Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum corpus gloriosum per dotem subtilitatis possit esse in eodem loco simul cum alio corpore
DISTINCTIO. XLIIII. QVAESTIO III. Vtrum corpus gloriosum per dotem subtilitatis possit esse in eodem loco simul cum alio corpore.
VLTERIVS circa quadragesimanquartam distinctionem quaeritur. Vtrum corpus gloriosum per dotem subtilitatis possit esse in eodem loco simul cum alio corpore.
Et arguitur quod sic, quia vt dicitur Philus 3. Reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Sed corpus Christi potuit simul esse cum alio corpore in eodem loco, vt patet per hoc quod post resurrectionem intrauit ad discipulos ianuis clausis, vt dicitur 10. 11. ergo etiam corpora gloriosa ratione subtilitatis poterunt esse cum alijs corporibus non gloriosis simul in eodem loco.
In oppositum arguitur, quia dicit Boetius in lib. de Trin. In numero differentiam varietas accidentium facit: nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant. Nam si vel omnino cuncta ab his accidentia separamus, tamen locus est cunctis diuersus quem vnum fingere nullo modo possumus: ergo si ponantur duo corpora in eodem loco, erunt vnum corpus numero.
I hac quaestione erunt tres artic. In primo ponentur conAclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Corpora beatorum erunt subtibilia propter plenum dominium animae super corpus vt perfecte informat & per aliquam formam eis inhaerentem quae dicitur dos subtilitatis Primam partem huius conclusionis ponit Sanctus Thomas di. 4a. q. 2. artic. 2. in solutione primae quaestionis, vbi sic dicit. Nomen subtilitatis a virtute penetrandi est assumptum. Vnde secundo de Generatione dicitur, quod subtile est repletiuum partibus & partium partibus. Quia autem aliquod corpus sit penetratiuum contingit ex duobus. Primo ex paruitate quantitatis praecipue secundum profunditatem & latitudinem, non autem secundum longitudinem, quia penetratio sit in profundum: vnde longitudo penetrationi non obstat: secundo ex paucitate materiae: vnde rara subtilia dicimus. Et quia in corporibus raris forma praedominatur materiae magis, ideo transsatum est nomen subtilitatis ad illa corpora quae optime substant formae, & perficiuntur ab eo modo completissimo, sicut dicimus subtilitatem naturae esse in Sole & Luna & huiusmodi alijs. Sicut etiam aurum vel aliquid huiusmodi potest dici subtile quando perfectissime completur in esse & virtute suae speciei, & quia res incorporeae quantitate carent & materia, nomen subtilitatis etiam ad eas transfertur non solum ratione suae substantiae, sed ratione suae virtutis, sicut enim subtile dicitur penetratiuum, quia pertingit vsque ad intima rei, ita etiam dicitur aliquis intellectus subtilis ex hoc quod pertingit ad inspicienda intrinseca principia, & proprietates naturales rei latentes. Et similiter dicitur aliquis habere visum subtilem quia aliquod minimum potest visu pertingere, & similiter est de alijs sensibus. Et secundum hoc diuersi diuersimode subtilitatem corporibusgloriosis attribuerunt. Quidam enim Haeretici vt Augustnus narrat attribuerunt eis subtilitatem secundum modum quo spirituales substantiae subtiles dicuntur. d. quod in resurrectione corpus vertetur in spiritum, & ratione huius corpora resurgentium Apostolus spiritualia nominat prima Corinth. 15. Sed hoc non potest stare, primo quia corpus in spiritum transire non potest, cum non communicent in materia, vt Boetius ostendit in libus de duabus naturis: secundo quia si hoc esset possibile, tunc corpore in spiritum conuerso non resurgeret homo qui ex anima & corpore naturaliter constat, tertio quia si Apostolus sic intelligendo nominaret corpora spiritualia pari ratione nominaret corpora animalia, quia in animam sunt conuersa, quod patet esse falsum: vnde quidam alij haeretici dixerunt quod corpus in resurrectione remanebit, sed habebit subtilitatem secundum motum rarefactionis, ita quod corpora humana in resurrectione erunt similia aeri vel vento, vt Gregorius narrat in 24. Moralium, sed hoc non potest stare, quia Dominus post resurrectionem corpus palpabile habuit, vt patet Lucae vltimo, quod pracipue subtile credendum est. Et praeterea corpus humanum cum carnibus & ossibus resurgeret sicut & corpus Domini, vt dicitur Lucae vltimo. Spiritus carnem & ossa non habet, sicut me videtis habere. Et Iob. 19. dicitur. In carne mea videbo Deum &c. Natura autem carnis & ossis praedictam raritatem non patitur, & ideo est assignandus corporibus gloriosis alius subtilitatis modus, vt dicantur subtilia propter completam corporis perfectionem. Sed hanc completionem quidam eis attribuunt ratione quintae essentiae quae in eis tunc maxime dominabitur. Quod non potest esse, primo quia nihil de quinta essentia potest venire in conpositionem corporis humani: secundo quia dato quod veniret in compositionem corporis humani non posset intelligi quod dominaretur magis quam nunc supra naturam clementarem, nisi ita esset quod tunc esset in corporibus humanis plus secundum quantitatem de natura caelesti, & sic corpora humana non essent eiusdem naturae vel staturae nisi forte minueretur in homine elementaris natura, quod repugnat integritati resurgentium, vel ita quod natura elementaris indueret proprietates naturae coelestis ex eius dominio in corpore, & sic naturalis virtus esset causa proprietatis gloriosae, quod videtur absurdum. Et ideo alij dicunt quod dicta completio ex qua corpora humana gloriosa subtilia dicentur erit ex dominio animae glorificatae, quae est forma corporis super ipsum, ratione cuius corpus gloriosum spirituale dicitur quasi omnino subiectum spiritui. Prima autem subiectio qua corpus animae subijcitur est ad percipiendum esse specificum, prout subijcitur sibi vt materia formae. Et deinde subijcitur sibi ad alia opera animae prout est motor, & ideo prima ratio spiritualitatis in corpore est ex subtilitate, deinde ex agilitate, & alijs proprietatibus corporis gloriosi. Et propter hoc Apostolus in spiritualitate tetigit dotem subtilitatis, vt magistri exponunt: vnde Gregorius dicit. 14. moralium quod corpus gloriosum dicitur subtile per effectum spiritualis potentiae. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio pro prima parte conclusionis. Corpus non potest dicivel imaginari subtile esse nisi ex paruitate materiae vel quantitatis aut ex completissima sui perfectione pr formam, sed corpora gloriosa non erunt subtilia primis duobus modis: ergo tertio modo. Ille autem tertius modus potest dupliciter intelligi scilicet ex natura quintae essentiae, aut ex completo dominio animae beatae super corpus. Primus modus non est probabilis, restat ergo secundus. Secundam vero partem conclusionis ponit dist. 44. q. 2. artic. 3. in solutione primae quaestio. vbi sic dicit. Corpus gloriosum erit omnino subiectum animae glorificatae non solum vt nihil sit in eo quod resistat voluntati spiritus, quia hoc fuit etiam in corpore Adae, sed etiam vt sit in eo aliqua perfectio effluens ab anima glorificata in corpus per quam habile redditur ad praedictam subiectionem quae quidem perfectio dicitur dos corporis glorificati. Anima autem coniungitur corpori non solum vt forma, sed vt motor, & vtroque modo oportet quod corpus gloriosum animae glorificatae sit summe subiectum vnde per dotem subtilitatis subijcitur ei totaliter, inquantum est forma corporis dans esse specificum, & per dotem agilitatis subijcitur ei inquantum est motor, vt scilicet sit expeditum & habile ad obediendum spiritui in omnibus actionibus & motibus animae. Haec ille.
Similiter dicit dist. 49. q. 4. artic. 5. in solutione secundae qu. vbi sic dicit. Secundum hoc homo est particeps beatitudinis quod ad imaginem Dei existit. Imago autem Dei primo & principaliter in mente consistit, sed per quandam deriuationem etiam in corpore hominis quaedam repraesentatio imaginis inuenitur secundum quod oportet corpus animae esse proportionatum. Vnde beatitudo vel gloria primo & principaliter est in mente, sed per quandam redundantiam deriuatur etiam ad corpus, vt beatitudo hominis secundum corpus dicatur esse secundum hoc quod Imperium animae Deo coniunctae perfectae exequitur: vnen sicut dispositiones quae sunt in anima beata ad perfectam operationem qua Deo coniungitur dicuntur animae dotes, ita dispositiones quae sunt in corpore glorioso, ex quibus corpus efficitur perfecte subiectum animae, dicuntur corporis dotes. Haec ille.
Ex quibus potest argui pro secunda parte conclusionis sic, beatitudo corporis gloriosi & eius dotes proportionantur beatitudini animae gloriosae & eius dotibus, sed beatitudo animae & eius dotes sunt quaedam formaepositiuae inhaerentes animae beatae: ergo simile est de beatitudine corporis glorificati & eius dotibus, quarum vna dicitur dos subtilitatis.
