Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum resurrectio omnium mortuorum erit in eodem instanti
ITERVM circa quadragesimamtertiam Distinctionem quaeritur, vtrum resurrectio omnium mortuorum erit in eodem instanti,
& arguitur quod non, quia nullus rusurget in instanti, ergo &c. consequentia patet. Antecedens probatur, quia nullus motus localis potest esse in instanti nec subito vt habetu in de sensu & sensato, sed ad resurrectionem exigitur aliquis motus localis in collectione cinerum: ergo non fiet in instanti nec subito.
In oppositum arguitur, quia prima cor. 15. dicitur Omnes quidem resurgemus in momento, in ictu oculi, ergo resurrectio omnium erit subito.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo recitabuntur obiectiones. In tertio ponentur solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Resurrectio mortuorum non solum fide tenetur, immo naturali ratione probabiliter conuincitur. Hanc ponit Sanctus Thomas quarta contra genti c. 79. vbi sic dicit. Ad ostendendum resurrectionem carnis futuram euidens ratio suffragatur, suppositis his quae in superioribus ostensa sunt. Ostensum est enim in secundo, animas hominum esse immortales. Remanent ergo post corpora a corporibus absolutae. Manifestum est etiam ex his quae in secum do dicta sunt quod anima corpori naturaliter vnitur, est enim secundum essentiam suam forma corporis, est ergo contra naturam animae absque corpore esse. Nihil autem quod est contra naturam potest esse perpetuum, non ergo perpetuo anima erit absque corpore. Cum ergo perpetuo maneat, oportet eam corpori iterato coniungi, quod est resurgere. Immortalitas ergo animarum exigere videtur resurrectionem corporum esse futuram. Adhuc ostensum est supra in 3. naturale hominis desiderium ad felicitatem tendere. Faelicitas autem vltima est felicis perfectio. Cuicunque ergo deest aliquid ad perfectionem nondum habet faelicitatem perfectam, quia nondum eius desiderium totaliter quietatur, omne enim imperfectum perfectionem consequi naturaliter concupiscit. Anima autem a corpore separata est aliquo modo imperfecta, sicut omnis pars extra totum suum existens, anima enim naturaliter est pars humanae naturae. Non ergo potest homo vltimam felicitatem consequi nisi anima iterato corpori coniungatur, praesertim cum ostensum sit in hac vita hominem ad vltimam felicitatem non posse peruenire. Iterum sicut in 3. ostensum est, ex diuina prouidentia peccantibus poena debetur, & bene agentibus praemium. In hac autem vita homines ex anima & corpore constituti peccant vel recte agunt, debetur ergo hominibus & secundum animam & secundum corpus praemium vel poena. Manifestum est autem quod in hac vita praemtum vltimae felicitatis consequi non possunt ex his quae in tertio ostensa sunt, multotiens etiam peccata in hac vita non puniuntur quinimo vt videtur Iob 21. Hic impij viuunconfirmati sunt sublimatique diuitijs. Necessarium est ergo ponere iteratam coniunctionem vt homo in corpore & in anima praemiari & puniri possit. Haec ille.
Quia autem anima humana sit incorruptibilis & immortalis vt supponitur in praedictis, ostendit Sanctus Thomas in multis locis vt in prima parte quaest. 75. articulo 6. vbi sic dicit. Necesse est dicere animam humanam quam dicimus intellectiuam principium esse incorruptibile. Dupliciter enim aliquid corrumpitur, vnomodo per se, alio modo per accidens. Impossibile est autem aliquid subsistens generari aut corrumpi per accidens. 1. aliquo generato vel corrupto. Sic enim alicui competit generari & corrumpi sicut & esse quod per generationem acquiritur & per corruptionem amittitur, vnde quod per se habet esse non potest corrumpi vel generari nisi per se, quae vero subsistunt vt accidentia & formae materiales, dicuntur fieri & corrumpi per generationem & corruptionen compositorum. Ostensum est enim supra, quod animae brutorum non sunt subsistentes, sed sola anima humana. Vnde animae brutorum corrumpuntur corruptis, corporibus, anima autem humana non posset corrumpi, nisi per se corrumperetur, quod quidem omnino est impossibile non solum de ipsa, sed de quolibet subsistente quod est forma tantum. Manifestum est enim quod illud quod secundum se conuenit alicui inseparabile est ab eo esse, autem per se conuenit formae quae est actus, vnde materia secundum hoc acquirit esse in actu quod acquirit forma, secundum hoc autem accidit in ea corruptio quod separatur ab ea forma. Impossibile est autem quod forma separetur a seipsa, vnde impossibile est quod forma subsistens desinat esse, dato etiam quod anima esset ex materia & forma composita vt quidam dicunt adhuc oporteret ponere eam incorruptibilem. Non enim inuenitur corruptio nisi vbi inuenitur contrarietas, generationes enim & corruptiones ex contrarijs & in contraria sunt. Vnde corpora coelestia, quia non habent materiam contrarietati subiectam incorruptibilia sunt. In anima autem intellectiua non potest esse aliqua contrarietas, recipit enim secundum modum sui esse, ea vero quae in ipsa recipiuntur sunt absque contrarietate, quia etiam rationes contrariorum in ipso intellectu non sunt contrariae, sed est vna scientia contrariorum, impossibile est ergo quod anima intellectiua sit corruptibilis. Potest etiam huius rei accipi signum ex hoc quod vnunquodque naturaliter suo modo esse desiderat, desiderium autem in rebus cognoscibilibus sequitur cognitionem. Sensus autem non cognoscit esse nisi sub hic & nunc, sed intellectus appraehendit esse absolute & secundum omne tempus, vnde omne habens intellectum desiderat naturaliter esse semper. Naturale autem desiderium non potest esse inane, omnis ergo intelligibilis substantia est incorruptibilis. Haec ille.
Similes & plures rationes ponit 2. contra gen cap. 79. dic. Manifeste ostendi potest animam humanam non corrumpi corrupto corpore Ostensum est enim supra omnem substantiam intelligibitia intellectualis vt ostensum est, oportet ergo animam hutur ex eo in quo consistit sua perfectio hae enim mutationes sunt conrrariae scilicet ad corruptionem & ad perfectionem Perfectio autem animae humanae consistit in abstractione quadam a corpore, perficitur enim anima scientia & virtute, secundum scientiam autem tanto magis perficitur, quanto immaterialia considerat. Virtutis autem perfectio consistit in hoc quod homo passiones corporis non sequitur, sed eas secundum rationem temperet & refrenet, non ergo corruptio animae consistit in hoc quod a corpore separatur. Si autem dicatur quod perfectio animae conptio autem in separatione eius secundum esse, non conuenienter ob uiatur. Operatio enim rei demostrat substantiam & esse ipsius quia vnumquodque operatur secundum quod est ens, & propria operatio rei sequitur eius naturam. Non potest ergo perfici operatio alicuius rei nisi secundum quod perficitur ipsius substantia. Si ergo operatio animae perficitur in relinquendo corpus, & corporea, substantia sua inesse suo non deficiet per hoc quod a corpore separatur.
Item proprium perfectiuum hominis secundum animam est aliquid incorruptibile. Propria autem operatio hominis inquantum huiusmodi est intelligere. Per hanc enim differt a brutis & a plantis & animatis. Intelligere autem vniuersalium est & incorruptibilium inquantum huiusmodi. Perfectiones enim oportet esse perfectibilibus proportionatas, ergo anima humana est incorruptibilis. Amplius, Impossibile est appetitum naturalem esse frustra, sed homo naturaliter appetit perpetuo manere, quod patet ex hoc quod esse est quod lem esse incorruptibilem, anima autem est quaedam substanmanam incorruptibilem esse. Adhuc nulla res corrumpisistit in separatione eius a corpore secundum operationem, corruab omnibus appetitur, homo autem per intellectum apprehendit esse, non solum vt bruta animalia, sed simpliciter, consequitur ergo homo perpetuitatem secundum animam, quae ee simpliciter & secundum omne tempus appraehendit.
Item vnum quodque quod recipiturim aliquo recipitur in eo 3. modum eius in quo est. Formae autem rerum accipiuntur in intellectu possibili prout sunt intelligibiles actu sunt aut intelligibiles actu prout sunt immateriales & vniuersales, & per consequens incorruptibiles, ergo intellectus possibilis est incorruptibilis: sed sicut probatum est, supra intellectus possibilis est aliquid animae humanae, est ergoanima humana incorruptibilis. Adhuc esse intelligibile est per manentius quam esse sensibile, sed id quod se habet in rebus sensibilius per modum primi recipientis est incorruptibile scilicet materia prima:multo ergo fortius intellectus possibilis qua est receptiuus formarum intelligibilium. Ergo anima humana cuius intellectus possibilis est pars est incorruptibilis. Amplius. Faciens est honorabilius facto vt etiam Aristoteles dicit, sed intellectus agens facit actu intelligibilia vt ex praemissis patet. Cum ergo intelligibilia actu inquantum huiusmodi sint incorruptibilia, multo fortius intellectus agens erit incorruptibilis, ergo & anima humana, cuius est lumen intellectus agens, vt ex primissis patet.
Item nulla forma corrumpitur nisi vel actione contrarij vel per corruptionem sui subiecti vel per defectum suae causae. Per actionem quidem contrarij sicut calor destruitur per actionem frigidi. Per corruptionem autem sui subiecti sicut destructo oculo destruatur vis visiua. Per defectum autem causae sicut lumen aeris deficit deficiente solis praesentia, quae erat ipsius causa, sed anima humana non potest corrumpi per actionem contrarij. Non est enim aliquid animae contrarium cum per intellectum possibilem ipsa sit cognoscitiua & receptiua omnium contrariorum. Similiter autem neque per corruptionem sui subiecti. Ostensum est enim supra quod anima humana est forma non dependens a corpore secundum suum esse. Similiter autem neque per deficientiam suae causae, quia non potest habere aliquam causam nisi aeternam. Nullomodo ergo anima humana potest corrumpi. Haec ille cum multis alijs.
Item cap. 55. probat. 12. rationibus quod omnis substantia intellectualis est incorruptibilis, & easdem rationes in virtute ponit in quaestionibus de anima q. 14. secunda conclusio. Licet resurrectio sola diuina virtute perficiatur, tamen angeli cooperabuntur ad aliquid praeambulum resurrectioni. Primam partem huius conclusionis ponit Sanctus Thomas 4. dist. 43. q. 1. arti. 1. in solutione. 3. q. vbi sic dicit. Motus siue actio aliqua tripliciter se habet ad naturam est enim aliquis motus siue actio cuius natura nec est principium nec terminus, & talis motus quadque est a principio supra naturam, vt patet de glorificatione corporis quandoque autem a principio alio quocunque, sicut patet de motu violento lapidis sursum, qui terminatur ad quietem violentam. Est etiam aliquis motus cuius principium & terminus est natura, vt patet in motu lapidis deorsum. Est etiam aliquis motus cuius terminus est natura, sed non principium, sed quandoque aliquid supra naturam, sicut patet in illuminatione caeci, quia visus naturalis est, sed illuminationis principium est supra naturam. Quandoque autem aliquid aliud, vt patet de acceleratione florum vel fructuum per artificium facta. Quia autem principium sit natura & non terminus esse non potest, quia principia naturalia sunt ad effectus determinatos diffinita, vltra quos se extendere non possunt. Operatio ergo vel motus primo modo se habens ad naturam nullo modo potest dicinaturalis, sed est vel miraculosa si sit a principio supra naturam, vel violenta si sit ab alio quocunque principio. Operatio autem vel motus secundo modo se habens ad naturam, est simpliciter naturalis. Sed operatio quae tertio modo se habet ad naturam non potest dici simpliciter naturalis. sed secundum quid inquantum scicet perducit ad illud quod est secundum naturam, sed vel dicitur miraculosa vel artificialis aut violenta. Naturale enim proprie dicitur quod secundum naturam est. Secundum autem naturam dicitur esse habens naturam & quae consequuntur naturam, vt patet 2. physi. vnde motus simpliciter loquendo non potest dici naturalis, nisi eius principium sit natura. Resurrectionis autem principium natura esse non potest quamuis ad vitam naturae resurrectio terminetur. Natura enim est principium motus in eo in quo est vel actiuum, vt patet in motu grauium & leuium, & in alterationibus naturalibus animalium, vel passiuum vt patet in generatione simplicium corporum. Passiuum autem principium naturalis generationis est potentia passiua naturalis, quae semper habet aliquam potentiam actiuam sibi correspondentem in natura, vt dicitur9. metaphNec quantum ad hoc dicitur, siue respotedeat passiuo actiuum principium in natura respectu vltimae perfectionis scilicet formae, siue respectu dispotionis, quae est necessitas ad formam vltimam, sicut est in generatione homns secundum positionem fidei vnde etiam de omnibus alijs secundum oppositionem Platonis & Auicennae Nullum autem actiuum principium resurrectionis est in natura neque respectu coniunctionis animae ad corpus, neque respectu dispotionis quae est necessitas ad talem coniunctionem, quia talis dispoeo non potest a natura includi nisi determinato modo per viam generationis ex semine. Vnde & si ponatur esse aliqua potentia passiua ex parte corporis seu etiam inclinatio quaecunque animae ad coniunctionem, non est talis quod sufficiat ad rateonem motus naturalis. Vnde resurrectio simpliciter loquendo est miraculosa & non naturalis nisi secundum quid. Haec ille.
