Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum corpora Sanctorum post resurrectionem erunt impassibilia
ITERVM circa quadragesimamquartam distinctionem quaeritur. Vtrum corpora Sanctorum post resurrectionem erunt impassibilia.
Et arguitur quod non. Omne enim mortale est passibile, sed homo post resurrectionem erit animal rationale mortale. Haec enim est diffinitio hominis quae nunquam ab eo separabitur: ergo corpus erit passibile.
In oppositum arguitur, quia omne passibile est corruptibile, quia passio magis facta abijcit a substantia, sed corpora Sanctorum post resurrectionem erunt incorruptibilia, vt dicitur prima Corintus 15. Seminatur incorruptione, surget in incorruptionem: ergo erunt impassibilia.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Corpora Sanctorum post resurrectionem erunt passibilia passione communiter dicta prout omnis receptio dicitur passio. Secunda. Corpora Sanctorum post resurrectionem non erunt passibilia passione proprie dicta quae est motus praeter naturam, vel abiectio alicuius conuenientis, aut receptio alicuius disconuenientis. Tertia. Talis impassibilitas proueniet ex pleno dominio animae supra corpus. Has tres conclusiones ponit Sanctus Thomas praesenti dist. q. 2. art. 1. in solut. 1. q. vbi sic dicit. Passio dicitur dupliciter vno modo comnter, & sic omnis receptio passio dicitur, siue illud quod recipitur sit conueniens recipienti & perfectiuum illius, siue contrarium, & ab huotmsodi passionis remotione corpora gloriosa im passibilia non dicimtenr cum nihil quod est perfectionis eis sit auferendum.
Alio modo dicitur proprie, quam sic diffinit Damascenus lib. 2. sic dic. Passio est motus ptester naturam. Vnde immoderatus motus cordis passio eius dicitur, sed moderatus dicitur eius operatio. Cuius ratio est, quia om quod patintrahitur ad fines agentis, quia agens assimilat sibi patiens, & ideo patiens inquantum huiusmodi trahitur extra terminos proprios in quibus erat. Sic ergo prope accipiendo passionem non erit in corporibus Sanctorum resurgentium potentialitas ad passionem, & ideo impassibilia dicuntur. Huiusmodi autem impassibilitatis ratio a diuersimode assiguatur. Quidam enim attribuunt eam conditioui elementorum, quae aliter se habebunt tunc in corpore humano quam modo se habent. Dicunt enim quod elementa remanebunt ibi secundum substantiam, sed qualitates actiue & passiue ab elementis auferentur. Sed hoc non videtur verum, qua qualitates actiue & passiue sunt de perfectione elementorum.
Vnde si sine eis reparentur elementa in corpore resurgentis essent minoris perfectionis quam modo sint. Et praeterea. Cum qualitates illae sint propria accidentia elementorum ex forma & materia illorum causata, videtur valde absurdum quod causa maneat, & effectus tollatur. Et ideo dicunt alij quod mancbunt qualitates, sed non habebunt proprias actiones diuina virtute illud faciente ad conseruationem humani corporis. Sed hoc etiam non videtur posse stare, quia ad mixtionem requiritur actio actiuarum & passiuarum qualitatum, & secundum praedominium vnius vel alterius mixti efficiuntur diuersae complexionis: quod oportet ponere in corpore resurgentis: quia erunt ibi carnes: & ossa; & huiusmodi partes quibus non competit vna omnibus complexio. Et praeterea. Secundum hoc impassibilitas non posset ponidos in beatis: quia non poneret aliquam dispositionem in substantia impassibili: sed solum prohibitionem passionis ab exteriori scilicet diuina virtute: quae etiam posset idem facere de corpore hominis in statu huius vite. Et ideo alij dicunt quod in ipso corpore erit aliquid prohibens passionem corporum gloriosorum scilicet natura quinti corporis: quam ponunt venire in conpositionem corporis humani ad concisiandum elementa in quadam harmonia, per quam possint esse debita materia animae rationalis: sed tamen in statu huius vitae propter dominium naturae elementaris corpus humanum patitur ad similitudinem aliorum elementorum, sed in resurrectione dominabitur natura quinti corporis: & ideo corpus humanum reddetur impassibile ad similitudinem corporis caelestis. Sed hoc non potest stare quia corpus quintum non venit materialiter ad compositionem corporis humani, vt in secundo libro est ostensum. Et praeterea. Impossibile est diciturle quod aliqua virtus naturalis qualis est virtus corporis caelestis transferat corpus humanum ad proprietatem gloriae qualis est impassibilitas corporis gloriosi:cum immutationem corporis humani apostolus attribuat virtuti Christi: quia qualis caelestis:talis, & caelestes prima Cor. c. 15. & Phil. c. 3. Reformabit corpus humilitatis nostrae &c. Et praeterea. No potest natura corporis caelestis ita dominari in corpore humano: quin natura elementaris remaneat: cui ex suis essentialibus principijs passibilitas inest. Et ideo aliter dicendum est, quod omnis passio fit per victoriam agentis su pe patiens: alias non traheret ipsum ad suos terminos. Impossibile est autem quod aliquid dominetur supra patiens:. nisi inquantum debilitatur dominium propriae formae supra materiam patientisiloquendo de passione quae est contra naturam: de qua nunc loquimur. Non enim potest materia subijci vni contrariorum sine hoc quod tollatur dominium alterius super illam: vel saltem diminuatur. Corpus autem humanum, & quicquid in ipso erit est perfecte subiectum animae rationali: sicut & ipsa erit perfecte subiecta Deo, & ideo in corpore glorioso non poterit esse aliqua mutatio contra dispositionem illam qua perficitur ab anima: & ita corpora illa erunt impassibilia. Haec ille.
Ex quibus possunt formari rationes pro qualibet trium conclusionum. Pro prima arguitur sic. Omne receptiuum formae conuenientis est aliqualiter passiuum: sed corpora sanctorum post resurrectionem erunt huotmodo ergo erunt passiua passione conter dicta. Minor probatur: quia sensus beatorum sentient obiecta sibi conuenientia: sed quaelibet sensatio sit cum receptione speciei sensibilis in organo corporeo: ergo. Pro secunda conclusione arguit sic Nihil importans violentiam aut inordinationem naturae ponendum est in corporibus gloriosis beatorum: sed huiusmodi est passio stricte sumpta: ergo &c. Pro tertia conclusione arguitur sic. Forma substantialis perfecte dominans suae materiae excludit ab ea passionem cuiuslibet agentis ad priuationem talis formae, & inducentis oppositam: sed post resurrectionem anima perfecte dominabitur suae materiae, ergo &c. Maior patet per exemplum formae caelestium corporum. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones singulariter contra tertia contra quam Scotus arguit probando quod impassibilitas corporis gloriosi non proueniat ex pleno dominio animae super corpus: nec ex cessatione motus coeli. Non quid propter primum. Quia anima non repugnat qualitatibus elementaribus quae sunt in corpore suo: etiam inquantum contrariae, & non reductae ad medium: in quo sunt actiue: patet quia supponit eas in suo susceptiuo, & nihil repugnat ei quod exigit in suo susceptiuo. Nec etiam repugnat effectibus illarum qualitatum, quia si agunt mutuo non agunt nisi actione vniuoca: saltem effectus illi non repugnant animae vsque ad magnam intensionem: quia cum hoc stant cum anima: licet intendantur vsque ad magnum gradum, ergo tunc non repugnabit animae vt est forma informans. Si ergo anima prohibet actionem illarum qualitatum non propter repugnantiam sui ad actionem illarum, sed protinperium sui p actum voluntatis quasi ex pleno dominio super corpus: hoc non videtur probabile, quia supremus angelus per solum imperium suae voluntatis non potest impedire actionem alicuius causae naturalis. Causae enim naturales non obediunt angelis ad nutum quantum ad actionem, & alterationem earum. Dicetur forte quod imperium voluntatis non prohibet qualitates illas adinuicem agere, sed ex anima plenarie beata redundat in corpus quaedam qualitas prohibens huiusmodi passionem corruptiuam: sicut durities est quaedam impassibilitas scilicet prohibens hanc passionem quae est faciliter incidi.