Item hoc idem apparet ex diffinitione dotis quam ponunt communiter Doctores vt recitat Sanctus Thomas dist. 49. q. 4. artic. 1. quae talis est. Dos est perpetuus ornatus animae & corporis, vitae sufficiens, in aeterna beatitudine iugiter perseuerans: ergo &c.
Secunda conclusio. Corpus gloriosum non habet ratione suae subtilitatis quod possit esse simul cum alio corpore in eodem loco localiter. Hanc ponit Sanctus Thomas dist. 44. q. 2. artic. 2. in solutione 2. q. vbi sic dicit. Non potest dici quod corpus gloriosum ratione suae subtilitatis habeat quod possit esse cum alio corpore in eodem loconisi per subtilitatem auferatur ab eo illud quo prohibetur nunc esse simul cum alio corpore in eodem loco. Dicunt autem quidam quod prohibetur ad hoc in isto statu ratione corpulentiae per quam habet quod repseat locum, quae quidem corpulentia ab eo per dotem subtilitatis tolletur. Sed hoc non potest stare propter duo, primo quia corpulentia quam dos subtilitatis aufert, est ad defectum pertinens, puta aliqua inordinatio materiae non perfecte substantis suae formae. Totum enim quod ad integritatem corporis pertinet in corpore resurget tam ex parte formae quam ex parte materiae, quia quod aliquod corpus sit repletiuum loci, hoc habet per illud quod est de integritate naturae eius, & non ex aliquo defectu naturae. Cum enim plenum opponatur vacuo illud solum non replet locum, quo posito in loco, locus nihilominus remanet vacuus. Vacuum autem diffinitur in 4. Physicor. quod est locus non plenus corpore sensibili. Dicitur autem aliquod corpus esse sensibile ex materia, & forma & naturalibus accidentibus, quae omnia ad integritatem naturae pertinent, constat etiam quod corpus gloriosum erit sensibile etiam secundum tactum, vt patet in corpore Domini Lucae vltimo. Nec ei deerit materia, aut forma, aut naturalia accidentia, scilicet calidum & frigidum & huiusmodi: vnde patet quod corpus gloriosum non obstante dote subtilitatis replebit locum, insania enim videretur dicere, quod locus vbi esset corpus gloriosum esset vacuus: secundo ratio praedictae positionis non valet, quia impediret existentiam corporis cum alio corpore in eodem loco est in plus quam replere locum. Si autem ponamus dimensiones esse separatas sine materia, illae dimensiones non replent locum: vnde quidam ponentes vacuum dixerunt vacuum esse locum, in quo sunt huiusmodi dimensiones sine aliquo corpore sensibili, & tamen istae dimensiones prohibentur, ne sint simul cum alio corpore in eodem loco, vt patet per Philosophum 4. Physts & in 3. Metaphysic. vbi habet pro inconuenicnti quod corpus mathematicum quod nihil aliud est quam dimensiones separatae sint simul cum corpore naturali sensibili. Vnde dato quod subtilitas corporis gloriosi auferret ab eo hoc quod est replere locum, non tamen sequeretur quod propter hoc posset esse cum alio corpore in eodem loco, quia remoto eo quod est in minus, non propter hoc remouetur quod in plus est.
Dicendum ergo videtur quod illud quod nunc impedit corpus nostrum ne sit simul cum alio corpore in eodem loco nullo modo poterit ab eo remoueri per dotem subtilitatis. Nihil enim potest prohibere corpus aliquod ne sit simul situatum cum alio corpore in eodem loco nisi quod in eo requirit diuersum situm. Nihil enim est impedimentum identitatis nisi quod est causa diuersitatis. Hanc autem distinctionem situs non requirit aliqua corporis qualitas, quia corpori non debetur situs ratione suae qualitatis: vnde remoto a corpore sensibili quod sit calidum aut frigidum graue aut leue nihilominus in eo manet necessitas praedictae distinctionis, vt patet per Philosophum 4. Physi. & etiam per se planum est. Similiter materia etiam non potest inducere necessitatem praedictae distinctionis, quia materiae non aduenit situs nisi mediante quantitate dimensiua, similiter etiam nec forma situm habet nisi ex materia situm habente. Restat ergo quod necessitas distinctionis duorum corporum in eodem situ causatur a natura quantitatis dimensiuae, cui per se conuenit situs. Cadit enim in diffinitione eius, quia quantitas dimensiua est quantitas habens situm. Et inde est quod remotis omnibus alijs quae sunt in re, talis distinctionis necessitas inuenitur in sola quantitate dimensiua. Si enim accipiatur linea separata oportet quod si sint duae lineae, vel duae partes vnius lineae quod sint distinctae in situ, alias linea addita lineae non efficeret maius quod est contra communem animi conceptionem. Et similiter est de sensibilibus & corruptibilibus mathematicis, & quia materiae debetur situs inquantum substat dimensioni, ex inde praedicta necessitas deriuatur ad materiam situatam, vt sicut non est possibile esse duas lineas vel duas partes lineae nisi sint distinctae secundum situm, ita impossibile est esse duas materias vel duas partes materiae nisi sit distinctio situs. Et quia distinctio materiae est principium distinctionis indiuiduorum inde est quod Boetius dicit in libro de Trinitate quod duobus corporibus vnum locum fingere nullo modo possumus, vt hanc saltem accidentium varietatem distinctio indiuiduorum requirat. Subtilitas autem a corpore glorioso dimensionem non aufert: vnde nullo modo auferet sibipraedictam necessitatem distinctionis situs ab alio corpore, & ita corpus gloriosum non habebit ratione suae subtilitatis quod possit esse cum alio corpore, sed poterit esse simul cum alio corpore operatione virtutis diuinae. Sicut etiam corpus Petri non habuit ex aliqua proprietate indit quod ad aduentum eius sanarentur infirmi, sed hoc fiebat virtute diuina ad aedificationem fidei, ita faciet virtus diuina vt corpus gloriosum possit esse simul cum alio corpore ad perfectionem gloriae. Haec ille.
Ex quibus potest argui pro conclusione sic. Causa manente manet effectus, sed cum dote subtilitatis manet causa incompossibilitatis duorum corporum ad simul existendum in eodem loco: ergo cum illa dote manet effectus.
Tertia conclusio. Diuina virtute duo corpora possunt simul esse in eodem loco. Hanc ponit Sanctus Thomas dist. 44. q. 2. artic. 2. in solutione tertiae q. vbi sic dicit. Propter hoc necesse est duo corpora in duobus locis esse, quia diuersitas materiae requirit in situ distinctionem, & ideo videmus quod quando conueniunt duo corpora in vnum destruitur esse distinctum vtrique, & acquiritur vtrique simul vnum esse distinctum, vt patet in mixtionibus. Non potest ergo esse quod duo corpora remaneant duo, & tamen sint simul nisi vtrique conseruetur esse distinctum quod prius habebat, secundum quod vtrunque erat ens indiuisum in se, & diuisum ab alijs. Hoc autem esse distinctum dependet a principijs essentialibus rei sicut a causis proximis, sed a Deo sicut a causa prima, sicut supra dictum est quod esse accidentis dependet a subiecto sicut a causa proximam, sed a Deo sicut a causa prima, & quia causa prima potest conseruare rem in esse cessantibus causis secundis, vt patet per priniam propositionem libri de causis, ideo diuina virtute & ea sola potest fieri, vt accidens sit sine subiecto, vt patet in Sacramento Altaris, & similiter diuina virtute & ea sola fieri potest quod corpori remaneat esse distinctum ab alio corpore, quamuis eius materia non sit distincta in situ ab alterius corporis materia, & sic miraculose fieri potest quod duo corpora sint in eodem loco. Item Beata Virgo miraculose filium suum peperit, sed in illo partu oportuit duo corpora simul esse in eodem loco, quia corpus pueri exiens claustra pudoris non fregit: ergo potest fieri miraculose quod duo corpora sint in eodem loco. Item hoc idem potest ostendi per hoc quod Dominus intrauit ad discipulos ianuis clausis Ioan. 11. Haec ille. Ex quibus potest formari multiplex ratio pro conclusione. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Durandus probando quod dos subtilitatis non est qualitas inhaerens corpori glorioso perfecta (inquit) Subiectio corporis ad animam quo ad operationes cognitiuas, & appetitiuas videtur pertinere ad dotem subtilitatis, & haec subiectio potest intelligi vel quantum ad operationes sensitiuas praecise, vt nihil sit in corpore quo puritas talium operationum impediatur, sicut nunc fit in nobis frequenter propter grossitiem & impuritatem spirituum deseruientium operationibus sensitiuis, omnis enim talis impuritas segregabitur a corporibus gloriosis, vel potest intelligi talis subiectio poprperfectam obedientiam quam tunc habebunt vires sensitiuae appetitiuae ad rationem, quae obedientia non est modo quando caro concupiscit aduersus spiritum, & ob hoc corpus nunc dicitur animale ab animalitate, quia motus animales magis sunt in nobis secundum impedimentum sensualitatis quam secundum dictamen rationis, sed tunc dicetur corpus spirituale, quia omnes tales motus erunt plenarie subiecti spiritui. Quocunque autem modorum accipiatur spiritualitas non videtur necessarium quod dicat aliquam quantitatem supernaturalem inhaerentem corporibus gloriosis, quia subtilitas primo modo accepta, scilicet pro puritate operationum sensitiuarum potest esse per solam puritatem humorum, & spirituum deseruientium operationibus sensitiuis: secundo modo autem accepta potest esse per diuinam prouidentiam assistentem. Nec apparet bene quomodo per aliquam qualitatem inhaerentem hoc esse possit, quia actus cuiuscunque qualitatis siue naturalis siue supernaturalis non est liber, sed necessarius, & ideo ad idem semper inclinat, sed obedientia virium sensitiuarum ad rationem vel intellectum non potest esse secundum inclinationem ad idem, quia quandoque secundum rectam rationem aliquid est appetendum, quandoque vero eius oppositum, ideo &c. Et quamuis secundum hanc viam subtilitas non sit aliqua forma habitualis, sicut nec impassibilitas, potest tamen dici dos, quia dos sponsae, ex qua istud nomen tractum est, consistit non solum in illis quae sponsum ornant & circunstant quasi intrinsece, sed etiam in his quae assistunt extrinsece, vt si ad tuitionem eius darem ei certam custodiam militum. Haec Durandus.