Ex quibus potest argui pro prima parte conclusionis, quia nullum principium actiuum creatum potest animam separatam corpori coniungere. Secundam vero partem conclusionis ponit idem ibidem arti. 2. in solutione 3. quaestionis vbi sic dicit. Sicut Augustinus dicit. 3. de trinitate quod sicut corpora crassiora & inferiora per subtiliora & potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora a Deo reguntur per spiritum vitae rationalem. Et hoc etiam Gregorius 4. dialog. tangit, vnde in omnibus quae corporaliter a Deo fiunt vtitur Deus ministerio angelorum. n resurrectione autem est aliquid adtransmutationem corporum pertinens scilicet collectio cinerum & eorum praeparatio ad reparationem humani corporis, vnde quantum ad hoc vtetur Deus ministerio angelorum, sed anima sicut a Deo immediate creata est, ita immediate a Deo corpori vnietur iterato sine aliqua operatione angelorum. Similiter etiam gloriam corporis ipse faciet sine ministerio angelorum, sicut & animam immediate glorificat, & istud ministerium angelorum vox dicitur secundum vnam expositionem quae tangitur in litera. Haec ille.
Item arguendo recitat illud prima Thesas 4. Vbi dicitur quod dianmdos in voce archangeli descendet de Caelo & mortui resurgent, ergo resurrectio mortuorum ministerio angelorum complebitur. Ex quibus patet ratio pro secunda parte conclusionis, quia in omni corporali transmutatione diuinitus facta Deus vtitur angelico ministerio, sed resurrectio mortuorum est huomodio igitur &c.
Tertia conclusio. In resurrectione erit aliquid quod fiet in instanti, & aliquid quod fiet in tempore. Hanc ponit ibidem art. 3. in solut. 3 quaest. vbi sic dicit. In resurrectione aliquid fiet ministerio angelorum & aliquid virtute diuina immediate vt dictum est. Illud ergo quod ministerio angelorum fiet non erit in instanti si instans dicat indiuisibile temporis, erit tamen in instanti si instans accipiatur pro tempore imperceptibili. Illud autem quod fiec virtute diuina immediate fiet subiecto scilicet in termino temporis quo angelorum opus complebitur, quia virtus superior inferiorem ad perfectionem adducit. Haec ille. Item arguendo pro ista conclusione sic dicit. Virtus infinita subito operatur, sed sicut dicit Damascenus crede resurrectionem futuram diuina virtute de qua constat quod infinita est, ergo resurrectio fiet subito. Haec ille. Ex quibus potest argui pro vtraque parte conclusionis insimili sic, omnis motus fit in tempore, simplex vero mutatio in instanti, sed in resurrectione angeli operabuntur per motum localem, Deus vero per simplicem mutationem vel productionem: ergo opus angelorum erit in tempore, operatio vero diuina erit in instanti.
Quarta conclusio. Omnes homines resurgent simul & in eodem instanti. Istam conclusionem ponit apostolus prima cor. 15. dicens. In momento in ictu oculi &c. Per quae verba comniter doctores concludunt, quod omnium resurrectio erit in eodem instanti. Eandem concluionem ponit virtualiter Sanctus Thomas quarto sen. dist. 43. art. q. 3. Nam vt recitatum est statim ibidem dicit, quod illud quod fiet virtute diuina in tali generali resurrectione fiet in instanti. Item ibidem in solutione primi sic dicit. Ezechiel loquebatur populo rudi, sicut & Moyses, vnde sicut Moyses distinxit opera sex dierum per dies vt rudis populus capere posset quamuis omnia simul sint facta secundum Augustius illa Ezechielis diuersa quae in resurrectione futura sunt expressit distincte, quamuis omnia simul sint futura in instanti. Item ibidem arguit sic. Omnis sonus tempore mensuratur, sed sonus tubae causa erit resurrectionis, ergo resurrectio fiet in tempore & non subito. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod idem videtur esse de sono illo & deformis sacramentorum scilicet quod in vltimo instanti prolantionis effectum suum habebit. Haec ille. Item in solutione primi 4. q. sic dicit. Quando resurrectio erit, non erit tempus, sed terminus temporis, qui in eodem instanti in quo cessabit motus, erit resurrectio mortuorum &c. Haec ille Ex quibus potest argui pro conclusione sic. Omnium resurrectio erit in vltimo instanti sonitus tubae angelicae & in vltimo instanti motus Coeli, sed illud non erit nisi vnum & non multa, ergo omnium resurrectio erit in eodem instanti. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad 2. arti. arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scotus dupliciter. Primo contra fundamentum conclusionis scilicet quod rationes probantes immortalitatem animae non sunt efficaces. Secundo quod concesso illo sundamento rationes probantes resurrectionem non conuincunt. Contra primum arguit sic. Quia prima ratio nostra quae fundatur in hac propositione quod naturale desiderium non est frustra &c. Illa inquit probatio non valet, quia aut arguitur de naturali desiderio proprie dicto, & illud non est aliquis actus elicitus, sed solum inclinatio naturae ad aliquid & tunc planum est quod non potest probari desiderium naturale ad aliquid nisi primo probetur possibilitas in natura ad illud, & per consequens econuerso arguendo est petitio principij. Aut arguitur de desiderio naturali minus proprie dicto quod scilicet est aliquis actus elicitus, sed concorditer inclinationi naturali, & tunc certum est quod non potest probari quod aliquod desiderium elicitum sit naturale illomodo, nisi prius probetur quod ad illud idem sit naturale desiderium primo modo. Et si arguas illud naturaliter desideratur quod appraehenso statim actu elicito desideretur, quia ista pronitas non videtur esse nisi ex inclinatione naturali. Hoc vnomon negaretur primo, quia vitiosus statim inclinatur ad desiderandum secundum suum habitum illud quod ei omntertur. Sed quia natura non statim ex se est viciosa, nec in omnibus quilibet statim appetit illud appraehensum, sequitur quod illud desiderium non est vitiosum, ergo ista responsio non est generalis. Ideo potest dici quod oportet ostendere illam appraehensionem esse secundum rectam rationem & non erroneam. Alioquin si ad apprehensionem erroneam statim omnes appetant actu elicito, non sequitur illud esse consonum inclinationi naturali naturae, immo magis oppositum. Non est autem manifestum per rationem naturalem quod ratio ostendens hominem semper esse tanquam appetibile sit recta & non erronea, quia prius oportet ostendere quod istud posset competere homini. Breuiter ergo omne medium ex desiderio naturali videtur esse inefficax, quia ad efficaciam eius oportet ostendere vel potentiam naturalem esse in natura ad illud, vel quod appraehensio ad quam statim sequitur desiderium illud si est actus elicitus, sit apprehensio certa & non erronea. Et horum primum est idem cum conclusione quae concluditur ex desiderio naturali 2. autem est difficilius vel minus notum conclusione ista. Et si dicatur quod desiderium naturale hominis ad immortalitatem probatur ex hoc quod naturaliter fugit mortem. Non valet, quia aequaliter concluderet de bruto.
Secundo principaliter arguit ad idem, quod illa ratio quae adducitur ad idem ostendendum ex imaterialitate ipsius animae, quae infert animam non habere potentiam ad non esse valet, quia licet materia sit illud quo res potest esse & non esse, non tamen est sic intelligendum quod materia est qua res cuius ipsa espars potest esse & non esse, sed sic quod materia est qua res, cuius ipsa est pars vel quae recipitur in ipsa potest esse & non ee, alioquin forma ignis non posset non esse, quia materia non est pars formae ignis.
Tertio arguit quod illa ratio quae sumitur ex identitate esse ipsius animae in corpore & extra corpus non valeat, quia si intelligitur animam per se habere esse idem in toto & extra totum prout per se esse distinguitur contra inesse accidentis, hoc modo forma ignis si esset sine materia, haberet per se esse, & tunc posset concludi quod forma ignis esset incorruptibilis. Si autem intelligitur de esse per se quod competit composito vel supposito in geme substantiae, falsum est quod anima sine corpore habeat per se esse, quia tunc eeeius non esset concabile alteri, quia in diuinis etiam per se esse isto modo receptum est incoicabile, tamen quolibet modo intelligatur ratio deficit, anima habtam per se esse sine corpore, ergo non indiget corpore. Quia in scdo intellectu antecedens est falsum, in primo consequens non valet, quia nisi addas. Id quod naturaliter siue sine miraculo habet per se esse primo modo. Sed haec propositio est credita, & non per naturalem rationem ostensa. Quarto, quia principaliter arguit, quia illa ratio quae fundatur in hoc quod anima non est separabilis a seipsa &c. non concludit, quia non omnis corruptio est per separationem alicuius ab alio. Accipiendo enim esse Angeli si illud ponatur aliud ab essentia non est separabile ab ipso, est tamen distinctibile per successionem oppositi ad ipsum esse. Haec ille.
Secundo loco arguit quod rationes probantes animam non posse perpetuo remanere extra corpus sint inefficaces. Primo quidem, quia prima ratio quae fundatur in hac propositione. Nulla pars extra totum est perfecta &c. non procedit, quia illa maxima non est vera, nisi de parte quae recipit aliquam perfectionem in toto, anima rationalis autem non recipit sed concat, vnde ratio potest formari ad oppositum, quia non repugnat alicui aeque perfecto in se manere, licet alteri non comncet suam perfectionem. Hoc autem apparet ex causa efficiente, cui non repugnat quantuncunque manere sine suo effectu. Sed anima manet aeque perfecta in esse suo proprio siue coniuncta siue separata tantum in hoc habens dicitriam quod separata non concat suum esse alteri. Secundo, quia secunda ratio fundata super hoc quod separatio animae a corpore violenta &c. non procedit, quia dicetur quod duplex est inclinatio naturalis, vna ad actum primum & imperfecti ad perfectum, & concomitatur potentiam essentialem, alia ad actum secundum & concomitatur potentiam accidentalem. De prima verum est quod oppositum eius est violentum & non perpetuum, quia ponit imperfectionem perpetuam quam phils habuit pro inconuenienti, quia ponit in vniuerso causas aliquamdod ablatiuas cuiuscunque imperfectionis, sed secunda inclinatio & si perpetuo suspendatur nullum violentum proprie dicitur, quia nec imperfectio. Nunc autem inclinatio animae ad corpus est temumdm secundomon, vel diceretur secundum Auicennam quod appetitus animae saciatus est per hoc quod perfecit corpus, quia illa coniunctio est ad hoc vt anima mediante corpore acquirat suam perfectionem per sensus quam non possit aquirere sine sensibus, & per consequens, nec sine corpore, semul autem coniuncta acquisiuit quantum ipsum simpliciter appetijt acquirere illomodo.
Tertio principaliter quia 3. ratio fundata super iustitia Dei retribuentis non valet, quia non apparet per rationem naturalem quod sit vnus rector hominum secundum leges iustitiae retributiuae & punitiuae. Et esto quod sic diceretur quod vnicuiq, in bono actu suo fit retributio sufficienter sicut dicit Augustinus Iussisti dcnmdeoe & ita est, vt sit sibi poena omnis peccator, ita quod ipsum pctamme est prima paena peccati. Haec Scotus contra secundam conclusionem arguit Aureolus probando quod opinio nostra habet ponere quod anima beata potest virtute propria se vnire corpori organico & disposito, & ita quod resurrectio non solum fiat diuina virtute quo ad vnionem animae & corporis. Quaero inquit quid intelligis per talem vnionem, quam tu ponis esse relationem inter animam & corpus. Aut intelligis intimam pr aesentialitatem animae ad corpus, aut vltra ista intimam praesentialitatem dicit aliquod agere fluens ab anima in corpus, modo anima potest in istos duos respectus in ordine ad corpus perfecte dispositum. Tum quia potest se facere intime praesentem corpori perfecte disposito, & potest propria virtute corpus perfecte dispositum animare, ergo &c. De praesentialitate enim probo assumptum, quando sicut anima post resurrectionem existens in Coelo potest se & corpus proprium facere intime praesens alicui corpori in terra, sic separata corpori disposito.
Confirmatur, quia sicut angelus potest propria virtute se transmutar e de vna praesentialitate ad aliam qua caret, & de non psente facere praesentem se alicui, ita videtur quod anima separata possit facere se praesentem intime suo corpori. Scdm similiter probo scilicet de animare, quia omne agens respectu illius quod dicitur ab eo profluere habet potentiam, modo animare & viuificare di profluere ab anima, ergo &c. Secundo loco arguit, quod vnio animae cum materia non importet coniunctionem seu copulationem, quae sit habitudo mera positiua, sed magis aliquid priuatiuum scilicet indiuisionem. Non enim anima & corpus sunt proprie copulata vel vnita in aliquo medio, sed potius sunt vnum indiuisum in actu. Et hoc probatur duplici ratione.
Prima est, quia non est maior vnitas duarum partium ligni eiusdem continui sub quantitate quam sit compositi ex materia & forma, sed vnitas partium lignisub quantitate non est vnitas, quae sit copulatio aut quaedam habitudo positiua, sed est vnitas omnimode indiuisionis, eo quod pars est omnino indiuisa in actu ab alia parte, alias non esset vnitas continuationis. secunda ratio est quia secundum quod omnes dicunt tres sunt substantiae scilicet materia & forma & compositum ex his, quod nonest res superaddita, sed resultans ex duabus. Tunc sic compositum non est altera partium nec ambae vt iunctae sunt quia non coniunguntur proprie, sed diuiduntur abinuicem in actu. Et hoc hoc modo dicendum est quod sunt vna res indiuisa in quoddam tertium resultans. Probatur ergo quod sit dare talem tertiam rem, & per consequens quod materia & forma sunt idem in actu, & per consequens indiuisa in illa re, quia entitas compositi est vna res, res autem & vnum conuertuntur & vnum & indistinctum sunt idem. Quaero quid est subiectum illius indiuisionis & indistinctionis, aut illud est materia & forma, sic quod quodlibet eorum secundum suam entitatem sit indiuisum ab alio, aut illud est res 3. quae sit addita, aut illud est vtrunque scilicet materia & forma vt sunt indiuisa. Non primo modo. quia indiuisio non potest fundari in rebus diuisis. Nec secundo modo, quia tunc compositum esset res tertia composita, & esset diuisa ab alijs. Oportet ergo dare tertium scilicet quod illam diuisionem fundat vtrunque scilicet materia & forma, & hoc modo resultatiue constituant vnum indiuisum.
