Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum matrimonium beatae Mariae Virginis habuerit aliqua bona excusantia illud

DISTINCTIO XXX. QVAESTIO I. Vtrum matrimonium beatae Mariae Virginis habuerit aliqua bona excusantia illud.

CIRCA trigesimam distinctionem, & aliquas sequentes quaeritur. Vtrum matrimonium beatae Mariae Virginis habuerit aliqua bona excusantia illud.

Et arguitur quod sic, quia matrimonium eius fuit vniuoce matrimonium cum matrimonio aliarum, sed matrimonium aliarum habet aliqua bona excusantia, vt patet per magistrum distinct. 31. ergo & matrimonium beatae Mariae Virginis habuit illa.

IN oppositum arguitur, quia secundum Philosophum 8. Eth. amicitia quae est inter virum & vxorem est naturalis, & includit in se honestum vtile & delectabile, sed illud quod de se est honestum non indiget aliqua excusatione: ergo nec matrimonio debent bona excusantia attribui. IN hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Matrimonium debet habere aliqua bona excusantia illud. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas dist. 31. q. 1. arti. 1. dicens. Nullus sapiens debet iacturam aliquam sustinere nisi pro aliqua recompensatione alicuius aequalis vel melioris boni: vnde electio alicuius quod aliquam iacturam annexam habet indiget alicuius boni adiunctione per cuius recompensationem ordinetur & honestetur. In coniunctione autem viri & mulieris rationis iactura accidit, tum quia propter vehementiam delectationis absorbetur ratio, vt non possit aliquid intelligere in ipsa vt Philosophus dicit, tum etiam propter attribulationem carnis quam oportet tales sustinere ex solicitudine temporalium, vt patet 1. Corinus 7. & ideo electio talis coniunctionis non potest esse ordinata nisi per recompensationem aliquorum ex quibus dicta coniunctio honestetur, & haec sunt bona quae matrimonium excusant & honestum reddunt. Haec ille Quae autem sint illa bona ostendit in artic. sequenti dicens. Matrimonium est officium naturae, & est sacramentum Ecclesiae. Inquatum ergo est quoddam officium naturae duosius ordinatur sicut & quilibet alius virtutis actus, quorum vnum exigitur ex parte ipsius agentis, hoc est intentio finis debiti, & sic pottitur bonum matrimonij proles. Aliud exigitur ex parte ipsius actus qui est bonus in genere ex hoc quod cadit supra debitam materiam. Et sic est fides per quam homo ad suam accedit & non ad aliam, sed vlterius habet aliquam bonitatem inquantum est sacramentum, & hoc significatur ipso nomine sacramenti, bona ergo matrimonij sunt fides proles & sacramentum. Haec ille. Et ibidem exponit quid sighificat proles & sacramentum prout dicuntur bona matrimonij. Ex quibus patet ratio pro conclusione in forma.

Secunda conclusio. Per praedicta bona actus matrimonij excusatur a peccato, & non sine illis. Huius primam partem ponit Sanctus Thomas dist. 31. q. 2 artic. 1. vbi sic dicit. Actus aliquis dicitur excusari dupliciter. Vno modo ex parte facientis ita quod non imputetur facienti in culpam quamuis sit malus vel saltim non in tantam culpam, sicut ignorantia dicitur excusare in toto vel in parte. Alio modo dicitur excusari actus ex parte sui sciliceita quod non sit malus, & hoc modo praedicta bona dicuntur excusare actum matrimonij. Ex eodem autem habet actus aliquis quod non sit malus in genere moris, & quod sit bonus, quia non est aliquis actus indifferens. Dicitur autem aliquis actus humanus bonus dupliciter. Vnomodo bonitate virtutis, & sic actus habet quod sit bonus ex his quae ipsum in medio ponunt, & hoc faciunt in actu matrimonij fides & proles. Aliomodo bonitate sacramenti secundum quod actus non solum est bonus, sed etiam sanctus dicitur. Et hanc bonitatem habet actus matrimonij ex indiuisibilitate coniunctionis secundum quam significat coniunctionem Christi & Ecclesiae seu ad Ecclesiam, & sic patet quod dicta bona sufficienter actum matrimonij excusant. Haec ille.

Secundam vero partem conclusionis ponit eadem q. artic. 2. dicens. Sicut bonamatrimonij secundum quod sunt in habitu faciunt in habitu matrimonium sanctum, & honestum, ita etiam secundum quod sunt in actuali intentione faciunt actum matrimonij honestum quantum ad illa duo bona matrimonij, quae ipsius actum respiciunt. Vnde quando coniuges conueniunt scilicet causa prolis procreandae vel vt sibi inuicem debitum reddant quae ad prolem & fidem pertinent, totaliter excusantur a peccato, sacramenti autem bonum non pertinet ad vsum matrimonij, sed ad eius essentiam: vnde facit ipsum honestum, non autem actum eius, vt per hoc actus absque peccato reddatur, quia alicuius significationis causa conueniunt, & ideo solum duobus modis coniuges absque omni peccato conueniunt scilicet causa prolis procreandae vel debiti reddendi, alias semper est peccatum veniale ad minus. Haec ille.

Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Si aliquis per actum matrimonij intendat vitare fornicationem in coniuge non est aliquod peccatum, quia hoc est quaedam redditio debiti quod ad bonum fidei pertinet, sed si intendat vitare fornicationem in se, sic est ibi aliqua superfluitas, & secundum hoc est ibi peccatum veniale, nec ad hoc matrimonium est institutum nisi secundum indulgentiam quae est de peccatis venialibus. Haec ille.

Ex quibus potest formari ratio pro vtraque parte conclusionis. Pro prima quidem arguitur sic. Illa quae actum reddunt bonum bonitate virtutis & bonitate sacramenti excusant actum a peccato, sed hoc faciunt bona matrimonij, quando concurrunt in actu matrimonij: ergo &c. Pro secunda arguitur sic. Actus humanus cadens super indebitam materiam vel non relatus ad debitum finem, nec vestitus debitis circunstantijs est peccatum, sed actus matrimonij carens praedictis bonis est huiusmodiergo &c.

