Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum votum continentiae annexum ordinibus sacris impediat, ne ordinatus possit habere simul duas uxores

DISTINCTIO. XXXIII QVAESTIO I. Vtrum votum continentiae annexum ordinibus sacris impediat, ne ordinatus possit habere simul duas vxores.

CIRCA distinctionem trigesimam tertiam, & quasdam alias sequentes quaeritur. Vtrum votum annexum ordinibus sacris impediat ne ordinatus possit habere simul duas vxores.

Et arguitur quod non, quia nihil impeditur nisi a suo contrario, sed ordo non est contrarius matrimonio, cum vtrunque sit sacramentum & duo matrimonia sint duo sacramenta, ergo non impedit matrimonium, nec duo matrimonia simul. Et similiter potest argui quod votum continentiae non impediat matrimonium, quia Clemens Papa dicit, quod votum simplex non dirimit matrimonium contractum.

In oppositum arguitur, quia habere plures vxores nunquam licuit alicui sine dispensatione per diuinam inspirationem habita, vt dicit quaedam decretalis de diuortijs, ergo &c.

Inhac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Licet habere plures vxores simul sit aliquo modo contra legem naturae tamen talis pluralitas quandoque fuit licita ex Dei dispensatione. Primam partem huius ponit Sanctus Thomas trigesimatertia distinctione huius quaestione prima articulo primo, vbi sic dicit. Quia homo inter caetera animalia rationem finis cognoscit & proportionem operis ad finem, ideo naturalis conceptio ei indita, qua dirigitur ad operandum conuenienter, lex naturalis vel ius naturale dicitur, in caeteris autem aestimatio naturalis vocatur. Bruta enim ex vi naturae impelluntur ad agendum conuenientes actiones magis quam regulentur quasi proprio arbitrio agentia. Lex vero naturalis nihil aliud est quam conceptio boni, naturaliter homini indita qua dirigitur ad conuenienter agendum in actionibus proprijs siue competant ei ex natura generis, vt generare comedere & huiusmodi, siue ex natura speciei, vt ratiocinari & similia. Omne autem illud quod actionem inconuenientem reddit fini quem natura ex opere aliquo intendit, contra legem naturae esse dicitur. Potest autem actio aliqua non esse conueniens finivel principali vel secundario. Et siue sit sic siue sic, hoc contigit dupliciter. Vno modo ex aliquo quod omnino impedit finem vt nimia superfluitas, aut defectus comestionis impedit salutem corporis, quasi principalem finem comestionis, & bonam habitudinem in negotiis exercendis, qui est finis secundarius.

Alio modo ex aliquo quod facit difficilem aut minus decentem peruentionem ad finem principalem vel secundarium, sicut inordinata comestio quantum ad tempus indebitum. Si ergo actio sit inconueniens fini quasi omnino prohibens finem principalem directe perlegem naturae, prohibetur primis praeceptis legis naturae, quae sunt in operabilibus, sicut sunt communes animi conceptiones in speculatiuis. Si autem sit incompetens fini secundario quocunque modo aut etiam principali vt faciens difficilem aut minus conuenientem peruentionem ad ipsum prohibetur, non quidem primis praeceptis legis naturae, sed secundis, quae ex primis deriuantur, sicut conclusiones in speculatiuis ex principijs per se notis fidem habent, & sic dicta actio contra legem naturae esse dicitur. Matrimonium ergo habet pro fine principali prolis procreationem & educationem, qui quidem finis competit homini secundum naturam sui generis vnde & aliis animalibus est communis, vt dicitur in octauo ethico. & sic bonum matrimonii assignatur proles. Sed pro fine secundario, vt dicit Philosophus habet in hominibus solum communicationem operum quae sunt necessaria in vita, secundum hoc fidem sibi inuicem debent, quae est vnum de bonis matrimonij. Habet vlterius alium finem inquantum in fidelibus est scilicet significationem coniunctionis Christi & Ecclesiae, & sic bonum matrimonij dicitur sacramentum.

Vnde primus finis respondet matrimonio hominis inquantum est animal. Secundus inquantum est homo. Tertius inquantum est fidelis. ergo pluralitas vxorum neque totaliter tollit, neque aliqualiter impedit primum finem, cum vnus vir sufficiat pluribus vxoribus fecundandis & educandis filijs ex eis natis: sed secundum finem & si non totaliter tollit, multum tamen impedit eo quod non facile potest esse pax in familia, vbi vni viro plures vxores iungantur, cum non possit vnus vir sufficere ad satistaciendum pluribus vxoribus ad votum, & quia communicatio plurium in vno officio causat litem, sicut figuli corrixantur ad inuicem. Et simliter plures uxores vnius viri. Tertium autem finem totaliter tollit, eo quod sicut Christus est vnus, ita vna Ecclesia. Et ideo patet ex praedictis quod pluralitas vxorum quodammodo est contra legem naturae, & quodammodo non. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio proprima parte conclusionis. Illud quod non tollit nec aliqualiter impedit primum & principalem finem quem natura intendit in matrimonio, sed aliqualiter impedit fines secuudario a natura intentos est aliquo modo contra legem naturae, & quodammodo non, sed pluralitas vxorum est huiusmodi, ergo &c. secundam partem concnsionis ponit ibidem articulo secundo dicens. Pluralitas vxorum dicitur esse contra legem naturae, non quantum ad prima praecepta eius. sed quantum ad secunda, quae quasi conclusiones a primis deriuantur praeceptis, quia actus humanos variari oportet secundum diuersas conditiones personarum & temporum & aliarum circunstantiarum, ideo conclusiones praedictae a primis praeceptis legis naturae non procedunt vt semper efficaciam habentes, sed in maioriparte, talis enim est tota materia moralis, vt patet per Philosophum in libro ethico. Et ideo vbi eorum efficacia deficit, licite ea praetermitti possunt, sed quia non est facile determinare huiusmodi varietates, ideo illi ex cuius auctoritate lex efficaciam habet reseruat, vt licentiam praebeat legem praetermittendi in illiscasibus, ad quos legis efficacia non se debet extendere. Et talis licentia dispensatio dicitur. Lex autem de vnitate vxoris non est humanitus, sed diuinitus instituta, nec vnquam verbo aut litteris tradita, sed cordi impressa, sicut & alia quae ad legem naturae qualitercunque pertinent & ideo in hoc a solo Deo dispensatio fieri potuit per inspirationem intermediam. Quae quidem principaliter patribus sanctis facta est, & per eorum exemplum ad alios deriuata est eo tempore, quo oportebat praedictum naturae praeceptum praetermitti, vt maior esset multiplicatio prolis ad cultum Dei educandae. Semper enim principalior finis magis conseruandus est quam secundarius, vnde cum bonum prolis sit principalis finis matrimonij, vbi prolis multiplicatio necessaria erat, debuit negligiad tempus impedimentum, quod posset in secundarijs finibus enenire. Ad quod remouendum praeceptum prohibens pluralitatem vxorum ordinatur vt ex praedictis patet. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro secunda parte conclusionis. Quandocunque secundaria praecepta legis naturae carent vtilitate & efficacia, & eorum obseruatio praeiudicat maiori bono, licite possunt praetermitti interueniente dispensatione legislatoris, sed sic est de praeceptis naturae prohibentibus pluralitatem vxorum, ergo &c.

Secunda conclusio. Votum solenne impedit matrimonium contrahendum, & dirimit contractum, sed votum simplex licet impediat contrahendum. non tamen dirimit contractum. Primam partem huius conclusionis ponit Sanctus Thomas distinctione trigesimaoctaua huius quarti quaestione prima articulo tertio in solutione tertiae quaestiunculae. vbi sic dicit. Omnes dicunt quod votum solenne sicut impedit matrimonium contrahendum, ita & dirimit iam contractum. Quidam autem assignant pro causa scandalum, sed hoc nihil est, quia etiam votum simplex scandalum habet quandoque, cum sit quodammodo publicum. Quandoque etiam insolubilitas matrimonij est de necessitate veritatis vitae, quae non est propter scandalum dimittenda, & ideo alij dicunt quod hoc est propter statutum Ecclesiae. Sed hoc etiam non sufficit, quia secundum hoc Ecclesia posset contrarium statuere, quod non videtur verum. Et ideo dicendum cum alijs quod votum solenne ex sui natura habet quod dirimat matrimonium contractum, inquantum scilicet hoc per ipsum amisit potestatem sui corporis, Deo illud ad perpetuam continentiam tradens, & ideo non potest ipsum tradere in potestatem vxoris matrimonium contrahendo. Et quia matrimonium quod sequitur tale votum nullum est, ideo votum praedictum dirimere dicitur matrimoninm contractum. Haec ille.

Secundam partem conclusionis ponit ibidem in solutione secundae quaestiunculae dicens. Per hoc aliqua res desinit esse in potestate alicuius per quod transit in dominium alterius. Promissio autem alicuius rei non transfert eam in dominium illius cui promittitur, & ideo non ex hoc quod aliquis rem aliquam promittit, desinit illa res esse in potestate sua. Cum ergo in voto simplici non sit nisi simplex promissio proprij corporis ad continentiam Deo seruandam saca, post votum simplex adhuc manet homo dominus sui corporis, & ideo potest ipsum dare alteri scilicet vxori, in qua datione matrimonij sacramentum consistit, quod indissolubile est. Et propter hoc simplex votum quamuis impediat matrimonium contrahendum, quia peccat matrimonium contrahens post votum simplex continentiae, tamen quia verus contractus est non potest per hoc matrimonium dirimi. Haec ille.

Ex quibus potest formari ratio pro vtraque parte conclusionis. Pro prima arguitur sic Quicquid facit contractum donationis proprii corporivxori esse nullum dirimit matrimonium contractum posthoc, sed votum solenne continentiae huiusmodi est, igitur &c. Pro secunda arguitur sic. Quod non inualidat donatio nem proprij corporis vxori non dirimit matrimonium sequens, sed votum continentiae simplex est huiusmodi, igitur &c.

Tertia conclusio. Ordo sacer impedit matrimonium contrahendum & dirimit iam contractum. Hanc ponit Sanctus Thomas distinctione trigesimaseptima quaestionprima articulo primo, vbi sic dicit. Ordo sacer de sui ratione habet quod matrimonium impedire debeat, quia in sacris ordinibus constituti sacra vasa & sacramenta pertractant, & ideo decens est, vt munditiam corporalem per continentiam seruent, sed quod actu impediat matrimonium ex constitutione Ecclesiae habet. Tum aliter apud la tinos quam apud graecos, quia apud graecos impedit matrimonium contrahendum solum ex vi ordinis, sed apud latinor impedit ex vi ordinis, & vlterius ex voto continentiae quod est ordinibus sacris connexum. Quod etiam si quis verbotenus non emittit, ex hoc ipso quod ordinem suscepit secundum ritum occidentalis Ecclesiae, intelligitur emisisse. Et ideo apud graecos & alios orientales sacer ordo impedit matrimonium contrahendum, non tamen matrimonj prius contracti vsum. Possunt enim matrimonio prius contracto vti, quamuis non possint de nouo contrahere. Sed apud occidentalem Ecclesiam impedit matrimonium & matrimonij vsum, nisi forte ignorante & contradicente vxore, vir ordinem sacrum susceperit, quia ex hoc non potest ei aliquod praeiudicium generariHlaec ille. Ex quibus potest formari talis ratio. Nullus vouens solemniter continentiam potest matrimonium contrahere, sed quia ordines sacri habent annexum solenne votum continentiae, ergo tales impediunt matrimonium contrahendum & dirimunt iam contractum post ordinis susceptionem. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Aureolus probando, quod habere plures vxores sit contraprimarium ius naturae, & quod nullo modo possit ibi cadere dispensatio. Et arguit primo ex auctoritate ChristiMatthe. decimonono. Cum enim quaereretur ab eo de libelo repudij quo dimissa vna alia ducebatur, dicit quod nunquam fuit licitum, sed propter duritiam cordis eorum concessum fuit populo Israel, sed non fuisset semper illicitunnisi fuisset contra ius naturae.

Dices forte quod ex quo repudiabat vnam non fuit illicitum ducere aliam. Contra, quia statim Christus subdit, & si duxerit aliam maechatur. Item glo. super Gen. capitulo quarto reprehendit lamech qui fuit primus habens plures vxores, & certum est quod tunc non erat aliud ius quam ius naturae.

Secundo sic. In contractu matrimonij est aequalitas inter virum & vxorem & hoc vt videtur ex dictamine rationis naturalis, sed contra ius naturae est quod vna vxorsit plurium virorum, est enim contra finem matrimonij scilicet contra bonum prolis, nam tunc proles non posset congrue educari, confunde retur enim proles, nec esset qui ministraret & nutrimentum & mores iuxta exigentiam propter distinctionem alterius parentum, quem oporteret pluribus debitum exhibere.

Tertio sic incontractu matrimonij datur simpliciter potestas corporis non pro certa portione temporis. Hoc praemisso arguitur sic. Illud est illicitum simpliciter quod est contra naturam iusti contractus sed contra naturam contractus matrimonialis est habere plures vxores, ergo &c. minor pbatur, quia contra naturam contractus matrimonij estquod non totum corpus vnius coniugum & secundum omne tempus sit in potestate alterius, sed si vir habeat plures vxores non totum corpus viri semper erit in potestate vxoris. Probatur, quia quaelibet haberet ius in corpus viri secundum totum tempus, aut secundum partem tantum. Si primo modo habetur propositum, si 2. modo sequitur quod vir obligatur ad nulli reddendum debitum, ergo obligatur ad peccatum. Probatur antecedens, quia omnibus simul reddere debitum est impossibile, aut ergo reddet vni & non alteri, & tunc erit iniustitia, aut nulli & habetur propositum, aut alicui nunc & alteri tunc, & non apparet curprius isti quamilli. Quarto contractus matrimonialis est contractus intensissimae amicitiae, sed ex nono ethicorum amicitia intensissima non est possibilis ad plures, cuius ratio est, quia plures possunt esse inter se discordes, & ex consequenti inducerent discordiam in tertio, cum quilibet eorum esset amicus in summo. Cum, ergo illud sit tollendum quod impedit talem amicitiam, ergo talis pluralitas est tollenda. Quinto. Quia simile est de naturali instinctu in alijs animalibus & naturali iudicio in hominibus Ratio similitudinis, quia vtrunque sequitur debitum conditionis naturae, sed instinctus naturae in alijs animalibus facit quod tempore associationis tantum sit vna vnius, ergo ita erit multo fortius in homine. Haec ille.

Contra eandem conclusionem arguit per oppositum Durandus dicens, quod quicquid sit de conclusione, tamen ratio ibidem adducta patitur calumniam. Quia enim primo dicitur quod pluralitas vxorum impedit finem secundarium matrimonij qui est pax in familia, non valet, quia hunc finem non impedit per se pluralitas vxorum, sed malitia vel proteruia, vna enim existente litigiosa vxore pax impeditur, pluribus autem existentibus pacificis non impeditur. Per accidens ergo impeditur finis secundarius matrimonij vna vel pluribus existentibus vxoribus & non per se, licet facilius possit impediri ex pluritate vxorum quae autem per accidens contingunt, sub arte non cadunt. Et ideo sicut licitum est contrahere cum vnica existente litigiosa non obstante quod finis secundarius matrimonij aliqualiter impediatur, sic vt uidetur licitum est quantum est de iure naturali contrahere cum pluribus, licet ex hoc sequatur turbatio pacis quandoque. Secundo. Quia communicatio operum quae sunt necessaria in vita humana non est finis secundarius matrimonij per se, sed solum per accidens, quia praeter procreationem prolis & eius educationem omnia alia opera domus possunt melius fieri per virum quam per mulierem sicut dicit Augustinus tractans illud verbum quod habetur Gen. secundo de formatione mulieris quod dixit dominus Non est bonum hominem esse solum faciamus ei adiutorium simile sibi, dicens quod illud adiutorium fuit propter procreationem prolis & eius educationem, ad quae necessaria est mulier, quia omnia alia possunt melius fieri per virum quam per mulierem ergo &c.