Confirmatur per dictum philosophi approbantis dictum Licrofondus qui dicit quod non debet concedi ista, homo est albus, sed homo albet, quia in prima propositione notatur diuisio inter subiectum & praedicatum, quod non notatur in secunda, & Aristoes quidem dicit quod subiectum & forma sunt duo in potentia, sed non in actu. Haec Aureolus. Contra eandem conclusionem tendunt in virtute argu. henrici quolibet. 11. q. 14. vbi quaerit, vtrum anima separata non impedita possit reuniri virtute propria corpori disposito. Dicit enim sic anima cum sit forma quae non educitur de potentia materiae sed creatur, & pernaturam vel essentiam sit praesens suo perfectibili vt proprium actiuum cum proprio passiuo, actionem quae est esse, anima ex seipsa agit naturaliter in proprium corpus cum est et approximata, sicut calidum approximatum calesactibili perficit ipsum in esse calidoProprium enim actiuum approximatum suo passo impossibile est non agere propriam actionem, & ideo anima vnita corpori communicat ei vires suas, vt forma materiae. Et ideo cum vnita fuerit corpori suo disposito, vt se habeat ad ipsum sicut naturalis perfectio agit in ipsum perfectionem quae est esse, ita tamen quod licet anima non impedita voluntate transferat se in corpus suum & ei intimetur, per hoc tamen non vnitur ei sic, Nam tam anima quam angelus potest se transferre in lapidem, sed sic intimata corpori suo disposito vt naturale actiuum proprio passiuo naturaliter, non voluntarie nisi voluntate concomitante vnitur corpori & dat ei esse substantiale. Sicut si sub speciebus sacramenti virtute diuina reiteretu r substantia panis, illae species illi substantiae darent esse accidentale sicut prius, & sicut graue non impeditum facit se deorsum & vnit se ei vt terminetur appetitus eius. Sed hoc aliter est in graui, aliter in anima, quia graue per pondus grauitatis, anima per pondus amoris voluntarij fertur ad suum corpus & ei intimatur, tamen per pondus amoris naturalis vnitur ei & quiescit naturalis appetitus. Et sic propria virtute potest se tramsferre ad suum corpus non impedita. Haec ille.
Contra tertiam conclusionem arguit. Durandus probando quod resurrectio mortuorum quantum ad organizationem corporum non fit in instanti. Primo quia impossibile est motum localem fieri in instanti, sed si organiaatio corporum in resurrectione subito fieret, motus localis heret in instanti, ergo ista organizatio non fieret subito. Maior supponitur, sed minor probatur, quia pulueresex quibus formabitur corpus vel erunt maioris quantitatis aut minoris quam corpus formandum aut aequalis, si maioris quantitatis & corpus formetur ex eis subito, sequitur quod aliquid de loco puluerum remanebit vacuum, aut ad illum mouebitur alia pars aeris circunstantis in instanti, vacuum autem non potest esse: ergo iste motus erit in instanti.
Si autem sint minoris quantitatis quam corpus formandum idem sequitur, quia corpus formatum subito occupabit maiorem locum, sed hoc non poterit esse nisi subito cedat ei aliqua pars aeris circunstantis, cessio autem illa non poterit fieri subito, nisi quia pars illa aeris quae dicitur cedere subito moueat de loco, & sic idem quod prius. Si autem aequalis, idem sequitur, quia organizatum aliter figura bitur quam pulueres, ex quibus formabitur, sed in siguratione noua necesse est nouum ordinem & nouam positionem partium subiecti secundum dextrum & sinistrum ante & retro, si ergo corpus formabitu subito noua positio partium fieret subito. Sed talis non potest fieri nisi cum locali cessione corporis circunstantis, ergo motus localis esset in instanti. Forte dicetur ad hanc rationem quod motus localis potest diuina virtute fieti in instanti, licet hoc non possit fieri virtute naturae, illa autem cessio qua localiter cedet pars aeris corporis resurgenti fiet virtute diuina, Nam sicut corpus motum ab aliquo expellit aliud de loco suo & cogit ipsum moueri, & tamen corpus expulsum proprie non mouetur a corpore expellente, sed a motore eius, ita in proposito Deusformans corpus maius quam sint pulueres, ex quibus formabitur formando tale corpus expellet partes aeris circunstantis de locis suis in instanti. Sed ista respotesio non videtur valere, quia quod dicitur quod motus localis virtute diuina potest fieri in instanti non est verum, quia, simile est de alteratione per quam forma educitur de esse imperfecto ad esse perfectum per medios gradus, & de motu locali per quem mobile quacunque virtute moueatur pertransit de extremo in extremum per medium. Sed talis alteratio non potest fieri in instanti, sed necessario fit in tempore ergo & omnis motis localis. Maior patet, quia magis videtur quod talis alteratio possit fieri in instanti quam aliquis motus localis. Videmus enim in genere alterationum quod aliqua potest fieri in instanti etiam per naturam vt illuminatio aeris, sed nullum motum localem videmus fieri in instanti, ergo qnantum est ex genmeoe eorum magis repugnat motui locali fieri in instantiquam alterationi. In spatiali autem ponitur similis causa vtrobique, quia ponitur quod non sit processus ab extremo in extremum nisi per medium, quia si non est possibile talem alterationem esse in instanti, impossibile est aliquem motum localem fieri in instanti. Minor probatur, quia sequeretur quod subiectum alterationis simul esset magis perfectum & minus perfectum secundum eandem formam vel speem, quia in eodem instanti esset subforma secundum gradum medium & secundum gradum perfectum. Illud autem est impossibile, quia tunc idem posset simul esse magis & minus calidum & magis & minus album, quod est imposo bile, quia magis & minus habent oppositionem & incompossibilitatem, cum possint esse termini motus seu mutationis Item si motus localis posset fieri in instanti, sequeretur quod mobile simul esset in medio & in termino. Si enim prius esset in medio quam in termino iam non esset motus in instanti sed in tenpore, quia prius & posterius duratione necessario requirunt tempus, sed idem corpus esse simul in diuersis locis localiter est impossibile quacunque virtute, ergo impossibile est quod mobile simul sit in medio & in termino, & per consequens quod motus localis fiat in instanti.
Secundo principaliter arguit contra conclusionem probando quod animatio & organizatio non fiant in eodem instanti, quia animatio est quaedam mutatio, sed termini mutationis qui sunt habitus & priuatio secundum phil. 7. & 5. phy. non potest esse simul tempore in eodem subiecto, ergo animationem praecessit tempore in corpore organizato quod subijcitur animae priuatio actualis existens ipsius animae, & sic animatio corporis & eius organizatio non fuerunt simul. Forte dicetur ad hac rationem quod illa animatio non erit mutatio, quia omnis inductio formae in passum, quam non praecessit ipsum passum tempore, non est mutatio, sed est passio de geneode passionis, quod non sit mutatio patet quia omnis mutatio est inter terminos oppositos qui non compatiunim se inuicem in eodem subiecto pro eodem instanti, ergo vbi est vera mutatio oportet terminum a quo praeexistere in subiecto ante introductionem termini ad quem. Si ergosubiectum non praeexistit non erit mutatio, erit tamen passio, quia omnis receptio passio quaedam est, sed ista respotensio non valet, licet enim possit esse aliqua passio seu receptio quae non sit vera mutatio, tamen animatio quae erit in resurrectione erit vera mutatio, quia subiectum se habebit aliter tunc quam prius. Materia enim qua recipietur anima fuit prius immediate sub forma puluerum. Non enim vt isti imaginantur ptencedet formatio corporis naturaliter animationem, imo animatio praecedet naturaliter formationem. Si enim formatio corporis praecederet animationem praecederet eam vt dispositio materiae in fieri solum, quia illa non manet cum forma, sed talis formatio vt isti dicunt in eodem instanti est cum anima, ergo simul esset & non esset.
Item Deus in agendo non indiget dispotionem fieri, quia potest quanlibet formam introducere in materiam immediate post quancunque aliam. Non enim est limitatus ad agendum per determinata media sicut agentia naturalia. Cum ergo aimatio fiat virtute diuina, patet quod non requirit aliquam dispositionem in fieri praecedentem. Nec potest dici quod formatio corporis sit dispositio in esse, & quod praecedat aiationem, quia omnis dispositio in esse sequitur formam substantialem quae immediate perficit materiam, & prius ordine naturae quam quaecunque alia perfectio.
Contra quartam conclusionem arguit Duran. Dicit enim quod non omnes resurgent in eodem instanti, sed prius resurgent illi q1 fuerunt mortui quam illi qui in aduentu Christi inuenientur viui, & nihilominus morientur vt resurgant. Et dicit q.d hoc oportet ponere maxime propter auctoritatem scripturae dicit enim apostolus prima thes. 4. quod mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera. Ex quo patet quod quando mortui iam resuscitati obuiabunt Christo in aera, tunc simul rapientur illi qui viui inuenientur, sed illi in ipso raptu morientur, & deinde resuscitabuntur: ergo posterius resuscitabuntur quam primi, quia cum primis resuscitatis adhuc vixerunt vita mortali. Hoc etiam cogunt verba auctoritatis. Dicitur enim quod illi qui prius mortui, hoc autem non potest intelligi de primitate dignitatis apud Deum, quia multi qui in aduentu Christi inuenientm viui, erunt maioris meriti & maioris dignitatis apud Deum quam aliqui eorum qui prius fuerunt mortui. Nec potest intelligi de prioritate naturae, quia inter indiuidua eiusdem speciei non est ordo naturae, oportet ergo quod intelligat de prioritate temporis, quod iam alijs resuscitatis illi qui in aduem tu Christi viui reperientur, vna cum illis rapientur adhuc viuentes vita mortali, ac deinde morientur, & postea resuscitabuntur. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad 3. arti. respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum eorum quae Scotus primo loco arguit contra primam conclusionem, dicitur primo quod naturale desiderium proprie dictum in cognoscentibus per sensum aut intellectum est actus elicitus & non sola inclinatio naturae ad aliquid, sicut ostendit Sanctus Thomas prima parte q. 82. art. 1. & 2. vbi ostendit quod voluntas aliquid appetit naturaliter & ex necessitate.
Idem ponit q. 60. art. 1. dicens, semper prius saluatur in posteriori, natura autem est prior quam intellectus, quia natura cuiuscunque rei est eius essentia, vnen id quod est naturae oportet saluari etiam in habentibus intellectum, est autem hoc commune omni naturae vt habeat aliquam inclinationem quae est appetitus naturalis vel amor quae tamen inclinatio diuersimode inuenitur in diuersis naturis in vnaqua quae secundum modum eius, vaner in natura intellectuali inuenitur naturalis inclinatio secundum voluntatem, in natura vero sensitiua secundum appetitum sensitiuum, in natura vero carente cognitione secundum solum ordinem naturae in aliquid. Haec ille.
Ex quibus concludit quod in angelis est aliqua dilectio naturalis, quae non est solus ordo naturae in aliquid, imo actus elicitus. Simile ponit prima 2. q. 10. ar. 1. vbi concludit quod voluntas mouetur ad aliquid naturaliter, & quod talis motus naturalis volitionis est principium omnium aliarum volitionum & motuum voluntatis, nec tamen oportet quod talis naturalis volitionis motus semper insit voluntati, sed tantum dum est in aliqua dispositione determinata, vt patet in secundo arg.
Item de veritate. q. 22. art. 5. & 4. sen. sen. d1. 49. q. 1. arti. 3. & multis alijs locis. Dcbtur 2. quod per rationem naturalem sufficienter probatur quod in natura animae rationalis vel intellectus humani est potentia naturalis ad perpetuitatem & semper esse, vt patet ex dictis philosophi 3. de anima Sanctus Thomas etiam 2. contra Gen. ca. 54. ostendit multipliciter ratione naturali quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles, & quod non habent potentiam ad non ee. Arguit enim sic 2. loco, quod per se alicui competit de necessitate & semper & inseparabiliter eidem inest, sicut rotundum per se quidem inest circulo per accidens autem aeri, vnde aes qui dem fieri non rotundum est possibile, circulum autem non esse rotundum est impossibile, esse autem per se consequitur ad formam per se enim dicimus quod est secundum ipsum, vnumquodque autem habet esse secundum formam. Substantiae igitur ipsae quae non sunt formae possunt priuari esse secundum quod amittunt formam, sicut aes priuatur rotunditate secundum quod desinit esse circulare. Substantiae vero quae sunt ipsae formae nunquam possunt priuari esse, sicut si aliqua substantia esset ipse circulus nunquam posset fieri non rotunda, ostensum est autem supra quod substantiae intellectuales sunt ipsae formae subsistentes, impossibile est ergoquod esse desinant, ergo sunt incorruptibiles.
Item tertioduco arguit sic, in corrupto remoto actu manet potentimnonn. corrumpitur aliquid in omnino non ens, sicut nec generaretur ex omnino non ente. In substantijs autem intellectualibus vt ostensum est actus est ipsum esse, ipsa autem substantia est sicut potentia si ergo substantia intellectualis corrumpatur remanebit post suam corruptionem, quod est omnino impossibile, omnis ergo substantia intellectualis est incorruptibilis.
