Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Episcopatus sit ordo

DISTINCTIO. XXV QVAESTIO I. Vtrum Episcopatus sit ordo.

CIRCA vigesimam quintam distinctionem quarti sententiarum & finem praecedentis quaeritur: Vtrum Episcopatus sit ordo.

Et arguitur quod non quia vnus ordo non dependet a praecedenti quantum ad necessitatem sacramenti, sed Episcopalis potestas dependet a sacerdotali, quia nullus potest recipere Episcopalem nisi prius habeat sacerdotalem, ergo Episcopatus non est ordo.

IN oppositum arguitur quia ordo nihil aliud est quam quidam potestatis gradus in spiritualibus dispensandis, sed Episcopi possunt dispensare aliqua sacramenta quae non possunt dispensare sacerdotes, sicut confirmationem & ordinem, ergo Episcopatus est ordo.

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Episcopalis potestas quo ad aliqua est superior potestate sacerdotis non Episcopi. Hanc ponit Sanctus Thomas 24. dist. huius q. 3. art. 2. in solutione primae quaestiunculae, vbi sic dicit. Sacerdos habet duos actus, vnum principalem scilicet consecrare verum corpus Christi, alium secundariuni scilicet praeparare populum ad susceptionem huius sacramenti, vt prius dictum est. Quantum autem ad primum actum, actus sacerdotis non dependet ab aliqua superiori potestate nisi diuina sen quantum ad secundum dependet ab aliqua superiori potestate etiam humana, omnis enim potestas quae non potest exire in actum nisi praesuppositis quibusdam ordinationibus dependet ab illa potestate quae illas ordinationes facit, sacerdos autem non potest soluere nec ligare nisi praesupposita praelationis iurisdictione qua sibssuodautur illi quos absoluit, potest autem consecrare quamlibet materiam a Christo determinatam, nec aliud requuritur quantum est de necessitate sacramenti, quamuis ex quadam congruitate praesupponatur actus Episcopalis in consecratione altaris & veshium & huiusmodi, & ita patet quod oportet esse supra sacerdotalem potestatem, Episcopalem, quantum ad actum saecundarium sacerdotis, non autem quantum ad primum. Haec ille ex quibus potest fod mari duplex ratio pro duplici parte conclusionis, & quidem pro prima, scilicet quod Episcopalis potestas non sit superior potestate simplicis sacerdotis quo ad primum & principalem actum sacerdotis, probatur sic. Potestas sacerdotalis potest exire in suum principalem actum non supposito aliquo actu potestatis Episcopalis, ergo quo ad hoc potestas sacerdotalis non est inferior potestate Episcopali nec potestas Enpturalis est ea superior. Quo ad secundam partem conclusionis, scilicet quod potestas Episcopalis sit superior potestate simplicis sacerdotis quo ad actum secundarium eius arguitur sic. Potestas quae non potest exire in actum suum secundarium nisi praesupposita ordinatione vel actione alterius potestatis est tali potestate inferior quo ad hoc, sed potestas sacerdotalis illo modo se habet ad potestatem Episcopalem, ergo &c. secunda conclusio. Episcopatus est ordo accipiendo ordinem large prout ordo dicitur tam de sacramento quam de officio non sacramento, non autem proprie & strctie prout ordo est sacramentum. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra in solutione secundae quaestiunculae dicens. ordo potest accipi dupliciter, vno modo secundum quod est sacramentum, sic ordinatur omnis ordo ad Eucharistiae sacramentum, vnde cum Episcopus non habeat superiorem poutestatem sacerdote, quantum ad hoc Episcopatus non erit ordo: alio modo potest considerari ordo secundum quod est officium quoddam respectu quaruncunque actionum sacrarum, & sic cum Episcopus habeat potestatem in actionibus Hierarchicis respectu corporis mystici supra sacerdotem, Episcopatus est ordo. Haec ille.

Item ibidem in solulutione secundi sic dicit. Ordo prout est sacramentum imprimens characterem ordinatur spiritualiter ad Eucharistiae sacramentum in quo ipse Christus continetur quia pcharacterem ipsi Christo configuramur, & ideo licet detur aliqua potestas spiritualiter Episcopo in sui promotione respectu aliquorum sacramentorum, non tamen illa potestas habet rationem characteris & propter hoc Episcopatus non est ordo secundum quod ordo est quoddam sacramentum Haec ille.

Ex quibus potest formari ratio pro vtraque parte conclusionis, pro prima arguitur sic, omne officium habens potestatem exercendi sacras actiones & conferendi aliqua sacramenta quam non habent carentes tali officio, est ordo communiter dictus, sed Episcopatus est huiusmodi, ergo &c. Pro secunda arguitur sic. Ordo prout est sacramentum importat potestatem ordinatam ad Eucharistiae sacramentum, sed talem potestatem non importat Episcopatus superiorem sacerdotio. e go non est ordo qui sit vere & proprie vel stricte loquendo sacramentum. Et in hoc primus articulusterminatur.

Articulus 2

Vantumad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam sunt multae auctoritates Hiero. qu. videtur sensisse quod summa potestas consecrationis siue ordinis erat potestas sacerdotalis, ita quod omnis sacerdos quantum est de potestate sacerdotali potest omnia sacramenta ministrare, confirmationem, omnes ordines, omnes benedictiones, & omnes consecrationes facere, sed propter periculum scismatis fuit ordinatum vt sacerdotes vnum ex ipsis eligerent qui diceretur Episcopus, idest super alios intendens, cui obedirent, & cui reseruatum est ordines facere & huiusmodi, quae non faciunt nisi soliEpiscopi: & quod Episcopus est maior sacerdote quantum ad ptatem iurisdictionis, sed non quo ad ptantem ordinis vel consecrationis, sed sunt pares quamuis ex ordinatione Ecclesiae aliqua sint reseruata Epuis & prohibita presbyteris, quae quidem dicta Hiero. hameur in decretis dis. 93. c. legimus ir Esaia &c. Sed quia dicta opinio non plus est contra Sanctus Thomas quam contra omnes alios doctores, & rationes eius sufficienter soluit Durandus & Peas & dicta Hiero. conuenienter exponunt ideo eas non recito de praesenti.