Tertio. Quia quando finis secundarius praeiudicat principali negligendus est finis secundarius propter principalem, sed principalis finis matrimonij est generatio & educatio prolis cui quandoque potest praeiudicare ille secundarius qui est pacifica habitatio cum vnica vxore, vel forsitan ipsa est sterilis, ergo in hoc casu licitum fuit praetermit tere secundarium finem propter primarium, quod fit accipiendo cum prima vxore sterili aliam secundam. Quarto quia cum dicitur secundo quod ex diuina dispensatione licuit habere plures vxores propter multiplicationem fidelium, non videtur valere, quia dispensatio quae facta dicitur fuisse primo Abrahae, in cuius domo primo refulsit fides, aut fuit facta pro eo aut pro omnibus posteris. Non proeo tantum, quia alij non fuissent excusati accipiendo plures vxores, si pro omnibus, aut eis innotuit aut non. Si non innotuit dispensatio, non fuerunt excusati, a transgressione. Si innotuit, cum non innotuerit eis verbo, innotuit exemplo solum. Sed hoc modo aeque innotuit infidelibus sicut fidelibus, ergo aeque licuit infidelibus habere plures vxores sicut fidelibus, quod est contra illud quod dicunt quod causa dispensandi fuit multiplicatio fidelium ad cultum Dei: & sine dubio satis durum est quod omnes infideles peccauerint ducendo plures vxores praecipue cum de agar quam accepit Abraham post saram natus sit vsmael, cuius successores omnes fuerunt infideles & habuerunt plures vxores. Irrationabile etiam videtur quod apud omnes infideles ratio naturalis fuerit adeo adumbrata quod iudicauerint pluralitatem vxorum licitam si ipsa esset contratius naturale, nec esset liciita nisi ex dispensatione diuina, si dispensatio talis vocetur diuina reuelatio specialiter facta si alicui facta fuit.

Quinto. Quia alij dicunt quod primi qui habuerunt plures vxores non potuerunt licite contrahere cum secunda viuente prima, cunqua simpliciter primo contraxerant nisi de consensu eius. cuius ratio est, quia duobus contrahentibus inter se simpliciter quilibet transfert totam potestatem corporis sui in alterum, & ideo sine consensu eius non potest obligare alter corpus suum. Potuit tamen de consensu eius ex causa, si scilicet vxor sit sterilis vel propter paucitatem humani generis, & sic fuit in Abraham vt habetur Genus decimosexto & trigesimosecundo quaestione teriia caqitulo. Dixit sara ad Abraham, ecce conclusit me dominus ne parerem, ingredere ad Ancillam meam, si saltem ex ea suscipiam filios. Ecce quod de voluntate vxoris sterilis propter steril tatem eius accepit secundam. Hoc modo & hac de causa habuit Iacob plures vxores quia de voluntate rachelis credit, quod lya supposuerit se ei Voluit enim rachel parcere verecundiae sororis antiquioris cum esset consuetudo apud ipsos vt antiquiores primo traderentur ad nuptias. De voluntate etiam duarum earum ingressus est ad Ancillas earum. Ad Ancillam quidem rachel, propter eius sterilitatem vt habetur Gen. trigesimo Ad Ancillam vero lyae postquam lya credidit se desiisse se parere. Processu vero temporis mos inoleuit habere plures vxores de voluntate primae tacita vel expressa vel consuetudine super hoc obtenta. Nec in hoc videntur peccasse, vnde Ambrosius dicit & habetur in litrera & recitatur trigesimosecundo quaestione quarta obijciuntur, quod quando mos erat peccatum non erat Et ideo antiquis iustis non fuit peccatum quod pluribus foeminis vtebantur. Neque contra naturam hoc faciabant cum non lasciuiendi sed gignendi causa hoc facerent. Nec contra morem, quia eo tempore ea fiebant. Nec contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum. Quod autem dicit Innocen. quod nunquam licuit habere plures vxores simul, nisi cui fuit diuina reuelatione concessum. Exponendum est non de reuelatione quae est specialis inspiratio, sed de interiori dictamine quo sciuerunt antiqui patres quopro multiplicatione generis humani licuit habere plures vxores de voluntate principalis vel consuetudine super hoc obtenta. Sicut enim lex naturalis non est scripta in codice, sed impressa in mente, sic dictamen rationis quo scitur, in quo casu lex non astringit cum sit quaedam legis interpretatio potest dici dispensatio, & quia est menti a Deo impresa, ideo vocatur diuina dispensatio. Et sic exponit ipsemet Innocen. dictum suum scilicet quid intelligat per reuelatid nem dicens, quod quandoque mos interdum etiam fas censetur, vt fas referatur ad causam propter quam licuit, mos vero ad consuetudinem obtentam supposita causa. Sexto confirmatur praedicta opinio ab alijs, quia licet ex causa renunciare iuri suo, non minus in parte quam in toto, sed per hoc quod vir emittit votum castitatis in totum, praeiudicatur alteri, sed per hoc quod contrahit cum secunda solum in parte, ergo si de licentia eius & consensu licet emittere votum sicut pari consensu matrimonia emiserunt propter bonum castitatis, pari ratione propter sterilitatem vxoris vel multiplicationem humani generis de licentia primae vxoris licuit accipere secundam.

Septimo ad idem. Quia sicut est contra legem naturae superinducere secundam sic & eijcere castam, sed Abraham voluit eijcere agar suadente sara, nec superinduxisset, agar nisi Angelo reuelante & illud est scriptum nihil autem plus scriptum est sanctis patribus habentibus plures vxores nisi quod consentientib primis propter sterilitatem alias ducebant, sicut Abraham rogatus sarae duxit agar, & sicut Iacob ad rogatum primarum illarum ancillas duxit sic & de alijs non, est autem scriptum, dixit dominus ad Abraham audi vocem sarae ingrediendo ad agar, ergo &c.

Octauo: Quia quod nulla lege est prohibitum potest esse consuetudine licitum, istud autem est huiusmodi Et tunc mos erat crimen non erat, vt Augustinus dicit. Nono arguitur ab alijs quod ex Papae dispensatione liceat alicui habere duas vxores simul, quia hoc esset omnino contra rationem, si quis diceret quod sicut Papa dispensat in solenni voto continentiae propter bonum commune, sicut dispensatum fuit cum quodam monacho de genere regis ara gonum, vt contraheret propter defectum haeredis, sic dispensare potest, vt princeps habens vxorem sterilem de qua non posset suscipere prolem ea viuente & consentiente acciperet aliam. Nec minus est contratius naturale & diuinum non soluere votum quam pluralitas vxorum, quia & si vtrunque cadat sub praecepto, non tamen indispensabiliter.

Contra secundam conclusionem arguit Scotus probando quod ratio non valeat assignata cur votum solenne impediat matrimonium plus quam votum simplex, quia scilicet per votum solenne dat aliquis ius in se &c. quia licet illa ratio sit probabilis, tamen nabet instantiam, quia vouens in voto priuato dat corpus suum Deo quantum ad actum voti, ergo non posset postea dare corpus suum coniugi ad actum contrarium. Non enim minus transfert a se illud quod dat immediate Deo, quam si mediante homine vicario. Si dicitur quod Deus nouit vti potestate corporis immediate sibi dati, vt simpliciter datio sequens ad coniugium nulla esset, voluit autem sic esse de datione sibi facta mediante homine. Sed hoc non valet, quia scriptura non exprimit illam voluntatem Dei nec illam voluntatem eius. Nec valet si dicatur quod vouens solenniter mittit in possessionem illum cui vouet non autem vouens priuate, sed quasi promittit.

Sed contra, quia omnia intrinseca voto vt respicit actum voluntatis per quem obligat se vouendo, & transfert dominium suum in alterum, quia per solam voluntatem est dominus & transfert dominium omnia inquam illa sunt aequalia hincinde, ergo non magis est datio hic quam ibi, vel sola promissio hic quam ibi.

Contra eandem conclusionem arguit Aureolus impugnam do quoddam dictum ibidem contentum in virtute, vel saltem apparenter scilicet quod Papa vel Ecclesia non potest votum solenne continentiae relaxare, & arguit sic quia votum non esset actus latriae nisi sit rationabiliter & licite factum. Non potest ergo interpretatio voti vergere in praeiudicium communitatis vel salutis vouentis,. Et si votum propter talem rationem non teneat ex eadem causa potest votum commutari, sicut votum peregrinationis in votum religionis. Sed hoc non debet fieri propria auctoritate, sed ad illum pertinet commutatio ad quem pertinet interpretari quid sit maius vel minus bonum, cuiusmodi est Papa vel praelatus. Et ratio est, quia in voto est obligatio & contractus inter Deum & homines, commutatio ergo debet fieri de consensu cuiuslibet partis. Locum autem par. tis Dei tenet Dei Vicarius Papa & praelatus in ordine ad suum subditum. Secundo quia frequenter factum est quod talis dispensatio est propter maius bonum, quia maius bonum est capax Christianitatis vel promotio fidei & similia quae consequuntur quandoque ex istis dispensationibus quam continentia cuiuscunque. Nam continentia non habet bonitatem ex se, sed ex circunstantia, quia ex continentia intellectus vigoratur ad contemplationem veritatis & diuinorum. Item quia continentia est bonum priuatum, quod non est tantum bonum sicut bonum commune. Haec ille.

Primo ad idem arguit Durandus, quia huic dispensatio ni non ob. nisi excellentia materiae, si non post fieri recompensatio, vel solennitas adhibita. Sed neutrum istorum potest obstare, ergo &c. minor probatur quo ad vtranque partem. Et quidem quod primum non obstet ostenditur. Fuerunt enim quidam dicentes quod in voto continentiae non potest dispensari propter excellentiam materiae, quia omnis dispensatio in voto requirit recompensationem, sed continentia non potest per bonum aliquod compensari secundum illud quod habetur Ecclesia. vigesimosexto. Non est digna ponderatio animae continentis, & quia per eam trium phat homo de hoste domestico, & perfectius conformatur homo Christo quantum ad puritatem mentis & corporis, ergo in voto continentiae non potest dispensari, propter defectum compensationis. Sed istud non valet, quia virginitas vel continentia non est aliquid bonum secundum se, sed solum medicina, quatenus impedientia liberam contemplationem diuinorum remouet. Ad hoc enim ordinatur vt patet per Apostolum primo. Cor. septimo. Ex hoc sic arguitur. Finis est melior his quae sunt ad finem, sed contemplatio est finisvirginitatis, vel continentiae. ergo est aliquid melius vtroque. Cum ergo possit dispensari in voto contemplationis vel orationis non obstante eius dignitate, fortiori ratione potest dispensari in voto continentiae. Nec ob. quod dicitur quod non est digna &c. quia hoc est verum de bonis exterioribus vel corporalibus pertinentibus ad priuatam personam, sed bonum spirituale vel bonum commune gentis uel regni praeponderat bono continentiae. Magis etiam conformamur Deo per bonum contemplationis quod pertinet ad animam quam per bonum continentiae quod pertinet ad corpus. Patet ergo prima pars minoris quod uotum continentiae non est dispensabile ratione materiae. Quia autem non sit indispensabile ratione solennitatis, quod fuit secunda pars minoris probatur. Vbi sciendum quod quidam dicunt quod tale votum est indispensabile ratione solennitatis, quia sicut habetur Leui tici ultimo, quod semel sanctificatum est domino, non potest in alios vsus commutari. Sed per solenne votum continentiae saltem in religionis professione & sacri ordinis susteptione sanctificatur quis domino, & semel sanctificatus semper manet sanctificatus, ergo non potest deputari ad alios vsus, & maxime contrarios, vt est usus matrimonii. Maior patet ex auctoritate allegata. Minorem declarant quantum ad vtranque sui partem, quia solennitas adhibetur vnicuique rei secundum illius rei conditionem. Sicut solennitas militiae consistit in apparatu equorum & armorum, & concursu militum, quia hoc militiae congruit, & solennitas nuptiarum consistit in ornatu sponsi & sponsae & conuentu amicorum quae nuptiis congruant. Et similiter cum uotum sit promissio Deo facta, solennitas voti accipitur secundum illud spirituale, quod ad Deum pertinet, scilicet secundum aliquam specialem benedictionem vel consecrationem, quorum utrunque fit in professione certae regulae, & sacri ordine susceptione. Sic autem consecratus num quam consecrationem amittit quandiu manet, quia in rebus inanimatis idem patet. Calix enim semel consecratus quandiu manet integer semper remanet consecratus, nec est in potestate praelati cuiuscunque quod semel consecratum desinat esse consectatum & sic patet minor pro utraque parte, sequitur ergo conclusio scilicet quod consecratus domino per solenne uotum continentiae potest per quemcunque praelatum ad usus matrimonij deputari. Hoc tamen inter est vt isti dicunt inter solennizationem voti per susceptionem sacri ordinis, & perprofessionem religionis, quia solennitati ordinis non est annexum votum continentiae essentialiter, sed solum ex statuto Ecclesiae propter quod uotum continentiae se habet ad eam accidentaliter, & econtra & ideo in tali uoto potest dispensari per Ecclesiam non obstante consecratione, cui non coniungitur uotum per se, sed votum continentiae essentiale est statui religionis per quem homo totaliter renunciat seculo Dei seruitio mancipatus, quod non potest stare simul cum matrimonio in quo incumbit necestas pcurandae vxoris & prolis & familiae & rerum, quae ad hoc requiruntur, & ideo consecratio quae fit in professione religionis habet essentialiter annexum votum continentiae. Propter quod sicut non potest fieri quod semel consecratus Deo per professionem religionis non maneatconsecra tus, sic non potest fieri quod post uotum continentiae talibenedictione consecratum professus possit transferri ad contrarium actum matrimonii, sed quicquid sit de ista conclusione, ratio tamen ista non cogit. Quod enim dicitur in maiori quod illud quod semel est domino consecratum non potest in alios usus commutari, uerum est passim & indifferenter, potest tamen in casu pro magna necessitate.

Vnde Dauid & qui cum eo erant comederunt panes domino consecratos nec peccauerunt, quia necessitas excusa uit eos, ut habetur primo Regum vigeuimoprimo, & hodie si quis laicus periculose sitiret, nec haberet cum quo biberet nisi cum calice consecrato, non peccaret si in eo biberet, & si in talibus excusat necesitas personalis, fortiori ratione vtilitas communis. Et similiter videretur dicendum in proposito quod consecratus domino per uotum continentiae solennizatum posset dispensatiue tradi ad matrimonium propter bonum commune. Quod etiam dicitur in minori quod per solene uotum continentiae consecratur qua domino, posset dici quod illa consecratio quae fit in sacriordinis susceptione & professione religionis omnino per accidens se habet ad votum cotinentiae, & hoc ipsi concedunt de consecratione, quae est in susceptione sacri ordinis. Idem etiam videtur de benedictione quae est in professione religio nis, quia ad professiouem nulla benedictio ex necessitate requiritur, sed solum emissio voti in manu praelati, & quia si nulla adderetur benedictio vera esset professio, & aeque obligaret apud Deum & homines sicut habita benedictione, quemadmodum dicitur de eo qui manet in religione anno probationis transacto qui reputatur vere professus absque benedictione aliqua, quando etiam benedictio additur, illa magis respicit bonum vel votum obedientiae quam continentiae, quia est benedictio habitus qui est signum quod deferentes similem habitum viuunt in simili obedientia, propter quod videtur quod sicut potest dispesari in voto continentiae solennizato per susceptionem sacri ordinis, ita quando solennizatur per proscssionem religionis.

Secundo ad idem. Quia enim solennizatio voti obstet quin tale sit dispensabile, patet considerando quid solennitas addat ad votum, addit enim solum quandam perfectionem accidentalem, sicnt enim in sacramentis & caeteris rebus differunt ea quae sunt de necessitate ab his quae sunt de solennitate, ita in votis. Vtrobique enim res est perfecta essentialiter exclusa solennitate, ita quod solennitas non addit nisi quendam decorem accidentalem. Cum ergo votum sit essentialiter quaedam promissio, ac per hoc quaedam obligatio, quicquid obligationis est in voto totum est ibi exclusa solennitate. Est autem in voto duplex obligatio. Vna solius promissionis postquam res non debet alteri tradi, & haec sola est in voto nmplici, alia est promissionis & traditionis rei promissae postquam res non potest alteri tradi, cum primus iam sit adeptus dominium rei, & haec est in uoto perfecto. Essentialiter enim perficitur votum, cum fit quaedam promissio in hoc quod res promissa traditur, & ex hoc habet votum quod dirimat matrimonium iam contractum, etiam si nulla solennitas addere tur, quae quando additur nihil obligationis addit, sed solum quendam decorem. Ex quo sic potest argui. Illud sine quo votum est essentialiter perfectum, nec addit voto aliquam obligationem, non impedit quin in voto possit fieri dispensatio, sed solennitas voti est huiusmodi, vt declaratum est, ergo non impedit quin in voto continentiae quam tumcunque solennizato possit dispensari. Secundo ad principale arguitur, quia secundum Bernardum, quod pro charitate institutum est contra charitatem militare non debet, sed si non posset dispensari in solenni voto continentiae, tunc aliquando militaret contra charitatem sicut quando pro dispensatione pax vnius regni posset acquiri, ergo in tali casu posset dispensari. Contra eandem arguit Petrus de Palud. probando quod Papa possit dispensare in solenni voto religionis, quia qua ratione obligatio ad actum matrimonialem non est essentialis matrimonio, eadem ratione obligari ad castitatem non est essentiale ad religionem sed sicut in imatrimonio est ipse contractus transiens, ex quo causatur vinculum quod est essentiale matrimonio ad quod consequitur obligatio ad redd endum debitum & ius petendi quasi actio, sic in religione est ipsa professio quasi contractus facti transiens ex qua innascitur vinculum ad ipsam religionem, per quod quamdiu viuit dicitur religiosus talis religionissicut coniux talis coniugis. Nisi quod uinculum matrimoniale est quaedam vera res absoluta vel respectiua, sicut character & ornatus in alijs sacramentis. Vinculum autem religionis non est res, sed relatio rationis sicut esse consecratum in calice vel alteri.