Item quarto loco arguit sic. In omni quod corrumpitur oportet quod sit potentia ad non esse, si quid ergo est in quo non est potentia ad non esse, hoc non potest esse corruptibile, ita substantia autem intellectuali non est potentia ad non esse. Manifestum est enim ex dictis quod substantia completa est proprium susceptiuum ipsius esse, proprium autem susceptiuum alicuius actus itaconmperatur vt potentia ad actum illum quod nullomon est in potentia ad oppositum. Sicut ignis ita comparatur ad calorem vt potentia ad actum quod nullomon est in potentia ad frigiditatem, vnde nec in ipsis substantijs corruptibilibus est potentia ad non esse in ipsa substantia completa nisi ratione materiae. In substantijs autem intellectualibus non est materia, sed substantiae conpletae simplices, ergo in eis non est potentia ad non esse, sunt ergo incorruptibiles.
Item quinto loco arguit sic, in quibuscunquoed est compositio potentiae & actus id quod tenet locum primae potentiae seu subiecti primi est in corruptibile, vaner etiam in substantijs corporalibus materia prima est incorruptibilis sed in substantijs intellectualibus id quod tenet locum primae potentiaesubiecti est ipsa eorum substantia completarergo substam tia ipsa, est incorruptibile nisi per hoc quod sua substantia corrumpitur, ergo omnes naturae intellectuales sunt incorruptibiles.
Item 7. loco arguit sic, corruptio mutatio quaedam est quam oportet esse terminum motus, vt probatum est in physicis, vnde oportet quod omne quod corrumpitur moueatur, ostensum est autem in naturalibus quod omne quod mouetur est corpus, oportet ergo omne quod corrumpitur esse corpus, si per se corrumpatur, vel esse alienam formam seu virtutem corporis a corpore dependente si corrumpatur per accidens. Substantiae autem intellectuales non sunt corporaneque virtutes seu formae a corpore dependentes, ergo neque per se nequod per acceiens corrumpuntur, sunt ergo omnino incorruptibiles.
Item vigesimotertio & vltimo loco arguit sic, quaecunque incipiunt eeea &desinunt penieandem potentiam habent vtrunque, eadem enim est potentia ad esse & ad non esse sed substantiae mtellectuales non potuerunt incipere esse nisi per potentiam primi agentis, non enim sunt ex materia quae praefuerit, ergo nec est aliqua potentia ad non esse ipsarum nisi in primo agente secundum quod potest non influere eis esse, sed exhac sola potentia nihil potest dici corruptibile. Tum quia res dicuntur necessariae & contingentes secundum potentiam quae in eis est, & non secundum potentiam Dei, tum etiam quia Deus qui est institutor naturae non subtrahit rebus id quod est proprium naturis earumostensum est autem quod proprium est naturis intellectualibus quod sint perpetuae, vnde hoc eis a deo non subtrahet, sunt ergo substantiae intellectuales ex omni parte incorruptibiles. Haec ille cum multis alijs rationibus ad idem propositum facientibus. Dicitur tertio quod appraehensio qua anima rationalis appraehendit mcorruptibilitatem vel immortalitatem esse sibi possibilem & appetibilem ratione naturali conuincitur esse recta & non erronea, quod patet, tum ex phils 3. de anima, tum ex rationibus praecedentibus, tum ex aliquibus sequentibus. Sanctus Thomas vbi supra arguit sic, sicut sensibile est obiectum sensus, ita intelligibile est obiectum intellectus, sensus autem propria corruptione non corrumpitur nisi propter excellentiam surobiecti, sicut visus a valde fulgidis, & auditus a fortibus sonis, & sic de alijs. Dico autem propria corruptione, quia sensus etiamcorrumpitur per accidens propter corruptionem subiecti, qui tamen modus corruptionis non potest accidere minetellectu, cum non sit actus corporis alicuius quasi a corpore dependens vt supra ostensum est, patet autem quod nec corrumpitur per excellentiam sui obiecti, quia dum intelligit, valde intelligibile non minus imo magis intelligit minus intelligibilia, ergo intellectus nullo modo est corruptibilis. Amplius. Intelligibile est propria perfectio intellectus, vnen intellectus in, actu & in :tellectum in actu sunt vnum, quod ergo conuenit intelligibitli inquantum est intelligibile oportet conuenirelintellectui t inquantum huius, quia perfectio & perfectibile sunt vniusgeneris. Intelligibile autem inquantum huius est necessarium &dn corruptibile, necessaria enim perfecte sunt intellectu intelligibilia, contingentia vero inquantum huomsodi deficientersollm, nec habetur de es sinia, sed opinio, vnde & corruptibilium sciam habet secundum quod sunt, incorruptibilia inquantum scilicet sunt vniuersalia, oportet ergo intellectum esse incorruptibilenqudhuc vnunquodque perficitur secundum modum suae substantiae, ex modo ergo perfectionis alicuius rei potest accipi modus substuntiae ipsius, intellectus autem non perficitur per motum, sed per hoc quod est extra motum existens, perficitur enim secundum intellectum xanima scientia & prudentia sedatis permutationibus corporis & animae passionum, vt patet per philost. 7. physicorum. Modus ergosubstantiae intelligentis est quod esse suum sit supra motum, & (per consequens supra tempus, esse autem cuiuslibet rei corporalis subiacet tempori & motui, impossibile est ergo subitam tiam intelligibilem esse corruptibilem.
Praeterea. Impossibile est naturale desiderium esse inane, natura enim nihil facit frustra, sed quodlibet intelligens naturaliter desiderat esse ppetuum non solum vt perpetuetur in esse secundum speeum, sed secundum indiuiduum, quod sic patet, naturalis enim appetitus quibusdam inest ex apprehensione, sicut lupus, naturaliter desiderat occisio nem animalium de quibus pascitur, & homo naturaliter desiderat felicitatem, quibusdam vero absque appraehensione ex sola inclinatione naturalium principiorum, qui naturalis appetitus in quibusdam dicitur, sicut graue appetit esse deorsiim. Vtroque autem motdod est in rebus naturale desiderium essendi, cuius signum est, quia & ea quae cognitione carent resistunt corrumpentibus secundum virtutem suorum naturalium principiorum. & ea quae cognitionem habent resistunt eisdem secundum modum suae cognitionis, illa ergo cognitione carentia quorum principijs inest virtus ad conseruandum esse perpetuum, ita remnneant semper eadem secundum nu. appetunt naturaliter esse ppetnum etiam secundum idem numero, quorum vero principia non habent ad hoc virtutem, sed solum ad conseruandum esse perpetuum, sed idem speer, etiam sic naturaliter appetunt perpetuitatem hanctergo dicituiam oportet in his inueniri quibus desiderium essendi inest cum cognitione, vt scilicet illa quae non cognoscunt esse nisi vt nunc, desiderent esse vt nunc, non autem semper, quia esse sempiternum non appetunt, desiderant tamen esse speciei perpetuum absque cognitione, quia virtus generatiua quae ad hoc de seruit praeambula est, & non subiacet cognitioni, illa ergo quae esse perpetuum cognoscunt & appraehendunt desiderant ipsum naturali desiderio, hoc autem conuenit omnibus substantijs intellectualibus omnes ergo substantiae intelligentes naturali desiderio appetunt esse perpetuum, ergo impossibile est quod esse deficiat. Haec ille.
Ex quibus patet quod arguens multa falsa assumit, primum est quod nullum desiderium naturale nec appetitus naturalis proprie dictus sit actus elicitus, sed omnis talis sit sola inclinatio vel ordo naturae ad aliquid. Huius enim falsitas manifeste patet in brutis, quorum appetitus sunt naturales, & nullo modo liberi de quibus constat quod sunt actus secundi & actus eliti ti 2. est quod nulla ratione naturali conuicatur immortalitatem vel perpetuitatem esse homini naturaliter desideratam vel possibilem naturaliter. Dicitur quarto quod Sanctus Thomas non intendit concluderemortalitatem animae ex naturali desiderio perpetuitatis quasi demfaciue, sed solum probabiliter, vel si demonstratiue, non tamen demonstratione propter quid & a priori, sed demitiatione quia & a posteriori, & quasi per signum quoddam, quod patet, nam in quaestionibus deaia. q. 14. vbi tractat hanc materiam cum probasset istam conclusionem per alia media subdit. Relinquitur igitur animam humanam esse incorruptibilem, signum autem huiusmodi ex duobus. accipi potest, primo quidem ex parte intellectus, quiarea quae sunt in seipsis corruptibilia secundum quod intellectu percipiuntur incorruptibilia sunt. Est enim intellectus appraehensiuus rerum in vniuersali secundum quem modum non accidit eis corruptio atex naturali appetitu qui in nulla re frustari potest, videmus enim hominibus appetitum esse perpetuitatis, & hoc rationabiliter, quia cum ipsum esse secundum se sit appetibile, oportet quod ab intellectu qui appraehendit esse simpliciter, & non hic & nunc, appetatur naturaliter esse simpliciter, & secundum omne tempus, vnde videtur quod iste appetitus non sit inanis, sed quod homo secundum animam intellectiuam sit incorruptibilis Haec ille. Et eodem modo loquendi vtitur in prima parte, vt patuit in probatione conclusionis. Ex quibus patet quod talem probationem vocat probationem per signum, & ista sufficiant ex sufstandum instantiam Scoti contra illlam rationem Sancti Thomae.
Ad secundum dicitur primo, quod ratio Sanctus Thomas contra quam instatur non fundatur super illa propositione scilicet quod omne corruptibile habet materiam ex qua vel materiam quae sit pars eius, sed su p hac propositione, omne corruptibile habet materiam ex qua vel materiam in qua, a qua dependet secundum suum esse naturaliter, quae quidem euidens est vel demrtabilis ratione naturali, anima autem rationalis neutromon habet materiam, vt ostendit Sanctus Thomas in multis locis potissime in quaestionibus de anima q. 1. vbi sic dicit. Hoc aliquid proprie dicitur indiuiduum in genere substantiae. Dicit enim phil. in praedicamentis quod primae substantiae indubitanter hoc aliquid significant 2. vero substantiae & si videantur hoc aliquid significare, magis tamen significant quale quid, indiuiduum autem in genere substantiae non solum habet vt possit per se subsistere, sed etiam quod sit aliquid completum in aliqua spee, vnde phil. in praedicamentis manum pedes & huiusmodi nominat partes substantiarum magis quam substantias primas vel secundas, quia licet non sint in aliquo sicut in subiecto quod proprium substantiae est, non tamen participant conplete naturam alicuius speciei, vnde non sunt in aliqua spee, nec in aliquo genere nisi per reductionem, duobus ergo existentibus de ratione eius quod est hoc aliquid quidam vtrunque animae humane abstulerunt dicentes animam esse harmoniam, vt empedocles aut complexionem vt Galenus aut aliquid huiusmodi, sic enim anima neque per subsisteret neque esset aliquid completum in aliqua specie, vel in aliquo genere substantiae esset forma tantum similis alijs materialibus formis, sed haec positio stare non potest, nec quantum ad animam vegetabilem, cuius operationes oportet habere aliquod principium su pgrediens qualitates materiales actiuas & passiuas quae in nutriendo & augmentando se habent instrumentaliter tantum, vt probatur 2. de anima, complexio autem & harmonia qualitates elementares non transcendunt. Similiter autem nec potest stare quantum ad animam sensitiuam cuius operationes sunt in recipiendo spes sine materia, vt probatur 2. de anima, cum tamen qualitates actiuae & passiuaevltra materiam non se extendant, vt pote materiae dispositiones existentes, multo autem minus potest stare quantum ad animam rationalem, cuius operationes sunt in abstrahendo species non solum a materia, sed etama conditionibus materialibus indiuiduantibus omnibus, quod requiritur ad cognitionem vniuersalis, sed adhuc aliquid amplius proprie in anima rationali considerari oportet, quia non solum absque materia & conditionibus materiae spes intelligibiles accipit, sed etiam nec in propria eius operatione possibile est communicare aliquod organum corporale, vt sit aliquod corporeum organum intelligendi sicut oculus est organum videndi, vt probatur in 3. de anima, & sic oportet quod anima intellectiua per se agat, vt pote propriam operationem habens absque corporis comnione, & quia vnunquodque agit secundum quod est actu, oportet quod anima iutellectiua habeat esse per se absolutum non dependens a corpore, formae enim quae habent esse dependens a subiecto, non habent per se operationem, non enim calor agit, sed calidum. Et propter hoc posteriores phils iudicauerunt partem animae intellectiuam esse aliquid subsistens per se, dicit enim Arisote 3. de anima, quod intellectus videtur esse substantia quaedam, & non corruptibilis, & in idem redit dictum Platonis ponentis animam immortalem & per se subsistentem eo quod mouet seipsam, large enim accipit motum pro omni operatione, vt sic intelligatur quod intellectus mouet seipsum, quia seipso operatur. Sed vlterius posuit Plato quod anima non solum per se subsisteret, sed etiam quod haberet in se ipsa completam naturam speciei. Ponebat enim totam naturam speciei humanae in anima esse diffiniens hominem non esse aliquid compositum ex anima & corpore, sed animam corpore vtentem, vt sit compositio animae ad corpus sicut nautae ad nauem, vel sicut induti ad vestem, sed haec positio stare non potest, manifestum est enim illud quo viuit corpus animam esse, viuere autem est viuentium esse, anima ergo est id quo corpus humanum habet esse actu, huiusmodi autem est forma est ergo anima corporis humani forma.