Tertia conclusio. Beata Maria non obstante voto virginitatis per eam emisso contraxit verum matrimonium. Primam partem huius conclusionis ponit Sanctus Thomas dist. 30. q. 2. artic. 1. in solutione primae quaestiunculae dicens. In beata Virgine debuit apparere omne illud quod perfectionis fuit, virginitas autem quamuis in se sit optima, tamen pro tempore illo ei matrimonium praeferabatur propter expectationem benedicti seminis per generationem venturi, & ideo beata Virgo vouit virginitatem tanquam optimum & sibi acceptissimum, non tamen simpliciter, sed sub conditione honestissima, hac scilicet nisi Deus aliter ordinaret, nec conditionem apposuit vt dubitaret, an vellet virgo permanere, sed an deberet, & hoc est quod Augustinus dicit in littera quod proposuit se perseueraturam Virginem nisi Deus aliter ordinaret. Haec ille.

Item tertia parte q. 28. artic. 4. sic dicit Perfectionis opera magis sunt laudabilia si ex voto celebrantur, virginitas autem in Matre Dei summe debuit pollere, & ideo conueniens fuit vt virginitas eius ex voto esset Deo consecrata, verum quia tempore legis oportebat generationi insistere tam viros quam mulieres, quia secundum carnis originem cultus Dei propagabatur antequam ex illo populo Christus nasceretur, Mater Dei non creditur antequam desponsaretur Ioseph absolute virginitatem vouisse, sed licet eam in desiderio habuerit, super hoc tamen voluntatem suam diuino commisit arbitrio, postmodum vero accepto sponso secundum quod mores illius temporis exigebant, simul cum eo votum virginitatis emisit. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi sic dicit. Quia videbatur esse lege prohibitum non dare operam ad relinquendum semen super terram, ideo non simpliciter virginitatem vouit Dei genitrix, sed sub conditione si Deo placeret, postquam autem innotuit hoc esse Deum acceptum absolute vouit antequam ab Angelo annunciaretur. Haec ille.

Ex quibus patet ratio pro prima parte conclusionis: secundam partem conclusionis ponit idem tertia parte q. 29. art. 2. vbi sic dicit. Matrimonium siue coniugium dicitur verum ex hoc quod suam perfectionem attingit. Duplex est autem rei perfectio, prima & secunda. Prima quidem perfectio in ipsa forma rei consistit ex qua speciem sortitur, secunda autem perfectio consistit in operatione reiper quam res aliqualiter finem suum attingit, forma autem matrimonij consistit in quadam indiuisibili coniunctione animorum, per quam vnus coniugum indiuisibiliter alteri fidem seruare tenetur, finis autem matrimonij est proles generanda & educenda. Ad quorum primum peruenitur per concubitum coniugalem, ad secundum per alia opera viri & vxoris quibus sibiinuicem obsequuntur ad prolem nutriendam. Sic ergo dicendum est quod quantum ad primam perfectionem omnino verum fuit matrimonium Virginis Matris Dei & Ioseph, non tamen consensit in copulam coniugalem nisi sub conditione si Deo placet: vnde & Angelus vocat Mariam coniugem Ioseph dicens. Ioseph noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod exponens Augustinus de nuptijs & concupiscentia dicit. Coniunx vocatur ex prima desponsationis fide, quam concubitu, nec cognouerat, nec fuerat cogniturus. Quantum vero ad secundam perfectionem quae est per actum matrimonij si referatur hoc ad carnalem concubitum, per quem proles generatur, non fuit illud matrimonium consummatum. Vnde Ambrosius super Lucam. Non te moueat quod Mariam scriptura coniugem vocat. Non enim virginitatis ereptio, sed coniugij testificatione nuptiarum celebratio declaratur. Habuit tamen illud matrimonium etiam secundam perfectionem quantum ad prolis educationem: vnde Augustinus in lib. de nuptijs & concupiscentia dicit. Omne nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides & sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Iesum. Fidem quia nullum aduiterium, sacramentum quia nullum diuortium, solus ibi nuptialis concubitus non fuit. Haec ille. Simile dicit 30. di. 4. q. 2. art. 2. & 3. Ex quibus patet ratio pro secunda parte conclusionis in forma.

Quarta conclusio. Illud matrimonium fuit licitum, nec indiguit aliqua excusatione sicut alia. Primam partem huius ponit Sanctus Thomas 30. dist. huius q. 2. arti. 1. in solutione secundae quaestiunculae dicens. Conueniens fuit Matrem Christi matrimonio esse coniunctam. Tum propter causas in littera assignatas. Tum etiam propter alias, quarum prima est vt significaret Ecclesiam quae est Virgo & sponsa, secunda vt per Ioseph genealogia Mariae texetur. Non enim erat consuetudo apud Hebraeos ex parte mulierum genealogiam computare: tertia vt virginibus excusatio tolleretur si de fornicatione infamarentur: quarto vt Christus nuptias sua Natiuitate approbaret: quinto vt maior perfectio virginitatis in Beata Virgine ostederetur, dum in ipsomatrimonio virgo permansit. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi dicit sic. Post votum virginitatis absolute factum non potest aliquis in matrimonium consentire sint peccato, quia si sit votum solemne non fit matrimonium verum. Si autem sit votum simplex verum est matrimonium quod sequitur, tamen peccant contrahentes. Votum autem Beatae virginis non fuit solemne, sed simplex in corde expressum, nec absolutum, sed sub conditione, vt ex littera patet. Et ideo potuit sine peccato ex speciali Spiritus sancti consilio cuius dispositio conditionaliter in suo voto cadebat in matrimonium consentire. Haec ille.

Eadem ponit tertia parte q. 29. vbi artic. 1. assignat duodecim rationes quibus fuit conueniens Mariam matrimonio esse coniunctam. Et in praecedenti quaestione scilicet 28. artic. 4. vbi arguit sic tertio loco. Glo. Hierony. dicit. 1. Timoth. 5. quod vouentibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle nubere damnabile est, sed Mater Christi nullum peccatum damnabile habuit, cum ergo desponsata fuerit videtur quod virginitatis votum non emisit. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod verbum illud intelligendum est de illis quae castitatem absolute vouent quod quidem Mater Dei non fecit antequam Ioseph desponsaretur, sed post desponsationem ex communi voluntate simul cum sponso suo votum virginitatis emisit. Haec ille.