Sed contra hoc: quia illa qualitas non est qualitas caelestis:tum quia nec perspicuitas: nec lux: nec lumen. Tum quia corpus humanum cum sit mixtum non est receptiuum qualitatis caelestis. Vel ergo erit qualitas elementaris, vel propria mixti, sed siue sic: siue sic, non impedit omnem actionem vel passionem. Patet hoc etiam in exemplo: quia licet durities prohibeat incisionem: non tamen combustionem, vel aliam passionem destructiuam. Hoc etiam probatur per rationem, quia omnes formae eiusdem susceptiui proximi sunt eiusdem generis physici ex 5. & 10. Meta. sed omnes tales sunt contrariae vel mediae, vt habetur in eodem 19. Omnes autem huiusmodi non prohibent actionem mutua: immo sunt principia actionis mutuae, ergo ista qualitas est elementaris, vel mixti, & per consequens eiusdem susceptiui non prohibebit omnem passionem corruptiuam sed magis erit principium agendi, & patiendi.
Item illa qualitas aut repugnat alijs qualitatibus, & tunc non prohibet omnem actionem, quia est eiusdem rationis: aut non repugnat, & tunc non phibet actionem alicuius illarum in aliam, quia iste aliae sunt inter se repugnantes, & ita principia mutuo agendi, & ita nulli earum actioni repugnat. Quia autem cessatio motus caelinon sit causa huius impassibilitatis probatur. Tum quia contra hoc est articulus, stante caelo approximato igne stupe, quod ignis non corrumpat stupa: error. Tum quia secundum philosophum secundo de generatione motus coeli pro tanto est causa generationis, quia adducit generans, ergo tantummodo facit ad praesentiam, vel approximationem generantis respectu materiae, ergo si sine motu habr eadem persentia, vel approximatio aeque foret generatio. Exemplum huius. Si subito per diuinam potentiam sol fieret pesens aeri sicut nunc fit per motum eodem modo illuminaret, & calefaceret sibi supposita: sicut nunc calefacit, immo tunc quidem non cessaret agere quousque totaliter corrupisset sibi suppositum si posset corrumpere se. Nunc autem quia non moratur super passum suppositum: minus agit efficaciter in ipsum.
Contra eandem conclusionem arguit Aures probando, quod ista impassibilitas non proueniat ex aliqua forma passiua, quia impassibilitas corporum non solum consistit in non posse pati abiectionem formae conuenientis, sed etiam translationem violentam de loco ad locum. Sed hanc secundam impassibilitatem non videtur habere posse corpus per aliquam qualitatem, quia sic oporteret, quod per illam fieret fortius, & vniuersalius in resistendo quam sit quaecunque potentia motiua creata. Probatur consequentia per Aristotes in de motu animalium qui dicit quod oportet potentiam resistentis fortiorem quidem esse potentia mouente, sed non est dare, vt videtur aliquam potentiam in corpore glorioso excedentem vim motiuam omnium angelorum, vel aliorum mouentium, ergo &c. Secundo, quia illa virtus tolleret passibilitatem abiectiuam impediendo agens ne ageret. Aut ergo hoc erit subtrahendo actionem agenti: aut passionem materiae: sed nulla virtus creata potest suspendere virtutem actiuam ab agere, nec materiam a pati, eo quod nulla virtus creata potest separare subiectum a sua propria passione, agere autem videtur prima passio esse virtutis actiuae, sicut calefacere caloris, & hoc passiuo praesente, similiter passio materiae est pati secundum Commentatorem secundo coeli & mundi. Tertioquia nulla virtus creata potest auferre illud quod conuenit alicui secundo modo dicendi per se, sed composito ex elementis conuenit per se secundo modo pati & corrumpi, quia primo coeli & mundi dicitur quod per se est quod omne corruptibile corrumpatur, & omne passibile patiatur. Quarto nunquam abiectiua passio potest ab aliqua forma impediri, nisi propter manutenentiam formae contrariae, sed quaecunque forma manuteneatur in corpore glorioso non est tantae actiuitatis quod possit resistere omni agenti contrario: ergo nulla talis forma in corpore glorioso potest sic manuteneri vt per hoc excludatur omnis passio abiectiua.
Dices quod illa qualitas est ligans formam cum materia, vel vnam formam cum alia, & reddens impossibilem separari ab alia, & ideo licet forma non habeat de se quod possit manuteneri in subiecto per resistentiam eius contra omne corruptiuum, tamen hoc potest habere mediante illa qualitate. Contra, quia tunc oporteret quod qualitas illa fundaret formalem contrarietatem ab actiuis quae apta nata sunt agere in corpus, ex quo esset corpori ratio resistendi omni agenti proposito, sequitur quod illa qualitas posset compati omne contrarium, quiasi posset diminui, posset corrumpi, & ita nonredderet corpus incorruptibile. Haec Aureolusus Contra eandem conclusionem arguit Durandus probando quod impassibilitas corporum gloriosorum non erit per aliquam formam inhaerentem, sed solum per diuinam virtutem assistentem beatis, & prohibentem actionem cuiuslibet extrinseci inferentis passionem, quod probat primo sic, quia sicut statui beatorum repugnat passio contra naturam, sic & motus localis contra voluntatem, innaturalitas autem importat violentiam & disciplinam in cognoscentibus, sed quod corpora beata non possint moueri contra voluntatem non conuenit eis per aliquam virtutem inhaerentem, sed solum per diuinam virtutem eis assistentem: ergo idem sentiendum de passione quae est contra naturam, probatio minoris, si enim esset in corporibus beatis per aliquam virtutem intrinsecam quod non possent ab alio moueri contra voluntatem, oportet quod in quolibet beato esset tanta virtus in resistendo quanta esset in quocunque alio impellendo. istud autem non est verum, quia secundum hoc oportet in minimo beato ad hoc quod non posset moueri contra voluntatem esse tantam virtutem quanta est in quocunque homine vel angelo, alioquin si non esset tanta posset moueri ab alio contra voluntatem, ponere autem in minimo beato aequalem virtutem cum omnibus alijs tam hominibus quam angelis inconueniens est, cum secundum naturam angeli excedant homines, & secundum gloriam sint gradus tam in hominibus quam in angelis: ergo &c.