Item si anima est in corpore sicut nauta in naui non daret speciem corpori, nec partibus eius, cuius contrarium apparet ex hoc quod praecedente anima singulae partes corporis non retinent nomen pristinum nisiaequiuoce. Dituenim aequiuoce oculus mortui, sicut oculus pictus aut lapideus, & simile est de alijs partibus Praeterea. Si anima esset in corpore sicut nauta in naui sequeretur quod vnio animae & corporis esset accidentalis, mors ergo quae significat eorum separationem non esset corruptio substantialis, quod patet esse falsum, relinquitur ergo quod anima est hoc aliquid vt per se potens subsistere, non quasi habens completam speem, sed quasi perficiens speciem humanam, vt est forma corporis, vnde simul est forma, & hoc aliquid, quod quidem ex ordine formarum naturalium considerari potest, inuenitur enim inter formas inferiorum corporum tanto aliqua altior, quanto superioribus principijs magis assimiliatur & appropinquat, quod quidem ex operationibus proprijs perpendi potest, formae enim elementorum quae sunt infimae & materiae propinquissimae non habent aliquam operationem excedentem qualitates actiuas & passiuas vt rarum & densum & alia huotmiodi quae videntur esse materiae dispositiones, super has autem sunt formae mixtorum corporum quae praeter praedictas habent aliquam operationem consequentem speciem quam fortiuntur ex corporibus caelestibus, sicut quod adamas attrahit ferrum non propter calore aut frigus aut siumdodi, sed ex quaedam participatione virtutis coelestis. Super has autem formas sunt iterum animae plantarum quae habent similitudinem non solum ad ipsa caelestia corpora, sed ad motores ipsorum, inquantum sunt principia cuiusdam motus, quibusdam seipsa mouentibus. Super has autem sunt vlterius animae brutoram quae similitudinem iam habent ad substantiam mouentem caelestia corpora, non solum in operatione qua mouent corpora, sed etiam in hoc quod etiam in seipsis cognoscitiuae sunt, licet brutorum cognitio sit tantum modo materialium, & materialiter, vnde organis corporeis indigent. Super has autem vltimae sunt animae humanae quae similitudinem habent ad superiores substantias in genere cognitionis, quia immaterialia cognoscere possunt intelligendo. In hoc tamen ab eis diftrerunt quod cognitionem immaterialem intellectus ex cognitione que est per sensum materialium animae humanae naturam acquirem di habent. Sic ergo ex operatione animae humanae modus esse ipsius cognoscendi potest, inquantum enim habeat operationem materiam transcedentem, esse suum est supra corpus eleuatum non dependens ex ipso, inquantum immaterialem cognitione ex materiali nata est acquirere, manifestum est quod complementum suae speciei esse non potest absque corporis vnione, non enim aliquid completum est in spee, nisi habeat ea quae requiruntur ad propriam operationem speciei, sic ergo anima humana inquantum vnitur corpori vt forma, & habet esse eleuatum supra corpus non dependens ab eo, manifestum est quod ipsa est in confino corporalium & separatarum substantiarum constituta. Haec ille.
Eandem ponit sniam prima parte q. 75. ar. 2. Item 2. contra gen. ca. 51. vbi arguit sic. Formae secundum se a materia dependentes non ipsae proprie habent esse, sed composita per ipsas. Si ergo naturae intellectuales essent huomod formae sequeretur quod haberent esse materiale, sicut & si essent ex materia & forma compositae. Adhuc. Formae quae per se non subsistunt non possunt per se agere, agunt autem composita per eas. Si ergo naturae intellectuales essent huotmodi formae, sequeretur quod ipsae non intelligerent, sed composita ex eis & ex materia, & sic intellectus esset compositus ex materia & forma, quod est impossibile, vt ostensum est scilicet in praecedenti cap. Amplius. Si intellectus esset forma in materia & non subsistens per se, sequeretur quod illud quod recipitur in intellectu reciperetur in materia. Huom enim formae quae haubentm esse in materia organizatum non recipiunt aliquid quod in materia non recipiatur, cum ergo receptio formarum in intellectu non sit receptio formarum in materia, impossibile est quod intellectus sit forma materialis.
Praeterea. Dicere quod intellectus sit forma non subsistens, sed materiae immersa idem est secundum rem ac si dicatur quod intellectus sit compositus ex materia & forma. Differunt autem solum secundum nomen, nam primo modo dicetur intellectus forma ipsa compositi 2. modo vero dicetur intellectus esse ipsum compositum ex materia & forma: si ergo falsum est intellectum esse compositum ex materia & forma falsum erit quod sit forma non subsistens, sed materialis. Haec ille. Eandem sententiam in speciali probat de anima intelligibili cap. 60. vbi reprobat positionem Alexandri 2. ca. 61. vbi reprobat opinionem Galeni & multis alijs locis. Dicitur secundo quod instantia quam ad ducit arguens de forma ignis non habet apparentiam, quia licet forma ignis non habeamateriam ex qua habet tamen materiam in qua a qua secundum suum esse dependet naturaliter, non sic est de anima rationali, & de hoc satis supra dictum est.
Ad tertium dicitur primo quod diffinitio quam facit arguens est insufficiens, quia anima non habet per se esse solum prout per se esse distingitur contra inesse accidentis, nec habet illud per se esse quod conuenit supposito de genere substantiae, sed medio modo, quia. l per se subsistit, sed non est aliquid completum in aliqua speer in genere substantiae, vnde ipsa est hoc aliquid, sed non suppositum, nec persona, vt dicendum est in solutione secundi. De hoc Sanctus Thomas de anima q. 1. vbi arguit sic primo loco. Si anima humana est hoc aliquid ipsa est subsistens & habens per se esse completum, quod autem aduenit alicui post eius esse completum aduenit ei accidentaliter, si ergo anima est hoc aliquid non est forma substantialis corporis. Ecce argu. Sequitur responsio Dicendum inquit quod licet anima habeat esse completum non tamen sequitur quod corpus ei accidentaliter vniatur, tum quia illud idem esse quod est animae communicatur corpori, vt vnum esse sit totius compositi, tum quia etiam si possit per se substere, non tamen habet speciem completam, sed corpus aduenit ei ad completionem speciei. Haec ille.
Item ibidem in solutione 9. sic dicit. Esse in alio sicut accidens in subiecto tollit rationem eius quod est hoc aliquid, esse autem in alio sicut partem quo anima est in homine non omnino excludit quin illud quod est in alio possit hoc aliquid dici Item in solutione 17. sic dicit. Licet esse fit formalissimum inter omnia, tamen est etiam maxime concabile, licet non eodem modo ab inferioribus & superioribus communicetur, sic ergo anima & corpus esse participant, sed non ita mobiliter corpus sicut anima.
Item in solutione. 18. sic dicit. Quamuis esse animae sit etiam quodammodo corporis, non tamen corpus attingit ad esse animae participandum secundum totam suam nobilitatem & virtutem, & ideo est aliqua operatio animae in qua non communicat corpus. Haec ille.
Item prima parte q. 75. ar. 2. in solutione primae sic dicit. Hoc aliquid potest accipi dupliciter, vnomodo pro quocunque subsistente. Alio modo pro subsistenti completo in natura alicuius speciei, primo modo excludit inhaerentiam accidentis & formae materialis 2. modo etiam partis imperfectionem, vnde manus posset dici hoc aliquid primo sed non secundo modo, sic ergo cum anima humana sit pars humanae speedi, potest dicit hoc aliquid primo modo quasi subsistens, sed non secundomon sic enim compositum ex anima & corpore dicitur hoc aliquid. Haec ille.
Dicitur 2. quod per se esse diuini suppositi non est concabile multis eo modo quo vniuersale communicatur pluribus indiuiduis, nec illomodo quae forma concatur materiae vel subiecto, nec similiter est concabile alicui supposito creato, sed tamen concabile est alicui naturae creatae non sic quod natura per illud per se esse, per se subsistat, sed sic quod natura creata trahatur ad participationem illius esse. De hoc Sanctus Thomas tertia parte q. 2. ar. e. in solutione. 2. sic dicit. Illud quod aduenit alicui post eius esse completum accidentaliter aduenit, nisi trahatur in comnionem illius esse completi, sicut in resurrectione corpus adueniet animae prae existenti, non tamen accidentaliter, quia ad idem esse assumetur, vt scilicet corpus habeat esse vitale per animam non sic est de albedine, quia aliud est esse albi, & aliud est esse hominis, cui aduenit albedo, verbum autem Dei ab aeterno esse completum habuit secundum hypostasim siue personam, ex tempore autem aduenit ei natura humana non quasi assumpta ad vnum esse prout est naturae, sicut corpus assumitur ad esse animae, sed ad vnum esse prout est hypostasis vel per se, & ideo humananatura non vnitur accidentaliter filio Dei. Haec ille.
Idem ponit 3. sen. dist. 6. q. vltima ar. vltimo. Dicitur tertio quod euidenti ratione potest probari animam humanam habere per se esse & subsistere, & esse hoc aliquid. Et licet de hoc satis supra dictum fuerit, tamen ex abundati dicetur amplius in sequenti solutione.
Ad quartum dicitur primo quod aliquid est destructibile a Deo vel annil. ilabile sine separatione duorum abinuicem, quorum vnum alio destructo maneat, sed illud quod est sic destructibile non dicitur proprie corruptibile. De hoc Sanctus Thomas prima parte q. 75. arti. 2. sic dicit in solutione secundi argu. Sicut posse creari dicitur aliquid non per potentiam passiuam, sed solum propter potentiam actiuam creantis, quae ex nihilo potest producere, ita cum dicitur aliquid vertibile in nihil, non importatur in creatura potentia ad non esse, sed in creatore potentia ad hoc quod esse non influat. Dicitur autem aliquid corruptibile per hoc quod inest ei potentia ad non esse. Haec ille.
Item de potentia Dei. q. 5. art. 3. sic dicit. In rebus a Deo factis dicitur aliquid esse possibile dupliciter, vno modo per potentiam facientis tantum, sicut antequam mundus fieret, possibile fuit mundum fore non per potentiam creaturae quae nulla erat, sed solum per potentiam Dei qui mundum in esse producere poterat. Alio modo per potentiam quae est in rebus factis, sicut possibile est corpus compositum corrumpi, si ergo loquamur de possibilitate ad non esse existentiae rerum factarum dupliciter circa hoc aliqui opinati sunt. Auicenna nanque posuit quod quaelibet res praeter Deum habebat in se possibilitatem ad esse & ad non esse, cum enim esse sit praeter essentiam cuiullibet rei creatae, ipsa natura rei creatae per se considerata possibilis est ad esse & ad non esse, necessitatem vero essendi non habet nisi ab illo, cuius natura est suum esse & per consequens est per se necesse esse, & hoc est Deus. Commentator vero in 11. metaphy. & in libro de substantia orbis contrarium ponit scilicet quod quaedam res creatae sunt in quarum natura non est possibilitas ad non esse, quia quod in sua natura habet possibilitatem ad non esse non potest ab extrinseco acquirere sempiternitatem, vt scilicet per naturam sit sempiternum, & haec quidem positio videtur rationabilior. Potem tia enim ad esse & ad non esse non conuenit alicui nisi ratione materiae quae est pura potentia, materia etiam cum non possit esse sine forma no potest esse in potentia ad non esse, nisi quatenus existentia sub forma vna est in potentia ad aliam formam. Dupliciter autem potest contingere quod in natura alicuius rei non sit possibilitas ad non esse, vno modo per hoc quod res illa sit forma tantum subsistens in suo esse, sicut substantiae incorporeae, quae sunt penitus immateriales, si enim forma ex hoc quod inest materiae principium essendi in rebus materialibus nec res materialis poterit non esse nisi per separationem formae, vbi ipsa forma in suo esse consistit nallomon non ee poterit, sicut nec potest aliquid a se ipso separari. Aliomodo per hoc quod in materia non sit notentia ad aliam formam, sed tota materiae possibilitas ad vnam formam terminetur, sicut est in corporibus caelestibus in quibus non est formarum contrarietas: illae ergo solae res in sua natura habent possibilitatem ad non esse in quibus est materia contrarietati subiecta. Alijs vero rebus secundum suam naturam competit necessitas essendi, possibilitate non essendi ab earum natura sublata, nec tamen per hoc remouetur quin necessitas essendi sit eis a Deo, quia vnum necessarium potest esse causa alterius, vt dicitur 5. met. Ipsius enim naturae creatae cui competit sempiternitas, causa est Deus. In illis etiam rebus in quibus est possibilitas ad esse & ad non esse materia permanet, formae vero sicut ex potentia materiae educuntur in actum in rerum generatione, ita in corruptione de actu reducuntur in hoc quod sint in potentia, vnde relinquitur quod in tota natura non est aliqua potentia per quam sit possibile aliquid cadere in nihilum.