Ex quibus potest formari ratio proprima conclusionis parte. Id quod habet multiplicem conuenientiae rationem & nihil contra rectam rationem licitum est, sed matrimonium beatae Mariae fuit huiusmodi: ergo &c. Pro secunda parte conclusionis arguitur sic. Cessante causa cessat effectus causae adaequatus, sed causa quare matrimonium requirit aliqua bona ipsum excusantia non fuit matrimonium Beatae Mariae, cum neuter coniugum aliquam iacturam ex illo matrimonio reportauerit, sed potius magnum bonum: ergo non oportuit quod haberet aliqua bona excusantia & recompensantia damnum. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scotus probando quod non ideo coniugium debet habere aliqua bona excusantia actum propter damnum rationis quod homo in illo actu incurrit. Primo quia in statu innocentiae fuisset matrimonium habens illa bona, nec tamen fuissent tunc excusantia actum carnalem, cum tunc non fuisset ibi aliquod damnum: ergo nec nunc ponenda sunt tanquam excusantia illum actum. Secundo, quia in matrimonio Ioseph & Mariae non oportuit ponere aliqua excusantia, nec vniuersaliter in matrimonio spirituali cum pari voto castitatis coniugum. Tertio, quia multo magis priuatur homo vsu rationis per somnum quam per istum actum, & magis secundum intentionem vnde 1. Ethic. dicitur quod foelix non differt a misero nisi secundum medietatem vitae scilicet in vigilia, & secundum extensionem, quia somnus diu priuat, iste autem actus est quasi momentanee: ergo nullus secundum rectam rationem deberet se exponere somno, nisi essent aliqua bona excusantia & meliora istis, quod tamen non conceditur. Dicetur forte quod ibi sunt bona excusantia necessitas naturae & confortatio organorum, quia sine somno esset nimia debilitatio & hebetatio virium sensitiuarum, & per consequens impediretur intellectus, quia intellectus impeditur impedito fantasmate. Aliter dicitur quod non patitur proprie quis damnum in somno sicut in isto actu, quia post somnum vigoratur intellectus, sed post, istum actum hebetatur, ita quod per istum actum non tantum priuatur quis illo bono, sed redditur minus aptus, & habilis ad aliquod bonum post illum actum. Oppositum est de somno.

Sed contra ista arguitur, quia perpetuus vsus rationis est maius bonum quam actus virtutis, & ideo qui per aliquem actum priuaret se perpetuo vsu rationis peccaret mortaliter, sed carentia vsus rationis promomento non est tantum malum, sicut actus oppositus actuivirtutis, nec quodcunque priuans vsum rationis ad tempus est peccatum. Nam nimia tormenta ita impediunt vsum rationis sicut voluptates, & tamen martyres scienter se exponentes ad talia tormenta non peccabant, sed merebantur Contra eandem arguit Aureolus, quia nullus actus virtutis indiget aliquo excusante, sed actus matrimonij est actus virtutis: ergo &c.

Contra secundam conclusionem arguit Durandus & alij quidam probantes quod cognoscens vxorem ad vitandum fornicationem non in vxorc, sed in se non peccet. Primo quia plus tenetur quis sibi quam alteri, sed indistincte propter vitandam fornicationem in coniuge petens debitum non peccat: ergo multo minus propter vitandam in se. Secundo, quia non potest dici quod vitare fornicationem in alio pertineat ad redditionem debiti plusquam vitare in seipso, quia reddere debitum est cum petitur expresse vel interpretatiue quando scit illam tentari de seipso. Sed quando non petit ab isto, nec tentatur de isto, sed specialiter de alio tunc si cognoscatur non est redditio, sed pure petitio, sicut & si pro se petat. Tertio, quia passio non est peccatum nisi deordinet hominem, sed quando ratio eam ordinat & eanpraeuenit & reprimit, tunc ipsa non deordinat: vnde cum homo hunc actum eligat ne passio ad peccatum impellat eum non est peccatum. Quarto, quia si passio praecedens fuit vitiosa, quia forte tentatus de aliena praeuenit iudicium rationis, tamen non sequitur quod actus sequens sit vitiosus qui non sequitur ex passione, sed imperatur a ratione volente corrigere quod omisit vel amisit.

Quinto quia actus qui non est de se malus, & ordinatur in bonum finem non fit male quod quaeritur, sed actus matrimonij est huiusmodi: ergo &c. Sexto, quia quando principalis finis non est possibilis, licitum est intendere secundarium finem, sed principalis finis matrimonij est liberorum procreatio, secundarius autem est vitatio fornicationis magis in seipso quam in alio: vnde Apostolus propter fornicationem vitandam vult quod habeat vnusquisque suam, & vnaquaeque virum suum. Vnde si senes & steriles qui prolem habere non possunt, propter fornicationem vitandam contrahant, non peccant, quia licet ad secundum finem conuenire, ad quem licet contrahere: ergo si tibi licet contrahere, & per consequens petere propter prolem vbi est possibilis, sic vbi illa non est possibilis. Et si licet contrahere propter vitandam fornicationem in seipso, sic propter hoc licet conuenire & debitum petere. Non sic autem licet conuenire propter sanitatem, quia illa non est finis matrimonij, nec principalis, nec secundarius: vnde & si homo aliter non possit sanari nisi cognoscendo vxorem non peroper hoc deberet eam cognoscere, quia quamuis finis esset bonus, tamen non esset bonus huiusmodi actus, quia sicut dicitur vulgo, ista cauda non est in isto vitulo, sicut nec propter hoc liceret baptizari: ergo &c. Contra tertiam conclusionem arguit Scotus probando quod Beata Virgo non vouerit castitatem solum sub conditione, scilicet nisi Deus aliter disponeret. Primo quia in omni voto quantumcunque absoluto intelligitur haec conditio, si Deo placet, quia nullus debet Deo offerre aliquid velit ipse aut nolit, nec ordinate intendit sic offerre: ergo cum ista conditione sic intellecta stat votum simpliciter & absolute.