Secunda ratio talis est, quia passibilitas proprie dicta & corruptibilitas sibi correspondet: ergo & impassibilitas & incorruptibilitas, sed incortuptibilitas beatorum non erit per aliquam virtutem inhaerentem, vt probabitur: ergo nec impassibilitas, probatur minor, quia effectus comns requirit causam conem, sed incorruptibilitas post resurrectionem erit commns bonis & malis: ergo in eis erit per aliquam causam conem, sed in malis incorruptibilitas non erit per aliquam formam inhaerentem: ergo nec in bonis. Quia autem in malis non sit incorruptibilitas per aliquam formam inhaerentem, probatur ex dictis aliorum qui tenent oppositam opinionem, hoc enim expresse concedunt. Et probatur per rationem, quia cum passio prope dicta sit via ad corruptionem, vt dicitur 2. de generatione, si aliqua forma prohiberet corruptionem in damnatis prohiberet & passionem, quia ad vtrunque se extenderet virtus eius, nec ageret libere vt vnum prohiberet, aliud vero permitteret: cum ergo in damnatorum corporibus non prohibeatur passio proprie dicta, patet quod non prohibebitur corruptibilitas per aliquam formam inhaerentem.
Tertia ratio talis est, quod Augustinus in Epistola ad Dioscor. sic dicit. Sicut ab igne fornacis Caldaeorum abstulit Deus virtutem comburrendi quantum ad aliquid, quia scilicet corpora puerorum illaesa seruata sunt, sed mansit quantum ad aliquid, quia illo igne conburebantur ligna, ita auferet ab omnibus corruptionem, & dimittet eis naturam modo praedicto scilicet impediendo excessum actionis, & sic impassibilitas erit in corporibus beatorum per hoc quod virtus diuina beatis assistens prohibebit actionem cuiuslibet extrinseci inferentis corruptionem.
Quarta ratio est, quia effectus priuatiuus non requirit nisi causam priuatiuam, sed esse impassibile est quidam effectus priuatiuus: ergo non requirit nisi causam priuatiuam: non ergo oportet quo corpora gloriosa sint impassibilia per aliquam formam inhaerentem. Haec Durandus Contra eandem conclusionem arguit Henricus 9. quolib. q. 16. vbi sic dicit. Oportet quod illud per quod corpus beatum est impass bile sit tale quod praeseruet ipsum ne ab aliquo interiori vel exteriori pati possit, nisi a solo Deo, nec hoc poni potest virtus el mentaris vt argutum est, nec coelestis, quia coelum non venit incompositionem cuiuscunque corporis: oportet ergo quod sit aliquid positiuum supernaturale per quod corpus beatum omnino sit impassibile, dicunt autem aliqui quod haec virtus non erit aliud quam gloria animae per quam corpus suum erit plenarie subiectum sibi, propter quod in corpore non poterit esse aliqua passio contra eius dispositionem, quia passio non sit ab aliquo agente in passum nisi quia dominium formae debilitatur supra patiens, sed hoc non sufficit, quia quantumcunque corpus sit subiectum animae non erit impassibile si nihil receptiuum sit in corpore per quod in se vel a se sit impassibile, quia quod non patiatur hoc habet ex illa subiectione, vt dicunt. Ex hoc ergo bene habebit quod nunquam patietur, sed non quod quantum est de se sit impassibile, nos autem quaerimus causam impassibilitatis, qua nec pati possit, si enim dominium animae super corpus non potest debilitari, posset tam en debilitari dominium alicuius qualitatis, & si nunquam debilitaretur, & sic posset fieri passio a qualitate vincente, nos autem quaerimus corpus impalsibile quod ex se necesse est non pati, vnde ex ista ratione non potest poni corpus impassibile propter gloriam animae nisi ponendo quod anima in homine det esse corporeum, vt homo non sit compositus nisi ex anima & materia prima, vbi non video aliquam mixtionem nec formam elementi, nec illam quae est ex elementis, nec aliam corruptionem quam separs tionem animae a materia, nunc autem nos ponimus separationem animae a corpore quod habet esse corporeum per fomam quae resultat ex elementis, ex quibus componitur, quae per suam praesentiam continet animam, quia si sola anima sit forma in homine non video causam corruptionis, siue anima sit glorificata, siue non, quia si corpus humanum ex se passiuum est secundum aliam formam quam sit anima, oportet quod sit impossibile ex dispositione positiua secundum se ptester animam & quod immutet corpus immediate. cum de passibili sit impassibile, & similiter homo de mortali factus immortalis non nouam vitam assumendo, sed quendam modum vitae, ita quod si per impossibile anima non gloriosa corpori existenti cutali dispositione coniungeretur, immortalis esset homo Siautem homo esset compositus ex anima & sola materia prima, cum materia prima ex se sit incorruptibilis sicut corpus cum illa dote non potest poni ista via quod sit ex se corruptibilis. Haec Henricus. Et in hoc secundus articulus terminatur
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad argumenta Scoti primo loco inducta contra conclusiones scilicet de dcmeonio animae beatae super corpus gloriosum. Dicitur primo quod anima beata non prohibet actionem qualitatum elementarium adinuicem in corpore glorioso propter repugnantiam sui ad tales qualitates, vel ad earum effectus, nec solum p per solum imperium voluntatis sed tertio modo, quia scilicet ex anima plenarie beata redundat quaedam qualitas in corpus prohibens huotmod passionem corruptiuam, sicut in argumento recitatur, vnde licet impassibilitas secundum rationem nominis videatur importare solam priuationem, tamen causa eius erit in corporibus gloriosis aliqua forma passiua. De hoc Sanctus Tho patesti dist. q. 2. art. 1. in solut. 2. q. sic dicit. Impassibilitas potest duplr considerari vel secundum se, vel secundum causam suam, si secundum se consideretur, quia solam negationem vel priuationem importat, non suscipit magis & minus, sed erit aequalis in omnibus beatis. S autem consideretur secundum causam suam, icerit in vno maior quam in alio, causa autem eius est dominium animae super corpus, quod quidem dimeonium creatur ex hoc quod fruitur Deo inuiolabiliter, vnde in illo quod perfectius fruitur, est maior impassibilitas Haec ille.
Item ibidem 1. q. in solutione secundi sic dicit. Forma ligat potentiam materiae determinado ipsam ad vnum secundum quod dominatur super eam, & quia in rebus corporalibus non perfecte dominatur forma supra materiam, non potest perfecte ligare ipsam quin recipiat interdum per aliquam passionem dis positionem contrariam formae, sed in Sanctis post resurrectionem anima dominabitur supra corpus, nec illud dominium aliquo modo poterit auferri, quia ipsa erit immutabiliter Deo subiecta, quod non fuit in statu innocentiae, & in corporibus illis manet eadem potentia ad formam aliam quae nunc est quantum ad sustantiam potentiae, sed erit ligata propter victoriam animae supra corpus, vt nunquam in actum passionis exire possit. Haec ille.