Si autem recurramus ad potentiam Dei facientis, sic considerandum est quod dupliciter dicitur Deo aliquid impossibile esse, vno modo quia est secundum se impossibile, quia non est natum alicui potentie subijci, sicut sunt illa quae contradictionem implicant. Aliomodo ex eo quod est necessitas ad oppositum, quod quidem dupliciter contingit in aliquo agente, vnomodo ex parte potentiae actiuae naturalis, quae terminatur ad vnum tantum, sicut potentia calidi est ad calefaciendum, & hoc modo Deus pater generat filium, & non potest non generare. Alio modo ex parte finis vltimi in quem quaelibet res de necessitate tendit, sicut & homo de necessitate vult beatitudinem, & impossibile est eum velle miseriam, & similiter Deus de necessitate vult suam bonitatem, & impossibile est eum velle illa cum quibus sua bonitas esse non potest, sicut dicimus quod impossibile est Deum mentiri aut velle mentiri, creaturas autem simpliciter non esse, non est in se impossibile quasi contradictionem implicaus, alias ab aeterno fuissent, & hoc ideo est quia non sunt suum esse vt sic cum. dicitur creatura non est oppositum praedicati includatur in diffinitione subecti vt si dicatur, homo non est animal rationale. Huiusmodi enim contradictionem implicant, & sunt secundum se impossibilia. Similiter Deus non producit creaturas ex necessitate naturae, vt sic potentia Dei determinetur ad esse creaturae, similiter etiam nec bonitas Dei a creaturis dependet, vt sine creaturis esse non possit, quia per creaturas nihil diuinae bonitati adiungitur. Relinquitur ergo quod non est impossibile Deum res ad non esse deducere, cum non sit necessarium eum rebus esse praebere, nisi ex suppositione suae ordinationis & praescientiae, quia sic ordinauit & praesciuit vt res perpetuum esse tenerent. Haec ille.
Simile ponit secundo contra gen. capitulo quinquagesimoquarto vt recitatum est superius scilicet quod res non dicitur corruptibilis ex sola potentia agentis ad destruendum, nisi in re sit potentia passiua ad non esse. Idem ponit capitulo trigesimonono.
Item de anima. q. 14. in solutione decimanona sic dicit. Illud quod est ex nihilo vertibile est in nihil nisi manu gubernantis conseruetur, sed ex hoc non dicitur aliquid corruptibile, sed ex eo quod habeat in se aliquod principium corruptionis, corruptibile enim & incorruptibile sunt praedicata essentialia. Haec ille.
Item in solutione quinta dicit. Corruptibile & incorruptibile sunt praedicata essentialia, quia consequuntur essentiam sicut principium formale vel materiale, non autem sicut principium actiuum, sed principium actiuum perpetuitatis aliquorum est extrinsecum. Dicitur secundo quod nihil est corruptibile tanquam habens principium actiuum intrinsecum vel passiuum ad non esse, nisi per separationem formae ab ipso, & amissionem propriae formae, & loquendo de corruptibili per se. De hoc Sanctus Thomas de anima quaestione. 14. sic dicit. Necesse est animam humanam omnino incorruptibilem esse. Ad cuius euidentiam considerandum est quod illud quod per se consequitur ad aliquid non potest remoueri ab eo, sicut ab homine non remouetur quod sit animal, neque a numero quod sit par vel impar. Manifestum est autem quod esse per se sequitur formam, vnumquodque enim habet esse secundum propriam formam, vnde esse a forma nullo modo potest separari, corrunipuntur ergo composita ex materia & forma per hoc quod amittunt formam ad quam consequitur esse, ipsa autem forma per se non potest corrumpsed per accidens corrupto composito corrumpitur inquantum deficit esse compositi quod est per formam si forma sit talis quae non sit habens esse, sed sit solum quo compositum: est si ergo sit aliqua forma quae sit habens esse, necesse est illam formam incorruptibilem esse, non enim separatur esse ab aliquo habente esse, nisi per hoc quod separatur forma ab eo, vnde si id quod habet esse sit ipsa forma, impossibile est quod separetur ab eo. Manifestum est autem quod principium quo homo intelligit est forma habens esse, & non solum ens sicut quo aliquid est, intelligere enim vt philosophus probat tertio de anima non est actus expletus per organum corporale, non enim posset inueniri aliquod corporale organum quod esset receptiuum omnium naturarum sensibilium praesertim quia recipiens debet esse denudatum a natura recepti, sicut pupilla caret colore, omne autem organum corporale habet aliquam naturam sensibilem, intellectus vero quo intelligimus est cognoscitiuus omnium naturarum sensibilium, vnde impos sibile est quod eius operatio quae est intelligere exerceatur per aliquod organum corporale, vnde apparet quod intellectus habet operationem per se in qua non communicat corpus, vnumquodque autem opera ur secundum quod est, quae enim per se habent esse per se operantur, quae vero non habent esse per se, non habent per se operationem, non enim calor calefacit, sed calidum sic enim patet quod principium intellectiuum quo homo intelligit habet esse eleuatum supra corpus non dependens a corpore. Manifestum est etiam quod nuiusmodi principium intellectiuum non est aliquid ex materia & forma compositum. quia species recipiuntur in ipso immaterialiter, quod declaratur ex hoc quod intellectus est vniuersalium quae considerantur ex abstractione a materia & materialibus conditionibus. Relinquitur ergo quod intellectiuum principium quo homo intelligit sit forma habens est se, vnde necesse est quod sit incorruptibilis, & hoc est quod dicit philosophus quod intellectus est quoddam diuinum & perpetuum. Ostensum est etiam in superioribus questionibus quod principium intellectiuum quo honio intelligit non est aliqua substantia separata, sed est aliquid formaliter inhaerens homini, quod est anima, uel pars animae, vn de relinquitur ex praedictis quod anima humana sit incorruptibilis. Haec ille.
Dicitur tertio quod instantia quam affert arguens de esse angeli non valet, tum quia esse angelinon est corruptibile nec destructibile per potentiam intrinsecam, sed solum per potentiam agentis, ideo est simpliciter incorruptibile. Tum quia non solum in angelo esse est incorruptibile & similiter in anima, verum etiam in asino esse non est corruptibile per se sed solum per accidens, vt ostendit Sanctus Thomas de anima q. 1. in solutione 14. vbi sic dicit. Illud quod proprie corrumpitur non est neque forma neque materia neque ipsum esse, sed compositum. Dicitur autem esse corporis corruptibile inquantum corpus percorruptionem deficit ab illo esse quod erat corpori & animae commune, quod remanet in anima subsistente &c. Haec ille. Tum quia instantia est ad propositum nostrum plusquam ad oppositum, quia cum solae creaturae sint corruptibiles vel destructibiles, in omni autem creatura sit compositio esse & entis, quam compositionem oportet tolli in corruptione vel destructione cuiuslibet entis qualecunque sit illud, compositio autem non tollatur nisi per separationem compositorum apparet manifeste quod nulla corruptio potest cogitari nisi per separationem alicuius ab aliquo, & ideo patet quod instantiae illatae contra probationem conclusionis sunt indisciplinatae & proteruae.
Ad primum eorum quae idem Scotus secundo loco inducit contra primam conclusionem dicitur quod responsio ibidem assignata & ratio in oppositum formata non valet, quia vtrunque fundatur in hac falsa propositione scilicet quod anima maneat aeque perfecta extra suum totum & a corpore separata sicut coniuncta & quod nullam perfectionem acquirat ex coniunctione eius ad corpus. Huius autem falsitas ostensa est in praecedenti. q. soluendo ad argumenta Scoti vltimo loco contra tertiam conclusionem, vbi ostensum est quomodo anima coniuncta perfectior est naturali perfectione quam sit dum est separata, quia scilicet in aliquos effectus potest coniuncta in quos non potest dum est separata. Tum secundo quia separata non habet integram naturam speciei, nec finem ad quem naturaliter ordinatur. Tum tertio quiavt recitatum est in hac quaestione superius in solutione secundi inquantum anima humana operationem habet materialia transcendentem esse suum est supra corpus eleuatum non dependens ex ipso. Inquantum vero materialem cognitionem ex materialinata est acquirere, manifestum est quod complementum suae speciei non habet absque corporst vnione, non enim aliquid completum est specie nisi habeat ea quae requiruntur ad popriam operationem speciei, & multa alia superius contra istam proteruiam dicta sunt.
Ad secundum dicitur primo quod inclinatio naturalis animae ad corpus non est solum secundo modo, sed etiam primo modo ibidem dicto scilicet sicut imperfecti ad perfectum, & potentiae essentialis ad actum primum, quod patet ex praecedentibus, quia anima rationalis inclinatur ad corpus, tum ad constituendum naturam compositam & integram suae speciei, tum ad acquirendum potentias organicas quas non potest habere a corpore separata. Tum ad acquirendum suum naturalem finem substantialem, ut patuit tam in hac quaestione quam in praecedentiDicitur secundo quod dictum Auicendus parum valet in hac materia, quia posito quod appetitus animalis vel intellectualis animae humanae esset saciatus, ex quo acquisiuit semel in corpore perfectionem secundam puta habitus scientiarum & virtutum, tamen appetitus naturalis quo appetit perfectionem primam quae est integritas naturae specificae & complementum potentiarum ab essentia animae fluentium nullo modo esset saciatus quamdiu est anima separata a corpore ideo neutra responsio valet.
Ad tertium dicitur 1. quod porationem naturalem apparet quod Deus est hominum rector secundum leges iustitiae retributiuae & punitiuae, hoc enim ostendit Sanctus Thomas 3. contra gen. per multa capitula. nam. 6. 4. c. probat. 10. rationibus quod Deus sua prouidentia res gubernat & cap. 75. probat. 9. vel 10. rationibus quod diuina prouidentia pertingit vsque ad singularia generabilia, & corruptibilia, & c. 90. probat quod electiones humanae voluntatis subduntur diuinae prouident ae Item capitulis. 10. 111. 112. ostendit quod creaturae rationales speciali quadam ratione diuinae prouidentiae subduntur.
Item c. 114. & 8. capitulis sequentibus probat quod leges dantur diuinitus hominibus. Item c. 140. probat quod actus hominum puniuntur & praemiantur a Deo dicens. Ex praemissis autem manifestum est quod actus hominum puniuntur & praemiantur a Deo eius enim est punire vel praemiare cuius est legem imponere, legis enim latores per praemia & paenas legis obseruantiam inducunt, sed ad diuinam prouidentiam pertinet vt leges hominibus imponeret, vt ex supradictis patet, ergo ad eum pertinet punire vel praemiare.
Praeterea. Vbicunque est aliquis debitus ordo ad finem oportet quod ordo ille seruatus ad finem ducat, recessus autem ab ordine finem excludat. Ea enim quae sunt ad finem necessitatem sortiuntur ex fine scilicet vt ea necesse sit esse si finis debeat sequi, & eis absque impedimento existentibus finis consequatur. Deus autem imposuit actibus hominum ordinem aliquem in respectu ad finem boni, vt ex praedictis patet, oportet ergo quod si ille ordo recte positus est, quod intendentes per illum ordinem finem boni consequantur, quod est praemiari, recedentes autem ab illo ordine per peccatum a fine boni excludit, quod est puniri. Adhuc. Sicut res naturales ordini diuinae prouidentia subduntur, ita & actus humani, vt ex praedictis patet: vtrobique autem contingit debitum ordinem seruari vel etiam praetermitti, hoc tamen interest quod obseruatio vel trafgressio debiti ordinis est in potestate humanae voluntatis constituta, non autem in potestate naturalium rerum est quod a debito ordine per se deficiant vel ipsum sequantur, oportet autem effectus causis per conuenientiam respondere. Secut ergo res naturales cum in eis debitus ordo naturalium principiorum & actionum seruatur sequitur ex necessitate naturae conseruatio & bonum in ipsis, corruptio autem & malum cum a debito & naturali ordine reced tur. Ita etiam in rebus humanis oportet quod cum homo voluntarie seruat ordinem legis diuinitus imipositae consequatur bonum non velut ex necessitate, sed ex dispensatione gubernantis quod est praemiari, & econtrario malum cum ordo legis fuerit praetermissus, & hoc est puniri. Amplius. Ad perfectam Dei bonitatem pertinet quod nihil in rebus inordinatum relinquat. Vnde in rebus naturalibus videmus contingere quod omne malum sub ordine alicuius boni concluditur, sicut corruptio aeris est generatio ignis, & occisio ouis est pastus lupi, cum ergo actus humani diuinae prouidentiae subdantur sicut & res naturales, oportet malum quod accidit in humanis actibus sub ordine alicuius boni concludi, hoc autem conuenientissime 2 per hoc quod peccata puniuntur, sic enim sub ordine iustitiae quae ad aequalitatem reducit conprehenduntur ea quae debitam quantitatem excedunt, excedit autem homo debitum suae quantitatis gradum, dum voluntatem suam diuinae voluntati praesert faciendo contra ordinationem Dei, quae quidem inaequalitas tollitur dum contra voluntatem suam homo aliquid pati cogitur secundum ordinationem diuinam, oportet ergo quod per peccata humana diuinitus puniant r, & eadem ratione bona facta remunerationem accipiant.
Item diuina prouidentia non solum disponit rerum ordinem, sed etiam mouet omnia ad ordinis ab eo dispositi executionem, vt supra ostensum est, voluntas autem a suo obiecto mouetur quod est bonum vel malum. Ad diuinam ergo prouidentiam pertinet quod hominibus bona proponat in praemium vt voluntas ad recte procedendum moueatur, & mala proponat in paenam ad hoc quod inordinationem vitet.
Praeterea. Diuina prouidentia hoc modo res ordinauit quod vna alteri prosit, conuenientissime autem hoc modo proficit ad finem tam ex bono quam ex malo alterius, dum exercitatur ab bene agendum per hoc quod videt bene agentem praemiari, & dum reuocatur a male agendo per hoc quod videt male agentes puniri. Ad diuinam ergo prouidentiam pertinet quod mali puniantur, & boni praemietur. Haec ille.