Secundo quia sancti conuincunt hoc ex illo verbo interrogationis eius ad Gabrielem quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco. Si enim tantummodo non cognouisset & sine firmo proposito nunquam cognoscendi, nulla esset quaestio, quia in posterum cognita, cum non esset sterilis concepisset, & ideo fuit quaestio de modo supernaturali, quia firmissime vouerat vel disposuerat se nunquam cognoscendam a viro & ad hunc intellectum exponit Augustinus Spiritus sanctus superueniet in te. Tertio, quia dicentes ipsam non simpliciter vouisse hoc ponunt, qua si simp iciter vouisset non potuisset contrahere matrimonium, sed non valet, quia illa duo sunt compossibilia, quia in contractu matrimonij est mutua datio corporum, & carnalem copulam non nisi sub conditione implicite si petatur: vnde contrahentes cum proposito statim vouendi castitatem vere contrahunt. Haec autem conditio non praeiudicat voto castitatis posito etiam contractu matrimonij, nisi illa conditio ponatur in effectu: ergo vbi est certitudo simpliciter quod nunquam ponatur in effectu, ibi in nullo praeiudicat voto castitatis contractus matrimonij, sed haec fuit talis certificatio.

Ex quo enim Matth. 1. habemus quod Angelus instruxit Ioseph dicens. Noli timere accipere Mariam in coniugem tuam, multo magis indubitanter concluditur quod ipsa per Angelum vel immediate a Deo antequam desponsaretur ipsi Ioseph fuit certitudinaliter edocta, nolitimere accipere Ioseph virum iustum in coniugem. Ecce enim Spiritus sanctus dabit tibi eum in custodem, & testem virginitatis qui tecum pari voto contineat, & in multis tibi ad custodiam virginitatis congruentibus obsequatur. Nec mirum de ista probabilitate cum quicquid factum est in Iosephper visionem Angeli, totum factum est ratione Mariae quae fuit immediata in illa ineffabili, & mirabili conceptione, scilicet vnigeniti filij Dei.

Item adultera habet potestatem corporis viri sui, quia per matrimonium fuit sibi data & indefectibiliter data, & tamen non habet nec habere potest vsum illius propter peccatum prohibens perpetuo vsum stante potestate data in matrimonio. Multo magis ergo propter aliquam causam honestam posset ordinare quod aliqua daret alteri potestatem corporis sui sine intentione vnquam dandi vsum. Et multo magis liceret contrahere si sciret dictum coniugem nunquam peccaturum. Quinto, arguit per exemplum dicens quod huiusmodi exemplum haberi potest extra de verbo sig. c. exijt qui seminat lib. 6. vbi dicitur sententialiter quod retento dominio concedere alijs vsum non est inutile, quia vsus est necessarius vtentibus. Et a simili in proposito concedere potestatem corporis sui ad talem actum si petatur, retento tamen vsu sibi, quia ab illo non petetur non est inutile. Tamen istud exemplum patitur calumniam, quoniam non ita videtur quod vsus possit reseruari dominio tradito sicut econtra, quia posterius magis traditur sine priori quam econtra, sed quo ad hoc valet, quod alicui potest competere vnum sine alio. In proposito tamen Meria nec vsum sibi retinuit auctoritate sua, sed certificata fuit a Spiritu sancto quod nunquam alius cui vsus debebatur illum exigeret. Sexto, arguit per aliud exemplum, quia si quis contraxisset sponsalia cum iuramento, & post vouisset virginitatem, videtur illi consulendum quod consumaret sponsalia contrahendo de facto, vt seruaret fidem in iuramento, & tamen vt seruarct votum, statim ante consumationem deberet homo volare ad ordinem: ergo licet isti dare potestatem corporis sui coniugi contrahendo vere matrimonium ratum, & tamen cum intentione nunquam dandi vsum. Videtur etiam ex parte sui hoc quod scit nunquam illum vsum petiturum: ergo multo magis liceret contrahere si sciret praedictum coniugem nunquam petiturum. Haec Scotus. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Scoti dicitur quod consequentia ibidem facta nullius est apparentiae, quia actus matrimonij in statu innocentiae nullam haberet iacturam annexam, sed modo habet, ideo licet tunc non eguisset excusatione vel recompensatione, tamen pro statuisto indiget. Vnde bona quae nunc excusant matrimonium. tunc fuissent perficientia matrimonium, sed non excusantia, nunc autem perficiunt & excusant, sicut pro illo statugratia non deleret peccata, sed gratum faceret Deo. Nunc autem habet triplicem actum scilicet delere peccata, sanare naturam, & gratum facere Deo. De hoc sic dicit Petrus. Actus carnalis secundum quod es in officium naturae indiget excusatione, cum indifferenter se habeat ad actum matrimonij & fornicationis. Excusatur autem per circunstantias quae trahunt eum ad hoc quod sit actus matrimonij. Et illae circunstantiae sunt bona prolis fidei & sacramenti, qui actus carnalis etiam tempore innocentiae redditus fuisset bonus, quod autem non dicatur pro tempore illo indiguisse excusatione, pro tanto en, quia durante statu illo non erat possibile actum carnalem illis circunstantijs carere sicut modo. Haec Petus & bene: vnde statu innocentiae durante quicunque actus carnalis fuisset actus matrimonij, non solum materialiter quo ad substantiam, immo quantum ad omnes circunstantias virtutis, nec poterat aliter esse. Nunc autem non omnis actus carnalis etiam inter coniuges est actus matrimonij formaliter, nec actus virtutis.

Ad secundum patet per idem, loquimur enim de matrimonio consumato & perfecto vltimata perfectione quale non fuit matrimonium Mariae & Ioseph, nec matrimonium spirituale, de quo arguens loquitur, ideo non sequitur si matrimonium imperfectum non eget excusatione quod matrimonium perfectum non egeat, cum tota necessitas excusationis ortum habeat ex actu matrimonij exercito vel intento, & non ex ipsa essentia matrimonij. Nec etiam ex actu nisi pro quanto actus ille paenalis est modo praedicto, aut inhonestus esset sine bonis praedictis, immo nec esset actus virtutis nec actus matrimonij, quia praedicta bona perficiunt actum illum non per modum causae extrinsecae, sed per modum principij formalis & circunstantiae intrinsecae prout est actus virtutis. De hoc Sanctus Thomas in quarto di. 31 q. 1. artic. 1. in solutione secundi sic dicit. Ista bona quae matrimonium honestant sunt de ratione matrimonij, & ideo non indiget eis quasi exterioribus quibusdam ad honestandum, sed quasi causantibu in ipso honestatem quae ei secundum se competit. Haec ille. Item in solutione secundi sic dicit. Matrimonium ex hoc ipso quod est in officium vel remedium habet rationem vtilis & honesti, sed vtrunque eorum ei competit ex hoc quod huiusmodi bona habet quibus sit os ficiosum, & remedium concupiscentiae adhibens. Haec ille. Item in solutione quarti sic dicit. Aliquis actus honestatur & virtute quasi principio elicitiuo & ex circunstantijs quasiformalibus principijs ipsius. Hoc autem modo se habent praedicta bona ad matrimonium sicut circunstantiae ad actus virtutis, ex quibus habet quod actus virtutis esse possit. Haec ille &c.