Contra secundam conclusionem arguitur ab alijs probando quod per dotem subtilitatis corpus gloriosum possit esse cum alio corpore. Primo quia cuiuslibet dotis corporis gloriosi est aliquis proprius effectus, sed dotis subtilitatis non videtur esse aliquis effectus nisi penetrare aliud corpus, & facere se simul cum eo, sed haec est forma creata, & datur corporibus gloriosis: ergo possunt se facere simul cum alio corpore non subtili penetrando ipsum. Secundo. Quia illud possit esse per virtutem creatam, probatur quia Christus inquantum Deus posset facere quod corpus gloriosum esset cum glorioso, nec tamen sequitur quod posset se facere simul cum non glorioso, igitur non est tantum per diuinam potentiam, sed per aliquid quod est in eo, sed hoc non videtur aliud quam dos subtilitatis: ergo &c. Tertio. Si subtilitas non esset ratio essendi cum alio corpore, tunc corpus post resurrectionem esset in onus animae. Anima enim quantum est ex se potest esse cum quocunque corpore, & si corpus non posset esse cum alio corpore iam esset sibi in onus, quia non posset cum illo illud quod posset sine ipso, quod est contra Augustinum 10. de ciuitate Dei. Quarto. Sicut Deus posset facere vnum corpus pro nunc cum alio corpore, ita potest ipsum conseruare per aliquod tempus & perpetuo, igitur a simili poterit sibi dare aliquam formam per quam sit cum alio corpore, & per quam perpetuo conueniat sibi esse cum alio pro libito voluntatis suae. Quinto. Magis videtur de corporibus gloriosis quod per subtilitatem suam possint se facere simul cum alio corpore quam de alijs non gloriosis, sed aliqua alia corpora inueniuntur quae possunt se facere simul cum alio corpore vt ignis cum ferro, & vinum cum pane. Ignis enim in ferro oportet quod vere sit, quia ferrum ignitum habet propriam operationem ignis & ferri seu actionem: vnde si est acutum comburit & scindit. Nec potest dici quod sit ibi in aliena materia, quia duae formae substantiales specificae non possunt perficere simul eandem partem materiae. Quia etiam vinum sit vbique in pane patet, quia vini humiditas est in pane, sed humiditas non potest separari a proprio subiecto, vt patet per Philosophum 2. de Anima de humido aquae & aeris, licet minus sit sensibile: vnde quandocunque imprimuntur digiti in aere vel in aqua secundum eum intercipitur aqua inter digitos. Quod patet quia manet humiditas quae non separatur ab eis: ergo multo magis hoc possunt corpora gloriosa. Haec argumenta recitat Scotus tanquam aliena.
Contra tertiam conclusionem arguit Durandus probando quod per nullam potentiam possit fieri quod duo corpora sint simul in eodem loco proprio, siue quod sint indistincta secundum situm, quia corpus non impeditur esse simul cum alio corpore nisi ratione quantitatis, quia nihil potest prohibere quin corpus possit esse simul cum alio corpore in eodem loco, nisi illud per quod vnum corpus requirit distinctum situm ab alio, nihil enim est impedimentum identitatis, nisi quod est causa diuersitatis. Sed sola quantitas est illud per quod vnum corpus requirit distinctum situm ab alio: ergo sola quantitas secundum naturam impedit simultatem plurium corporum in eodem loco, hoc supposito probatur quod duo corpora ex hoc quod habent distinctas quantitates non possint esse simul in eodem loco primo sic. Non minus necesse est duo corpora distingui abinuicem situ & positione quam duas partes eiusdem corporis, sed partes quantitatiuae eiusdem corporis sic necessario distinguuntur situ seu positione quod impossibile est eas simul esse simultate opposita huic distinctioni: ergo similiter duo corpora a Deo distinguuntur situ & positione quod non possunt esse simul simultate illi distinctioni opposita, vtraque praemissarum probatur. Et primo maior sic, quia actualis diuisio partium quantitatis non tribuit partibus diuisis quod possint esse plus simul quam ante diuisionem, sed vna quantitas efficitur duae sola diuisione: ergo simultas quae repugnat partibus eiusdem quantitatis repugnat quibuscunque duabus quantitatibus, & iterum duae quantitates inter se diuisae possunt vniri & fieri partes eiusdem quantitatis, sicut econuerso partes vnitae diuidi possunt & fieri quantitates distinctae, propter quod omnino videtur idem esse iudicium de quantitatibus diuisis & de partibus eiusdem quantitatis, praecipue quia qualibet pars quantitatis est quantitas. Et sic patet maior, scilicet quod quam impossibilitatem habent partes eiusdem quantitatis vt sint simul, eandem habent quaecunque corpora. Minor probatur scilicet quod partes eiusdem quantitatis sic distinguuntur situ vel positione, quod nullo modo possunt simul esse simultate opposita tali distinctioni, quia de intrinseca & essentiali ratione quantitatum sine qua non est possibile quantitatem esse vel intelligi est, quod habeat partem extra partem seu iuxta quod vocatur ad praesens distingui positione vel situ qui est ordo partium in toto, quae diffinitio vel distinctio secundum positionem & ordo repugnat simultati partis in parte, vel partis cum parte. Vnde contra rationem quantitatis est quod partes eius sint simul, sed semper vna est extra aliam, & non in alia, vel cum alia. Alioquin duae non essent aliquid maius vna, nec totum maius parte, quod est impossibile. Et sic patet minor, sequitur ergo conclusio principalis, scilicet quod duo corpora vel duae quantitates necessario distinguuntur situ seu positione sic quod impossibile est ea esse simul, sed necessario vnum est extra aliud & non in alio, nec cum alio positione vel situ indifferens.
Secundo probatur sic idem & est eadem virtus rationis cum praecedente. Quia si duo corpora possunt esse simul, ita quod quantitates eorum sint indistinctae secundum situm vel positionem modo quo expositum est, per eandem rationem partes eiusdem quantitatis possunt super se replicari, ita vt sint indistinctae positione nec vna sit extra aliam, & tantum poterit replicari vt tota replicatio fiat super vnam minimam partem, ita quod extra eam non sint aliae, sed in ea vel cum ea simul. Hoc autem videtur impossibile, quia tunc maximum corpus posset contineri localiter a minimo loco, scilicet solo loco illius partis, super quam facta esset replicatio, & sic totus vnus mons maximus posset intrare per foramen acus, & totum coelum contineri in minima bursa saluata quantitate vtriusque, scilicet montis & coeli, quod non videtur possibile, quare &c.
Tertio sic. Sicut partes quantitatis successiuae vt sunt tempus & motus habet inter se ordinem durationis, sic partes quantitatis permanentis habent inter se ordinem positionis, sed nulla virtute potest fieri quod partes quantitatis successiuae vt sunt partes temporis & motus sint simul duratione, cum de ratione earum sit prius, & posterius secundum durationem: ergo similiter nulla virtute fieri potest quod partes quantitatis permanentis sint simul positione, & per eandem rationem hae duae quantitates diuersorum corporum, cum idem iudicium sit vtrobique, pro eo quod qualibet pars quantitatis est quantitas, vt dictum fuit quare & caet. Quarto. Quia sicut se habent duo accidentia eiusdem speciei ad idem subiectum, sic duo corpora ad locum, sed duo accidentia eiusdem speciei non possunt simul esse in eodem subiecto: ergo nec duo corpora in eodem loco. Minor probatur, quia duo accidentia eiusdem speciei vel sunt aequalis gradus vel inaequalis puta, quia vnum est intensius alio. Si sint inaequalis gradus, impossibile est quod sint simul in eodem subiecto, alioquin idem subiectum esset magis album & minus album, quod videtur implicare contradictionem. Et iterum termini motus vel mutationis sunt incompossibiles, sed huiusmodi accidentia possunt esse termini motus vel mutationis secundum alterationem intensionis & remissionis, quare &c. Si vero sunt eiusdem gradus idem sequitur. Nam subiectum non est in potentia ad aliquam formam nisi mediante mutatione, sed subiectum habens aliquam formam non potest mutari ad similitudinem eiusdem gradus priore manente, quia idem non potest simul esse tale formaliter in actu, & tale in potentia, sed illud sequeretur si subiectum habens aliquam formam posset mutari ad similitudinem: ergo &c.
