Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum matrimonium sit Sacramentum

DISTINCTIO XXVI. QVAESTIO I. Vtrum matrimonium sit Sacramentum.

CIRCA vigesimamsextam distinctionem, & quatuor sequentes quaeritur. Vtrum matrimonium sit sacramentum.

Et arguitur quod non, quia omne sacramentum nouae legis habet aliquam formam quae est de essentia sacramenti, sed benedictio quae fit per sacerdotem in nuptijs non est de essentia matrimonij: ergo non est sacramentum.

In oppositum arguitur, quia dicitur Ephes. 5. Sacramentum hoc magnum est &c.

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Matrimonium est vere & realiter sacramentum. Hanc ponit Sanctus Thomas praesenti distin. q. 2. arti. 1. vbi sic dicit. Sacramentum importat aliquod remedium sanctitatis homini contra peccatum exhibitum per signa sensibilia, vnde cum hoc inueniatur in matrimonio, inter sacramenta computatur. Item sacramentum est sacrae rei signum, sed matrimonium est huiusmodi: ergo &c. Haec ille. Ex quibus patet ratio pro conclusione.

Secunda conclusio. Matrimonium confert gratiam. Hanc ponit Sanctus Thomas eadem q. arti. 3. vbi sic dicit. Circa hoc fuit triplex opinio. Quidam enim dixerunt quod matrimonium nullo modo est causa gratiae, sed est tantum signum. Sed hoc non potest stare, quia secundum hoc in nullo abundaret a sacramentis veteris legis, vnde non esset ratio aliqua quare sacramentis nouae legis annumeraretur. Quia enim remedium praebeat satisfaciendo concupiscentiae ne in praeceptis ruat, dum mens arctatur, habuit etiam in veteri lege ex ipsa natura actus. Et ideo alij dixerunt quod ibi confertur gratia in ordine ad recessum a malo, quia excusatur actus a peccato, qui sine matrimonio peccatum esset, sed hoc esset nimis parum, quia hoc etiam in vereri lege habuit. Et ideo dicunt quod facit recedere a malo inquantum mitigat concupiscentiam ne extra bona matrimonij feratur, non autem per gratiam illam fit aliquod auxtilium ad bene operandum. Sed hoc non potest stare, quia eadem gratia est quae impedit peccatum, & quae ad bonum inclinat, sicut idem calor est quiaufert frigus, & qui calefacit. Vnde alij dicunt quod matrimonium inquantum in fide Christi contrahitur, habet vt conferat gratiam adiuuantem ad illa operanda quae in matrimonio requiruntur. Et hoc probabilius est, quia vbicunque datur diuinitus aliqua facultas dantur etiam auxilia, quibus homo conuenienter vti possit facultate illa, sicut patet quod omnibus potentijs animae respondent aliqua membra corporis quibus in actum exire possint. Vnde cum in matrimonio detur homini ex diuina institutione facultas vtendi vxore sua ad procreationem prolis, datur etiam gratia sine qua id conuenienter facere non posset, sicut etiam de potestate ordinis supra dictum est. Et sic ista gratia data est vltima res contenta in hoc sacramento. Haec ille. Ex quibus patet ratio in forma pro conclusione.

Tertia conclusio. Matrimonium quantum ad illud quod est res & sacramentum essentialiter est quaedam relatio de genere coniunctionis. Hanc ponit Sanctus Thomas dist. 27. q. 1. art. 1. in solut. 1. q. dicens. Coniunctio adunationem quandam importat. Vnde vbicunque est adunatio aliquorum ibi est aliqua coniunctio. Ea autem quae ordinantur ad aliquod vnum dicuntur in ordine ad illud adunari, sicut multi homines adunantur ad vnam militiam vel negociationem exequendam, ex qua dicuntur commilitones adinuicem, vel socij negotiationis. Et ideo cum per matrimonium ordinentur aliqui ad vnam generationem & educationem prolis, & iterum ad vnam vitam domesticam, constat quod in matrimonio est aliqua coniunctio secundum quam dicitur maritus & vxor. Et talis coniunctio ex hoc quod ordinantur ad aliquid vnum est matrimonium. Coniunctio autem corporum vel animorum ad matrimonium consequitur. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Relatio fundatur in aliquo sicut in causa, vt similitudo in qualitate, & in aliquo sicut in subiecto vt in ipsis similibus, & ex vtraque parte potest attendi vnitas & diuersitas ipsius. Quia ergo in similitudine non est eadem qualitas numero, sed specie in vtroque similium, & iterum subiecta similitudinis sunt duo numero, & similiter est de aequalitate, ideo aequalitas & similitudo omnibus modis est alia numero in vtroque similium & aequalium. Sed relatio quae est matrimonij ex vna parte heet vnitatem in vtroque extremorum, scilicet ex parte causae, quia ad eandem numero generationem ordinantur, sed ex parte subiecti habet diuersitatem secundum numerum, & ideo haec relatio est vna & multiplex. Et secundum quod est multi. plex ex parte subiecti nominatur his nominibus vxor & maritus. Secundum autem quod est vna, significatur hoc nomine matrimonium. Haec ille.

Item in solutione secundi sic dicit. Quamuis ipsa relatio non sit sensibile accidens, tamen causae eius possunt esse sensibiles, nec in sacramento requiritur quod sit sensibile illud quod est res & sacramentum, hoc enim modo se habet in hoc sacramento praedicta coniunctio, sed verba exprimentia consensum quae sunt sacramentum tantum, & causa praedictae coniunctionis, sunt sensibilia. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Quod est de genere coniunctionis est de genere relationis, sed matrimonium quo ad illud quod est res & sacramentum simul est de genere coniunctionis: ergo &c. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Durandus dicens. Tenendum est absolute quod matrimonium est sacramentum, cum hoc determinet Ecclesia, extra de haereticis ad abolendam, vbi numeratur matrimonium inter alia sacramenta vbi dicitur sic. Vniuersos qui de sacrameuto corporis & sanguinis Domini nostri Iesu Christi, vel de baptismate seu peccatorum confessione, matrimonio seu caeteris sacramentis Ecclesiasticis aliter sentire aut docere non metuunt quam Sacrosancta Romana Ecclesia praedicat & obseruat, vinculo anathematis innodamus. Matrimonio etiam competit generalis ratio sacramenti quae est quod sacramentum est sacrae rei signum, matrimonium enim significat coniunctionem Christi & Ecclesiae. Vnde Apostolus loquens de matrimonio Ephes. 5. dicit Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo & Ecclesia. Duoergo sunt tenenda de matrimonio, nec opposita eorum possunt teneri vel asseri sine periculo haeresis.

Primum est quod matrimonium est licitum & ideo Tatiani & Martiani & caeteri qui nuptijs detrahunt censentur haeretici: secundum est quod matrimonium est sacramentum eo modo quo sacra rei signum dicitur sacramentum & dicere oppositum similiter est haereticum cum sit contrarium dicto Apostoliiam allegato. Matrimonium enim initiatum inter coniuges per consensum animorum significat coniunctionem Christi & Ecclesiae per fidem & charitatem. Matrimonium vero consummatum significat coniunctionem Christi & Ecclesiae per conformitatem naturae assumptae Praeter autem duo praedicta sunt alia duo circa matrimonium, circa quae sine periculo haeresis licitum est contrarie opinari, quorum vnum theologicum est videlicet. Vtrum in matrimonio conferatur gratia ex opere operato sicut in alijs sacramentis nouae legis: secundum vero est logicum. Vtrum matrimonium habeat plenam vniuocationem cum alijs sacramentis. Nec Durandus & post multa dicta circa primum loquens de secundo sic dicit. Sciendum inquit quod cum vniuoca sint quorum nomen est commune & ratio, id est diffinitio secundum illud nomen est eadem, discurrendum est per rationes seu diffinitiones sacramenti in principio huius quarti positas, quarum prior & conior diffinitio sacramenti est quod sacramentum est sacrae rei signum. Et secundum hanc diffinitionem non est dubium quin matrimonium sit vniuoce sacramentum cum alijs. Est enim signum sacrae rei, id est coniunctionis Christi & Ecclesiae, vt prius dictum fuit. Quamuis aliter fit in hoc sacramento & in alijs, quia in alijs sacris res sacra cuius est signum non solum est significata sed contenta, in matrimonio autem res sacra cuius est signum est solum significata, sed non contenta. Aliae autem sunt diffinitiones seu descriptiones sacramenti assignatae per B. Augustinum & Hugonem de Sancto Victore & magistrum sententiarum qui omnes conueniunt in hoc quod sacramentum nouae legis est aliquod signum vel sensibile extrinsecus homini appositum ad effectum spiritualis sanctificationis, & quantum ad hoc matrimoninm non videtur habere perfectam vniuocationem cum sacramentis nouae legis. Primo quantum ad hoc quod sacramentum est signum, quia illa quae exterius aguntur in sacramentis nouae legis excedunt dictamen rationis naturalis, cum enim sacramenta sint quaedam facta protestantia fidem, sicut fides est de his quae rationem naturalem excedunt, sic ea quae exterius aguntur in sacramentis sunt signa ex diuina institutione, & excedunt dictamen rationis naturalis, vt patet in caeteris sacramentis a matrimonio scilicet in baptismo confirmatione & ordine & huiusmodi, de illis enim quae exterius in praedictis sacramentis aguntur, nulla ratio naturalis potest reddi. De illis autem quae exterius aguntur in matrimonio potest reddi ratio naturalis, puta quod contrahentes matrimonium consentiant, & consensum suum exprimant. Hoc enim dictat ratio naturalis de quolibet contractu voluntario: ergoillud signum corporale vel sensibile quod est in matrimonio & in caeteris sacramentis non sumitur vniformiter vel vniuoce hinc & inde, quia in alijs sacramentis illa quae exterius aguntur sunt sigua spiritualis effectus ex diuina institutione, cuius non potest reddi ratio naturalis. Illud autem quod exterius agitur in matrimonio dum contrahitur est pure de dictamine rationis naturalis excepta significatione coniunctionis Christi & Ecclesiae, secundum quam dictum est quod matrimonium habet cum. alijs sacramentis quandam vniuocationem.

