Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in resurrectione anima resumat idem corpus numero quod prius habuit
DISTINCTIO. XLIIII QVAESTIO I. Vtrum in resurrectione anima resumat idem corpus numero quod prius habuit
CIRCA quadragesimanquartam distinctionem primo quaeritur. Vtrum in resurrectione anima resumat idem corpus numero quod prius habuit
& arguitur quod non, quia corpus humanum per corruptionem vsque ad elementa resoluitur, sed illae partes elementorum in quas corpus humanum resolutum est non conueniunt cum corpore humano quod in ea resolutum est nisi in materia prima, quo modo quaelibet aliae partes elementorum cum praedicto corpore conueniunt. Si autem ex alijs partibus elementorum corpns formaretur non diceretur idem numero, ergo nec si ex illis partibus corpus reperietur, erit idem numero. IN oppositum arguitur, quia sicut dicit Damascenus lib. 4. Resurectio est eius quod cecidit secunda resurrectio, sed hoc corpus quod nunc gerimus per mortem cecidit, ergo idem numero resurget.
Inhac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones In secundo obiectones. In tertio solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Ad veritatem resurrectionis requiritur quod anima resumant idem corpus numero quod prius habuit. Hanc ponit Sanctus Thomas 4. sent. dist. 44. q. 1. ar. 1. in solutione primae. q. vbi recitatis diuersis erroribus finaliter sic concludit. Praedicti errores haereticorum destrui possunt ex hoc quod veritati resurrectionis praeiudicant quam sacra scriptura profitetur, non enim resurrectio dici potest nisi anima ad idem corpus redeat, quia resurrectio est iterata surrectio, eiusdem autem e surgere & cadere, vnde resurrectio magis respicit corpus quod post mortem cadit quam animam quae post mortem viuit & ita si non est idem corpus quod anima resumit non dicitur resurrectio, sed magis noui corporis assumptio. Haec ille. Item Iob. 19. dicitur in carne mea videbo Deum saluatorem meum loquitur autem de visione post resurrectionem, quod patet ex hoc quod praecedit, in nouissimo die de terra surrecturus sum, ergo idem numero corpus resurget.
Secunda conclusio. Ad identitatem resurgentis requiritur quod habeat eandem materiam numero quam prius habuit. Hac ponit Sanctus Thomas vbi supra articulo primo in solutione tertiae quaestio. qua quaerit Vtrum oporteat pulueres humani corporis ad eandem partem corporis quae in eas dissoluta est redire, vbi sic dicit.
In hac quaestione debet considerari quid fieri possit sine identitatis praeiudicio, & quid fiet vt congruentia seruetur. Quantum ergo ad primum sciendum est quod in homine possunt accipi diuersae partes totius. Vno modo diuersae homogeneae vt diuerse partes carnis vel diuersae partes ossis, alio modo diuersae partes diuersarum specierum totius etherogenci scilicet os & carnem, si ergo dicatur quod pars materiae redibit ad aliam partem eiusdem speciei, hoc non faciet varietatem, nisi in situ partium, situs autem partium variatus non variat speciem in totis homogeneis, & sic si materia vnius partis redeat ad aliam nullum praeiudicium generabitur identitati totius, & ita est etiam in exemplo quod ponitur in litera quod statua non redit eadem numero secundum formam, sed secundum materiam, sic autem statua est homogenea, quamuis non secundum formam accidentalem. Si autem dicatur quod materia vnius partis redit ad aliam partem alterius speciei, sic de necessitate non solum variatur situs partium, sed etiam identitas ipsarum, ita tamen si tota materia aut aliquid quod erat de veritate humanae naturae in vna in aliam transferatur, non autem si aliquid quod erat in vna partesuperfiuum transferatur in aliam, ablata autem identitate partium auferetur identitas totius si loquamur de partibus essentialibus, non autem si loquamur de partibus accidentalibus, sicut sunt pili & vngues de quibus videtur loqui Augustinus, & sic patet qualiter translatio materiae de parte in partem tollit identitatem totius, & qualiter non, sed loquendo secundum congruentiam, magis probabile est quod etiam situs partium idem reseruabitur in resurrectione, praecipue quantum ad partes essentiales & organicas, quamuis forte non quantum ad partes accidentales, sicut sunt vngues & capilli. Haec ille. Simile dicit in solutio. ad tertium primae. q.
Tertia conclusio. Si anima Petri informaret corpus uel materiam corporis Pauli non esset idem Petrus qui prius. Haec conclusio potest haberi ex dictis Sancti Thomas 11. quolibet q. 6. vbi sic dicit. Ad hoc quod aliquid sit idem numero requiritur identitas principiorum essentialium. Vnde quodcunque principiorum essentialium in ipso indiuiduo varietur, necesse est identitatem numeralem ipsius indiuidui variari, cuiuslibet autem rei essentialia sunt materia & forma Vnde si accidentia vanentur & mutentur remanentibus principiis essentialibus indiuidui ipsum indiuiduum remanet idem. Cum ergo principia essentialia hominis sint anima & corpus, & haec remaneant, sequitur quod resurget eadem anima & idem corpus.