Quinto. Quia rationes quae fiunt pro parte opposita sunt solubiles, quod patet discurrendo per singulas, primo quidam arguunt quod duo corpora non possunt esse simul in eodem loco, quia Christus natus est clauso Matris vtero, remansit enim Virgo post partum, sed istud non potuit esse nisi corpus Christi nascendo simul esset cum corpore matris, quare &c. Sed ista ratio non valet, dicitur enim quod verissimum est Beatam Mariam Virginem permansisse in partu & post partum sicut ante. Fuit enim virgo non solum ex carentia experientiae delectationis venereae per quam experientiam virginitas proprie amittitur, sed etiam propter integritatem membri corporalis. Nec tamen propter hoc in Nauitate Christi fuerunt duo corpora simul, scilicet corpus Christi cum corpore matris, quia est alius modus possibilis, scilicet quod virtute diuina fuit facta dilatatio neruo rum & meatuum naturalium, non ruptio aliqua vel fractio aliqua, sicut secundum Augustinum 14. de ciuitate Dei, factum fuisset in omnibus mulieribus, si status innocentiae durasiet, quia tunc peperissent sine dolore qui nunc est poena peccati secundum sententiam Domini Gen. 3. vnde proles nata fuisset per dilatationem membrorum naturalium, & non per fractionem vel diuisionem, quae non potest esse in sentientibus sine dolore, & hunc modum videntur tenere Gregorius Nissenus, & Ambrosticus super illo verbo Lucae secundo. Omne masculinum &c. Ibi enim dicit Gregorius Nissenus sic. Hoc autem legis decretum in solo incarnato Deo singulariter & ab alijs differenter impleri videtur, ipse nanque solus ineffabiliter conceptus, ac incompraehensibiliter editus virginalem vterum aperuit, non ante connubio reseratum, seruans post partum mirabilem inuiolabiliter signaculum castitatis. Et Ambrotaus dicit ibidem. Non enim rursus coitus vuluae virginalis secreta reserauit, sed immaculatum semen inuiolabiliter vtero Spiritussanctus infudit. Et subdit quod est ad propositum. d. qui ergo vuluam sanctificauit alienam, vt nasceretur Propheta hic est qui aperuit matris suae vuluam vt immaculatus exiret.
Secundo arguunt quidam dicentes, quod Christus ponitur surrexisse clauso tumulo quod non potuit esse nisi simul esset corpus Christi cum lapidibus sepulchri. Sed haec ratio non valet, quia ex nullo textu sacrae scripturae habetur quod Christus resurrexit clauso sepulchro, & ideo assertio contraria non praeiudicat fidei neque scripturae. Quia si ex dictis aliquorum sanctorum haberetur quod Christus resurrexit clauso sepulchro accipiendum est proopinione, & si hoc dictum esset approbatum per Ecclesiam, tunc respondendum esset sicut in solutione tertij argumenti statim dicetur. Tertio arguunt quidam quod Christus post resurrectionem intrauit ad discipulos ianuis clausis vt habetur Io. 11. Sed hoc non concludit, quia hoc est absolute verum, scilicet quod cum fores essent clausae venit Iesus, sed non dicitur quod intrauit per ianuas clausas. Cum enim corpus gloriosum possit moueri per aerem sicut per terram, & Christus diuina virtute potuit corpus suum ostendere & occultare prout voluit potuit intrare ad discipulos per fenestras, vel per aliquem alium locum, & tunc primo ostendere quando fuit coram discipulis, sed non per ianuas clausas, & si per ianuas clausas intrauit, potuerunt subito claudi, & subito aperiri, ita vt apertio & clausio lateret discipulos. Et quia res dicitur fieri quando innotescit, ideo dicuntur fuisse clausae, quia apertio earum nulli apparuit, & hoc modo posset dicisurrexisse clauso sepulchro, si illud alicubi legeretur. Vel posset dici quod Christus ratione qua Deus habuit in sua potestate corpus, & figuram corporis sui, ita quod potuit figuram corporis sui mutare in figuram angustam, & sic intrare pequamcunque rimam ianuarum eis remanentibus clausis. Et quamuis aliqui dicant hoc non fuisse conueniens, nullus tamen dicit quin fuerit possibile Christo inquantum Deus, Conuenientius autem videtur ponere modum qui ab omnibus creditur esse possibilis quam ponere illum qui a pluribus impossibilis reputatur, beatus etiam Augustinus videtur hunc modum tenere. Potest etiam aliter responderi ad praedictas tres instantias dicendo quod si Deus potest facere & facit quod idem corpus Christi sit simul in coelo, & in sacramento absque hoc quod sit in medio, multo fortius potest facere quod idem corpus sit successiue in locis distantibus, & non in medio, & sic potuit Deus facere quod corpus Christi fuisset primo in vtero matris, & postea extra absque hoc quod fuisset in medio simul cum corpore matris, & idem potest dici de egressu Christi ex sepulchro clauso, & de ingressu ad discipulos ianuis clausis, & si istud est possibile Deo, quod prima facie apparet possibilius quam illud quod fide tenemus de simultate existentiae realis corporis Christi in coelo & in sacramento, & de simultate eiusdem in pluribus sacramentis, tunc praedictae instantiae sumptae ex dictis scripturae sunt clare solutae, & omnes auctoritates sanctorum Doctorum praedicta loca scripturae exponentium. Quarto arguunt quidam, quia corpus coeleste non potest diuidi saltem quantum ad substantiam sphaerarum: vnde dicitur Iob. 27. quod coeli velut solidissimi quasi aere firmati sunt. Si ergo corpus gloriosum non posset simul esse cum alio corpore, nunquam corpus Christi ascendisset ad coelum empyreum, nec corpora sanctorum post resurrectionem illuc ascenderent, quod est erroneum. Sed dicendum quod siue ponatur coelum diuisibile per naturam, siue virtute diuina non oportet ponere corpus Christi in ascensu ad caelos simul fuisse cum corporibus sphaerarum, sed cessit corpori Christi. Et si dicatur quod omne diuisibile est corruptibile.
Dicendum quod non oportet, quia diusio non arguit corruptibilitatem in illis, in quibus est, sed addit facilitatem, quia corruptibile diuisum in plures partes facilius corrumpitur quam si esset integrum, quia singulae partes non possunt tantum resistere corrumpenti quantum totum integrum. Diuisio tamen non dat eis corruptibilitatem, sed supponit, quod patet, quia si esset quantum mathematicum, quantumcunque diuideretur non corrumperetur, non enim corrumperetur a contrario, quia quantitas non habet contrarium, nec corruptione subiecti, quia subiectum non habet vt ponitur, nec diuisione ad minima, quia tale quantum secundum se diuisibile est in infinitum, nec est possibile peruenire ad minimum, nec coniunctum toti, neque separatum a toto, patet ergo quod diuisio non arguit corruptibilitatem saltem illam quae fieret virtute diuina. Nec caeli dicuntur solidissimi quin possint diuina virtute diuidi, & praebere transitum corporibus gloriosis ad coelum empyreum, sed dicuntur solidissimi, quia naturaliter sunt incorruptibiles. Videtur etiam quod rationabiliter oporteat hoc ponere, quia nisi coelum sit secundum aliquid diuisibiletita vt cedat corpori glorioso, necessarium est quod corpora gloriosa nunquam possint esse in coelo nisi semper sint simulcum alio corpore, quod forte reputarent aliqui satis absurdum. Quinto arguunt quidam, quia corpus non impeditur esse cum alio corpore nisi ratione quantitatis, sed virtute diuina fit quod in Sacramento Altaris est corpus Christi simul cum quantitate panis: ergo eadem virtute posset fieri quod simul esset cum substantia panis: ergo duo corpora essent simul. Sed dicendum quod corpus Christi prout spectat ad genus substantiae est vere in Sacramento Altaris, nec illud est contra dicta, nisi ponatur quod in eodem sacramento sit quantitas corporis Christi, quia sola quantitas impedit coexistentiam plurium corporum in eodem loco. Sicut autem ostensum fuit prius non est verum quod quantitas Christi sit in hoc sacramento, nec ex vi conuersionis vt omnes concedunt, nec ex aliqua concomitantia, quamuis vnum ab altero non separetur, vt plenius fuit supra declaratum.