Contra secundam conclusionem & eius probationem arguit Durandus dicens, quod quicquid sit de conclusione, ratio tamen istorum non concludit bene secundum metem eorum. Cum enim dicunt quod sacramentum importat habitudinem ad sacramentum Eucharistiae, si intelligatur in consecrando tantum, contra eos est quia minores ordines nullam talem habitudinem habent & tamen secundum eos sunt sacramenta. Si autem intelligatur haec habitudo in consecrando vel disponendo ad consccrationem seu consecrati susceptianem, iterum est contra eos, quia potestas sicut minorum ordinuns est ad disponendum populum ad sacramenti Eucharistiae susceptione, sic potestas Episcopalis est ad ordinandum ministrum ad eiusdem consecrationem vel confectionem, sicut ergo propinquiorem & nobiliorem habitudinem ad sacramentum Eucharistiae hetem consecrans quam recipiens, sic nobiliorem & propinquiorem habitudinem hebtem ad illud sacramentum potestas Episcopalis quam potestas minorum ordinum, ergo si minores ordinessunt sacramenta secundum istos, sequitur quod ordinatio E piscopalis fortiori ratione erit sacramentum. Secundo, quia sicut consecratio panis & vini constituunt vnum sacramentum tanquam partes eius integrales, sic ordinatio sacerdotis simplicis & ordinatio summi sacerdotis. 1. epui constituunt vnum completum sacramentum sacerdotij, cum enim perfectum sit quod potest facere simile sibi illud sacerdotium non est completum per quod sacerdos non recipit ptantem ordinandi alium in sacerdotem, & tale est sacerdotium simplex, sacerdotium autem summum. 1. Episcopatus est perfectum sacerdotium, quia p ipsum recipitur potestas ordinandi alium in sacerdotem summum vel simplicem, & sic ordinatio simplicis sacerdotis & ordinatio Episcopalis constituunt vnum sacramentum perfectum.

Tertio quia ordo non est aliud nisi gradus ptantis vel ministerij in spiritualibus dispensandis, sed Episcopi possunt dispensare aliqua sacramenta quae non possunt dispensari per simplices sacerdotes, sicut confirmationem & ordinem sacrum, ergo Episcopatus est ordo & sacramentum. Ad idem arguitur ab alijs, primo quia satis videretur mirabile, quod ordinatio acolithi qui debet portare candelabrum vrceolum aquam & vinum esset sacramentum & ordinatio Epralis ad quam vel a qua dependet totus ordo Ecclesiasticus non esset sacramentum.

Secundo quia Episcopatus est a Deo institutus, & cum signo sensibili consecrationis datur, & ex opere operato confert gratiam vt videtur multo magis quam alij ordines quia Deus non deficit in necessarijs, & ipse Episcopus plus indiget quam quicunque alius, ergo videtur quod Episcopatus sit verum sacramentum habens omnia quae requiruntur ad essentiam sacramenti. Contra eandem conclusionem & contra primam in simul arguit Aureolus probando quod Episcopatus non sit alius ordo distinctus a sacerdotio, quia aut esset ordo superior sacerdote aut inferior sed nec sic, nec sic, ergo nullo modo, probatur minor, quia quod non fit inferior patet, quia inferius prius sumitur & praesupponitur ordini superiori, sed consecratio in Episcopum non praesupponitur ordinationi in sacerdotium sed magis econtra, ergo. Quia etiam non sit superior patet, quia nullum actum superiorem habet vt distinguitur contra sacerdotium, patet, quia actus Episcopi vt differt a sacerdotio est ordinare actus vero sacerdotis vt differt ab Episcopo est conficere corpus Christi, constat autem quod conficere corpus Christi est actus melior & dignior quam ordinare, ergo &c. Dicetur forte quod gradus episcopalis est dignior eo quod includit ordinem sacerdotalem, & vltra hoc addit aliquid aliud quod est sibi proprium, & ambo sunt digniota simul, quam alterum per se. Contra quia hic non comparatur Eptratus ad sacerdotium quantum ad illud quod ambo includunt, sed praecise quantum ad illud quo vnum differt ab alio, licet ergo fimnatus posset dici ordo non tamen distinctus a sacerdotio, quia non ordinatur ad actum superiorem actu sacerdotis, nec ad inferiorem, nec aequalem. Quia enim non ad superiorem nec inferiorem probatum est. Quia autem non ad aequalem patet. Tum quia conficere & ordinare non sunt actus aequales. Tum quia in ordine hierarchico non possunt esse duo aequalia.

Secundo sic. Gradus Episcopalis & sacerdotium non sunt distinctae potestates, ergo nec distincti ordines, antecedens patet, quia quandocunque aliqua forma sic se habet quod ei debentur multi actus, si alter eorum impeditur, & postea contingat remoueri impediens, non causatur noua forma, nec in prima forma aliud variatur, nisi quod remouetur impediens prioris formae, exemplum est, quia in habente animam rationalem vbi quandoque impeditur actus rationis, & postea remouetur impedimentum non datur noua anima vel forma, sed tamen remouetur illud quod prius impediebat animam rationalem, ne exiret in actum rationis, sed ordinare in sacerdotem est actus comns sacerdoti inquam tum sacerdos est, & tamen est actus impeditus in eo, probatur, quia nemo dat quod non habet, sicut in naturalibus vbi forma transfundit seipsam ergo sacerdotis est ordinare in sacerdotem, sed hoc pertinet ad sacerdotem qui habet illam formam potentem transfundere se ipsam, vnde papa non posset ordines committere non sacerdoti, posset autem conmittere cuicunque sacerdoti, ergo videtur quod conferre ordines sit pertinens ad sacerdotem.