Secundo patet idem ex hoc quod sacramentum est aliquid extrinsecus appositum, ex quo potest sic argui. Sacramenta consistunt in opere operato applicato illis qui suscipiunt sacramentum, sed istud conuenit vniuoce matrimonio & caeteris sacramentis: ergo &c. Maior patet ex his quae dicta sunt de sacramentis nouae legis: minor probatur, quia in caeteris sacramentis baptismo confirmatione ordine extrema vnctione & poenitentia praeter omnem actum suscipientium sacramentum est aliquid extrinsecum quod eis applicatur, sicut aqua in baptismo cum determinata forma verborum, & in caeteris similiter, & etiam in poenitentia de qua minus videtur, quia praeter omnem actum suscipientis applicantur ei verba sacerdotis absoluentis. In matrimonio autem nihil est de praedictis, quia ad matrimonium sufficiunt verba contrahentium exprimentia consensum suum sine quocunque extrinseco apposito: ergo quantum ad hoc quod sacramentum est opus operatum homini extrinsecus appositum, non est vniuocatio inter matrimonium & alia sacramenta nouae legis. Et si dicatur quod verba vnius coniugum alteri applicantur extrinsecus, & econuerso, quando vir dicit, accipio te in vxorem, & mulier dicit, accipio te in maritum. Adhuc non est hic plena vniuocatio cum his quae extrinsecus aguntur in alijs sacramentis, quia in alijs sacramentis applicatio non fit per suscipientes sacramentum, sed per alium, & ideo sacramentum dicitur signum sensibile extrinsecus appositum. In matrimonio autem praedicta applicatio fit per suscipientes & non per exteriorem, quare non similiter est hic & ibi.

Item matrimonium non simul contrahitur inter praesentes exprimentes sibi inuicem consensum suum, sed inter absentes per litteras vel nuncium, & tunc non est applicatio vniuoca cum applicatione quae fit in alijs sacramentis in quibus oportet suscipientem esse realiter presentem conferenti. Non enim Episcopus potest conferre ordines vel sacramentum confirmationis vel baptismiel extremae vnctionis vel sacramentalis absolutionis peccatorum hiqui sunt ab eo per longa terrarum spacia semoti, sed solunpraesentibus, nec sacerdos existens in Hispania potest conficere panem existentem in India, mulier autem existens in Francia contrahere potest cum viro existente in Hispania & est verum mattimonium, quare non est vniuoca applicatio hic & ibi.

Tertio patet idem ex eo quod sacramentum exhibetur ad effectum sanctificationis spiritualis, ex quo arguitur sic. Sacramentum confert gratiam non habenti nisi ponat obicem, aut si habet, auget eam, sed matrimonium nullum istorum facit: ergo non est vniuoce sacramentum sicut alia sacramenta nouae legis, maior supponitur, minor probatur. Quia enim matrimonium non conferat gratiam non habenti, satis patet, quia hoc pertinet solum ad sacramenta quae ordinantur ad remissionem culpae mortalis, vt sunt baptismus & poenitentia. Nec auget eam prius habenti, quia continentibus existentibus in gratia, & postea contrahentibus non augetur gratia, sed potius minueretur, si gratia & charitas reciperent diminutionem, quia melius est continere quam nubere secundum illud Apostnus 1. Corinth. 7. Qui nubit bene facit, qui non nubit melius facit: ergo &c.

Quarto, quia circa sacramenta nouae legis alia a baptismo ordinatio Ecclesiae potest habere vim praecepti, sed nunquam est de necessitate sacramenti, sed ordinatio Ecclesiae circa matrimonium est de necessitate matrimonij. Facit enim Ecclesia psonas legitimas ad contrahendum, & de illegitimis facit legitimas, vt placet: ergo matrimonium non est vniuoce sacramentum cum praedictis. Quinto, quia absque baptismo nullus est susceptiuus Sacramenti proprie dicti, cum baptismus sit ianua sacramentorum, sed ante baptismum contrahunt infideles verum matrimonium inter se, sicut fideles post baptismum: ergo &c. Nec obstat quod matrimonium eorum non dicitur ratum, quia si ambo baptizentur iam matrimonium eorum est ratum sed non est magis sacramentum quam prius, vt probabitur, ergo &c. Probatio assumptae, quia in omni sacramento opus est nouo facto, cum consistat in opere operato, sed in tali matrimonio nihil est de nouo factum, solum enim sunt baptizati, baptismus autem est sacramentum distinctum a matrimonio. Sic ergo tale matrimonium non fuit sacramentum ante baptismum vniuoce cum praedictis, ita nec post, cum tamen sit verum & ratum. Et mirum est quod aliqui volunt quaerere plenam vniuocationem inter sacramenta quae sunt praecise nouae legis, & tenentur sola fide, & matrimonium quod non solum est in noua lege, sed fuit in veteri, & ante omnem legem scriptam tam pro statu innocentiae quam naturae, & est praecise de dictamine rationis vel absque fide excepta significatione coniunctionis Christi & Ecclesiae: igitur &c.

Sexto, quia sacramentum quod non est necessitatis habet per ministros Ecclesiae dispensari. Vnde solus baptismus quod est sacramentum necessitatis potest per quemlibet laicum dispensari, sed matrimonium non est necessitatis quantum ad quamlibet personam, & tamen non dispensatur per ministros Ecclesiae. Benedictio enim nubentium non est de necessitate: ergo matrimonium non est sacramentum. Septimo, quia omne sacramentum habet formam distinctam a materia, sed hoc non est in matrimonio. Non enim verba exprimentia consensum viri sunt magis forma quam verba mulieris, nec econtra: ergo &c. Octauo, quia quae exterius aguntur in sacramentis proprie sumptis non possunt esse de dictamine pure rationis naturalis, quia cum sacramenta sint quaedam protestationes fidei, sicut fides est de his quae rationem naturalem excedunt, sic eorum quae exterius aguntur non potest esse ratio naturalis in sacramentis, sicut in baptismo, confirmatione, & ordine In matrimonio autem eorum quam exterius aguntur potest reddi naturalis ratio, vtpote quod assentiant, & consensum suum exprimant: ergo &c. Nono, quia circa sacramenta ordinatio Ecclesiae potest habere vim praecepti, facit enim Ecclesia personas illegitimas ad contrahendum & de illegitimis legitimas prout placet: ergo matrimonium non est proprie sacramentum. Decimo, quia sacramenta non deijciunt hominem a perfectiori statu, sed matrimonium deijcit hominem a statu continentiae quod est melior & perfectior matrimonio dicente Apostolo 1. Corint. 7. Qui nubit bene facit, qui non nubit melius facit: ergo videtur quod matrimonium non sit stricte & proprie sacramentum, sed solum large prout sacramentum dicitur sacrae rei signum. Vndecimo, quia rationes contrariae opinionis non mouent, quae sunt specialiter duae.

Prima est quia omne remedium contra peccatum est sacramentum, sed matrimonium est in remedium contra peccatum institutum dicente Apostens 1. Corind. 7. Propter fornicationem vnusquisque suam vxorem habeat: ergo est sacramentum: secunda ratio est, quia si matrimonium non esset sacramentum causa matrimonij esset pure corporalis, & pertineret ad iudicem secularem & non Ecclesiasticum, sed istud est contra canones: ergo &c. Sed ista argumenta non cogunt. Non quidem primum, quia non omne remedium contra peccatum est sacramentum, quia si alicui indigenti detur pecunia, est sibi in remedium ne egestate compussus furetur, & sic datur sibi in remedium contra peccatum, & tamen datio pecuniae non est sacramentum. Sic cum per actum matrimonij satisfiat concupiscentiae, matrimonium est remedium ne concupiscentia incitet ad alias corruptelas, puta fornicationem, adulterium, & sic est in omnibus quae ex natura contractus impediunt peccatum ne fiat. Talia autem non sunt sacramenta, sed solum illa remedia quae ex natura actus non habent hoc facere, sed ex diuina institutione per virtutem supernaturalem eis collatam vel assistentem, adhibitis quibusdam sensibilibus, quorum non posset reddi ratio naturalis, quod non est in matrimonio. Similiter secunda ratio non valet, quia dicitur quod matrimonium est sacramentum saltem large. Esto etiam quod nullum esset sacramentum, adhuc cognitio eius pertinet ad iudicem Ecclesiasticum, quia cognitio de hoc quod est pure peccatum & pertinet ad conscientiam solam, nec laedit rem publicam temporaliter, vel in rebus vel personis pertinet ad iudicem Ecclesiasticum. Talis autem est errorcirca matrimonium, ideo quo ad hoc causa matrimonij est pure spiritualis, & pertinet ad iudicem Ecclesiasticum, ideo &c Contra secundam conclusionem arguit idem Durandus dicens quod circa hanc conclusionem aliter opinantur iuristae, & aliter Theologi. Iuristae enim qui nouerunt textum decretorum & decretalium in quibus mens Romanae Ecclesiae exprimitur, & fuerunt expositores & glosatores canonum & decretalium, & aliqui eorum fuerunt de collegio Cardinalium Sanctae Rom. Eccles. tenent quod in sacramento matrimonij non confertur gratia. Godofred enim in summa sua titulo de sacramentis noniterandis dicit sic. Fit & alia diuisio sacramentorum. Quaedam enim sunt in quibus confertur gratia, vt 1. q. 1. quicquid vt sunt sacramenta necessitatis & ordinis. Quaedam autem sunt in quibus non confertur gratia, vt matrimonia cum contrahuntur & ob hoc in eorum contractum precia interueniunt, vt 32. q. 2. honorantur, & conditiones pecuniariae, vt extra de condi. appo. in matrim. c. de illis. Haec Godofredus.

Item Hostiens. in summa 1. lib.s titulo de sacramentis non iterandis dicit, diuisio sacramentorum haec est, quia quaedam sunt in quibus confertur gratia, vt 1. q. 1. quicquid vt sacramenta necessitatis, ordinis, siue dignitatis. Quaedam vero sunt in quibus gratia non confertur, sicut matrimonia, siue cum contrahuntur, quando precia interueniunt. 32. q. 2. honorantur. 30. q. 5. aliter, & conditiones pecuniariae apponuntur, extra de condi. appo. c. de illis, siue cum consummantur. 30. q. 3. connubia, quod non esset si per ipsum gratia conferretur. Nam illis in quibus gratia confertur, talia symoniam inducunt &c.

Item extra de symo. cum in Ecclesia & corpore dicit Bernius in apparatu. Pro benedictionibus nubentium aliquid accipi prohibetur, quia per eas gratia confertur, sed pro matrimonio aliquid dare vel recipere non est peccatum. 1. q. 1. quicquid. 32. q. 2. honorantur, quia licet sit sacramentum: per ipsum tum gratia confertur, argumento. 25. q. 1. nuptiarum. 32. q. 2. connubia.