Dicendum est quod corpora hominum resurgent eadem numero. Haec ille. Item secundo contra gen. cap. 81. sic dicit. Quia autem impossibile sit vnam animam diuersis corporibus vniri sic patet. Animae enim humanae non differunt specie ab inuicem sed solo numero, alioquin & homines specie differunt. Differentia autem secundum numerum est secundum principia materialia oportet ergo diuersitatem animarum humanarum secundum aliquid materiale sumi. non autem ita quod ipsius animae sit materia pars, ostensum est enim supra quod substantia intellectualis nullam materiam habet. Relinquitur ergo quod secundum ordinationem ad diuersas materias quibus animae vniuntur, diuersitas & pluritas animarum sumitur eo modo quo supra dictum est. Si ergo sunt diuersa corpora necesse est quod habeant diuersas animas sibi vnitas, non ergo vna pluribus vnitur. Adhuc. ostensum est supra animam vniri corpori sicut formam, formas autem oportet esse proprijs materijs proportionatas cum se habeant adinuicem sicut potentia & actus, proprius autem actus propriae potentiae correspondet, non ergo vna anima pluribus corporibus vnitur. Haec ille. Ex quibus patet multiplex probatio conclusionis. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones potissime contra tertiam contra quam arguit Durandus dicens quod cuicunque materiae anima vniatur in resurrectione, ex quo est eadem forma secundum numerum per consequens erit idem Petrus secundum numerum. Qd probatur primo sic ex natura materiae, secundum Philolo phum septimo metaphy. materia secundum se, nec est quid neque quantum, neque quale, nec aliud praedicamentorum, nec tamen est nihil, nec negatio, nec priuatio, sed est tantum pura potentia susceptiua formarum corporalium & priuationum, & ideo dicit Beatus Augustinus decimo confessionum quod materia nec est corpus, nec forma, nec aliquid de se formatum, & sic est proprie nihil, & tamen non est nihil, sed est aliquid insorme receptiuum omnium formarum & Commentator de substantia orbis dicit quod materia substantiatur per posse. Ex quo patet quod ad intrinsecam naturam materiae nulla actualitas omnino pertinet, sed pura potentialitas ad recipiendum quamcunque actualitatem in materia possibilem recipi. ex hoc arguitur sic. Quando aliquid nullam diuersitatem habet ex se, sed omnem quam habet vel habere potest trahit ex alio non solum effectiue, sed etiam formaliter, tale debet iudicari idem vel diuersum ex alio, sed materia prima in se & ex se nullam diuersitatem habet ad aliam materiam, sed omnem quam habet vel habere potest trahit ex alio scilicet ex forma sibi indita, & ex dante formam, ex vno formaliter &ex alio effectiue, ergo materia debet iudicari eadem vel diuersa solum ex forma sibi indita. existente ergo eadem forma omnis materia sibi vnita nunc & prius debet iudicari eadem. Si autem hoc, & compositum, maior de se manifesta est, minor probatur ex natura materiae, quae est quod materia sit pura potentia, vt statim dictum est quia ex quo materia est pura potentia de se non habet aliquod esse, sed solum posse esse, sed totum suum esse est a forma, & per consequens identitas & diuersitas, cum ab eodem habeat quodlibet esse, & vnum in se, & diuersum ab alio, materia ergo cum de se nullam habeat identitatem, sed solum potentiam ad entitatem ex se non habet aliquam diuersitatem sed solum potentiam ad diuersitatem. Et hoc est quod dicit Commentator super secundum metaphy. quod in fundamento naturae nihil est distinctum. Vocat autem fundamentum naturae materiam primam, & patet minor, sequitur ergo conclusio.
Secundo sic. Nisi tota vnitas materiae & compositi esset a forma tunc animal quod nutritur post conuersionem asimenti non esset simpliciter idem quod prius & quo ad essentiam, consequens est falsum, ergo & antecedens. Falsitas consequentis patet per Damascenum libro quarto capiulo quinto vbi dicit quod panis & vinum & aqua in corpus & sanguinem comedentis transmutantur, nec tamen fit aliud corpus quam primo, & idem videtur sentire arguens primo de generatione, est etiam ad hoc ratio, quia si animal esset aliud tum quam ante, aut esset aliud se. essentialiter post nutrimencundum totum aut secundum partem solum. Non secundum totum vt de se patet tunc enim in omni nutritione eset noua generatio, quod est falsum. Nec secundum partem quia aut secundum formam, aut secundum materiam. Non secundum formam, quia vt dicitur in primo de generatione in hoc differt nutritio a generatione quod in nutritione non accipit materia nouam formam quae prius non fuit, sed fit solum sub forma quae prius extitit. In generatione autem accipit materia nouam formam, quae omnino non fuit nec secundum materiam, quia aut secundum totum, aut secundum partem, non secundum totum, quia materia animalis praeexistens non simul tota abijcitur, & alia totaliter nouainducitur vt de se patet, nec secundum partem, quia materia non habet de se partem & partem in essentia sua circunscripta partialitate quantitatiua de qua non loquimur, ergo idem animal penitus quo ad substantiam in toto & in parte est ante nutritionem, & post & sic patet falsitas consequentis, probatio consequentiae, quia per nutritionem forma animalis fit de nouo in materia alimenti, quae si de se haberet aliquam vnitatem praeter illam quam habet a forma tunc materia post nutritionem differret a materia ante nutritionem, sicut differt totum a parte & per consequens esset aliud animal saltem in parte: patet ergo quod materia de se nullam habet identitatem aut diuersitatem nisi quam habet a forma, & sic manente eadem forma, erit eadem materia vndecunque veniat, & per consequens idem compositum.
Tertio arguit, quia rationes partis appositae non procedunt arguunt enim sic quidam dicentes quod si anima Petri vniretur materiae non quam hic habuit, sed illi quam Paulus habuit non esset homo idem numero simpliciter, quia variato vno de illis quae sunt de necessitate ad vnitatem compositi variatur compositum, sed sic est hic, ergo &c. Maior ab omnibus conceditur. probatio minoris quo ad illam partem quod scilicet vnitas compositi dependet non solum ex forma, sed ex forma simul & materia, quia ab illo habet aliquid vnitatem a quo entitatem sed compositum habet entitatem essentialem non solum a forma, sed a forma & materia simul alias tota entitas & essentia hominis esset in anima separata, ergo & vnitatem essentialem.