Item ipsam essentiam religionis consequitur obligatio ad actus religionis etiam positiuos, vt est obedire, & priuatiuos vt est non habere proprium, & non vti coniugio, sicut obligatio ad actum coniugij sequitur vinculum coniugij. Nisi quod in matrimonio obligatio est firmata de iure diuino non solum secundum se, sed secundum quod est accessoria sacramenti a Deo instituti, sed obligatio ad ea quae sunt religionis est quidem de iure diuino secundum se, quia dicit. Vo uete & reddite domino, Deo vestro, & non ratione eius quod sequitur, quod non est sacramentum, sed quaedam consecratio ab homine adinuenta, sicut non uti calice ad vsus prophanos secundum se, supposita consecratione est de iure diuino, quia prohibet sancta prophanari, sed non ratione consecrationis quae est per homine m, ita sicut Papa potest dispensare vt calix vendatur etiam non conssatus, sic & quod monachus manens monachus vxoretur quia supra votum simplex non fit per professionem, nisi quod est positiuum, sed in voto simplici potest Papa dispensare, ergo & in isto ratione voti, sed obligationem prout est ex sacramento Ecclesiae potest ipse remittere, ergo & totalem. Secnndo quod Papa possit dispensare in voto continentiae solennizato per professionem, sic quod matrimonium postea contractum teneat arguit, quia Papastatuit illud quod ipse cum vult destituit.

Vnde sicut potest facere quod matrimonium teneat in gradu ab Ecclesia prohibito, ita & quod teneat post confessionem cuius solennitas est per Ecclesiam instituta quae facit tales personas inhabiles. Non enim substantia uoti facit personam illegitimam quae est a iure naturali vel diuino, sed solennitas quae est per Ecclesiam. Et potest esse sufficiens causa dispensandi, vt sarracenus rex cum tota terra promittat conuersionem si sanctimonialis sibi detur cuius amore captus est sicut Iacob consensit dare dinam filio regis sichem alienigenae propter circuncisionem, aut si regina concupiscens monachum similiter, sic enim Moyses duxit vxorem aethiopissam alienigenam. Et quod hoc possit licere patet, quia licet Papa non possit facere quod professus non fuerit prolessus, potest tamen facere quod non sit obligatus religioni, nec ad vota religionis, quia in omni obligatione intelligitur auctoritas Papae excepta. Sicut non potest facere quod calix non fuerit consecratus, sed bene potest ipsum deordinare ab hoc quod per consecrationem erat dedicatus, vt si prohibeat quod cumrcalice Sancti Dionysii non celebretur in memoriam & reuerentiam illius.

Vnde non erit monachus obligatus ad castitatem, si Papa irritat obligationem tanquam Ecclesiae contrariam, & maioris boni impedimentum, & per consequens poterit contrahere, & sic de aliis votis, & sicut fecit regi aragonum prius monacho propter defectum haeredis compulit exire monasterium & ad matrimonium contrahendum, qui vxoratus fuit liberatus a voto castitatis. Vnde nec post mortem vxoris tencbatur continere & pauperta, em habere, vnde filios haeredes habuit. Nec per consequies obedire, quia non potest tolli unum de essentialibus quin tollantur alia secundum quosdam. Vnde quod ipse vxore impregnata rediit ad monasterium fuit perfectionis, & secundum hoc potest dici ad decretalem quod uerum est quod quamdiu obligatus est regulae non potest sibi dari licentia, quia castitas est sibi annexa.

Vnde cum monachus fit Episcopus non habet pprium, nec potest testari nisi de priuilego speciali, nec est liberatus ab obedientia. Vnde si resignans Episcopatui redeat ad claustrum, tenetur obedire sine noua professione, sicut patet in Raymundo qui postquam resignauit, inuitus factus est magister ordinis. Per hoc etiam patet quod Papapotest de regularibus facere seculares. Tertio probat quod Papa potest simpliciter facere de monacho non monachum, quia esse monachum essentialiter est esse obligatum ad tria uota per talem modum profitendi, licet autem Papa possit facere quod iste non fuerit sic obligatus, quia nec Deus posset, potest tamen facere quod qui sic fuit oblig atus non plus sit obligatus, quia aut hoc prohibet votum uel ius diuinum, aut statutum humanum, non primum, quia in uoto ut uotum est Papa potest dispensare, nec etiam statutum humanum, quia omne statutum iuris positibi amo uere potest, sicut ergo Papa potest facere quod religiosus non sit obligatus ad paupertatem aut castitatem uel obedientiam, quia licet ista uota dicantur substantialia religionis plusquam alia, ex hoc quod sine istis non est religio quae posset esse sine aliis, nihilominus tamen quando in regula & statutis continentur alia sicut ista, aeque sunt essentialia religiomi illa sicut ista alias vna resigio non dimer ret essentialiter ab alia, cum omnis religio contineat ista tria, & multae aequaliter, qua ergo ratione Papa potest dispensare in illis, ita & in istis. Istis autem tribus amotis non stat religio, ergo Papa potest facere de Monacho non Monachum. Si dicatur quod ratio non valet, quia aliquis praelatus dispensat in silentio, qui non dispensat in castitate.

Dicendum quod hoc non valet, quia illa dispensatio est secum dum regulam sibi commissam, & non ista, Papa vero dispensat non quia committitur sibi in regula, sed iure suo, tanquam ille in cuius praeiudicium. nihil potuit promitti, & qua ratione Papa potest dispensare in omnibus essentialibus eiusdem fortiori ratione in vno vel duobus, sed verum est quod tunc non manet monachus, si aut ab omnibus vel aliquibus absoluatur, quia tria illa sunt de essentia monachatus.

Quarto arguit quia rationes pro parte opposita & instantiae contra praedicta non valent. Quia enim in voto continentiae solemnizato per professionem religionis Papa non possit dispensare arguunt aliqui quadrupliciter. Primo, quia abdicatio proprietatis & custodia castitatis adeo sunt annexa regulae monachali, vt contra eam nec summus Pontifex valeat licentiam indulgere extra de statumonach. cum ad monasterium in fine: secundo quia consecrata perpetuo durant consecrata, quamdiu & illae res: tertio quia Papa non potest dispensare in matrimonio non consumato, sed professio soluit matrimonium non consumatum, & sic est fortius vinculum & per consequens minus dispensabile: quarto quia si Papa posset in solenni voto continentiae dispensare, tunc iste cum quo dispensaret posset licite ad seculum reuerti, & contrahere matrimonium sed ponamus quod intrasset religionem post matrimonium initiatum & non consumatum, & eo professo vxor eius contraxisset cum alio, tunc sequeretur quod aliquis viuente vxore legitima posset cum alia contrahere. hoc autem non videtur quare. &c. Sed istae instantiae non valent. Non quidem prima, quia dicitur quod Papa non posset dispensare sed irritare, vel non potest dispensare quamdiu ille manet monachus, quia essentialiter est hocilli annexum, sed Papa potest facere de monacho non monachum. Similiter nec secunda valet, quia dicitur solennitas voti prout dirimit matrimonium post contractum quo ad istum effectum est per Ecclesiam, quae statuit tales personas innabiles, & sic debet intelligi illud de voto capitulo primo libro sexto, alias falsum esset si intelligeretur, quod essentia sua esset per Ecclesiam, cum sacer ordo qui est verum sacramentum non sit per Ecclesiam, sed quod irritet matrimonium est annexum vtrique ex statuto Ecclesiae, & non de iure naturali quo solum pater & mater sunt inhabiles, nec de lege diuina, licet autem non possit fieri quin consecratum fuerit consecratum, potest tamen fieri quod ex consecratione non consequatur illud quod ex solo statuto Ecclesiae ipsum consequitur, cuiusmodi est esse inhabile ad matrimonium. Vlterius tertia instantia non valet, quia dicitur quod professio soluit vinculum matrimonij non consumati non ex statuto Ecclesiae, sed ex hoc quod mors ciuilis. Vnde profiteri vitam heremiticam soluit matrimonium sicut profiteri vitam coenobiticam, potest autem Papa dispensare in morte ciuili, quia potest heremitam cogere ad Episcopatum redire, ideo &c.

Item quia in morte ciuili non est aliquod reale amouendum, sicut est in matrimonio, ideo ex statuto Dei est quod mors ciuilis quae est dispensabilis per hominem tollat matrimonium dispensabile per hominem. Denique quarta non valet, quia dicitur quod sicut non est inconueniens post matrimonium consumatum alterum mori, & sic matrimonium solui, & nihilominus si mortuus suscitaretur posset contrahere cum alia prima viuente, & sic non est inconueniens quod post matrimonium initiatum per ingressum religionis, & per mortem spiritualem solutum, si religiosus per dispensationem suscitetur ad vitam ciuilem quod contrahat cum alia prima viuente, nec propter hoc habet plures vxores, sed vnam tantum, quia cum prima fuit solutum matrimonium. Haec Petrus. Ad idem arguit Godofredus vndecimo, quolibet quaestione decimaseptima dicens quod ad reformationem pacis vbi immineret periculum vel perturbatio Ecclesiae vel in aliquo tali casu potest dispensari in tali voto, quia si non posset, aut hoc est quia non potest recompensari per aeque bonum vel melius, aut propter votum aut propter solennitatem voti. Sed nullum istorum impedit. Primus non, quia virginitas vel continentia monachalis non est de essentia virtutis continentiae, sed est quidam gradus accidentalis superadditus, sicut abstinere a carnibus non est de essentia eius in quo principaliter consistit virtus abstinentiae, sed est quoddam accidentale additum, propter quod castitas Iosephi non praefetur matr. monio Abrahae Vitare autem periculum discordiae ex qua posset conturbari pax Ecclesiae, & reformare pacem, in tali casu eit satis maius bonum quam illud accidentale superadditum super bonum continentiae coniugalis. Bonum enim commune melius est & diuinius quam bonum singularis personae adeo quod oporteret actus maioris perfectionis de se intermittere, scilicet actus vitae contemplatiue, & vt exerceantur actus minus perfecti, scilicet actus vita actiuae propter bonum commune, nec est contra hoc quod dicitur Ecclesiastici vigesimosexto. Non est digna ponderatio continentis animae.

Tum quia ibi non accipitur contiuenti pro speciali virtute sed pro omni, tum quia matrimonium non tollit bonum continentiae simpliciter, sed tantum quantum ad illum gradum accidentalem, secundum etiam non impedit, scilicet obligatio voti quia votum. fatuum non obligat, sed si aliquis sic voueret seruare aliquid quod si totus mundus periret non dimitteret, fatuum ciset ergo non obligaret tale votum. Sufficit enim quod propter proprium commodum vel propria sponte non intendebst quod vouit mutare, ille etiam cuius est discernere in quo casu expedit seruare votum, potest in dispensatione voti, extra de iurando, venientes, tertium etiam non impedit scilicet solemnizatio. Primo quia omne illud quod ex statuto Ecclesiae habet vigorem per Ecclesiam potest mutari, & in eo Papa potest dispensare, sed omnes solennizationes & omnes religiones superadditae religioni Christianae habent vigorem ex confirmatione Ecclesiae, ergo &c. Sicut enim continentia annexa ordini sacro est ex statuto Ecclesiae, ita etiam dicta solemnia atio propter quod ita potest dispensari in vno sicut in alio: secundo quia nulla sanctificatio cuiuslibet religionis ab homine confictae debet praeiudicare religioni Christianae, in qua imprimitur aliquid indelebile in anima, sed si talis sanctificatio impediret matrimonium per quod tollerteur pturbatio Ecclesiae & religionis Christianae, tunc praeiudicaret religioni Christianae, ergo &c. tertio quia sanctificatio qua aliquid deputatur cultui diuino, licet repugnet actibus contrarijs, scilicet inhonestis & vitiosis non tamen repugnat actibus honestis in casu necessitatis exercendis, licet sint simpliciter minus boni quam actus religionis scilicet actus contemplationis, sicut patet quod Ep scopi propter necessitatem communitatis tenentur intermittere actus contemplationis, vt vacent actibus vitae actiuae, & religiosus in necessitate patris teneretur intermittere obseruantias religionis propter laborem manuum ad subueniendum patri, sed actus matrimonij sunt actus honesti, licet non sint ita boni sicut actus religiosorum simpliciter loquendo, tamen in casu tantae necessitatis essent magis boni & magis necessarij quam actus religiosorum, ergo sanctificatio religionis non impedit quin in aliquo casu tantae necessitatis posset dispensari cum religioso quod matrimonium contrahat. Decretalis autem illa de statu monachorum, cum ad monasterium, non dicit impossibilitatem sed notat difficultatem, sicut dicitur no posse fieri quod non sine magna causa potest fieri. Haec ille.

Ad idem arguit Henricus quinto quolibet quaestione vigesimaseptima. Quia inquit alij dicunt quod semel sanctificatum Deo non potest in alios vsus mutari, vt dicitur Leuitici vltimo, quia non potest fieri vt sanctificatum sanctificationem amittat vt patet in calice. Solennitas autem voti consistit in quadam consecratione qua anima Deo sanctificatur, & ideo non potest esse sanctificata, sicut semel factus sacerdos non potest non esse sacerdos, & sic Papa in uoto continentiae dispensare non potest nisi quando est accidentaliter annexa voto, ut patet in sacro ordine, tunc enim papa potest dispensare non autem quando essentialiter est annexa, ut in uoto religionis, hoc inquam non ualet, quia sanctificatum non potest mutari in alios usus contrarios per dispensationem potest tamen mutari in usum magis pficuum in quo uirtute saluat uotum, ut si urgente necessitate lapides altaris in alium vsum conuerterentur, nec est differentia siue essentialiter siue accidentaliter sit annexa voto, quia qualitercunque quis obliget se voto vel iuramento, semper intelligitur excepta auctoritas superioris, vt extra de iureiurando veniens.

Sciendum tamen quod in malo quod auertit a fine vt est peccatum mortale, vel retrahit vt est veniale, non cadit dispensatio nec Dei, nec hominis, quia sicut Deus in se peccare non potest, ita nec creatura se auertere, nec retrahere, aliud autem est malum, quia est occasio mali, vt est vsus diuitia& temporalium, super quo malo cauendo inducta sunt statuta lgis positiua, quorum quaedam sunt immediate a Deo vt sacramenta, & alia quae pertinent ad credenda, & in talibus solus Deus dispensat. Alia sunt instituta per hominem, & illa habent dispensationem pro loco & tempore. Et ideo quia viuere in matrimonio, vel extra habere temporalia vel non, sunt ab institutione humana nec contrariantur iuri diuino vel naturali, in talibus dispensare potest, immo debet, cum uidet hoc esse bonum rei publicae. Haec ille in forma.

Contra tertiam conclusionem arguit Scotus probando quod non ideo matrimonium impeditur per sacros ordines, qua habent annexum votum continentiae, quia id votum aut sic est annexum quod illud vouet suscipiens, aut tantummo quia ex praecepto Ecclesiae est quasi annexum, quia tenere seruare ac si voueret, non primo modo, quia nullus vouen vouet nolitum, sed iste suscipiens ordinem sacrum explicite habet in voluntate non continere, vt est possibile, ergo ip.se non vouet continentiam. Si dicas quod vouet in facto quod facit in suscspiendo ordinem sacrum, quia antiqui patres latini vouerunt, & iste suscipit simile signum. Contra nullus tenetur ex voto ad votum factum ab alio, si habet votum contrarium. Praeterea suscipiunt orientales idem signum, & tamen sine voto castitatis. Si 2. modo, ergo contrahens simpliciter contrahit, probatur extra de matrimonio contra interdictum Ecclesiae contracto, ex litera, licet contra inter dictum transire ad secunda vota non debuerit, no est tamen conueniens vt hoc sacramentum comniugij dissoluatur. Alia tamen paenitentia debet eis imponi qua contra prohibitionem Ecclesiae hoc fecerunt, ergo si tantummodo est annexum votum continentiae ordini sacro ex praecepto Ecclesiae, sequitur quod non simpliciter illegitimat ad contrahendum vniuersaliter enim in iure statutum prohibens hoc fieri non illegitimat, nisi contineat talem sententiam, si contractum fuerit dirimatur, vel si copulati fuerint non sunt aliqualiter copulandi. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Aureoli contra primam conclusionem dicitur quod illud non aliud concludit nisi quod nullus homo potest dispensare super pluralitate simultanea vxorum, non autem concludit quin Deus super hoc possit dispensare nec quin eius auctoritate pluralitas vxorum aliquando fuerit, aut in futurum possit esse licita. Et ad hunc intellectum arguit Petrus de Palude dist. 33. q. 1. ar. 1. q. 3. quod in lege noua de nullius licentia talis pluralitas liceat etiam vxore sterili consentiente, & Papa dispensante, quod dicit patere tripliciter. Primo per illud quod habetur Mat. 19. Quicunque dimiserit vxorem & aliam duxerit maechatur, si ergo dimissa vxore non licet aliam ducere multo minus ipsa retenta quia magis licet habere vnam vxorem post aliam quam duas simul. Sed ad hoc dicunt quidanquod loquitur quando vxore dimissa ipsa inuita in eius praeiudicium alia super inducitur, non autem quando hoc fit ipsius voluntate. Sed haec solutio non valet quia plus licit facere viro contra bonum matrimonij vxore fornicarite & inuita, quam non fornicante & voluntaria, quia ipsa fornicante & inuita licet viro intrare religionem, vel suscipere sacramentum ordinis si non est bigamus, etiam si illa sit suspecta de incontinentia, sicut patet per effectum, non tamen de licentia ipsius castae hoc licet. Si ergo vxore fornicante non licet aliam superinducere etiam si ipsa est sterilis, multo minus nec ipsa licentiante. 2. quia Christus reduxit matrimonium ad primam eius institutionem, quando dixit, ab initio non fuit sic, sed tunc dictum est erunt duo in carne vna, non tres vel quattuor, & adhaerebit vrori suae, non qua bus vel tribus, ergo contra hoc non valet assensus priuato rum, nec dispensatio hominis. Sed ad istam rationem dicunt quidam quod natura humana fuit primitus instituta non solum quantum ad ea quae sunt necessitatis, sed quantum ad multa quae sunt perfectionis, sicut matrimonium tunc fuit institutum secundum statum suum optimnm, a quo tamen si deficeret non propter hoc esset malum aut illicitum, non enim omne quod deficit ab optimo est malum Est enim in bonis dare bonum & melius sicut in malis est dare malum & peius, optimus ergo status matrimonij est vnius cum vna, sed non est malus vnius cum pluribus si subsit causa, non esset ergo omnino contra rationem si quis diceret quod si Papa dispensat in solenini voto continentiae propter bonum commune, sic & in proposito. Sed aduertendum quod istud non semper licuit, vnde ante Abraham non fuit dispensatum, nec ab Abraham vsque ad Moysen sine inspiratione ad patres, vnde Abraham simul habuit Sarai & Agar Deo dispensante, sed non fuit dispensatum cum alijs a genere Abraham, quia non solum propter multiplicationem sobolis, alias ante diluuium aut statim post fuisset concessum, cum nec filijs Noe, nec Lamech licuerit, sed propter augmentum cultus diuini, quod non erat in alijs gentibus, sicut & circuncisio.

Item a Moyse vlsque ad Christum non solum licuit regibus, immo etiam sacerdotibus, quia de vtraque tribu Christus erat nasciturus, de qua Christus non erat nasciturus, & Sauli Moyses legislator non prohibuit sicut nec fecit Helcana & sub lege, qui non erat de tribu regali, nec etiam sacerdotali, & Deutero. vigesimoprimo de vxore odiosa & dilecta agendo, supponitur tunc licitum fuisse habere plures vxores, puta propter sterilitatem sed magis fit mentio de rege qui plures potest tenere, in lege autem Euangelica nunquam licuit, nec licebit, nec Iudaeis, nec alijs modo licet. Lege autem ciuili eum qui binas vxores habuerit concomitatur in samia, nec vnquam licuit nec propter multiplicationem diuini cultus, qui tunc siebat per carnis propagationem, vnde cum modo sit multiplicatio cultus diuini per generationem spiritualem, inde est quod matrimonia restringenda sunt, & non amplianda, tertia ratio specialis quare minus potest hoc fieri nunc quam tunc est quia sicut sponsalia communi consensu facta auctoritate Ecclesiae dissoluuntur vel alias copulas requirunt, quia non est ibi aliquod vinculum sacramenti, sicut ante legem nouam non erat aliquod vinculum reale in matrimonio, sed pura relatio rationis, sicut ex hoc quod aliquis dat se in seruum a quo potest manumitti & liber fieri, sic in sacramentis illius legis nec character, nec aliquid huiusmodi imprimebatur, & ideo nisi quia matrimonium erat a Deo institutum propria voluntate potuisset dissolui, vnde secundum leges gentiles qui considerabant matrimonium solum vt quendam contractum, indifferenter sibi poterant dare libellum reprdij, sed quos Deus coniunxit homo non separet, vnde non licebat nisi Dei auctoritate, non propter vinculum reale, sed Dei ordinatione qui nolebat matrimonium dissolui nec plures vxores simul haberi nisi dispensatiue, nunc autem sicut in alijs sacramentis imprimitur character indelebilis, sic & in matrimonio vinculum vsque ad mortem naturalem vel ciuilem, vnde quia ligamen manens impedit cum alia contrahere propterea qui hoc ligamen amouere non potest dispensare non potest. Haec Petrus in forma, & bene & conformiter Sancto Thomas distinctione trigesimatertia quaestione prima articulo secundo in solutione tertii argumenti, vbi sic dicit. Veniente Christo fuit tempus plenitudinis gratiae Christi per quam cultus Dei in omnes gentes spirituali propagatione diffusus est, & ideo non est eadem ratio dispensationis nunc, quae erat ante Christi aduentum quando cultus Dei propagatione carnali multiplicabatur & conseruabatur. Haecille.

Item ibidem in solutione secundi, sic dicit. In quadam decretali de diuortiis, dicitur quod nunquam licuit alicui habere plures uxores sine dispensatione per diuinam inspirationem habita nec tamen talis dispensatio datur contra rationes quas Deus naturae inseruit, sed praeter eas, quia illae rationes non sunt ordinatae ad semper, sed in pluralibus. Sicut etiam non est contra naturam quando aliqua accidunt in rebus naturalibus miraculose, praeter ea quae frequenter solent euenire. Haec ille.

Ad intellectum huius solutionis facit probatio 2. partis huius conclusionis. Et similiter illud quod dicit Sanctus Thomas dist. 33. q. 2. arti. 2. in solutione primae. q. vbi sic dicit. Dispensatio in praeceptis praecipue quae sunt aliquo modo legis naturae est sicut mutatio cursus rei naturalis, qui quidem potest mutari dupliciter, vno modo ex aliqua causa naturali per quam alia causa naturalis impeditur a cursus suo, sicut est in omnibus quae in minori parte casualitur accidunt in natura, sed per hunc modum non variatur cursu rerum naturalium quae sunt semper, sed quaefrequenter. Alio modo per causam penitus supernaturalem sicut in miraculis, & hoc modo potest mutari cursus naturalis non solum qui est ordinatus vt sit frequenter, sed etiam. qui est ordinatus vt sit semper, vt patet in statione solis tenpore losue, & reditu eius tempore Exechie, & de eclypsi miraculosa tempore passionis Christi. Haec etiam ratio dispensationis in praeceptis legis naturae quandoque est in causis inferioribus, & sic dispensatio cedere potest supra secum da praecepta legis naturae, non autem supra prima, quia illa sunt quasi existentia semper, aliquando autem est tantum in causis superioribus, & tunc potest esse dispensatio diuinitus etiam contra prima praecepta legis naturae ratione alicuius diuini mysterij significandi vel ostendendi, sicut patet de dispensatione praecepti Abrahe facti de occisione filij innocentis, tales autem dispensationes non fiunt communiter ad omnes, sed ad aliquas singulares personas, sicut etiam de miraculis accidit. Haec ille. Et applicat ad sepa rabilitatem matrimonij & pluralitatem vxorum. Ex quibus patet ad primum argu.

Ad secundum dicitur quod si maior intelligatur vniuersaliter tam depraesenti quam de praeterito, falsa est, quia nulla lege fuit permissa pluralitas meritorum, sicut fuit permissa pluralitas vxorum, ideo non est. omnimoda aequalitas hinc & inde. De hoc beatus Thomas dist. 33. q. 1. ar. primo arguit sic 8. loco. De lege naturae est, quod tibi non vis fieri alteri ne feceris, sed vir nullo modo vellet. quod vxor alium virum haberet: ergo vir contra legem naturae faceret si aliam vxorem superinduceret. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Illud inquit praeceptum quod tibi non vis fieri alteri ne feceris, intelligi debet eadem proportione seruata, non enim si praelatus non vult sibi resisti a sub dito ipse subdito resistere non debet, & ideo non oportet quod ex vi illius praecepti si vir non vult quod vxor sua habeat alium virum quod ipse non habeat aliam vxorem, quia vnum virum habere plures vxores non est contra prima praecepta legis naturae, sed vnam vxorem habere plures viros est contra prima praecepta legis naturae, eo quod per hoc quantum ad aliquid totaliter tollitur, & quantum ad aliquid impeditur bonum prolis quod est principialis finis. In bono enim prolis intelligitur non solum procreatio, sed etiam educatio, ipsa autem procreatio prolis & si non totaliter tollatur, quia contingit post primam impregnationem iterum niulierem impregnari, vt dicitur. 9. de animalibus, tamen multum impeditur, quia vix potest accidere quin corruptio accideret quantum ad vtrunque faetum, vel quantum ad alterum, sed educatio totaliter tollitur quia ex hoc quod vna mulier haberet plures maritos sequeretur incertitudo prolis respectu patris cuius cura necessaria est in educando, & ideo nulla lege aut consuetudine est permissum vnam vxorem habere plures viros sicut econuerso. Haec ille.

Ad tertium respondet Sanctus Thomas ibidem. Arguit enim sic 7. loco. Contra legem naturae est quod homo se ad impossibile obliget & vt quod vni datum est alteri detur, sed homo contrahens cum vna vxore sui corporis ei potestatem tradit, vt sit necesse reddere debitum cum petierit: ergo contra lege naturae est, si postea alteri potestatem sui corporis tradit, quia non potest simul vtrique reddere debitum si simul peterent. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod vir per matrimonium non dat sui corporis potestatem vxori quantum ad omnia, sed solum quantum ad illa quae matrimonium requirit, non autem requirit matrimonium vt quolibet tempore vxori petenti debitum virraeddat, nisi quantum ad illud quod principaliter est institutum, scilicet bonam prolis, sciiicet quantum sufficit ad impregnationem, requirit autem hoc matrimonium inquantum est remedium institutum, quod est secundarius illius finis vt quolibet tempore petenti debitum reddatur, & sic patet quod accipiens plures vxores non se obligat ad imposs bile considerato principali fine matrimonij, & ideo pluralitas vxorum non est contra prima praecepta legis naturae. Haec ille. Ex quibus patet solutio ad argumentum Aureoliquia ex hoc quod vir haberet plures vxores non obligaretur ad nulli reddendum debitum.

Ad quartum dicitur quod habere intensissimam amicitiam ad vxores non est principalis finis matrimonij, sed secundarius, & ideo ex dispensatione Dei potest contra matrimonium sine tali intensissima amicitia. Sufficeret enim quod habens plures vxores quanlibet diligeret intensis alijs non suis vxoribus, licet nullam diligeret intensissime vel non vtranque intensissime diligeret Ad hoc intelligendum facit dictum Sancti Thomas in similiproposito dist. 33. q. 1. ar. 2. vbi arguit sic. 5. loco. In dispensatione non debet praetermitti maius bonum propter minus bonum, sed fides & sacramentum quae non videntur posse seruari in matrimonio quo vnus vir pluribus coniungibus coniungitur, sunt meliora quam prolis multiplicationis dispensatio praedicta fieri non debuisset. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod proles secundum quod est bonum matrimonij includit fidem ad Deum seruandam, quia secundum quod prolis expectatur ad cultum Dei educanda ponitur matrimonij bonum. Fides autem ad De um seruanda est potior quam fides vxori seruanda, quae ponitur bonum matrimonij, & quam significatio quae pertinet ad sacramentum, quia significatio ad fidei cognitionem ordinatur, & ideo non est inconueniens si propter bonum prolis aliquid detrahitur alijs duobus bonis, nec tamen omnio tolluntur, quia etiam fides manet ad plures, & sacramentum aliquo modo, quia quamuis non significetur coniunctio Christi ad ecclesiam inquantum est vna, significatur tamen distinctio graduum in ecclesia per pluritatem vxorum, quae quidem est non solum in ecclesia militante, sed etiam triumphante, & ideo illorum matrimonium significabat coniunctionem Christi ad ecclesiam non solum militantem, vt quidam dicunt, sed etiam triumphantem, vbi sunt diuersae mansiones. Haec ille.

Ad quintum dicitur quod ratio illa probat quod pluralitas vxorum est contra secundaria principia iuris naturae, non autem contra primaria. Pro cuius intellectu sciendum quod Sanctus Thomas vbi supra art. primo arguit sic quarto loco. Ius naturale est quod natura omnia animalia edocuit, vt dicitur in principio digestorum sed natura non docuit hoc omnia animalia quod sit vna vnius cum vnus mas in multis animalibus pluribus faeminis coniungatur: ergo non est contra legem naturae habere vxores. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit, quod ius naturale multiplicitur accipitur. Primo modo enim ius aliquod dicitur naturale ex principio, quia scilicet a natura est inditum, & sic diffinit Tullius in secundo, rhetorice dicens. Ius naturae est quod non opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit. Et quia etiam in rebus naturalibus dicuntur aliqui motus naturales, non quia sint ex principio intrinseco, sed quia sunt ex principio superiori mouente, sicut motus qui sunt in elementis ex impressione corporum coelestium naturales dicuntur, vt dicit commentator, tertio coeli, ideo ea, quae sunt de iure diuino dicuntur esse deiure naturali cum sint ex impressione & infusione superioris principij scilicet Dei, & sic accipitur ab isidoro qui dicit, quod ius naturale est quod lege & euangelio continetur: tertio modo dicitur ius naturale non solum a principio, sed a materia, quia de naturalibus est, & quia natura contra rationem diuiditur, a qua homo est homo:ideo strictissimo modo accipiendo ius naturale, illa quae ad homines tantum pertinent, & si sint de dictamine rationis naturalis non dicuntur esse de iure naturali, sed illa tantum quae naturalis ratio dictat de his quae sunt homini alijsque animalibus communia, & sic datur dicta diffinitio scilicet Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit. Pluralitas ergo vxorum quamuis non sit contra ius naturale acceptum 3. modo, est tamen contra ius naturale 2. modo acceptum, quia iure diuino prohibetur, & etiam contra ius naturale primo modo acceptum, quia natura dictat animalicuilibet secundum modum conuenientem suae speciei, vnde etiam quaedam animalia, in quibus ad educationem prolis requitur sollicitudo vtriusque scilicet maris & iaeminae, naturali instinctu seruant coniunctionem vnius ad vnum, sicut patet in turture & columba & huiusmodi. Haec ille.

Ex quibus patet ad arg. Item ibidem 9. loco arguit sic. Quicquid est contra naturale desiderium est contra legem naturae, sed zelum viri ad vxorem & vxoris ad virum naturale est, quia in omnbus inuenitur, cum ergo zelus sit amor non patiens consor tium in amato, videtur quod contra legem naturae sit quod plures vxores habeant vnum virum. Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit, quod naturalis inclinatio appetitiua sequitur naturalem conceptionem in cognitiua, & quia non est ita contra naturalem conceptionem quod vir habeat plures vxor sicutvxorem habere plures viros ideo affectus vxoris non ita refugit consortium in viro, sicut econuerso, & ideo tam in ho¬minibus quam in alijs animalibus inuenitur maior zelusq maris ad faeminam quam econtra. Haec ille.

Finaliter dicitur quod dato quod rationes praecedentes probarent quod pluralitas vxorum esset contra prima principia iuris naturalis ex hoc non posset concludi quin Deus in tali pluralitate posset dispensare, si, cut patet in solutione primi, sed solum quod nullus homo in hoc posset dispensare, & ideo ista quinque argu. in nullo vulnerant conclusionem.

Ad argumenta 2. loco inducta contraeandem conclusionem per oppositum ad praecedentia nunc dicendum est. Et ad primum quidem dicitur quod pluralitas vxorum licet non de per se habeat impedire pacem domus, &. in aliquo casu possit compati pacem, tamen pro statu naturae corruptae vt in pluribus impedit pacem familiae, & raro eam patitur, cum pariat zelotipiam, & multa alia inconuenientia, & defectus eam concomitentur, vt patet in probatione conclusionis, ars autem & lex non solum cosiderant ea quae sunt per se, verum etiam ea quae accidunt, vt in pluribus. Et ad hoc faciunt argu. Aureoli, & ea quae dicta sunt in probatione primae partis conclusionis huius, potissime quia compatibilitas pacis & pluralitatis non contingit sine corporis & animae virtute, quae non inest homini a natura immo pauci ad eam etiam cum exercitio attingunt, ideo naturalis inclinatio talem pluralitatem refugit, & aliqualiter detestatur.

Ad secundum dicitur negando antecedens cum sit expresse contra philos. 8. Ethicorum cap. q. vbi sic dicit. Viro autem & vxori amicitia secundum naturam videtur existere. Homo enim natura animal coniugale magis quam politicum, & quanto prius & necessarium magis domus, ciuitate, & filiorum procreatio communis animalibus, alijs quidem ergo animalibus in tantum communicatio est. Homines autem non solum procreationis filiorum gratia cohabitant, sed etiam eorum quae in vitam, confestim enim diuisa sunt opera & sunt altera viri & vxoris. Sufficiunt ergo ad inuicem ad commune ponentes propria Haec ille. Ad dictum vero Augutius dicitur quod intelligendum est pro statu innocentiae, secus autem est pro statu naturae tali gratia destitutae & sibi derelictae, in quo aliqua opera multo conuenientius fiunt per faeminam quam per marem.

Ad tertium dicitur quod illud argumentum probat quod ex diuina dispensatione licuit habere plures vxores, non autem quod auctoritate propria. Alias cuilibet nunc liceret, si argumentum valeret, habere plures vxores. In praeceptis enim naturae non solum primariis, sed etiam secundarijs solus Deus potest dispensare, & praesertim in matrimonio quod non solum est naturae officium, sed etiam legis Dei sacramentum requirens ad sui complementum tria bona scilicet prolem, fidem, & sacramentum, quorum 2. aliqualiter repugnat pluralitas vxorum, vt supra dictum est. Talis etiam pluralitas iure diuino prohibetur vt dictum est in solutione 5. Aureotelus Ad quartum dicitur primo quod dispensatio de pluralitate vxorum primo facta fuit per internam inspirationem, & secundario per exemplum sanctorum patrum deriuata est ad alios fideles duntaxat, vt dictum est in probatione secundae partis primae conclusionis. De hoc sanctus Thomas dist. 33. q. 1. arti. secundo, vbi arguit sic tertio loco. Si aliquid est licitum ex dispensatione, hoc non licet nisi in illis in quibus dispensatio fit, non autem legitur aliqua dispensatio communis in lege cum omnibus facta. Cum ergo omnes communiter qui volebant plures vxores accipere in veteri testamento, nec ex hoc reprehendantur in lege aut prophetis, videtur quod non fuerit ex dispensatione licitum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod qualia est lex talis debet esse dispensatio legis, & quia lex naturae est in cordibus impressa non oportuit dispensationem eorum quae ad legem naturae pertinet lege scripta dari, sed per internam inspirationem fieri. Haec ille.

Cum aut em dicit arguens quod si talis dispensatio innotuit posterioribus exeinplo priorum, tunc aeque innotuit infidelibus, sicut fidelibus, ergo &c. Dicitur quod fidelibus innotuit exemplo priorum, & verbo atque doctrina patrum quod talis pluralitas vxorum in populo Dei erat licita, infidelibus autem non sic innotuit, ideo si infideles imitati sunexemplum sanctorum patrum non excusantur a peccato, quia dispensatio illa ad eos non se extendebat, sed tantum ad populum Dei. Dicitur 2. quod non est inconueniens quod omnes infideles plures vxores habentes in hoc peccauerint nec quod ratio naturalis in eis circa hoc obscurata fuerit, quia circa multa alia & deteriora & grauiora errabant contra legem naturae. De hoc Sanctus Thomas vbi supra articulo tertio, quaestsciliet in solutione primi, sic dicit. In gentilibus quantum ad multa lex naturae offuscata erat, vnde accedere ad concubinam, malum non reputabant, sed passim fornicatione quasi re licita vtebantur.

Item ibidem arguit sic secundo loco. Ius positiuum a iure naturali profectum est, vt dicit Tullius, sed secundum ius positiuum simplex fornicatio non prohibebatur, immo potius in poenam secundum antiquas leges mulieres lupanaribus tradendae condemnabantur, ergo habere concubinam non est contra legem naturae. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod ex praedicta obscurita te in quam ceciderunt gentiles Deo debitam gloriam non reddentes, vt dicitur Rom. primo lex illa processit & non ex instinctu legis naturae, vnde praeualent religione Christiana lex illa extirpata est. Haec ille.

Ibidem etiam dicit in solutione tertiae. quaest. quod habere concubinam proprie dictam est contra prima praecepta legis naturae quae non recipiunt dispensationem. Habere autem plures vxores est contra secundaria praecepta legis naturae qua sunt dispensabilia: vnde nimirum si gentiles errabant circa secundaria praecepta, cum errarent circa primaria. Ad quintum dicitur quod illa opinio ibidem recitata falsa est, & multum improbabilis, vt ostendit Petus de palu. dicens Communis opinio habet quod nec de consensu alterius, nec propter sterilitatem vnquam licuit habere plures vxores nisi diuina dispensatione. Quod probatur, quia non plus iuris habet vir in vxorem quam econtra quo ad essentialia matrimonij, nec plus indiget prole mulier quam vir, sed nunquam de licentia viri sterilis licuit vxori ducere alium virum, ergo nec econuerso, licet vnum sit grauius alio, & innaturalius, quia non solum naturale, sed nec ius publicum priuatorum pactionibus tolli vel mutari potest, sicut alibi dicitur, & multo minus ius diuinum, vnde si vxorem plures viros habere non potest fieri licitum per quodcunque pactum, quia est contra finem matrimonj, vt est naturale a natura gniris ergo nec virum habere plures vxores, quia contra finem matrimonij quod est bonum fidei, & contra societatem secundum quod est naturale a natura specie:, & contra bonum sacramemti, quia CHRISTSest sponsus vnius sponsae, licet non aeque sicut primum. Haec Petrus, & bene, praesertim loquendo de contra hentibus matrimonium simpliciter, & transferentibus totam potestatem corporis in alterum, & non ad tempus determinatum, quod addo quia aliter contradiceret dictis Sancti Thomae recitatis in solutione 2. &tertij argum. Aureoliles Ad sextum respondet Petus dicens, quod quonon possunt esse domini eiusdem rei in solidum vel possessores, vnde alicui dedi vsum in nemore meo, de eius voluntate possum dare alteri, quia se compatiuntur quod quilibet accipiat suam necessitatem quod est accipere partem & non totum, non autem sine licentia eius, si per hoc paratur sibi praeiudicium. Si autem vendidi vsumfructum de licentia eius manente primo vsufructu fieri non: potest quod alius habeat totum vsumfructum cum in vna re non possint esse plures vsusfructus, sicut plures vsus, quia vsusfructus est ius plenum vtendi fruendi rebus salua rerum substantia, potest ergo inter eos si primus vult partiri vsusfructus, sed non potest al vtroque in solidum haberi. Sic est in proposito, quia natura matrimonij est quod coniunx habeat plenam potestatem & plenum dominium in corpore alterius, quando ergo ducta prima ducit secundam aut dat sibi partem potestatis aut totam. Si tota: ergo prima desinit ee vxor, quia non potest haberi a duobus in solidum. Si partem: ergo mutatur natura matrimonij quod solus actor naturae potest. Sicut si acciperet vxorem vsque ad pasca, propter hoc enim non potest meretrix dare ptantem corporis ad horam, quia illud potest dare in perpetuum, quia natura illius actus est vt congruat secundum quod natura intendit ex eo, hoc autem requirit quod totaliter detur & non parti aliter dimidietur. Quando autem vnus vouet castitatem de licentia alterius nullus accipit ptantem ad actus carnales super corpus alterius vouentis, nec in parte nec in solidum, vnde non est simile. Haec Petrus & bene. Dum tamen intelligatur sine praeiudicio illorum quae dicta sunt ad 3. Aureoteles de viro habente plures vxores, aliter falsum diceret Petu.

Ad septimum respondet idem Petus quod cum illis fuit dispensatum per inspirationem, licet non sit scriptum, magis autem de repudio agar scripta est dispensatio, quia magis scripta prohibitio separationis quando dictum est. Relinquet patrem & matrem & adhaerebit vxori suae: ergo non adhaerere caste sic debuit reuelari & scribi, sicut Abrahae fuit per prophetiam Adae reuelatum, & postea a Movse scriptum, non sic autem non habere plures vxores erat in scriptura prohibitum, sed habere plures regi fuit interdictum, sicut ergo erat in talibus cordib.s scripta prohibitio, sic sufficiebat cordis dispensatio, & ista solutio est Innocentij in decretali gaudemus, quia nihil tam naturale quam vnum quodque dissolui eo genere quo ligatum est, vt dicitur alibi, vnmen praeceptum quod habet obligationem ex inspiratione habet dispensationem ex sola inspiratione. Haec Petrus & bene, & concorditer Sanctus Thomas vt patet ex dictis ad 4. Ita dist. 33. q. 1. art. 3. q. 3. in solutione tertij sic dicit. Sicut in lege Moysi per dispensationem licebat dare libellum repudij ad vitandum vxoricidium ita ex eadem dispensatione liciuit Abrahae eijcere Agar ad significandum mysterium quod apostolus explicat Gal. 4. Quia etiam ille filius haeres non fuit, ad mysterium pertinet, vt ibidem, patet sicut etiam ad mysterium pertinet quod Esau filius libere haeres non fuit vt. patet Ro. 9. Et similiter propter mysterium factum est, vt filij Iacob ex ancillis & liberis nati haeredes essent, vt dicit Augutins quia Chcitro nascuntur in baptismo filij & haeredes tam per bonos ministros, quos liberi significat, quam per malos qui per ancillas significantur. Haec ille.

Ad octauum respondet idem Petrus quod pluralitas vxorum prohibita erat lege naturae & mos ille inoleuit ex diuina inspiratione vel dispensatione, & non ex naturae corruptione sicut simplex fornicatio, ideo &c. Et addit Petus quod illa solutio quae datur in quinto arg. ad decretalem gaudemus, quod nulli licuit, nisi sibi fuit diuina dispensatione concessum. 1. de dictamine rationis interioris, non est ad mentem decretalis. Haec Petrus & bene & concorditer beato Thomas vt patet ex allegatis in solutione primi arg. Aureoli de illa decretali.

Item dist. 33. q. 2. ar, 2. q. 3. arguit sic 2. loco. Augutius dicit de duabus vxoribus quod quando mos erat peccatum non erat, sed tempore legis erat talis consuetudo quod repudiata alium virum ducebat Deut. 24 igitur &c. Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod in illo verbo Augustini mos non ponitur pro consuetudine, sed pro actu honesto secundum quod a more dicitur aliquis morigeratus, quia est bonorum morum, & sicut a more prophetia moralis nominatur. Haec ille.

Veruntamen. q. 1. art. 1. insolutione 2. videtur Sanctus Thomas aliter sentire, nam ibidem sic dicit. Sicut dicit Tullius, res a natura profectas & a consuetudine approbatas legum virtus & religio sanxit, vnde patet quod illa quae lex naturalis dictat quasi ex primis priucipijs legis naturae deriuata non habent vim coactiuam per modum praecepti absolute, nisi postquam lege diuina vel humana sancita sunt, & hoc est quod dicebat Augustinus quod non faciebant contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi exponens illud Augstins Quando mos erat peccatum non erat &c. sic dicit. Consuetudo non praeiudicat legi naturae quam tum ad prima praecepta ipsius quae sunt quasi communes animi conceptiones in speculatiuis, sed ea quae ex istis trahuntur vt conclusiones consuetudo auget vt Tullius dicit in secundo rhetoricae, & similiter minuit, & huiusinodi est praeceptum legis naturae de vnitate vxoris. Haec ille.

In quibus videtur velle quod sola consuetudo excusabat pluralitatem vxorum ab omni peccato tam fideles quam infideles. Sed dicendum quod ipse loquitur de consuetudine diuinitus inspirata tantum, & quod isto modo intelligat patet ex his quae dicit ar. 2. quae allegata sunt pro 2. parte conclusionis, ideo non est contradictio in dictis eis ad inuicem, nec ad dicta Petri de palude.

Ad nonum respondet Petrus quod sicut Papa non ex eo quod Papa potest miracula facere, quod est super naturam, sic nec potest in pluralitatem vxorum quod est contra legem naturalem dispensare propter quamcunque necessitatem, puta vltra mare, vt ibi multiplicentur habitato res, vel rege habente vxorem sterilem propter haeredem, vel si regina sarracenorum vellet cum sua gente conuerti, si coniugatus quisque eam duceret, quae videntur iustae causae, quia non potest vinculumm tollere, nec valet argumentum, quia non est simile. Si enim Papa potest dispensare in voto solenni, hoc est, quia illud supra simplex votum non addit nisi aliquid positiuum & mortem ciuilem, potest autem Papadispensare in voto simplici pure positiuo, & in morte ciuili, puta de seruo facere liberum, & monachum vel heremitam cogere ad Episcopatum per quod habet vacare mundo cuiabrenunciauerat, sed si monachus cum quo dispensat consumato matrimonio intrauit viuente illa non potest Papaeum alteri copulare obstante ligamine non voto, si autem solutus erat, vel carnali copula non secuta profirendo solutus fuit, tunc potest, sed in isto non mortuo ciuiliter, nec naturaliter, quamuis ea mortua sit vulua vxoris non potest dispensare, quia non potest ligamen tollere. Haec Petrus & bene quo ad aliqua, puta quod contra legem naturalem est matrimonium carnale dissolui per hominem, sed male dicit quo ad hoc quod matrimonium spirituale quod contrahitur per solem nem professionem virginatis aut continentiae cum Deo possit per Papam dissolui, cum 2. matrimonium videatur esse indissolubilius & iuiolabilius cum melius perfectius & solennius sit quam primum, vt testatur apostolus. 1. Corin. 7. Et Sanctus Thomas dist. 38. q. 1. ar. 3. quaestiuncula 3. arguendo ad oppositum. q. dicens. Ille qui facit votum solenne contrahit matrimonium spituale cum Deo, quod est multo dignius quam materiale matrimonium &c. & dehoc dicetur in sequentibus respondendo ad arg. contra secundam conclusionem. Ad ea quae obijcit Scotus contra secundam conclusionem dicitur quod 2. solutio ibidem recitata bona est, & secundum mentem Sancti Thomae vt patet in probatione conclusionis. Et ad improbationem illius solutionis dicitur quod posito quod in voto simplici actus voluntatis vouentis esset conformis similis aut aequalis actui voluntatis qui est in voto solenni, non tamen actus exteriores ipsius vouentis sunt aequales aut consimiles in vtroque voto, nec circunstantiae locij temporis modi & personarum coram quibus emittitur votum nec actus interior habet aequalem virtutem obligandi quo ad Deum & homines hic & ibi. De praedictis Sanctus Thomas dist. 38. q. 1. ar. 2. in solutione 3. q. sic dicit. Votum dicitur solenne ex hoc quod habet completam vim obligandi, ea enim ad rei solennitatem pertinere dicuntur quae ei completum esse tribuunt, votum autem cum essentialiter sit promissio, con plementum suae virtutis accipit sicut & promissio, cuius quidem obligatio tunc completur quadod aliquis hoc quod promittit in praesenti dat, quodammodo ponens eum cui fit promissio in corporali possessione alicuius rei, vnde habere possit quod promittit, sicut si aliquis fructus agri promitteret & promittendo agrum daret, & similiter si seruitium aliquod promitteret, & se in seruum daret, & ideo tunc votum solennizare dicitur quando aliquis praesentialiter se dat Deo, diuinis se seruitijs mancipando, quod fit per ordinis sacri susceptionem, & per professionem certae regulae debito modo factae scilicet in manu eius qui debet recipere, & alijs circunstantijs seruatis quae secundum iura determinantur, alias enim non esset votum solenne quantuncunque quis psiteretur quia ex tali professione non heret sub ptate eorum qui religioni praesunt. Haec ille.

Item ibidem in solutione 2. q. sic dicit. Diuisio voti in priuatum & solene est diuisio totius potentialis in partes suas cuius perfecta virtus est in vna suarum partium, in aliis autem quadam participatio, sicut anima diuiditur in rationalem sensibilem & vegetabilem, virtus autem voti est obligatio quidem virtus completae est in voto solenni cuius obligatio nullo casu iterari potest, sed incomplete inuoto priuato, cuius obligatio aliquo casu iteratur.

Item ibidem arguit sic 2. loco. Diuisio debet esse per ea quae sunt essentialia rei, sed priuatum & solenne non diuidunt votum per aliquid quod sit essentiale rei, quia votum essentialiter est quaedam obligatio Deo facta, quantum autem ad Deum non differt obligatio vtrum fiat in secreto vel coram pluribus: ergo praed cta diuisio est incompetens. Ecce, argu. Sequitur respotesio. Dicendum inquit quod dicta diuisio datur per ea quae sunt essentialia voto, illud enim ex quo votum habet vim obligandi est sibi essentiale, vnde non est verum quod obliget aequaliter omnibus modis, nec quo ad Deum, nec quo ad homines. Haec ille.

Item ar. 3. q. 3. in solutione primi sic dicit. Votum simplex non minus dicitur obligare quam solenne in his quae ad Deum spectant, sicut est separatio a Deo per peccatum mortale, quia mortaliter peccat frangens votum simplex sicut solenne, quamuis grauius peccatum sit frangere solenne, vt sic operatio in genere accipiatur, non in determinata quantititate reatus, sed quantum ad matrimonium per quod homo homini obligatur, non oportet quod sit aequalis obligationis etiam in genere, quia ad quaedam obligat votum solenne & non simplex Haec ille.

Item ibidem tertio loco arguit sic. Votum solenne nihil habet quod non possit votum simplex habere &c. Et respondet. Dicendum quod votum solenne habet exhibitionem proprij corporis quam non habet votum simplex &c.

Item secunda secundae. q. 88. ar. 7. arguit sic primo loco. Votum est quaedam promissio facta Deo, ea vero quae exterius aguntur ad solennitatem pertinentia non videntur ordinari ad Deum, sed ad homines: ergo per accidens se habent ad votum non ergo solennitas talis est propria conditio voti. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod huiusmodi solennitas non solum pertinet ad homines, sed ad Deum inquantum habet aliquam spiritualem consecrationem seu benedictionem, cuius Deus est auctor, & si homo sit minister secundum illud Numeri, sexto. Inuocabunt nomen meum super filios israel, & ego benedicam eis. Nam votum solenne habet fortiorem obligationem apud Deum quam votum simplex, & grauius peccat qui illud transgreditur. Quia autem dicitur quod votum simplex non minus obligat apud Deum quam solenne intelligendum est quatum ad hoc quod vtriusque transgressor peccat mortaliter. Haec ille.

Ex quibus patet primo quod fortius obligat votum solenne quam simplex aut priuatum non solum quo ad actus exteriores. immo quantum ad ipsum interiorem voluntatis 2. quod in voto solenni est perfecta datio & exhibitio proprij corporis, non autem in voto simplici 3. quod in voto solenni est quaedam consecratio & dedicatio personae ad Dei obsequium, quae non est in voto simplici. 4. quod solenne votum fortius obligat quam simplex, non solum quo ad homines, immo quo ad Deum ex quibus patet ad argumentum. Ad ea quae 2. loco contra secundam conclusionem inducuntur dicitur primo in generali quod beatus Thomas fuit alterius opinionis in 4. sen. & alterius in summa, ipse nempe 4. sen. dist. 38. q. 1. ar. 4. quaestiuncula prima in solutione tertij sic dicit De voto continentiae est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod nullus potest in eo dispensare. Sed huius ratio diuersa redditur a diuersis, quidam enim dicunt quod hoc accidit, quia votum continentiae non potest praetermitti sine hoc quod ad contrarium voti aliquis delebatur, quod nunquam licet, sed votum paupertatis potest praetermitti aliquo modo, quod non erit directe contra votum, sicut cum aliquis habet pecuniam non suo, sed ecclesiae nomine, sed hoc nihil est, quia sic votum de abstinendo aliqua die determinata a carnibus non reciperet dispensationem, aut votum de peregrinatione, quod est absurdum. Et ideo alij assignant aliam rationem dicentes, quod hoc contingit quia votum continentiae non recipit recompensationem melioris boni, eo quod non est digna ponderatio animae continentis, vel ideo, quia pescontinentiam homo de domestico inimico triumphat, vt quidam dicunt, vel ideo, quia per religionem homo perfecte conformatur Christo, vnde in voto continentiae, quod in voto religionis includitur, & in alijs votis essentialibus religioni non potest dispensari, vt quidam dicunt, sed hoc etiam non videtur sufficienter dictum, quia bonum commune est multo melius quam bonum priuatum propter quod homo etiam interdum ab ocio sanctae contemplationis remouetur, quam est optima pars iudicio domini. Luce. 10. vt vtilitati proximorum vacet. Et ideo vt alij dicunt probabilius videtur, quod si communis vtilitas totius ecclesiae vel vnius regni vel prouinciae exposceret posset conuenienter in voto continentiae & in voto religionis dispensari. quantuncunque esset solennizatum. Non enim per votum potest aliquis se Deo obligare ab eo in quo alteri tenetur, vnde talis posset imminere ne cessitas quod posset alicuiiuste prohiberi ne continentiam aut religionem voueret eadem necessitate manente potest etiam dispensari in voto iam facto Haec ille.

Sed in secunda secundae. q. 88. ar. 11. tenet oppositum. Dicit enim sic. In voto solenni continentiae tria possunt considerari, primo quidem materia voti scilicet ipsa continentia 2. perpetuitas voti cum scilicet aliquis voto se astringit ad perpetuam obseruantiam continentiae 3. ipsa solennitas voti. Dicunt ergo quidam quod votum solenne continentiae est indispensabile ratione ipsius continentiae, quae non recipit dignam recompensationem, vt patet ex auctoritate eccle. 26. Omnis ponderatio non est digna animae continentis, cuius rationem quidam assignant, quia per continentiam homo triumphat de domestico hoite, vel quia per continentiam homo conformatur Christo secundum puritatem animae & corporis, sed hoc non videtur efficaciter dici, quia bona animae, vtpote contemplatio & oratio sunt multo meliora bonis corporis, & magis nos Deo conformant, & tamen potest dispensari in voto orationis vel contemplationis, vnmen non videtur esse ratio quare non possit dispensari in voto continentiae, si respiciatur absolute ad ipsam continentiae dignitatem, praesertim cum apostolus 1. Corindus cap. 7. ad continentiam inducat propter contemplationem dicens, quod mulier innupta cogitat quae Dei sunt, finis autem potior est his quae sunt ad finem, & ideo alij rationem huius assignant ex perpetuitate & vniuersalitate huius voti dicentes, quod votum continentiae non potest praetermitti nisi per id quod est omnino contrarium quod nunquam licet in aliquo voto, sed hoc est manifeste falsum, quia sicut vti carnali copula est coutinentiae contrarium, ita comedere carnes vel bibere vinum est contrarium abstinentiae a talibus, & tamen in huiusmodi votis potest dispensari, & ideo alijs videtur quod etiam in voto solenni continentiae possit dispensari propter aliquam communem vtilitatem seu necessitatem, vtputa in exemplo de pacificatione terrarum ex aliquo matrimonio contrahendo, sed quia decretalis extra de statu monachorum in fine illius. c. cum ad monasterium, dicit quod nec summus pontifex potest contra custodiam castitatis monacho licentiam dare, ideo aliter videtur dicendum, quod sicut habetur Leuiti cap. vlti. illud quod semel sanctificatum est domino non potest in alios vsus commutari, non autem potest facere aliquis ecclesiae praelatus, vt illud quod est sanctificatum sanctificationem amittat in rebus inanimatis, puta quod calix consecratus desinat esse consecratus si maneat integer, vnen multo minus hoc potest facere aliquis praelatus, vt homo Deo consecratus quandiu viuit consecratus esse desistat, solenitas autem voti consistit in quadam consecratione seu benedictione vouentis, & ideo non potest fieri per praelatum ecclesiae quod ille qui votum solenne emisit desistat ab eo ad quod est cosecratus, puta quod ille qui est sacerdos non sit sacerdos, licet possit praelatus ob aliquam causam executionem ordinis inhibere. Et simili ratione Papa non potest facere quod ille qui est professus religionem non sit religiosus, licet quidam iuristae ignoranter contrarium dicant. Est ergo considerandum vtrum continentia sit essentialiter annexa ei ad quod votum soleniza tur, quia si non est ei essentialiter annexa potest manere solennitas consecrationis sine debito continentiae, quod non potest contingere si sit essentialiter annexum ei ad quod votum solennizatur, non est autem essentialiter annexum debitum continentiae ordini sacro, sed ex statuto Ecclesiae, vnde videtur quod per ecclesiam possit dispensari in voto continentiae solennizato per susceptionem ordinis sacri. Est autem debitum continentiae essentiale statui religionis per quem homo abrenunciat seculo totaliter Dei seruitio mancipatus, quod non potest simul stare cum matrimonio in quo incumbit necessitas procurandae vxoris & prolis & familiae & rerum, quae ad hoc requiruntur, vnen apostolus dicit 1. Corinds c. 7. quod qui cum vxore est sollicitus est quae sunt mundi quo placeat vxori, & diuisus est, vnde nomen monachi ab vnitate sumitur per oppositum ad diuisionem praedictam, & ideo in voto solennizato per professionem religionis non potest per ecclesiam dispensari, & rationem assignat decretalis, quia castitas est annexa regulae monachali. Haec ille. Ex quibus patet quod in summa correxit quod dixerat in scripto, & ideo dictum summae tenendum est.

Ad primum ergo argumentum. Aureolus in oppositum dicitur, quod consequentia ibidem facta non valet scilicet interpretatio voti non potest vergere in praeiudicium communitatis vel salutis vouentis, ergo votum solennizatum per professionem religionis potest cessari vel commutari auctoritate Papae, quia indispensabilitas illa in nullo praeiudicat bono communi vel saluti vouentis. immo multum confert vtrique, & dispensatio opposita obesset, cum non sit congruum medium ad talem finem plus quam separatio coniugij aut pluralitas vxorum vel maritorum. Et de hoc Sancto Thoma secunda secundae vbi supra arguit sic primo loco. Vna ratio dispensandi in voto est si sit impeditiuum melioris boni, sed votum continentiae etiam si sit solennizatum potest esse impeditiuum melioris boni, nam bonum commune est diuinius quam bonum vnius, potest autem per continentiam alicuius impediri bonum commune totius multitudinis, puta quando per contractum matrimonij aliquarum personarum quae continentiam vouerunt, posset pax patriae procurari, ergo videtur quod in solenni voto continentiae possit dispensari. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod periculo rerum humanarum est obuiandum per res humanas non autem per hoc quod res diuinae conuertantur in vsum humanum, professi autem religionem mortui sunt mundo & viuunt Deo, vnde non sunt reuocandi ad vitam humanam occasione cuiuscunque euentus. Haec ille.

Et pro hac solutione facit dictum Alberti, quod recitatur in summa confessorum libro. 8. q. 62. Votum inquit continentiae non recipit dispensationem, quia per nihil melius potest recopensari.

Nec valet illud quod dicitur de vtilitate regni vel prouinciae, quia non sunt facienda mala vt eueniant bona, vnde temporibus beati Matthei apostoli. Effigentia virgo Deo dedicata noluit nubere regi cum se Christianum fieri cum omni populo suo promitteret nec Math. ad hoc consentire voluit, ita quod etiam mortem potius sustinuit. Haec Albertus 4. sen. dist. 38.

Ad secundam dicitur quod cum decretalis cum ad monasterium, extra de sta. mona. expresse dicat quod in hoc Papa licentiam dare, non est verisimile quod Papa aliquando dispensauit cum monacho solenniter professo religionem, potuit tamen contingere quod dispensauerit cum nouitio vel cum professo professione non solennizata, vel si dispensauerit cum monacho solenniter professo, hoc non fecit auctoritate propria & ordinaria, sed speciali consilio spiritus sancti, sicut in multis alijs fieri contingit, vtputa quando mutauit formam baptismi baptizando in nomine domini sine expressa inuocatione trinitatis. Cum autem dicitur quod maius bonum &c. responsum est in solutione primi. Et vlterius Sanctus Thomas illud soluit, arguit enim vbi supra 2. loco. Latria est nobilior virtus quam castitas, sed si quis vouerit aliquem actum latriae, puta offerre Deo sacrificium potest in illo voto dispensari, ergo multo magis potest dispensari in voto continentiae quod est de actu castitatis. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod in voto temporalis continentiae potest dispensari sicut & in voto temporalis orationis, vel temporalis abstinentiae, sed quod in voto continentiae per professionem solennizato non possit dispensari, hoc non est inquantum est actus castitatis, sed inquantum incipit ad latriam pertinere per professionem religionis. Haec ille.

Ex quibus patet quod argumentum peccat secundum non causam vt causam, quia nec ideo votum continentiae per professionem religionis solennizatum est dispensabile, quia castitas sit summum bonum virtutis, nec ideo quia maius non reperiatur, sed ideo quia est quod consecratum & Deo dedicatum, quod nullo modo licet violari, nec propter maius aut minus aut aequale bonum, & praesertim quia talis dispensatio vel transmutatio est lege Dei prohibita, vt patet Leuiti, vlti.

Ad tertium dicitur quod prima pars minoris vera est, sed in probatione eius assumitur quoddam falsum scilicet quod continentia vel virginitas non sit bonum secundum se, sed solum quasi medicina vel medium ad aliud, hoc enim falsum est, quia omnes concedunt quod virginitas est virtus specialis, sed omnis virtus est de per se bonis honestis, etiam illa quae praesupponit malum vt poenitentia, ergo & virginitas. Nec valent motiua Durandi & aliorum ad oppositum arguunt enim tripliciter, primo sic. Abstinere ab eo quod est secundum se conueniens & bonum non potest esse bonum per se, sed per virginitatem abstinet homo a matrimonio quod est secundum se bonum, ergo virginitas non est de se bona, est tamen bona vt medicina. Matrimonium enim propter distractionem mentis & curas adiunctas reddit hominem quasi infirmum ad vacandum contemplationi diuinorum, virginitas autem haec impedimenta tollit quasi medicina, ergo &c.

Secundo sic. Illud non est secundum se bonum, sed solum per modum medicinae quod non fuisset bonum in statu innocentiae siue naturae sanae, sed infirmae, sed virginitas non fuisset bona in statu innocentiae, quo natura fuit sana, est autem bona in statu naturae infirmae, ergo &c.

Tertio quia sicut se habet ieiunare ad comedere, sic virginitas ad matrimonium, sed comedere adhibitis debitis circunstantijs est bonum de se, ieiunare autem non est bonum nisi per medium medicinae, inquantum per ieiunium consumuntur in corpore superfluitates humorum, vel redditur corpus dispositum ad actus virtutum moralium per repressionem concupiscentiarum, & per consequens ad actus virtutum intellectualium, ergo similiter virginitas non est bona secundum se, sed solum per modum medicinae, inquantum per eam tolluntur impedimenta quae distrahunt hominem a contemplatione diuinorum vnde 1. Corin. 7. Mulier innupta & virgo cogitat quae Dei sunt, vt sit sancta corpore & spiritu. Sed ista motiua non valent, non quidem primum, quia maior argumenti est vera, quando illud bonum quod tollitur non est priuatiuum maioris boni quod per priuationem redditur, sicut transmutatio qua ex aere fit ignis est generatio simpliciter & corruptio secundum quid, & per consequens est bona simpliciter & per se, sed mala per accidens & secundum quid, quia licet inquantum est corruptio sit quoddam malum priuans aliquid per se bonum, puta formam aeris, tamen quia loco eius reddit melius scilicet formam ignis, quae non compatiebatur secum formam aeris corruptam, ideo est secundum se bonum. Et similiter quia virginitas priuat matrimonium quod est bonum minus puta corporis, & reddit bonum animae & rationis quod est melius, quod actus matrimonij non compatiebatur, inde est quod virginitas est secundum se bona, vtpote generatiua maioris boni per corruptionem minoris boni. Nec secundum motiuum valet, quia maior est falsa, quia matrimonium est secundum se bonum, & tamen non erit in statu naturae sanissimae idest in statu gloriae, vbi non nubent neque nubentur, similiter nec cibus nec potus. Vel dicendum quod maior est vera inquantum huiusmodi cum autem in virginitate sint duo scilicet vnum malum quod est priuatio delectationis, aliud bonum scilicet liber vsus rationis & contemplationis, ipsa fuisset in statu innocentiae quo ad 2. & non quo ad primum, quia tunc fuisset maior delectatio quam nunc, & etiam maior contemplatio quam nunc sine ea, & sic bene sequitur quod virginitas non est secundum se tota bona, sed secundum vnam partem mala quae naturae sanae non conuenit, & secundum aliam bona quae naturae sanae couenit, ex hac autem quae est finis eius denominatur simpliciter bona.

Nec valet tertium motiuum, quia simile est quantum ad hoc quod sicut cibus est ad conseruationem speciei, sed dissimile est quantum ad hoc quod comestio non absorbet rationem, sicut ille actus, sed potest homo contemplari manducando, vnde Augustinus Ne solae vobis fauces sumant cibum, sed aures esuriant verbum Dei, propter hoc enim legitur in mensa religiosis, & sic in isto bono non est priuatio maioris boni, sicut in matrimonio.

Item 2. quia comestio est necessaria cuilibet ad salutem proprij boni, non autem matrimonium, vnde non est simile. Haec Petrus & bene. Ex quibus patet quod virginitas est quid bonum secundum se, hoc addito quod actus ei oppositus quantumcunque circunstantionatus semper habet malum annexum pro statu naturae corruptae, vt superius dictum est, & delectatio sibi adiuncta est potius bestialis quam humana, nec est secundum se vel per se bona, sed est appetibilis quasi medicina contra tristitiam, vt habetur 7. Ethi. ca. 14. & vltimo. Ille etiam actus resoluit corpus, nec est per se bonus, sed in ordine ad finem, & plura inconuenientia habet quam virginitas Dicitur secundo, quod secunda pars minoris huius argumenti tertij principalis falsa est, nec valet eius probatio prima quae scilicet respondet ad rationem Sancti Thomae ibi recitatam, quia false exponit illam auctoritatem Leui. vlti. scilicet quod illud quod est semel domino consecratum non potest in alios vsus commutari passim & indifferenter, sed bene in casu necessitatis, hoc enim falsum est, & contra intentum litterae. Quod autem adducitur de Dauid, non valet propter tria.

Primum est quia probabiliter potest & debet credi quod tantus propheta & tali sanctitate diuinitus inspiratus attentauit comedere panes propositionis domino consecratos, alias non comesturus, sicut nec liceret alicui laico in quantacunque necessitate famis esset constitutus propria auctoritate satiare ventrem suum de hostijs consecratis, liceret tamen ei si diuinitus ei inspiraretur 2. est quod illi panes non erant domino totaliter consecrati per modum holocausti quin possent cedere in vsum hominum. Secus est de eo quod totaliter domino consecrabatur per modum holocausti, quia de illo nulli hominum edere licebat, nec in alios vsus conuertere Ille autem qui religionem profitetur domino consecratur per modum holocausti. De hoc Sanctus Thomas in tractatu de perfectione spiritualis vitae cap. 12. sic dicit. Triplex votum scilicet paupertatis continentiae & obedientiae congrue religioni adaptatur. Nam sicut dicit Augustinus 10. de ciuitate Dei, religio non quenlibet, sed Dei cultum significare videtur vnde & Tullius dicit in rhetorica, quod religto est quae cuidam superiori naturae quam diuinam vocant, cultum cerimoniaque offert, cultus autem soli Deo exhibitus in sacrificij oblatione ostenditur, offertur autem Deo sacrificium de exterioribus rebus quando aliquis eas propter Deum largitur secundum illud Heb. vltimo. Beneficientiae & communionis nolite obliuisci, talibus enim hostijs promeretur Deus. Offertur etiam Deo sacrificium de corpore proprio, dum qui Christi sunt carnem suam crucifigunt cum vitijs & concupiscentijs, vt apostolus dicit Gal. 5. vnde & ipse dicit Ro. 12. Exhibeatis corpora vietia hostiam viuentem sanctam Deo placentem. Est etiam tertium sacrificium Deo acceptum quando aliquis spiritum suum offert Deo secundum illud psal. Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Sed sciendum est quod sicut dicit Gregorius super Ezechielem. Hoc inter sacrificium & holocaustum distat quod omne holocaustum sacrificium est, sed non omne sacrificium est holocaustum, in sacrificio enim pars pecudis, in holocausto vero totum pecus offerri consueuerat, cum ergo aliquis suum aliquid vouet Deo, & aliquid non vouet sacrificium est, cum vero omne quod habet, omne quod viuit, omne quod sapit omnipotenti Deo vouerit, holocaustum est, quod quidem impietur per tria vota praedicta, vnde manifestum est eos qui huiusmodi vota Deo emittunt, quasi propter holocausti excellentiam antonomatice religiosos vocri. Haec ille.

Simile dicit secunda secundae. q. 186. arti. 7. vbi sic dicit. Religionis status tripliciter potest considerari. Vno modo secundum quod est quoddam perfectionis exercitium tendendi in perfecuonem charitatis. Alio modo secundum quod quietat humanum animum ab exterioribus sollicitudinibus: tertio modo secundum quod est quoddam holocaustum per quod aliquis se & sua totaliter offert, & secundum hoc ex his tribus votis integratur religionis status. Haec ille.

Et declaratis primis duobus de tertio sic dicit. Holocaustum est cum aliquis totum quod habet offert Deo, vt dicit Gregorius super Ex echiele. Habet autem homo triplex bonum secundum philosophum primo Ethicorum. Primo quidem exteriorum rerum quas quis totaliter Deo offert per votum voluntariae paupertatis, 2. autem bonum proprij corporis, quod aliquis praecipue offert Deo per votum continentiae, quo abrenunciat maximis delectationibus corporis 3. autem bonum est animae quod aliquis totaliter offert Deo per obedientiam qua aliquis offert Deo propriam voluntatem, per quam homo vtitur omnibus habitibus & potentijs animae. Haec ille. 3. autem propter quod non valet ad propositum exemplum Dauid est, quia secus est de cibo sacro, & secus est de virginitate Deo dedicata. De hoc Sanctus Thomas secunda secundae. q. 88. ar. 11. in solutione tertij argumenti sic dicit. Cibus directe ordinatur ad conseruationem persone, & ideo abstinentia cibi directe potest vergere in periculum personae: vn ex hac parte recipit votum abstinentiae dispensationem, sed coitus non ordinatur directe ad conseruationem personae sed ad conseruationem communitatis, vnde nec directe abstinentia coitus per continentiam vergit in periculum personae, sed si per accidens ex eis aliquod periculum personale accidat, potest aliter subueniri scilicet per abstinentiam vel alia corporalia remedia. Haec ille.

De periculo autem quod potesex hoc accidere communitati respondet ibidem in solutione primi, vt supra fuit recitatum. Ex quibus in nullo casu praelatus ecclesiae quicunque potest auctoritate propria virginem per professionem religioni Deo dedicatam ad seculum & ad contrahendum matrimonium reuocare, secus esset su et diuinitus hoc inspiraretur, sicut de pluralitate vxorum dictum est. Dicitur tertio principaliter quod consecratio quae sit in professione religionis non se habet per accidens ad votum continentiae, sed essentialiter & per se, debitum continentiae est annexum religioni consecratae. Nec valet probatio in oppositum. Tum quia supponit falsum scilicet quod votum continentiae solennizetur indifferenter per quancunque professionem religionis. Huius enim oppositum dictum est supra. Tum etiam quia supponit quod solennis professio & consecratio facta in illa principaliter respiciat actus exteriores specialiter obedientiae. Huius enim oppositum verum est, quia talis consecratio respicit totum hominem, & omnia bona quae habet, licet votum obedientiae sit principalius. Tum quia susceptio sacri ordinis est simplex sacrificium, pro fessio vero solennis est holocaustum, ideo non valet adaequatio huius ad illam quo ad propositum. Tum quia supponit quod consecratio religiosi principaliter consistat in benedictione verbali praelati, & non in obligatione totius hominis & eorum quae ad eum pertinet, & multa alia falsa implicat & supponit. Dicitur quarto, quod secunda probatio secundae partis minoris quae procedit de additione, solennitas ad votum non valet, fundatur enim in quodam falso scilicet quod solennitas voti non addat ad votum simplex nisi quendam decorem accidentalem, sicut solennitates addunt ad sacramenta decorem, sed non aliquid essentiale sacramentis, hoc enim falsum est, vt dictum fuit supra respondendo ad obiecta Scoti contra secundam conclusionem.

Item quod aliud sit de solennitate voti & de solennitate sacramenti ostendit Sanctus Thomas dist. 38. quaest. 1. articulo 2. quaestiuncula secunda, vbi arguit sic quarto loco. Sicut votum habet quaedam quae pertinent ad solennitatem, ita matrimonium & alia sacramenta, sed in matrimonio non distinguitur matrimonium simplex a solenni, ergo nec in voto totalis distinctio esse debet. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod matrimonium & alia sacramenta habent plenum effectum suum praetermissis his quae ad solennitatem sacramenti pertinent, propter hoc quod habent efficaciam ex diuina virtute & non ex institutione humana, sed votum quod obligat per se quod ab homine est, non habet perfectam vim obligandinisi debita solennitate adhibita, & ideo votum distinguitur per solenne, non autem matrimonium aut aliud sacramentum. Haec ille. Ex quibus patet quod similitudo quam arguens proponit non valet, nec per consequens probatio super illa fundata.

Ad secundum principale negatur minor, quia talis indispensabi litas non militat contra charitatem cum procedat ex perfecta dilectione Dei & proximi, vnde argu. parum habet apparentiae, quia simili modo probaretur quod Papa posset dispensare in pluralitate vxorum vel meritorum, & multa alia falsa sequerentur, si modus ille arguendi valeret.

Ad primum petri dicitur primo quod assumit dubium, & forte falsum in illa similitudine quam ponit scilicet quod obligatio ad actus religionis non sit essentialis ipsi religioni, sicut nec obligatio ad actus, matrimonij est essentialis matrimonio. Huius enim oppositum videtur sentire beatus Thomas secunda secundae 1. 103. arti. primo vbi dicit quod illud solum videtur ad statum hominis pertinere quod respicit obligationem personae hominis prout scilicet homo est sui iuris vel alieni, & hoc non ex aliqua leui causa vel defacili mutabili, sed ex aliquo permanente, & hoc est quod pertinet ad rationem seruitutis vel libertatis, vnde status proprie pertinet ad libertatem vel seruitutem siue in spiritualibus siue in ciuilibus. Haec ille.

Item, quaest, 1b3. articulo quinto, sic dicit. Ad statum perfectionis requiritur obligatio perpetua ad ea quae sunt perfectionis cum aliqua solennitate, vtrunque autem horum competit, religiosis & Epischo. religiosi enim voto se astringunt ad hoc quod a rebus secularibus se abstineant, quibus licite vti poterant ad hoc quod liberius Deo vacent in quo consistit perfectio praesentis vitae. Horum etiam obligatio st quadam solennitate pro fessionis & benedictionis &c.

Item quaest. 86. art. primo per totum dicit quod religio nominat statum perfectionis. Ex quibus apparet quod religio essentialiter & intrinsece importat statum, & quod status spiritualis est obligatio ad opera perfectionis, & consequenter quod religio sit essentialiter & intrinsece quaedam obligatio. Dicitur secundo, quod siue obligatio illa sit de essentia religionis siue passio per se consequens ad essentiam religionis ipsa aliter obligat ad continentiam quam vinculum matrimonij ad actum coniugalem, quia obligatio religionis ad continentiam aequipollet praecepto negatiuo, quod obligat ad semper & pro semper, vinculum autem matrimonij habet vim praecepti affirmatiui quod, non obligat ad semper, sed proloco & tempore determinatis, & cum certis conditionibus ideo similitudo parum valet. Dicitur tertio, quod falsum est quod Papa possit dispensare quod monachus manens monachus vxoretur, nec valet probatio, quia in solenni professione religionis additur supra votum simplex aliquid diuinum, non mere positiuum aut humanum scilicet consecratio & quoddam holocaustum vouentis & profitentis quod non licet violari, nec in vsus humanos conuerti, vnde licet professio materialiter sit quid humanum, tamen formaliter est quid diuinum. Huius simile in alio proposito dicit Sanctus Thomas de malo. q. 1. ar. 4. in solutione. 13. vbi sic dicit. Iusta & bona possunt dupliciter considerari Vno modo formaliter, & sic semper & vbique sunt eadem quia principiatiuris quae sunt in naturali ratione non mutantur. Alio modo materialiter, & sic non sunt eadem iusta & bona vbique & apud omnes, sed oportet ea lege determinari. Hoc contingit propter mutabilitatem naturae humanae, & diuersas conditiones hominum & rerum secundum diuersitatem locorum & temporum, sicut semper iustum est quod in emptione & venditione fiat commutatio secundum aequalens, sed pro mensura frumenti iustum est vt in tali loco vel tempore tantum detur, & in alio loco vel tempore non tantum detur sed plus vel minus. Haec ille.

Sic in proposito dico quod humanum & positiuum est quod in professione seruetur haec aut illa forma verborum, aut assumatur talis habitus vel talis, sed quod profitens abrenunciet mundo & abneget semetipsum, & sequatur Christum per viam continentiae paupertatis & obedientiae, deiure diuino est, & similiter quod manum mittens ad perfectionis aratrum non respiciat retro, in quo praecipitur perseuerantia religionis vsque ad finem diuinum praeceptum est, non humanum, sicut & illud. Vouete & reddite domino &c. Nec Papa accepit potestatem contra veritatem vitae vel doctrinae vel iustitiae, nec ad destructionem perfectionis, sed ad aedificationem, sicut de seipso testatur Paulus 2. Corin. 13. Non enim possumus aliquid aduersus veritatem, sed pro veritate, & post. Potestatem dedit mihi dominus in aedificationem, & non in destructionem vietram. Dicitur 4. quod omnem obligationem quae mere est ex statuto Ecclesiae, nec habet annexam consecrationem per modum holocausti praeceptam ex iure diuino vel consultam, & eius sublatio vel dispensatio vergit in aedificationem & non in destructionem, Papa potest tollere, sed hoc non habet locum inproposito, quia relinquenti perfecte seculum praecipitur non reuerti ad relicta, nec aspicere retro, alias dicitur ineptus ad regnum Dei, sicut patet. Lucae 9.

Item Matthae. 24. Qui in tecto est non descendat tollere aliquid de domo sua, & qui in agro est &c. Ad secundum dicitur primo quod inhabilitas monachi solenniter professi ad matrimonium contrahendum non est inducta ex solo sacramento Ecclesiae, sed ex iure dinino tam in veteri quam in nona lege, vt dictum est. Dicitur secundo, quod exemplum adductum de Dina & Moyse non est ad propositum, quia neuter eorum erat dedicatus Deo per modum holocausti, sicut est religiosus solenniter profesius. Dicitur 3. quod Papa non potest tollere obligationem religiosi solennter professi ad vota principalia religionis quibus abrenunciatur mundo & dedicatur Deo, & licet in obligatione antequam fiat, intelligatur excepta auctoritas Papae, tamen ex quo aliqua obligatio facta est auctoritate in his quae concernunt holocausta Dei, Papa talem obligationem irritare non potest praesertim cum talis dispensatio vel irritatio esset contra praeceptum Dei vel eius consilia, & cederet in prophanationem sanctorum, cuiusmodi esset in proposito. Dicitur 4. quod illud quod dicitur de calice Sancti Dionysij videtur falsum, & istud cum praecedentibus videtur esse adulatio Papae, & potestatis eius temeraria ampliatio contra praecepta & consilia Dei. Dicitur 5. quod exemplum adductum de rege aragonum non concludit, quia potest dici quod ille non erat solenniter professus, vel quod Papahoc fecit ex speciali consilio spiritus Sancti, & non ex ordinaria potestate, non audeo addere 2. scilicet quod errauerit in tali facto, non tangente fidem, tamen secundum nonnullos illud non esset multum inconueniens secundum quod dicit in suo simili Sanctus Thomas nono quolibet q. vltima qua quaerit, vtrum omnes sancti qui sunt per ecclesiam canonizati sint in gloria, vel aliqui eorum sint in inferno. Dicit enim sic. Aliquid potest iudicari possibile secundum se consideratum quod relatum ad aliquid extrinsecum impossibileinuenitur. Dico ergo quod iudicium eorum qui praesunt Ecclesiae errare in quibuscunque si personae eorum tantum inspiciantur possibile est, si vero consideretur diuina prouidentia quae ecclesiam suam spiritu sancto dirigit vt non erret sicut ipse promisit loan. 14. quod spiritus sanctus adueniens doceret omnem veritatem de necessarijs scilicet ad salutem, certum est quod iudicium vniuerssalis ecclesiae in his errare quae ad fidem pertinent impossibile est, vnde magis est sententiae Papae credendum ad quem pertinet de fide determinare, quam in iudicio profert, quam quorunlibet hominum sapientium in scriptis opinioni, cum Cayphas quamuis nequam, tamen quia pontifex legatur etiam inscius prophetasse loan. 11. In alijs vero sententijs quae ad particularia facta pertinent vt cu agitur de possessionibus vel decriminibus, vel de huiusmodi, possibile est iudicium ecclesiae errare propter falsos testes &c. Haec ille.

Ad tertium dicitur primo quod sicut Papa non potest facere quin monachus professus fuerit obligatus ad tria vota religionis, ita nec potest facere quod desinat quandiu viuit esse ad illa tria obligatus, quia hoc prohibetius diuinum. Lucae 9. & Leuiti. vltimo. Nec valet quod dicitur de voto, quia in professione religionis non solum est votum, immo holocaustum, quod non licet alicui in humanos vsus conuertere. Dicitur secundo quod obligatio ad silentium vel abstinentia a carnibus non est ita essentialis religioni, sicut obligatio ad tria vota, & hoc siue loquamur de ipsa religione simpliciter & in genere, siue de religione contracta ad aliquam speciem nec sequitur quod vna religio non differat essentialiter ab alia. De hoc Sanctus Thomas secunda secundae. q. 188. arti. primo, vbi arguit sic. Ea quae in essentialibus conueniunt non diuersificantur nisi secundum se vel per accidens, sed sine tribus votis essentialibus religionis non est aliqua religio: ergo videtur quod species religionum non diuersificentur nisi solum per accidens. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod tria essentialia vota religionis pertinent ad exercitium religionis sicut quaedam principalia ad quae omnia alia reducuntur, ad obseruandum autem vnunquodque eorum diuersimode se potest aliquis disponere, puta ad seruandum votum continentiae se disponit aliquis per loci solitudinem per abstinentiam, & per mutuam societatem, & per multa alia huiusmodi. Et secundum hoc patet quod communitas essentialium votorum compatitur diuersitatem religionum. Tum propter diuersas dispositiones. Tum propter diuersos fines Haec ille.

Item quomodo tria vota aliter cadunt sub professione quam exteriores obseruantiae ostendit quaestio. 186. arti. 9. vbi sic dicit. In regula continetur aliquid dupliciter vno modo sicut finis regulae puta ea quae pertinent ad actus virtutum, & horum transgressio quantum ad ea quae cadunt communiter sub praecepto obligat ad mortale quantum vero ad ea quae excedunt communiter necessitatem praecepti non obligat ad mortale, nisi propter contemptum quia religiosus non tenetur esse perfectus sed ad perfectionem tendere, cui contrarietur perfectionis contentus. Alio modcontinetur aliquid in regula pertinens ad exterius exercitium sicut sunt exteriores obseruantiae, inter quas sunt quaedam ad quas obligatur religiosus ex voto professionis. Votum autem professionis respicit principaliter tria pedicta scilicet paupertatem continentiam & obedientiam, alia vero omnia ad haec ordinantur, & ideo transgressio horum, obligat ad mortale, aliorum autem transgressio non obligat ad mortale nisi propter contemptum regulae, quia hoc directe contrarietur professioni per quam aliquis vouet regularem vitam, vel propter preceptum siue oretenus a praelato factum siue in regula expressum, quia hoc esset facere contra obedientiae votum. Haec ille. Ex quibus patet quod abstinentia carnium vel silentium quantuncunqne contineatur in regula vel statutis religionis, non sunt ita essentialia aut substantialia religioni in generae vel in specie, sicut continentia obedientia & pauper tas, & consequenter non ita potest Papa dispensare in vltimis tribus votis sicut in primis.

Ad quartum dicitur quod rationes inductae pro parte nostra male soluuntur, & quidem responsio ad primum non valet, quia inualidum habet fundamentum scilicet quod Papa possit facere de monacho non monachum, nec glosa decretalis valet, cum destruat textum, ad quod facit glosa ordinaria super dicto cap. quae sic dicit. Vincentius & loan. dixerunt quod Papa non potest dispensare vt monachus habeat proprium existens monachus, sed de monacho potest facere non monachum. Alij dicunt quod potest dispensare propter plenitudinem potestatis quod monachus habeat proprium quoniam potest auferre substantiam, & de nihilo potest aliquid facere. Et exponunt quod hic dicitur non potest licentiam indulgere, idest non congruit potestati illius, sed puto verum quod Papa in his duobus non potest indulgere, vt litera ista dicit, etiam si vellet, nam contra votum castitatis dispensare non potest &c Haec glo. cum multis ibidem ad hoc propositum allegatis. Similiter nec responsio ad secundam rationem valet, quia supponit quod inhabilitas solenniter professi ad matrimonium contrahendum, & ad respiciendum retro sit mere de statu ecclesiae. & non de iure diuino, cuius oppositum est verum. Vlterius solutio ad tertiam rationem non valet, quia supponit quod ideo solum professio solennis soluit matrimonium non consummatum, quia est quaedam mors ciuilis communis religioso & heremitae. Hoc autem non est verum, immo est specialis causa in profitente cenobita quae non est in puro heremita, quia scilicet solenniter professus religionem in manu praelati, effectus est sponsa Christi & contraxit matrimonium spuale cum Christo, quod non licet vllatenus corporaliter maculari, est etiam effectus holocaustum Dei, quod non licet in prophanos, & seculares vsus conuerti, secus de puro heremita. Nec tamen videtur sufficienter probari quod Papadispensare possit in morte ciuili simpliciter per hoc quod heremita vel religiosus compellitur ad assumendum praelaturam, quia per hoc non redit ad vitam secularem, nec ad prophanos vsus aut seculares, sed potius ad perfectionis statum & gradum altiorem quam prius, sicut ostendit Sanctus Thomas secunda secundae. q. 184. ar. 7. vbi arguit. Nulli licet a maiori statu ad minorem transire, hoc enim esset retro aspicere, sed potest aliquis a statu religionis transire ad statum Episcopalem. Dicitur enim 18. q. 1. quod sacra ordinatio de monacho Episcopum facit: ergo status Epist. est perfectior quam status religiosorum. Haec ille.

Item. q. 88. ar. 11. in solutione 4. sic dicit. Religiosus qui fit Episcopus sicut non absoluitur a voto continentiae, ita nec a voto paupertatit, quia nihil debet habere proprium, sed sicut dispensator bonorum communium ecclesiae similiter non absoluitur a voto obedientiae, sed per accidens obedire non tenetur, si superiorem non habeat, sicut & abbas monasterij qui non est a voto obedientie absolutus. Haec ille. 4. ratio parum valet, & solutio vim eius sufficienter euacuat, ideo de illa pertranseo. Ad arg. Godo. sufficienter respondet Bernardus de gannaco ad singula dicta eius sic dicens. Aliqua dicit quae non sunt vera, primo quod continentia monachalis non est de essentia virtutis continentiae Hoc enim est absolute verum sed vt est monachalis, falsum est, quia est de essentia continentiae Deo per votum dedicatae. Vbi sciendum est quod sicut quaedam virtutes sunt generales sic latria, quia vtitur actu aliarum virtutum ad cultum diuinum, & ideo actu continentiae vtitur cum quis propter Deum continentiam vouet, & ideo continentia monachalis verum est quod non est de essentia continentiae simpliciter, sicut nec homo de essentia animalis, sed tamen est de essentia continentiae Deo dedicatae vt sic, & ideo talis continentia est specialis virtus, quae habet aliquid de continentia simpliciter dicta, & aliquid de latria, vnde non est gradus continentiae, sed species. Et idem posset dici de abstinentia carnium, licet non sit simile de abstinentia a carnibus, & de abstinentia ab actu carnali vel matrmo nio, quia abstinere a matrimonio propter Deum principalius est quam abstinere a carnibus quia actus carnalis magis retrahit ab actuali dilectione diuina, quam non abstinere a carnibus, & ideo continentia est principale votum in omni religione, non autem abstinere a carnibus, non est autem sufficiens arg. quod continentia monachalis non praeferatur continentiae simpliciter, quia caelibatus Ioan. non praefertur matrimonio Abrahae, quia certum est quod continentia monachalis praeferri debet continentiae simpliciter, quia est actus latriae vt monachalis, & quia Deo dicata est non ad tempus, sed semper, aequatur tamen ei matrimonium Abrahae propter duo. Primo quod ex tanta charitate Abraham vtebatur actu coniugali sicut Ioan. caelibatu, vnde & vterque vtrunque ad Deum ordinabat 2. quia matrimonium Abrahae erat non solum ad multiplicandum homines corporaliter, sed etiam spiritualiter, quia nati de Abraham instructi erant in cultu diuino quod necessarium erat pro illo tempore, hoc tamen nunc non habet locum, vnde continentia monachalis Deo dicata ad semper est melior quam continentia simpliter, vel etiam quam matrimonium. Talis ergo continentia virtus quaedam est specialis, licet non semper fuerit, sicut nec omnes species latriae semper fuerunt. Quod autem dicit quod melius est habere pacem ecclesiae quam continere, quia cons & diuinius, soluunt alii & dicunt quod non immo melius est continere sicut monachus continet quam quodcunque creatum quia continentia monachalis ex hoc quod Deo dicatur in ppetuum, bonum quoddam diuinum est, & infinitum valorem aliquo modo contrahit, vnde inquantum bonum diuinum est praeponderat omni bono creato, nec est aequa ponderatio animae continentis, si autem accipiatur continentia secundum se, vel inquantum est bonum singularis personae, pax Ecclesiae est melior, non tamen inquantum est Deo dicata & bonum diuinum.

Nec valet solutio quam dat ad auctoritatem Ecclesiae quia non est consuetudo scripturae per continentiam accipere omnem virtutem. Tum etiam quia matrimonium tollit continentiam Deo dicatam, continentia enim Deo dicata directe opponitur matrimonio, & sic prima ratio non valet 2. potest solui, quia non perit totus mundus, si religiosus iste non contrahit, quia multae aliae viae sunt quibus periculo occurri potest.

Item dato quod periret, iste magis tenetur vitare periculum damnationis propriae quam ipsius mundi. Nec valet vt dicunt quod Papa habet discernere in quo casu debeat obseruari votum, quia in illo casu debet seruari votum in quo Papa dat licentiam specialem seruandi & vouendi, sed haec est in omni religione approbata a Papa, & ideo omne tale votum tenendum est, vnde licet in voluntate Papae esset ante ingressum religionis quod iste posset vouere, vel non, tamen postquam vouit voto deo quo licentiam dedit, votum tenet nec potest reuocare, cum sit factum superioriscilicet Deo, sicut nec vir potest reuocare votum vxoris postquam ei licentiam vouendi dedit, licet vxor non possit vouere sine licentia viri.

Ad tertiam rationem dicendum est secundum alios quod maior est falsa, quia aliquid potest habere vigorem ex statuto Ecclesiae, quod non potest mutari ex Ecclesia statuto, sicut calix consecratus & aqua benedicta non potest non esse benedicta, ita antequam iste voueret continentiam, poterat Ecclesia facere quod non voueret, sed postquam vouit, dicatus est Deo, & non potest amplius non esse consecratus Deo per continentiam perpetuam, ritus tamen omnes ex teriores qui sunt in religionibus vel sacramentis, & non sunt de necessitate formae vel materiae potest Ecclesia mutare. De eo autem qui est ordinatus ad subdiaconatum dicimus idem quod de religioso, licet fortius sit in religioso quam in subdiacono, quia religiosus frangendo votum continentiae frangit omnia alia vota scilicet obedientiae, quia tenetur reddere debitum vxori, si esset verus vir, & paupertatis, quia oportet habere bona vnde prouideat vxori & proli, quae duo in subdiacono non sunt, & ideo minus videtur quod debeat dispensari cum religioso quam cum subdiacono Ad aliud quod postea dicit de Sanctificatione religionis ab homine confictae, dicendum quod falsum dicit, quia nulla fictio vel confictio est in hoc quod religiones sunt, sed confirmatio & approbatio Ecclesiae, quae regitur Spiritu sancto, & religiones, approbatae a curia Romana non sunt fictae ab homine, sicut iste fingit, sed inspiratae a Spiritu, & a Sancta Ecclesia confirmatae, sic enim posset dici de Iicclesia consecrata & aqua benedicta & aliis quae a Sanctis Patribus inuenta sunt & confirmata & approbata per Ecclesiam: vnde melius & verius loqui potuisset Ad aliud dicendum quod actus matrimoniales licet sint honesti, tamen contrarij sunt non continentiae simpliciter, sed continentiae Deo in perpetuum dicatae. Per praedicta patet ad omnia quae dicit. Haec Bernardus & bene, & concorditer Sancto Thomas. Decretalis vero per arguentem inepteglosatur, sicut patet inspicienti glossam ordinariam, quam superius induximus.

Ad vltimum quod est Henrici patet responsio per praedicta: nam actus matrimonij est contrarius virginitati & continentiae Deo dedicatae, cuius oppositum dicit arguens. Similiter aliud falsum assumit quod in aliquo casu liceat lapides Altaris consecratos prophanare manente consecratione. Cum autem dicit quod in omniobligatione intelligitur auctoritas superioris excepta &c. solutum est prius, quia hoc verum est nisi votum vel obligatio fiat de licentia Papae, cuius est solemnis professio in Religione per Ecclesiam approbata & confirmata. Cum autem dicit quod viuere in matrimonio vel extra est quid institutum per hominem &c. Dicitur quod Religiones quo ad suum formale sunt institutae a Christo qui in Euangelio consulit continentiam obedientiam paupertatem, & praecepit ponentem manum ad aratrum non respicere retro. Sed quo ad suum materiale, scilicet quo ad modum & dispositionem seruandi illa tria, & quo ad exteriores ritus & obser uantias sunt institutae ab Ecclesia & Apostolis inspiratae Spiritu Sancto, sicut patet de Paulo & Matthaeo qui sacras Virgines velabant, & de Dionysio Apostolorum contemporaneo qui laudat statum monachalem vt perfectum 6. capit. Ecclesiasticae Hierarchiae. Et recitat Sanctus Thomas secunda secundae quaestio. 184. artic. 5. ideo non oportet quod Papa possit in talibus, ex quo facta sunt, dispensare, vel facere de monacho non monachum, vel de aqua benedicta non benedictam, vel de re consecrata non consecratam, quia hoc est contra praeceptum diuinum, vt dictum est.

Ad argumenta Scoti contra tertiam conclusionem respondet virtualiter Durus dist. 37. q. 1. vbi arguit sic. Si sacer ordo impedit matrimonium, aut hoc esset ratione ordinis, aut ratione voti annexi, aut ratione statuti Ecclesiae. Non ratione ordinis, quia sic omnis ordo impediret, quod non est verum de minoribus ordinibus, nec ratione voti annexi, quia tunc ordo & votum non essent duo impedimenta, sed vnum. Nec ratione statuti, quia matrimonium contractum contra interdictum Ecclesiae non dirimitur, & sic ordo sacer licet impediret matrimonium contrahendum, saltem non dirimeret contractum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod ordo sacer impedit matrimonium contrahendum & dirimit contractum non ratione ordinis absolute, sed ratione qua sacer ordo dispositiue. Nec ratione voti adiuncti, quia ex nullo statuto votum potest annecti alicui facto, nisi vouens voluntarie consentiat, etiam si verbo dicat, & mente non consentiret, quia votum est mere vouentis, sed impedit completiue ex statuto Ecclesiae facientis personas illegitimas ad contrahendum postquam sacrum ordinem receperunt. Et quod dicitur, quod matrimonium contractum contra interdictum Ecclesiae non dirimitur.

Dicendum est quod Ecclesia aliqua interdicit simplici prohibitione ne fiant, sed si facta fuerint non mutat. Alia vero interdicit non solum prohibendo ne fiant, sed statuendo vt irritum sit & inane si contra statutum fiant, & tunc non solum prohibetur faciendum, sed irritatur factum. Primo modo interdicitur matrimonium contrahi tempore feriato, & in pluribus casibus, sed secundo modo, prohibetur in susceptione ordinis. Haec ille. Et eandem solutionem dat Petrus de verbo ad verbum in forma. Ex quibus patet ad dicta Scoti, quia statutum Ecclesiae prohibens constitutum in sacris ordinibus contrahere, continet virtualiter sententiam de qua loquitur arguens, & ideo illegitimat tales personas ad contrahendum matrimonium sicut patet ex consuetudine & vsu Romanae Ecclesiae circa hoc. Et ex decretali quam allegat Sanctus Thomas di. 37 quaestio. 1. artic. 1. quae praecipit tales dimittere vxores post ordinationem acceptas.

Sciendum tamen quod cum Scot Durandus & Petrus dicunt quod votum continentiae non potest annecti alicui facto vel sacramento, nisi faciens tale factum aut suscipiens tale sacramentum interius consentiat. Hoc potest dupliciter intelligi. Primo modo quod actus interior voluntatis possit per purum hominem annecti exterioribus actionibus vel passionibus agentis aut patientis, & sic verum dicunt. Alio modo quod debitum & obligatio ad ea quae sunt voti possit annecti exterioribus actionibus vel passionibus, & sic falsum dicunt praedicti Doctores, & Sanctus Thomas verum dicit in hoc quod Ecclesia occidentalis potest annectere, & de facto annexit votum continentiae sacris ordinibus.

Ad argumentum contra conclusionem respondet Sanctus Thomas distinct. 37. q.1. artic. 1. in solutione primi, vbi sic dicit. Quamuis ordo sacer non habeat contrarietatem ad matrimonium inquantum est sacramentum, habet tamen repugnantiam quandam ad ipsum ratione actus sui qui spirituales actus impedit. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. De qua Benedictus Deus. Amen.

PrevBack to TopNext