Item artic. 3. in solut. 1. q. sic dicit. Corpus gloriosum erit omninqu subiectum animae glorificatae non solum vt nihil in eo sit quod resistat voluntati spiritus quia hoc fuit in corpore Adae, sed etiam vt sit in eo aliqua perfectio effluens ab anima glorificata in corpus per quam habile reddatur ad praedictam subiectionem, quae quidem perfectio dos glorificati corporis dicitur: anima autem coniungitur corpori non solum vt forma, sed vt motor, & vtroque modo oportet quod corpus gloriosum animae glorificatae sit summe subiectum &c.
Item distin. 49. q. 4. artic. 5. in solutione 3. q. sic dicit. Anima est forma corporis & motor, vnde cum dotes corporis ad hoc ordinentur vt corpus perfecte subijciatur animae, hoc erit vt subijciatur ei perfecte, & sicut formae, & sicut motori. A forma autem in materia tria causantur scilicet esse substantiale, vires, & formae secundariae scilicet accidentales, & amborum conseruatio: corpus ergo gloriosum inquantum perfecte subditur animae quantum ad esse substantiale quod ab ea habet, sic est dos subtilitatis. Ex hoc enim corpus gloriosum subtile dicitur quod perfecte ab anima informatur, in quantum vero perfecte subditur ei vt formae secundum formas accidentales, quae sunt in corpore ab anima, sic est dos claritas, inquantum vero corpus gloriosum perfecte ab anima conseruatur, sic est dos impassibilitatis. Iix hoc enim impassibile dicitur quod ex vi animae conseruatur immune ab omni laesione, sed inquantum corpus perfecte subditur animae vt motori, sic est dos agilitatis, corpus enim secundum hoc dicitur agile quod ad omnes actus animae est expeditum & praeparatum. Haec ille.
Item ibidem in solutione 2. q. sic dicit. Beatitudo vel gloria principaliter est in mente, sed per quandam redundantiam deriuatur etiam ad corpus, vt beatitudo hominis secundum corpus dicatur, secundum quod imperium animae Deo coniunctae perfecte exequitur, vnde sicut dispositiones quae sunt in anima beata ad perfectam operationem qua Deo coniungitur, dicuntur animae dotes, ita dispositiones quae sunt in corpore glorioso ex quibus corpus efficitur perfecte animae subiectum dicuntur corporis dotes. Haec ille.
Ex quibus apparet quod secundum mentem eius quaelibet dos corporis gloriosi est aliquid positiuum subiectiue existens in corpore glorioso. Tum qua hoc requirit perfecta subiectio corporis gloriosi ad animam. Tum quia hoc requirit nobilitas impassibilitatis regiminis excedens impassibilitatem primi status Adae. Tum quia hoc requirit impassibilitas patriae excedens impassibilitatem viae, quae posset praestari alicui per solam virtutis diuinae assistentiam, vt in probatione conclusionis dictum fuit. pro hac parte arguit Petrus de Palude d. quod probabile videtur quod impassibilitas st per aliquid positiuum ax parte animae quo ipsaita per hoc dominetur corpori, vt a sua subiectione possit eripi, nec auferri sibi, sicut enim in originali iustitia anima erat subiecta Deo, & corpus animae, ita multo magis in gloria, propter quod sicut habitus habet quibus perfecte Deo subditur, sic probabile est quod habeat habitus quibus conuenientius praesit corpori, non quibus corpori alligetur, ne corrumpatur sicut aliae formae, quia ipsa est incorruptibilis, nec vt ipsa est coniungatur corpori, quia nihil cadit medium, sed magis consequitur vnionem illam, siue sit in esse animae respectu corporis, sicut gratia respectu Dei, siue in potentia intellectus aut voluntatis vt contra voluntatem nihil in corpore patiatur, quod esset paena, siue ille habitus sit vna de dotibus animae, siue gratia magis perfecta, siue aliquid aliud.
Item in corpore hoc etiam poni potest, vt sicut per sanitatem naturalem est magis subiectum animae, sic & per talem habitum qui sanitas & vigor dicitur, quia vnumquodque agitur sicut natum est agi. Vnde cum corpus sit natum retineri ab anima certa periodo, mediantibus quibusdam qualitatibus, non est inconueniens superinfundere qualitates quibus perpetuo ibi teneatur. Et si dicatur quod illae qualitates sunt propter interiorem consumptionem in mixtis, non est verum, immo etiam in similibus quae non possunt corrumpiab intra, sed tantum ab extra sunt qualitates quibus defendunt se a corruptione violenta: ne ergo perfectio corporum inferiorum, quae non solum diuina protectione, sed a se defenduntur, illis desit, sic & hic, & sic beati licet diuina protectione possint a peccato praeseruari quod laedit animam, tamen etiam intra se habent aliquid quo possunt se praeseruare, sic & quamuis diuina virtus aeque sine forma inhaerente possit praeseruare corpus a contrario, tamen ad nobilitatem eorum pertinet non subijci alij corpori, a quo non solum non patiantur, sed nec possint pati, vnde tunc non poterunt nec a luce coelesti alterari, nec a calore vel frigore, & hoc propter se.
Item aliter fuit corpus Christi incorruptibile in triduo, & aliter post resurrectionem, sed in triduo erat incorruptibile per virtutem assistentem solum: ergo post resurrectionem per virtutem inhaerentem. Item quando Christus assumpsit similitudines dotium ambulando super aquas & huodod, non propter hoc habuit dotes, sed tunc habuit virtutem assistentem: ergo dotes dicunt aliquid intrinsecum in eis positiuum, vnde Apostolus dicit quod oportet corruptibile induere incorruptibilem, & quod immutabuntur, & multa alia quae uotant qualitates informantes. Haec Petus & bene. Dicitur secundo quod prima improbatio huius responsionis non valet, quia procedit ex insufficienti diuisione, dicitur enim quod impassibilitas & quaelibet alia dotium corporis gloriosi non est qualitas coelestis, nec qualitas elementaris, nec qualitas corporis mixti, sed i qualitas supernaturalis, non dependens effectiue ex actione alicuius corporis, nec ex quacunque actione vel passione seumixtione corporum resultans, potest tamen dici qualitas mixti subiectiue, quia subiectum eius erit mixtum scilicet corpus humanum, & ideo cum sit supernaturalis potest prohibere omnem actionem corporis intrinsecam vel extrinsecam subiecti proprijcorruptiuam. De hoc Sanctus Thomas dist. 43. q. 1. artic. 1. in solut. 3. q. sic dicit. Est aliquis motus siue actio cuius natura non est principium, nec terminus, & talis motus quandoque est a principio supra naturam, vt patet de glorisicatione corporis &c.
Item dist. 44. q. 2 artic. 1. q. 1. in solutione tertij sic dicit. Qualitates elementares sunt instrumenta animae, vt patet 2. de anima, vbi dicitur quod calor ignis in corpore animalis regulatur in actu nutriendi per virtutem animae, quando autem agens est perfectum, & ita non est aliquis defectus in instrumento, nulla actio procedit ab instrumento nisi secundum dispositionem principalis agentis, & ideo in corporibus Sanctorum post resurrectionem nulla actio vel passio poterit prouenire a qualitatibus elementaribus quae sit contra dispositionem animae quae intendit conseruare corpus. Haec ille.