Ex quibus patet qua derisibilis sit illa proteruia quam ponit arguens primo loco, & contraria euidenti rationi naturali. Dicitur. 2. quod 2. proteruia aeque derisibilis est, nam Sanctus Thomas vbi supra c. 144. probat naturali ratione manifeste vel euidenti quod Deus punit peccata per experientiam alicuius nociui dicens. Non solum autem qui contra Deum peccant puniendi sunt per hoc quod a fine perpetuo excluduntur, sed etiam per ex perient, am alicuius nociui, paena enim debet proportionabiliter respondere culpae, vt supra ostensum est. In culpa autem non solum auertitur mens ab vltimo fine, sed etiam indebite conuertitur in alia quasi in fines. Non solum ergo puniendus est quisic peccat per hoc quod excluditur a fine, sed etiam per hoc quod ex alijs rebus sentiat nocumentum. Amplius. Poenae inferuntur pro culpis vt timore poenarum homines a peccatis retraltur, vt supra dictum est, nullus autem timet amittere illud quod non desiderat adipisci, qui ergo habent voluntatem auersam ab vltimo fine, non timent excludi ab illo, non ergo per solam exclusionem ab vltimo fine a peccando reuo carentur, oportet ergo peccantibus aliam poenam adhiberi, quam timeant peccantes.
Item. Siquis eo quod est ad finem inordinate vtatur non solum fine priuatur, sed etiam aliud nocumentum incurrit, vt patet in cibo inordinate sumpto qui non solum sanitatem non confert, sed etiam aegritudinem inducit, quod autem in rebus creatis finem constituit, eis vtitur secundum quod debet reserendo scilicet ad vltimum finem, non ergo sola debet puniri per hoc quod beatitudine careat, sed etiam per hoc quod aliquid nocumentum ab ipsis experiratur. Haec ille cum quibusdam alijs. Ex quibus in fine concludit. Per hoc inquit excludi opinio Algazelis qui posuit quod peccatoribus haec sola poena reddetur quod afligentur proamissione vltimi finis. lx praedictis omnibus apparet quod rationes naturales SancThomas probantes futuram hominum resurrectionem multum probabiles sunt, & si forte non demonstrent cum sit articulus fidei, instantiae vero contra eas adductae sunt multum improbabiles & proteruae.
Ad argumenta Aureoli cortra secundam conclusionem inducta dicitur primo quod vnio animae ad corpus quam dicimus animam propria virtute non posse facere potest tertia importare, primo quidem actionem vel passionem qua anima vnitur corpori, vel qua ex anima & corpore fit vnum: secundo potest importare vnitatem & indiuisionem animae ad corpus in quadam natura vel persona ex eis resultante, & in quodam esse communi animae & corporis, quae quidem vnitas est terminus praedictae actionis. 3. potest dicere & importare relationem animae ad corpus consequentem praedictam actionem & quod tot modis potest accipi patet ex dictis Beati Thomas in multis locis praesertim. 3. d. 5. q. 1. arti. 1. in solution 1. q. vbi sic dicit. Vnio relatio quaedam est, omnis autem relatio secundum philosophum. 5. metaphysicae fundatur vel supra quantitatem, aut aliquid quod reducitur ad genus quantitatis, aut super actione & passione, vnum autem reducitur ad genus quantitatis quasi principium quantitatis discretae, & super ipsum fundatur identitas secundum quod est vnum in suitia, & aequalitas secundum quod est vnum inquantitate, & similitudo secundum quod est vni in qualitate, vnitio autem est quaedam actio vel passio qua ex multis efficitur aliquo modo vnum, & hanc actionem sequitur ista relatio quae est vnio. Haec ille.
Item in eodem. 3. d. 2. q. 2. ar. 2. in solutione. 3q. sic dicit. Natura relationis est vt in alijs rerum generibus causam habeat, quia minimum habtem de natura entis vt dicit commentator in. 11. metaphysicae, vnde quamuis ralatio per se non terminet motum, quia in ad aliquid non est motus vt probatur5. physicorum, tamen ex hoc quod motus terminatur per se ad aliquid ens, de necessitate consequitur relatio aliqua, sicut ex hoc quod motus alterationis terminatur ad albedinem, consequitur relatio similitudinis ad omnia alba. Similiter etiam ad hoc quod motus generationis terminetur ad formam consequitur haec relatio secundum quam materia dicitur esse subforma. Haec ille.
Item ibidem in solutione primi sic dicit. Nihil prohibet acceuns esse medium in coniunctione subtnali, sicut coniunctionem consequens, impossibile est tamen vt sit medium couiunctionem causans. Item d. 1. q. 1. ar. 1. sic dicit. Vnio aliquorum duorum vel trium potest esse tripliciter, vno modo secundum quod aliqua non vniuntur adinuicem nisi per coniunctionem eorum in aliquo vnoquaedam vero econuerso vniuntur per coniunctionem eorum adinuicem & in aliquo vno quod ex eorum coniunctione constiturm quaedam vero per coniunctionem eorum adinuicem, sed non in aliquo vno, quia ex eorum coniunctione nihil resultat. Primum horum contingit. 4. modis. quia vel illud vnum in quo coniunguntur est idem numero, sicut duo brachia coniunguntur in pectore, vel duo rami qui se non tangunt nisi in vno trunido, vel vnum secundum speciem, sicut sortes & Plato in homine, vel vnum genere, sicut homo & asinus in animali, vel vnum in analogia seu proportione, sicut substantia & qualitas in ente, quia sicut se habet substantia ad esse sibi debitum, ita & qualitas ad esse suo genere conueniens. Quaedam vero coniunguntur alinuicem & vltra in aliquo vno non esse eorum coniunctione constituto, sicut materia & forma quia furmacomninogitur materiae vt perfectio eius, & ambo coniunguntur in natura communi & simile est de partibus quantitatis continuatis adinuicem, ita quod ex eis prouenit aliquod continuum in quo duae partes vt communicant, ea vero quae vniuntur adinuicem & non in aliquo vno sunt sicut actus & subiectum, ex quibus non efficitur vnum per se, cuius actus & subiectum partes dici possint, vt probatur in & metaphysicae. Haec ille.
Ex quibus patet propositum Dicitur. 2. quod relatio vnionis animae ad corpus non solum dicit in itimam paentialitatenaimae ad corpus:penidentuntatem situs, autso ei, aut praesentiam motoris ad mobile, sed dicit relationem conseo quentem actionemsaut illam actionem auttermigum per se illius actionis, quorum nullum anima potestefficerepropria virtute. Dicitur 3. quod animare & viuificare non profluit ab anima tanquam a principio effectiuo quia illud est Deus, sed tanquam a principio formali quo praesupponit actionem efficientis reducenistis materiam de potentia ad actum, & facientis vnum ex materia & forma & coniungentis vnum alteri, ex hoc Sanctus Thomas 2. contra gen. cap. 67. Ad hoc inquit quod aliquid sit forma substantialis alterius duo requiruntur, quorum vnum est vt fore ma sit pricipuum essendi substantialiter ei cuius est forma, principium autem dico non effectiuum sed formale quo aliquid est & denominatur ens, secundum quod forma & materia conueniant in vno esse, quod non contiugit de principio effeoctiuo cum eo cui dat esse, & hoc est im quo subsistit substanetia composita, quae est vna secundum esseex materia & forma constans. Haec ille.
Item c. 60. sic dicit. Anima vnitur corpori vt forma eius. Forma autem vnitur materiae absque omni medo, per 3se enim competit formae quod sit actus corporis & non per aliquid aliud, vndencc est aliquid vnum faciens ex materia & forma nifiagens quod potentiam reducit ad actum. vt reprotbat Aristoteles, nam irateria & forma habent se vt poteniia & actus. Haec ille.
Diiturlus 4. quod arguens imaginatur falsum scilicet quod perfecta dispositio corporis ad receptionem animae rationalis possit esse vel fieri sine vnione animae ad corpus. Hoc enim falsum est, quia prius natura anima vnitur materiae & informat eam & dat ei esse corporeitatis quam materia recipiat aliquod accidens vel dispositionem quamcunque, licet simul duratione anima det vltimam perfectionem substantialem materiae, & perfectam dispositionem accpentalem. Hoc autem qualiter possit fieri ostendit Sanctus Thomas de anima q. 9. vbi sic dicit. Cum formaererumnaturalium sint sicut numeri, in quibus est diuersitas speciei addita vel subtracta vnitate, vt dicitur, in 8. metaphysicae, oportet intelligere diuersitatem formarum naturalium secundum quas constituitur materia in diuersis speciebus. ex hoc quod vna addit perfectionem super aliam, vt puta quod vna forma constituit in esse corporali tantum, hunc enim oportet esse in sinitum gradum formarum naturalium, eo quod materianon est in potentia nisi ad formas corporales, quae enim in corporea sunt immaterialia sunt, vt in praecedentibus ostensum est alia autem perfectior forma constituit materiam in esse corqpoorali, & vlterius dat ei esse vitale, & vlterius forma animalis dat ei & esse corporale, & esse vitale, & super hoc addit esse sensitiuum, & sic est in alijs: oportet ergo intelligere quod forma perfectior secundum quod constituit materiam in perfectiomae inferioris gradus quae cum materia compositum constituit, intelligatur vt materiale respectu vlterioris perfectionis, & sic vlterius procedendo, vt potest in materia prima secundum quodconstitutaeeltin esse corporeo est potentia respectuol tetioris posectionis quae est vita, & exinde est quod corpus est genus corporis viuentis & animatum siue viuens est differentia, nam genus sumitur a materia, & differentia a forma & sic quodammodo eadem forma, secundum quod constituit materiam in actu inferioris gradus est media inter materiam & seipsum secundum quod constituit eam in actu superioris gradus materia autem prontiintelligiturconstituta in esse substanttiali secundumperfectionem inferioris gradus, per consequens in telligipotest at httidentibus subiecta, nam substantia secundum illum inferiorem gradum perfectionis necesse est quod habbeat aliquaraccidentia propria, quae necesse est ei inesse, s. cut ex materia constituta in esse corporeo per formas ilaLtim consequitur vt sint in ea dimensiones per quas intelligitur materiam dinisibilis per diuersas partes, vt sic secundum diuersas partes sui possit esse susceptiua diuersarum formarum. Et vlterius ex quo materia iam intelligitur constituta in es:se quodam substantiali intelligi potest susceptiua accidenutium, quibus disponit ad vlteriorem perfectionem secundum quammmateria sit propria ad altiorem perfectionem suscipienda. Huomod autem disposuiones praeintelliguntur vt inductae ab agente in materiam, licet sint quaedam accamena ita propria formae, quod non nisi ex ipsa forma causantur in materia.
Vnde non praeintelliguntur in materia formae quasi dispensationes sed magis forma praeintelligetur eis, sicut causa effectui, sic igitur cum anima sit formasubsfantialis, quia constituit hominem indeterminataespecie substanetiae, non est aliqua alia forma substantialis media inter an:mam & materiam primam, sed homo ab anima ipsa perficitur secundum diuersos gradus perfectionis, vt sic e icecorpus & amimaetum corpus, & animal & animal rationale, sed oportet quod materia secundum quod intelligitur vt recipiens ab ipsae anima mtionali pfectiones inferioris gradus, puta quod sit corpus & animatum corpus & animalintelligatur soluncum dispositionibus conuenientibus, quod sit maieria propria ad animam rationalem secundum quod dat vltimam perfectionem, sic ergo anima secundum quod est forma dans esse non habet aliquid aliud medium inter se & materiam primam. Haec ille.
Item. 4. sen. di. 1ae. q. 1. ar. 4. in solutione 2. q. sic dicit. In generatione naturali, quae est terminus alterationis in eodem instanti terminatur alteratio ad dispositionem quae est necessitas, & generatio ad formam, & tamen secundum ordinem naturae vtrunque est prius altero aliquomodo, qua dispositio quae est necessitas praecedit formam secundum ordinem causae materialis, sed forma est prior secududt ordinem causae formalis, & secundum hunc modum illa qualitas consumata est etiam formalis effectus formae substufitialis secundum quod forma substantialis est causa formae accidentalis & caetera. Et post pauca & subdit qualitates quae introducuntur simulcum forma substantiali quodammodo formantur persormam substantialem, & sicqualitas praedicta ante sui consummationem & formae introductionem non erat formata, sed informism Haec ille.
Ad secundum principale dicitur primo quod anima & corpus sunt vnita in aliqno medio, & cum hoc inter se, vt prius dictum fuit, nec proprie sunt vnum indiuisum in actu, eo modo quo fingit arguens sed proprie loquendo constituunt vnum tertium scilicet naturam vel suppositum quod ex eis resultat vt diffuse visum fuit. 3. sent. improprietamen dicuntur vnum actu inquantum vniunturin vno esse, & in vno tertio medio ex eis resultante, & sicintelligenda sunt dicta doctorum. d. quod materia & forma, actus & potentia sunt vnum Dicitur 2. quod prima ratio adducta ad probandum assumptum iam negatum non valet, quia licet concludat quod inter animam & corpus, velformam & suam materiam sit vnitas negagatiua vel priuatiua, & indiuisio quo ad esse & naturam & suppositum, non tamen concludit quin cum tali vnitate stet essentialis distinctio formae a materia, & econtra, nec quamdo vnumrreferatur ad aliudirelatione. vnionis. Dtr3. quod 1. 16 ad idem propositum adducta non valet, quia dicitur quod oppositum est 3. res distincta. a qualibet partium & ambabus simulsumptis sicut effectus distinguituria suis causis modoaliexposito. Item quod materia & forma non proprie dicuntur vnum nec idem in illa tertia re, sed vnita in illa tertia entitate, vt dictum est. Item quod vnitas & indiuisio compositi & illius tertiae entitatis non fundatur in materia, nec in forma, nec in vtraque, sed illa entitate 3. quae dicitur humanitas vel homo.