Item probatio quod materia non sit vna vnitate suae essentiae quae est potentia a forma, quia vnum conuertitur cum ente. Vnde sicut in materia est triplex entitas, sic & triplex vnitas est enim in materia prima potentia quaedam a solo Deo effectiue, & a nullo alio quomodocunque, secundo participatam forma esse actuale, tertio a quantitate esse extensum, primo debetur vnitas substantialis potentialis, secundo vnitas substantialis actualis, tertio vnitas accidentalis quae est principium numeri, modo ista vltima numeratur numero quantitatis cuius est effectus formalis ita quod illi qui dicunt quod in augmento tota quantitas praeexistens corrumpitur & noua generatur non possunt saluare quod sit idem quantum pueri & senex, licet sit idem homo & similiter si in corpore Christi viuo & mortuo resuscitato non esset eadem quantitas numero, non esset idem quantum numero. Sed quo ad secundum est vnitas actualis substantialis a forma substantiali, vnde ista est tota a forma substantiali & sola, sicut prima a forma accidentali, tertia est vnitas potentialis quam habet a se non ab alio formaliter, sicut nec entitatem verbi gratia. In generato & corrupto est vna materia numero numerositate essentiali potentiali, non actuali, nec accidentali. Hanc rationem alij deducunt aliter dicentes sic ab eodem habet aliquid vnitatem & entitatem in se. & distinctionem ab alio, sed materia habet entitatem essentialem non a forma, nec per formam, licet non sine forma. ergo habetvnitatem in se & distinctionem ab alio non a forma, nec performam non ergo habet materia totam vnitatem & distinctionem a forma, sicut supponunt priores rationes. Probatur minor tripliciter. Primo quia materia est ingenerabilis & incorruptibilis, vt dicitur primo physicorum, sed nulla entitas quae sit in materia per formam vel a forma est ingenerabilis & incorruptibilis cum per generationem acquiratur & per corruptionem amittatur, ergo &c.
Item secundo realis compositio est ad minus duorum realiter differentium, sed materia & forma faciunt compositionem essentialem vel realem, ergo sunt duo realiter distincta, quod non esset nisi materia secundum se haberet aliquam realem vnitatem praeter illam quam habet forma.
Item tertio subiectum manet idem sub vtroque termino transmutationis, sed materia est subiectum transmutationis quae est a forma in formam, ergo eadem est materia sub diuersis formis, quod non posset esse si materia haberet totam vnitatem suam a forma. Sed quod istae rationes non concludant patet, quia cum materia de se sit in pura potentia ad esse ex tali entitate competit ei duplex distinctio, vna qua distinguitur a puro non ente, per hoc quod ipsa est aliquo modo ens. Alia quadistinguitur ab actu per hoc quod ipsa est potentia, & de hac duplici distinctione procedit ratio, quae probat quod materia habet aliquam entitatem & vnitatem in se, per quam est ingenerata & incorruptibilis, & alia a forma realiter, & subiectum transmutationis quae est a forma in formam, & ad hoc sufficit entitas potentialis solum & vnitas proportionabiliter ei correspondens. Sed de hac non loquimur, sed solum quaerimus de distinctione materiae a materia & eius vnitate. Talem autem distinctionem impossibile est inuenire in materia secundum se, cum omnis materia sit pura potentia tantum, & per hoc vna non potest distingui ab alia secundum communem rationem potentiae cum in hac conueniant. Nec secundum numeralem distinctionem potentiae a potentia, quia numerus eorum, quae sunt vnius rationis supponit actualitatem eorum seu entitatem actualem eorum qua numerantur, si sunt actu plura. Si autem solum possunt esse & nondum sunt possunt quidem plura esse secundum numerum, sed nondum sunt. Cum ergo materia non habeat aliquam entitatem actualem secundum se, sed omnem quam habet habeat per formam & a forma. Consequens est quod secundum se non potest habere aliquem numerum quo distinguatur actu ab alia materia. Si autem aliquis diceret quod tota distinctio numeralis est quidem performam vel a forma, sed solum quantum ad fieri, non autem quantum ad conseruari, ac per hoc materia quae est facta per formam diuersa numero a quacunque alia materia semper remanet alia, nec recipit aliam vnitatem numeralem sub quacunque forma fiat de nouo, sed semper retinet praeexistentem, & sic non oportet quod materia quae fit sub alia forma sit eadem numero cum omni materia quae prius fuit subeadem.
Dicendum quod non valet, quia licet in causis efficientibus aliquid possit esse causa in fieri & non inconseruari, non tamen in causis formalibus. Nihil enim potest esse album sine albedine, cum ergo forma sit causa entitatis & vnitatis materiae, per quam vna distinguitur ab alia non efficiens, sed formalis, impossibile est talem distinctionem fieri vel conseruari sine forma. Patet hoc quod remauente eadem forma secundum numerum quaecunque materia adueniat, & uodecunque est idem homo secundum numerum, propter hoc quod tota vnitas actualis cuiuscunque rei est a forma.
Quarto arguit, quia secundum hanc viam euadunt multae difficultates quae sunt circa materiam resurrectionis sicut est i la de costa Adae de qua formatum est corpus mulieris, vt dicitur, gen. secundo, & ita illa qua quaeritur, si aliquis homo nutritur ex carnibus alterius hominis, & de supersiuo alimenti generetur alius homo, in quo illorum talia resurgent. Secundum enim ea quae dicta sunt prius non differunt quantum ad vnitatem numeralem resurgentis in quo talis materia resurgat, cum ipsa de se nullam habeat vnitatem aut pluralitatem, sed omnia ista competunt ei per formam quae si est eadem totum compositum erit idem. Haec Duram.