Item super illo c. honorantur, notatur sic in apparatn. Si quaeras quare in hoc sacramento potius interueniat pecunia quam in alijs. Dicunt quidam quod propter onera matrimonij, sed certe eadem ratione pro ingressu monasterij posset recipi pecunia propter onera quae sustinet monasterium. Sed haec est ratio, quia in hoc sacramento non confertur gratia Spiritus Sancti, sicut sit in alijs, vt 1. q. 1. mulier & c. sicut inuisibilis. Haec apparatus. Quia autem sub pacto precij possit quis licite aliquam sibi disponsare, expresse dicitur extra de condi. appo. c. de illis. Ibi enim dicitur quod si aliquis sub huiusmodi verbis iuramentum alicui mulieri praestiterit. Egote in vxorem accipiam, si tantum mihi donaueris, reus periurij non habetur, si eam nolentem sibi soluere quod sibi dare petijt, non acceperit in vxorem. Super quo dicit Bernardus in apparatu. Talis conditio est licita in sponsalibus, vt hic patet. Sed constat quod pro sacramentis conferentibus gratiam non licet dare aut recipere pecuniam ex pacto seu contractu alicuius precij: ergo secundum praedictos doctores in sacramento matrimonij non confertur gratia. Quorum opinio an sit vera vel falsa, & allegationes quas de iure canonico pro se inducunt, an bene adducantur per eos, vel male, non determi no quo ad praesens. Sed hoc solum accipio tanquam verum, quod cum praedicti doctores nouerint iura canonica & eorum scripta & dicta habeantur a Papa & Cardinalibus & a Praelatis & caeteris Ecclesiarum rectoribus, quorum est specialiter scire quid Ecclesia Romana praedicat & obseruat, nec scripta eorum quo ad praedictum articulum de matrimonio reprobentur tanquam erronea, vel contraria determinationi Ecclesiae, quod sentire quod sacramentum matrimonij non conferat gratiam non est contra determinationem Ecclesiae, nec contra illud quod Ecclesia Romana praedicat & obseruat. Huic etiam opinioni consentit magister sent. lib. 4. distin. 2. circa principium dicens. Quia sacramentorum nouae legis alia remedia contra peccatum praebent & gratiam adiutricem conferunt vt baptismus. Alia in remedium tantum sunt vt coniugium. Alia gratia & virtute nos fulciunt, vt Eucharistia & ordo: ergo tam ex diuisione quam ex dictione exclusiua cum dicit. In remedium tantum sunt, vt coniugium, videtur magister sententiarum sacramentum coniugija collatione gratiae separasse. Moderni autem Theologiquasi communiter tenent quod per sacramentum matrimonijconfertur gratia nisi contrahentes ponant obijcem, sicut fit in alijs sacramentis, quibus aequiparatur sacramentum matrimonli in hoc casu. Alias non videtur eis posse tenere quod matrimonium sit sacramentum nouae legis. Haec Durandus.

Contra tertiam conclusionem arguit Aureolus probando quod matrimonium non sit relatio realis quia relatio realis non aduenit nouiter sine mutatione facta in aliquo absoluto, puta in fundamento vel ratione fundandi, sed relatio coniugis ad coniugem aduenit nulla mutatione facta in fundamento vel ratione fundandi. Fundamentum eius est corpus, ratio vero fundandi est actus voluntatis. Modo nulla mutatione facta in corpore, solo actu voluntatis adueniente & consensu, oritur relatio nulla facta mutatione reali, sed tantummodo est ibi per actum voluntatis. Talis autem relatio aeque bene est respectus rationis sicut illa quae aduenit per actum intellectus. Haec Aureolus. Secundo contra eandem conclusionem arguit Petrus de Paluas probando quod vinculum matrimoniale sit aliquid absolutum in corpore. Et quod sit aliquod absolutum potest sic probari, quia omne sacramentum nouae legis est causa gratiae disponendo ad eam, & sicut imprimentibus characterem ipse character est dispositio in alijs ornatus, ita & hic ipsummet vinculum coniugale est dispositio, & sic est aliquid absolutum cum dispositio sit in prima specie qualitatis vel secunda & non in genere relationis, quod autem sit dispositio in corpore, ex hoc videtur, quia gratia sacramentalis in matrimonio est contra carnis concupiscentias propter quam melius est nubere quam vri: vbi autem est morbus ibi & medicina, & si vinculum est in ipso corpore subiectiue, tunc esset bene causa quare corrumpetur corruptione ipsius corporis, sicut in morte mariti corrumpitur vinculum in corpore eius, sicut & omnis dispositio corporea, & per consequens ista quae est ad gratiam sacramentalem, quae est vt sciat homo suum vas possidere in sanctificatione, per quam generatiua ordinatur, & alia quae ad bonum vsum coniugij requiruntur. Sed quomodo corrumpitur corruptione, obiecti, cum distinctorum obiectorum absolutorum corruptio vnius non sit corruptio alterius, nec generatio vnius sit generatio alterius, immo quae sunt vnum corrumpuntur simul & simul generantur, & diuersa seorsum, maxime quando vnum non est causa alterius, potest enim absolutum destrui non solum per se sui corruptione, sed per accidens corruptione suae causae in conseruari, non est autem vnus coniunx causa alterius, nec essentia coniuiugij in vno est causa essentiae vinculi in alio.

Vnde dicendum quod sicut corrupto colore corrumpitur visio, quamuis visio sit aliquid absolutum, non quia color sit eius causa, quia idem esset si visio esset a Deo effectiue, sed quia est terminus eius a quodependet, sic quia in matrimonio vinculum quod est in vno coniugum habet alterum pro termino, ideo illo deficiente deficit, sicut visio licet non sit relatio, sed qualitas absoluta, tamen necessaria consequentia includit respectum ad visibile sicut ad terminum, & inde est quod illo respectu destructo destruitur & ipsa visio, sic & in proposito. Arguunt etiam alij vt dicit Petrus quod tale vinculum sit in anima subiectiue primo, quia sacramentalis dispositio est ad gratiam gratum facientem quae est ex parte animae separatae, & vbi est gratia subiectiuibi etiam debet esse ipsa dispositio, & tunc videtur quod siue sit relatio siue aliquid absolutum non possit deleri, quia anima quae est eius subiectum, & anima quae est eius obiectum sunt incorruptibiles, vnde cum talis relatio non corrumpatur corruptione subiecti nec obiecti, nec a contrario quod non habet, nec per peccatum cum sit in peccatoribus, per consequens nec per mortem alterius nec vtriusque, sicut nec similitudo qua vna anima rationalis alteri assimilatur postquam creatae sunt non corrumpitur in aeternum, nec tamen vna est causa alterius, potest tamen probabiliter sustineri quod adhuc tale vinculum morte coniugum alterius corrumpitur, quod patet tripliciter: primo quia illud quod est ab agente & conseruante per intellectum propter certum finem fine deficiente deficit. Vnde motus coeli quem angelus facit propter generationem, illa deficiente cessabit quia angelus non plus mouebit ad effectum postquam non plus mouebitur a fine, sic quia Deus ad actus corporales licet mediante sacramento, hoc vinculum impressit, inde est quod altero mortuo a quo vel ad quem uon possit huiusmodi actus exerceri, Deus desinit conseruare ne frustra conseruet, & sic desinit esse vinculum per subtractionem influentiae causae conseruantis, secus autem est de charactere qui est ad actus spirituales propter quod esest indelibilis.

Sed contra hoc est, quia character non est nisi ad actus viae, sicut baptismi ad recipiendum hic alia sacramenta, confirmationis ad confitendum coram tyranno, ordinis ao conficiendum &c. quae omnia propria sunt huic vitae prout distinguitur contra aliam: ergo homo non deberet indelebiliter habere characterem si solum habet actum vel effectum in hac vita mortali & non in alia in qua cessat collatio & susceptio sacramentorum. Ad hoc posset dici, quia sicut remanent & reparantur virtutes Cardinales in patria quo ad actus circa finem, sic & characteres, etenim quidam speciales ornatus Sanctorum noui Testamenti ex charactere baptismali respectu antiquorum qui non habuerunt hanc conformitatem ad Chrrstum, & similiter confirmatorum erit specialis gloria respectu non confirmatorum quasi militum Christi, & similiter ordinatorum quasi Christi ministrorum, sed vinculum matrimon ij non esset ad gloriam sed ignominiam cum status coniugatorum sit infimus pro tempore gratiae quando vinculum istud est aliquid reale, nam tempore legis quando praeferebatur coniugium virginitati non erat aliquid reale, vnde non potest manere realiter:. Secundo patet idem sic, quia sicut propter maximam aegritudinem scientia a sensibilibus acquisita corrumpitur in intellectu, sic & vinculum per mortem habentis licet sit in anima, & etiam per mortem alterius quasi obiecti, sicut scientia per corruptionem organiphantasiae in litargia & furia, quod est corruptio obiecti non subiecti.

Sed contra hoc quod dictum est scientiam corrumpiper aegritudinem est illud quod dicunt Doctores scientiam remanere anima separata, quae tamen magis corrumpi deberet per mortem quam per aliam minorem transmutationem, propter quod videretur alicui quod cum dicitur scientiam corrumpiper agritudinem intelligitur quo ad vsum & actum, quia in parte sensitiua corrumpitur species & aliqui habitus correspotedentes, quos oportet de nouo generari, si debeat in actum exire, sed essentia habitus intellectualis non corrumpitur &c Sed sustinendo dictum commune potest dici quod ista stant simul scilicet habitum scientiae in intellectu & virtutis in voluntatecorrumpi per infrmitatem, non per mortem, nam per infirmiratem vita durante corrupto obiecto intellectus & per consequens voluntatis, quod est organum phantasiae, oportet, habitum intellectualem cessare ab actu, sola autem cessatio actus corrumpit habitum ex actibus acquisitum, sicut subtractio calefacientis remittit & tandem corrumpit calorem aquae hoc est in via quando nihil sic firmatur in anima quin possit corrumpi, sed in morte sicut anima separatur a corpore incorruptibilis, sic in ipsa quaecunque tunc sunt vt species & habitus immobiliter firmantur, vnde sicut frequentia actuum causat in ipsa habitum nouum sic nec cessatio actuum corrumpit habitum antiquum.

Item non est ibi cessatio actuum quia omnis dispositio & perfectio disponit & perficit suum subiectum diuersimode secundum diuersum modum essendi eius, vnde habitus & species animae coniunctae vsum siue actum suum non habent sine specie phantastica, quia tunc est naturae animae intelligentis & volentis speculari phantasmata, sed quando est separata habet modum intelligendi & volendiconformem angelis sicut modum essendi, vnde tunc potest vti speciebus & habitibus suis sine phantasmate. Tertio patet idem sic. Potest enim imaginari quod sicut per consensum expressum causatur vinculum spirituale, quia significat coniunctionem Christi & Ecclesiae spiritualem, & significando causat per consequens coniunctionem animorum quam etiam significat vt rem contentam, si per coniunctionem corporum sequentem significantem coniunctionem Christi & humanae naturae causatur vinculum corporale, sicut ergo corrumpitur visio corrupto visibili ad quod est, vel subtracto ab eius praesentia, sic quia vinculum matrimoniale corporale & spirituale est ad alterum in ordine ad actus vitae huius mortalis, cui homo funditus moritur p mortem naturalem, inde est quod tunc corrumpit vtrunque. Sed per mortem ciuilem qua cogitat quae Dei sunt, tollitur spirituale quod erat ad cogitandum quae mundi sunt, sicut sublata intellectione tollitur volitio, etiam si no esset ab ea causata, quia est tale obiectum, ad quod hebetnecessariam habitudinem, sicut scibile sublatum aufert scientiam. Haec Petrus in forma. Et in hoc secundus artic. terminatur.