Ad tertium dicitur quod responsiones ibi recitatae sufficienter euacuant argumentum, sed ad replicam ibidem factam dicitur, quod licet priuatio vsus rationis momentanea vel abnegatione temporis non sit peccatum aut culpa, est tamen poena, ideo indiget aliqua recompensatione, quae dicitur excusatio. Et similiter electio talis poenae secundum se esset culpa, nisi intenderentur dicta bona praeponderantia tali poenae, ideoque instantia de martyrio non valet, quia tam electio talis poenae culpa esset si secundum se eligeretur. De praedictis Sanctus Thomas praesenti dist. 31. q. 2. art. 1. vbi arguit sic. Si bonum malo addatur in genere moris totum efficitur malum, non autem totum bonum, quia vna circunstantia mala facit actum malum, non autem vna bona facit ipsum bonum. Sed actus coniugalis secundum se est malus, alias excusatione non indigeret: ergo bona matrimonij adiuncta non possunt ipsum bonum facere. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod ratio illa procederet si malum quod inseparabiliter concomitatur concubitum esset malum culpae, nunc autem non est malum culpae, sed poenae tantum, quae est inobedientia concupiscentiae ad rationem. Haec ille.

Item in solutione primi sic dicit. Per actum matrimonij non incurrit homo damnum rationis quantum ad habitum, sed solum quantum ad actum. Nec est inconueniens quod quandoque actus melior secundum genus suum interrumpatur pro aliquo minus bono actu. Hoc enim sine peccato fieri potest, sicut patet in eo qui ab actu contemplationis cessat vt interdum actioni vacet. Haec ille.

Ex quibus patet ad argumentum. De praedictis Petrus de Palude dicit contra rationem Durandi. Contra hanc rationem inquit est, quia per istam rationem omnis actus indifferens aequaliter indigeret bonis excusantibus. Et sic comedere, quia potest bene & male fieri, nec differt specie comestio temperata ab intemperata nisi in genere moris, indigeret excusatione. Si dicatur sicut ipsi dicunt quod non ita absorbetur ibi ratio sicut hic: ergo non sola indifferentia & identitas speciei cum maloactu est causa, propter quod inde sumenda est ratio, quod rationem absorbet. Aliquid enim est indifferens dupliciter. Vno modo per omnimodam aequalitatem abstrahendi a bono & malo, & isti non assignantur aliqua bona excusantia. Aliomodo sic quod possit bene & male fieri, magis tamen de se tendit ad malum quam ad bonum, & sibi resictum est malum nisi aliquo addito trahatur ad bonum. Exemplum primi est leuare festucam. Exemplum secundi est in somno qui bene & male potest eligi, & tamen quia in eo ligatur liberum arbitrium, vt non possit bene cogitare, nec bene velle habet detrimentum boni rationis annexum: vnde secundum somnum in se consideratum non differt foelix a misero 1. Ethic. Vnde non potest somnus eligi nisi male, nisi propter aliquod bonum recompensans illud temporale damnum rationis, puta quia post somnum homo promptior surgit ad bonum virtutis, quia nimia vigilia etiam vsum rationis perderet. Et ideo somnus de sui natura requirit bona excusantia, puta conseruatione indiuidui, quietationem virium naturalium, vel aliam fortificationem digestionis & huiusmodi. Et ita est hic, quia vacans coniugio cogitat quae mundi sunt, & diuisus est, & in actu illo nihil intelligere potest: vnde indiget bonis excusantibus. Haec Petrus & bene. Nisi pro quanto videtur innuere quod bona matrimonij sint extrinseca & superaddita ipsi actui matrimonij, quod non est verum. Ad arg. Aureoli patet respotesio per dicta Sanctus Thomas allegata & recitata in solutione secundi. Vnde sciendum quod de actu matrimonii contingit loqui dupliciter Primomodo materialiter & quo ad eius substantiam, & sic cum de se sit indifferens ad bonum & malum indiget excusatione extrinseca scilicet circunstantijs constituentibus eum in medio virtutis & facientibus eum esse actum matrimonij formaliter, quia actus ille quo ad substantiam suam non habet omnia quae sunt de ratione virtutis, nec est actus virtutis nisi materialiter vel in potentia aut aptitudine: secundo modo contingit loqui de actu matrimonij formaliter prout compraehendit substantiam actus & omnes circunstantias virtutis. Et vt sic adhuc indiget excusatione intrinseca prout omne exigere dicitur indigere eo modo loquendi, quo dicitur quod omne totum indiget suis partibus, cilicetexigit partes. Et isto modo omnis actus virtutis moralis indiget excusatione intrinseca. 1. debitas circumstantias exigit sine quibus esset vitiosus. Et potissime actus carnalis qui semper habet annexam poenam & incommodum rationis, vt supra dictum est. Sic ergo actus matrimonij quantumcunque virtuosus indiget excusatione qualitercunque consideretur vocando excusationem recompensationem damni vel poenae, non autem excusationem a culpa quae insit, sed quae inesset si dictis circunstantijs careret.

Ad primum contra secundam conclusionem respondet Petrus, dicens quod homo plus tenetur peccatum proprium vitare quam alium a peccato retrahere, sed pluribus modis potest se a peccato retrahere quam alium. Vnde sicut vir qui potest seipsum aliter cohibere, magis eligit ad hoc voluptatem absorbentem rationem quam aliud sobrium reddens, peccat. Sic si mulierem quam includendo vel aliter poterat cohibere magis eligit cohibere cum sua voluptate, non est dubium quod peccat, quia non nisi propter voluptatem praefert hoc medium alij medio magis consono rationi, & aequiualenti ad finem. Sed si vir timens in vxore etiam inclusa alias damnabiles corruptelas, non putans eam aliter melius cohiberi quam per actum quem non ipsa petit, propter hoc solum debitum petit, non peccat sicut nec in seipso. Et similiter, quia vxor non habet virum corrigere si videt virum de alijs tentatum, & inter alias volentem conuersari, propter hoc solum impetit vt ipsum cohibeat, similiter excusatur. Haec Petus & bene.