Contra eandem conclusionem arguit Io. de neapolisecundo quodlibet. q. 6. vbi sic dicit. Si anima Petri vniretur materiae Pauli vel lapidis esset idem Petrus numero qui fuit, quod potest sic probari. Existente eadem forma numero, & eadem materia est idem compositum numero, sed sic est in quod positotergo &c. Maior patet dm se, quia sicut entitas realis compositi dependet. intrinsece & essentialiter ex sola entitate materiae & formae, sic & vnitas numeralis ex vnitate numerali. Minor etiam quatum ad vnam partem supponitrsclcet quod sit eadem forma sed quantum ad aliam declaratur. Ad cuius euidentiam sciendum est quod duplex vnitas attribuitur materiae scilicet intrinseca & essentialis, & illa est potentia quaedam de genere substantiae, & quantum ad talem vnitatem dicitur esse vna matteria omnium generabilium & corruptibilium, seu inuicem eransmutabilium, vt patet in primo de generatione, & alia st superueniens scilicet vnitas actualis, & haec est etiam duplex quia quaedam est substantialis, quam scilicet habet a forina substantiali ratione cuius dicitur esse vna materia in vno composito, & quaedam est actualis accidentalis quam habet a quantitate dimensiua secundum quam dicitur esse vna materia generati & corrupti, quia formae earum succedunt sibi in eadem parte materiae, materia autem partialitatem habet a quantitate dimensiua, sed constat quod si anima Petri vniretur meteriae lapidis vel Pauli esset eadem materia quae prius existit sub forma Petri primo modo idem titatis & secundo. Ad vnitatem autem numeralem compositi iste duae vnitates materiae suficiunt, nec requiritur tertia Quod probatur dupliciter. Primo quia plures partes materiae quantitatiuae distinctae possunt concurrere & de facto con concurrunt ad vnum numero, vt patet de diuersis partibus materiae elementorum concurrentibus ad generationem mixti quod est vnum numero, & de materia cibi & cibati quae post nutritionem sunt in nutrito, quod est vnum numero. secundo quia si aliqua mulier de carnibus humanis nutriretur, sic quod materia faetus fuisset sub forma substantiali alterius hominis, & tandem proles continuae de humanis carnibus vesceretur, constat quod in resurrectione finali materia talis proles esset sub formis illorum hominum quorum carnibus talis pro es nutrita fuisset, & mater eius pasta, & per consequens sub forma talis prolis esset alia materia isto modo ab ea quae prius fuit sub eadem forma & tamen talis esset idem homo in numero qui prius fuit propter vnitatem numeralem formae substantialis, & propter vnitatem materiae numeralem primam & secundam de tribus praedictis quanuis deesset tertia, ergo praedictae duae sufficiunt ad vnitatem numeralem compositi, nec requiritur tertia. Per quod etiam patet conclusio principalis, quod si anima alicuius hominis desineret esse in tota sua materia & de nouo vniretur toti alicui alteri materiae, esset idem homo numero quod fuit. secundo principaliter quia hanc secundam conclusionem cum praedicta secunda ratione expresse ponit Augustinus vigesimo secundo de ciuitate dei capitulo vigesimo vbi agens de resurrectione finali quaerit de illis qui vescuntur carnibhumanis sub qua forma resurgent, & respondet quod sub forma illorum quorum fuerunt illae carnes, & materiam in tali homine Deus aliunde supplebit, & nihilominus erit idem homo numero qui fuit. vnde dicit sic. Quaeritur cum caro hominis mortui etiam sit viuentis caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur, vtpote qui spiam confectus fame atque compulsus vescatur cadaueribus hominum, & subdit reponsionem paucis interpositis. Reddetur caro illi homini, cuius caro humana primitus esse cepit sua. Illi vero quem fames exinanuit ab eo quod potest etiam exhalata reuocare reddetur, & subdit quod est ad propositum quamuis & si omnibus periisset modis, nec vlla eius materies in vllis naturae latebris remansisset, vnde vellet eam repararet omnipotens Tertio quia haec videtur esse sententia Io. bap. math. 3. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae, ex quo videtur quod animae filiorum Abrahae quitiam mortui erant possent vniri materiae lapidis, & essent nihilominus idem filii Abrahae qui fuerant vnde dicit Thomas super Matt. praedicta verba exponens in quo Dei indicat potentiam, vt qui de nihilo cuncta fecerat, possit & saxis de durissimis populum procreare. Prima enim sunt rudimenta fide credere Deum posse quicquid velit. Haec. lo. Et in hoc secum dus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Durandi dicitur primo quod vtique verum est quod materia prima in sui pura essentia considerata non includit intrinsece actualitatem alicuius decem praedicamentorum, sed potentiam substantialem & essentiam potentialem ad recipiendum quamlibet talem, secundum tamen certum ordinem. Dicitur secundo quod materia prima prius quam sit subccta diuersis formis & considerata pro illo priori, vt praecedit unio nem sui ad formam nullam habet partitionem, nec distinctionem actualem in se, nec una materia aut pars materiae ad aliam, habet tamen ordinem ad diuersas formas quibus potest subiici, & consequenter potentiam ad actualem distinctionem, & ad sui participationem secundum numerum, ita quod secundum diuersas sui partes subijciatur diuersis formis vnius rationis, & diuersarum rationum. Dicitur tertio quod diuersae partes materiae postquam fuerunt subdiuersis formis vnius vel diuersarum rationum perpetuo retinent aliquem ordinem, vel inclinationem, vel proportionem, aut respectum, vel aliquam habitudinem ad formas sub quibus fuerunt, quem vel quam non habent ad formas quibus nunquam informatae fuerunt. Sicut materia quae fuit sub forma Adae habet aliquem respectum ad animam. Adae quem non habet ad animam Christi vel alterius cuiusnunquam fuit pars. Dicitur quarto quod licet vna pars materiae non habeat actualem distinctionem ab alia parte materiae, nec actualem vnitatem, aut identitatem substantialem, aut accidentalem ad seipsam vel ad aliam effectiue, aut formaliter ex seipsa, sed ex efficiente, & ex forma substantialiaut accidentali, tamen talis distinctio & vnitas materiae ad materiam non solum dependet ex efficiente, & a forma fotmaliter, verum etiam subiectiue & fundamentaliter ex ipsa materia, sicut caeterae relationes dependent ex fundamento & subiecto & termino, & ideo ad identitatem talis respectus non sufficit veritas formae, nisi cum hoc sit vnitas subiecti & materiae: non ergo sequitur quod stante vnitate formae substantialis omnis materia sibi subiecta sit eadem, nec quod omnes materiae vnitae animae Petri simul vel successiue sint eadem materia. Dicitur quinto quod illa prima ratio seipsam destruit, quia si ex identitate formae sequitur identitas materiae, ergo per oppositum ex diuersitate formarum sequitur diuersitas materierum eis subiectarum. Cum ergo materia primo subiecta animae Petri, &materia secundo subiecta eidem maneant sub distinctis formis substantialibus & accidentalibus, quia materia quae desijt esse sub anima Petri non est annihilata, sed informatur aliqua alia forma substantiali distincta ab anima Petri, ergo illae materiae sunt actualiter distinctae, & ex alia parte secundum te sunt actualiterindistinctae ergo simul sunt actualiter distinctae & indistinctae quod est contradictio. De praedictis Petrus de Pa. sic dicit potest dici quod materia quae est sub vna forma distinguitur essentialiter ab illa quae est sub alia.