Articulus 3

Quantum ad tertium artic. respondendum est obiectionibus. supradictis. Et quidem quantum ad obiecta Durandi contra primam conclusionem sciendum est quod ipse in suo primo opere tenebat quod matrimonium non erat proprie sacramentum, sed visis obiectionibus, quae contra scripta sua in hac materia per alios inducebantur coactus fuit in vltimo opere cautius loqui, vt scilicet confiteretur matrimonium esse vere & proprie sacramentum, sed non vniuoce cum alijs sacramentis nouae legis, sed adhuc ista coloratio non valet, sicut ostendit Petus de Paluas dicens. Illi de praedicta opinione ad probandum quod matrimonium non sit proprie sacramentum arguunt ex diuersitate huius sacctumr ad alia, de quo vt appareat quod male arguunt Sciendum in generali quod per consimiles rationes posset probari nullum sacramentum esse sacramentum vniuoce cum alijs quia non est aliquod sacramentum quod non habeat aliquid sibi proprium, in quo differt ab omnialio, vnde si de illo sumatur maior secundum quod conuenit alijs affirmatiue vel negatiue, & minor proportionaliter concludet non esse sacramentum: verbi gratia, ex parte ministri susceptiui materiae vel formae, nam de baptismo dicam quod omne sacramentum est aliud quam purum elementum corporale, vt patet inducendo in alijs a baptismo. Et patet ratione quia cum sacramentum sit protestatiuum fidei quae non est naturale quid debet habere promateria aliquid non naturale, sed baptismus habet pro materia elementum: ergo non est sacramentum.

Praeterea omne sacramentum ministratur a ministro Ecclesiae etiam in necessitate, sicut patet de alijs, sed baptismus in extrema necessitate ministratur etiam a non sacerdote: ergo non est sacramentum. Similiter de confirmatione, quia sacramentum non habet nisi vnam materiam correspondentem vni formae, sed istud habet duplicem materiam: ergo &cSimiliter quia Papa mutat eius ministrum, quod non facit in alijs. 3. de Eucharistia, quia omne aliud sacramentum consistit in vsu materiae, & non eius consecratione. 4. de poenitentia, qua non habet materiam exteriorem, sicut habent alia. 5. de ordine, quia Papa in aliquibus mutat ministrum, & quia hetm formam imperatiuam quod non habet aliud sacramentum, & videtur contra rationem quod homo imperet illa quam non sunt a se, sed a Deo. 6. de extrema vnctione, quia habet formam solum deprecatiuam, quod non habet aliquid aliud.

Dicendum est ergo ad omnia ista quod sicut Christus est vere & pprie homo, licet aliquid habeat quod nullus alius homo habet, & aliquo caret quo nullus alius caruit, quia habet illa quae sunt de essentia hominis vere & pprie scilicetasniam rationalem & corpus organicum, posita autem essentia rei ponitur ipsa omni alio remoto, ita septem sunt sacramenta nouae legis vere & proprie dicta, licet quodlibet habeat aliquid singulare vel careat singulari, quia hoc non obstante quodlibet est signum & causa gratiae, quod sufficit ad essentiam sacramenti. Haec Petrus Item ibidem, si inquit isti intelligant quod matrimonium non est ita perfectum sacramentum sicut alia, verum dicunt, quia cum sacramenta nouae legis abundent a sacramentis veteris legis in causando potius quam in significando, illud est perfectius quod magis causat gratiam, sed matrimonium inter alia minus causat gratiam, licet prius significet: ergo simpliciter est imperfectius sacramentum inter omnia sacramenta nouae legis, sed aeque proprie est sacramentum nouae legis sicut aliquod aliorum, sicut asinus est proprie animal sicut homo, licet non sit aeque perfectum animal, quia illa quae sunt de ratione animalis, puta substantia animata sensibilis aeque proprie competunt asino sicut homini, licet non aeque perfecte, quia esse substantiam & habere animam & sensum no conuenit asino Metaphorice sicut nec homini, sed proprie vtrique, sed non est substantia aeque perfecte anima & sensus in bruto sicut in homine. Ita & in proposito, quia de ratione sacramenti nouae legis non sunt nisi duo scilicet quod sit causa & signum gratiae, vtrunque autem non aequiuoce, nec Metaphorice, sed proprie conuenit matrimonio, licet non aeque perfecte sicut alijs: ergo est vere & proprie sacramentum sicut alia, licet non aeque perfectum. Iuristae autem & qui negant matrimonium conferre gratiam non possunt saluare matrimonium esse sacramentum nouae legis. Haec Petus & bene, & conformiter dictis Sancti Thomae 1. parte. q. 29. arti. 4. vbi arguit sic quarto loco. Persona in hominibus & angelis non significat relationem, sed absolutum aliquid: si ergo in Deo significaret relationem, diceretur aequiuoce de Deo & hominibus & angelis. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod diuersa ratio minus communis non facit aequiuocationem in magis communi, licet enim equi & asini sit alia propria diffinitio, tamen vniuocantur in nomine animalis, quia communis diffinitio animalis conuenit vtrique, vnde non sequitur quod licet in significatione personae diuinae contineatur relatio, non autem in significatione personae angelicae vel humanae quod nomen personae aequiuoce dicatur. Haec ille.

Item q. 13. arti. 10. in solutione primi sic dicit. Nominum multiplicitas non attenditur secundum nominis praedicationem, sed secundum significationem, hoc enim nomen homo de quocunque praedicetur siue vere siue false vno modo dicitur, sed tunc multiplicitur diceretur si per hoc nomen homo intenderemus significare diuersa, puta si vnus homo intenderet significare per hoc nomen homo illud quod vere est homo, alius intenderet significare eodem nomine lapidem vel aliquid aliud &c.

Item de potentia Dei. q. 9. artic. 4. arguit sic sexto loco. Nullum nomen significat res diuersorum generum nisi aequiuoce, acutum enim aequiuoce dicitur in saporibus & magnitudinibus, manifestum est autem quod persona in angelis & hominibus non significat relationem sed aliquid absolutum: si ergo in Deo significet relationem erit aequiuoce dictum. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod hoc quod persona aliud significat in Deo & homine pertinet ad diuersitatem suppositionis magis quam ad diuersam significationem huius communis quod est persona, diuersa autem suppositio non facit aequiuocationem, sed diuersa significatio. Haec ille.

Et ad pleniorem intellectum eius in principali responsione articuli sciendum quod Beatus Thomas sic dicit. Sciendum quod propria ratio nominis est quam significat nomen secundum Philosophum 4. Metaphysi. Illud autem cui attribuitur nomen, si sit recte sumptum sub re significata per nomen, sicut determinatum sub indeterminato dicitur supponi per nomen, si autem non sit recte sumptum sub re nominis dicitur copulari per nomen, sicut hoc nomen animal significat substantiam animatam sensibilem, & album significat colorem disgregatiuum visus, homo vero recte sumitur sub ratione animalis sicut determinatum sub indeterminato. Est enim homo substantia animata sensibilis tali anima scilicet rationali, sub alio vero quod est extra essentiam eius non directe sumitur, vnde homo supponitur nomine animalis, copulatur vero nomine albi, & quia inferius quod supponitur per nomen commune, se habet ad commune sicut determinatum ad indeterminatum, id quod erat suppositum sit significatum determinatione apposita ad commune, animal enim rationale significat hominem.

Sed sciendum quod aliquid significatur dupliciter, vno modo formaliter, alio modo materialiter. Formaliter quidem significatur pernomen id ad quod significandum nomen est principaliter impositum, quod est ratio nominis, sicut hoc nomen homo significat aliquid compositum ex corpore & anima rationali

Materialiter vero significatur per nomen id, in quo talis ratio saluatur, sicut hoc nomen homo significat aliquid habens cor & cerebrum, & huiusmodi partes sine quibus non potest esse corpus animatum anima rationali.

Secundum hoc ergo dicendum est quod hoc nomen persona communiter sumptum nihil aliud significat quam substantiam indiuiduam rationalis naturae, & quia sub substantia indiuidua rationalis naturae continetur substantia indiuidua, id est incommunicabilis & ab alijs distincta tam Dei quam hominis quam angeli, oportet quod persona diuina significet subsistens distinctum in natura diuina, sicut persona humana significat distinctum subsistens in natura humana. Et haec est formalis significatio tam personae diuinae quam personae humanae, sed quia distinctum subsistens in natura humana non est aliquid nisi per indiuidualem materiam indiuiduatum, & ab alijs distinctum, ideo oportet quod hoc sit materiale significatum, cum dicitur persona humana. Distinctum vero inconmunicabile in natura diuina non potest esse nisi relatio, quia omne absolutum est commune & indistinctum in diuinis, relatio autem in Deo idem est secundum rem quod eius essentia, & sicut essentia in Deo idem est & habens essentiam vt diuinitas & Deus, ita idem est relatio, & quod per relationem refertur, vnde sequitur quod idem sit relatio, & distinctum in natura diuina subsistens. Patet ergo quod persona diuina communiter sumpta significat substantiam indiuiduam rationalis naturae, persona vero diuina formalisignificatione significat distinctum subsistens in natura diuina, & quia hoc non potest esse nisi relatio vel relatiuum &c Haec ille

Ex quibus patet quod quandocunque aliquod nomen dicitur de multis secundum eandem formalem & communem significationem, quorum tamen est alia & alia significatio vel ratio propria vel materialis, non ideo tale commune nomen dicitur de illis multipliciter aut aequiuoce, nec propter diuersitatem talium propriarum vel materialium significationum impeditur nisi aliud interueniat vniuocatio talis conmunis nominis, sicut est in proposito cum hoc nomen sacramentum nouae legis dicatur de matrimonio & alij, sacramentis secundum vnam & eandem communem formalem rationem & significationem, licet matrimonium habeat aliqua propria quae non conueniunt alijs sacramentis, & similiter licet cum hoc commune sacramentum dicitur de matrimonio interueniat alia suppositio & alia significatio materialis quam cum dicitur de baptismo confirmatione aut alijs, non tamen propter hoc sequitur quod hoc nomen sacramentum nouae legis aequiuoce vel minus vniuoce dicatur de matrimonio quam de alijs sex Ecclesiae sacramentis, vnde logica arguentis in hac materia non transcendit in altitudine paruum pontem Parisicnsem.

Nunc dicendum restat ad singulas eius rationes in particulari. Et quidem ad primam respondet Petus dicens quod illa quae exterius aguntur in sacramentis inquantum ad sacramentum pertinent, sunt signa non naturalia, sed instituta, secundum se autem nihil prohibet ea esse res naturales, sicut aqua & ablutio aquae est res naturalis, sed quod ipsa sit signum ablutionis a peccato actu non habet a natura, sed tantum aptitudine, a Deo autem actu. Quia autem sit causa illius ablutionis totaliter habet a Deo. Et similiter consensus & verba secundum se sunt a natura & iure naturali, sed secundum quod sunt sacramenta, a Deo, nam coniunctio maris & faeminae non habet a natura quod actu significet coniunctionem Christi & Ecclesiae, alias quicunque sciret istam sciret illam, sicut videns fumum cognoscit iguem. Cuius contrarium apparet in Iudaeis & Saracenis vel Paganis, in quibus sunt matrimonia, & non fides, immo Adam in hoc non cognouit mysterium Christi & Ecclesiae nisi spiritu prophetiae: & multo minus ex natura sua habent quod sint causa gratiae, vnde nec ante nonam legem habuerunt, quamuis haberent rationem signi: a diuina igitur institutione habent ea quae in matrimonio geruntur quod sint sacramenta, & id vnde formaliter sunt sacramenta, sed id quod sunt materialiter habent a natura sicut aqua oleum & chrisma, quia assumere aliquid in materiam sacramenti non tollit eius naturam, sed dat ei nonam efficaciam. Haec Petus

Et concordat dictis Sancti Thomae 1. distin. huius q. 1. arti. 1. q. 5. in solutione quarti vbi sic dicit. Res sensibilis secundum praedictam similitudinem ex naturali proprietate pluribus est conformis, & ideo quantum est de se aequaliter potest quodlibet illorum significare. Ad hoc ergo quod ad vnum determinetur & sit certa sua significatio, oportet quod accedat institutio quae determinetur ad vnum, & sic repraesentatio quae est ex similitudine naturalis proprietatis importat aptitudinem quandam ad significandum, sed determinatio & complementum significationis est ex institutione. Haec ille.

Veruntamen apparet mihi quod per praedicta non plene satisfit rationi Durandi, quia praedicta non ostendunt quomodo matrimonium ex diuina institutione sit signum sacrae rei contentae in hoc sacramento, sed solum quomodo est signum rei sacrae non contentae, scilicet coniunctionis Christi & Ecclesiae. Et ideo scienda sunt duo: primo quae sit res significata & contenta: secundo quomodo matrimonium ex institutione significet talem rem sacram contentam. Pro primo sciendum quod Sanctus Thomas praesenti distin. q. 2. artic. 1. in solutione quarti sic dicit. Vnio Christi ad Ecclesiam non est res contenta in hoc sacramento, sed res significata & non contenta, & talem rem nullum sacramentum efficit, sed habet aliam rem contentam & significatam quam efficit vt dicetur. Magister autem posuit rem non contentam, quia erat huius opinionis quod non haberet aliquam rem contentam. Haec ille.

Et in solutione quinti argumenti subdit. In hoc sacramento sunt illa tria, quia sacramenta tantum sunt actus exterius apparentes, sed res & sacramentum est obligatio quae innascitur viri ad mulierem ex talibus, sed res vltima contenta est effectus huius sacramenti, non contenta autem est res quam magister determinat. Haec ille.

Verum quia dici potest quod illa obligatio quae est res & sacramentum naturaliter significatur per verba consensum exprimentia, & non ex diuina institutione, ideo nondum est plene satisfactum. Ideo secundo loco sciendum est quod talis obligatio quae est res & sacramentum significatur per exteriora naturaliter, vt est obligatio, sicut bene probat arguens, sed non significatur naturaliter, sed solum ex diuina institutione inquantum est sacra, & actu sacrans hominem. De hoc in simili Sanctus Thomas tertia parte. q. 60. artic. 2. sic dicit. Signa dantur hominibus quorum est per nota ad ignota peruenire, & ideo proprie dicitur sacramentum quod est signum alicuius rei sacrae ad homines pertinentis, vt scilicet proprie dicatur sacramentum secundum quod nunc de sacramentis loquimur, quod est signum rei sacrae inquantum est sanctificans hominem. Haec ille.

Item in solutione primi argumenti sic dicit. Creaturae sensibiles significant quid sacrum, scilicet sapientiam & bonitatem diuinam inquantum sunt in seipsis sacra, non autem inquantum nos per ea sanctificamur, & ideo non possunt dici sacramenta, secundum quod nunc loquimur de sacramentis. Haec ille.

Ex quibus patet quod in quolibet sacramento nouae legis ea quae exterius aguntur significant ex institutione diuina aliquod sacrum vt sacrans & contentum in ipso sacramento qualem significationem non habet ex naturali proprietate. Consimile dicit prima huius. quaestio. prima articulo primo, quaestiuncula prima in solutione secundi sic dicit. Res sensibiles non sunt signa diuinorum vt sunt sacrantia, sed vt sunt in seipsis sacra, sacramentum autem debet intelligi signum rei sacrae vt est actu sacrans & ideo non oportet quod omnes res sensibiles sint sacramenta. Haec ille.

Item in solutione tertij sic dicit. Quamuis serpens eneus esset signum rei sacrae sacrantis, non tamen inquantum sacrans est actu, quia non ad hoc adhibebatur vt aliquis sanctificationis effectus perciperetur, sed solum effectus exterioris curationis, & similis est ratio de imagine crucis quae ponitur tantum ad repraesentandum. Haec ille.

Ex quibus patet quod dictum fuit: secundo sequitur quod si matrimonium non aliter sit sacramentum, nisi quia est rei signum modo quo dicit arguens, tunc non plus habet rationem sacramenti quam sacramenta veteris legis, quam serpens aeneus vel imago crucifixi, quod falsum est, quia tunc non deberet plus connumerari sacramentis nouae legis quam praedicta.

Ad secundum respondet Petrus dicens, quod matrimonium habet formam distinctam a materia, quia verba sunt forma & contrahentes sunt materia, nec distinguitur hic materia, in qua id est suscipiens, & materia ex qua sicut in Eucharistia & alijs, qua matrimonium est contractus personarum & non rerum vt dicunt iuristae, vnde sicut in contractibus rerum res quae transferuntur per coniunctionem ipsam sunt materia, sic corpusquod transfertur quo ad potestatem est materia in matrimonio, quia cum dico, accipio te in meam, quasi transfero corpus meum in potestatem, & sicut cum aliquis vendit se ad pretium participandum est vera venditio, & tamen venditio requirit materiam distinctam a forma quae est expreisio consensus, quia ipsemet qui transfert seipsum est illa materia, ita & hic. Vel potest dici quod sicut in Eucharistia est duplex forma, & duplex materia, vnum tamen sacramentum sic & hic cum dicitur, accipio te in meam, & do tibi meipsum in virum, est vna forma scilicet verba & vna materia ex qua scilicet ipse qui loquitur vel corpus eius, & alia materia in qua, id est obiectum in quod transit, sicut cum dico, hoc est corpus meum, & vlterius quando illa ait, accipio te in meum & do tibi mein vxorem, est forma verbum, & materia ex qua ipsa loquens, & materia in qua recipiens, & sic diuersis respectibus vnum est formale respectu alterius. Haec Petus & satis probabiliter, sed in aliquibus non videtur sequi viam Sanctus Thomas sicut in hoc quod dicit materiam in sacramento esse ipsas personas, vel corpora contrahentium, nam Sanctus Thomas praesenti distin. q. 2. artic. 1. arguit sic secundo loco. Sacramentum secundum Hugonem est materiale elementum, sed matrimonium non habet pro materia aliquod materiale elementum: ergo non est sacramentum. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod sacramentum matrimonij perficitur per actum eius qui sacramento illo vtitur sicut paenitentia, & ideo sicut poenitentia non habet aliam materiam nisi ipsos actus sensui subiectos qui sunt loco materialis elementi ita est de matrimonio. Haec ille.

Dicitur ergo ad argumentum quod bene probat quod materia & elementum extrinsecus appositum in sacramento matrimonij & in alijs aequiuoce di& non vniuoce, si loquamur de propria ratione huius vel illius materiae & de significato materiali elementi & materiae sacramenti, sed loquendo de communi & formali significato elementi & materiae sacramentalis non est ibi aequiuocatio, sed sufficiens vniuocatio quod patet, quia communis & formalis significatio elementi sacramentalis est quod sit visibilis forma inuisibilis gratiae. Hoc autem commune est materiae omnium sacramentorum. De hoc Beatus Thoma 1. distin. huius q. 1. artic. 1. in solutione quintae quaest. quae est Vtrum diffinitio Hugonis de Sancto Victore quae est talis. Sacramentum est corporale vel materiale elementum extrinsecus oculis suppositum, ex institutione significans ex similitudine repraesentans ex sanctificatione inuisibilem gratiam continens, sit competens. In solutione enim illius quaestionis sic dicit.

Dicendum quod diffinitio Hugonis de Sancto Victore eadem est cum diffinitione quam magister ponit in littera, hoc excepto quod addit causam significationis quae est institutio, & causam efficientiae quae est sanctificatio. Idem est enim dictu, materiale elementum exterius oculis suppositum ex institutione significans quod inuisibilis gratiae visibilis forma ex similitudine repraesentans. Id enim quod dicitur vt imaginem gerat & ex sanctificatione inuisibilem gratiam continens, idem est ei quod dicitur vt causa existat. Haec ille.

Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Elementum accipitur communiter pro quolibet corporali visibili siue sit elementum simplex siue elementatum, & vtitur tali modo loquendi propter verbum Augustin. qui dicit. Accedat verbum elementa, & sit sacramentum, in baptismo enim qui est sacramentorum ianua materia est elementum simplex. Haec ille.

Ex quibus patet quod licet materiale elementum quod applicatur matrimonio vel opus operatum extrinsecus appositum suscipientibus matrimonium sit alterius rationis proprie & distincte quam materiale elementum quod applicatur exterius in alijs Sacramentis, & applicatio fiat per alios applicantes, & tam in praesentia quam in absentia, & alio modo secundum locum vel tempus & huiusmodi circunstantias, ex hoc non impeditur vniuocatio sacramenti huius ad alia, quia omnia conueniunt in vna communi ratione sacramenti, & in vno formali significato, licet differant quantum ad proprias rationes & significata materialia, & quatum ad id quod supponitur per nomen, cuius ratio patet ex praedictis. Dicitur vlterius quod posito quod illa diffinitio sacramenti quam ponit Hugo non competeret vniuoce matrimonio & alijs sacramentis, sufficit quod diffinitio quam ponit magister vniuoce dicatur de illis scilicet quod sacramentum est inuisibilis gratiae visibilis forma, ita vt eius imaginem gerat, & causa existat, & ideo non oportet multum curare de diffinitione Hugonis in proposito. quia est fallacia consequentis arguere negatiue ab illa diffinitione ad diffinitionem sacramenti in communi, & sic patet ad omnes replicas inductas contra solutionem in argumento recitatam. Vtrum autem in hoc sacramento idem sit forma & materia diuersis respectibus, vel ipsa verba contrahentium sint tantum forma, & alij actus exteriores sint materia, & non multum variat propositum, quia vtrumque videtur satis probabile, tamen de hoc aliquid dicetur in sequentibus potissime in solutione septimi. Ad tertium negatur minor. Dicitur enim quod matrimonium confert gratiam non habenti nisi ponat obicem.