Item secundum omnes corpus Christi non est in Sacramento Altaris quantitatiue, sed sub qualibet parte hostiae quantumcunque minima est totum corpus Christi: vnde non potest ibi videri nec a seipso nec ab alio, vt fuit declaratum in praecedentibus, nec vt sic competebat corpori Christi aliquis motus vel actio sen passio. Quando autem quaerimus vtrum virtute diuina vnum corpus possit esse cum alio, intelligimus hoc de existentia quantitatiua vtique corporis, & ideo non est simile hinc & inde.
Sexto principaliter arguit quia tenentium partem oppositam probabilior modus ponendi est illorum qui dicunt quod modus quo est possibile duo corpora esse in eodem loco talis est. Quantitas enim per quam corpus comparatur ad locum habet duo facere, scilicet reddere corpus quantum & occupare locum, primum est actus eius formalis, secundum est actus eius quasi causae efficientis. Ex quo potest tripliciter argui, primo sic. Sicut se se habet calor ad calefaciendum, sic quantitas ad occupandum locum, sed virtute diuina potest fieri quod calor praesens calefactibili non calefaciat ipsum vt factum fuit in fornace Babilus respectu trium puerorum: ergo eadem virtute fieri potest quod quantitas praesens loco non occupet locum, & sic alia quantitas poterit esse simul cum ipsa.
Secundo sic. Virtute diuina potest fieri quod prius maneat amoto posteriori, cum hoc non implicet aliquam contradictionem seu repugnantiam intellectuum, sed dare esse quantum subiecto per prius competit quantitati quam occupare locum, quia ille est actus formalis qui simul est cum forma in subiecto, alius autem est actus eius vt efficientis respectu alterius qui frequenter est tempore posterior: ergo virtute diuina potest fieri quod corpus maneat quantum, & non occupet locum, & sic idem quod prius.
Tertio sic. Non videtur quod duo corpora inipediantur simul esse in eodem loco nisi quia non apparet per quid distinguerentur, sed illud non impedit, quia corpora suis quantitatibus distinguuntur non per loca, quamuis per distinctionem locorum appareat vel manifestetur distinctio corporum. Dato etiam quod distinguerentur per loca, Deus tamen potest facere per se, quod potest facere mediantibus causis secundis, & ita potest distinguere duo corpora, & distinctionem eorum conseruare absque distinctione locorum, quare &c. Iste inquam modus inter caeteros probabilior est, sed tamen non valet, nec concludit. Dicitur enim ad primum quod non est simile de calefactione respectu caloris, & de occupatione loci respectu quantitatis, quia per calefactionem fit aliqua natura in calefactio scilicet calor, qui virtute diuina potest impediri ne fiat conseruando qualitatem oppositam, propter quod calidum praesens calefactibili potest virtute diuina impediri, ne calefaciat, sed ad occupare locum non sequitur aliqua natura absoluta ex praesentia locati ad locum, vel econtra. Sed ex hoc solum occupatur locus a locato, quia locatum habet infra locum distensionem suarum partium. Cum ergo hoc sit essentiale locato prouest quantum, impossibile est quod locatum sit in loco, & quod nooccupet ipsum, ac per consequens quin sit incompossibile alteri sic occupanti. Similiter secunda ratio non valet. Dicitur enim quod Deus potest facere quod corpus sit quantum, & quod non occupet locum, quia potest facere corpus sine loco, sed supposito quod corpus sit in loco non potest fieri quod non occupet locum, quia non est prius, immo nec aliud realiter est quantum esse in loco quam occupare locum, quia occupare locum est in loco habere partes positione distinctas & distantes adinuicem, & ab omni alia quantitate, & istud non est aliud quam esse quantum, nec in proposito facit difficultatem corpus continens aliud, in quo contentum dicitur esse sicut in loco, quia si duo corpora ponerentur esse in eodem loco continente, & prius corpus totaliter annihilaretur, non propter hoc praecedentia corpora desinerent simul esse. Et quamuis ista simultas non esset secundum locum, esset tamen secundum positionem partium, quae semper est incompossibilis quantitati, cum distantia partium quantitatis sit essentialiter intrinseca quantitati. Similiter tertium non concludit, dicitur enim quod Deus non potest conseruare distinctionem corporum sine distinctione locorum, quia potest facere plura corpora, quorum neutrum sit in loco. Non tamen potest facere quod duo quanta sint distincta, & partes eorum sint positione indistinctae, cum hoc sit contra intrinsecam rationem quantitatis, & quia hoc sequitur si ponerentur plura corpora in eodem loco, ideo illud non est possibile. Ad formam ergo rationis dicendum quod non prohibentur plura corpora esse in eodem loco, quia locus sit causa distinctionis corporum, sed quia distinctio corporum requirit distinctam positionem eorum, quam non compatitur vnitas loci. Sic ergo videtur quod duo corpora quantitatiue sumpta nulla virtute possunt simul esse in eodem loco. Si autem alterum eorum non compararetur ad aliud quantitatiue, sicut est de corpore Christi in sacramento, vel alio modo Deo possibili, licet nobis ignoto, tunc vnum corpus posset esse simul cum alio in eodem loco, sed alterum non esset ibi localiter, nec quantitatiue. Haec Durandus. Contra eandem conclusionem arguit Scotus improbando modum ponendi quo dicitur solum Deum posse facere duo corpora simul in eodem situ. Primo quia vel manent principia essentialia istorum corporum vt sunt in vno loco, distincta vel non, si sic: ergo solus Deus non conseruat, quia cum causis secundis manentibus & concurrentibus conseruat, cuius contrarium dicitur in positione. Si non, sequitur quod Deus conseruat & non conseruat vnum & idem simul, quia conseruat secundum te illud esse distinctum eis, non conseruat, quia non conseruat nisi quod est, sed materia illius est materia istius, & forma illius est forma istius: ergo non sunt distincta: ergo nec conseruat vt distincta, & sic ponis contradictoria. Et si dicas quod Deus potest conseruare illa corporadistincta sine distinctione principiorum intrinsecorum illorum. Hoc non valet, quia Deus nunquam conseruat nec potest conseruare rem sine suis principijs essentialibus vt hominem sine anima & corpore humano: ergo nec distinctas res potest conseruare sine distinctis principijs essentialibus. Talia autem sunt materia & forma: ergo &c.
Secundo sic. Aut situs est formale distinctiuum & essentiale quantitatis, aut accidentale & casuale. Si formale & essentiale: ergo Deus de potentia absoluta non potest conseruare quantitatem distinctam ab alia sine situ, sicut Deus nunquam potest facere effectum causae formalis sine ipsa, vt hominem sine anima, album sine albedine, quia est contradictio. Si autem situs sit accidentalis aut casualis ratio distinctionis quantitatis: ergo ante illud habuit causam essentialem formalem distinctionis propriam, & tunc Deus conseruat illa distincta secundum suas causas priores sine illo quod est accidentalis ratio, vel si est casualis, tunc conseruat causam sine effectu, quod est possibile. Tertio. Quia in causis eiusdem ordinis non est circulus, sed distincta quantitas est causa distinctionis situs effectiua, vt tu accipis in vna ratione, contra aliam opinionem: ergo econuerso situs non potest esse causa effectiua distinctionis quantitatis. Quarto. Quia inter quantitatem & quantitatem non est repugnantia formalis, nec inter situm & situm, nec inter vbi & vbi. Quod probatur, quia quaecunque formae quantumcunque sint contrariae, si sint in diuersis nihil sibi repugnant, sed duo vbi sunt in diuersis: ergo non repugnant: vnde dato quod in hoc corporsit hoc vbi, & in alio aliud vbi, ista duo non repugnant respectu corporis sibi subiecti, quia hoc vbi est in vno corpore, & aliud est in alio. Si ergo est impossibilitas quod ista duo vbi sint in diuersis, hoc non est propter repugnantiam quam habent inter se absolute, nec etiam vt comparantur ad subiectum. Oportet ergo quod sit propter comparationem ad eundem terminum respectu cuius accipiuntur. Sed nec sic est incompossibilitas, quia duos respectus extrinsecos esse indiuersis non ad diuersos terminos non est impossibile, quia nec est impossibile de respectibus intrinsecis aduenientibus, vt duos respectus similitudinis in diuersis ad vnum simile. Hoc etiam patet, quia incompossibilitas quanti ad quantum coexistendi in eodem loco est sicut incompossibilitas causae essendi sine suo effectu naturali, sed cum causa sit prior suo effectu, & omne prius naturaliter Deus possit conseruare sine posteriori non est impossibile quantum esse sine quanto, & quantum esse sine suo effectus, qui est esse in loco distincto.