Dicitur tertio, quod secunda improbatio responsionis non valet, cum enim dicitur quod omnes formae eiusdem susceptiui proximi, sunt eiusdem generis Physici &c. Hoc solum habet verum in formis naturaliter educibilibus de potentia subiecti, & ad quas subiectum est in potentia passiua naturali, non autem de illis ad quas se hebtm solum in potentia obedientiali, cuiusmodi sunt qualitates corporis gloriosi. De hoc Sanctus Thomas dist. 48. q. 2. arti. 1. in solu. 3. sic dicit. Protanto dicitur Deus die. 7. a nouis creaturis condendis cessasse, quia nihil postea factum est quod prius non praecesserit in aliqua similitudine secundum genus, vel speciem, vel ad minus sicut in principio seminali, vel etiam sicut in potentia obedientiali. Dico ergo quod nouitas mundi futura praecessit quidem in operibus 6. dierum in quadam remota similitudine scilicet in gloria vel gratia angelorum, praecessit etiam in potentia obedientiae, quae creaturae tunc est indita ad talem nouitatem suscipiendam a Deo agente. Haec ille.
Simile dicit prima parte. q. 73. arti. 1. in solut. tertij argumenti. Dicitur quarto quod tertia improbatio supradictae conclusionis non valet. Tum quia supponit illud quod statim negatum est scilicet quod qualitas quae dicitur impassibilitas sit eiusdem generis cum qualitatibus elementaribus Tum quia supponit quod forma alteri non repugnans non prohibet actionem illius: dicitur enim quod impassibilitas no repugnat qualitatibus elementaribus, sed compatitur eas. Nec prohibet omnem actionem ve passionem illarum, sed solum actionem vel passionem quasit contra dispositionem animae, & eius naturalem intentionem & inclinationem, quae intendit conseruare corpus, vt dictum est. Dicitur quinto quod a principio dici potuit quod licet anima inquantum est forma informans non repugnet qualitatibus elementaribus actiuis & passiuis, nec omnibus effectibus illarum, aut actionibus & passionibus, tamen inquantum ipsa est forma perfecte dominans suae materiae, & perfecte eam sibi subijciens, & ligans eius potentiam, & determinans eius confusionem ad vnum actum, ipsa vt sic repugnat inordinatis actionibus & passionibus qualitatum sui susceptiui per quas posset ab eius dominio & subiectione eripi & ad aliam dispositionem disponi, isto modo enim forma coeli dominatur suae materiae secundum multos qui ponunt in coelo materiam eiusdem rationis cum materia corporum generabilium & corruptibilium, & ideo anima sic dominans suo corpori prohibet omnem passionem abiectiuam tam ab intrinseco quam ab extrinseco, & tale dominium est prima causa formalis impassibilitatis, licet causa proxima dici possit aliqua qualitas efsuens ab anima in corpus sic sibi subiectum, & sic patet quod argumenta Scoti primo loco contra conclusionem inducta non procedunt. Ad ea vero quae secundo loco contra eandem conclusionem inducit, dicitur primo quod cessatio motus coeli est aliqualis causa incorruptibilitatis corporum tam beatorum quam damnatorum, licet diuina iustitia sit causa principalis talis incorruptibilitatis. De hoc Sanctus Thomas distin. 44. q. 3. artic. 1. in solutione 2. q. sic dicit. Cum in omni motu oporteat esse aliquod principium motus secundi: aliquis motus vel mutatio a mobili remouetur. Vno modo per hoc quod deest principium motus.
Alio modo per hoc quod principium impeditur. Corruptio autem mutatio quaedam est. Vnde dupliciter potest contingere vt corpus quod ex conditione suorum principiorum corruptibilitatem habet incorruptibile reddatur. Vno modo ex hoc quod principium ad corruptionem mouens totaliter tollitur, & hoc modo corpora damnatorum incorruptibilia erunt. Cum enim coelum sit principium alterans per motum suum localem, & omnia alia agentia secunda in virtute ipsius agant, & quasi ab ipso mota, oportet quod cessante motu coeli nihil sit agens quod possit per alterationem aliquam corpus transmutare a sua naturali proprietate Et ideo post resurrectionem motu coelicessante nulla qualitas erit sufficiens vt corpus humanum alterare possit a sua naturali qualitate. Corruptio autem est terminus alterationis sicut & generatio, vnde corpora dannatorum corrumpi non poterunt. Et hoc deseruit diuinae iustitiae, vt perpetuo viuentes perpetuo puniantur, quod diuina iustitia requirit, sicut etiam nunc corruptibilitas corporum deseruit diuinae prouidentiae per quam ex aliquibus corruptis alia generantur. Alio modo contingit ex hoc quod principium corruptionis impeditur. Et hoc modo corpus Adae incorruptibile fuit, quia contrariae qualitates in corpore hominis existentes continebantur per gratiam innocentiae, ne ad dissolutionem corporis agere possent, & multo plus continebuntur in corporibus gloriosis quae erunt omnino subiecta spiritui. Et sic in corporibus beatorum post communem resurrectionem coniungentur duo praedicti modi incorruptibilitatis. Haec ille.
Item ibidem in solut. 3. q. sic dicit. Principalis causa quare corpora damnatorum ab igne non consumentur erit diuina iustitia, qua eorum corpora ad paenam perpetuam sunt addicta. Sed diuinae iustitiae seruit etiam naturalis dispositio ex parte corporis patientis, & ex parte agentium, quia cum pati sit recipere quoddam: dupliciter est modus passionis secundum quod aliquid in alio recipi potest dupliciter. Potest enim aliqua forma recipi in aliquo subiecto secundum esse naturale materialiter, sicut calor recipitur ab igne in aere. Et secundum hunc modum receptionis est vnus modus passionis qui dicitur passio naturae. Alio modo aliquid recipitur in altero spiritualiter per modum cuiusdam intentionis, sic similitudo albedinis recipitur in aere & in pupilla. Et haec receptio assimilatur illi receptioni qua anima recipit similitudines rerum. Et secundum hunc modum receptionis est alius modus passionis, qui vocatur passio animae Quia ergo post resurrectionem motu coeli cessante non poterit corpus aliquod alterari a sua naturali qualitate, vt dictum est, nullum corpus pati poterit passione naturae. Vnde quantum ad hunc modum passionis corpora damnatorum impassibilia erunt, sicut & incorruptibilia. Sed motu coelcessante adhuc remanebit passio quae est per modum animae, quia aer sole illuminabitur, & colorum differentias deferet. Vnde secundum hunc modum passionis corpora damnatorum passibilia erunt. Et quia tali passione sensus perficitur ideo in corporibus damnatorum sensus paenae erit sine mutatione naturalis dispositionis. Corpora vero gloriosa & si recipiant aliquid, & quodammodo patiantur in sentiendo, non tamen passibilia erunt quia nihil recipient per modum afflictiui & laesiui, sicut recipient corpora damnatorum quae ob hoc passibilia dicuntur. Haec ille.