Ad confirmationem dicitur quod non est mens philosophiquod subiectum & forma sint vnum in actu sic quodsubiectum sit forma, vel econtra, quia hoc implicat contradictionem nec sit quod aliquid idem numero sit forma, & illud idem sit subiectum. ita quod praedicetur de vtroque seorsum sumpto nec sitquod illud tertium praedicetur de ambobus copula tim sumptis puta dicendo materia & forma sunt compositum sed mens eius & aliorum autenticorum fuit quod actus & potentia materia & forma constituunt unum tertium vel sunt indiuisa in vno esse vel supposito vel natura, quia non habent distincta esse, nec distincta supposita, nectamen sequitur, sunt sic indiuisa, ergo sunt vnum proprie loquendo, sed quod sunt in vno & constituunt vnum vel quod sunt vnita adinuicem, & in tertio. Quia si quaeritur vlterius quod fundat indiuisionem materiae ad formam, & econtra, dicitur quod diuisio arguentis est insufficiens, quia talis indiuisio non fundaturin eis aliquo trium modorum quos ponit, sed 4. motscilicet quod fundatur in vtroquod vt constituunt tertium quod resultat ex eis, vel vt actualiter per idem esse commune vtrobique. Ad obiecta Henrici contra eandem conlusionem respondet Bernardus de gannaco impugnationibus praefati quolibet dicens, quod quomodo supponit impossibile scilicet quod corpus sit dispositum dispositione totali ad animam sine generatione naturali quae inducit dispositionem necessitatem ad animam rationalem, non quae praeextitit sed quae creatur cum infunditur, sed sicut ipse diceret per dispositionem supernaturalem, quia illam formam quae necessitat materiam ad animam rationalem posset Deus inducere, quod si fieret, tunc anima praeexistens in corpesic disposito vniri posset ei vt forma, & hoc propria virtute sed quod aliter supponatur aliquomodo corpus suum esse dispositum quandiu est in eo alia forma non potest esse, sunposita tamen omnimoda dispositione quae requiritur ad materiam, quam animam debet informare, credo verum esse quod dicit quod anima non impedita si vnitur ei potest se ei coniungere sicut forma materiae, sed quia materia non potest disponi ad hoc nisi per agens supernaturale, vel naturale per generationem, ideo dicitur magis quod hoc fiat non propria virtute quam virtute propria. Tamen supposita dispositione propria virtute potest se vnire, vt sit in instanti in quo dispositio summae ad animam rationalem credendam, si tunc anima rationalis creata iam, & quae fuit in alio corpore vniret se illi materiae, quae posset idem facere quod anima quae de nouo creatur habet virtutem informandi materiam, sic & illa quae creata est immo haec ea materia sua, cuius aptitudo ei auferri non potest. Constat autem quod anima ita se posset propria virtute vnire materiae sic dispositae sicut vnit se alij corpori vt aeri vel lapidi, & ista vnio est motoris ad mobile, quia cum supponitur omnimoda dispositio quae requiritur ad eam, ideo non solum tali corpori sic disposito vn. tur vt motor, immo etiam vt forma, vnde sicut vna aqua vnita cum alia facit vnum suppositum, & tamen prius erant duo supposita, sic anima vnita suae materiae dispositae facit vnum suppositum & vnitur ei vt forma materiae. Haec Berus & male. Quantumcunque enim materia disponatur ad animam rationalem siue per agens supernaturale siue per agens naturale nullo modo anima rationalis propria virtute potest effectiue se vnire materiae vt forma, sed illam vnionem effectiue facit agens causans dispotenenm perfectam & vltimatam. Deus quidem vt agens principale, agens vero creatum instrumentaliter. Quia autem anima rationalis non possit hoc facere optime probat Scotus, quia vt dicit causa aequiuoca simpliciter nobilior est suo effectu, vt dicit Augustinus in libu. 8. q. 24. & super gen. ad literam, & Auicenna 6. suae metaphysicae. Sed homo perfectius ens est quam anima, quia totum est perfectius sua parte, ergo anima non potest esse causa effectiua hominis, esset autem si ista esset causa effectiua istius vnionis, quare &.
Item 2. physicorum dicit philosophus quod forma & efficiens non coincidunt in idem secundum numerum sed anima est forma hominis, ergo non potest esse causa efficiens illius. Haec Scotus, nec valent motiua Henrici, quia anima rationalis non est principium effectiuum essendi suo eorporised solum formale, vt supra dictum est, nec hebtm inclinationem naturalem ad corpus animandum effectiue, sed solum formaliter, ideo non valet.
Ad primum Durandi contra tertiam conclusionem respondet ipsemet dicens quod non oportet ponere motum localem fieri in instanti dato quod organizatio fiat in instanti quia cum collectio puluerum fiat prius tempore ministerio angelorum, potest Deus facere quod pulueres ex quibus corpora formabuntur sint eiusdem quantitatis & figurae cum corporibus formandis, & & tunc arg. non habet locum, quia corpus formatum occupabit praecise illum locum quem pulueres occupabant, vel dato quod corpus formandum sit maioris quantitatis quam pulueres poteit dici quod Deus potest annihilare partem aeris circunstantis quantum sufficit pro occupatione corporis formandi, & istud est conuenientius dicere, quam ponere motum localem fieri in instanti, quia illud est possibile secundum omnes, motum autem localem fieri in instanti est simpliciter impossibile. Similiter si corpus formandum sit minoris quantitatis melius esset & possibilius quod locus ad modicum tempus remaneret vacuus, quam quod partes aeris vniti illuc moueantur in instanti, pro vt vacuum dicit vltimum continentis non habentis actu aliquod corpus contentum sicut posset omnia annihilare quae sunt infra coelum, caelo manente in sua figura. Posset etiam dici secundum aliquos quod rarefactio & condensatio cum sint alterationes possunt fieri in instanti, ad rarefactionem autem sequitur maior quantitas quae secundum istos de nouo generatur, & per condensationem potest aer occupare minorem locum & per rarefactionem maiorem locum, & sic cedere alteri vel implere locum alterius, & non per motum localem.
Ad secundam rationem dicit quod patet responsio, quia non ponitur quod organizato praecedat tempe vel natura aimatio nem, sed econtra animatio ordine naturae praecedit organizationem, etiam subiectum eius est sola materia, quae prius fuit sub forma pulueris, & postea efficitur sub alia, & sic est ibi vera mutatio. Haec Durandus in forma. Sed istas responsiones refutat Petrus de Palude d. q. confitendum est quod resurrectio fiat in instanti quo ad organizationem & nimationem, non autem quo ad puluerum collectionem, sed illa fiet tempore inperceptibili. Ad instantiam de organizatione dicendum quod quando corpus formandum est maius non oportet ponere annihilationem, nec quando est minus ponere vacuum, quia ista sunt monstra in natura, nec per rarefactionem vt Durandus dicit quod illa potest fieri in instanti cum philosophus videatur velle quod illa semper est cum motu locali vel sui subiecti vel continentis. Et iterum est contra secundum istum, quia alteratio per quam subiectum fit magis & minus talenon potest fieri in instanti, sed huiusmodi est condensatio & rarefactio, quia quando de raro fit densum, hoc est quia fit minurarum & econuerso de denso fit rarum per hoc quod fit minus densum quod est per intensionem & remissionem, non est ergo in natura rarefactionis & condensationis quod fiant subito plusquam quaecunque alia alteratio, quauis Deus subito possit de denso facere rarissimum, sicut de albissimo nigerrimum, potest ergo poni quod illud fiat per generationem & corruptionem, quia si corpus formandum est maius corpore cinerum, tunc corrumpentur cineres & tantum de aere qutum debet occupari, & omnia illa conuertentur in materiam humani corporis in quo anima infusa generabitur organizatio & quantitas subito. Si autem corpus sit futurum minus tunc de cineribus tantum conuertetur in corpus humanum quatum erit necessarium, superfluum autem in aerem conuertetur, & vtrunque per generationem & corruptionem. Si vero corpus formandum sit futurum aequale nihilominus tamen angulariter propter positionem alicubi erit maius & alicubi minus lateraliter, & ibi fiet partialiter, sicut si fieret totaliter si ex omni parte esset maius vel minus, vbi autem aequale ibi aequaliter conuertentur cineres, & conuersio & generatio & corruptio fient, quia corrumpendum resoluetur vsque ad primam materiam, & forma substantialis sibi vnietur, si est anima vel conicabitur, si est aeris, formae vero accidentales in composito generantur de potentia compositi eductae.
Ad secundam instantia quando dicunt organizationem sequi animationem non solum in esse, sed in fieri videtur contra philo sophum qui dicit quod actus actiuorum sunt in patiente & disposito, & quod dicit illam quae est in fieri non manere.
Dicendum quod etiam illa dispositio quae est cum anima infunditur & manet illa in esse sequitur formam in fieri ex parte agentis sed ex parte materiae est econuerso, nihilominus & ipse potest sustentari, quia cum materia sit indifferens ad omnem formam ex parte eius nulla dispositio requiritur respectu cuiuscunque formae sed solum quod sit nudata omni forma, quia per essentiam est disposita ad omnem formam quam agens potest inducere, vnde tota indigentia est ex parte agentis. Haec Petrus. Mihi quod videtur responsio Durandi quo ad illud quod ponit de annihilatione & de vacuo inconueniens est, & quo ad hoc bene dicit Petus sed quo ad illud quod dicit de rarefactione & condensatione factibilibs in instanti bene dicit & melius quam Petrus quia secundum viam Petrus in resurrectione anima non reseruaret vnquam illud idem corpus numero quod habuit, quia semper alia materia sibi adderetur vel aliquid de antiqua sibi subtraheretur, nisi in casu raro contingente scilicetubi corpus cinerum esset sintilis & aequalis & quantitatis & figurae. Vtrum autem illud quod dicit Durandus de rarefactione & condensatione contradicat alijs dictis eiusdem non est curandum ad praesens Item cum dicit Petrus quod in materia cinerum conuersorum in aerem communicabitur forma antiqua residui aeris, & non generabitur noua, non valet & fundatur, in quodam falso quod quaelibet forma substantialis sit tota in toto & tota qualibet parte eadem numero secundum essentiam, hoc enim verum est de sola anima rationali.
Item quod dicit philosophum sensisse quod actus recipitur nisi in potentia disposita & caetera, parum valet. Inter materiam e1. & suam formam sutmalem secundum quod dat primam perfectionem & infimam nihil est medium vt supra dictum fuit. Item cum dicit quod materia per sui essentiam est disposita ad omnem formam quam agens potest inducere falsum est vnomo licet aliomon possit concedi, vt dictum fuit in solutione ppmi argumenti Aureoli contra secundam conclusionem diffuse. Ad obiecta Durandi contra quartam conclusionem respotedet Petrus de Pa. Probabilius videtur quod omnes simul in ictu oculi in nouissima tuba resurgent, & ideo ad primum dicendum est quod illi qui reperientur viui morientur raptu, quia raptim & parum in morte detenti & prope illum raptum, quod autem prope est nihil differre videtur. 2. phy. Et ad arg. dicendum quod mortui qui in Christo sunt. 1. in fide Christi formata mortuisunt resurgent primi primitate dignitatis, quia in resurrectionem vitae respectu malorum qui resurgent in resurrectionem iudicij vnde dicit mortui qui in Christo sunt resurgent primi, deinde nos simul rapiemur &c. Haec Petus Nicolaus vero de lyra in sua postilla exponens illam auctoritatem apostolisic dicit. Ista prioritas & posterioritas non potest referri ad actum resurgendi it quod aliqui resurgant prius alijs prioritate temporis, nam omnes resurgent in eodem instanti secundum quod dicitur prima Cor. 15. Omnes quidem resurgemus, & subditur. In momento, in ictu oculi &c. Nec potest hic accipi prioritas dignitatis, quia patres vt testa in resurrectione non erunt digniores Apostolis qui erunt assessores iudicis Matth. 19. Sedebitis super sedes. 3 &c. De quibus dicit hic apostolus, deinde nos &c. Propter quod saluo, meliori iudicio videtur mihi quod ista prioritas & posterioritas sit referenda ad quietem in Christo per bonam mortem, sic iungendo literam, & mortui qui in Christo sunt. 1. requiescunt in eius fide mortui. primi respectu nostri qui adhuc viuimus resurgent cum posteris, deinde nos qui viuimus supple quiescemus in Christo in eius fide moriendo, & simul rapiemur cum illis, iam resuscitati cum ipsis obuiam Christo venienti ad iudicium in aera &c. Haec ille. Nicolaus vero de lyra exponens illum locum sic dicit. Super hoc est duplex opinio quidam dicunt quod primitiui sancti iam mortui resurgent prius tempore quam vltimi qui tunc inucnientur viui.
Ad illud Apostoli respondet quod resurrectio singulorum erit in momento, non tamen omnium simul. Alij dicunt quod primitiui sancti resurgent prius dignitate quam vltimi, & ad obiectum dicunt quod Apostolus loquitur hic in persona eorum quiin fine viui inuenientur non in persona sua, sed nunquam aliquis sanctorum vltimorum dignior erit aliquo primitiuorum Haec ille. Ad arg. contra conclusionem respondet Sanctus Thomas d. 43. in q. 1. art. 3. in solutione quarti. d. quod congregatio cinerum quae sine motu locali esse non potest fiet ministerio angelorum, & ideo erit in tempore, sed imperceptibili peroper facilitatem operandi quae competit angelis. Haec ille. Et haec de quaestione dicta sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen.