Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum corruptum vel annihilatum per Dei potentiam possit idem numero reparari

DISTINCTIO XLIII QVAESTIO I. Vtrum corruptum vel annihilatum per Dei potentiam possit idem numero reparari.

CIRCA quadragesimam tertiam distin. & quasdam sequentes quaeritur. Vtrum corruptum vel annihilatum per Dei potentiam possit idem numero reparari.

Et arguitur quod non, quia dicit Philosophus in 2. de Generatione, quod ea quorum substantia corrumpitur non reiterantur eadem numero, sed eorum quae in nihilum rediguntur substantia corrumpitur: ergo eadem numero iterari non possunt.

In oppositum arguitur, quia dicit Augustns 22. de ciuitate Dei. Si caro humana omnibus perijsset modis nec vlla eius materies in vllis naturae latebris remansisset: vnde vellet eam repararet omnipotens, sed si nulla materia remanet de re corrupta quod corrumpitur in nihilum redigitur ergo Deus id quod in nihilum est redactum, potest idem numero reparare. I hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, recitabuntur obiectiones. In tertio ponentur solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum arti. sit prima conclusio. Nullum corruptum potest per agens naturale idem numero reparari. Secunda per diuinam potentiam res permanens si fuerit corrupta vel annihilata potest eadem numero reparari. Tertia. Nulla res successiua corrupta vel annihilata potest quacunque potentia eadem numero reparari. Has tres conclusiones ponit Sanctus Thomas 4. quolibet q. 5. vbi sic dicit. In his quae in nihilum redigi possunt est quaedam differentia attendenda, quaedam enim sunt quorum vnitas in sui ratione habet durationis continuitatem, sicut patet in motu & tempe, & ideo interruptio talium etiam directe contrariatur vnitati eorum secundum numerum, ea vero quae contradictionem implicant non continentur sub numero Deo possibilium, quia deficiunt a ratione entis, & ideo si huiusmodi in nihilum redigantur, Deus ea non potest eadem numero reparare. Hoc enim esset facere contradictoria simul esse vera, puta si motus interruptus esset vnus. Alia vero sunt quorum vnitas non habet in sui ratione continuitatem durationis, sicut vnitas rerum permanentium nisi per accidens, inquantum esse eorum est subiectum motui, sic enim & mensurantur huotmodio tempe, & eorum esse est vnum & continuum secundum vnitatem & continuitatem tmpis, & quia naturale agens non potest illa producere sine motu, inde est quod agens naturale non potest huiusmodi reparare eadem secundum numerum, si in nihilum redacta fuerint, vel secundum submiram corrupta, sed Deus potest huiusmodi reparare sine motu, qua in eius potestate est quod poducat effectus sine causis medijs, & ideo potest eadem numero reparare etasi in nihilum elapsa fuerint. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Per hoc quod aliquid reducitur in nihilum, interrumpitur continuatio essendi quae pertinet i. ad vnitatem motus & eorum quae consequuntur ad motum Haec ille.

Ex quibus possunt formari rationes pro qualibet. trium conclusionum. Pro prima arguitur sic. alietas motus, & mutationis infert alietatem eorum quae per motum aut mutationem producuntur, sed quod bis producitur per agens naturale, duplici motu vel mutatione producitur: ergo non est idem numero, sed specie. Pro secunda arguitur sic. Omne non implicans contradictionem est Deo possibile, sed permanens corruptum vel annihilatum idem numero reparari sine motu & mutatione nullam implicat contradictionem: ergo &c. Pro tertia arguitur sic. Nullum implicans contradictionem est Deo possibile, sed successiuum annihilatum vel corruptum idem numero reparari claudit contradictionem: ergo &c. De secunda conclusione tamen aliter videtur sensisse 4. sentent. dist. 44. q. 1. artic. 1. quaestiuncula secunda, vbi arguit sic tertio loco. Vnus homo non est si est plura animalia: ergo si non est idem animal, non est vnus homo numero, sed vbi non est idem sensus non est idem animal, quia animal diffinitur per sensum primum qui est tactus, vt patet tertio de Anima, sensus autem cum non maneat in anima separata vt quidam dicunt non possunt ijdem numero resumi: ergo in resurrectione non erit homo resurgens idem animal numero: ergo nec idem homo. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod ratio illa optime concludit contra illos qui ponunt animam sensibilem & rationalem diuersas esse in homine, quia secundum hoc anima sensitiua in homine non esset incorruptibilis, sicut nec in alijs animalibus: vnde in resurrectione non esset eadem anima sensitiua, & per consequens nec idem animal, nec idem homo. Si autem ponamus quod eadem anima secundum substantiam in homine sit rationalis, & sensibilis, nullas in hoc angustias patiemur, quia animal diffinitur per sensum qui est anima sensitiua sicut per formam essentialem, per sensum autem qui est potentia sensitiua cognoscitur eius diffinitio, sicut per formam accidentalem quae maximam partem confert ad cognoscendum quod quid est, vt in primo de Anima dicitur, post mortem ergo manet anima sensibilis sicut & anima rationalis eadem secundum substantiam, sed potentiae sensitiuae secundum quosdam non manent, quae quidem potentiae cum sint accidentales proprietates, earum varietates identitatem totius animalis auferre non possunt, nec etiam partium animalis, non enim dicuntur potentiae perfectiones vel actus organorum nisi sicut principia agendi, vt calor in igne. Haec ille.

Similia dicit quarto contra Gentiles cap. 80. & 81. Ex quibus videtur velle quod accidentia, & formae substantiales quarum esse per corruptionem vel annihilationem est interruptum, non possunt eadem numero quacunque virtute reparari. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scotus probando quod per agens naturale aliquid destructum possit idem numero reparari. Primo per illud 8. Metaphy. c. 3. Si agens idem, & materia eadem, effectus erit idem, quia non assignat diuersitatem effectus possibilem nisi propterdiuersitatem efficientis vel materiae, & possibile est idem esse efficiens & eandem materiam respectu secundo producti: ergo possibile est secundo productum esse idem cum primo producto, minor probatur quia & si frequenter in corruptione fiat dispersio vel diuisio materiae, tamen oppositum est in multis casibus, puta quod includatur ignis intra vrinale, & ibi corrumpatur in aerem, deinde ex isto aere generetur ignis per reflexionem radiorum solarium, tunc materia inclusa erit eadem. Consimiliter si ex solido generetur solidum, vbi praecise forma geniti potest sequi formam corrupti, sequitur quod qua ratione tota materia praefuit sub forma corrupti, pari ratione eadem tota erit sub forma generandi. Dicetur forte quod illud dictum Philosophi debet intelligi cum hac conditione secundum ipsum 5. Physicorum quod non est tantummodo numeratio formae propter alietatem subiecti vel materiae, sed etiam temporis. Vel forte aliter dicetur quod Aristoteles licet asserat quod si agens sit aliud, & materia alia effectus est alius, non tamen ex opposito antecedentis, si agens idem & materia eadem, sequitur quod effectus sit idem: vnde in fine concludendo ait, si ergo idem contingit ex materia idem facere 2 palam quia principium quod est vt mouens idem. nam & si materia altera & mouens & quod perfectum est, supple cum mouens aliud quod factum est, erit aliud Sed contra primam responsionem arguitur quia si agens agat nunc in a, instanti vsque ad instans b, causabit idem: ergo si causet in a, & in tempore intermedio inter a, & b, destruatur illud causatum, & iterum agat in instanti b, causabit illud idem, tenet consequentia ex hoc quod continuitas temporis intermedij nihil facit ad identitatem permanentis, quia habet esse idem in illo tempore & in terminis illius temporis, Si neges assumptum, quia in b, instanti non potest causa secunda a causa vniuersali puta coelo habere eandem influentiam quam habuit in instanti a, & ideo non poterit tunc causare idem. Contra hoc arguitur dupliciter. Primo quia similis influentia sufficit ad identitatem effectus, si enim in instanti a, esset aliud agens approximatum passo produceretur idem in numero quod illud agens producit, & tamen influentia non esset eadem numero cum influentia istius, sed tantummodo similis, nunc autem in alio instanti puta b, erit influentia similis quae fuit in instanti a.

Secundo, quia ista influentia non est aliquid absolutum receptum in causa inferiori, sed est tantummodo ordo in causando ad causam superiorem continue quantum est de se coagentem: ergo no erit alia influentia sicut nec alius ordo causae superioris ad inferiorem: igitur. Tertio, quia aut simpliciter est impossibile idem numero bis produci, & tunc sequitur quod Deus hoc non poterit, aut non simpliciter est impossibile, & tunc sequitur quod in causalitate eorum, in quibus fuit prius istud possibile & nunc erit, sed prius fuit in causalitate rerum naturalium, ergo & nunc erit. Quarto, quia si vbi est continua actio agentis naturalis respectu producti, sicut est in sole respectu radij, si pro primo instanti produceret radium & in tempore habito conseruaret in vltimo instanti puta b, erit idem radius, cum non dependeat illa identitas radij in secundo instanti ab existentia eius in tempore intermedio, quia sine illa existentia posset idem numero esse productum in eodem instanti: ergo sequitur quod esse in illo intermedio destructo posset esse idem in vtroque extremo.

Quinto, quia potentia ad formam semel productam adhuc remansit in materia destructa illa forma, vel quocunque modo cessante, ergo post corruptionem illius formae iterum potest produci eadem forma in numero per agens naturale. Assumptum probatur, quia si Deus reduceret eandem formam quod non negatur sibi possibile, illa faceret per se vnum cum materia sicut prius: ergo in materia erat potentia respectu eius eadem quae prius, consequentia vero probatur, quia nihil est in potentia materiae quod non possit reduci in actum peagens naturale. Sexto, quia negatio illa quae succedit corruptioni rei est eiusdem rationis cum negatione quae praecedit rei productionem, sed illa negatio quae praecedit generationem rei non impedit eius productionem: ergo nec illa quae sequitur impedit quin eadem res producatur. Septimo, quia variato posteriori non oportet variari prius, sed vnitas rei prior est quam eius permanentia, & permanentia posterior est vnitate rei: ergo variatio in permanentra seu in continuatione durationis quae est per mediam corruptionem inter generationem rei & eius reparationem, non impedit eius vnitatem.

Octauo arguit quod probatio conclusionis non valeat quae consistit in hoc scilicet quod si actio vel motus non possit reparari idem numero, quod nec terminus motus vel actionis Et hoc tripliciter. Primo quia duo motus differentes secundum speciem vt motus rectus, & circularis possunt esse ad eundem terminum vel locum numero, vt patet 7. Physicor secundo, quia Austinus 3. de Trinitate cap. 9. dicit quod generatio vniuoca & aequiuoca possunt ad idem terminari, aliqua enim sunt quae possunt generari ex putrefactione, & nihilominus ex propagatione: tertio, quia in proposito resurrectio & naturalis propagatio ad idemiterminantur numero, & tamen sunt diuersae actiones secundum speciem differentes, & ideo non sequitur si mutatio vel actio non est vna, quod ideo non sit forma vna, vel idem terminus.

Nono quia auctoritas Philostces 2. de Gnmatione ad oppositum allegata non concludit propositum, quia intentio Philoses est quod ea quorum sumtmra non deperit, redeuntm eadem numero, sicut sol est idem numero in qualibet circulatione, sed ea quorum substantia deperijt non est necesse eadem numero redire, sed non intendit quod non sit possibile. Haec Scotus.

Contra eandem conclusionem arguit Aureolu, dubitatiue inquirendo, quia non apparet ratio quae non possit per agens naturale idem numero redire, nisi propter diuerstatem temporis praecedentis & sequentis, sed hoc non valet quia identitas temporis non requiritur ad identitatem effectus. Quia si sic sequerentur multa inconuenientia. Primum est, quia capio ignem & stupam, tunc in illo instanti possum applicare ignem ad stupam, pono quod non applicem proillo instanti, sed pro alio, aut ergo erit idem ignis generatus in stupa qui fuisset si in illo instanti applicatus fuisset, aut non, si sic ergo varietas temporis nihil facit ad vatietatem effectus, si non, hoc videtur manifeste inconueniens quod ille ignis nunquam potuisset produci ab aliquo igne nisi in illo instanti: secundum est quia pono quod ignis calefaciat aliquod calefactibile vsque ad certum gradum, & tunc cesiet calefacere, pono quod post modicam horam incipiat iterum calefacere illud idem. Hoc posito manifeste patet, quod eadem numero intensione intendit nunc istum calorem illius calefactibilis quo intendisset si prima calefactio non cessasset. ergo identitas temporis nihil facit ad propositum. Haec Aureolus in forma.

Contra secundam conclusionem arguit Durandus in hunc modum dicens quod salua reuerentia potentiae diuinae cui subest omne possibile videtur quod nullum permanens corruptum vel annihilatum potest idem numero reparari, quod potest multipliciter probari. Primo sic. Non plus potest Deus nunc agens per voluntatem, quam si ageret ex necessitate naturae, sed si Deus ageret ex necessitate naturae non posset eandem rem numero corruptam reparare: ergo nec agens per voluntatem, maior patet quia posse respicit potentiam, eandem autem potentiam supponimus in Deo si ageret ex necessitate naturae, quam habet agens per voluntatem, voluntas enim non addit nec auget potentiam, immo quicquid potest per solam potentiam potest, sed per voluntatem habet quod potentia secundum formam voluntatis exeat in actum: vnde per voluntatem non habet nisi libertatem vtendi potentia, quam non haberet si ageret ex necessitate naturae: vnde Philosophi qui posuerunt Deum agere ex necessitate naturae posuerunt in eo tantam potentiam quantam non ponimus scilicet infinitam, minor declaratur, quia si Deus ageret, ex necessitate naturae licet ageret per potentiam infinitam, ageret tamen modo aliorum agentium naturalium, propter quod licet posset producere perfectiorem effectum quam alia, non posset tamen corruptum reparare sicut nec alia.

Confirmatur quia pater in diuinis generat filium ex necessitate naturae, & ab omnibus conceditur, quod si diuina generatio interrumperetur & iteraretur quod esset alia generatio & alius filius, & si hoc esset in Deo respectu diuinorum, fortiori ratione esset in eo respectu creaturarum.

Secunda ratio talis est. Agens naturale non potest reparare idem secundum numerum: ergo nec Deus, antecedens supponitur, probatur consequentia, quia si agens naturale non posset reparare idem secundum numerum, & Deus possit, hoc erit vel propter differentiam virtutis agenti,, vel propter differentem modum agendi, ex parte enim termini non potest esse differentia, cum ponatur idem terminus respectu vtriusque agentis & actionis, non propter differentem modum agendi, vtpote quia Deus agit sine motu & mutatione, natura vero non, qua in reparatione rei quoad formam corruptam a quocunque fiat est vera mutatio, quia subiectum se habet aliter nunc quam prius scilicet materia recipiens formam qua prius fuit spoliata: vnde si lumine corrupto Deus repararet ipsum, esset vera mutatio, sicut si sol reparet illud.

Item quod aliquid rei remaneat idem numero, magis videtur facere quod illud cuius erat pars possit idem numero redire quam si nihil remaneret, quia plus est reparare vtranque partem quam alteram tantum, sed in motu & mutatione aliquid rei corruptae remanet scilicet materia vel subiectum, in annihilatione autem Angeli nihil remanet: ergo facilius videtur quod res corrupta reparetur per motum & mutationem quam res annihilata per creationem vel recreationem: ergo modus agendi per motum & mutationem non impedit agens naturale plusquam diuinum quinpossit idem numero reparare.

Item nec propter differentem virtutem agendi vtpote quia Deus agit infinita virtute, agens vero naturale finita, quia effectus finitus qui secundum speciem suam potest produci & producitur a virtute finita nunquam exigit infinitatem virtutis in causa sua, nisi propter modum quo producitur puta si producatur per creationem vel alio modo qui creaturae non competit, sed omnis forma naturalis in rebus generabilibus & corruptibilibus, excepta anima rationali, est quidam effectus finitus, qui secundum speciem suam potest producit & producitur a virtute finita: ergo nunquam requirit in producente virtutem infinitam nisi producatur per creationem, vel tali modo qui creaturae non competat, sed eius productio in secunda productione etiam si fiat a Deo est per veram mutationem sicut si fieret a creatura, vt statim dictum est: ergo reparatio rei corruptae non necessario requirit virtutem infinitam. differentia ergo virtutis infinitae in agente non potest esse causa quare Deus posset reparare idem numero, non autem natura, quod ergo est in causam quare natura non possit: absque dubio videtur esse illud quod tangit Philosophus secundo de Generatione, scilicet quod idem manens idem semper natum est facere idem, ad hoc autem quod agens faciat idem numero, oportet quod maneat idem in se quo ad virtutem, & idem in habi tudine ad passum vel productum quo ad actionem, cum autem actio naturae interrumpatur non manet eadem habitudo agentis ad passum vel productum, nec eadem habitudo reparari potest, & ideo non potest reparari idem productum secundum numerum, istud etiam inuenitur in Deo per comparationem ad ea quorum substantia deperiit in toto vel in parte, quia actio Dei in creaturam interrumpitur, & ideo non manet eadem habitudo Dei agentis ad creaturam pro prima rei productione & eius reparatione, & haec ratio communis est ad ea quae sunt successiua & permanentia.

Tertia ratio talis est quod idem locus acquiritur pluribus motibus localibus, sed eadem forma secundum naturam vel secundum numerum non acquiritur pluribus actionibus, & causa est, quia motus non terminatur ad locum vt sit, sed vt mobile sit in loco, & ideo non oportet locum variari naturaliter, sed formam oportet variari actione per quam forma acquiritur. Ex hoc potest sic argui. Si eadem forma numero sit in materia pluribus actionibus, oportet quod vtraque actio vel saltem altera terminetur ad formam, non vt sic simpliciter, sed vt sit in materia vel in subiecto, & propter hoc ad eandem formam terminatur generatio hominis & eius resurrectio, quia vel vtraque actio vel saltem altera terminatur ad animam, non vt simpliciter sit, sed vt sit in materia, sed in his quorum substantia deperijt vtraque actio, scilicet productionis & reparationis terminatur ad formam vt sit, & non solum vt sit in hoc, scilicet materia vel subiecto: ergo impossibile est quod hae duae actiones terminentur ad eandem formam.

Quarta ratio talis est, quia si Deus crearet Angelum, & postea annihilaret, & deinde repararet, verum esset dicere quod Angelus bis fuit realiter, & non numeratione agentis, puta Dei qui vnus est, nec cuiuscunque extrinseci ab angelo, quia si Deus nihil fecisset nisi Angelum quem annihilatum postea reparasset, adhuc esset verum dicere quod Angelus bis fuisset, quod non posset verificari nisi numeratione Angeli vel durationis eius, quod idem est.

Quinta ratio talis est, quia eandem formam puta lumen idem numero reparari, aut est possibile simpliciter, aut impossibile simpliciter, si sit possibile: ergo erit possibile virtute naturae, probatur: quia quandocunque aliquis effectus est simpliciter possibilis, & causa est aeque potens nunc & prius, ex tali causa potest idem effectus produci nunc vt prius, si ergo reparatio eiusdem luminis est effectus simpliciter possibilis: ergo causa naturalis quae primo facit, & eo corrupto manet aeque potens vt prius, posset illum modum essendi secundum numerum reparare. Hoc autem est falsum, relinquitur ergo quod reparatio eiusdem luminis secundum numerum est simpliciter impossibilis, talis autem effectus subterfugit omnem causam: ergo per nullam virtutem potest idem lumen secundum numerum reparari.

Sexta ratio est quia multiplicato eo a quo per se & totaliter vel essentialiter dependet effectus, multiplicatur effectus, sed productum illo modo dependet a productione, ergo impossibile est esse vnum productum & duas productiones. Septimo, quia hoc expresse dicit frater Thomas 4. sent. distin. 44. artic. 1. quaestiuncula secunda in solutione tertij argumenti, quod fuit tale. Vnus homo non est plura animalia &c. Ad quod respotendet quod illa ratio concludit optime &c. vt prius recitatum est. Ex quibus clare patet quod intentio eius est quod ea quorum substantia in aliquo deperijt non possunt secundum numerum reparari. Hoc idem dicit in eodem quarto dist. 12. artic. 2. q. 4. in corpore solutionis, & in vltima parte qi77. artic. 5. idem per omnia dicit. Haec autem pars fuit eius opus vltimum & finale, vt patet ex eius incompletione. Haec Durandus. Contra eandem arguit Aureolus probando, quod corruptum redire idem numero aliquo modo implicet contradictionem, primo quia illud quo appraehenso omnibus alijs stantibus eisdem intellectus necessario ponit diuersitatem numeralem circa illud, impossibile est quod illo stante stet numeralis vnitas, si enim illud posset stare cum identitate numerali, intellectus concipiens illud non necessario poneret circa illud diuersitatem numeralem: ergo si appraehenso aliquo omnibus alijs stantibus eisdem intellectus necessario ponit diuersitatem numeralem, videtur impossibile quod illo stante fiet identitas numeralis, sed appraehenso hoc quod aliquid fuit corruptum & redijt, omnibus alijs stantibus paribus, intellectus necessario ponit circa illud diuersitatem numeralem: ergo stante hoc quod aliquid sit corruptum & postea redierit, impossibile est quod illud sit idem numero. maior patet quia si intellectus cogitur aestimare & ponere diuersitatem numeralem, necessario oportet quod hoc sit ex natura terminorum sic occurrentium intellectui qui statim appraehendit talem diuersitatem sine discursu, minor probatur, accipio enim eundem motorem numero idem coelum mobile, eandem terram circa quam moueatur, volo quod omnia ista sint eadem hodie & cras, postea considero reuolutiones coeli ab oriente in occidens, & econtra quae sunt hodie, & vlterius considero reuolutiones quae erunt cras, quaero vtrum istae vbietates & reuolutiones vel circulationes sint eaedem hodie & cras, seu hodie & heri, aut non: si non, habetur propositum. Si vero intellectus considerat istas esse easdem hodie & cras. Contra quia tunc non conciperet plures motus, nec hodie, & cras, nec duos dies, quia per diuersas reuolutiones fiuntem alij, & alij dies: ergo intellectu appraehendente diem hodiernam & crastinam essent dies vnus: ergo intellectus non habet vnde numeret istas vbietates ex numeratione coeli vel motoris vel terrae, circa quam mouetur, quia ista manent hodie & cras, eadem numero: ergo hoc habet ex natura interruptionis, quia eo ipso quo reuolutio & dies concipitur vt interrupta concipitur vt numerata. Similiter sol mouetur ab oriente, & fit aer lucidus, & ascendente sole cessat aer esse lucidus, & post sole redeunte iterum fit lucidus, patet quod intellectus non appraehendit primam lucem & secundam esse eandem, & tamen manet idem sol & idem aer: vnde ergor certe non nisi quia intellectus appraehendit lucem corruptam, & post redeuntem interruptam, & ex hoc necessario numerat ipsam omnibus alijs stantibus eisdem. Similiter idem patet de lumine candelae pluries absconsae & discoopertae quod intellectus necessario numerat hoc solo comprehenso quod lumen interrumpitur & redit.

Secundo arguit sic, quia sicut se habet quantitas permanens ad suum dimensionatum, sic quantitas successiua ad suum quantum, sed si interrumpatur quantitas permansiua necessario numeratur suum quantum, nec manet idem numero, sicut lignum ante diuisionem erat vnum numero, & post diuisionem est plura: ergo sic erit de quantitate successiua quod illud quod est quantum successiuum cuius est ipsum durans, si interrumpatur, necessario cedit in alietatem numeralem, sed esse temporale inquantum significatur per verba sunt quaedam durabilia & mensurata tempore: ergo impossibile est quod si sint interrupta secundum tempus sint eadem numero.

Confirmatur, quia sicut se habet motus ad suam durationem, ita quies ad suam permanentiam, quia tempus mensurat omnia ista, sed interrupta duratione motus non potest concipi idem qui prius. quia non est idem tempus: ergo ita est de quiete & permanentia.

Tertio arguit sic. Quia interrupto intellectu alicuius, interrumpitur & ipsum, & illo non redeunte non redit, oppositum enim implicat contradictionem, sed de intellectu vniuscuiusque esse & actus est duratio & tempus, quia talia significata per modum verbi non possunt intelligi sine tempore & duratione, sed idem tempus & eadem duratio nullo modo potest redire eadem numero si interrumpatur: ergo nec esse aut quicunque alius actus talis. minor probatur primo, quia esse & ea quae significantur per verba includunt in suo intellectu ipsum tempus, vt patet per commentatorem 4. Physicorum, qui dicit quod formalis ratio motus inquantum est passio, est quod sit mutatio coniuncta tempori, & subdit quod verba sunt imposita formis fluentibus, fluxus autem intelligi non potest sine tempore: sed probatur minor quo ad aliam partem, scilicet quod non possit idem tempus aut idem motus redire idem numero, quia impossibile est motum seu tempus corruptum & rediens continuari, alias tempus rediens non fuisset interruptum, nec corruptum illud quod redijt.

Confirmatur primo, quia ratio quare aliqui imaginantur quod corruptum possit idem numero redire est, quia capiunt quod tempus non sit de essentia, & intellectu rei, est tamen de omni intellectu quo res exprimitur per verbum.

Confirmatur secundo, quia impossibile est quod aliquis bis viuat nisi duplici viuere, sed qui prius fuit mortuus & postea reuixit, bis vixit: ergo oportet quod sit duplex viuere: ergo duplex esse, maior patet per simile, quia impossibile est aliquid bis moueri vno motu: ergo impossibile est aliquid bis viuere, nisi per duplex viuere. Quarto arguit quia variata causa variatur effectus, sed causa identitatis in forma corrupta & redeunte est identitas materiae, & agentis secundum actum, ipsius autem corrupti licet sit eadem materia, non tamen est idem agens formaliter & in actu, agens enim formaliter & in actu est per actionem, & formalem productionem, sed productio & actio non est eadem quae redit post interruptionem: ergo nec agens in actu, quod requiritur ad identitatem numeralem. Confirmatur quia sicut actio specificatur ex termino & forma, sic numeratur ex ipso, si ergo non possit redire eadem actio, nec eadem forma.

Contra tertiam conclusionem arguit Aureotlue probando quod omnem rem successiuam corruptam praeter tempus potest Deus eandem numero reparare siue illa sit motus, siue actio, siue relatio. Primo sic. Deus potest facere quicquid facere non est non facere, & quod factum non implicat contradictionem, sed si Deus faciat aliquid quicquid sit siue permanens siue successiuum, quod fuit sub prioritate esse sub posterioritate, nulla est contradictio, quia contradictio est affirmatio & negatio eiusdem de eodem, sed in proposito non sequitur affirmatio & negatio eiusdem praedicati de eodem subiecto. Si enim dicatur quod subiectum prioritatis & posterioritatis est idem numero, non negatur idem de eodem, quia subiectum prioritatis vel posterioritatis non est ipsa prioritas vel posterioritas, si enim substratum prioritatis & posterioritatis esset idem quod prioritas & posterioritas, contradictio esset quod Deus repararet aliquid corruptum prius, quia tunc faceret quod prioritas esset posterioritas. Secundo, quia Deus potest facere contra repugnantiam intellectuum, vbi non potest inferri contradictio primi modi, licet ergo repugnet intellectui ligare quod idem numero reparetur, cuius ratio est, quia duratio est de cointellectu rei, ideo variata duratione intellectus variat necessario ipsum durans, propter quod communiter dicitur quod res permanens non mensuratur tempore, licet inquam hoc repugnet intellectui ligare, quia tamen potest arguere quod ibi non est contradictio, quia praedicatum affirmatum, & negatum non dicitur de eodem, quia non est idem res durans & sua duratio, siue res prior & sua prioritas: ergo &c. Haec Aureolusus Contra eandem conclusionem arguitur ab alijs, quia nulla ratio adducta pro illa conclusione siue a Sancto Thomas siue a Godofredo in secundo quolibet q. 2. siue ab Henrico septimo quolibet quaestio. 14. siue ab ipso Durando efficaciter concludit propositum, quod patet discurrendo per singulas rationes eorum. Godofredus nanque arguit sic primo loco pro illa conclusione. Quia ponere vnitatem cum interruptione essendi in illis, de quorum vnitatis ratione est continuatio, implicat contradictionem, quia ponendo continuationem essendi, negatur interruptio, & ponendo interruptionem, negatur continuatio, & sic ponendo vnitatem in talibus cum interruptione est implicare contradictionem, sed omnia successiua sicut motus & tempus includunt in ratione suae vnitatis continuitatem essendi, quia eorum vnitas est eorum continuitas: ergo ponere vnitatem in talibus cum interruptione est ponere contradictoria, quod ponit qui dicit eundem motum qui fuit reparari, quia discontinuatus est.

Secunda ratio eiusdem talis est, quia qui ponit ea esse simul de quorum ratione est non esse simul contradictionem implicat, sed de ratione prioris & posterioris in motu & tempore est non esse simul: ergo qui ponit ea esse simul, implicat contradictionem, sed qui ponit partem motus vel temporis praeteritam eandem numero reparari non solum ponit prius & posterius esse simul, sed etiam esse idem, quia praeteritum prius & postea reparatum, & sic sequitur quod prius & posterius sint idem, & per consequens simul. Tertia sua ratio est ita, quia ponatur quod mobile moueatur ab a, in c, per b, si ergo eadem pars numero motus quae praecessit potest postea reparari, sequitur quod pars motus quae fuit ab a, in b, possit reparari postea dum mobile moueatur ab a, b, in c, sed hoc implicat contradictoria, quia sequeretur quod idem mobile moueretur simul pluribus motibus differentibus solo numero, & quod eodem tempore moueretur ad b, & a b: ergo eandem partem motus numero quae praecessit posse reparari implicat contradictionem. Hae sunt rationes Godofredi quae videntur esse eaedem cum probatione Sanctus Thomas pro tertia conclusione inducta, & cum probatione Henrici 7. quolibet q. 14. Praedictae tamen rationes non videntur valere, non quidem prima: vnde ad illam respondet Durandus dicens quod quicquid sit de conclusione, ratio tamen prima videtur solubilis, cum enim dicitur quod successiuum ad sui vnitatem numeralem requirit continuitatem, eo quod sua vnitas est sua continuitas.

Dicendum quod continuitas quae requiritur ad vnitatem motus non est continuitas eius cum alio motu, quia sine hac quilibet motus est vnus in se, nec est continuitas eiusdem motus ad seipsum, quia idem non continuatur sibiipsi, sed est continuitas partium continentium eundem motum, sola ergo interruptio huic continuitati contraria soluit vnitatem motus, nuric autem ita est quod interruptio quae esset inter primum motum & eius reparationem non solueret illam continuitatem, nec esset ei contraria, ponimus enim quod sicut prima vice partes motus fuerunt continuitate, ita & in eius reparatione, interruptio ergo quae poneretur solum argueret quod motus primo existens, & postea reparatus non essent duo motus continuitati constituentes per suam continuationem vnum tertium motum, sed non argueret quin esset idem motus primo existens & postea reparatus. Quod autem plus assumitur quod motus requirit ad sui vnitatem continuitatem essendi.

Dicendum quod continuitas essendi quam requirit motus non est quod sit continue & semper, alioquin hoc potest poni dato quod motus corruptus idem numero repararetur, quia tam prima vice quam secunda ponitur quod eius duratio esset continua, successione suarum partium continua. Haec Durandus. Similiter secunda ratio videtur valere, quia vt patet per dicta Aureoli contra tertiam conclusionem recitata, nulla contradictio est quod illud quod fuit subiectum prioritatis, postea sit subiectum posterioritatis: tertia denique ratio non videtur valere, immo sicut dicit Durandus illa ratio clare deficit, quia cum dicitur quod si Deus posset reparare eundem motum secundum numerum, tunc prima pars motus qua transitur ab a, in b, posset reparari dum adhuc durat secunda pars qua transitur a, b, in c.

Dicendum enim quod hoc non est verum quod etiam patet in permanentibus, s enim ponamus quod Deus posset reparare albedinem corruptam in aliquo cui successisset nigredo opposita, vel alia albedo numero differens a prima, tamen non diceremus quod Deus posset reparare eandem albedinem stante nigredine in eodem subiecto vel alia albedine numero differente, non enim possunt opposita esse in eodem simul subiecto, nec duo accidentia solo numero differentia. Similiter in proposito prima pars motus non potest reparari manente secunda, sed nullum argumentum est, non potest hoc modo reparari: ergo nullo modo, immo est fallacia consequentis procedendo a destructione inferioris ad destructionem superioris, aliquid enim implicat contradictionem vno modo quod non implicat alio modo. Haec Durandus, videtur ergo quod rationes illae non sufficienter probent conclusionem. Vlterius videtur quod nec rationes quibus Durandus eandem probat conclusionem valeant, praemittit enim Durandus quomodo successiua vel transeuntia differunt a permanentibus, ex quibus arguit ad propositum. Prima differentia est, quia res permanens duratione sua non interrupta potest pluries sumi secundum se totam & secundum quamlibet partem sui, vt homo vel lapis. Successiua vero & generaliter transeuntia non possunt pluries sumi secundum se, nec per aliquid sui duratione sua non interrupta: secunda differentia est quia res permanentes sunt res proprie & simpliciter, vt homo, lapis, albedo, nigredo, & sic de caeteris. Res autem successiuae non sunt res proprie & simpliciter, sed solum quaedam rerum habitudines vel quidam reales modi essendi, cuius ratio est, quia illud quod adueniens alicui non reddit ipsum magiecompositum quam prius non est res proprie & simpliciter, sed talia sunt omnia transeuntia & successiua, vt motus tempus & huiusmodi, non enim caelum est magis compositum quam si staret, quia motus ad locum nihil variat circa rem, vt dicitur 8. Physicorum, & idem est de motu ad formam quantum est praecise de ratione motus, quia nullam compositionem ponit secundum se circa subiectum praeter illa quae est formae terminantis motum, & est res permanens. Ex prima differentia arguit sic. Minus est rem iam existentem conseruare ne corrumpatur quam corruptam reparare, sed in successiuis & transeuntibus Deus non potest rem conseruare necorrumpatur: ergo fortiori ratione nec potest corruptam reparare: maior videtur manifesta, sed miuor probatur quia si aliquod successiuum vel transiens posset conseruari dum est in esse ne corrumperetur, tunc posset pluries sumi, & sic esset permanens & non transiens. Sed dicet aliquis quod de ratione transeuntis est quod non possit pluries sumi continue, & sua duratione non interrupta, quia tunc esset stans & non transiens, sed nihil prohibet quin possit pluries sumi ea interrupta nec propter hoc erit stans, sed qualibet vice erit fluens & transiens, propter quod maior videtur falsa, quia magis videtur esse contra rationem successiui vel transeuntis quod possit permanere ne corrumpatur quam possit reparati postquam corruptum est. Sed istud non valet, quia si idem successiuum puta idem motus numero potest reparari, verum esset dicere quod mobile subiectum esset bis motum realiter. Illud autem non diceretur ratione numerationis subiecti, quia illud est vnum, nec ratione numerationis spacij, quia similiter est vnum: ergo oportet quod sit ratione numerationis motus vel durationis eius, vel mensurae extrinsecae: si ratione numerationis motus habetur propositum, quia omnis realis numerus est plurium rerum, & ita motus praecedens & sequens non essent vnus motus realiter, sed plures, qnod est nostrum propositum. Si detur quod hoc est propter numerationem durationis, in idem redit, quia duratio motus non est aliud quam motus, & ideo si vnum numeratur realiter, & aliud: nec ratione mensurae extrinsecae vel cuiuslibet alterius extrinseci, quia Deus posset facere quod esset solum motus primi mobilis, & illum posset interrumpere, & iterato reparare, & esset verum dicere quod coelum esset bis motum non per numerationem alicuius mensurae extrinsecae, quia nulla esset, nec per numerationem subiecti vel spacij aut mouentis: ergoper numerationem motus vel durationis, quod idem est.