Dicitur secundo quod prima improbatio huius responsionis quae fundatur in artic. Parisiensi non valet. Tum quia articuli Parisienses indigent bona correctione, vt dicit Godofre. 6. quol. q. 5. potissime vbi tangunt doctrinam Sanctus Thomas Tum quia articuli illi tam per Ecclesiam quam per vniuersitatem Parisiensem reuocati sunt, vbi tangunt dictam doctrinam. Tum quia articulus recipit glosam sicut dicta Christi & Sanctorum & Canonis, quae sunt maioris auctoritatis. Potest enim sic glosari quod erroneum est asserere quod stante coelo ignis approximatus stupae non posset stupam corrumpere per quamcunque potentiam creatam vel increatam, quia hoc esset derogare diuinae omnipotentiae. Non autem erroneum si intelligatur, quod hoc non potest fieri per causas naturales, nec sine miraculo. Et multis alijs modis potest articulus glosari. Dicitur tertio, quod secunda improbatio non valet. Non enim motus coeli est causa generationis & corruptionis tantummodo, quia adducit & abducit generans & corrumpens, nec solum quia facit ad praesentiam aut absentiam solis vel alterius coelestis corporis, verum etiam quia omnes alij motus corporales naturales & alteratiui corporum dependent ab illo sicut a primo sui generis, & sicut ab actione esse superioris, lesubstantiae separatae. De hoc Bus Thoa de potentia Dei. q. 5. artic. 8. sic dicit. Sicut habetur in lib.s de causis quando prima causa retrahit actionem suam a causato. oportet quod causa secunda retrahat actionem suam ab eodem, eo quod causa secunda habet hoc ipsum quod agit per actionem causae primae, in cuius virtute agit. Cum autem omne agens agat secundum quod est in actu oportet secundum hoc accipere ordinem causarum agentium secundum quod est ordo earum in actualitate. Corpora autem inferiora minus habent de actualitate quam corpora caelestia. Nam in corporibus inferioribus non est tota potentialitas completa per actum, eo quod materia substans vniformae remanet in potentia ad aliam formam, quod non est in corporibus caelestibus. Nam materia caelestis corporis non est in potentia ad aliam formam, vnde sua potentialitas tota est terminata per formam quam habet. Substantiae vero separatae sunt perfectiores in actualitate quam etiam corpora coelestia, quia non sunt compositae ex materia & forma. sed sunt quaedam formae subsistentes, quae tamen deficiunt ab actualitate Dei quae est suum esse, quod de alijs formis separatis non contingit. Sicut etiam videmus quod elementa etiam se superant inuicem secundum gradum actualitatis, eo quod aqua plus hobet de specie quam terra, & aer quam aqua, & ignis quam aer, ita est etiam in corporibus coelestibus, & in substantijs separatis: elementa ergo agunt in virtute corporum caelestium, & corporncaelestia agunt in virtute substantiarum separatarum.
Vnde cessante actione substantiae separatae oportet quod cesset actio corporis coelestis, & ea cessante oportet quod cesset actio corporis elementorum. Sed sciendum quod corpus habet duplicem actionem, vnam quidem secundum proprietatem corporis, vt scilicet agat per motum. Hoc enim est proprium corporis, vt motum moueat & agat, aliam autem actionem habet secundum quod attingit ad ordinem substantiarum separatarum, & aliquid participat de modo ipsarum sicut naturae inferiores consueuerunt aliquid participare de proprietate naturae superiorum, vt apparet in quibusdam animalibus quae participant aliquam similitudinem prudentiae quae est propria hominum. Haec autem est actio corporis quam non est ad transmutationem materiae, sed ad quandam diffusionem similitudinis formae in medio secundum similitudinem spiritualis intentionis, quam recipitur de re in sensit vel intellectu. Et hoc modo sol illuminat aerem, & color spem suam multiplicat in medio. Vterque autem modus actionis in istis inferioribus causatur ex corporibus coelestibus. Nam ignis calore suo transmutat materiam ex virtute corporis caelestis & corpora visibilia multiplicant suas species in medio virtute luminis, cuius fons est in coelesti corpore, vnde si actio vtraque corporis coelestis ceilaret, nulla actio in istis inferioribus remaneret, sed cessante motu coeli remanebit prima actio & non secunda, & ideo cessante motu coeli erit quaedam actio in istis inferioribus illuminationis & immutationis medij a senubus, non autem erit actio per quam transmutatur materia, quam sequitur generatio & corruptio. Haec ille.
Ex quibus patet quod actio materialis ipsius ignis dependet ab actione coeli & actio caeli ab actione substantiae separatae, quae quidem actio est motus localis coeli, vnde Sanctus Thomas vbi supra q. 6. artic. 3. sic dicit. Cum idem manens idem semper natum sit idem facere, quod autem generatur vel corrumpitur aut alteratur vel augetur vel diminuitur non semper eodem modo se habet, oportet quod illud, quod est generans & mouens ad huiusmodi non sit semper eodem modo se habens, sed aliter. Hoc autem non potest esse substantia separata, quia omnis talis substantia est immobilis, omne enim quod mouetur est corpus vt sexto Physicorum probatur, vnde illud quod est immediata causa reducens formam de potentia in actum per generationem & a terationem est corpus aliter & aliter se habens, secundum quod accedit & recedit per motum localem, & inde est quod substantia separata suo imperio in corpore causat immediate motum localem, & eo mediante causat alios motus quibus mobile acquirit aliquam formam, & hoc rationabiliter accidit. Nam motus localis est primus & perfectissimus motuum, vtpote qui non variat rem quantum ad rei intrinseca, sed solum quantum ad exteriorem locum, & ideo per primum motum localem corporalis natura a spirituali mouetur & caetera. Haec ille.
Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Formae rerum naturalium in mente angelica existentes sunt magis actuales quam formae quae sunt in materia, & propter hoc sunt immediatum principium perfectionis quae est intelligere. Operationis vero quae est actio materiam transmutans, non sunt immediatum principium, sed mediante voluntate, & voluntas mediante virtute, & virtus immediate mouet motum localem, quo mediante est causa aliorum motuum, & est causa inductionis formae in materia. Haec ille.
Similia dicit prima parte. quaestio. 110. articulo secundo in solutione secundi dicens. Illud quod potest virtus inferior potest virtus superior, non tamen eodem modo, sed excellentiori modo, sicut intellectus cognoscit sensibilia excellentiori modo quam sensus, & sic angelus excellentiori modo transmutat materiam corporalem quam agentia corporalia, scilicet mouendo ipsa agentia corporalia, tanquam causa superior. Haec ille. Et in primo articulo illius quaestio. allegat dictum Augustinus tertio de Trinitate dicens quod omnia corpora reguntur per spiritum vitae rationalem, & dictum Gregorij. 4. Dial. dicens quod in hoc mundo visibili nihil nisi per creaturam inuisibilem disponi potest.