Confirmatur, quia pone quod aliquis sit sacerdos omni alio circunscripto papa potest ei committere ordines, pone autem omnia alia & circunscribe sacerdotium, non poterit ei Papa committere ptantem ordinandi, hoc visatis probabile, quia omnis forma ex quo est in actu videtur quod possit se concare in eadem speer, ergo quicunque sacerdos poterit ordines celebrare, ergo si potestas illa non sit impedita sicut est de facto, & impedimentum remoueatur, per hoc quod fit episcopus non datur ei noua potestas, sed tmmmon pristina potestas prius impedita expeditur impedimento remoto, & reductio illius potestatis ad vsum dicitur ampliatio potestatis. Haec Aureolus in forma. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Durandi contra secundam conclusionem dicitur quod diuisio ibi posita est insufficiens, quia sacramentum ordinis importat habitudinem ad Eucharistiae sacramentum non in consecrando tantum, sed sub disiunctione, vel in consecrando Eucharistiam, vel in ministrando consecranti vel celebranti actualiter: cum autem dicit arguens quod hoc est contra nos, falsum est, nec valet sua probatio, qua ptans minorum ordinum est ad ministrandum actualiter con secranti, non autemptans Episcopalis, quia illa non ordinatur proxime ad actualem consecrationem, sed ad corpus mysticum, confirmandum, vel ordinandum, vel benedicendum, vel aliquo modo regendum, & licet consecrans Eucharistiam propinquiorem & nobiliorem habitudinem habeat ad Eucharistiam quo populus recipiens eam, non sequitur quod potestas Epalis propinquius ordinetur ad Eucharistiam, quia est ad ordinandum ministrum ad consecrandum Eucharistiam, quam potestas minorum ordinum quae est ad disponendum populum ad Encharistiae susceptionem, cuius ratio est quia potestas Episcopalis non est ad ordinandum sacerdotem ut est actu consecrans vel absoluens vel inungens infirmum, ptas autem minorum ordinum est ad disponendum populum vt est actu comncans vel suscipiens Eucharistiam, nec proprie ordinatur ad populum vt populus est, sed vt communicans, & ideo minores ordines sunt sacramenta non autem Ehbatus proprie loquendo, & si patet quod diuisio quam proponit arg. in principio insufficiens. est. Veruntamen ad istud argualiter respondet Petrus de Palude dicens quod illa pertinent ad sacramentum per se & directe per quae efficitur, & per quae virtus efficiens in operando iuuat, non autem illa per quae virtus illa acquiritur, sicut non potest dare extremam vnctionem nisi sacerdos, nec potest esse sacerdos nisi sit ab Epuo ordinatus, sed supposito quod sit ordinatus ad inungendum non plus requiritur episcopus, sed requiritur oleum sanctificatum, & verba, & quod in multis locis fiat & huotmodio. Vnde ad vnitatem sacramenti concurrunt illa quae ad executionem ministri requiruntur, non autem ea quae constituunt ministrum, & sic illud in proposito. Vnde non est simile quod episcopus nullum actum exercet vt episcopus est ad hoc quod sacerdos celebret, licet prius exercuerit, & in ipso, & in instrumentis & ministris eius, sed sex ordines presbytero subministrant in actu illo, unde prout est ordo est sacramentum in comparatione ad eucharistiam sed ordines sunt sacramentum, non autem epatus, alias esset dignior qua sacerdos, ratio huius, cum sit causa aequiuoca, non est autem respectu eius dignior, quia nullus actus hierarchicus est isto dignior qui debetur sacerdoti in ratione sacerdotij. Haec Petrus & subdit. Ad sacramentum dicitur pertinere non illud quod dat virtutem actiuam faciendi, alias episcopatus esset de sacramento confirmationis, sicut de sacramento ordinis, quia ita confert unum sicut reliquum, & de sacramento pniae, & extremae vnctionis, quia ita ordinat ministrum illorum sicut eucharistiae, vnde epatus non est ordo, quia confert ordinem, nec sacerdotinm est eucharistia, quia eam conficit, sed ea qua subseruiendo concurrunt. sed prout ordo dicit gradum superioritatis & spiritualem ptantem entnatus est ordo. Haec Pe. & bene.

Ad secundum dicitur quod similitudo ibidem adducta non valet, quia consecratio panis & consecratio vini sunt sacramentum vnitate pfectionis peropervnitatem finis ad quem ordinantur, vt dictum fuit in praecedenti quaestione ne, sed sacerdotium & Epatus non ordinantur ad vnum & eundem finem, sed ad diuersos scilicet sacerdotium ad corpus Christi verum, Epnatus autem ad corpus Christi mysticum ideo non est simile. Cum autem dicitur quod perfectum est quod potest sibi simile facere &c. Non est ad propositum, quia propositio illa locum hantduntaxat in formis eductis de potentia materiae, quod patet, nam nec anima rationalis, nec angelus, nec gratia nec charitas possunt sibi similia facere, quantumcunque sint perfe &a.