Ex quo autem semel distincta est per quascunque formas transeat distincta remaneat si redeat ad eundem formam. Vnde si anima Petri vniatur materiae Pauli quae remansit in ossibus vel reliquijs pauli propter vnitatem formae, bene materia quae nunc est Petri habet eadem actualitatem numero quam materia olim Petri habuit, sed loquendo de essentia materiae, in se non idipsum quod illa est, nec quod illa fuit, quia materia quae fuit Petri secundum entitatem suam potentialem, aut corrupta est, aut remansit. Non potest dici quod sit corrupta, quia est incorruptibilis. Et praeterea, si esset corrupta, materia succedens non esset illa quia ens non est non ens. Si autem non est corrupta sed sub forma ossis vel reliquiarum eius, non potest dici quod materia succedens sit idipsum quod materia praecedens, cum distinguantur formis, nec quod sit aliquid quod illa fuit, quia ipsa est id ipsum quod fuit quia nunquam corrupta fuit propter quod restat quod ista materia est materia Petri. Illa autem non est materia Petri, sed fuit, quia non informatur nunc anima Petri, sed prius, peroper quod Peas non est ille qui fuit, quia non habet partem essentialem quam prius habuit, sed habet aliquam quam nunquam habuit. Si quis ergo velit sustinere communem opinionem potest dicere ad primam rationem Durandi. quod materia habet diuersitatem a forma modo quo dictum est, quia sicut quantitas si migraret de subiecto in subiectum daret idem esse quantum diuersis, quae tamen haberent diuersa esse substantialia, econtra autem si vnum subiectum transiret de quantitate in quantitatem haberet diuersa esse quanta, & vnum esse substantiale quod conuertitur cum ente, sed quae simul habent vnam quantitatem sunt vna substantia perfecta, quae simul duas, diuersae, sic est de materia respectu formae, quia transiens de forma in formam retinet vnitatem essentialem potentialem recipiens diuersas actuales, vnde sunt duae vnitates in composiro, quamuis non sit nisi vna forma, & hoc est signum quod hanc vnitatem non hebtemateria a composito, alias non esset nisi vna vnitas materiae & sicut vnitas numeralis in vno quanto non est nisi vna omnium vna quantitate affectorum. Vlterius si forma migraret de materia in materiam daret idem esse accidentale materiebus habentibus diuersam essentiam, sed quando actu duae formae informant materiam faciunt ipsam distinctam & quando una forma multas materias facit omnes vnam actu. Quia autem materia non sit quid, vel quale quantum &c. Verum est actu, set potentia, sic est quid, quod non est aliud, quia est in genere substantiae & inde est quod primo actuatur per quid, & non per quale vel quantum &c. Haec Petrus & bene
Ad secundum dicit Petrus quod nutritum mutatur substantialiter, quia nutritio est mutatio substantialis non accidentalis, vnde alimentum nutrit quantum quid, quia ex non substantiis non fit substantia, nec ex non quantis quantum: ergo cum nutritio sit propter restauratione deperditi substantia deperditur & restauratur non autem tota, nec pars quae est forma, nec pars quae est materia, sed pars partis, aliter tamen deperditur, & aliter restauratur, nam cum ex resolutione nutriti contingat animalia generari, quod non est sine materia potest dici quod illa materia quae per deperditionem & consumptionem humidi a calido consumitur est alia materia actualiter ab illa quae remanet, quia distinguitur per formam eius quod generatur inde. Materia vero quae additur cum sit sub eadem forma non distinguitur ab illa, cui additur, & sic in additione sit mutatio secundum partem essentialem materialem, non actualem, sed potentialem, quia facta additione est potentia facta in toto ad maiorem quantitatem per augmentum quae prius non erat. Quando aut dicitur, quod si materia haberet de se vnitatem retineret eam.
Dicendum quod materia vnitatem essentialem habet de se & a se, sed omnis distinctio est per actum. Vnde non distinguitur vna materia ab alia nisi quando est sub alia forma. Propter quod illa quae additur sub eadem forma nullo modo distinguitur, sed illa quae separatur distinguitur, quia sit sub alia forma, siue separetur quanta quod magis videtur, siue non quanta, per hoc quod est sub quantitate, quando actio primo eam attingit. Haec Petrus & concorditer dictis Sancti Thomae vnde Sanctus Thomas sententialiter soluit illud argumentum in multis locis. Nam prima parte q. 119. arti. primo arguit sic quinto loco. Si alimentum in virtutem humanae naturae transiret, nihil est homine quod non posset recedere & reparari, quia id quod in homine generatur ex alimento & recedere & reparari potest. Si ergo diu viueret sequeretur quod nihil quod in eo materialiter fuit in principio suae generationis finaliter remaneret in ipso, & sic non esset idem homo per totam vitam, cum ad hoc quod aliquid sit idem numero requiratur identitas materiae. Hoc autem est inconueniens, non ergo alimentum transit in uirtutem humanae naturae. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod sicut Philosophus dicit in primo de generatione quando aliqua materia per se conuertitur in ignem dicitur ignis generari, quando autem conuertitur in ignem praeexistentem, dicitur ignis nutriri, vnde si tota materia simul amittat speciem ignis & alia materia conuertat in igne, erit alius ignis numero. Si vero paulatim conbusto vno ligno aliud substituatur, & sic deinceps quousque omnino prima ligna consumantur semper remanet idem ignis numero, quia semper illud quod additur transit in praeexistens, & similiterlest intelligendum in corporibus viuentibus in quibus ex nutrimento restauratur id quot per calorem naturalem consumetur. Haec ille.