Nec valet probatio in oppositum, quia non sola illa sacramenta quae ordinantur ad remissionem culpae, conferunt gratiam non habenti, immo alia, vt patet de Eucharistia ordine confirmatione, & generaliter de ratione sacramenti nouae legis est quod sit inuisibilis gratiae visibilis forma, ita vt eius imaginem gerat & causa existat. Et de hoc videbitur in solutione argumentorum contra secundam conclusionem: vnde illa probatio nihil valet. Dicitur secundo quod matrimonium auget gratiam prius habenti, nec valet huius improbatio expresse falsum assumens scilicet quod continentibus existentibus in gratia, & postea nubentibus gratia non augeatur. Et cum dicitur quod melius est continere quam nubere &c. parum valet ad propositum, quia Apostolus ibi facit comparationem inter duos status, vel duo genera actuum vel duas partes castitatis & temperantiae, non autem inter vnum statum, & sacramentum potissime quo ad causalitatem gratiae, sacramentum enim matrimonij confert aliquam gratiam ex opere operato quod non confert status continentiae illo modo, licet mereatur gratiam ex opere operante maiorem quam status nuptialis quod qualiter fiat ostendit Sanctus Thomas praesenti. dist. q. 2. art. 3. arguit enim sic tertio loco. Gratia ordinata contra vulnus peccati necessaria est omnibus habentibus illud, sed in omnibus inuenitur concupiscentiae vulnus, si ergo in matrimonio detur gratia contra vulnus concupiscentiae, deberent omnes homines matrimonium contrahere, & sic esset valde stulcum a matrimonio abstinere. Ecce argumentum, sequitur responsio.

Dicendum quod illa ratio procederet nisi contra concupiscentiae morbum posset aliquod efficacius remedium adhiberi, adhibetur autem maius remedium per opera spiritualia, & carnis mortificationem ab illis qui matrimonio non vtuntur. Haec ille.

Item quarto loco arguit sic. Infirmitas non accipit medicamentum ab eodem a quo accipit intensionem, sed concupiscentia intenditur per actum matrimonij, quia sicut dicit Philosophus, insatiabilis est concupiscentiae appetitus: & per operationem congruam: ergo in matrimonio non confertur remedium gratiae contra concupiscentiam. Ecce argumentum, sequitur responsio.

Dicendum quod contra concupiscentiam potest praestari remedium dupliciter: vno modo ex parte ipsius concupiscentiae vt reprimatur in sua radice, & sic remedium praestat matrimonium per gratiam quae confertur in eo. Alio modo ex parte actus, & hoc modo dupliciter: vno modo vt actus ad quem concupiscentia inclinat turpitudine careat, & hoc praeitatur per bona matrimonij quae honestant carnalem concupiscentiam. Alio modo vt actus turpitudinem habes impediatur quod fit ex ipsa natura actus, quia dum concupiscentiae satisfit in actu coniugali, ad alias concupiscentias non ita incitat, propter quod dicit Apostolus. Melius est nubere quam vri, quamuis enim opera concupiscentiae considerata secundum se nata sint concupiscentiam augere, tamen secundum quod ratione ordinantur ipsam reprimunt, quia ex similibus actibus similes relinquuntur habitus & dispositiones. Haec ille.

Ex quibus patet quod licet actus continentis sint efficaciores ad concupiscentiam reprimendam quam actus matrimonialis nihilominus sacramentum matrimonij confert gratiam ex opere operato reprimentem concupiscentiam, quam non haberet continens antequam nuberet, & quam continentiae status non conferebat.

Item sicut dicit Sanctus Thomas secunda secundae q. 125. arti. 4. in solutione secundi. Licet virginitas sit melior quam continentia coniugalis, potest tamen coniugatus esse melior quam virgo duplici ratione, primo quidem ex parte ipsius castitatis, scicscilicet ille qui est coniugatus habeat animum magis paratum ad virginitatem seruandam si oporteret quam ille qui est actu virgo: vnde Augustinus instruit Virginem in lib. de bono coniugali vt dicat, ego non sum melior quam Abraam, sed vt dicat, melior est castitas celibum quam castitas nuptarum. Et rationem postea subdit dicens. Quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset. Quod autem illi egerunt, ego non sic agerem etiam si nunc agendum esset: secundo quia forte ille qui non est virgo habet aliam excellentiorem virtutem: vnde Augustinus in libus de virginitate: vnen scit virgo quamuis solicita quae Dei sunt cogitet ne forte propter aliam incognitam sibi infirmitatem non sit matura martyrio, illa vero mulier cui se praeferre gestiebat, iam possit bibere calicem Dominicae passionis. Haec ille.

Item in solutione primi sic dicit. Meritum non solum pensatur ex genere actus, sed magis ex animo operantis. Habuit autem Abraam animum sic dispositum vt paratus esset virginitatem seruare si esset tempori congruum, ex quo meritum continente coniugalis in ipso aequatur merito continentiae virginalis in Ioanne respectu praemij substantialis, non autem respectu praemij accidentalis. Haec ille.

Petrus vero de Palude ad hoc argumentum in virtute sic respondet dicens, quod per matrimonium homo non excidit a statu perfectionis, sed per actum matrimonij, vt patet in beata Virgine cuius perfectio non est imminuta per matrimonium. Vel dicendum quod sacramenta subueniunt homini secundum omnem statum, paenitentia enim non facit hominem decidere a gratia velperfectione, sed supposito quod exciderit, paenitentia ipsum excipit ne damnetur. Et sic sicut poenitentia licet non sit nisi peccantium & de peccatis, non tamen propter hoc facit peceare, sed quantum est possibile supposito peccato facit ad innocentiam redire: sic matrimonium, licet quo ad actum suum non sit nisi imperfectorum, & cum imperfectione, tamen hoc supposito quantum possibile est facit ad perfectionem tendere, & minus ab ea declinare. Haec ille & bene. Praeter hoc quod dicit quod actus matrimonij non est nisi imperfectorum. Hoc enim falsum est, vt patet ex dictis, sed bene verum est quod talis actus pro tempore isto repugnat statui perfectionis, quia vt dicit Sanctus Thomas secunda secundae q. 184. artic. 4. in statu perfectionis proprie dicitur esse aliquis non ex hoc quod habet actum dilectionis perfectae, sed ex hoc quod obligat se perpetuo cum aliqua solennitate ad ea quae sunt imperfectionis., contingit etiam quod aliqui se obligant qui non seruant, & aliqui implent ad quod non se obligauerunt, vt patet Matth. 21. de duobus filijs, quorum vnus patri dicenti operare in vinea, respondit nolo, postea abijt, alter respondens ait, eo, & tamen non iuit, & ideo nihil prohibet aliquos esse perfectos qui non sunt in statu perfectionis, & aliquos esse in statu perfectionis, qui non sunt perfecti. Haec ille.

Patet ergo quod nec matrimonij sacramentum nec actus eius derogat nec repugnat de per se perfectioni quae consistit in perfecta dilectione Dei & proximi, sed statui perfectionis derogat secundum communem cursum non sacramentum matrimonij, sed actus eius. Et quod argumentum solum concludit ex dicto Apostoli quod potior est castitas continentis quam coniugis, non autem quod sit perfectior charitas vel gratia, quia perfectio non consistit essentialiter in castitate, sed in charitate, vt patet ex dictis Sancti Thomae vbi supra: nec virginitas est potissima virtutum, sed potissima pars temperantiae vel castitatis dici potest, vt dicit Sanctus Thomas vbi supra. Ad quartum respondet Petus dicens quod in illis sacramentis quae habent pro materia vel forma aliquid non subiectum humano statuto humanum statutum nihil potest mutare sicut est in baptismo & Eucharistia, non enim non aqua sit aqua, nec non panis aut econtra humano verbo, sed in illis sacramentis in quibus materia, & forma fundantur super illud quod iure naturali subiacet statuto humano, sicut fundamentum potest mutari per hominem, ita & fundatum, & sic est hic, quia matrimonium prout est sacramentum nouae le, is praesupponit matrimonium prout est quidam contactus personarum de iure naturali, & postea superaddit illud quod est proprium sacramento nouae legis scilicet significationem & causalitatem. Si autem matrimonium non esset sacramentum, subesset statuto humano sicut & contractus rerum. Homo enim quod est, communitatis est. Etiam debet se exponere morti pro Republica si oportet: vnde sicut statutum humanum potest facere quod non valeat alienatio per se facta de rebus eius, vtputa facta a furioso prodigo vel minore, ita & potest facere quod non valeat alienatio de seipso, sicut enim seruus non potest dare id quod habet, ita nec seipsum dare vel vendere sine Domini voluntate, sic & homo communitatis contra iustam ordinationem rectoris non potest se dare inseruum vel vasallum, nec per consequens in maritum, sicut ergo pistor potest mutare materiam Sacramenti Eucharistiae, quia illa materia est panis, & ipse potest facere de pane non panem, & econuerso, sic quia in matrimonio est homo potens dare potestatem corporis sui, Ecclesia quae potest hanc potestatem habenti auferre, & cui abstulit rursus dare, potest sic per accidens mutare materiam sacramenti, sicut etiam quia materia confirmationis, & extremae vnctionis est oleum consecratum, & chrisma consecratum consecratione per Ecclesiam celebrata sine determinatione ritus a Christo potest ex parte consecrationis sibi subiectae Ecclesia materiam mutare, quia potest de oleo consecrato facere non consecratum per solam admixtionem & similiter de chrismate, & similiter potest statuere quod oleum desineret esse consecratum, sed in consecratione Episcopi quae sacramentum est creduntur aliqua verba esse substantialia & a Christo tradita, quae mutari non possunt quo ad substantiam. Haec ille.

Et bene concorditer Sanctus Thomas 34. distinct huius q. 1. artic. 1. in solutione quarti vbi sic dicit. Personae illegitimae ad matrimonium contrahendum dicuntur ex eo quod sunt contra legem qua matrimonium statuitur. Matrimonium autem inquantum esofficium naturae statuitur lege ciuili & Ecclesiae, & ideo ex qualibet dictarum legum potest aliqua persona ad matrimonium effici illegitima. Nec est simile de alijs sacramentis quae sunt sacramenta tantum, sed quia lex naturalis secundum diuersos status recipit diuersas determinationes & ius positiuum etiam variatur secundum diuersas hominum conditiones in diuersis temporibus diuersas personas illegitimauit. Haec ille.

Item dist. 40. q. 1. artic. 4. in solutione secundisic dicit. Matrimonium non tantum est sacramentum, sed etiam officium, & ideo magis subiacet ordinationi ministrorum Ecclesiae quam baptismus, qui est sacramentum tantum, quia sicut contractus & officia humana determinantur legi bus humanis, ita contractus & officia spiritualia lege Ecclesiae. Haec ille.