Tum quia si sacerdotium simplex & Epatus constituunt vnum perfectum sacramentum sacerdotij quod dicitur summum sacerdotium, per quod aliquis potest sibi simile facere, quaeritur de illo aggregato sacerdotio ex talibus partibus etherogeneis, ex qua parte, vel cuius partis virtute excedit imperfectum vel est perfectius sacramentum quam simplex sacerdotium. Non potest dici quod ratione characteris sacerdotij simplicis, quia idem non excedit seipsum, nec ratione ptantis quam Epatus superaddit simplici sacerdotio, quia ptans illa imperfectior est charactere sacerdotali, cum sit ordinata ad actum imperfectiorem. Si dicatur quod ratione totius aggregati, hoc non valet propr duo, primo quia imperfectum additum perfectiori per modum aggregationis non constituit perfectius intensiue quam prius, sed solum extensiue. 2. quia posito quod illud aggregatum sit quodammodo perfectius quam prius esset character simplicis sacerdotij, non sequitur quod illud sit sacramentum, nec quod quaelibet eius pars pertineat ad sacramentum ordinis nec quod sit perfectius sacramentum, sed perfectior potestas, non enim omnis ptans conferendi sacramentum est sacramentum, aut pertinens ad cscetcramentum intrinsece tanquam pars sacramenti, sicut patet de potestate baptizandi vel contrahendi matrimonium, & de hoc dictum est in probatione. 2. conclusionis quo potestas Episcopalis non habet rationem characteris, quia non ordinatur specialiter ad eucharistiae sacramentum.

De hoc. Petrus. Quidam dicunt quod episcopatus characterem imprimit, quia potestatem faciendi aliquid absolute. Sed verius dici potest quod per episcopatum ampliatur character sacerdotalis vt sit vnus & idem, & ideo non imprimit characterem, sed impressum intendit ad aliud, & haec est necessitas quare supponit sacerdotalem, quia non est aliquid aliud, sed eius intensio & perfectio, alias sicut vnus ordo non de necessitate praesupponit alium, sic nec Episcopalis dignitas sacerdotalem supponeret. Potest ergo dici quod Episcopatus est ordo, sed non est distinctus a sacerdoti &, & est sacramentum, sed non distinctum a sacramento ordinis & imprimit characterem, sed non alium sicut & acolithus accipiendo candelabrum accipit ptantem ad vnum actum, & per consequens characterem qui est potestas agendi, & recipiendo vrceum cum aqua manu accipit potestatem ad alium actum & per consequens characterem, sed quia vnius & eiusdem est vterque actus vna est potestas, & per consequems character habens hos duos actus subordinatos. Et similiter in subdiacono idem est character, & idem ordo. Et dicitur sacramentum cum accipit potestatem legendi epistolam, & calicem ministrandum altari & similiter sacerdotium cum accipit potestatem celebrandi & absoluendi vt dictum est, omnia haec sunt inter se vnus ordo, vnus character, & vna pars sacramenti ordinis.

Dicitur autem character imprimi in illo quod est principalius, siue quia illud est prius & per sequentia non imprimitur nouus, sed ampliatur prius impressus, siue quia illud est principalius. Et licet per primum quo dicitur accipite potestatem &c. imprimatur character in quolibet ordine, & per consequentia non imprimatur, sed intendatur, tamen a pricipaliori denoiatur, sunt ergo septem ordines, sed septimus scilicet sacerdotium continet duplicem potestatem in generali scilicet sacerdotalem proprie dictam, & episcopalem. Et propter hoc aliquando vocantur episcopi presbyteri, & econuerso, sicut differrent diaconi & leuite, si diaconus importaret potestatem legendi euangelium tantum leuita potestatem dispensandi sanguinem vel ministrandi, & nihil aliud & per hoc dicitur episcopatus non esse ordo in relatione ad corpus Christi verum, quia scilicet non est distinctus a secerdotio Haec Petrus.

Et addit vlterius quod probabiliter potest dici quod si episcopatus esset distinctus a sacerdotio esset quid minus, & posset fieri episcopus qui non esset sacerdos, sicut sacerdos ( non esset diaconus, quia vnus character est ab alio distinctus, nunc autem non sic est, sed sicut habitus scientiae aliquando augetur non intensiue respectu eiusdem conclusionis, sed extem siue respectu alterius, puta quia de eodem obiecto sub eadt ratione formali per nouum exercitium acquirit homo noticiam nouae conclusionis, tunc intenditur habitus scientiae, non sic quod possit limpidius speculari illud quod prius obscurius & promptius, quia ponitur quod non plus frequentauerit conclusionem prius notam, sed per illum habitum per quem prius non poterat considerare prompte nisi vnam conclusionem quam solum frequentauerat, nunc potest aequaliter considerare secundam, quam sic prius non poterat, ita character sacerdotalis qui prius non poterat ordinare vel confirmare, sed tamenmon inungere conficere, & absoluere non potest plus conficere quam prius posset, sed ordinare & confirmare quod prius non poterat, ita quod est alia ordinatio episcopalis, & alia sacerdotalis, & talis character imprimitur per primam, & perficitur per secum dam.

Sed ocurrit dubium cum intensio potentiae non faciat eam posse quod prius non poterat, sed tantum intensius posse quod prius poterat, quomodo episcopus potest id quod sacerdos non poterat, & quare non plus potest conficere quam ille si habet characterem intensiorem: Et dicendum quod quando effectus non est de se intensibilis, virtus intensa non plus potest in illum quam remissa, sicut aliquando virtus visiua potest videre aliquid quando est fortis quod non poterat quando erat debilis, quia quanto est fortior tanto ad plura se extendit, sic ergo character sacerdotalis. 1. & principaliter est ad consecrandum corpus Christi, ita quod consecrare est eius actus, sed quando extenditur, tunc potest plura consecrare, quia non solum corpus Christi, sed hominem, & alia, sed non potest plus conficere quam ante, qua effectus ille non est intensibilis. Quia autem consecratio episcopalis non possit intendere characterem sacerdotalem cum possit eum de nouo generare, cum alias forma per illud intendatur per quod generatur, est ex diuina ordinatione, quam sic contulit virtutem istis consecrationibus cum non aliter agendo, sicut si traditio vini acolitho praecederet traditionem candelabri, nihil ageret. sed illa praesupposita eius effectum auget. Haec Peas & male quo ad multa.