Simile ponit secundo sentent. distinctione trigesima quaestione 2. articu. primo in solutione quarti argumenti dicens. Cum illud quod aduenit ex alimento ad generatum sit permixtum eiquod prius erat, & simpliciter vnum effectum ex ambobus fitsemper fit deperditio in vtroque proportionabiliter, vnde oportet quod de vtroque remaneat proportionabiliter, & ideo nunquam contingit quod totum illud quod prius erat abscedat, ita quod nihil prioris materiae remaneat, sed semper manet aliquid, & illud quod aduenit est vnum cum eo quod praeerat effectum, & ideo eadem materia & idem indiuiduum manet per totam vitam, sicut patet etiam in igne, c nutritur lignis, semper enim manet idem numero ignis, quamuis quibusdam lignis appositis alia consummantur, quia illud quod aduenit su efficitur unum cum eo quod praerat, & magis etiam simile si fieret commixtio secundum totum, sicut est in nutrimento. Secus autem esset si ex materia adueniente generaretur ignis vel caro seorsum, tunc enim propter omnimodam diuersitatem materiae esset diuersitas secundum numerum. Haec ille.
Simile dicit 1. quolibu. q. 5. in solutio. 2. Veritas inquit humanae naturae & cuiussibet alterius rei est a specie & ideo cum illud quod est in homine maneat secundumspeciem quamuis non maneat secundum materiam nihilominus veritas humanae naturae dicitur, nec desinit homo idem esse numero propter murationem quae est secundum materiam, quia non tota materia simul a forma abstrahitur, vt alia tota simul formam accipiat. Hoc enim esset generatio & corruptio, sicut si totus vnus ignis extingueretur, & alius totus accenderetur, sed aliqua pars materiae consumitur, & aliqua in locum eius subrogatur, quae efficitur vna materia cum praecedenti vel praeexistenti, per hoc quod ei adiungitur ad suscipiendum eandem formam humanam corporis, sicut si vnum lignum ignis consumatur, & aliud loco eius apponatur erit idem ignis numero. Haec ille.
Ex quibus patet primo quod nullo modo est simile de alietate materiae quae aduenit nutrito, & de alietate materiae quae adueniret animae Petri in casu nostro. Nam in primo casu semper remanet vna materia secundum numerum aliquali vnitate & identitate, non autem in secundo casu, & ideo in secundo casu non esset idem indiuiduum numero sicut in primo. Si autem quaeratur vtrum in primo casu sit vnum & idem indiuiduum numero simpliciter.
Dicendum mihi videtur quod est idem simpliciter quo ad formam, non autem est idem omnino simpliciter quantum ad materiam, potissime cum Philomscs dicat 3. de generatione quod nutriti quaelibet pars manet eadem secundum speciem non autem manet eadem secundum materiam, quis enim nesciat quod materia animalis nutrimento vtentis per calorem naturalem aliquid deperdentis, & per virtutem nutritiuam aliquid restaurantis non habet tantam vnitatem vel identitatem a principio vsque ad finem, quantam habet materia corporum coelestium, nec quantam habebit materia corporum glorificatorum, & ideo non oportet quaerere tantam vnitatem aut identitatem secundum numerum in generabilibus & corruptibilibus, in quibus est continua deperditio & acquisitio materiae quanta est in corporibus caelestibus aut in substantijs separatis. Ad tertium dicitur primo, quod rationes oppositae partis sunt probabiliores. Variato enim aliquo principiorum essentialium speciei vel indiuidui intrinsecorum, necesse est speciem vel indiuiduum intrinsece variari, nec esse omnino idem quod prius. De hoc Sanctus Thomas 1. par. q. 119. art. 1. sic dicit. Secundum Philaus 2. Met. hoc modo se habet vnumquodque ad veritatem sicut se habet ad esse. Illud ergo pertinet ad veritatem naturae alicuius quod est de constitutione naturae ipsius, sed natura potest considerari dupliciter: vno modo, in con secundum rationem speciei. Alio modo secundum quod est in hoc indiuiduo. Ad veritatem ergo naturae alicuius in conim consideratae partium forma & materia in communi accepta. Ad veritatem autem naturae in hoc particulari consideratae pertinet materia indiuiduans signata, & forma per huiusmodi materiam indiuiduata, sicut de veritate naturae humanae in con est animam & corpus, sed de veritate naturae humanae in Petro vel Martino est haec anima & hoc corpus. Haec ille.
