gratiam, & similiter impositio manuum cum forma dat spiritum sanctum, aliter esset mendacium, & potestatem remittendi peccata. Non tamen sunt duo sacramenta, sed vnum quia ordinantur ad vnum perfectum gradum & potestatem sacerdotis cuius est duplex actus, & ideo per duas formas, & duas exteriores res datur vtraque potestas. Vna quidem ex vi sacramenti alia ex concomitantia in vtraque simul, sicut in Eucharistia, quamuis sit dissimile, quia ibi est duplex materia, hic vna. Haec Pe. In quibus licet multa vera & subtilia dicat tamen aliqua falsa vel dubia ponit.
Primum est quod sacerdotium prout est ab alijs distinctum non est perfectum sacramentum, nec confert potestatem & gratiam faciendi in missa uel in celepratione, missae quam conferunt alij ordines. Si enim intell gat quod sacerdotium non confert characterem aliorum ordinum, verum dicit. Si autem intelligat quod character & potestas aliorum ordinum non contineatur virtualiter in charactere & potestate sacerdotij, falsum est vt superius ostensum est ex dictis Sancti Thomas conceditur tamen quod sacerdotium prout est ab alijs distinctum non est perfectum sacramentum quo ad rationem significandi dictas potestates, secundum dubium vel falsum est, quia innuit quod sacerdotium habeatssecundum duos actus suos, duos characteres, vel distinctas potestates quo ab suum absolutum Hoc enim falsum est & contra Sanctum Thomas in ostensum est supra eiusdem enim potestatis est Eucharistia conficere, & ligare, vel soluere, cuius ratio haberi potest ex dictis SanctiThomas in praesenti dist. q. 2. ar. 2. in solutione primi argumenti, ait enim sic. Duplex est praeparatio suscipientium sacramentum Eucharistiae, quaedam remota, & haec per ministros perficitur, quaedam proxima qua statim efficiuntur idonei ad sacramenti perceptionem, & haec pertinet ad sacerdotes, quia etiam in naturalibus ab eodem agente fit materia in vltima dispositione ad formam & recipit formam, & quia in proxima dispositione ad Eucharistiam sit aliquis per hoc quod a peccatis purgatur, ideo omnium sacramentorum quae sunt instituta principaliter ad purgationem peccatorum est minister proprius sacerdos scilcetpoenitentiae, baptismi, & extremae vnctionis. Haec ille.
Ex quibus potest elici quod dictum est, quia eadem potestate vel virtute sacerdos disponit ad Eucharistiam purgando, & conficit & confert Eucharistiam informando, vel illuminando, vel proficiendo, & ita eadem potestate conficit & absoluit.
Ad argumentum contra conclusionem respondet Sanctus Thomas praesenti dist. q. 1. art. 1. q. st. in solutione tertij dicens. Non omnis benedictio quae homini adhibetur, vel consecratio est sacramentum, quia monachi & abbates benedicuntur, tamen illae benedictiones non sunt sacramenta, & similiter nec regulis vnctio, quia per huiusmodi benedictiones non ordinatur aliquis ad dispositionem diuinorum sacramentorum sicut per benedictionem ordinis, & ideo non est simile. Haec ille. Et haec de qnaestione sufficiant. De qua benedictus Deus Amen