Primo quia ponit ptamtem episcopalem non distingui a charactere sacerdotali, nisi sicut formam intensam a seipsa remissa. Hoc enim est contra Sanctus Thomas vt patet ex dictis eius allegatis pro 2. conclusione. Et vlterius est in se falsum & improbabile, quia vbi est sola intensio formae vel potentiae actiuae sine additione cuiuscunque noui absoluti intrinseci vel extrinseci ad priorem formam quod dicitur intendi, forma taliter intensa non potest in actum vel effectum alterius specie quam prius posset. Cuius oppositum est in proposito de ptate epiicopali respectu characteris sacerdotalis prius habiti.

2. qua nec valet similitudo de augmento hitus scientifici respectu nouarum conclusionum, quia falsum supponit scilicet quod tale augmentum extensiuum possit fieri illo modo sine acquisitione alicuius noui absoluti, puta vel nouarum speerum intelligibilium aut nouorum conceptuum aut nouorum syllogisinorum, aut superadditione noui luminis supernaturalis, aut nouorum fantasmatum, vel noua combinatione praecedentium aut noua sensatione exteriori. Ideo illud quod dicitur de augmento habitus scientifici per solos nouos respectus cum sit in se falsum, nullo modo iuuat ad saluandum intensionem characteris sacerdotalis per consecrationem episcopalem sine additione cuiuscunque noui absoluti, sed videtur mera fictio.

3. quia ponit episcopatum esse sacramentum non tamen distinctum a sacerdotio. Hoc enim discordat a Sanctus Thomas & veritate, quia vel intelligit ista duo esse vnum sacramentum, quia secundum est idem quod primum, vel quia primum & secundum sunt partes vnius sacrameti completi. Si 1. modo, manifeste dicit falsum, qua materia & forma vnius differunt numero vel speer a materia & forma alterius, & posito vno non ponitur aliud. Si 2. modo, hoc non valet quia illa duo non ordinantur directe ad vnum finem, sed ad diuersos. Similiter quia illud tertium ex ambobus resultans nullum actum heetem perfectiorem actu consecrationis qui competit simplici sacerdotio, & sic non videtur perfectius sacerdotio intensiue, sed solum extensiue. Similiter quia character sacerdotalis nullo modo concurrit ad effectum superadditae potestatis episcopalis nec uirtute sacramenti, nec ex naturali concomitantia, nec econtra potestas 2. concurrit ad effectum primae aliquo modo. Et ulterius quia Petrus intelligit primo modo, non secundo modo dicta sua. Nec obstat quod Episcopus dicitur summus sacerdos, quia hoc non dicitur ex hoc quod habeat superius aut perfectius sacramentum quam simplex sacerdos, sed ideo quia habet superiorem potestatem non solum iurisdictionis, sed ordinis & consecrationis.

Ad tertium dicitur quod argumentum non aliud concludit nisi quod Episcopatus sit ordo, & hoc conceditur. Non tamen quod talis ordo sit sacramentum, quia nec potest esse sacramentum superius sacerdotio, nec inferius, nec aequale, vt arguit Aureolus, ad quod facit solutio sequentis, quia Papatus non est sacramentum, & tamen Papa potestatem singularem habet tam in sacramentalibus quam in sacramentis dispensandis prae caeteris Episcopis, ideo non valet argumentum.

Ad primum respondet Petrus quod consequentia non valet, quia totus ordo ecclesiasticus plus dependet a papatu quam ab episcopatu, de quo tamen bene constat quod non est sacramentum distinctum ab episcopatu, quia Christus elegit Petrum in Papam prae caeteris, nec propter hoc nouam sanctificationem sibi tribuit, vnde etiam episcopus in Papam electus non aliter consecratur. Haec Petrus & bene.

Ad secundum dicit Petrus quod potest dici quod episcopatus esset sacramentum, non tamen distinctum a sacramento ordinis, & specialiter sacerdotij, quia cum vnum sacramentum non supponat aliud, nisi solum baptismum, licet vna pars sacramenti supponat aliam, sicut confessio contritionem, & satisfactio confessionem, episcopatus supponit presbvteratum, ideo non est aliud sacramentum. Haec ille.

Conformiter ad praecedentia dicta sua. Sed hoc videtur esse contra Sanctus Thomas ideo dicitur aliter, quod licet in episcopali consecratione confcratur gratia ex opere operato, non tamen habet rationem sacramenti vere & proprie dicti, quia scilicet non habet completam rationem alicuius speciei sacramenti. Et quidem de sacramento baptismi confirmationis, poenitentiae, eucharistiae, extremae vnctionis & matrimonij constat. De sacramento vero ordinis patet quod non habet perfectam rationem illius sacramenti, quia non ordinatur ad eucharistiae sacramentum, sed ad corpus Christi mysticum. Non ergo vere & proprie sacramentum, sed officium vel potestas superueniens sacramento ordinis, & eius characteri, & complementum eius quo ad actum secundarium sacerdotijs, & perfectio accidentalis, & per accidens non per se consequens character est sacerdotij. sicut species intelligibilis vel habitus scientificus superadditur potentiae intellectiuae, vel habitus moralis potentiae appetitiuae, licet similitudo non currat per omnia, quia ibi est potestas, hic habitus solum. Si autem quis contendat episcopatum esse vere sacramentum, hoc erit aequiuoce vel analogice, & non vniuoce cum caeteris ordinibus. Et forte hoc intellexit Sanctus Thomas Quia autem non oporteat omnem consecrationem in qua gratia confertur ex opere operato esse vere & proprie sacramentum testatur Sanctus Thomas 2. distinct. huius quaestio. 1. artic. 2. in solutione noni argumenti dicens. Ad quamlibet eminentiam status datur aliqua sanctificatio, cum sit ibi necessarium speciale auxilium gratiae, sicut in consecratione regum monachorum & monialium, & ideo sunt actiones hiararchice, & propter hoc Dionysius determinat de eis, non tamen habet rationem sacramenti, sed solum illa eminentia status per quam homo efficitur sacramentorum dispensator. Haec ille.