Item eundem motum posse reparari vel est possibile simpliciter vel impossibile simpliciter, si sit possibile simpliciter: ergo erit possibile virtute naturae, probatio, quia quandocunque aliquis effectus est simpliciter possibilis, & causa est aeque potens nunc, & prius, ex causa tali potest idem effectus produci nunc sicut prius, si ergo reparatio eiusdem motus sit effectus simpliciter possibilis: ergo causa naturalis quae primo facit, & eo corrupto remanet aeque potens, vt prius, posset illum motum eundem numero reparare, hoc autem est falsum, relinquitur ergo quod reparatio eiusdem motus secundum numerum est effectus simpliciter impossibilis, talis autem effectus subterfugit omnem causam: ergo per nullam virtutem potest motus idem numero reparari.

Item si motus posset idem numero reparari, eodem modo posset & tempus, & sic dies quae praecessit, posset statim reparari, & non solum semel, sed semper, & ita totus decursus temporis esto quod duraret in infinitum non esset realiter nisi vnus dies, immo vna breuissima hora vel breuissima pars vnius horae, quia idem argumentum potest fieri de hora & de parte horae sicut de tota die, quae omnia sunt absurda: ergo &c Ex secunda differentia arguit sic licet idem subiectum posset esse successiue sub oppositis formis vel habitudinibus, impossibile tamen est, & contradictionem implicat quod oppositarum formarum vel habitudinum vna sit alia, nec simul nec successiue, sicut possibile est quod eadem aqua prius sit calida & postea frigida, vel quod idem homo primo sedeat & postea stet, sed impossibile est quod caliditas sit frigiditas, vel quod sedere sit stare, sed si idem successiuum vel transiens posset reparari, sequitur quod vna habitudo sit alia: ergo impossibile est quod idem successiuum vel transiens reparetur, monor probatur: quia sicut dictum est successiua non sunt proprie res, sed habitudines rerum, sicut motus essentialiter est successio vel habitudo successionis mobilis in loco, & per eandem rationem partes motus sunt essentialiter partes successionis, partes autem successionis sunt prius & posterius, vel potius prioritas & posterioritas, ita quod quando dicitur quod vna pars motus est posterior & alia priori non est praedicatio denominatiua alicuius habitudinis additae ad partes motus, sed est essentialis, quia partes motus sunt essentialiter ipsa habitudo prioritatis & posterioritatis existentiae mobilis secundum aliam & aliam partem in loco, sicut motus est essentialiter successio eius per totum locum, si ergo pars motus quae praeterijt posset reparari eadem numero, tunc habitudo prioritatis efficeretur habitudo posterioritatis quod est impossibile, vt dictum fuit, patet ergo quod successiua vt motus & tempus non possunt eadem numero reparari. Haec Durandus. Sed quod istae rationes non sufficienter concludant propositum immo sint solubiles ostendit Petus de Palude dicens quod ad rationes illas Durandi potest instari, quia Durus ad suam primam rationem bene instat, nec soluit ad instantiam, sed contra arguit adducendo nouam rationem ad conclusionem, & potest instantia confirmari sic. Plus enim videtur aliquid de nouo producere quod nunquam habuit esse illud quam illud quod aliquod esse habuit illo perdito reparare, si ergo plus est aliquid corruptum reparare quam existens ne corrumpatur conseruare, similiter maius est illud quod nunquam fuit producere quam productum conseruare, sed motum qui nunquam fuit potest Deus de nouo producere: ergo magis productum ne flueret & desineret, conseruare, consequens falsum: ergo & antecedens, & sic si ratio bene concludit quod motus non potest postquam fuit reparari, ita concludit quod antequam fuit non potuit produci, propter quod est dicendum quod maior est vera ex parte agentis, quia non est minoris virtutis producere & reparare quam productum conseruare, sed non ex parte effectus, sunt enim aliqui effectus quibus repugnat conseruari eodem modo nunc & prius sicut fuceessiua, non autem produci, & ideo possunt produci ad essendum, non autem conseruari in essendo.

Ad secundam rationem vt dicit potest instari, quia ex sola numeratione habitionis vel habitudinis potest dici aliquid esse bis habitum sine hoc quod habens vel habitum sit multiplicatum, sicut corpus humanum fuerit in resurrectione bis animatum vel vnitum sine binario corporum, & animarum ex sola habitudine eorum adinuicem multiplicata, ita & in proposito. Item si vltima, sphaera moueretur nihil esset ibi habens nisi coelum, nec habitum nisi motus, nec vbi, nec aliquis terminus, & tamen diceretur bis motum si eius motus interrumperetur, sicut alia corpora quae mouentur ad vbi & locum: ergo.

Ad tertiam potest dici quod idem numero reparari est possibile simplicitrr, & tamen est impossibile naturae, quia quamuis natura agentis & subiecti sint aeque potentia sicut prius, ex quo sequitur quod aeque perfectum effectum possunt producere sicut prius, non tamen se habent eodem modo numeraliter adinuicem sicut prius, sed solummodo eodem specie, & ideo in eundem effectum specie possunt non numero, licet autem materia non eodem modo se habeat ad Deum postquam habuit formam quam prius quando eam a Deo recipiebat, Deus tamen eodem modo se habet ad omnia, & vlterius etiam Deus ex parte obiecti nullam habitudinem requirit: vnde sicut sine subiecto potest producere effectum sic sine hoc quod subiectum habeat eandem habitudinem potest eundem effectum imprimere.

Ad quartam dicit quod bene concludit nisi o est ibi petitio principij, quia cum continuitas sit tota causa vnitatis in rebus successiuis motu & tempore, nullus diceret tempus posse reparari qui negaret de motu. Sed si dicatur quod post diem iudicij erit vna dies nihil ad propositum, quia loquimur de die qui est motus coeli, tunc autem non erit, sed aliquis diceret quod nullum est inconueniensi sit idem dies numero heri, & hodie, sicut non est inconueniens, si est idem asinus germani suscitatus & mortuus, & oculus perditus & restitutus.

Ad quintam dicit quod supponit multa falsa in prologo suo. Primo quod omnes res permanentes sint res proprie & simpliciter dictae, quia hoc est contra eum qui dicit quod relatio est res permanens, quae tamen est habitudo, & per consequens non est res proprie, & simpliciter secundum eum, etiam secundum eum sequentia sex praedicamenta non sunt res, sed habitudines, quorum tnmen situs habitus & vbi possunt hebere esse permanens, quod est contra suam distinctionem: secundo quia cum motus sit actus entis in potentia, & ex actu & potentia proprie dicta sit compositio vera & propria, videtur quod omnis motus cum suo mobili faciat vnam compositionem. Nec obstat quod dicit, quia non variat aliquid circa subiectum, quia verum est de motu ad vbi in mobili incorruptibili, sed falsum est de mobili corruptibili quod per motum calesit, motus autem ad formam per se variat aliquid circa subiectum quantum ad accidentalia, sed quantum ad substantiam non nisi per accidens inquantum generatio & corruptio sunt termini alterationis extrinseci: tertio quia continuitas successiua quae per essentiam est motus non est habitudo, sicut nec continuitas manens, vt linea, superficies, corpus, quia simul iste species quantitatis ponuntur in praedicamentis, & sicut diuisibilitas in ea quae insunt est ratio communis quantitatis, ita continuitas omnis quantitatis continuaetam permanentis quam successiue, differentia autem diuisiua alicuius praedicamenti non videtur esse species alterius, cum praedicamenta sit impermixta: vnde cum continuitas & prioritas sint differentiae quantitatis, quia prima diuidit contra discretum: secunda contra permanentem, videtur quod ista non sint essentialiter habitudines quae sunt de genere relationis. Haec Petus Ex quibus videtur quod rationes Durandi non sufficienter probant conclusionem istam. Vlterius videtur quo nec rationes quorundam aliorum ad eandem conclusionem sufficiant, arguunt enim sic primo, quia sicut continuitas est de ratione lineae sic de ratione temporis, sed Deus non potest facere quod linea discontinua sit vna, quia cum numerus causetur ex diuisione continui, contradictio est quod sit continuum actu diuisum, & non sit ibi numerus, & sic esset vnum & non vnum, sed multa: ergo similiter ex quo motus est interruptus non est vnus.

Secundo arguunt, quia Deus non potest facere speciem generis alicuius simul cum oppositis differentijs, sicut non posset facere aliquod animal quod simul esset rationale & irrationale, sed praesens praeteritum & futurum sunt differentiae per se essentiales in motu & tempore: ergo non potest facere de praeterito praesens, vt scilicet quod est praeteritum idem numero sit praesens. Tertio arguunt quia contradictio est quod idem sibiipsi succedat, cum autem posterius succedat priori facere de motu praeterito praesentem est facere quod vnum & idem, & secundum idem sit prius & posterius, & sibiipsi succedat, immo quod sit & non sit, quia quod praeterierat non est, & quod est non praeterijt. Hae sunt rationes eorum. Sed istae non videntur valere ad propositum concludendum, vt dicit Petu. Nam contra primam est instantia, quia sicut Deus non potest facere quod duae lineae simul existentes in actu diuisae sint vna, sic etiam non potest facere quod duo motus simul existentes discontinuati sint vnus, nec de hoc est quaestio. Sed sicut potest facere quod linea annihilata eadem numero reparetur, & habebit eandem numero continuitatem quam prius non obstante discontinuitate temporis quae fuit media, sic & motum qui fuit cum sua continuitate reparabit non obstante quod sua continuitas fuerit interrupta, sicut & continuitas lineae fuit annihilata. Similiter vt dicit secunda ratio videtur non valere si motus est alia res a tempore, quia licet non possit fieri de praeterito praesens, sicut nec de albedine nigredo, si tamen hoc est verum, tamen sicut subiectum quod est album sit nigrum, sic videtur quod motus qui erat subiectum temporis praeteriti vel futuri fiat subiectum temporis praesentis, immo plus videtur quod de vno contrario fiat aliud formaliter, quia non est maior incompossibilitas inter contraria proprie dicta puta albedinem & nigredinem quam inter formas substantiales distinctas per differentias oppositas puta animatum & inanimatum, sed Deus posset subito facere de trunco vitulum, & de non viuo viuum, & econtra: ergo de albedine nigredinem, sed ibi est subiectum commune quod remanet, & forma cedit formae, non vna fit alia, ideo &c. Denique tertia ratio non videtur valere, vt dicit Petus quia diceret quod Deus non posset facere quin praeteritum sit praeteritum, sed idipsum quod est praeteritum potest resumere vt & fuerit praeteritum, & nihilominus sit praesens & futurum, si enim Deus coelum dum mouetur annihilaret, & postea repararet, nihil prohibet vt videtur quod cum eadem latione quae prius mouebatur ipsum repararet, & ideo &c. Vlterius Bernardus de Gannaco in impugnationibus Henrici quolibet 7. q. 14. arguit quod Deus posset eundem motum numero reparare, quia sicut interruptio in esse aliorum non impedit propter identitatem ordinis ad potentiam diuinam, sic nec in motu: ergo &c. Vbi sciendum quod Bernarus ibidem inducit aliquas rationes generales ad probandum quod Deus esse corruptum, vel annihilatum potest idem numero reparare dicens. Corrupta aliqua forma, certum est quod materia manet eadem numero, & etiam potentia ad formam secundum quod materia est sua potentia, sed secundum quod in materia distinguimus istam potentiam per respectus diuersos ad formas diuersas non manet eadem potentia. Potentia autem hoc secundo modo dicta dicit ordinem ad talem vel talem formam, sed in materia non manet amplius ordo ad formam corruptam eandem numero reparandam, quia matetia non est per se in potentia ad formam quae pe agens naturale non potest in ea introduci, quia potentia passiua non extendit se vltra actinam quae sibi correspondet, nullum autem agens naturale potest eandem formam numero reparare, cum non possit eandem transmutationem numero repetere: ergo in materia non remanet potentia ad eandem numero formam quae corrupta est reparandam; sed ad eandem in specie solum. Identitas autem talis potentiae nihil facit ad hoc quod idem numero resurgat, bene tamen manet materia in potentia ad eandem formam, sed haec potentia non est naturalis, sed obedientialis, quia solum respectu Dei qui potest in materia facere quicquid non implicat contradictionem, quod non est si eadem forma numero reparetur. In materia autem praeter potentiam naturalem, est potentia obedientialis sicut & in caeteris creaturis, & quia nulla corruptio vel annihilatio. diminuit de diuina potentia aliquid, sicut Deus potuit hanc formam producere antequam produceretur, ita potest postquam corrupta est, vel etiam annihilata: vnde si materia prima annihilaretur Deus posset eandem numero reparare, cum eius annihilatio nihil subtrahat diuinae potentiae.

Item diuina potentia eo quod potentia habet quendam ordinem ad omnia per ipsam possibilia saltem rationis, quia entis ad non ens non est nisi relatio rationis. Iste autem ordo non tollitur ex parte diuinae potentiae per annihilationem cuiuscunque, quia ita potest Dei potentia circa nihil sicut circa aliquid: vnde aeque potest producere lapidem de materia, & de nihilo: ergo anuinitatio rei non impedit quin Deus possit eam reparare. Ex quo etiam patet quod interruptio in esse non impedit quin Deus eandem rem numero possit reparare, quia eundem ordinem quem habet potentia Dei ad illud esse, semper habet, ita quod licet fiat interruptio in ipso esse, nunquam tamen in illo ordine quin semper illud esse dependeat a potentia Dei, licet quando illud esse est in actu, potentia Dei influat, quando autem non est, non influit, & ideo infinities potest idem numero quantumcunque corruptum vel annihilatum fuerit reparare, & hoc est proprium Deo, & nulli alteri agenti, cuius potentia non habet eundem ordinem ad rem quae est, & ad illam quae non est, cum potentia creata non respiciat nihil quasi potens aliquid de nihilo producere sicut potentia Dei.

Item quod producitur per eandem actionem numero potest esse idem numero etiam in naturalibus, sed Deus eadem actione numero producit hoc productum cum primo producitur, & cum secundo, quia ex parte Dei non diuersificatur actio, nec ex parte eius in quo recipitur, quia hoc non diuersificat necessario actionem quod non requiritur ad eam, receptio autem in subiecto non requiritur in actione diuina quae nullum subiectum necessario requirit, nec terminus diuersificat, quia sicut Deus concepit hoc productum producere quando primo producit, ita etiam quando annihilatum estipotest idem concipere quod iterum infinities producatur: vnde sicut conceptus diuinus semper fertur super hoc productum quantumcunque annihiletur, ita potest & potentia qua agitur semper per eandem actionem. Quod patet in simili, aedificator enim potest concipere eandem domum numero quam prius fecit quae modo corrupta est & producere eandem specie, non numero, quia alia & alia actione agit nunc & prius, alia autem & alia actio requirit alium, & alium terminum, sed quia Deus eadem actione semper agit, idem frequenter potest esse terminus suae actionis, non ergo identitati potentiae materiae vel cuiuscunque creaturae imponendum est quod possit idem numero resurgere, sed diuinae potentiae quae potest quicquid non implicat contradictionem, hic autem nulla contradictio est cum interruptio in esse respectu diuinae potentiae non faciat aliquam diuersitatem in esse. Haec ille.

Et postea subdit, sicut supradictum est ista argumenta ita concludunt de successiuis sicut de permanentibus, quare &c. Vltimo arguitur contra ea quae dicit Sanctus Thomas in quarto & supra recitata sunt, arguit siquidem Scotus quod aliquid totaliter anmihilatum possit per Dei potentiam idem numero reparari. Primo quia ad hoc est auctoritas Augustini. 22. de ciuitate Dei capit. 2. vbi loquens de carne hominum reddenda in resurrectione. Et si inquit omnibus perijsset modis, nec vlla eius materia in vllis naturae latebris remansisset: vnde vellet eam repararet omnipotens: ergo totaliter corruptum & destructum in totali esse potest idem numero reparari. Secundo, quia si destructum esset annihilatum, illud nihil sequens annihilationem esset eiusdem rationis cum nihilo quod esset terminus a quo creationis, patet quia istae mutationes oppositae haberent idem pro termino vna pro termino a quo alia protermino ad quem, sed nihilum praecedens creationem non repugnabat quin illud cui opponitur posset creari: ergo & post annihilationem poterit recreari idem numero.

Confirmatur ratio, quia planum est quod &x parte causae manet eadem potestas, ex parte autem lapidis esto quod lapis sit annihilatus, tanta est possibilitas simpliciter ad esse post annihilationem quanta ante creationem, quia non magis. includit contradictionem, nec illud nihil in quo cesset lapis magis priuat possibilitatem, quia non priuat nisi tanquam oppositum, sed eidem & essentialiter opponebatur ante creationem: ergo &c. Tertio, quia in homine est aliqua entitas positiua quae neque est pars materialis, nec formalis, nec partes sicut probatum est in tertio. Et arguitur sic, quia aliquid est ibi causatum a causis intrinsecis, sed nec causa materialis nec causa formalis est causata a causis intrinsecis, nec ambo simul, est ergo ibi aliqua alia entitas a causis diuisim acceptis, & illa destruitur, alioquin homonon esset vere mortuus, quia non esset corruptio totalis entitatis hominis, & tamen illa entitas reparabitur eadem numero, alioquin non esset idem homo: ergo. Quarto, quia si Deus in hoc instanti & in toto tempore medio vsque ad b, & in instanti b, conseruaret istud esse, concedendum esset quod esset omnino idem numero: ergo si in a conseruat & idem in b, instanti, & in tempore non conseruet, erit idem, & tamen erit interruptum in tempore intermedio, probatur consequentia, quia identitas istius esse vt est in b, ad seipsum vt est in a, non dependet essentialiter ex conseruatione pro illo tempore medio, quia neque vt a causa formali, neque vt a causa materiali, nec vt a quacunque causa essentiali. Hoc etiam probatur aliter, quia alioquin non posset Deus idem esse causare in aliquo instanti posteriori quod in instanti priori, quia si instanti priori causat, & in tempore sequenti conseruat illud esse, vt conseruatum in tempore essentialiter requireretur ad identitatem illius causae in instanti b, & si tunc non esset conseruatum in illo tempore, sed primo causatum in b, non posset creariidem. Quinto, quia diuersitas posteriorum non arguit diuersitatem priorum essentialiter, sed illa instantia ad ipsum esse permanens sunt essentialiter posteriora: vnde& idem esse manet in quibuscunque instantibus succedentibus: ergo fiue fiat continuatio inter illa instantia siue non, non minus ipsum esse poterit idem esse. Vel sic, si idem esse esset in a, & in tempore sequenti in b, esset idem in a, & in b, ergo si destruatur posterius eo quod est durare in tempore intermedio, adhuc non necessario sequeretur ex hoc diuersitas eius in a, & in b. Sexto, quia ex illa radice quod esse simpliciter interruptum vel destructum non potest redire idem, sequuntur multa inconuenientia.

Primum est quod Deus non posset resuscitare brutum idem numero, cuius oppositum nonum quam legitur factum miraculose a Sanctis, patet de tauro quem suscitauit Sanctus Syluester, vt habetur in legenda eius & hoc negare Deo esse possibile videtur esse magnae infidelitatis, & tamen anima eius sensitiua interrupta est, & destructa: secundum est quia omnia accidentia quae corrumpuntur in corruptione hominis vel ante resurrectionem non possent eadem numero redire, & tunc homo resuscitatus non habet eandem propriam passionem numero quam prius, quia ista propria passio non mansit post mortem, quia erat totius vt totius & non tantum animae, sed consequens est impossibile quod sit idem sub specie, & non habeat eandem propriam passionem: tertium est, quia potentiae animae sensitiuae quae secundum te sunt accidentia, cum non sint accidentia solius animae, sed totius compositi primo de sensu, & primo de somno non possent redire eaedem, & ita homoresuscitatus non haberet eandem potentiam viuisiuam vel auditiuam: quartum est quod non haberet eandem quantitatem numero, quia illa non manet nec in materia sola manente, nec in anima intellectiua: igitur &c.

Septimo positio tua deficit, quia totum esse hominis potest manere non interruptum. Primo quia vt probatum est entitas totalis interrumpitur: secundo, quia esse animae intellectiuae non est totale esse hominis vt tu accipis, quia omne ens habet aliquod esse, sed homo vt homo est aliquod ens, & non tantum anima: ergo habet aliquod esse proprium, & non tantum esse animae: tertio, quia contradicis tibi, quia alibi dicis quod status animae in corpore est perfectior quam status eius extra corpus, quia est pars compositi, & omnis pars materialis est respectu totius. Contra hoc arguitur, quia quod habet totaliter idem esse non est imperfectius ex hoc solo quod non communicat alteri idem esse, sed per te anima separata habet totaliter idem esse quod coniuncta, immo esse quod est totale esse hominis quod communicatur corpori: ergo ipsa in nullo est imperfectior pro eo quod non communicat idem esse corpori, maior apparet, quia perfectio naturaliter praesupponitur ei quod est communicare perfectionem: ergo non est maior vel minor per hoc quod communicat vel non communicat, & hoc maxime si per talem communicationem nullum aliud est esse totius quam istud idem:

Quarto, quia in homine est aliqua forma substantialis alia ab anima intellectiua, & per consequens cum cuiussibet formae sit dare esse, anima intellectiua non est totale esse compositi: ergo &c. Octauo, quia tunc cum in morte Christi relatio maternitatis quae erat in Virgine ad Christum fuit interrupta in passione Christi, sequitur quod post passionem non est eadem mater numero quae prius. Haec Scotus in forma. Contra eandem conclusionem arguit Aureolus, & primo probat quod dicere quod nulla realitas quae in morte fuit corrupta redeat eadem numero in resurrectione, est derogare veritati resurrectionis, immo negare resurrectionem, tum quia resurrectio est eius quod cecidit iterum resurrectio nisi autem aliquid corruptum & perdens esse iterum redeat, non stat veritas diffinitionis resurrectionis: ergo nec veritas diffiniti, quia ille casus non est localis, sed secundum entitatem in non esse, tum secundo quia sorte corrupto corrumpitur eius humanitas quae est tertia entitas distincta a materia & forma, & illa eadem numero redibit in resurrectione: tum tertio, quia dato opposito sequuntur innumerabilia inconuenientia, vtputa quod sanguis Christi quem resumpsit in passione non fuit idem numero & ante passionem quia ille fuit corruptus, nec eius forma substantialis mansit, cum non sit animatus anima Christi. Similiter quod capilli sanctorum quorum constat formam substantialem in morte corrumpi non resurgent idem numero contra illud Euangelij. Capillus de capite vestro non peribit. Similiter sequitur quod non redibit eadem propria passio indiuidui, quia illa per te est ac. cidens & corrumpitur in morte. Sequitur etiam quod nonredibit eadem masculinitas & faemineitas, similiter nec eadem filiatio. Similiter sequitur quod non redibit eadem caro numero, quia caro siumana non dicit solam materiam & formam, sed dicit etiam materiam accidentibus effectam, ex secundo de Anima vbi habetur quod caro est medium calidi & frigidi & humidi & sicci.

Item quod sensus tactus non redibit idem numero ac per hoc nec idem animal, similiter nec idem oculus, quae omnia sunt contra sacram scripturam. Secundo probat quod dicere quod nullum corruptum possit idem numero redire diuina virtute derogat diuinae omnipotentiae, tum quia Augustinus 22. de ciuitate Dei cap. 2. vbi quaerens quomodo caro comesta a vermibus incinerata & dispersa resurgeret & redibit eadem, dicit hoc non esse difficile apud illum qui nouit omnes partes, & dato secundum eum quod non remaneret, sed omnibus perisset modis vt nulla eius materia in vllis naturae latebris remansisset: vnde si vellet, repararet eam altissimus omnipotens, tum quia in principio capituli quaerens de cicatricibus martyrum si remanebunt & redibunt, dicit quod apud omnipotentem possibileest quod redeant, & hoc oportet concedere de Christo secundum textum Euangelij, cum apparens Apostolis post resurectionem dixit. videte manus meas, & pedes meos, quia egoipse sum: ergo redierunt eaedem cicatrices. Aliter non fuisset efficax argumentum Christi ad probandum resurrectionem, diceretur enim sibi quod non sunt istae cicatrices, sed aliae, tum quia Damascenus quaerens possibilitatem resurrectionis non vadit ad aliud quam ad resurrectionem Christi: vnde lib. 4. cap. vltimo dicit. Non ens factum & effluxum reparare poterit idem iterum omnipotens, tum quia textus canonis hoc idem ostendit, vt patet de virga virtute diuina conuersa in serpentem, & iterum redeunte eadem numero, & de manuMoysi quae prius fuit facta leprosa quae postea redijt ad priorem statum, tum quia miracula sanctorum hoc testantur, vt patet de tauro quem Sanctus Syluester suscitauit. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et ideo ad primum Scoti contra primam conclusionem dicitur quod auctoritas Philosophi quae adducitur de tertio capit. octaui Metaphysicae non est ad propositum vsquequaque, quia Philosophus non loquitur ibidem deidentitate vel distinctione numerali, sed solum de specifica, quod patet per expositionem Sancti Thomas super eodem loco, vbi sic dicit. Quia Philosophus superius dixerat quod vna erat materia omnium, posset aliquis dubitare quomodo ex vna materia diuersitas rerum procederet. Antiqui enim naturales attribuebant hoc casui tollentes causam agentem, ponentes per raritatem & densitatem ex vna materia rerum diuersitatem produci. Hoc ergo remouet Philosophus, & dicit primo quod contingit vna materia existente fieri diuersa propter causam mouentem, aut quia est alia, & alia causa mouens, aut quia eadem causa mouens se habet ad operandum diuersa diuersimode. Videmus enim ex ligno fieri archam, & lectum ab vno artifice secundum diuersas formas artis quas apud se habet, quia vero licet materia prima sit communis omnibus, tamen materiae propriae vel proximae sunt diuersae diuersorum. Ne quis totam diuersitatem iterum attribuat mouenti, & nullo modo materiali principio subiungit quod in quibusdam diuersorum ex necessitate est diuersa materia propria. Non enim quodlibet natum est fieri ex materia qualibet, sicut serra non fit ex ligno, nec etiam est in potestate mouentis vt hoc fiat, nec enim potest facere serram ex lana vel ligno quae propter suam mollitiem non sunt apta ad opus serrae quod est secare, patet igitur quod diuersitas rerum est ex mouente & materia, si ergo contingat aliquod idem secundum speciem fieri ex alia, & alia materia, vt phialam ex argento, & auro, manifestum est quod principium mouens erit idem secundum artem, si enim materia esset diuersa & mouens diuersum necesse esset quod etiam factum esset diuersum. Haec ille.

Ex quibus, & multis alijs dictiPhilosophi eodem capitulo patet quod ipse non intendit quod ad identitatem numeralem agentis, & materia sequatur identitas numeralis effectus, sed solum specifica, & ad diuersitatem specificam illorum sequitur diuersitas specifica effectus. Vtrum autem ille idem effectus numero qui producitur ab vno agente posset produci ab alio agente eiusdem speciei de eadem materia vel subiecto, visum fuit in secundo, quod non, licet arguens oppositum dicat in 2. sent. in quo plane contradicit sibijpsi, quia nunc dicit quod si agens sit alius numero effectus erit alius numero. Huic solutioni concordat Durandus respondens ad hoc argumentum in hac forma. Dicendum inquit quod agente & materia seusubi.qo manentibus eisdem secundum numerum non oportar esse eundem effectum secundum numerum, quia si vnitas agentis & materiae sen subiecti sufficit ad vnitatem effectus, tunc sequeretur quod eadem numero circulatio coeliquae fuit heri esset hodie & cras, & sic semper, quia idem nuero coelum manet & eadem numero intelligentia mouens, hoc autem est absurdum. Ipsi etiam sibijpsis contradicunt, quia alibi dicunt quod si in aliquo instanti appropinquaret ignis ligno generaret hunc ignem, & si in alio instanti appropinquaret alius ignis eidem ligno generasset eundem ignem numero: ergo secundum eos diuersitas agentium secundum numerum non causat diuersitatem numeralem effectus, quare nec identitas identitatem: ergo supposito eodem subiecto & eodem agente secundum numerum, non est necesse effectum esse eundem secundum numerum. Quod autem dicit Philosophus 8. Metaphys. quod diuersitas effectus est ex diuersitate agentis vel materiae, intelligendum est de diuersitate specifica, sicut Philosophus exemplificat de archa & lecto quae fiunt ex ligno propter aliam & aliam formam existentem in mente artificis quae mouet ad vtrunque, vnde pluralitas numeralis effectuum non cadit sub illa regula. Haec Durandus. Sed hanc responsionem quo ad aliqua conatur Petrus labefactare dicens quod solutio illa quo ad illud quod dicit de diuersitate & identitate agentis & patientis non videtur valere, quia si diuersa agentia producunt vnum effectum non propter hoc sequitur econtra quod vnum plura vel diuersa, quia in diuinis pater & filius spirant vnum, sed non propter hoc filius duos. Nec in creaturis videmus necesse, cum ad vnum effectum concurrant quatuor causae quod quaelibet earum faciat plures effectus, immo necesse est contrarium. Solutio autem licet sit bene ad mentem Philosophi, tamen a simili potest argui quod sicut diuersitas specifica effectus nunquam est nisi ex diuersitate agentis vel patientis specifica, sic nec numeralis nisi ex numerali, propter quod potest dici quod idem manens idem & eodem modo se habens specie, idem facit specie siue illud esse specificum sit secundum substantiam vel secundum accidens absolutum vel relatiuum, quod tuncconcurrit necessario ad agendum, sicut idem approximatum agit, non approximatum vero non agit, cumagere & non agere difrerant plusquam genere. Inter agens autem & patiens non est differentia in his nisi in habitudine propinquitatis & distantiae. Et similiter quia approximans nunc & prius non est idem numero, sicut nec motus localis, cuius est terminus, ita nec effectus eius nunc & prius est idem numero, secus autem in Deo vbi nulla est variatio per hoc, quia nunc causat & prius. Haec Petrus. Et addit quod non sequitur. Est idem numero agens & materia: ergo idem est effectus, quia si idem homo per eandem viam vadat & redeat, non propter hoc est eadem itio nec ambulatio, quia in prima volet habere nouam mercedem & iuste, non sic in secunda. Similiter si dicatur quod ambulatio non est res permanens, sed successiua.

Dicendum quod motus ita est effectus, sicut res permanens, vnde si ad vnitatem agentis & materiae sequitur vnicus effectus, ita tenebit in motu sicut in re permanente. Rursus quia si quis eadem penna in eadem tabula rescribat litteram deletam, vel in eadem caera numero, non propter hoc est eadem littera nec figura numero quae prius. Rursus idem agens, scilicet sol generauit non coagente agente particulari, nisi forte continuitate, puta vermes in terra, nec propter hoc resuscitauit eundem vermem numero. Similiter si vxor nutriretur solis carnibus filiorum suorum cognita a patre eorum regeneraret idem numero si ratio illa valeret, quia idem numero agens qui prius Deus homo solidem patiens eadem materia menstruum in viro quod est falsum, ideo &c. Haec Petrus & bene, nisi quo ad illa in quibus impugnat solutionem Durandi. Cum enim dicit quod diuersa agentia producunt eundem effectum &c. si intelligat quod quodlibet illorum producat illum effectum, puta tanquam causa efficiens totalis & sufficiens non tanquam pars causae totalis & per se sufficiens, & quodlibet illorum producat effectum in eodem gradu & ordine causalitatis, puta tanquam immediata propria & proxima, & non quod vnum sit causa vniuersalis, aliud causa proxima, nec vnum tanquam exficiens mediatum, & aliud immediatum, sed quod quodlibet sine alio sufficeret producere, tunc falsum supponit, quia casus ille nunquam contingit. Ille enim calor qui producitur a duobus calidis non posset idem numero produci ab vnico illorum vt visum fuit 2. sen. Si autem intelligat quod duo agentia alio modo possint concurrere ad productionem eiusdem effectus in numero quam sit dictum non est ad propositum.

Nec valet quod dicit de patre & filio producentibus vnicum Spiritum sanctum, quia pater & filius in tali productione non sunt duo principia Spiritus sancti, sed vnum. Nec agunt duabus actionibus, sed vna, nec sunt plura agentia substantiue, licet sint plures agentes adiectiue. Quod autem vlterius dicit de quatuor causis specifice distinctis concurrentibus in creaturis ad eundem effectum in creaturis, non valet ad propositum, quia solum loquimur de pluralitate causarum efficientium. Dicitur ergo quod impossibile est eundem effectum numero a diuersis efficientitibus totalibus per se sufficientibus simul vel successiue produci, & quod diuersificato efficiente per se sufficiente, diuersificatur effectus, nec tamen oportet quod ad identitatem solius efficientis vel solius materiae aut subiecti vel amborum sequatur idem effectus numero, nec hoc vult Philosophus, tamen secundum dicta Scoti sicut identitas causarum infert identitatem effectus, ita diuersitas diuersitatem effectus, sicut patet ex recitatis in 2. sent. Cum autem vlterius dicit Petrus quod videtur posse argui, quod possit diuersitas specifica effectuum semper requirit aliquam diuersitatem specificam in causa efficiente, ita diuersitas numeralis effectuum requirit diuersitatem numeralem in causa &c. Dicitur quod non valet consequentia, quia plura requiruntur ad distinctionem specificam quam ad numeralem. Conceditur tamen quod in causis & effectibus creatis distinctio numeralis effectuum necessario requirit aliquam distinctionem in causis efsicientibus vel materialibus, sed non oportet quod talis distinctio sit secundum realem diuersitatem substantiae ipsius efficientis vel materiae, sed sufficit aliqua distinctio accidentalis, puta quia alia actione vel motu aut mutatione agit nunc quam prius. Ad diuersitatem autem motus vel actionis sufficit interruptio temporis, caetera dicta Petri stare possunt.

Ad secundum quod est replica contra primam responsionem ibidem recitata. Dicitur primo quod illa responsio bona est si intelligatur modo statim expresso scilicet quod diuersitas numeralis effectus potest contingere ex sola alietate actionis quae contingit ex interruptione temporis. Dicitur secundo quod prima replica contra illam responsionem non valet, quia consequentia principalis non valet, nec eius probatio, quia licet continuitas temporis intermedij nihil faciat ad identitatem rei permanentis vt permanens est, facit tamen ad eius vnitatem & identitatem vt subest motui vel mutationi, & a qua dependet vt a per se causa, & vt a principio quo vel quod, sic autem est de omni producto ab agente naturali. Cum ergo nullum agens naturale possit actionem praeteritam resumere, consequenter nec potest terminum illius actionis iterum producere, quia nunquam duae actiones eiusdem ordinis possunt terminari ad eundem effectum in numero, per quarum quamlibet realiter de non esse in esse producatur realiter, & per aliam non produceretur, sed prius existens alicui materiae communicaretur vel vniretur sicut patebit ex post dicendis. Illa autem quae arguens adducit de influentia nihil valent tum quia cum dicit quod similis influentia cum alio agente sufficit ad identitatem effectus qui producitur ab isto agente in se falsum est, & vt prius dictum est contradicit dictis in primo argumento, vbi vult quod causa & effectus se consequuntur in identitate & diuersitate, tum secundo, quia falsum assumit in secunda forma, scilicet quod influentia caelinon sit aliquid absolutum, sed pura relatio. Huius enim falsitas patet, quia talis influentia est principium agendi realiter, quod non competit puro respectui, & propter multa alia illud secundum argumentum non valet. Concordat huic responsioni Durandus. Inquit enim sic. Vnitas & entitas effectus existentis in tribus signis temporis dependet per se a causa sua conseruante & ab actione per quam conseruatur quae actio interrumpitur si effectus sit in secundo signo. & non primo vel econtra. Actio autem interrupta & maxime naturalis non potest per naturam eadem numero redire, quare nec terminus actionis. Haec ille.

Sed ista solutio non placet Petro. Ideo aliter respondet dicens quod existentia hodierna vt sit eadem cum ante hesterna dependet ab hesterna, non simpliciter nec respectu Dei, sed secundum quid & respectu creaturae, quae creatura conseruando ante heri, & cessando conseruare heri si hodie reincipiat conseruare non eodem modo se habet nunc sicut prius, quia est mutata de ocio in actum, quia omne agens creatum refertur realiter ad passiuum, quod Deo non conuenit. Ideo creatura agit aliud nunc quam prius necessario, quia habet se aliter nunc quam prius, & non eodem modo, & per oppositum semper se habens nunc vt prius si de necessitate naturae ageret, semper ageret eundem effectum quem prius, nisi effectui repugnaret stare sicut motui, vel quia agit vt vult, facit hoc quando vult, & non quando non vult. Haec Petrus. Mihi tamen videtur quod responsio Durandi dum tamen non extendatur ad Deum est bona, & secundum mentem Sancti Thomae vt patet in primo articulo.

Ad tertium principale dicitur quod idem numero permanens bis produci non est simpliciter impossibile, sed simpliciter possibile respectu Dei, non autem respectu creaturae. Ideo consequentia secunda ibidem facta non valet, quia dicitur, hoc non est simpliciter impossibile: ergo est in causalitate omnium eorum, in quibus fuit, sed est fallacia consequentis. Concordat huic solutioni Petrus soluendo quintum Durandi contra secundam conclusionem quod est huic simile. Dicit enim sic. Idem numero reparari est possibile simpliciter, & tamen est impossibile naturae, quia quamuis natura agentis & subiecti sint aeque potentia sicut prius, ex quo sequitur quod aeque perfectum effectum possunt sicut prius, non tamen se habent eodem modo numeraliter ad inuicem sicut prius, sed solum eodem modo specie, & ideo in eundem effectum specie possunt non numero, licet autem materia non eodem modo se habeat ad Deum postquam habuit formam vt prius quando eam a Deo recipiebat, Deus tamen eodem modo se habet ad omnia. Et vlterius etiam Deus ex parte obiecti nullam habitudinem requirit, vnde sicut sine subiecto potest producere effectum, sic sine hoc quod subiectum habeat eandem habitudinem potest eundem effectum imprimere. Haec Petus Ad hoc etiam faciunt bene dicta Bernardus de Gannaco contra Henricum recitata contra tertiam conclusionem, scilicet qualiter forma corrupta vel destructa non amplius remanet in potentia naturali materiae in ordine ad actum naturalem, licet remaneat in potentia obedientiali materiae in ordine ad Deum, & de hoc amplius postea dicetur.

Ad quartum dicendum est sicut ad secundum respotendet Durandus, quia scilicet in casu argumenti si radius produceretur continue a sole in primo & vltimo instanti & tempore intermedio, tunc continue maneret eadem actio & mutatio, ideoque nimirum si continue permaneret idem numero effectus. Secus autem est vbi radius non producitur nec conseruatur tempore intermedio, quia tunc interrumpitur prima actio, a cuius identitate numerali dependet identitas numeralis radij, ideoque radius in vltimo instanti productus non est idem numero qui prius, sed idem specie, sicut & productio vltima cum prima: siue ergo identitas radij in vltimo instanti dependeat ab existentia eius in tempore intermedio siue non, tamen constat quod dependet a prima productione, quae quia non potest resumi, nec consequenter identitas radij, sed est alius & alius. Potest etiam responderi ad hoc sicut respondet Petrus ad secundum in forma, ideo sicut dicit ad secundum dicatur ad quartum.

Ad quintum patet responsio ex dictis Bernardus superius recitatis. Si enim loquamur de potentia materiae quo ad suum absolutum, antecedens est verum, sed consequentia non valet. Si vero loquamur de potentia materiae quo ad absolutum & quo ad ordinem, quem dicit ad formam, tunc consequentia bona est, sed antecedens est falsum. Nec eius probatio in hoc se su procedit, sed duntaxat in primo: vide ergo per longum dicta Bernius quia optime faciunt pro hac solutione. Et similiter ea quae dicta sunt in solutione secundi argumenti de potentia naturali & obedientiali.

Ad sextum respondet Durandus dicens quod negatio praecedens productionem rei & sequens sunt eiusdem rationis quantum est de natura negationis, & secundum hoc neutra impedit productionem rei, sed sequens negatio, non quatenus negatio solum, sed quatenus interrumpens entitatem rei praeexistentis, facit quod productio sequens non est eadem cum praecedente, propter quod nec res producta potest esse eadem. Hoc autem non facit negatio. Haec Durandus. Sed ista solutio non placet Petro, dicit enim, quod ista solutio non valet, quia concluderet quod nec Deus potest idem numero reparare, econtra solutionem suam est, quia negatio praecedens tollit omnem entitatem rei, non autem est plus entitatem rei interrumpere ad tempus aliquod praecedens, & ad tempus supponere, quam ipsam ad omne tempus praecedens negare, quanto enim aliquid plus distat ab entitate, tanto minus potest fieri ens, vnde si non obstante quod res nunquam habuit esse eadem numero potest produci, multo magis semel habuit esse dum tamen hoc ei non repugnet, nec agenti: ergo quod est talis quod non potest pluries sumi, sed tantum semel, tunc similiter res illa potest fieri tantum semel non pluries vt motus. Fieri enim terminatur ad esse, & cui repugnat pluries esse & fieri. Idem est quando repugnat agenti vt creaturae, nam sicut alicui creaturae repugnat pluries agere vnum effectum in specie, vt corporali quae fatigatur, & tandem deficit, sicut animalia cessant generare: sic repugnat toti creaturae eundem effectum numero saepius agere, quia omnis creatura aliter se habet postquam egit quam ante, vnde non potest agere sicut ante in omnibus & per omnia, etiam si alias non sit ex parte effectus repugnantia. Nec est dicendum quod non sit defectus ex parte effectus nec agentis, sed ipsius actionis, quia vbi est actio simplex sine motu & mutatione nihil ei repugnat principio vel termino, motui autem & mutationi aliquod repugnat ex se quod neutri extremo repugnat, vt simultas vel aliquid huiusmodi. Haec Petrus. Mihi tamen apparet quod responsio Durandi intellecta praecise de actione creaturae est ad mentem Beati Thomas talis enim actio est cum mytatione & cessante termino productio cessat, nec potest eadem numero resumi, ideoque nec eius terminus potest actione creaturae resumi, vel idem numero reparari, secus est de actione Dei quae nunquam cessat aut interrumpitur propter quamcunque cessationem effectus per eam producti, & ideo quicunque effectus per eam productus quantumcunque de. struatur potest per eam reproduci, & sic patet quod non est idem, nec simile de vtraque actione. Quod autem dicit Petrus de interruptione entitatis ad tempus, & de negatione eius quantum ad omne tempus praecedens & caetera non valet contra illud quod dictum est, quia non dicimus quod sola interruptio entitatis prius existentis sit totalis causa impossibilitatis reparationis annihilati vel corrupti, sed quod interruptio entitatis & actionis creaturae praeexistentis est causa impossibilitatis reparationis rei corruptae vel annihilatae per agens creatum, & per actionem creatam cui repugnat pluries sumi eandem numero cum interruptione. Cum autem Petrus assignat totalem rationem huius impossibilitatis existentis variationis ipsis agentis creati, quia aliter se habet postquam egit quam se haberet antequam ageret, non videtur sufficere, quia vbi agens non aliter se habet nunc quam prius secundum aliquod absolutiuum vel relatiuum quod sit principium actionis vel termini vel effectus eius, quantumcunque varietur secundum alia impertinentia ad actionem vel terminum vel effectum non videtur quod ex sola talialteritate impossibilitetur ad aliquid quod prius erat sibi possibile, sed sic est de illa alteritate quam ponit Petrus ergo illa sola non est causa quare agens creatum non potest reproducere corruptum quod prius produxerat: oportet ergo assignare aliam causam facientem ad propositum. Nec apparet alia nisi illa quae dicta est, vbi praesertim manet idem agens & materia quo ad omnia principia actionis & termini vel effectus, & quod sic responsio Durandi bene intellecta sit ad mentem Sancti Thomae patet, nam ipse quolibet 4. artic. 5. arguit sic tertio loco. Differentia est causa numeri, sed nihilum non facit aliquam differentiam, quia non entis non sunt species neque differentiae secundum Philosophum: ergo quod redactum est in nihilum potest reparari. Ecce argumentum, sequitur responsio.

Dicendum quod nihilum non est differentia alicuius entis, sed per hoc quod aliquid reducitur in nihilum interrumpitur continuatio essendi quae pertinet ad vnitatem motus, & eorum quae consequuntur ad motum. Haec ille. Ex quibus patet quod dictum est &c.

Ad septimum respondet Petrus d. quod licet virtute diuina possit prius permanere variato posteriore, tamen secundum naturam saepe necesse est variato posteriori variari prius sicut mutatio accidentium magis facta abijcit a substantia, & sic naturaliter variata rei permanentia licet posteriore, variatur vnitas, licet respectu Dei non semper sit necesse. Haec Petrus & bene, cui potest addi quod argumentum procedit secundum non causam vt causam, quia vnitas rei permanentis secundum numerum in secunda productione post corruptionem non impeditur propter solam variationem alicuius priorum praecedentis vnitatem & entitatem rei productae, scilicet ipsius productionis quae est cum mutatione loquendo de agente creato, & ideo variato priori necesse est variari posterius, omne enim productum ab agente creato posterius est mutatione, & praesupponit eam vt causam sui, vt patet ex dictis in secundo ar. & amplius patebit in isto tertio, ideo variata mutatione variatur productum a creatura.

Ad octauum dicitur quod probatio conclusionis bene intellecta sufficienter concludit nec fundatur in falso, vbi sciendum quod sicut dicit Durandus, quando aliquid dependet ab alio per se & de necessitate, multiplicato eo necessario ipsum oportet multiplicari, sed forma producta per se & ex necessitate dependet a sua productione, immoest idem secundum aliquos quo dato magis haberetur propositum: ergo plurificata actione necesse est formam productam multiplicari. Constat quod alia actio est secundum numerum illa per quam res producitur primo, & illa per quam secundo reparatur: ergo & forma quae est terminus primae productionis est alia secundum numerum ab illa quae est terminus secundae, quod autem illae actiones sunt duae & non vna, patet quia quaelibet earum est motus vel mutatio sequens motum, sed motus qui sunt in diuersis temporibus & mutationes sequentes tales motus sunt ex necessitate diuersi motus & mutationes quantum est de cursu naturae, & communis doctrina Philosophi hoc habet quod vnitas temporis sequitur ad vnitatem motus & actionis, quare &c. sequitur ergo conclusio principalis quod natura non potest eandem formam numero reparare. Quia autem dicit arguens quod duo motus differentes secundum speciem &c.

Dicendum quod non est simile de actionibus, quarum quaelibet producit terminum actionis vt sit, & de actionibus quarum neutra vel saltem alia non producit terminum actionis vt sit, sed vt sit in hoc vel aliud in ipso. Pluralitas enim primarum actionum necessario ponit pluralitatem terminorum, non autem pluralitas secundarum, quales sunt duo motus locales, & similiter generatio & resurrectio ex quibus patet ad primam & tertiam instantias adductas. Ad setundam vero dicitur quod non fuit intentio Augustinus quod productum per propagationem, & postea corruptum possit idem numero reparari per putrefactionem, vel econtra, nec quod propagatio & putrefactio possint concurrere ad idem numero producendum, ita quod per quamlibet actionem producatur totum, quia illa sunt impossibilia, sed voluit dicere quod aliqua sunt quae secundum suam speciem possunt produci per propagationem & per putrefactionem, sed hoc non est contra propositum nostrum. Haec Durans Petus vero dicit quod responsio ad dictum Augustinus non sufficit, quia sicut duae generationes aequiuocae non necessario terminantur ad effectum aequiuocum, sed vniuocum, vt mus per putrefactionem genitus seminando alium generat vtique suae speciei, ex faemella simili modo per putrefactionem generata, quandoque autem masculus & soemina sunt vnius speciei, & genitum est eis vniuocum, quamuis aequiuoce cum eis generatum, sicut Adam & Eua similiter producti genuerunt filios eiusdem rationis, licet non similiter productos, quod autem ab equo & asina generetur burdo vel mulus, quia coeunt cum faemella alterius speciei, vnde aliter dicendum quod contingit duas generationes terminari ad idem productum, quando terminus per primam productus est, & per secundam non est productus sed communicatus, sicut nutritio & generatio terminantur ad idem, quando vero per vtranque terminus producitur per naturam, sunt duo producta sicut & duae productiones, sed respectu Dei non oportet qui potest multiplicare media ad vnum extremum Nec obstat de generatione vniuoca, quia diceret aliquis quod illae generationes sunt vniuocae intrinsece consideratae, quia recipiunt speciem a termino ad quem, sed extrinsece, proutdicitur vniuoca quae est ab agente vnius rationis, & aequiuoca quae est ab alio, sunt aequiuocae, sic enim omnis generatio in qua concurrunt agens vniuersale & particulare eiusdem rationis habet rationem vniuoce & aequiuoce, quia aequiuoce extrinsece, sed vniuoce intrinsece. Haec Petrus Mihi videtur quod impossibile est quacunque virtute idem productum bis produci duplici actione creata, quae sit per se causa ipsius producti, sed non est inconueniens idem produci primo productione creata tanquam per se causa, & si corrumpitur postea vel annihilatur iterato produci productione increata tanquam per se causa. Quia si concurrat productio creata cum increata illa secunda productio creata non erit per se causa, sed per accidens illius producti, sed solum productio increata.

Ad nonum respondet Petrus quod responsio quam dat Scotus ad dictum Aristotelis non valet, quia aut ipse intelligit quod est possibile per naturam, sed nunquam vel raro contingit, aut ipse intelligit quod frequenter vel semper contingit: si secundo modo manifeste est contra intentionem Philosophi, quia si illud contingit semper, scilicet idem numero reparari: ergo est necesse, & non solum possibile, quia sempiterna sunt necessaria. Si autem contingit frequenter, & raro oppositum, tunc Philosophus debuit dicere magis quod redeunt quam quod non redeunt, quia id quod est raro & per accidens non cadit sub arte, sed id quod est frequenter est ponendum a Physico. si autem intelligit primo modo quod est possibile, sed raro vel nunquam contingit falsum est, quia virtutes naturales agunt frequenter vel vt semper: si ergo virtus naturae est ad idem numero reparandum: ergo vel frequenter vel semper idem numero reparat, & sic cum naturaliter agat, agit vt semper quandocunque aget, & sic eadem erit numero circulatio quae fuit hodie & heri etiam si fuisset interrupta, quod omnes dicunt etiam Deo esse impossibile, & eadem eclypsis numero semper rediret, & illuminatio aeris & stellarum semper eadem numero redibit, ex quo natura illuminantis & illuminabilis hoc potest. Haec Petus & bene.

Ad argumenta Aureaes contra eandem conclusionem dicitur quod peccant secundum non causam vt causam, quia causa quare per agens naturale non potest corruptum idem numero redire non est diuersitas temporis praecedentis & sequentis, vt arguens putat, sed diuersitas primae mutationis cum secunda. Dicitur secuudo quod in primo casu ibidem recitato ille ignis qui productus fuisset ex stupa in a, instanti si actiuum fuisset applicatum passo in nullo alio instanti produci potuit, vbi omnes causae naturales tam superiores quam inferiores vniuersales & particulares agentes & materiales quae concurrebant in a, instanti concurrissent, & eodem modo se habuissent quaelibet in se & in ordine ad alias in alio instanti, sicut concurrebant & se habebant in a, instanti, & eadem actione egissent in alio instanti qua egissent in a, instanti, aliter non. Non tamen sequitur, si tunc fuisset productus idem ignis in alio instanti querat producendus in a, quod similiter idem ignis post sui coruptionem fuisset reparatus in alio instanti, quia aliud est loqui de effectu nunquam producto & de effectu corrupto, quia effectus producibilis naturaliter, si nondum est productus est in potentia naturali actiua efficientis & passiua naturali subiecti vel materiae, secus est de potentia effectu corrupto, vt patuit superius ex dictis Bernardi de Gannaco. Dicitur tertio quod in secundo casu ibidem recitato falsum sine quacunque probatione assumitur, scilicet quod intensio calorum interrupta sit eadem numero cum intensione non interrupta, vt patuit ex dictis & patebit inferius ex dicendis &c.

Ad argumenta Durandi contra secundam conclusionem nunc dicendum est, & quidem ad primum respondet Petus d. quod maior est vera, scilicet Deum non plus posse propter hoc quod agit libere quam si ageret necessario, quamuis aliqui dicant quod minus, quia si ageret necessario produxisset mundum ab aeterno, si tamen esset producibilis, immo nisi ab aeterno produxisset, nunquam produxisset, quia idem manens idem &c. sed si libere non potuit vt dicunt, sed minor est falsa, & ad probationem dicendum quod licet Deus ageret tunc sicut creaturae quo ad modum non tamen quo ad virtutem, quia posset producere angelum & caelum quod nulla natura potest, etiam si de necessitate ageret, ita & si de necessitate ageret non sequitur quod non posset idem numero reparare per hoc quod creatura hoc non potest.

Ad id de filio dicendum est per interruptionem, quia si per impossibile diuina generatio interrumperetur, & rediret, esset eadem numero & idem filius, quia vnumquodque agitur sicut natum est agi, vnde illud quod non est natum esse nisi numero idem, non potest multiplicari, propter quod si non maneret prior generatio vel spiratio rediret eadem, quia huiusmodi non sunt nata multiplicari, sicut enim Deus generat Deum, sic persona personam. Quia autem genitum debet distingui a genitore facit ibi numerum personae generatae & generantis, non autem Dei generati & gignentis, sed sunt vnus Deus genitus & gignens, non autem vna persona, quia personalitas nata est multiplicari, non autem diuinitas. Haec Petus

Sed videtur in aliquibus deficere: primo in hoc quod concedit maiorem Durandi, illa enim videtur falsa, nam si Deus ageret mere naturaliter non posset in tonopposita, sicut nunc potest, puta in contradictoria vt est producere mundum & non producere, annihilare & non annihilare, talia enim potest nunc, & tunc non posset, quia natura determinata est ad vnum, sicut patet quod quia Deus natura producit ad intra filium & Spiritum sanctum, ideo non potest non producere illos, nec Philomasces concederent Deum posse cessare a productione mundi, vel posse mundum a se productum annihilare sicut fides concedit, ideo &c.

Ad secundum respondet Petrus & dicit quod prima pars processus concedenda est, sed ad secundam dicendum est quod sicut asinus producibilis virtute finita non potest creari nisi virtute infinita, quia iste modus repugnat virtuti finitae, sic dico quod producere eundem effectum specie cum priori non repugnat, sed producere eundem numero cum corrupto repugnat virtuti creatae: vnde ad illud quod tertio, dicitur concedendum est quod diuersa habitudo hoc facit, quia quamuis habitudo etiam realis non sit per se principium actionis, tamen illa est causa sine qua non actionis, quia agens approximatum agit, elongatum non agit, cum tamen esse prope & longe sint habitudines, vnde quia omne agens creatum reale refertur ad suum passum, quia potentia passiua refertur ad actiuam sibi coordinatam, inde est quod aliter se habet quod agit vel egit quam antequam egisset, propter quod alium effectum producit quam prius. Deus autem semper eodem modo se habet realiter, & solum se habet diuersimode secundum rationem, quod nihil variat: alias si diuersitas habitudinis impediret effectum esse vnum, cum anima in resurrectione habeat aliam habitudinem quam prius, quia corrupto corpore conseruabatur per se a Deo, nunc autem in corpore, esset alia anima, & per consequens non fieret idem homo, & licet in hoc sit dissimile, quia ibi est effectus formalis, & hic effectiuus, tamen illa propositio idem manens idem, ita tenet in causa formali sicut in agente & plus, quia varietas & vnitas causae formalis multo magis variat vel vnit effectum quam illa quae est causae agentis. Quia ergo iste asinus non generat asinum eundem numero quem ille etiam si esset eadem materia numero, potest reduci in diuersitatem numeralem generantium: quod autem asinus secundo generans etiam sit esset eadem materia numero non generat eundem quem prius, est quia non habet eandem habitudinem ad materiam nunc quam prius, quia illa quam prius habuit corrupta est, haec autem noua est: sicut ergo approximatus agit, non approximatus non agit, sic approximatus vna vice generat vnum, approximatus alia vice generat alium: in Deo autem non est differens approximatio nisi pura ratione, vndae non est simile. Haec Petrus & videtur mihi quod male quo ad multa.

Primo quidem in hoc quod concedit primam partem processus argumenti, puta quod differens modus agendi non sit causa cur Deus potest corruptum vel annihilatum idem numero reparare, non autem agens creatum, puta quia agens naturale agit cum motu vel mutatione, non autem Deus. Ille si quidem processus non concludit contra hunc dicendi modum qui est Sanctus Thomas nam cum dicit Durandus & Scotus post Durandum quod in tali reparatione est vera mutatio a quocunque fiat &c. dicitur quod falsum est in casu quo angelus vel materia prima post annihilationem reparentur, quia sicut in talium creatione nulla est mutatio, ita nec in eorundem reparatione, & similiter si totum compositum esset annihilatum cum omnibus partibus suis, & totum simul in instanti recrearetur, bi nulla esset mutatio

Item in casu quo forma esset corrupta materia remanente, quando postea forma reparatur & vnitur priori materiae virtute diuina, licet ibi sit vera mutatio, tamen illa mutatio non est in opere diuino per se causa nec reparationis formae in identitate numerali, nec vnionis eius ad materiam quia Deus sine quacunque mutatione posset formam reparare & materiae vnire creando totum compositum & quamlibet eius partem & omnia eius accidentia in instanti, vbi constat quod nulla esset vera & proprie dicta mutatio, secus est de agente creato quod non potest agere transmutando materiam aut subiectum de potentia ad actum, & consequenter nisi cum mutatione quae de per se est causa sui termini & effectus sequentis: patet ergo quod similitudo non valet, quia quandocunque Deus aliquem effectum producit interueniente motu vel mutatione, illa mutatio de per accidens se habet ad effectum a Deo productum, quia sine illa posset aeque illum producere.

Item cum secundo loco dicit Durandus quod facilius videretur producere aliquid cum motu quam sine illo &c. Dicitur quod facilius est producere cum motu vel mutatione aliquid quod potest esse terminus motus & creationit de per se, quam sine motu per solam creationem, sed illud quod corruptum est non potest vlterius esse terminus motus vel mutationis de per se, quia nec praecedentis nec sequentis de per se, sed bene potest esse terminus creationis, ideo facilius potest reproduci per creationem quam per mutationem de per se, & sic potest reparari per Deum qui potest creare, & non per creaturam quae non potest nisi per mutationem agere vel producere. Secundo videtur Petrus deficere in hoc quod totam impossibilitatem reparationis corrupti respectu virtutis creatae reducit ad diuersitatem habitudinis impertinentis ad actionem, vt supra dictum est. Ex hoc enim sequitur vt deducit Aureolus quod ignis illum calorem quem potuit hodie producere in aliqua materia sed non produxit, nunquam in futurum poterit nec vnquam prius potuit producere nisi duntaxat hodie, quia nunquam eodem modo se habuit aut habebit numeraliter in se & in ordine ad passum sicut hodie, licet potuerit aut possit se habere eodem modo secundum speciem. Videtur ergo dicendum quod sola diuersa habitudo agentis naturalis ad suum passum quo ad identitatem vel diuersitatem actionis & mutationis vnius ab alio sit in causa & non quaecunque alia habitudo quae nec est actio nec est principium eius de per se, nec termini aut effectus actionis. Cum autem dicit Durandus quod actio Dei interrumpitur qua primo producit, & postea corruptum reparat, falsum est, quia actio Dei qua effectus per se ab eo producitur non est quodcunque accidens absolutum vel relatum, sed est diuina intellectio & volitio vt dictum est 2. sent. vtrum autem interrumpatur aliquis respectus rationis Dei ad creaturam non multum est ad propositum, quia Bernard.s de Gannaco dicit quod non, vt supra visum fuit, & dato quod sic, non impossibilitaret Deum ad sua possibilia.

Ad tertium respondet Petus & dicit quod immo di ersae actiones productiuae possunt esse ad eundem terminum realem, etiam non solum secundum eum intensio & remissio, & diuersae intensiones & remissiones possunt esse ad vnum terminum realem quae sunt ad hoc, non quod terminus sit, sed quod magis vel minus sit, immo actiones, quae sunt ad hoc quod terminus sit, quia quod actio & motus differant a termino patet, quia actio est in praedicamento actionis & motus in praedicamento quantitatis, termini autem eorum extra, immo quando est augmentum vel decrementum continuum, ibi est duplex quantitas differens specie, scilicet manens & fuens, vel manens & fluxus, aliter non possent esse diuersi motus reales intensio & remissio nisi terminus differret re quia quaecunque vni & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem: ergo motus intensionis augmenti & decrementi possunt esse diuersi sine diuersitate termini ex diuersitate temporum, quia differunt ab ipsis terminis, non est autem ratio quare motus vel actio productiua magis sit idem cum suo termino quam de actione alteratiua: ergo non oportet productiua esse distincta propter distinctionem productionum, vnde aliquis diceret quod quando plura agentia concurrunt ad vnum effectum producendum, sunt ibi plures productiones, siue actio sit in agente siue in patiente si actio est esse ab hoc, quia tunc actiones sunt ab his: & si dicatur quod non est simile, quia ibi si essent plures actiones esset tamen vna passio, sed quando bis producitur res, rei est duplex produci non valet, quia in generatione & resurrectione est duplex pati & recipere, quia materia bis passa est, & bis recipit formam: potest ergo aliquid pluries dari etiam non corruptum, sed bene verum est quod non potest bis produci nisi sit corruptum, sed si semel est corruptum poterit iterum produci, nec oportebit distingui productum primum a secundo producto propter distinctionem productionum, quia productio differt re vel saltem reali habitudine a producto. Haec Petus Mihi videtur quod idem productum numero non potest dependere per se a duabus productionibus creatis realiter distinctis, quia productio & generaliter omnis actio creata transiens quo ad suum materiale est eadem realiter cum termino suo sicut motus & mutatio. licet differant a termino quo ad suum formale, vt visum fuit 2. sen. Cum autem dicit Petrus quod actio est in praedicamento actionis &c.

Dicendum quod secundum Aristotelem 3. Physic. actio & passio & motus quo ad suum materiale sunt in eodem praedicamento cum suis terminis, licet quo ad formalia sua, scilicet habitudines quas important ad alia praedicamenta pertineant. Cumque vlterius dicit Petus de intensione & remissione & augmento & decremento quod nisi realiter differant a termino non possent esse diuersi motus &c. negatur consequentia, quia terminus ad quem ipsius intensionis realiter differt a termino ad quem ipsius remissionis, terminus etiam intensionis caloris non est ipse calor absolute & simpliciter & sine plurali, sed calor sub esse perfecto, talia vero esse eiusdem caloris differunt realiter, licet calor maneat idem secundum essentiam vt visum fuit in 1. senten. & idem dico de motu augmenti & decrementi quod differunt realiter, non solum propter diuersas habitudines, immo propter diuersos terminos absolutos ad quos sunt, licet aliquod absolutum idem maneat in vtroque terminorum augmenti & decrementi, sicut etiam eadem qualitas secundum essentiam est pars termini intensionis & remissionis. Vlterius cum dicit Petus quod quando plura agentia concurrunt &c. ibi sunt plures actiones quod sicut in illo casu omnia illa agentia concurrunt, & quasi vnum perfectum agens, ita omnes illae particulares actiones sunt vna completa actio, cui correspondet vna passio, & similiter omnes illae actiones identificantur quo ad suum materiale & absolutum quod est forma producta, licet diuersificentur quo ad habitudines ad diuersa agentia. Ex quibus omnibus infero quod impossibile est plurificari secundum essentiam productiones creatas, per quarum quamlibet terminus de non esse in esse producitur quin plurificetur productum, cum productio creata quo ad eius materiale sit eadem cum termino realiter. Dico ergo aliter ad argumentum quod scilicet idem productum potest produci duplici actione productiua, vna creata quae identificatur suo termino, & alia increata quae essentialiter differt ab illo termino, nec vllo modo sibi identificatur. Quia autem producatur duplici productione creata de non esse simpliciter ad esse non est possibile. Dissimilitudo vero quam ponit arguens de motu locali & de motu ad formam quod scilicet idem locus potest acquiri pluribus motibus, non autem eadem forma &c. non est sufficiens, sed ratio & causa illius dicti est, quia locus est terminus extrinsecus motus localis, nam terminus eius intrinsecus est ipsum vbi, & ideo diuersi motus possunt terminari ad eundem locum, non autem ad idem vbi secundum numerum: forma vero est terminus intrinsecus motui per quem acquiritur, & similiter productionis creatae qua producitur, ideo impossibile est eandem formam secundum numerum produci duplici productione creata, quia tunc esset duplex productio, & non duplex, sed vna, secus autem est de productione increata quae nullo modo est eadem cum aliqua forma creata aut alia creatura, & ideo non est impossibile quidem productum duplici productione produci, quarum vna sit creata & alia increata.

Ad quartum respondet Petus d. quod illo casu angelus esset bis creatus non numero creati vel creantis, sed numero creationis, sicut intensum & remissum esset bis motum etiam si in mundo nihil aliud esset numero motus, & bis passum numero passionis, & non alterius. Haec Petus & bene. Dum tamen loquitur de creatione passiua, quia illa tunc numeraretur, non autem creatio actiua, quae est ipsa diuina essentia & volitio, quia illa non numeraretur in illo casu. Sed forte dicet aliquis ita identificatur passio suo termino vel plus quam actio creata, sed propter talem identitatem actionis creatae cum suo termino tunegas duas actiones creatas terminatas ad eundem terminum: ergo similiter debes negare duas passiones terminari ad eundem terminum, sed modo concessisti duas creationes passiuas posse terminari ad eundem angelum: ergo & caet. Dicitur quod creatio passiua non est proprie passio licet significetur modo passionis, nec est proprie mutatio, vt ostendit Sanctus Thomas prima parte. q. 45. arti. 2. passio enim proprie dicta implicat mutationem quae non est in creatione, sed talis creatio importat habitudinem creaturae ad creatorem cum quadam nouitate siue inceptione, vt patet ibidem artic. 3e n solutione tertij, & ideo creatio passiua non est eadem cum suo termino, nec includit illum intrinsece, sicut passio proprie dicta includit suum terminum.