Contra eandem conclusionem arguunt alij vt recitat Scotus quod per nullam potentiam duo corpora possint esse simul. Primo quia secudum Boetium primo de Trinitate. In numero differentiam accidentium varietas facit. Et sequitur. Locus semper est diuersus, corporum duorum locum vnum nullo modo fingere possumus. Ex hoc sic arguitur, si varietas loci in numero differentiam facit, contradictio est quod duo corpora sint in eodem loco. Secundo, quia dimensio est formalis ratio repugnandi duo corpora esse in eodem loco, quiasecundum Philosophum 4. Physic. solae dimensiones faciunt per se distare, non per passionem, nec per aliquid aliud. Tunc sic. Si formalis ratio repugnandi duo corpora esse simul est diuisio distincta, tunc manente dimensione, quae est formalis ratio huius repugnantiae, impossibile est duo corpora esse simul.
Confirmatur sic. Sic se videntur habere duae dimensiones ad essendum in eodem loco, sicut duo accidentia contraria ad idem subiectum, sed duo accidentia contraria non possunt esse simul in eodem subiecto: ergo nec duo corpora habentiadistinctas dimensiones possunt esse simul in eodem loco. Maior probatur, quia quicquid inducit vnum contrariorum expellit reliquum: ergo qui mouet vnum corpus ad locum. expellit reliquum. Sed hoc non fieret, si possent esse simul in eodem loco: ergo. Quia autem duo accidentia contraria non possint esse simul in eodem subiecto per aliquam potentiam, patet 4. Metaphysic. vbi dicit Philosophus quod si contraria sunt in eodem, pari ratione, & contradictoria.
Tertio sic. In corpore naturali non sunt nisi ista scilicet materia, & forma & qualitates & quantitates, sed formalis ratio repugnandi duo corpora esse in eodem loco non est materia nec forma substantialis nec qualitates, quia corpus aliquod potest raresieri & condensari manente eadem materia & forma & qualitatibus sola quantitate mutata, sed tamen corpus condensatum & rarefactum occupat alium & alium locum. Quarto. Nam duo indiuisibilia non possunt esse immediata, quia tunc non essent duo ex 5. Physic. ergo a simili potest argui. Si duo corpora sunt simul immediata, non remanent duo, eadem enim ratio quae est de vno est de alio. Quinto, quia a puncto ad punctum non potest trahi nisi vna linea recta, sed si duo corpora essent simul, possent trahiduae lineae rectae ab vno puncto corporis continentis ad alium punctum eiusdem corporis contenti, quia in duobus corporibus: ergo &c. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obicctionibus supradictis. Et quidem ad obiecta burandi contra primam conclusionem respondet Petrus de Palude d. Quicquid isti dicunt, videtur probabilius quod subtilitas sitaliquid positiuum existens in potentijs per modum habitus, quia gratia perficit naturam sicut ipsa nata est perfici. Potentiae autem animae inferiores natae sunt perfici ad suas operationes & ad obediendum rationi per habitus naturaliter acquisibiles: ergo ad hoc vt ista fiant perfectius, conueniens est infundi habitus supernaturales, quod siue sint vnus siue plures, vnius dotis nomine designantur propter vnitatem finis in generali. Et quidem de appetitu sensitiuo & memoratiua est probabile, in quibus ex frequentia actuum solent habitus generari naturaliter. Sed de potentijs appraehensiuis sensuum exteriorum & aliquorum interiorum, in quibus nulli habitus naturaliter acquiruntur non concludit ratio, sed potius oppositum, nisi dicamus quod ideo ineisnaturales habitus non ponuntur, quia non experimur ex frequentia actuum eas perfici plus quam ex primo actu, quod si possent pari ratione haberent habitus sicut aliae. Qniaergo non est dubitandum quod per gloriam perfic entur earum operationes & delectationes perfectiores sequentur, probabile est quod hoc fiat per habitus, quia etiam faciunt operationes connaturaliores, & per consequens promptiores faciliores & delectabiliores, & ideo argumenta in oppositum non concludunt.
Ad primum ergo dicitur, quod non concludit de appetitiuis in quibus quanto natura est perfectior tanto plus concupiscunt aduersus spiritum, tamen nec in alijsconcludit, quia sicut intellectus quantumcunque depuratis phantasmatibus & potentijs subseruientibus indiget habitu ad perfectius operandum, & voluntas ad obediedum, quamuis organa vel ob grossitiem sui vel spirituum non patiantur, quia intellectus organum non habet, nec per consequens spiritu vtitur & obiectum eius est spirituale, ita est in proposito. Si dicatur quod hoc est, quia intellectus non potest intendi cum sit qeuiternus ideo aliter habet perfici, scilicet extrinsece, quia non potest intrinsece, non valet, quia hoc esset imperfectionis in intellectu posse perfici solum extrinsece, cum perfectio tanto sit nobilior & perfectior quanto interior: si ergo potentiae organizatae possunt intendi, & verisimile sit eas intendi, maxime in statu illo perfectissimo, immo etiam in damnatis vt maiorem poenam sentiant, nihilominus potentiae sensitiuae cum tota sui intentione non habent maiorem perfectionem in suo genere quam intellectus per naturam in vltimo sui existens, propter quod si illinon intensionali necessarius est habitus ad vltimatam perfectionem respectu suae operationis, pari ratione & potentijs sensitiuis, quarum operatio tunc est summe perficienda.
Ad secundum dicitur quod illa ratio probat non posse esse aliquem habitum in appetitu sensitiuo, quod est contra communem opinionem. Propter quod dicendum quod determinaret ad vnum non materialiter, sed formaliter ei reddere. potentiam bene mobilem a ratione, vt obediret rationi in appetendo & refutando cum tali & tali modo. Sic enim habitus virtuosus inclinat non ad aliquid appetendum vel sugiendum, quia non est ad operari absolute, sed ad sic appetendum, i. prout recta ratio dictabit, quia appetitus superior mouet inferiorem, sicut sphaera superior mouet inferiorem, vt dicitur 3. de Anima. Vnde sicut inferior sphaera nata est obedire superiori ad omnem motum illius, puta primi mobilis & secundi, & non ad vnum tantum, sed ad omnem motum quo illa mouetur sic habitus perficit appetitum sensitiuum ad omne imperium rationis, sicut & sanitas disponit corpus totum vt sit bene obediens animae, non ad hanc vel ad illam, sed ad omnem operationem, & nihilominus huiusmodi sunt quaedam qualitates. naturales, & non potentiae rationales quae sunt ad vtrunque, ideoque &c. Haec Petrus & bene quo ad multa. Sunt tamen in dictis eius aliqua dubia vel falsa sicut & in dictis Durandi.
Primum est, quia dos subtilitatis non est habitus vnus, aut multi ordinatus ad perficiendum potentias partis sensitiuae appraehensiuas vel appetitiuas. Hoc enim pertinet ad dotem agilitatis, sed ordinatur ad hoc quod corpus sit subiectum perfecte animae, vt participet actum primum qui est esse substantiale. De hoc Sanctus Thomas dist. 49. q. 4. arti. 5. in solutione 3. q. sic dicit. Anima est forma corporis & motor: vnde cum dotes corporis ad hoc ordinentur vt corpus perfecte subijciatur animae, hoc erit vt subijciatur ei perfecte & sicut formae & sicut motori. A forma autem in materia tria causantur scilicet esse substantiale vires & formae, sed aliae scilicet accidentales, & amborum conseruatio. Corpus ergo gloriosum inquantum perfecte animae subditur quantum ad esse substantiale quod habet ab ea, sic est dos subtilitatis. Ex hoc enim corpus gloriosum subtile dicitur quod perfecte ab anima informatur &c. vt supra recitatum fuit.
Item ibidem in solutione secundi argumenti sic dicit Agilitas non solum pertinet ad motum, sed etiam ad sensum, & ad omnes alias operationes animae, vt secundum hoc dicatur corpus gloriosum esse agile, quod est perfecte habisitatum ad omnes operationes quae per corpus exercentur. Haec ille.
Item dist. 44. q. 2. artic. 3. q. 1. arguit sic tertio loco. Inter operationes animalis sensus est nobilior & prior quam motus. Sed non assignatur corporibus gloriosis aliqua proprietas quae perficiat ea ad sentiendum: ergo non debet eis attribui agilitas per quam perficiantur ad motum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod per dotem agilitatis corpus gloriosum reddetur habile non solum ad motum localem, sed ad sensum & ad omnes alias operationes animae per corpus exequendas. Haec ille.
Secundum est, quia non videtur verum quod aliqua naturalis potentia animae sit intensibilis aut remissibilis, vt dicit Petrus Tertium est quod habitus virtutis non determinet ad vnum materialiter, sed tantum formaliter, scilicet ad modum. Hoc enim falsum est, quia habitus temperantiae determinat per modum inclinationis ad obiectum temperantiae, puta ad medium in delectationibus tactus, & non solum ad modum operandi. Et similiter iustitia & aliae virtutes morales. De hoc Sanctus Thomas 3. sent. distin. 23. q. 1. artic. 4. q. 2. in solutione 4. sic dicit. Medium determinatur per virtutem intellectualem, scilicet prudentiam & moralem, sed diuersimode, quia prudentia determinat medium per modum dirigentis & ostendentis. Sed virtus moralis per modum exequentis & inclinantis in medium: vnde dicit Tullius quod operatur per modum naturae. Haec ille.