Et intellige de dispensatione sacramenti eucharistiae, quia potestas dispensandi alia sacramenia vt praescindit a potestate dispensandi eucharistiam conficiendo vel ministrando conficienti non sufficit ad rationem sacramenti. Nihil enim est sacramentum nisi habeat ordinem ad eucharistiam, vt ostendit Sanctus Thomas tertia parte. quaestio. 65. artic. 3. vbi sic dicit. Omnia alia sacramenta ordinantur ad eucharistiam sicut ad finem, manifestum est enim quod sacramentum ordinis ordiuatur ad eucharistiae consecrationem, sacramentum vero baptismi ordinatur ad eucharistiae receptionem, in quo etiam perficitur aliquis per confirmationem, vt vereatur subtrahere a talisacramento, per poenitentiam etiam & extremam vnctionem praeparatur homo ad digne suscipiendum corpus Christi, matrimonium vero significatiue attingit hoc sacramentum inquantum significat coniunctionem Christi & ecclesiae, cuius vnitas per sacramentum eucharistiae figuratur. Vnde Apostns dicit Ephes. 5. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo & ecclesia. Haec ille.

Item multum ad propositum. 4. dist. 36. q. 1. art. 5. in solu. 2. sic dicit. In consecratione virginum, sicut & in vnctione regum, & in alijs huiusmodi benedictionibus gratia datur, nisi sit impedimentum ex parte suscipientis, sed tamen huiusmodi non dicuntur sacramenta quia non sunt instituta ad curationem morbi peccati, sicualia sacramenta. Haec ille.

Et similiter potest dici de consecratione Episcopali, quod licet in ea gratia conferatur, non tamen est sacramentum, quia non ordinatur ad curationem morbipeccati. Sed tunc insurgit dubium quomodo in consecratione virginum & alijs benedictionibus confertur gratia ex opere operato, cum non sint a Christo instituta, sed ab ecclesia quae non potuit talibus consecrationibus conferre virtutem causandi gratiam, quia hoc pertinet ad potestatem excellentiae quae soli Christo competit. Dicitur quod huiusmodi consecrationes quae non sunt sacramenta, & si non sint institutae immediate a Christo, tamen ecclesia illas instituit consilio & instinctu Spiritus sancti, & hoc sufficit ad hoc quod in eis conferatur gratia, non quidem ab illis, sicut a causa instrumentaliter agente per aliquam virtutem eis existentem, sicut faciunt sacramenta, sed sunt causa, sine qua no¬ collationis gratiae, & dispositionis ad eam, sicut dictum fuit superius de circuncisione. Veruntamen consecratio Episcopalis ab ipso Christo instituta creditur.

Ad primum Aureoli contra ambas conclusiones dicitur, quod ordo Episcopalis vt praescindit a sacerdotio, & non includit illud, & quantum ad illud quod superaddit sacerdotio simplici, est inferior ordine sacerdotali quo ad potestatem ordinis, licet sit superior quo ad potestatem iurisdictionis, quia ad digniorem actum ordinatur sacerdotium inquantum Episcopatus. Et similiter est inferior per respectum ad corpus Christi verum, licet sit superior per respectum ad corpus Christi mysticum. vt patet in probatione primae conclusionis, & inde est quod potestas Episcopalis non habet rationem characteris, sicut potestas sacerdotalis, vt dictum est in probatione secundae conclusionis. Tunc ad probationem quod non sit inferiordicitur, quod ordo inferior si sit sacramentum prius sumitur quam superior, & praesupponitur superiori de necessitate praecepti, licet non de necessitate sacramenti, sed ordo inferior qui non est sacramentum, sed officium quoddam respectu quarumcunque actionum hierarchicarum potest sumi post superiorem ordinem qui est sacramentum. Et sic est in proposito, quia Episcopatus non est ordo qui sit sacramentum, sed ordo qui est officium. Exemplum huius est, quia communiter prius efficitur quis sacerdos quam magister in Theologia, & tamen constat quod magisterium est indignius quam sacerdotium. Causa autem quare Episcopatus praesupponit sacerdotium est eadem cum causa quare potestas soluendi & ligandi praesupponit potestatem consecrandi & conficiendi corpus Christi verum, quia scilicet omnis gratia & remissio in corpore Christi mystico ex capite suo prouenit ei, sicut dicit Beatus Thomas 18. distin. huius quaestio. 1. artic. 1. quaestio. 2. in solutione primi argumenti, vt alias recitatum est in praecedenti distinctione. Et ideo sicut potestas soluendi praesupponit potestatem consiciendi, ita potestas Episcopi supra corpus Christi mysticum praesupponit potestatem supra corpus Christi verum quantum ad ea quae sunt ordinis, licet non quo ad illa quae sunt iurisdictionis. Alia causa potest esse, quia Episcopus Christum perfecte repraesentat qui fuit sacerdos & Episcopus. De hoc Sanctus Thomas 4. huius distin. 24. quaestio. 3 artic. 2. quaestio. 1. in solutione tertij sic dicit. Sicut omnium rerum naturalium perfectiones praeexistunt exemplariter in Deo, ita Christus fuit exemplar omnium officiorum Ecclesiastico. Vnde vnusquisque minister ecclesiae quantum ad aliquid gerit typum Christi, & tamen ille est superior qui secundum maiorem perfectionem Christum repraesentat, sacerdos autem repraesentat Christum quantum ad hoc quod per seipsum aliquod ministerium impleuit, sed Episcopus in eo quod alios ministros instituit & ecclesiam fundauit. Vnde ad Epu pertinet mancipare aliquid diuinis obsequijs, quasi cultum diuinum ad similitudinem Christi instituens. Et propter hoc Episcopus specialiter sponsus ecclesiae dicitur sicut Christus. Haec ille.