Ad quintum respondet Petrus quod matrimonium prout est sacramentum nouae legis imprimit ornatum qui vocatur vinculum vel nexus, & non solum est relatio rationis, sed res absoluta disponens ad gratiam prout habet spiritualiter perficere, vt sciat vas suum possidere &c. vnde sicut si confirmetur quis vel ordinetur ante baptismum non imprimitur character, & ideo non est sacramentum, & ideo nihil est actum, sed si velit recipere characterem totum est iterandum, ita per matrimonium contractum ante baptismum nihil reale est impressum, & sic non est formaliter & proprie sacramentum, quod semper realem effectum habet, sed si post baptismum de nouo consentiant, vel in primo consensu persistant, tunc imprimitur ornatus ille, & gratia nisi ponant obicem, & sic matrimonium non est sacramentum ante baptismum sicut nec aliud, licet concurrant essentialia sacramenti, sicut etiam quamuis omnia concurrant ad confirmationem & ordinem ante baptismum, quae post non est ordo, nec confirmatio, quia subiectum omnis sacramenti nouae legis alterius a baptismo est homo baptizatus: vnen sicut si fieret bruto quicquid fit homini in confirmatione & ordinatione nihil esset actum sic de non baptizato, sed quia matrimonium praeter hoc quod est Sacramentum est aliquid aliud, sicut ante baptismum esset vera vnctio olei vel chrismatis, sed non confirmatio vel ordo. Et si confirmatio esset aequiuocum ad vtrunque, tunc esset confirmatio vno modo, alio modo non, sic, quia matrimonium est nomen contractus & nomen sacramenti, ideo est verum matrimonium ante baptismum prout dicit contractum personarum, sed non prout dicit sacramentum. Quod autem dicit Augustinus quod baptismus non soluit bigamiam, quia de sacramento agitur non de peccato. Accipit sacramentum materialiter & aptitudinaliter, non formaliter & actualiter, hoc autem patet sic, quia si coniugum infidelium vnus conuertatur ad fidem sine alio conuersus potest contrahere: ergo non erat inter eos reale vinculum, quod fuisset si post baptismum contra. ctum fuisset: vnde matrimonium esse ratum post baptismum ponit aliquid absolutum & non purum ens rationis quale solum erat per matrimonium vt est aliquid humanum. Hac Petus & bene. Cum autem replicat arguens contra hoc & contra responsionem ibi datam quod tale matrimonium non est magis sacramentum post baptismum quam prius, quia in omni sacramento opus est nouo facto &c. Dicitur quod verum est accipiendo factum communiter pro quacunque actione immanente vel transeunte, & ideo in casu argumenti oportet quod tales habeant nouum consensum, vel nouam electionem & approbationem antiqui consensus & nouam expresionem consensus per verba, vel aliud aequipollens verbis Aliter enim solus baptismus non faceret matrimonium antiquum esse denuo sacramentum nouae legis. Cum autem dicit vlterius quod matrimonium fuit ante omnem legem &c solutum est prius, quia verum est prout matrimonium dicit officium vel contractum, non autem prout est sacramentum. Quia autem dicit quod est praecise de dictamine rationi naturalis &c. solutum est supra, quia hoc penitus falsum est, non enim naturali ratione, sed fide tenetur quod matrimonium ordinetur ad reprimendum concupiscentiam, & conferat gratiam & multa alia de quibus supra dictum fuit. Vtrum autem sit verum quod dicit Petus de illo ornato absoluto disponente ad gratiam dubium est, sed de hoc videbitur in sequentibus.

Ad sextum respondet Petus dicens quod maior illius est neganda, quia necessitas non facit sacramentum ministrari a non sacerdote, quia baptizatus in mortali moriens attritus plus indiget paenitentia quam cathecuminus sanus baptismo, quia nec est in periculo mortis, & si moreretur saluaretur baptismo flaminis, iste autem nisi vi clauium attritio fiat sibi contritio, damnabitur. Et si dicatur quod hoc accidit, quia potest conteri si vult.

Non valet, quia ponatur quod postquam est confessus attritus non contritus laico perdit vsum rationis, tunc non potest coteri, nec potest ei subueniri nisi per absolutionem, quia nec potest communicare, quia nec vult os aperire, vel non habetur Eucharistia, vel non potest inungi, quia deest sacerdos, tunc ergo ita est ei necessaria absolutio sicut paruulo baptismus, & tamen non potest absolui a non sacerdote, cum tamen paruulus possit baptizari a non sacerdote. Hoc ergo non est solum propter necessitatem.

Praeterea plus debet faueri necessitati communitatis quam necessitati vnius personae, sed ordo qui est necessarius communitati in nulla necessitate potest consernisi ab ordinato, puta si non esset in mundo aliquis Episcopus, nec aliquis sacerdos non posset fieri Eprscopus nec sacerdos a non Episcopo: ergo causa illius non est necessitas Dicendum est ergo quod illud sacramentum, cuius tota efficacia est ex materia & forma, non ex potestate ministri illud potest conferri ab alio quam a ministro Ecclesiae in necessitate & extra necessitatem, licet non debeat nisi in necessitate, sicut est de effectu Eucharistiae in indigne suscipiente, quia tota virtus causandi gratiam est in eo quod suscipitur, & licet non debeat ministrari nisi a sacerdote excepta necessitate, nisi tamen sit peccatum impediens a parte suscipientis tantum sibi valet susceptum a laico, quem credit suum curatum quam a non curato. Ita est de baptismo cuius tota virtus est materia & forma, & non in ministro: vnde etiam extra necessitatem potest, sed non debet ministrari nisi presbytero. Matrimonium autem est huiusmodi, quia eius virtus non est in ministro Ecclesiae, & ideo non propter hoc quod non est necessarium fit, cum sit necessarium communitati, sicut baptismus personae singulari, sed quia virtus eius non est in ministro Ecclesiae, potest eius essentia haberi sine ministro, sed forte non debet nisi in facie Ecclesiae & per sacerdotem celebrari si possit haberi, sin autem potest sine peccato sine sacerdote contrahi, & non alia sacramenta loquendo de potestate iuris, hoc est quia fundatur in iure naturali. Caetera vero quinque sacramenta quo ad essentialem perfectionem requirunt virtutem ministri: vnde in nullo casupossunt sine illo celebrari, etiam extrema vnctio quae non debet dari nisi existenti in articulo necessitatis. Haec ille, & bene. Potest tamen breuius dici quod maior argumenti solum habet verum quando sacramentum habet aliud pro materia vel forma ab actu susc pientis sacramentum, sed vbi materia & forma sacramenti non sunt aliud ab actibus suscipientium, tunc non oportet sacramentum ministrari per ministrum Ecclesiae, sed ipsemet suscipiens potest conferre sacramentum, sic autem est in matrimonio vt dicetur. Ad septimum patet responsio per praedicta in solutione secundi argumenti. Dicitur enim quod in sacramento matrimonij personae contrahentes sunt loco materiae, verba vero sunt locoformae secundum opinionem Petus vel secundum opinionem Sanctus Thomas actus ipsorum contrahentium sunt loco materiae & formae, quod potest quadrupliciter intelligi, primo modo vt dicatur quod verba vnius sunt materia, & verba alterius consensum exprimentia sint loco formae, non tamen sic quod vtrunque sit materia & forma, sed sicut dicimus quod vltima vnitas numeri est formalis ad omnes praecedentes, & aliae sunt materiales respectu vltimae, sic in matrimonio verbaconiugis primo proferentis sunt materia, & verba vltimo proferentis sunt forma, nec mirum si vltima prolata dicantur formalia, cum sint completiua sacramenti sicut vltima differentia complet rationem speciei, & vltima syllaba signi. ficationem dictionis, vel totius praecedentis orationis, & sic de multis similibus. Aliomodo, potest sic intelligi vt dicatur quod in sacramento matrimonij consensus interior expressus aliquo modo & sensibilis factus se habet loco materiae, & verba per quae exprimitur sunt loco formae: tertio modo posset dici quod ipse actus loquendi se habet loco materiae, & verba per illum actum formata, & expressa se habent loco formae, actus enim dicendi differt a verbo dicto realiter, cum primum sit actio, secundum sit qualitas, & subiectum vnius quandoque differt a subiecto alterius: nam actus dicendi non est subiectiue extra dicentem, & tamen verba dicta per totum aerem diffunduntur. Quarto posset dici quod actus ipse loquendi simul cum verbis sunt forma, reliqui vero actus concurrentes praeter verba tenent vicem materiae, sed primi duo modi sunt magis ad mentem beatiThomae, nam vt supra recitatum fuit in solutione secundi matrimonium non habet aliam materiam nisi ipsos actus contrahentium. Et similiter dist. 26. q. 2. artic. 1. in solutione primi sic dicit, verba quibus consensus matrimonialis exprimitur sunt forma huius sacramenti, non autem benedictio sacerdotis quae est quoddam sacramentale. Haec ille.

Post praedicta omnia apparet mihi quod multum probabiliter posset sustineri dictum Petrus quo ad hoc quod in sacramento matrimonij verba consensum exprimeutia sunt loco formae, corpora autem contrahentium, quae mutuo in potestatem traduntur sint loco materiae. Et hoc valet ad explanationem eorum quae in prima distinctione dicta sunt de rebus & verbis sacramentorum. Haec ille.

Ad octauum responsum est in solutione primi, quia fere idem sunt primum & octauum. Ad nonum patet ex solutione quarti, quia fere idem sunt nonum, & quartum, vt patet.

Ad decimum patet ex solutione tertij. Ad vndecimum respondet Petrus dicens quod solutiones ibidem recitate non sufficiunt, non quidem prima, quia illud quod confert remedium contra peccatum gratiam adiutricem conferendo ex opere operato est Sacramentum, cum hoc sit diffinitio eius, & hoc competit matrimonio, quia no ex natura actus confert gratiam, licet alias praebeat remedium, sed ex diuina institutione habet conferre gratiam adiutricem ad hoc quod sciat vnusquisque suum vas possidere in honore, & sanctificatione, nec potest reddi ratio naturalis, quare Deus dedit istis verbis quod ex opere operato conferant gratiam magis quam orationi dominicae, quae sanctior est, nec confert eam nisi ex opere operante, nec ipsa benedictio & consecratio virginum quae plus sanctitatis videtur habere, confert gratiam ex opere operato sicut istud: vnde cum omne sensibile signum a Deo inssitutum in remedium contra peccatum conferens gratiam adiutricem ex opere operato, & significans eam sit sacramentum nouae legis, & matrimonium haec omnia habeat secundum theologiam, sequitur quod est proprie sacramentum.