Item prima parte q. 1. artic. 6. in solutione tertij argumenti, sic dicit. Dupliciter contingit aliquem iudicare. Vno modo per modum inclinationis, sicut qui habet habitum virtutis recte iudicat de his quae sunt secundum virtutem agenda inquantum ad illa inclinatur. Vnde & in ethicis dicitur quod virtuosus est mensura & regula humanorum actuum. Alio modo per modum cognitionis, sicut aliquis instructus in scientia morali posset iudicare de actibus virtutis etiam si habitum non haberet. Haec ille.
Quomodo autem idem habitus possit inclinare nunc ad hunc actum, nunc ad oppositum vel ad diuersa obiecta, ostendit Sanctus Thomas prima secundae quaestione. 54. arti. 2. & 4. vide ibi alia dicta Petri stare possunt bene intellecta. Ad primum contra secundam conclusionem dicitur negando minorem, quia dos subtilitatis habet alium effectum quam penetrare aliud corpus, & facere quod duo corpora sint simul, vt patet per praedicta.
Ad secundum dicitur quod per diuinam potentiam corpus gloriosum aeque potest esse simul cum alio corpore glorioso, immo potius. De hoc Sanctus Thomas distin. 44. q. 2. artic. 2. in solutione quartae quaestionis sic dicit. Corpus gloriosum ratione suae proprietatis non habet quod possit esse cum alio corpore glorioso in eodem loco, sicut nec vt sit cum corpore non glorioso. Diuina autem virtute posset fieri vt duo corpora gloriosa essent simul, vel duo non gloriosa, sicut gloriosum & non gloriosum. Sed tamen non est conueniens quod corpus gloriosum sit simul cum alio corpore glorioso, tum quia in eis seruabitur debitus ordo qui distinctionem requirit, tum quia vnum corpus gloriosum non se opponet alteri & sic nunquam duo corpora gloriosa erunt simul. Item in solutio. quintae quaestionis sic dicit. Corpus gloriosum non habebit quod sit cum alio corpore simul ratione subtilitatis, & si hoc haberet vt esset cum alio corpore, non tamen cum corpore glorioso.
Ad tertium dicitur quod anima beata resumpto corpore glorioso poterit esse simul cum quocunque alio corpore esse voluerit, non tamen propria virtute, sed diuino miraculo. De hoc Sanctus Thomas vbi supra in solutione sextae quaestionis sic dicit. Corpori glorioso secundum naturam suam competit vt resistat cuilibet alteri transeunti, ita quod non possit simul esse cum eo in eodem loco, sed miraculose hoc potest diuina virtute contingere ad nutum ipsius quod sit cum alio in eodem loco, & sic non resistet ei transeunti. Haec ille.
Ad quartum negatur consequentia, quia per nullam formam creatam aufertur a corpore glorioso illud, quod est principium incompossibilitatis coexistendi alteri corpori, vt patet in probatione conclusionis.
Ad quintum negatur minor, & ad eius probationem patet responsio per dicta Sanctus Thomas in scripto super Boetium de Trinitus in illa quaestione qua quaerit. Vtrum duo corpora possint intelligi esse in eodem loco. Ibidem enim in solutione quinti argumenti sic dicit. In ferro ignito non sunt duo corpora, sed vnum corpus habens quidem speciem ferri, sed aliquas qualitates ignis. Haec ille. Completius tamen vespondet Petrus de Palude d. In ferro ignito non sunt simul ignis & ferrum. Cuius ratio est, quia forma ignis non compatitur in materia quam perficit tantam densitatem quantam habet materia ferri, nec forma ferri compatitur tantam raritatem, quantam requirit forma ignis. Dicendum ergo quod cum ferrum ignitur, vtique ignitio ferri non est nisi vehemens alteratio a qualitatibus ignis, ratione cuius potest aliud ignire, & sic vbi ferrum est non est ignis, sed ardor vel cauma. Si quae tamen sunt porositates in ferro, nihil prohibet quin ibi sit ignis verus generatus vel in natura aeris prius ibi existentis vel in subtilioribus partibus quae resoluuntur a ferro. De pane autem intincto vel inbibito in vino vel aqua dicendum est, quod vbi est porositas ibi solum est vinum vel sola aqua. Vbi autem est panis insolidus nihilominus humectatus ibi est solus panis, alteratus tamen a qualitatibus aquae vel vini, quorum substantia corrupta est, & sic nunquam est simul ferrum & ignis, nec panis & vinum. Haec Petrus & bene.
Ad primum Durandi contra tertiam conclusionem respondet Petrus de Palude dicens quod maior est vera & minor falsa. Ad probationem posset negari maior, sed secundum veritatem minor est falsa, quia non est de formaliratione quantitatis quod partes eius situ distinguantur. Quod probatur dupliciter. Primo sic, quia quantitas non includit in sua essentia nec in suo esse formaliter, & essentialiter situm, nec per consequens distinctionem situs sen positionis quae est posterior, quia coordinationes praedicamentorum sunt impermixtae: vnde cum situs seu positio sit aliud praedicamentum distinctum a quantitate, siue differant vt res, & res, siue vt modus a re, saltem ratione formali differunt & quidditatiue, & sic non est de ratione suae essentiae, nec per consequens sui esse, cum nihil cadat medium inter essent. a & esse, nec esse vnius praedicamenti deserit suam essentiam vt transeat ad aliam: ergo Deus potest facere quantitatem sine hoc quod partes eius sint distinctae situ, quod solum impedit simultatem corporum in loco: secundo quia illud non est de ratione alicuius, quod est extra completam eius diffinitionem, & potest res esse posita sua diffinitione omni alio circunscripto. Sed completa diffinitio quantitatis est, quod quantum est diuisibile in ea quae insunt, propter quod esse partibile, & habere partes est completa ratio quantitatis, quod autem illae partes sint distinctae situ vel loco hoc accidit. Ponatur ergo per possibile vel impossibile quod aliquid habeat partes, & illae non distinguantur situ, quaero vtrum est quantitas vel non. Si dicas quod non: ergo habeo diffinitionem & non diffinitum. Si autem dicas quod sic: ergo esse partem extra partem non est essentia quantitatis. Si autem dicatur quod species abundat a genere, & quantitas continua vt est quantitas non includit nisi solum partibilitatem, sed vt est continua determinat modum partibilitatis cum situ. Potest dici quod & si determinaret sibi situm, non tamen propter hoc distinctionem situs. Nam punctum est vnitas posita & tamen duo puncta quae sunt in extremitatibus duarum linearum contiguarum habent vnummet situm, & nihilominus sunt vere puncta & vere posita & situata. Et ita etiam omnes partes quantitatis quae essent in eodem loco essent situatae seu positae, sed non situ seu positione distinctae. Hoc tamen non est verum, quia vnum praedicamentum nunquam est differentia alterius specifica, licet species relationum innotescant aliquando per species aliorum 5. Metaphysicae. Sed aptitudo ad hoc bene potest dici essentialis, & specificans quantitatem continuam permanentem. Permanentia autem videtur esse differentia quantitatis continuae respectu successiuae & non situs. Si autem dicatur quod continuum est cuius partes copulantur ad aliquem vnum terminum communem quod supponit distantiam partium extremarum a media.