Ad secundum dicit quod verum est quod non plus tenetur vitare fornicationem in alio quam in seipso, nec ad redditionem debiti pertinet hoc vel illud nisi prout largereddere bonum fidei respicit. Ad bonum enim fidei pertinet quod neuter aliam copulam requirat, nec mutuam copulam renuat. Si ergo mutua copula alias non quaeratur, sed ne alius requiratur ista expectitur vel pro se, vel pro alio in casu, in quo non apparet melius vitanda quam per illum modum, tunc fidelitas excusat. Haec ille.

Ad tertium dicit quod maior est vera, & minor falsa, quia passio ratione deordinat quando finem poterat aeque habere non perdendo vsum rationis, si propter voluptatem alias actum eligit absorbentem rationem non plus conferentem ad debitum finem. Haec Petus Ad quartum dicit quod verum concludit ratio si non posset defectum corrigere aeque bene aliquo alio modo non absor bentem rationem. Dicunt enim sic aliquae moniales. Volumus multum dormire, quia quandiu dormimus nihil malicogitamus & quando vigilamus multis malis cogitationibus occupamur. Et bene dicerent si non meliori modo vigilando & orando diabolo resisterent quam delectatione somni, qua caro fota fortior resurgit. Et iterum, sicut nihil malicogitant sic nihil boni faciunt, & forte tunc tempus oranditransit, ita & hic. Si quis enim tentatus obdormiret vt dormiens sine peccato pollutione delectaretur, certum est quod peccaret, quia vigilando & orando potius tentationem debuit reprimere quam dormiendo in duello se facere impotentem resistere quomodo impotentem se facit qui actui illiconsentit. Haec Petrus.

Ad quintum dicit quod ipse eligens potius matrimonium quam virginitatem, vt sic non peccat: quia non tenetur ad illam nisi velit. Sed si dicatur quod peccat, quia eligit pati detrimentum in bonis rationis. Dicendum quod excusatur, quia si hoc fecit intentione prolis quam sperat, recompensatur damnum per hoc quod est bonum prolis. Si autem facit hoc intentione vitandi fornicationem, quam propter fragilitatem suam probabiliter timet aliter se vitare non posse, & non propter voluptatem quam magis vult vitare sic quam aliter, sed non qurrens voluptatem propter se, sed solum propter hoc vt sic fornicationem melius vincat hoc facit non peccat, & sic intelligitur, melius est nubere quam vri. Haec Petrus. Ad sextum dicit quod propter finem secundarium licet conuenire quando principalis non speratur, nec secundarius melius haberi potest. Nam si aliter posset haberi sine detrimento rationis & conuenitur cum detrimento vt pote cum voluptate, culpa est. Haec ille.

Et bene & concorditer dictis Sancti Thomas Et facit ad confirmationem praedictorum, quia matrimonium prout est officium naturae includit quendam contractum aliqualis iustitiae, quae semper est ad alterum. Et ideo matrimonium per se ordinatur ad satisfaciendum alienae petitioni, & non propriae necessitati. Veruntamen pro maiori declaratione praedictorum ponit Petrus duas conclusiones dicens. Hic sunt duae opiniones. Vna dicit quod petere debitum propter vitandam sornica tionem in seipso & non in altero semper est peccatum, quia omnis superabundantia petitionis est peccatum, sed omnis petitio debiti, quae est propter hanc solam causam semper est superabundantia petitionis: ergo &c. Alij dicunt oppositum. Propter quod sic videtur distinguendum vt sint duae conclusiones: quia aut ipse cognoscit vxorem causa vitandi in seipso fornicationem quamuis possit aliter vitare, sed magis vult isto modo delectabili quam alio non delectabili domando carnem vel fugiendo aliarum consortia, vel non loquendo solus cum sola, & sic posset faciliter euitare, sed magis vult cum voluptate quam sine illa, et tunc peccat venialiter, quia praefert voluptatem carnis arbsorbentem rationem ei quod conseruat vsum rationis, & aeque attingit ad finem. Sicut si homo sitiens potens satisfacere necessitati naturae bibens limphatum minus delectabile quod non laedet caput, & eligit sitim extinguere cum vino forti quod est magis delectabile quod inebriabit eum vel in toto vein parte, peccat non ratione finis, sed ratione medij incompetentis. Haec est prima conclusio. Et in hoc sensu vera est prima opinio.

Secunda conclusio est quod si ipse ideo actum illum exercet ad vitandum in seipso fornicationem, non quia delectabilior, sed quia non potest pro tunc alio modo meliori ipsam vitare, ita quod voluptas in nullo mouet, sed folum amor vitandae fornicationis quam pro tunc non potest melius vitare, quia necesse habet loqui diu in secreto, & loco suspecto alteri mulieri, & expertus est se ca tentatum saepe, sed quando semel vsus est in illo actu, ad multos dies refrigeratus non tentatur, tunc nullum peccatum est, si proles non speratur, quia tunc semper illa praemittenda esset. Hoc autem reducitur ad bonum fidei, quo continetur non solum debitum reddere, sed ad aliam non accedere. Nam si semper debitum redderet, & tamen ad aliam accederet contra bonum fidei nihilominus faceret. Vnde si propter hoc peteret debitum a sua, ne indebitum exigat ab extranea, propter fidelitatem hoc facit, & bono fidei deseruit, & haec est secunda conclusio, & in hoc sensu vera est secunda opinio. Haec Petrus, & bene.

Ad primum Scoti contra tertiam conclusionem respondet Petrus, quod licet conditio diuinae voluntatis intelligi debeat in omni voto, & proposito, tamen perfectionis est illam exprimere, & sifuit hic. Haec Petrus, & bene. Ideo dicendum ad argumentum quod licet cum tali conditione intellecta habitualiter & non actualiter nec expressa verbaliter, stet votum absolutum: Si tamen illa conditio actualiter sit intellecta volita & expressa votum non est absolutum, sed mere conditionatum, & tale fuit votum Beatae Virginis ante eius desponsationem, excepta vocali expressione quam nondum habuerat vt dictum est in quarta conclusione.