Ad secundum negatur primum antecedens. Et ad eius probationem negat minor, quia ordinare aliquem in sacerdotem non est actus cois sacerdotis inquantum sacerdos est, ita quod potestas sacerdotalis sit potentia vel virtus aut forma productiua formae eiusdem. speciei, si non sit impedita, vt arguens fingit.

Nec valet sua prima probatio, quia falsum est, quod quaelibet forma actiua non impedita possit transfundere seipsam, sicut patet de intellectu agente, & de voluntate, & eorum habitibus. Omnes enim tales formae sunt principia agendi, non tamen producendi formam eiusdem speciei. Idem patet de anima rationali, & de angelo, praesertim illa propositio falsa est de virtutibus instrumentalibus sacramentalibus. Nam confirmatus per suum characterem non potest alium confirmare, nec subdiaconus, nec diaconus virtute suorum characterum siue pluri possunt alium sibi assimilare. Nec sacerdos potest virtute sui characteris dare sacerdotium mulieri, quae tamen est passum eiusdem rationis & speciei cum ipso. Et ratio est, quia agens instrumentale non sortitur effectum nisi motum a principali. Nunc autem Deus non mouet ordinatos ad communicandum suum characterem, sed ad alios effectus, mouet autem Episcopum ad communicandum ordinis potestatem, cuius rationem ponit Sanctus Thomas distin. 25. q. 1. artic. 1. Potestas inquit Episcopalis se habet ad potestatem ordinum inferorum sicut politica quae coniectat bonum commune, ad artes inferiores & virtutes quae coniectant bonum aliquod speciale, politica autem vt dicitur 1. Ethi. ponit. legem inferioribus artibus scilicet quis quid debeat exercere, & quantum, & qualiter, & ideo ad Episcopum pertinet in omnibus diuinis ministerijs aliquos collocare. Vnde ipse solus confirmat, quia confirmati in quodam officio cofitendi fidem constituuntur. Ideo etiam solus Episcopus virgines benedicit quae figuram gerunt Ecclesiae Christo desponsatae, cuius cura ipsi principaliter committitur. Ipse etiam in ministerijs ordinum ordinandos consecrat, & vasa quibus vti debet eis determinat sua consecratione, sicut etiam officia secularia in ciuitatibus distribuuntur ab eo qui habet excellentiorem potestatem sicut a Rege. Haec ille.

Ex quibus patet quod imaginatio arguentis de concatione characteris non valet. Vlterius illud quod dicit quod character sacerdotij in sacerdote simplici est impeditus, ne possit exire in actum seconicare, non valet, quia non apparet quale fit illud impedimentum, vtrum sit positiuum vel priuatiuum, vtrum absolutum vel respectiuum. Nec vbi sit subiectiue, vtrum in subiecto ipsius characteris sacerdotalis, aut in alio, & vtrum sit in ipso sacerdote, vel extra illum, nec a quo causetur tale impedimentum a Deo vel ab homine. Si dicatur quod taleimpedimentum est prohibitio Dei vel ecclesiae, hoc non valet, quia haeretici scismatici & degradati, dum tamen sint rite ordinati, & acceperint potestatem Episcopalem, possunt ordinare non obstante prohibitione Dei & Ecclesiae, & ita esset in proposito si potestas Episcopalis nullum absolutum adderet supra characterem simplicis sacerdotij. De hoc Sanctus Thomas dist. 25. huius q. 1. arti. 2. sic dicit. Quidam dixerunt quod haeretici quandiu ab Ecclesia tolerantur habent potestatem ordines conferendi, non autempostquam fuerint ab Ecclesia praecisi, & similiter nec degradati, & alij huiusmodi. Et haec est prima opinio. Sed hoc non potest stare, quia omnis potestas quae datur cum aliqua consecratione nullo casu contingenti tolli potest, sicut nec ipsa consecratio annullari, quia etiam altare vel chrisma semel consecrata perpetuo consecrata manent. Vnde cum potestas Episcopalis cum quadam consecratione detur, oportet quod perpetuo maneat quantuncunque aliquis peccet vel ab Ecclesia praescindatur. Et ideo alij dixerunt quod praecisi ab ecclesia qui in ecclesia potestatem episcopalem habuerunt retinent potestatem ordinandi, & promouendi, sed promoti ab eis hoc non habent. Et haec est quarta opinio. Sed hoc etiam non potest esse, quia si illi qui fuerunt in ecclesia promoti retinent potestatem quam acceperunt, oportet quod exequendo potestatem suam veram consecrationem faciunt, & ideo vere tribuunt omnem potestatem quae cum consecratione datur, & sic ordinati ab eis vel promoti habent eandem potestatem quam & ipsi. Et ideo alij dixerunt quod praecisi ab ecclesia possunt ordines conferre & alia sacramenta, dummodo formam debitam & intentionem seruent, & quantum ad primum effectum qui est collatio sacramenti, & quantum ad vltimum qui est collatio gratiae, & haec est secunda opinio. Sed hoc etiam non potest stare, quia ex hoc ipso quod aliquis ab haeretico praeciso ab ecclesia in sacramentis communicat, peccat, & ita fictus accedit & gratiam consequi non potest nisi forte in baptismo in articulo necessitatis. Et ideo alij dicunt quod vera sacramenta conferunt, sed cum eis gratiam non dant, non propter inefficaciam sacramentorum, sed propter peccata recipientium ab eis sacramenta contra prohibitionem Ecclesiae. Et haec est tertia opinio quae vera est. Haec ille.

Ex quibus patet quod vbi est sufficiens potestas conferendi ordines, nulla prohibitio ecclesia nec aliquod peccatum potest illam impedire ne exeat in actum. Item fictio est dicere quod Episcopus in sua consecratione nullam nouam potestatem accipiat, nec intensionem vel augmentationem praecedentis, sed solam remotionem impedimenti prioris potestatis, Hoc enim est contra formam verborum suae consecrationis in quibus nulla sit mentio de tali remotione impedimenti, & fit mentio de collatione potestatis. De hoc Sanctus Thomas distin. 25. q. 1. artic. 2. in solut. 2. sic dicit. In promotione Episcopi datur sibi potestas quae perpetuo manet, quamuis dici non possit character, quia per eam non ordinatur homo directe ad Deum, sed ad corpus Christi mysticum. Et tamen inde ebiliter manet sicut character, quia per consecrationem datur. Haec ille.

Ad confirmationem & quaedam quae ibi saepe repetit, scilicet quod Papa potest committere omni sacerdoti collationem ordinum, dicitur quod si intendat loqui de collatione maiorum ordinum, falsum est & erroneum, & contra determinationem ecclesiae. Vnde Sanctus Thomas distin. 25. huius. q. 1. artic. 1. in solutione tertij sic dicit. Papa qui habet plenitudinem pontificalis potestatis potest committere non Episcopo ea quae ad Episcopalem dignitatem pertinent, dum tamen illa non habeant immediatam relationem ad corpus Christi verum. Et ideo ex eius commissione aliquis sacerdos simplex potest conferre minores ordines, & confirmare. Non autem aliquis non sacerdos, nec iterum sacerdos maiores ordines, qui habent immediatam relationem ad corpus Christi verum, supra quod consecrandum Papa non habet maiorem potestatem quam simplex sacerdos. Haec ille.

Item Petrus de Palude. Cum decretalis dicat, quod si sacerdos simplex confirmet non subest veritas in sacramento de consuetud. cap. quanto periculosum est dicere quod non sit potestas spiritualis consecrationis in Episcopo alia quam in sacerdote.

Praeterea dicunt iura quod ea quae sunt ordinis & consecrationis non potest committere Papa nisi Episcopis, de consecratione ecclesiae, vel al. cap. aqua, quae si essent solum ordinis presbyteralis posset committere presbyteris sicut soluere & ligare: ergo aliqua sunt propria consecrationis & ordinis Episcopalis supra sacerdotem. Haec ille cum multis alijs facientibus ad propositum distin. 24. quaestio. 5.

Item distinctio. 25. quaestio. 1. sic dicit. Solus Episcopus iure suo potest ordines conferre, praecipue maiores, quia non minus est in exercitu ducem praeponere quam milites ascribere, sed ad solum Episcopum in exercitu Ecclesiae militantis pertinet milites ascribere per sacramentum confirmationis: ergo multo fortius ad ipsum solum pertinet in ecclesia praeponere duces quod fit per sacramentum ordinis praecipue per maiores ordines. Sed Papa potest committere simplici sacerdoti confirmationem & minores ordines, quia ministrum conferendi ordines summos Christus determinauit summum sacerdotem, scilicet Episcopum, quem ministrum Papa non potest mutare, ministrum vero confirmationis & minorum ordinum Christus posuit sacerdotem, quem ecclesia determinaret, quia nec erat aliquis confirmandus ab homine quousque primi confirmatores essent confirmati a Spiritu sancto. Nec minoribus ordinibus in primitiua ecclesia vtebantur. Et licet hoc sit petere principium, tamen ex consuetudine ecclesiae Romanae quae ista committit, & non illa, potest conuinci quod ita fuit. Et certum est quod non potest hoc committere, quia omne per accidens reducitur ad per se, vnde oportet quod omne agens agat vel in virtute sua vel alterius. Et quia per se Episcopi est ordinare vel confirmare, inde est quod si ordinans vel confirmans non est Episcopus, oportet quod sit in virtute veri Episcopi. Vnde si electus in Papam non sit verus Episcopus non potest hoc committere &c. Haec ille cum multis alijs ad propositum facientibus. Denique illud fundamentum quod vltimo recitat arguens, licet ex praedictis pateat esse insolidum, tamen ex abundanti ad ostendendum eius ruinam recito dictum Sancti Thomae vbi supra, scilicet dist. 25. q. 1. art. 1. in solutione quinti. Arguit enim sic quinto loco. Plus distat sacerdos a diacono quam Episcopus ab Episcopo, sed Episcopus potest consecrare Episcopum: ergo sacerdos potest promouere diaconum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod ad conmunicandum alteri quod quis habet non exigitur solum propinquitas, sed completio potestatis. Et quia sacerdos non habet completam potestatem in hierarchicis officijs sicut Episcopus, ideo non sequitur quod possit diacones facere, quamuis ille ordo sit sibi propinquus. Haec ille. Ex quibus habetur causa quare character sacerdotij non potest communicare seipsum, nec sacerdos simplex potest ordinare sacerdotem, nec diaconum.

Ad argumentum contra conclusionem, & ad illud quod est pro conclusione patet responsio per praedicta. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus, Amen.

PrevBack to TopNext