Ex quibus patet quod cessante motu coeli ignis non posset sine miraculo stupam corrumpere. Veruntamen de hoc adhuc erit sermo cum de paena tractabitur damnatorum, sed haec pro nunc sufficiunt ad argumenta Scoti pro articul. Parisiensi. Dicitur quarto, quod auctoritas Philosophi secundo de generatione inepte allegatur ad propositum, quia Philosophus ibi non lequitur de motu primi mobilis, quem nos dicimus causam omnium aliorum motuum, & ad cuius cessationem dicimus omnes alios cessaturos, sed loquitur de motu Codiaci, vel obliqui circuli, quod patet, quia post dicta verba subdit, quoniam autem continua est in rebus generatio & corruptio, dicimus autem causam esse allationem generationis, manifestum quod vna certa allatione non contingit fieri ambo, quia contraria sunt, idem enim & similiter habens semper idem natum est facere, quo circa generatio semper erit aut corruptio, oportet autem multos esse motus & contrarios, aut allatione aut inaequalitate, contrariorum enim contraria causa, ideoque non prima allatio causa est generationis & corruptionis, sed quae circa obliquum circulum. In hac enim & continuum inest, & moueri duos motus. Necesse enim si erit semper continua generatio d corrupto semper aliquid moueri, vt non deficiant transmitationes. Duo autem vt non alterum contingat solum continuitatis quidem ergo totius allatio causa, praesentiae vero & absentiae inclinatio, contingit enim quandoque longe fieri, quandoque prope, inaequali vero distantia inaequalis erit motus quo circa si in adueniendo & prope esse generat & in recedendo longe fieri idipsum corrumpit. Haec ille in forma. Et vocat allationem totius primum motum localem, vel motum primi mobilis quem sequuntur omnia corporacaelestia inclinationem vero vocat motum Codiaci & obliqui circuli. Cum autem dicit quod prima allatio non est causa generationis & corruptionis intelligit quod non est causa proxima & immediata talis varietatis, scilicet quod modo sit generatio modo corruptio, sed causa immediate illius est motus obliqui circuli. Quia enim motus primi mobilis sit causa omnium aliorum prima vel remota testatur ipse. 8. Physte in multis locis praesertim cap. 15. quod incipit. At vero aliud fa. princ. &c. Ibi enim ostendit quod motus localis est prior alijs causalitate & tempore. Dicit enim sic. Amplius hinc considerantibus erit manifestum quod loci mutatio prima: primum enim sicut in alijs sic & in motu. Dicetur vtique primum multifarie. Dicitur autem prius quo non existente non erunt alia, illud vero sine reliquis, & quod secundum substantiam, & quod tempore. Quare quoniam motum quidem necesse est esse, continue autem qui continuus aut qui consequenter. Magis autem qui continuus, & dignius est continuum quam consequenter esse, dignius autem semper accipimus in natura si possibile est. Possibile est autem continuum esse Manifestabitur autem posterius, nunc autem hoc supponatur, & hunc neque vnum alium possibile esse. Secundum autem loci mutationem necesse lationem esse primam, neque enim vna necessitas est augmentari neque alterari quod fertur, neque fieri, aut corrumpi. Horum autem neque continget aliquem fieri nisi continuus sit quem mouet primum mouens. Haec ille.
Simile dicit Commentator commento 56. Vbi sic ait. Prius secundum naturam est illud, quod cum non fuerit non erit secundum, & cum fuerit nondum necesse erit secundum. Verbi gratia vnum & duo quando vnum non fuerit, non erunt duo, & si vnum fuerit non est necesse, vt duo sint. Et talis est dispositio motus localis ad caeteros motus, quia cum alij motus fuerint erit motus localis, & cum motus localis fuerit non sequitur vt alij motus sint &c. sequitur motus localis est prior caeteris secundum naturam & secundum causam &c. & commento 6. dicit quod ille motus localis qui est prior alijs est motus circusaris primi mobilis. Ex praedictis patet ad argumenta Scoti secundo loco inducta contra conclusionem.
Ad primum Aureoli contra eandem quod est idem in substantia cum primo argumento Durandi respondet Petrus de Palu. dicens quod non est simile de motu locali qui est a fortiori virtute, & non est per se ad corruptionem, vnde dos impassibilitatis non per se ab illa passione praeseruat, & de alia passione quae immediate fit a solo corpore, cui absurdum est corpus gloriosum esse subiectum. Nec videtur incredibile vel impossibile ponere in corpore humano glorioso nobiliorem & fortiorem virtutem omni alia quae sit in quocunque alio corpore, sicut nobiliorem & perfectiorem claritatem quam in sole, propter quod si est in eo qualitas per quam possit resistere intensissimo calori & frigori & incisioni, sicut & per duriciem adamas ferro & calibi resistit, nullum impossibile est etiam de motu locali, si est in eo qualitas per quam a nullo corpore possit impelli. Nec propter hoc erit immodera tae virtutis si transcendit virtutem alterius corporis ignobilioris, sed respectu angeli non oportet, quia nec corpus natum est esse virtuosius angelo, nec etiam anima: ergo ne patiatur a spiritu est per diuinam protectionem, sed ne a corpore est per propriam qualitatem. Dicunt etiam aliqui quod aduersus spiritum etiam resisti posset per qualitatem, & aduersus omnem virtutem in corpore vel in anima, quia multo maior virtus requiritur ad agendum, quam ad resistendum, quia natura agendo se multiplicat & se seruat in simili tantum, sed resistendo conseruat se in seipsa, ad quod non habet maiorem inclinationem, vt quibusdam videtur, vnde quauis imperfectissimus calor sit perfectior maximo frigore, quia secundum totam speciem excedit, nihilominus tn magnum frigus resistit paruo calori, & quamuis minimus angelus habeat nobiliorem virtutem grauitate terrae, non tamen propter hoc posset mouere totam terram, ita & si virtus in corpore glorioso velit in anima esset ad resistendum motui angeli, non propter hoc esset nobilior simpliciter virtute angeli, non tamen oportet d ponere virtutem per quam resisteret omnibus angelis simul, sicut nec per quam resisseret Deo. Hoc enim est impossibile, nec est necesse: in illis ergo in quibus illa virtus non sufficit. diuina virtus subuenit. In quibus autem illa potest sufficere dignitatem corporis & animae decet eam habere. Haec Petrus & bene Ad secundum negatur minor, nec valet eius probatio, quia agere in quodcunque subiectum non est propria passio virtutis actiuae, sed solum agere in passum dispositum, & actionis eius susceptiuum. Similiter nec pati a quocunque actiuo est propria passio materiae, sed posse pati a determinato agente, vnde si ista ratio alioqui valeret, aeque concluderet quod in coelo aut in quocunque alio corpore non est aliqua qualitas prohibens actionem ignis in illud.