Dicitur secundo quod improbatio illarum rationum non sufficit, quia fundatur in hac falsa consequentia scilicet distinctio actualis numeralis vnius materiae ab alia materia non est sine forma, sed per formam: ergo ex vnitate formae sequitur vnitas materiae. Ista autem consequentia nullius est valoris. Tum quia vnitas actualis materiae ad materiam licet quo ad actualitatem sit a forma & in genere causae formalis, tamen talis vnitas quo ad suum materiale & in genere causae materialis est ab ipsa materia, & ideo sola vnitas formae non infert vnitatem materiae ad materiam, nisi simul cum hoc esse huius sit illius. Tum quia & si omnes materiae, quae simul actuantur eadem forma substantiali constituant vnam materiam numero ex illis resultantem non tamen oportet quod illa quae nouiter aduenit sit idipsum quod illa quae praefuit, nec quod materia digiti sit materia pedis. Tum quia si distantes materiae successiuae fuerunt sub eadem forma, & postea sunt sub diuersis formis substantialibus, improbabile est dicere, quod illa quae vltimo est sub anima rationali sit vna & eadem secundum numerum cum alijs tribus, quae sunt sub alijs formis, cum distinctio formarum necessario arguat distinctionem materierum eis subiectarum, & propter multa alia praedicta consequentia non valet. Vnde ad distinctionem materierum sufficit distinctio formarum quibus simul actualiter informantur, sed ad actualem vnitatem materierum non sufficit vnitas formae substantialis, qua illae materiae successiue informatae fuerunt. Conceditur tamen quod sicut materiae simul subiectae eidem formae sunt vna materia, vel constituunt vnam materiam.
Ad quartum dicitur, quod illae difficultates licet euaderentur per illam viam, non tamen sine multo inconuenienti, & dum cuaderent vnam inciderent in multas alias difficiliores. Opinio autem communis Sanctus Thomas euadit illas difficultates sine quocunque inconuenienti, vt diffuse patet per ipsum distinc. 44. q. 1. artic. 2. in solutio. 4. q. & ad hoc forte aliquid inferius dicetur.
Ad argumenta Iohannis de Neapoli contra eandem conclusionem patet responsio perpraedicta, sed ex abundanti dicitur ad primum negando minorem principalem, quia in illo casu non esset eadem materia secundum numerum sub forma prima, quae prius erat sub eadem.
Nec valet probatio eius, quia in illo casu materia secundo adueniens non haberet aliquam trium vnitatum quas arguens ponit in ordine ad materiam quae praesuit sub forma prima. Non quidem primam, quia licet omnium generabilium & corruptibilium sit vna materia, vnitate essentiali potentiali secundum rationem, non tamen secundum numerum. Aliud est enim loqui de materia prima absolute, aliud de materia prima huius indiuidui secundum quod ostendit Sanctus Thomas 2. sentent. distin. 30. q. 2. artic. 1. vbi contra quosdam dicentes quod materia aequaliter se habet ad recipiendum omnes quantitates, sicut ad recipiendum omnes formas, & quod quantumcunque parum sit de materia prima in quouis paruo corpore potest recipere quamtamlibet quantitatem, adeo quod ex grano milij posset fieri totus mundus &c. Contra istos inquam inter alia sic dicit. Quando loquimur de materia existente in hac re, iam dimittimus considerationem materiae absolute. Non enim potest accipi illud materiae quod est in hac re, nisi secundum quod est diuisum ab illa parte materiae quae est in alia re. Diuisio autem non accidit materiae nisi secundum quod consideratur sub dimensionibus saltem interminatis, quia remota quantitate vt 1. Physic. dicitur substantia erit indiuisibilis. Vnde consideratio materiae huius rei est consideratio materiae non absolute, se materiae sub dimensione existentis, vnde non oportet vt quod conuenit materiae inquantum est absoluta & prima, conueniat materiae existentiin hac re prout accipitur in hac re existens, quia ex hoc receditur a consideratione primae materiae, vnde materia quae est in hac re existens non est in potentia ad totam quantitatem mundi, sed vsque ad determinatum quid quantum potest per rarefactionem consequi &c. Haec ille.
Dicitur quarto quod in illo casu materia secundo adueniens formae Petri non haberet secundam vnitatem cum materia quae primo subfuit eidem formae, scilicet vnitatem substantialem actualem, quia talis vnitas non solum dependet a forma, immo a materia, vt saepe dictum est, & ideo variata materia variatur talis vnitas. Impossibile namque est illas materias esse idem vel vnum essentialiter actualiter, quae sunt actu sub distinctis formis, & de quibus verificantur innumerabilia contradictoria. Sic autem est de materia primo subiecta formae primae, & de materia secundo adueniente, vt de se patet. Ad secundum principaliter dicitur quod Augus non est illius opinionis quod possit esse idem homo secundum numerum habens successiue duas materias totaliter abinuicem distinctas & in nullo communicantes, nec quod materia quae est sub vna forma sit eadem numero vnitate essentiali, substantiali, aut accidentali, potentiali, vel actuali, cum materia quae est sub alia forma, nec quod duo homines simul habeant eandem materiam, sicut habet dicere iste qui arguit. Sed vult quod idem homo secundum numerum potest habere duas materias successiue secundum aliquam sui partem distinctas. De hoc Sanctus Thomas dist. 44. q. 1. artic. 2. q. 4. vbi tertio loco arguit sic. Non potest esse quod idem in diuersis hominibus resurgat, sed potest esse quod aliquid fuit de veritate naturae humanae in diuersis hominibus, sicut si aliquis carnibus humanis vescatur quae in substantiam eius transeunt: ergo non resurget in aliquo quicquid fuit de veritate humanae naturae in ipso. Si dicatur quod non quicquid est in carnibus comestis est de veritate humanae naturae, & ita aliquid eorum poterit resurgere in 1. & aliquid in 2. Contra de veritate humanae naturae maxime videtur esse illud quod a parentibus trahitur, sed si aliquis non comedens nisi carnes humanas filium generaret, oportet quod illud quod filius a parentibus trahit fuerit de carnibus aliorum hominum quas pater suus comedit, quia semen est de superfluo alimenti, vt probat Philosses in libus de animalibus: ergo illud quod est de veritate humanae naturae in isto puero fuit etiam de veritate humanae naturae in alijs hominibus quorum carnes pater comedit. Si dicatur quod illud quod erat de veritate humanae naturae in carnibus hominum comestorum non transit in semen, sed illud quod erat ibi de veritate humanae naturae non existens. Contra. Ponatur quod aliquis cibetur solis embrijs in quibus nihil esse videtur quod non sit de veritate humanae naturae, quia totum quod est in eis a parentibus trahitur. Si ergo superfluitas cibi conuertitur in semen, oportet quod illud quod fuit de veritate humanae naturae in embrijs, quae etiam ad resurrectionem pertinent postquam animam rationalem percepcrunt, sit etiam de veritate humanae naturae in puero qui ex tali semine generatur, & sic cum non possit idem resurgere in duobus non poterit resurgere in quolibet quicquid fuit de veritate humanae naturae in ipso. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod secundum primam opinionem facile est ad hoc respondere, quia carnes comestae secundum illam opinionem nunquam sunt de veritate humanae naturae in comedent e, fuerunt autem de veritate humanae naturae in eo, cuius carnes comeduntur, & ita resurgent in primo & non in secundo. Sed secundum secundam opinionem, & tertiam, vnusquisque in illo resurget in quo magis accessit ad perfectam participationem virtutis speciei. Et si aequaliter in vtroque accesserit relurget in illo in quo primo fuit, quia in co primo habuit ordinem ad resurrectionem ex coniunctione ad animam rationalem illius hominis, & ideo si in carnibus comesti fuit aliqua superfluitas quae non pertineret ad veritatem humanae naturae in primo resurgere poterit in secundo. Alias illud quod pertinebat ad veritatem humanae naturae in primo resurget in eo, & non in secundo. Sed in secundo loco eius sumetur vel aliquod de eo quod ex alijs cibis in carnem secundi conuersum est, vel si nullo cibo vnquam pastus fuisset, nisi carnibus humanis, diuina virtus aliunde suppleret quantum indigetur ad perfectionem quantitatis, sicut supplet in illis qui ante perfectam aetatem decedunt. Nec per hoc praeiudicatur identitati in numero, sicut nec praeiudicatur per hoc quod partes secundum materiam fluunt & refluunt.
Ad quartum dicens quod secundum primam opinionem facile est soluere, quia ponit quod semen non est ex superfluo alimenti. Vnde carnes comestae non transeunt in semen ex quo puer generatur, sed secundum alias duas opiniones dicendum est quod non est possibile quod totum quod fuit in carnibus comesti conuertatur in semen, quia post multam depurationem cibi peruenitur ad decoctionem seminis quod est superfluitas vltimi cibi, illud autem quod de carnibus comestis in semen conuertitur magis pertinet ad veritatem humanae naturae in eo qui ex semine generatur, quam in illo ex cuius carnibus semen est generatum, & ideo secundum rationem prius datam hoc quod in semen conuersum est resurget in eo qui ex semine nascitur, & residuum naturae resurget in illo ex cuius carnibus comestis semen est generatum.
Ad quintum dicendum, quod embrio non pertinet ad resurrectionem ante animationem per animam rationalem, in quo statu puero multum aduenit supra substantiam seminis de substantia nutriti, quia puer in vtero matris nutritur, & ideo si aliquis embrijs vescatur, & ex superfluo illius cibi generetur aliquis, illud quod erat in substantia seminis resurget in eo, qu ex semine generatur, nisi in illo contineretur aliquid quod fuisset de substantia seminis in illis ex quorum carnibus comestis semen generatum est, quia hoc resurget in primo, & non in secundo. Residuum autem carnium comestarum quod non est conuersum in semenconstat quod resurget in primo, vtrique diuina potentia supplente quod deest. Haec ille. Ex quibus patet quod in nullo casu anima resurgentis vnietur materiae totaliter nouae, quin in corpore sumpto aliquid praecedentis materiae remaneat. Illud autem quod diuina virtute supplebitur faciet vnum cum priori materia, & sic erit idem corpus quod prius, aliquali vnitate, & si non omnimoda.
Ad tertium dicitur, quod in illo dicto Io. Bap. li. suscitare non sumitur pro resuscitare eo modo quo loquimur scilicet de resurrectione mortuorum, sed pro creare vel generare, vt sit sensus quod Deus potest ex lapidibus creare nouum populum qui pertineat ad filios Abrahae spirituales, vel etiam carnales, puta si lapides conuerteret in panes ex quibus comestis a Iudaeis generaretur semen, quo Iudaeus gigneret filios. Tunc enim ad litteram ex lapidibus generarentur nouifilij Abrahae, non autem loquitur de resuscitatione filiorum Abrahae praemortuorum, ideo argumentum non est ad propositum. Quod etiam patet per expositionem Hieronymi in arguendo adductam in qua dicitur, quod qui nihilo cuncta fecerat, posset de saxis durissimis populum procreare. Vnde arguens: videtur paralogizare sophismate aequiuocationis. Ad argu mentum contra conclusionem respondet Sanctus Thomas praesenti. q. 1. artic. 1. in solu. 3. dicens. Illud quod intelligitur in materia ante formam remanet in materia post corruptionem, quia remoto posteriori adhuc potest remanere prius. Oportet autem vt Commentator dicit in 1. Physas & in libus de substantia orbis in materia generabilium ante formam substantialem intelligere dimensiones non terminatas secundum quas attenditur materiae diuisio, vt diuersas formas in diuersis partibus recipere possit, & post separationem formae substantialis a materia, adhuc illae dimensiones manent eaedem, & sic materia sub illis dimensionibus existens quamcunque formam accipiat, habet maiorem identitatem ad id quod ex ea generatum fuerat quam alia pars materiae sub quacunque forma existens, & sic eadem materia ad corpus humanum reparandum reducetur quae prius eius materia fuit. Haec ille.
Veruntamen positionem illam de dimensionibus interminatis praecedentibus formam in materia & remanentibus in materia post recessum formae substantialis in suis vltimis determinationibus reprobauit. Ideo aliter dicendum est, quod scilicet materia quae semel fuit sub forma Petri, & fuit pars Petri aliquam habitudinem habet ad Petrum, & ad animam Petri quam non habet ad alias formas sub quibus nunquam fuit, & ad alia composita quorum nunquam fuit pars. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus, Amen.