Ad quintum respotesum est soluendo tertium Scoti contra primam conclusionem, ideo de hoc nihil plus.

Ad sextum dicit Petrus quod minor est falsa simpliciter, quia effectus dependet ex actione & agente quae sunt duo distincta supposita, & ex agente & patiente quae similiter sunt distincta, & ex agente vniuersali & particulari, vt ex masculo & soemina faetus, & tamen non oportet multiplicari effectum. Si dicatur quod instantiae currunt de illis quorum quodlibet per se non est causa sufficiens & quae sunt mediate, sed productio pducti est illud a quo dependet productum immediate, & a quo solo perfecte, quia posita productione ponitur productum omni alio circunscripto.

Dicendum quod verum est, sed propter hoc positis duabus productionibus successiue per quarum primam productum fuit corruptum ante secundam, non oportet secundam ad aliud productum terminari. Cum enim productio possit terminari ad omne possibile produci, & istud corruptum sit possibile produci sicut prius, quia non est magis elongatum ab entitate per annihilationem quam ante creationem: ergo si ante erat possibile produci & nunc est possibile. Sed quandiu durat productum non est possibile produci distincta productione, non quia distet ab entitate, sed quia productam, & quod producitur de nouo non est antequam producatur. Haec Petus. Mihi videtur quod nullus effectus creatus dependet in genere causae efficientis necessario nec essentialiter a quacunque actione aut productione creaturae, quia sine quacunque productione creaturae quilibet effectus creatus posset a solo Deo produci, & sine eius actione nullus effectus potest produci. Sola ergo diuina actio & productio est a qua effectus creatus necessario vel essentialiter dependet, quo ad suum fieri & quo ad suum esse. Diuina vero actio non est multiplicabilis, sed in se vna manens potest omnem effectum creatum producere & productum annihilare & annihilatum reproducere nisi eius vnitati interruptio temporis repugnet. Et ideo minor argumenti neganda est propter falsam implicationem, siue loquatur de actione creata siue de increata. Et si enim aliquando dictum sit superius quod aliquis effectus dependet de per se ex actione creata, hoc intelligendum ex suppositione & conditione, scilicet si producatur ab agente creato, non autem simpliciter & absolute. Vnde in tali perseitate & necessitate multum adminiscetur de per accidentalitate & contingentia.

Ad septimum dicitur quod Sanctus Thomas istam quaestionem, scilicet vtrum annihilatum per Dei potentiam possit idem numero reparari, non legitur a proposito pertractasse, nisi in quaestione de quolibet supra allegata, & ibi ex plicauit mentem suam tenendo quod sic. In scripto vero & summa vbi non discutiebat principaliter hanc quaestionem, sed de illa incidentaliter loquebatur, locutus est vt plures sui temporis loquebantur doctores, & visus est dicere quod non. Nec tamen ex dictis eius potest plene inferri quod hoc sit impossibile diuinae potentiae, sed quod hoc contingit de potentia Dei ordinata. Et forte 44. distin. huius, & 4. contra Gentil. vbi tractat de identitate resurgentium non aliud intendebat nisi quod posito & concesso illo principio Aristotele 2. de generatione. Quorum substantia corrumpitur &c. non propter hoc impediretur identitas hominis resurgentis, quia nulla pars essentialis hominis per mortem cedit penitus in nihilum tenendo quod in homine non sit alia forma substantialis nisi anima rationalis, sed ponentes in homine aliquam formam substantialem corporalem distinctam ab intellectiua, concesso illo dicto Aristotele non possunt saluare ita faciliter contra Philosophos Gentiles veram resurrectionem corporum, nec identitatem resurgentis & mortui. Vtrum autem illud dictum Aristoteles sit verum vel non, videtur ibidem Sanctus Thomas dicere quod verum est ad mentem Aristoteles sed non ad propositum. Ipse namque distin. 44. q. 1. artic. 1. q. 2. primo loco arguit sic. Philosophus dicit 2. de generat:o. Quecunque habent substantiam incorruptibilem mota noiterantur eadem numero, sed talis est substantia hominis secundum praesentem statum: ergo post mutationem mortis non potest reiterari idem numero. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod Philosophus loquitur de reiteratione quae fit per motum vel mutationem naturalem. Ostendit enim ditterentiam circulationis quae est in motu coeli, quia coelum per motum localem redit idem numero ad principium motus, quia habet substantiam incorruptibilem motam. Sed generabilia & corruptibilia redeunt per generationem ad idem specie, non ad idem numero, quia ex homine generatur semen ex quo sanguis, & sic deinceps quousque perueniatur ad hominem non eundem numero sed specie, & ex igne generatur aqua, & ex aqua terra, ex qua ignis, non idem numero sed specie, vnde patet quod ratio inducta secundum intentionem Philosophi non est ad propositum. Haec ille.

Ex quo patet quod mens eius est quod licet corruptum non possit redire idem numero per mutationem naturalem, potest tamen redire idem per actionem supernaturalem. Similiter cum tertia parte. q. 77. artic. 5. dicit quod illud quod in nihilum decidit non redit idem numero, intelligit quod hoc non potest contingere sine nouo miraculo, vt patet ex verbis eius in fine articuli. Et eodem modo intelligenda sunt verba similia quae ponit in eadem materia. 12. distin. q. 1. art. 2. q. 4. Ad argument. Aureoli respondetur & ad primum dicitur quod illud & omnia argumenta eius sequentia si quid probant solum probant quod successiuum corruptum reparari idem numero implicat contradictionem, & similiter de permanentibus quantum ad esse subiectum motui & succestioni, non autem probant de entitate permanente, vt abstrahit a motu & a mutatione quin per Dei potentiam possit eadem numero reparari quantumcunque fuerit corrupta vel annihilata. Vnde ad istud primum negatur minor, loquendo de entibus permanentibus, licet sit vera de successiuis, de quibus procedit probatio, puta de circulationibus coeli, & de illuminationibus aeris interruptis quae fiunt cum mutatione. Si enim illuminatio aeris fieret a sole sine successione & mutatione sicut fiet post diem iudicij, tunc radius a sole procedens sine mutatione & successione dato quod interrumperetur posset a Deo idem numero reparari. Nec intellectus infallibilis existens necessario intelliget numerum vel distinctionem inter radium primo productum & secundo reparatum. Si autem intellectus sequens phantasiae sallacias ponat inter illa numerum vel differentiam nihil ad propositum, quia intellectus talis saepefallitur. Et per idem patet ad illud quod dicit de lumine candelae.

Ad secundum conceditur conclusio illata de entitate successiua essentialiter vel denominatione inquantum huiusmodi, & de entitate permanente prout dependet a tenpore vel motu vel mutatione tanquam effectus vel terminus. Sed de entitate permanente inquantum permanens est, nihil concludit vt dictum fuit.

Ad confirmationem ibi facta dicitur quod motus & quietes tempore mensurantur, licet permanentia inquantum huiusmodi abstrahant a motu & quiete, & consequenter a tempore, non oportet quod interruptio permanentiae impediat vnitatem rei permanentis in ordine ad diuinam potentiam, sicut interruptio motus & quietis repugnat eorum vnitati.

Ad tertium negatur minor. Nam tempus non est de intellectu esse permanentis, nec de per se cointellectu existentiae ipsius intelligibilis, si autem teinpus cointelligatur ipsi esse permanenti, hoc est de per accidens propter imperfectionem nostri intellectus qui pro isto statu non intelligit sine phantasmate, admiscetur continuum & tempus. De hoc Sanctus Thomas prima parte. q. 85. artic. 5. vbi arguit sic secundo loco. Omni compositioni adiungitur tempus praesens vel praeteritum vel futurum, sed intellectus abstrahit a tempore, sicut & ab alijs partibus condiuidentibus: ergo intellectus non intelligit componendo & diuidendo. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod intellectus abstrahit a phantasmatibus, & tamen non intelligit actu nisi conuertendo se ad phantasmata, & ex ex parte qua se ad phantasmata conuertit, compositioni & diuisioni intellectus adiungitur tempus. Haec ille.

Item 1. sent. distin. 8. q. 2. artic. 3. sic dicit. Enunciatio non potest fieri de aliquo nisi secundum quod cadit in cognitionem. Omne autem cognoscens cognoscit secundum modum suum, vt dicit Boet. in libus de consolatione, & ideo quia ratio nostra connaturale habet secundum statum viae accipere cum tempore propter hoc, quia eius cognitio oritur a sensibilibus quae in tenpore sunt, ideo non potest formare enunciationem nisi per verba temporalia. Vnde & cogitur de Deo enuncians verbis temporalibus vti, quamuis intelligat eum supra tempus esse. Haec ille.

Ex quibus patet quod tempus non est de cointellectu esse rei permanentis de per se, sed per accidens, & ideo substantiae separatae non necessario cointelligunt tempus cum esse, nec cum alijs actibus, qui tempore non mensurantur, sed instanti vel aeuo aut aeternitate. Dicitur secundo quod dictum Commentatoris allegatum intelligitur de verbis adiectiuis cuiusmodi sunt curro ambulo, non autem de verbis substantiuis, cuiusmodi est hoc verbum est, alias ista esset falsa. Deus est, immo ly est non posset vere affirmari de aliqua substantia, nec de aliqua re permanente, sed solum de successiuis, quia significaret solum formam influentem esse fluens. Dicitur tertio quod dato quod tempus esset de cointellectu ipsius esse quo ad omnem intelligentem, tamen ista consequentia nullam habet apparentiam. Tempus cointelligitur ipsi esse: ergo vbi est vel cointelligitur aliud tenpus, est vel cointelligitur aliud esse, quia si valeret, tunc nullus homo posset intelligere idem esse permanens diuersis temporibus, nec intelligere quod aliquod esse permanens idem numero duret vel durauerit per duas horas si ad variationem temporis variatur esse. Dicitur quarto quod interruptio temporis praeteriti & futuri sine aliquo continuante illa potest intelligi cum identitate numerali eiusdem esse permanentis. Puta si coelum staret, & postea iterum moueretur, & idem homo viueret cum primo & cum secundo motu coeli & termino quicte intermedia, sicut forte accidit tempore losue cum sol stetit, vnde patet quod variatio temporis nullo modo infert non identitatem esse permanentis.

Ad primam confirmationem dicitur negando minorem. Nam anima separata potest concipere Deum esse non cointelligendo tempus. Quod euidenter patebit post diem iudicij, quando non erit tempus continuum de quo arguens loquitur.

Ad secundam confirmationem dicitur negando antecedens. Nec valet probatio per simile de motu & moueri cum esse & viuere, quia sit comparatio de actu successiuo & fluente ad actum stantem & permanentem. Primus enim essentialiter est in tempore: secundus vero per accidens, ideo binarius actus fluentis est semper secundum essentiam numerus, sed res permanens potest numerari per accidens penes aliquid extrinsecum sicut dicitur 4. Physic. de nunc quod est idem secundum substantiam, sed multiplex secundum esse. De hoc in simili Sanctus Thomas 4. sent. distin. 49. q. 3. artic. 1. in solutione 3. q. sic dicit. Aliquid dicitur esse in tempore dupliciter. Vno modo per se, alio modo per accidens. Quia autem de ratione temporis est prius & posterius, & illud per se inest alicui quod conuenit ei secundum rationem suae speciei, ideo illa per se sunt in tempore in quibus requiritur ad complementum suae speciei aliquid quod in futurum expectatur, & hoc modo motus est in tempore, non enim completur species motus immediate nisi perueniatur ad terminum. Et similiter quies est in tempore, eo quod quiescere est eodem modo se habere nunc & postea, & sic de ratione quietis est vt aliquid in futurum expectetur. Per accidens vero aliquid dicitur esse in tempore, ad cuius speciei complementum nihil requiritur quod in futurum expectetur, sicut esse hominem quod in vno instanti completur, sed est coniunctum motui qui per se est in tempore prout esse hominis dicitur variabile. Haec ille.

Ad quartum dicitur quod argumentum illud concludit quod corruptum non potest reparari idem numero per agens creatum, nec per actionem creatam, quia duae actiones creatae numero differentes non possunt terminari ad eundem terminum, qui per quamlibet illarum producatur simpliciter de non esse ad esse. Secus est de diuina actione a qua sola omne productum essentialiter vel necessario dependet, & quae nunquam interrumpitur nec essentialiter minuitur aut multiplicatur. Et per idem patet ad confirmationem ibidem factam.

Ad primum Aureoli contra tertiam conclusionem negatur minor. Et ad probationem eius dicitur quod licet ex reparatione alicuius motus corrupti in identitate numerali non sequatur contradictio, de qua loquitur argumentum, sequuntur tamen aliae contradictiones, puta quod talis motus est vnus cum priori & non est vnus cum priori, vt deducit Sanctus Thomas & Godofrus Dicitur vlterius quod ex tali reparatione sequitur quod idem subiectum simul & semel est subiectum prioritatis & posterioritatis, & non solum successiue, & hoc respectu vnius & eiusdem, & quod contraria simul insunt eidem subiecto, & quodlibet per se & essentialiter, quod patet. Nam accipio motum localem qui factus fuit super lineam rectam a, b, c, constat quod prima pars motus qui est de a, in b, est essentialiter prior illa parte motus qui est de b, in c. Nam prioritas & posterioritas est essentialiter de ratione motus in communi, & talis prioritas & posterioritas in singulari. Nam da oppositum quod illa pars motus quae est de b, in c, sit prior ea quae est de a, in b, non posset esse idem motus qui prius secundum numerum, immo nec secundum speciem, quia primus motus erat rectus, iste autem reflexus & termini vnius differunt secundum speciem a terminis alterius, vt habetur 8. Physicor. Tunc pone quod ille motus post sui corruptionem reparetur, constat quod partes habebunt eundem ordinem quem prius cum sit illis essentialis, & cum hoc habebunt ordinem oppositum, quia prima pars motus erit posterior secunda, quia erit reproducta & reparata post illam, & post eius corruptionem, & sic simul & semel erit prior & posterior illa, & hoc tam per se & essentialiter sicut tempus reproductionis est posterius tempore primae productionis.

Item secundum omnes impossibile est tempus corruptum idem numero reparari, sed hoc sequitur, si motus idem numero reparetur. Quod probatur, quia licet non sit nisi vnum primum & principale tempus subiectiue existens in motu primi mobilis, tamen sicut ostensum fuit in 2. senten. quilibet motus praesertim localis vniformiter habet suum proprium tempus sibi subiectiue inhaerens quod non est aliud quam numerus prioritatis & posterioritatis abstractiue vel prioris & posterioris temporis partis motus concretiue. Cum ergo reparato motu reparetur eadem prioritas & posterioritas & idem numerus prioritatis & posterioritatis in motu, sequitur quod reparetur idem tempus numero. Ex alia parte sequitur quod non est idem, sed aliud tempus: ergo contradictoria.

Ad secundum eiusdem patet responsio per praedicta, quia includit multa falsa. Primum est quod duratio sit de intellectu cuiuslibet existentis, potissimae duratio quae est tempus: secundum est quod repugnet cuilibet intellectui ligare quod permanens corruptum idem numero reparetur, vel quod hoc repugnet humano intellectui: tertium est quod intellectus non semper variata quratione variet ipsum durans necessario: quartum est quod nulla proprie dicta contradictio sequatur, si motus corruptus ponatur idem numero reparari, vt patet ex dictis. Ad argumenta secundo loco adducta contra tertiam conclusionem dicitur quod rationes Durandi & aliorum quae post illas positae sunt patiuntur multas instantias, & probabiles solutiones sicut ex dictis Petri superius ostensum, rationes autem Godofredi quae in idem redeunt cum rationibus Sanctus Thomas insufficienter soluit & calumniatur Durandus sicut ostendit Petrus d. quod instantia ad primam rationem non valet, quia ille motus non est vnus, cuius partes non copulantur ad aliquem vnum terminum communem, cum ista sit diffinitio continui, sed motus secundum naturam interrupti propter hoc solum partes non copulantur ad vnum, quia est interruptus, nec est alia ratio: ergo si motus quod fuit ante heri& non heri reparetur hodie propter interruptionem diei hesternae, nulla pars hodiernae cum parte antehesternae copulabitur ad terminum communem: ergo impossibile est quod isti duo motus sint vnum quorum omnes partes sunt ad inuicem discontinuatae. Haec Petrus. Potest etiam dici quod continuitas quae requiritur ad identitatem motus numeralem non est continuitas eius cum alio motu, nec cum seipso, sed quod totum tempus ipsum mensurans sit continuum. Hoc autem esse non potest si motus post corruptionem reparetur, quia generatio & corruptio eiusdem motus non possunt esse continue, sed oportet esse tempus medium, vt habetur 8. Physi. Ad instantiam contra secundam rationem patet responsio ex his quae dicta sunt ad argumenta Aureoli contra tertiam conclusionem. Ad instantiam contra tertiam rationem dicitur quod sufficienter euacuat argumentum. Non enim sequitur si Deus potest reparare primam partem motus, quod in quolibet tempore possit eam reparare, nec quod durante tertia parte motus hoc fieri possit, nisi forte sicut ex impossibili sequitur quodlibet, quia in tali reparatione contingunt aliqua aeque impossibilia sicut illud, vt ostensum est soluendo ad argumenta Aureoli contra eandem conclusionem, puta quod opposita simul insint eidem, & quod aliquid excedat in durando durationem sibi adaequatam, & quod idem tempus numero reparetur, & tamen non sit idem tempus, & multa alia.