Ad secundum dicitur quod Beata Virgo ante annunciationem Gabrielis votum duplex vouerat de virginitate seruanda. Primum fuit ante desponsationem eius, & illud fuit conditionale & mentale duntaxat: secundum fuit post desponsationem & ante aduentum Gabrielis & istud fuit absolutum, & non solum mientale, immo verbale & cum teste, scilicet sponso suo, qui concorditer cum ipsa perpetuam virginitatem vouit. Et ideo argumentum non cogit quod ante matrimonium virginitatem absolute vouisset, sed solum ante an nunciationem gabrielis Haec solutio patet ex dictis Sancti Thomas prius recitatis in tertia conclusione. Opinio arguentis est expresse contra Augustinum vt patet ex dictis eius per magistrum recitatis distinctione tertia capitulo secundo vbi etiam ponit istam solutionem in sententia ex dictis, August Adtertium negatur minor, quia votum de virginitate seruanda absolute factum ante contractum matrimonij, & similiter conditio de virginitate seruanda interposita in contractu facit matrimonium nullum esse: Ideoque si beata virgo tale votum emisisset verum matrimonium cum Ioseph vel illud attentando peccasset. De hoc Sanctus Thomas praesenti distinctione quaestio. secunda articulo primo quaestiuncula secunda, vbi arguit sic primo loco. Vouentibus virginitatem velle nubere, non solum nubere damnabile est vt Hierony. dicit, sed nihil damnabile debuit esse in beata virgine, ergo postquam virginitatem vouit non debuit nubere Ecce argumentum sequitur responsio. Di cendum quod post votum virginitatis absolute factum non potest aliquis in matrimonio consentire sine peccato &c. vt recitatum est in quarta conclusione.

Item in solutione secundi sic dicit. Beata virgo antequam contraheret cum Ioseph fuit diuinitus certificata quod loseph in simili proposito erat, & ideo nubens non se commisit periculo. Nec tamen propter hoc aliquid veritati matrimonij deperijt, quia illud propositum non fuit in consensu conditionaliter appositum. Talis enim conditio cum sit contra bonum matrimonij scilicet prolem procreandam matrimonium tolleret. Haec ille de praedictis Petrus de Palude sic dicit. Beata virgo consensit non solum in cohabitationem domus, sed etiam copulam coniugalem. Similiter autem in copulam carnalem sub conditione, si Deus eam iuberet, & sic non fregit votum primum. Patet quia consensus in solum conuictum vel cohabitationem non faceret matrimonium alias inter fratres & sorores parentes & liberos posset esse matrimonium: secundum patet quod in copula coniugali est essentia matrimonij, vnde consensus in illam solam etiam si de nullo alio cogitetur facit verum matrimoniuin, quod potest esse inter steriles habentes impotentiam coeundi. Similiter multo magis inter potentes, sed nolentes carnaliter commisceri. Sicut esset verus baptismus, si aliquis intenderet baptizari, licet non curaret de re sacramenti, propter quam tamen est principaliter baptismus. tertium patet scilicet quod non consensit in carnalem copulam simpliciter, & explicite, quia hoc fuisset contra votum virginitatis, nec exclusit eam simpliciter & explicite, quia irritasset matrimonium secundum communiorem opinionem, quia fuisset contra substam tiam vel saltem contra bonum matrimonij & contra finem principalem, qui aliter haberi non potest. Vel si non irritasset matrimonium, quia non est conditio inhonesta, licet contraria, tamen non debuit aliquid exprimere absolute in matrimonio quod lege communi esset contra matrimonium antequam sibi reuelatum esset. quartum patet, scilicet quod non fecit contra votum, quia vel nihil cogitauit de carnali copula, vel non consensit in eam nisi sub conditione si Deus eam iuberet, sperans sibi a domino reuelandum quid faciendum esset. Et similiter ipsa non vouerat non contrahere matrimonium, sed non cognoscere virum nisi Deus ordinaret. Haec Petrus & bene. Ex praedictis ergo patet quod qui vouit absolute & simpliciter virginitatem si postea contrahat dando corpus suum coniugi ad carnalem copulam non absolute, sed sub conditione illa, si petatur peccat mortaliter veniendo auctoritate propria contra votum, & quod ille contractus praeiudicat absoluto voto castitatis, quia qui taliter vouit non potest sine peccato dare corpus suum carnali coniugi, quod semel Deo dedicauit, vel saltem promisit absolute, nisi hoc fiat auctoritate Dei vel eius locum tenentis. Sicut nec monidus professa potest contrahere cum illa conditione, quantumcunque sit certificata quod coniunx cui se dat nunquam petet ab ea carnalem copulam, quia non solum ei damnabile est dare vsum corporis, immo dare potestatem sui corporis.

Ad quartum dicitur quod similitudo ibidem adducta non valet, quia bene possibile est aliquem ex culpa sua vel ex causa honesta priuari vsu suae rei remanente potestate super rem. Sicut cum coniuges post matrimonium rite contractum & consumatum pari consensu vouent continentiam. Sed secus est in casu argumenti, vbi mulier post votum absolutum continentiae non habet ptantem nec auctoritatem dandi sine peccato corpus suum carnali coniugi auctoritate propria, nec absolute nec sub conditione si tamen hoc fieret auctoritate Dei ve praelati, secus esset. Et ad hunc sensum dicit Sanctus Thomas vbi supra in solutione tertij. Copula carnalis cecidit implicite sub consensu beatae virginis sicut actus implicite cont netur in potentia. Potentia autem ad carnalem copulam non contrariatur virginitati, nec aliquid diminuit de puritate illius nisi ratione actus, qui quidem nunquam fuit in proposito Beatae Virginis sed erat iam certificata quod actus nunquam sequi deberet. Haec illle. Quia autem beata virgo non vouerit virginitatem simpliciter & absolute antequam de hoc esset specialiter diuinitus edocta, nec in primo voto suo, ostendit Sanctus Thomas duplici ratione. Primam tangit tertia parte q. 28. arti. 4. vbi arguit sic. Dicitur Deuter. septimo. Non erit apud te sterilis vtriusque sexus, sterilitas autem sequitur virginitatem, ergo seruatio virginitatis erat contra praeceptum legis veteris. Sed adhuc lex vetus habebat statum antequam Christus nasceretur, ergonon potuit licite beata virgo virginitatem vouere pro tempore illo. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod quia videbatur esse lege prohibitum non dare operam ad relinquendum semen super terram, ideo non simpliciter virginitatem vouit Dei genitrix, sed sub conditione, si Deo placeret. Postquam autem innotuit hoc esse Deo acceptum &c. vt supra in conclusione tertia.