Ad tertium similiter negatur minor quia pati & corrumpi non est propria passio compositi ex elementis, sed habere potentiam ad pati & corrumpi, & illa remanet in corpore humano glorioso, sed illa potentia non poterit exire in actum propter superueniens impedimentum, vt supra dictum est, vnde hoc argumentum soluit Sanctus Thomas distinctio. praesenti. quaestio. 2. artic. 1. quaestio. 1. in solutione secundi vbi sic dicit. Duplex est potentia, ligata, & libera. Et hoc non solum est verum de potentia actiua, sed etiam passiua. Forma enim ligat potentiam materiae & caetera. v supra recitatum fuit in principio huius articuli. Ad quartum patet responsio ex solutione primi, & viterius responsio quam recitat arguens sufficienter cuacuat argumentum, vt patet ex dictis statim ad tertium. Et ad eius improbationem dicitur quod corpus gloriosum per illam qualitatem resistere poterit omni corruptiuo ligando potentiam materiae, & determinando eam ad vnum ne possit recipere aliquid contrarium vel repugnans dispositioni qua perficitur ab anima vel perfecto dominio animae super corpus, non autem qua perficitur fundando nouam contrarietatem, vel auferendo aliquam ab actiuis quae nata sunt agerein corpus, sicut qualitas coeli ipsum praeseruans a corruptionc vel passione abicctiua non habet contrarium, licet non sit per omnia simile, quia materia coeli secundum se nullo modo est in potentia ad corruptionem, nec ad peregrinas impressiones secundum ponentes in coelo materiam alterius rationis a materia corporum inferiorum, sed sufficit ista similitudo quod non oportet qualitatem corporis gloriosi esse formaliter contrariam qualitatibus actiuis & passiuis, quamuis sit ratio resistendi eorum actioni.
Ad secundum respondet Petrus d. quod non est simile in corpore damnatorum & beatorum, cum ibi nihil supernaturale pertinens ad gratiam & dignitatem poni debeat, sicut hic. Et praeterea cum ibi sit passibilitas sine corruptione, hic vero neutrum, non oportet quod sit eadem causa, vbi est tam differens effectus. Haec Petrus & bene. Veruntamen de hoc multa sunt superius dicta dum ad argumenta Scoti respondetur, quia aliunde prouenit impassibilitas & incorruptibilitas beatorum quam damnatorum: prima ex duplici causa: secunda ex vna illarum tantum.
Ad tertium respondet Petrus d. quod diuina virtus assistens non excludit a corporibus gloriosis formam intrinsecam inhaerentem. Haec ille & bene. Nam ex dictis Augustini haberi potest quod impossibilitas. Corporis gloriosi est quid positiuum existens in corpore ab anima gloriosa deriuatum. Ait enim in Epistola ad dioscorum, tam potenti natura Deus fecit animam vt ex eius plenissima beatitudine redundet in corpus plenitudo sanitatis & incorruptionis vigor. Haec Augustinus & recitatur a Sancto Thoma tertia parte. quaestione decimaquarta articulo primo, & quaestione quinquagesima quarta articulo secundo, & multis alijs locis.
Ad quartum respondit Petrus d. quod effectus priuatiuus non requirit causam passiuam formalem, nulla enim talem habet causam, sed necesse est quod habeat causam positiuam tam efficientem quam sundamentalem, nunquam enim aliquid habet rationem causae, nisi sit positiuum, sed causa positiua influit in effectum positiuum, & sic causat ipsum, sed effectum priuatiuum non causat influendo directe, sed per subtractionem propriae influentiae, vt esset de Deo si res annihilaret, & de nauta si interpericula maris nauem non regeret, vel impediendo influentiam alterius, sicut obstacuium positum in fenestra causat tenebram impediendo illuminationem Solis, & eodem modo terra interposita inter Solem & Lunam causat eclrpsim. Similiter impassibilitas non potest alicui conuemre nisi per naturam ad quam sequitur priuatio principiorum mediantibus quibus inest alicui passibilitas vel per naturam impedientem passionem quae ab aliquo posset fieri, & vtroque modo impassibilitas est a causa positiua vel inhaerente vel assistente. Haec Petrus & bene. Concordat enim dictis Sancti Thomae in principio tertij articuli recitatis. Ad obiecta Henrici respondit Bernardus de Gannaco in impugnatione illius quaestion. dicens Cum dicit Henricus quod quantumcunque corpus sit subiectum animae si nihil sit receptiuum in corpore &c. ex hoc habebitur quod sit impassibile, quia non patietur, sed tamen de se erit passibile.
Dicendum quod dos ista est aliquid positiuum in corpore vt sit perfecte subiectum quodammodo vel realiter vel secundum intellectum, nec est inconueniens si corpus compositum ex contrarijs suae naturae relictum sit sic passibile, nec quaerimus quod sit impassibile nisi inquantum est gloriosum. Quia autem dicit quod possit debilitari dominium qualitatis in corpore, contradictio est, quia si non potest debilitari dominium animae super totum corpus, impossibile est quod debilitetur aliqua qualitas, vel disponatur aliquo modo contraria isti dominio. Quia autem aliquod corpus ex se sit necesse non pati de composito ex contrarijs: impossibile est nisi per aliquod additum hoc poni, nisi ponendo quod anima dat esse incorporeum.
Dicendum quod anima dat totum esse substantiale quod est in homine, cum ipsa includat virtutes omnium formarum ordine essentiali praecedentium, nec homo est compositus nisi ex anima & materia appropriata animae quae habet conditiones conuenientes operationibus animae, vt sunt organa quibus omnibus anima dat esse substantiale absque alia forma substantiali, & ita vera mixtio est in homine sicut in alijs, quia anima dat illud esse quod daret forma substantialis mixti. Praeter hoc autem est in homine forma mixti accidentalis, quae resultat ex proportione primarum qualitatum, & diuerse ex diuersa proportione, sicut est durities ossis, & mollities carnis, & sic de alijs, formae etiam elementorum sunt in virtute in homine, sicut in alijs mixtis, & eodem modo ac si proponeretur in homine alia forma substantialis praeter animam. Et eodem modo sunt actiones & passiones qualitatum in homine ac si illa forma poneretur, quae non prius faceret actionem vel passionem qualitatum quam faciebet anima. Finalis autem corruptio hominis nulla est nisi seperatio animae a corpore ad quam disponunt actiones & passiones qualitatum, vnde figmentum est ponere illam aliam formam. Quia autem dicit quod materia est incorruptibilis sicut corpus cum dote. Dicendum quod essentia materiae incorruptibilis est, sed dispositiones quae requiruntur in ea vt sit materia propria animae, sunt cotruptibiles quantum est de se, sicut in alijs mixtis. Haec Bernardus & bene.
Ad argumentum contra conclusionem respondit Sanctus Thomas distinctione quadragesimaquarta, quaestione secunda articulo primo quaestione prima in solutione primi argumenti vbi sic dicit. Dicendum quod secundum Anselm. mortale ponitur in diffinitione hominis a Philosophis qui non crediderunt hominem totum aliquando posse esse immortalem, quia non viderunt homines nisi secundum huius mortalitatis statum. Vel potest dici quod secundum Philosophum in octauo Metaphysicorum, quia differentiae essentiales sunt nobis ignotae, vtimur quandoque differentijs accidentalibus ad significandum essentiales differentias quae sunt accidentalium causae, vnde mortale non ponitur in diffinitione hominis quasi ipsa mortalitas ad essentiam hominis pertineat, sed quia illud quod nunc est causa passibilitatis & mortalitatis secundum praesentem statum, scilicet compositio ex contrariis est de essentia hominis. Sed tunc non erit causa eius propter victoriam animae super corpus. Haec ille. Et haec de quaestione sussiciant. De qua benedictus Deus in aeternum, Amen