Ad secundam solutionem quam dant dicendum quod licet ratio non sit multum efficax, quia multae causae sunt Ecdesiasticae, quae non sunt de sacramentis, sed vel de sacftralibus vel de alijs. Solutio tamen quam dant quod error circa matrimonium non laedit rem publicam temporaliter in rebus vel personis non videtur valere, quia laedit rem publicam partus incertus & bonum matrimonij cedit in bonum ciuilitatis, & secundum hoc est atiure naturali prout est in otficium ciuilitatis, & Reipublicae interest dotatas esse mulieres & coniugatas ad replendm hiberis Ciuitatemsc sic. solut. ma. 1. 1. vnde leges puniunt spurios & bastardos, nec admittunt ad dignitates. Haec Petrus & bene praeter hoc quod dicit de consecratione virginum quod non conferat gratiam ex opere operato. Huius enim oppositum visum fuit in praecedenti questione. Et in veritate solutio quam Durandus dat ad primam rationem quae est Sanctus Thomas derisibilis est, quia si matrimonium non dat aliter remedium contra concupiscentiam quam ratione actus sui sine quacunque collatione gratiae, tunc sicut recitatum est in probatione secundae conclusionis matrimonium nouae legis non plus esset sacramentum quam matrimonium veteris legis, vel quam matrimonium infidelium, quod est erroneum. De solutione ad secundam rationem non curo, quia non est Sanctus Thomas Ad omnia argumenta contra secundam conclusionem praeter vltimum dicitur, quod iuristae frequenter false opinantur in theologica facultate nisisint instructi in eadem, sicut econtra puri theologi frequenter false opinantur in materia legum ciuilium & decretalium nisi instructi fuerint in eisdem. Et de talibus iuristis dici potest illud primi de anima. Non contingit textoriam ingredi in fistulis. Motiuum autem eorum peccat per fallaciam consequentis, vel secundum non causam vt causam, non enim ideo licet dare pecuniam pro matrimonio contrahendo, quia matrimonium non conferat gratiam, vt ipsi putant, sed propter aliud vt docet Sanctus Thomas 25. dist. huius q. 3. artic. 2. q. 1. vbi arguit sic secundo loco. Matrimonium est quoddam sacramentum, sed matrimonium aliquando contrahitur interueniente pactione de aliqua pecunia soluenda sine peccato: ergo sacramenta licite possunt vendi. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod matrimonium non solum est sacramentum, sed etiam naturae officium. Et ideo ex illa parte qua est sacramentum in dispensatione ministrorum Ecclesiae consistens non cadit sub emptione: vnde secundum canones committit symoniam qui pro benedictione nubentium pecuniam exigit, sed ex illa parte qua est in officium naturae nihil prohibet pro matrimonio precium accipere, vel conditionem de re temporali accipienda interponere, sicut nec in alijs officijs ciuilibus & corporalibus. Haec ille. Ad dictum magistri sententiarum dist. 2. respondet Sanctus Thomas in expositione siterae, vbi sic dicit. Quorum alia in remedium &c.

Sed contra, quia omnia sacramenta nouae legis sunt in remedium & conferunt gratiam: ergo distinctio illa nulla est. Et dicendum quod ista distinctio sacramentorum sumitur secundum illud ad quod principaliter ordinatur, quamuis ergo diuina aliquo modo gratiam conferant & in remedium sint, quaedam tamen principaliter ordinata sunt in remedium contra aliquem specialem morbum vt matrimonium contra concupiscentiam, quaedam vero de sui prima intentione sunt ordinata ad remedium morbi & ad gratiam, sicut baptismus qui est spiritualis regeneratio per quam vetus homo corrumpitur & nouus generatur, quaedam autem quia gratiam praesupponunt ordinantur ad Ecclesiae perfectionem, sicut Eucharistia, & sic intelligenda sunt verba magistri. Haec ille.

Cum autem dicit arguens quod Papa habet penes se scripta iuristarum opinantium in matrimonio non conferri gratiam &c. Dicitur quod argumentum bene probat quod illa opinio non est contra determinationem Romanae Ecclesiae, sed non probat quin sit contra dicta Sanctorum Doctorum ab Ecclesia approbatorum, multas autem tales opiniones contrarias dictis Sanctorum Ecclesia Romana dissimulat, sicut patet de conceptione Beatae Mariae, & multis alijs cuius causam ignoro. Quia autem opinio iuristarum sit contra dicta sanctorum arguit Sanctus Thomas dist. 26. q. 2. artic. 3. dicens. Augustinus dicit quod matrimomum est aegrotis in remedium, sed non est aegrotis in remedium nisi inquantum aliquam efficaciam habet: ergo habet aliquam efficaciam ad reprimendum concupiscentiam, sed concupiscentia non reprimitur nisi per gratiam: ergo in matrimonio confertur gratia. Haec ille.

De capitulis autem per dictos iuristas allegatis manifeste patet inspicienti ea quod non concludunt propositum eorum, sed omnino impertinenter adducuntur sicut patet de c. connubia, & de c. honorantur 32. q. 2. ex quibus nullo modo potest haberi quod sacramentum matrimonijnon conferat gratiam. Similiter nec ex c. multi, nec ex. c. sicut nec ex capitulo quicquid inuisibilis gratiae &c. quae allegat apparatus decreti super cap. honorantur 32. q. 2. & ponuntur 1. q. 1. potest haberi propositum, quia auctoritates sanctorum ibidem adductae asserunt in aliquibus sacramentis ibidem nominatis gratiam conferri, sed non negant gratiam conferri in alijs nec in aliquo illorum fit expressa mentio de matrimonio.

Ad primum contra tertiam conclusionem & ad sequentia dicitur primo quod satis probabile est quod ex solo consensu coniugum qui est subiectiue in voluntate nulla ralatio realis causetur in corpore illorum, sed nihil prohibet ex tali consensu & contractu inito in fide Christi secundum formam Ecclesiae concurrente virtute diuina causari aliquid relationem realem in anima, vel in aliqua eius potentia quae sit ex institutione diuina proxima dispositio ad gratiam gratum facientem. Et hoc videtur esse de mente Sanctus Thomas dist. 27 huius q. 1. artic. 2. in solutione primae quaestiunculae, vbi sic dicit. In omnibus sacramentis est aliqua spiritualis operatio mediante materiali operatione quae eam significat, sicut per ablutionem corporalem in baptismo fit ablutio interior spiritualis: vnde cum in matrimonio sit quaedam spiritualis coniunctio inquantum matrimonium est sacramentum, & aliqua materialis secundum quod est in officium naturae, & ciuilis vitae oportet quod mediante materiali fiat spiritualis virtute diuina: vnde cum coniunctiones materialium contractuum fiant per mutuum consensum, oportet quod hoc modo fiat matrimonialis coniunctio. Haec ille.

Item ibidem arguit sic primo loco. Sacramenta non sunt a voluntate humana, sed ab institutione diuina, sed consensus ad voluntatem pertinet: ergo non est causa matrimonj, sicut nec aliorum sacramentorum. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod sacramentorum prima causa est diuina virtus quae in eis operatur salutem, sed causae secundae instrumentales sunt materiales operationes ex diuina institutione efficaciam habentes, & sic consensus in matrimonio est causa. Haec ille.

Item ibidem in solutione secundi, sic dicit. Matrimonium non est ipse consensus, sed vnio quaedam ordinatorum ad vnum quam consensus facit. Haec ille. Item di. 26 q. 2. art. 3. in solutione secundi sic dicit. Sicut aqua baptismi simul cum forma verborum non operatur immediate ad gratiam, sed ad characterem, ita actus exteriores & verba exprimentia consensum directe faciunt nexum quendam qui est sacramentum matrimonij, & huiusmodi nexus ex virtute diuinae institutionis dispositiue operatur ad gratiam. Haec ille.

Ex quibus patet quod secundum mentem eius consensus coniugum in fide Christi contrahentium matrimonij sacramentum causat quendam spiritualem nexum, & quandam spiritualem coniunctionem & vnionem inter illos quae principale est in sacramento matrimonij. Cum autem secundum eum forma spiritualis habens esse permanens sine fluxu non possit esse subiectiue in re corporali, oportet secundum eum dicere quod talis relatio nexus & coniunctionis sit in anima rationah. Iterum cum sacramentum sit quid veraciter reale, oportet quod illa relatio sit realis habens esse cessante omni actu intellectus creati, potissime cum sit effectus causae realis, & causa dispositiua ad effectum realem.

Ad secundum quod est Petus & omnia sequentia dicitur primo quod nulla necessitas apparet ponendi talem ornatum absolutum distinctum a nexuvinculo & coniunctione relationis, quos ponit Sanctus Thomas esse proximam dispositionem ad gratiam, nec cogit probatio Petus quia non oninis dispositio est de prima specie qualitatis secundum doctrinam Sanctus Thomas quod patet, tum quia aliqua pura priuatio potest esse dispositio ad formam, vt patet de remotione obstaculi inter solem & aerem, tum quia ratio propinquitatis potest esse dispositio ad lucem & calorem, tum quia aliqua dispositio quae est qualitas est de secunda specie qualitatis puta character qui est quaedam potentia spiritualis, tum quia figura quae est de quarta specie qualitatis potest esse dispositio ad agendum & patiendum, potissime in proposito, illud quod est dispositio non ex natura rei, sed ex diuina institutione potest esse indifferenter absolutum vel respectiuum, veruntamen verisimile est quod praeter talem ornatum relatiuum imprimatur aliqua qualitas diuinitus fundans illum realem respectum. Et ad hoc videtur declinare Sanctus Thomas dist. 31. q.1. art. 3. in solutione quinti argumenti, vbi sic dicit. In sacramentis in quibus imprimitur character traditur potestas ad actus spirituales, sed in matrimonio ad actus corporales: vnde matrimonium ratione potestatis quam in seinuicem coniuges accipiunt conuenit cum sacramentis in quibus imprimitur character, & ex hoc habet inseparabilitatem vt in litera dicitur, sed differt ab eis inquantum potestas illa est ad actus corporales, & propter hoc non imprimit characterem spiritualem. Haec ille.

Ex quibus patet quod per sacramentum matrimonij traditur aliqua potestas vel potentia. Potentia autem vel potestas nominant aliquid absolutum, potissime potentia quae est principium actus, & isto modo posset stare dictum Petri. Dicitur secundo quod tale vinculum siue sit quid absolutum siue quid relatiuum, conuenientius dicitur esse in anima quam in corpore subiectiue, quia licet ordinetur ad reprimendum morbum concupiscentiae qui subiectiue est in corpore, non sequitur quod sit subiectiue in corpore, sed quod disponat ad gratiam a qua fluit aliquis effectus in corpore, vel in potentijs appetitiuis corpori affixis, cuiusmodi est vis concupiscibilis, & irascibilis in quas fluit a gratia existente in essentia animae subiectiue virtus temperantiae & fortitudinis. Et forte sunt duo nexus quorum vnus quem dicit materialem est in corpore vel toto composito subiectiue, alius vero quem vocat spiritualem est in anima subiectiue. Hoc enim videtur Sanctus Thomas sentire dist. 27 q. 1. vt recitatum est in solutione primi argumenti statim praecedentis. Dicitur tertio quod non est multum ad praesens propositum, vtrum tale vinculum corrumpatur vel desinat esse per mortem an non. Et quo ad hoc bene dicit Petrus quod verisimilius est quod sic.

Ad argumentum contra conclusione patet solutio per praedicta. Et haec de quaestione sufficiant De qua benedictus Deus. Amen

PrevBack to TopNext