Item in praesenti distinctione quaestione secunda articulo primo quaestiuncula prima in solutione primi sic dicit, Beata virgo fuit confinium veter is & nouae legis, sicut aurora diei & noctis, & ideo votum eius sapuit nouam legem inquantum virginitatem vouit, & veterem inquantum conditionem apposuit. Haec ille.

Secundam rationem assignat ibidem. Arguit enim sic secundo loco. Votum virginitatis pertinet ad perfectionem consiliorum, sed talis perfectio debuit a Christo inchoare qui venit legem consilijs adimplere, ergo ante Christi aduentum non debuit virginitatem vouere. Ecce argumentum, sequitur responsio.

Dicendum, quod perfectio consiliorum quantum ad commutationem incipere debuit a Christo, sed quantum ad aliquam inchoationem conuenienter a matre eius incepit. Haec ille. Simile dicit tertia parte vbi supra in solutione secundi. Sicut gratiae plenitudo perfecte quidem fuit in Christo, & tamen aliqua eius inchoatio praecessit in matre, ita etiam obseruatio consiliorum, quae per gratiam Dei fit, perfecte quidem incepit in Christo, sed aliquo modo fuit inchoata i virgine matre eius. Haec ille. Quomodo autem votum simplex vel solenne impediat matrimonium, dicetur latius in sequentibus.

Ad quintum dicitur quod licet potestas corporis possit concedi retento vsu& non concesso, tamen talis datio illicita est ei qui vouit absolute castitatem vt dictum est. Et similiter si conditio illa de retentione vsus apponeretur in consensu matrimonij potissime, si exprimeretur exterius, matrimonium nullum esset vt dictum est, ideoque hoc non habet locum in beata virgine, quae licite & vere contraxit, & ideo votum suum praecedens matrimonium non fuit absolutum, sed conditionatum. Exemplum autem quod adducitur de illa decretali dubium est apud multos, quia vieis quod implicet contradictionem quod aliquis licite vtatur aliqua re, & quod nullam habeat ptantem, nec aliquod ius vtendi ea, quia nihil sit iuste nisi quod fit iure, ideoque decretalis illa multis fuit in laqueum & erit nisi bene intelligatur & glosetur Nec oportet timere sniam exconcationis quam conditor illius tulit contra glosantes, quia Papa Ioan. 22. suspendit illam sententiam tanquam periculosam, sicut habetur in cronicis Bernardi guidonis.

Ad sextum dicitur quod consilium quod arguens dat malum est & peruersum, quia taliter vouens post sponsalia iuramento firmata ex quo firmiter proponit seruare continentiam non debet contrahere matrimonium ad deludendum mulierem & decipiendum, quae putat sibi tradi ptatem & vsum corporis viri potissime, quia vir contrahens cum tali intentione actu & explicite apposita in consensu, non contrahit veraciter matrimonium, sed simulate, & committit sacrilegium abutens sacramento Ecclesiae, & committit fictionem & mendacium facti. Nec valet quod dicit arguens quod ad seruandum iuramentum debet contrahere &c. Hoc enim non oportet, quia dato quod non contrahat, dum tamen religionem intret excusatur a reatu periurij. De hoc Petrus de Palude sic dicit. De sponsalibus iuramento firmatis dicunt quidam quod peccat intrans religionem ipsis non impletis, cum possit intrare ante carnalem copulam, sicut ille qui iurauit soluere vsuras, quamuis statim possit solutas repetere, tamen ratione iuramenti tenetur soluere, de iureiurando, debitores. Et qui vouit intrare religionem si in Episcopum eligatur tenetur prius intrare religionem, licet iterato possit ad Episcopatum redire, de voto capit. per tuas vidimus. Hoc etiam est securius, extra eodem commissam tutius &c. Sed Innocentius & Hostiensis sunt contra super illud suspirat. vnde Innocen. sic dicit. Votum fecerat alioquin si alligatus esset, vel Papae dixisset, domine statim volo intrare. Papa respondisset, amice & tu intra, & non dixisset quod contraheret, cum talis contractus esset ad decipiendum. Et glo. dicit ibidem, si vult potest intrare & non contrahere, quando enim id quod de se bonum est & non impeditiuum maioris boni iuratur implendum est, sicut soluere vltra sortem non est malum, licet recipere sit malum, immo supererogare est perfectionis, & propter hoc iurans vsuras soluere tenetur. Sed intrare religionem non est malum, nec Episcopatus impeditiuum, cum etiam religiosus sit magis dispositus, & ideo tenetur seruare votum, sed matrimonium licet non sit malum, est tamen impeditiuum maioris boni scilicet religionis, quia licet post matrimonium possit intrare ante copulam, tamen de mille non inuenitur vnus qui hoc faciat vnde volenti intrare religionem non obstat iuramentum spotesalium. Quod autem dicitur ibi. Tutius.

Dico quod tutius est matrimonium infra tempus statutum contrahere quam in deliberando tempus contra iuramentum protrahere. Sed si ante tempus velit intrare, non est periurus qui legis auctoritate deserit iuramentum. ff. qui satisdare coguntur. l. vlti. Haec Petrus. & bene. Nam secundum quod dicit Inno. & similiter glo. super illo. c. commissam extra de sponsalibu. Licet ille qui post sponsalia iuramento firmata habuit propositum vouend castitatem vel intrandi religionem, possit interim sine peccato contrahere matrimonium, & sine peccato non contrahere, tamen si actualiter vouisset, non posset licite contrahere sine peccato, nec hoc ei consulendum esset. Ad argumenta pro & contra conclusionem patet responsio per praedicta. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen.

PrevBack to TopNext