Ad argumenta Bernarus de Gannaco contra eandem conclusionem dicitur quod non est simile de permanentibus & de successiuis, quia res permanenpost sui corruptionem non perdit rationem producibilis, & ideo manet idem ordo diuinae potentiae ad eam quae prius. Res autem successiua post sui corruptionem perdit rationem producibilis & possibilis Deo per accidens, vnde nulla potentia creata nec increata habet vlterius ordinem ad illam, quia ad impossibile nulla ordinatur potentia. De hoc in simili proposito dicit Beatus Thomas prima parte. q. 25. artic. 4. vbi arguit sic secundo loco. Quicquid Deus potuit facere potest, cum eius potentia non minuatur, sed Deus potuit facere antequam Sortes curreret quod non curreret: ergo postquam cucurrerit potest Deus facere quod non cucurrerit. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod sicut Deo quantum pertinet ad perfectionem diuinae potentiae omnia potest, sed tamen quaedam non subiacent eius potentiae, quia deficiunt a ratione possibilium, ita si attendatur immutabilitas diuinae potentiae quicquid Deus potuit potest, aliqua tamen olim habuerunt ratione possibilium dum erant fienda, quae iam deficiunt a ratione possibilium dum facta sunt, & sic dicitur ea non posse, quia ea non possunt fieri. Haec ille.

Et similia dicit 1. sent. distin. 42. q. 2. artic. 2. Ad argumenta Scoti vltimo loco posita dicitur quod probant tertiam conclusionem, & improbant illud quod Sanctus Thomas visus est tenuisse 4. sent. distinc. 44. q. 1. artic. 1. Sed in quolibetis expressit mentem suam, ideo ad praedicta argumenta non oportet dicere, quia pro nobis faciunt, excepto septimo in quo vult probare contra Sanctus Thomas quod non totum esse hominis remaneat in anima separata, cuius oppositum dicit Sanctus Thomas in multis locis, vt puta 4. senten. distinc. 44. q. 1. arti. 1. q. 2. in solutione primi vbi sic dicit. Aliorum generabilium & corruptibilium forma non est per se subsistens vt post compositi corruptionem remanere valeat, sicut est de anima rationali quae esse quod sibi in corpore acquiritur etiam post corruptionem retinet, & in participationem illius esse corpus per resurrectionem adducitur, cum non sit aliud esse corporis, & aliud esse animae in homine, alias esset coniunctio animae & corporis accidentalis. Et sic nulla interruptio facta est in esse substantiali hominis, vt non possit idem numero redire propter interruptionem essendi, sicut accidit in alijs rebus corruptis, quarum esse omnino interrumpitur forma non remanente. Haec ille.

Item 4. contra Gentil. q. 81. sic dicit. Quia inquit tertio obijcitur quod esse non est vnum, quia non est continuum falso innititur fundamento. Manifestum est enim quod materiae & formae vnum est esse, non enim materia habet esse in actu nisi performam. Differt tamen quantum ad hoc anima rationalis ab alijs formis. Nam esse aliarum formarum non est nisi in comparatione ad materiam, non sic est de anima rationali. Habet enim aliquam operationem absque participatione corporalis organiscilicet intelligere, vnde etiam esse suum non est solum in concreatione ad materiam. Esse ergo eius quod erat compositi manet in ipsa corruptione dissoluto & reparato corpore, in resurrectione idem esse reducitur quod remansit in anima. Haec ille.

Idem ponit in de spiritualibus creaturis. q. 2. in solutione tertij, vbi sic dicit. Anima habet esse subsistens inquantum esse suum non dependet a corpore, vtpote supra materiam corporalem elemtum, & tamen ad huius esse communionem recipit corpus, vt sic sit vnum esse animae & corporis, quod est esse hominis. Si autem secundum aliud esse vniretur sibi corpus, sequitur quod esset vnio accidentalis. Haec ille.

Item in quaestionibus de anima. q. 1. in solutione primi sic dicit. Licet anima habeat esse completum, non tamen sequitur quod corpus ei accidentaliter vniatur. Tum quia illud idem esse quod est animae communicatur corpori vt sit vnum esse totius compositi, Tum etiam quia & si anima possit per se subsistere, non tamen habet completam speciem, sed corpus aduenit ei ad complementum vel completionem speciei. Haec ille.

Tunc ad primam improbationem huius quam adducit Scotus dicitur, quod licecliumanitas quae dicitur entitas totalis corrumpatur in morte homini, tamen illa non est esse totale hominis, loquendo de esse existentiae quo totus homo actu substantialiter existit. Esse enim existentiae hominis differt realiter a qualibet parte hominis & ab humanitate & ab homine & ab hoc homine, posset tamen humanitas dici totale esse hominis loquendo de esse essentiae, sed de hoc non loquimur nunc, sed de esse existentiae. Qualiter autem ista humanitas numero in resurrectione reparetur, ostendit Sanctus Thomas 4. contra Gentiles cap. 81. d. De humanitate non est intelligendum quod sit quaedam forma consurgens ex coniunctione formae ad materiam quasi realiter sit alia ab vtroque, quia cum per formam materia fiat hoc aliquid actu, vt dicit 2. de anima, illa tertia forma consequens non esset substantialis sed accidentalis. Dicunt autem quidam quod forma partis eadem est & forma totius, sed dicitur forma partis secundum quod facit materiam esse in actu, forma vero totius dicitur secundum quod complet speciei rationem. Et secundum hoc humanitas non est aliquid realiter quam anima rationalis, vnde patet quod corrupto corpore non cedit in nihilum. Sed quia humanitas est essentia hominis, essentia autem rei est quam signat diffinitio, diffinitio autem reinaturalis non significat tantum formam, sed formam & materiam, necessarium est quod humanitas significet aliquid compositum ex forma & materia sicut homo, differententamen. Nam humanitas significat principia essentialia speciei tam formalia quam materialia cum praecisione principiorum indiuiduantium, dicitur enim humanitas secundum quam aliquis est homo. Homo autem non est aliquis ex hoc quod habet principia indiuidualia, sed ex hoc quod habet principia essentialia speciei, & ita humanitas significat sola principia speciei, vnde significat per modum partis. Homo autem significat principia essentialia speciei, sed non excludit principia indiuidualia a sui significatione. Nam homo dicitur qui habet humanitatem, ex quo non excluditur quin alia habere possit, & propter hoc homo significatur per modum totius, seruat enim principia essentialia speciei in actu, indiuiduantia vero in potentia. Sortes vero seruat vtrunque in actu, vnde patet quod & homo in resurrectione redit, & eadem humanitas numero propter animae rationalis permanentiam & materiae vnitatem. Haec ille. Similia ponit 4. sent. distin. 44. q. 1. artic. 1. q. 2. in solutione secundi.

Ad secundam probationem dicitur quod secundum praedicta totale esse existentiae substantialis hominis non est aliud quam esse existentiae substantialis animae siue coniunctae siue separatae, licet esse totale hominis prout includit esse substantiale & esse accidentale, & similiter absolutum & respectiuum sit aliud ab esse animae. Et similiter vt prius dictum est esse quidditatiuum hominis, quod dicitur esse essentiae sit aliud quam esse essentiae & quidditatis animae, illo modo quo anima habet quidditatem & naturam specificam improprie. Et ad huiusmodi improbationem dicitur, quod licet totum puta totus homo habeat aliud esse existentiae quam anima, non tamen oportet quod habeat aliud esse existentiae. Praesertim quia anima humana cum sit subsistens secum fert semper esse existentiae & subsistentiae, quod non compatitur secum in eodem toto vel supposito vel composito aliud esse actualis subsistentiae, vt patet per praedicta, secus est in supposito Christi vt dictum fuit3 sentenAd tertiam improbationem dicitur quod in dictis Sancti Thomae bene intellectis in hac materia nulla est vera & existens contradictio, & si minus bene illum capientibus sit apparens. Ista enim sine contradictione stant simul quod idem est esse animae coniunctae & animae separatae, & tamen quod anima coniuncta perfectiorem statum vel perfectius esse naturale habent quam separata, quia ille excessus non attenditur quantum ad aliquid intrinsecum vel essentiale ipsi esse substantiali animae, sed quantum ad aliquid extrinsecum vel accidentale, vtputa quia aliquos effectus habet corpori coniuncta, quos non potest habere a corpore separata. De hoc Sanctus Thomas in de spiritualibus creaturis. q. 2. vbi arguit sic quinto loco. Forma non est propter materiam, sed materia propter formam, vnde anima non vnitur corpori vt perficiatur corpus, sed magis corpus si anima est forma eius vnitur ei propter animae perfectionem, sed anima ad sui perfectionem non indiget corpore cum sine corpore possit esse & intelligere: ergo anima non vnitur ei vt forma. Ecce argumentum. Sequitur respotesio Dicendum inquit quod nulla pars habet perfectionem naturae separata a toto, vnde cum anima sit pars humanae naturae, non habet perfectionem naturae suae nisi in vnionead corpus Quod patet ex hoc quod in virtute ipsius animae est quod fluant ab ea quaedam potentiae quae non sunt actus organorum corporalium secundum quod excedit corporis proportionem. Et iterum quod fluant ab ea potentiae, quae sunt actus organorum inquantum potest contingi a materia corporali. Non autem est aliquid perfectum in sua natura nisi actu explicari possit, quod in eo virtute continetur. Vnde anima licet possit esse & intelligere a corpore separata, tamen non habet perfectionem suae naturae cum est separata a corpore, vt Augus dicit 12. super Genesce cap. 6. ad litteram. Haec ille.

Ex quibus patet quantum ad quid anima coniuncta est perfectior naturali perfectione quam separata. Nec valet obiecto in oppositum facta, quia maior illa argumenti est falsa. Et ad probationem illius dicitur, quod licet aliqua perfectio praesupponatur ei quod est agere vel communicare perfectionem, quia aliquis actus prius & aliquid esse, tamen omnis causa efficiens creata perfectior est dum actu causat quam dum non causat nisi in potentia, & dum est sub operatione quam dum est sub solo habitu, & dum communicat quam dum non communicat perfectionem, vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 7. arti. 1c. sic dicit. Oportet illud quod habet semper rationem patientis & moti siue causati habere ordinem ad agens siue mouens, cum semper effectus a causa perficiatur & ab ea dependeat, vnde ordinatur ad ipsum sicut ad suum perfectiuum. Agentia autem siue mouentia vel causae aliquando habent ordinem ad patientia vel mota vel causata inquantum scilicet in ipso effectu vel passione vel motu attenditur quoddam bonum & perfectio mouentis vel agentis, sicut maxime patet in agentibus vniuocis quae per actionem suae speciei similitudinem inducunt, & per consequens esse perpetuum suae speciei secundum quod est possibile conseruant. Patet etiam hoc idem in omnibus alijs quae mota mouent vel agunt, & similiter in omnibus i quibus quodcunque bonum prouenit causae ex effectu. Haec ille.

Item 4. sent. dist. 48. q. 1. arti. 2 in solu. 2. q. sic dicit. Cum res magis sit in actu secundum quod est operans quam secundum quod est potens operari erit vltima perfectio vniuscuiusque rei sua operatio perfecta, vnde res dicitur esse poper suam operationem. Haec ille.

Simile dicit prima secundae q. 3. art. 2. & prima parte. q. 6. ar. 3. Perfectio inquit rei triplex est. Prima quidem secundum quod in suo esse constituitur sconma vero prout aliqua accidentia ei superadduntur necessaria ad suam perfectam operationem 3. vero perfectio alicuius est per hoc quod ad aliquid aliud attingit sicut ad finem. Haec ille.

Item 4. sen. vbi statim dictum fuit sic dicit. Vltimus finis rei in ipsa acceptus est illud per quod coniungitur suo fini exteriori qui est principium perfectionis suae. Deo autem qui est vltimus finis rerum res dupliciter coniungi possunt. Vno modo per modum assimilationis, & sic illa dicuntur esse Deo coniunctissima quae sunt Deo similia. Et secundum hoc oportet illud in vno quoque esse vltimum finem eius secundum quod maxime Deo assimilatur. Vnunquodque autem secundum hoc ad Dei similitudinem accidit secundum quod est actu, recedit vero secundum quod est in potentia, & ideo illud per quod res maxime est in actu est vltimus finis eius Haec ille.

Item 3. contra gen. c. 20. Quaelibet res tendit in diuinae bonitatis similitudinem sicut infinem. Diuinae autem bonitati assimilatur aliquid quantum ad omnia quae ad propriam pertinent bonatem. Bonitas autem rei non solum in suo esse consistit, sed in omnibus alijs, quae ad suam perfectionem requiruntur. Manifestum est ergo quod res ordinantur in Deum sicut in finem, non solum secundum esse substantiale, sed etiam secundum ea quae ei accidunt pertinentia ad perfectionem, & etiam secundum propriam operationem quae etiam pertinent ad perfectionem rei. Haec ille Et in sequenti c. sic dicit. Ex his autem apparet quod res tendunt in diuinam similitudinem etiam in hoc quod sunt causae aliorum. Tendit enim in diuinam similitudinem res creata per suam operationem. Per suam autem operationem vna res sit causa alterius, ergo in hoc intendunt etiam assimilari in diuinam similitudinem, vt sint aliorum causae Haec ille. Et multis subiunctis concludit sic. Prius est vnunquodque in se perfectum quam possit alterum causare. Haec ergo perfectio vltimo accidit rei vt aliorum causa existat. Cum ergo per multa res creata in diuinam similitudinem tendat hoc vltimum ei restat vt diuinam similitudinem quaerat per hoc quod sit aliorum causa. Haec ille.

Et in principio c. 21. sic dicit. Ex praemissis autem manifestum esse potest quod vltimum per quod res vnaquaque ordinatur ad finem est eius operatio. Haec ille. Ex quibus patet quod cum anima vnita vel coniuncta corpori sit magis in actu quam separata & plurium effectuum causa tam in generatione causae formalis quam efficientis, quod ipsa coniuncta perfectior est secundum naturam suam quam separata. Ad quod facit, quia perfectius attingit finem suum proximum & naturalem scilicet constituere naturam quandam specificam integram scilicet humanitatem & personam humanam. De hoc beatus Thomas de anima q. 1. in solutione 7. sic dicit. Anima vnitur corpori propter bonum substantiale quod est substantialis perfectio, vt scilicet compleatur species humana, & propter bonum quod est perfectio accidentalis, vt scilicet perficiatur in cognitione intellectiua quam anima acquirit ex sensibilibus. Haec ille.

Item in solutione 12. sic dicit. Anima habet aliqua dependentiam ad corpus inquantum sine corpore non pertingit ad complementum speciei. Nec tamen sic dependet a corpore, quin sine corpore possit esse.

Item in solutione 16. sic dicit. Principia essentialia alicuius speciei ordinantur non tantum ad esse, sed ad esse speciei. Licet ergo anima possit esse per se, non tamen potest esse in complementum suae speciei sine corpore. Haec ille.

Cum autem dicit arguens quod secundum opinionem Sancti Thomas nullum nouum esse acquiritur per hoc quod anima conmunicat suum esse toti composito &c. dicitur quod licet non acquiratur aliud esse substantiale existentiae, acquiritur tamen noua natura specifica, nouum suppositum & persona, large loquendo de nouitate vt accipiatur pro inceptione vel reparationc. Ex quibus patet quod argumenta non procedunt.

Ad quartam improbationem negatur antecedens, & ad eius probationem patuit secundo sen. quid dicendum sit.

Ad argumenta aureoli vltimo inducta patet responsio ex praedictis. Quippe omnia illa probant secundam conclusionem nostram, licet Durandus ad omnia talia probabiliter responderet, tamen teneo cum Sancto Thomas in quodlibet vnde sumptae sunt conclusiones. Qualitercunque enim sensit in scriptis vel visus fuerit sensisse in tertia parte, determinatio quolibet, videtur mihi rationabilior, quia ibi solum tractauit istam materiam a proposito & in forma. In alijs vero locis incidenter solum, & cum suppositione, & respotedendo magis ad hominem quam ad rem.

Ad argumentum contra conclusionem patet responsio per praedicta. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus deus Amen.

PrevBack to TopNext