Dicendum quod non est verum. Magis enim copularentur termino communi si ab illo non distarent, nec per consequens abinuicem, quam per hoc quod distant, sicut prius dicebatur quod si esset partibile partibus non distantibus esset vera quantitas. Et quia nihil est in genere quod non sit in aliqua specie eius, oportet quod esset in aliqua specie. Si autem non esset in specie quantitatis continuae & permanentis, in nulla alia esse posset. Non enim in discreta quae supponit continuam. Nec in successiua, cum successio simultatem excludat. Esset ergo in specie quantitatis continuae permanentis, & sic ei accidit quo ad essentiam habere in partibus distinctionem situs. Haec Petrus Et in idem redit solutio quam dat Ioan. de Neapo. ad praedictam rationem in suo secundo quolibet q. 4. Dicit enim quod de intrinseca & formali ratione quantitatis continuae est quod habeat partem extra partem, id est distinctam a parte realiter, non autem situaliter, immositus quantum ad totum eius ambitum est extra intrinsecam & formalem rationem quantitatis, cum sit aliud praedicamentum a quantitate. Vnum enim praedicamentum est extra extrinsecam & formalem rationem alterius mere & accidentaliter se habens ad ipsum. Philosophus autem in praedicamentis dicit, quod habere positionem est differentia quantitatis, non intendens quod praedicamentum situs seu positionis sit differentia spicifica speciei quantitatis propter rationemiam dictam, sed circum loquens differentiam quantitatis continuae permanentis. d. quod tale praedicamentum est praedicamento quantitatis quasi accidentale, sicut & differentias specificas frequenter circumloquimur per accidentia, vel per habere positionem: Philosophus non intelligit habere situm quemcunque, sed solum habere partem permanentem realiter distinctam ab alia parte, & ei continuatam. Vnde consueuit dici quod habere positionem vt est differentia quantitatis praedicta duo includit scilicet permanentiam, & continuitatem, sed prout est speciale praedicamentum importat habere partes in diuersis partibus loci ordinatas, & hoc est quod alij dicunt quod positio vt est speciale praedicamentum dicit ordinem partium alicuius totius in loco, vt autem dicitur differentia quantitatis dicit ordinem partium in toto, non autem in loco. Et similiter dicendum est quod de intrinseca & formali ratione quantitatis est habere partem iuxta partem, a parte non separatam, non autem iuxta partem in ordine ad locum, id est partem distantem loco ab alia parte. Vel dicendum quod de intrinseca & formali ratione quantitatis est habere partem extra partem vel iuxta partem situ vel positione non actu, sed aptitudine, sicut & de intrinseca ratione accidentis est inesse subiecto non actu, sed aptitudine, quo modo etiam accidentis esse est inesse. Haec Ioan. & bene. Vterque enim concordat in hoc dictis Sancti Thomae dist. 44. q. 2. artic. 1. in solutione primi, vbi sic dicit. Secundum Philosophum in Snct. Metaphysic. quia differentiae essentiales sunt nobis incognitae vtimur quandoque differentijs accidentalibus ad significandum differentias essentiales quae sunt accidentium causae: vnde mortale non ponitur in diffinitione hominis. q. ipsa mortalitas ad essentiam hominis pertineat, sed quia illud quod est causa mortalitatis secundum praesentem statum scilicet compositio ex contrarijs est de essentia hominis &c.
Item dist. 10. q. 1. arti. 2. q. 4. in solutione tertij sic dicit. Situs quantitatem praesupponit, & quia quantitas Christi nullam habitudinem habet ad dimensiones panis, ideo etiam nec situs partium corporis Christi. Et ideo quamuis corpus Christi prout est sub Sacramento habeat partes distinctas & situatas situ naturali, non tamen est assignare in partibus dimensionis panis, vbi singulae partes corporis Christi iaceant, nec tamen sequitur quod dicatur corpus Christi consusum, quia secundum ordinem illum non conparatur ad diuisiones exteriores. Haec ille.
Item artic. 3. q. 3. in solutione secundi sic dicit. Consusio opponitur ordini partium quae pertinent ad rationem situs, & quia corpus Christi non est situaliter sub sacramento, ideo non sequitur ibi aliqua confusio partium ex hoc quod in quolibet signato hostiae est totum corpus & quaelibet pars. Quamuis enim non sit accipere ordinem partium secundum comparationem ad partes hostiae, tamen est accipere ordinem ipsarum partium adinuicem in corpore Christi secundum quantitatem propriam. Haec ille. Ex quibus patet quomodo est duplex situs, & quod situs qui dicit ordinem partium in loco non est de intrinseca ratione partium quantitatis dimensiuae, sed accidit ei.
Ad secundum respondet Petrus primo negando maiorem, quia non sequitur si partes quantitatum diuersarum possunt esse indistinctae quod propter hoc partes eiusdem quantitatis, quia etiam naturaliter partes superficiei continentis, & contentae sunt situ coniunctae & immediatae non distantes, quia locus & locatum sunt simul, & tamen partes superficiei alterius inter se sunt situ distinctae. Et sic falso assumebatur in primo argumento quod maior distinctio requiritur in partibus quantitatis diuisae quam indiuisae. Et ratio huius posset dari, quia contradictio est quod aliqua sint distincta & plura inter se, & tamen careant omni causa distinctionis. Quantitas autem inquantum accidens habet indiuisibiliter distingui subiecto, sed praeter hoc inquantum tale accidens distinguitur situ, quod ei competit etiam si non haberet subiectum. Quando autem quantitates sunt diuersorum corporum si sint indistinctae situ, adhuc remanent distinctae simpliciter subiectis, & ad effectum sufficit altera causarum quando quaelibet est sufficiens. Sed in eadem quantitate indiuisa confusa distinctione situs non remanet distinctio subiecti, quia est idem subiectum. Nec potest dici quod distinguantur distinctis partibus subiecti, cum magis econuerso haec distinctio insit subiecto ab ipsa quantitate. Vnde Deus qui potest facere duo corpa esse in eodem loco quando sunt physica, non posset ibi duo corpora mathematica quia non distinguuntur subiecto, quod est verum, nisi faceret secundum miraculum quod est sibi possibile, quia illam distinctionem quam habent accidentia a subiectis potest eis dare & conseruare sine subiectis, sicut duas albedines separatas posset facere. Propter quod aliquibus videtur quod posset facere duo accidentia solo numero differentia in eadem parte subiecti quantum ad hoc saltem quod defectus distinctionis non impediret, sed aliud forte impediret. Sed ista solutio non est bona vt videbitur nostea: vnde standum est in solutione primi argumenti concedendo quod idem sit de replicatione eiusdem quanttatis supra seipsam &c. Nec sequitur impossibile, quia sanctidicunt quod Deus posset facere camelum per foramen acus transire, quod forte non esset per compressionem in minimam figuram salua eius vita, quae non pateretur ossium fractionem, sed per hoc quod partes seinuicem subintrarenvt ita dixerim sublata ab eis distinctione situs, praeter minimam & minorem foramine acus, vt posset transire. Si enim duo corpora distincta, & integra & incorrupta vnire potest in vno loco, multo magis diuersas partes eiusdem corporis puta manus, & pedes. Haec Petrus Concordat Io. de Nea. vbi supra. d. quod virtute diuina magnum corpus posset esse in loco paruo, & minimo aequali vni parti eius, vt corpus Christi totum est in minima parte Sacram enti. Et hoc forte innuit saluator Matth. decimonono, vbi dicit quod facilius est camelum per foramen acus exire quam diuitem intrare in Regnum coelorum. Et subdit paucis interpositis. Apud homines hoc est impossibile, apud Deum autem omnia sunt possibilia. Haec Ioan. & bene. Concordant enim vtrisque in hoc Sanctus Thomas dist. 44. quaestio. 2. articulo secundo, in solutione quintae quaestio. vbi quaerit. Vtrum corpus gloriosum possit esse in loco minori se, vbi licet dicat quod nunquam hoc fiet etiam per miraculum in corpore glorioso non tamen negat quin posset fieri in corpore non glorioso.
Ad tertium respondet Petrus dicens quod dici potest vt bis replicatum est, quod diuersae partes diuersorum motuum possunt esse simul tempore, & ipsi toti motus siue in eodem subiecto differentes specie, vt idem homo simul currit, & calefit, siue in diuersis vt duo simul currunt, sed non diuersae partes eiusdem motus, & similiter diuersorum corporum quantitates simul esse possunt, sed non eiusdem quantitatis diuersae etiam partes propter rationem tactam in secundo argumento. Sed istud non valet propter rationem ipsorum, quae bene probat in primo argumento quod quantitas diuisa non minus requirit distinctionem quam indiuisa.
Dicendum est ergo ad exempla de diuersis supersiciebus, & motibus, quae sunt simul plus quam diuersae partes eiusdem, quod hoc non est propter diuersitatem subiectorum, vt dicebatur in solutione secundi argumenti, sed propter hoc quod comparantur adinuicem non vt quanta, sed vt indiuisibilia & termini quantitatis, quia superficies est indiuisibilis secundum prosunditatem. Vnde superficies continens concaua & contenta conuexa sunt simul secundum prosunditatem secundum quam non sunt partes, sed termini diuersarum quantitatum, sed superficies conuexa continentis, & similiter conuexa contenti non sunt magis simul quam si essent eiusdem quantitatis, immo tantum nec plus nec minus distant adinuicem. Et similiter de motibus concurrentibus, quia concurrunt ad inuicem sicut duae lineae coniunguntur secundum latitudinem, si vna ponereturiux ta aliam. Per idem enim esset ac si duo puncta ponerentur simul quae non faciunt aliquid maius. Motus enim habet partes quae sunt prius & posterius, & non vnum iuxta aliud. Si autem ponerentur duo motus diuersi, quorum vnus esset prior & alius posterior, sic non possent esse magis simul duratione quam partes eiusdem motus.
Dicendum est ergo quod sicut impossibile est duas quantitates diuersas esse indistinctas situ, sic impossibile est de diuersis partibus eiusdem quantitatis. Et ad rationem quae tacta est contra hoc in solutione secundi argumenti dicendum est, quod posita causa formali in habentibus materiam, Deus potest supplere omnem aliam causalitatem Licet ergo dicatur quod partes quantitatis differant subiecto & situ, vtraque tamen est differentia extrinseca, & non essentialis, quia tam subiectum quam situs sunt extra essentiam quantitatis cum vna pars quantitatis differat ab alia formaliter intrinsecae seipsa cum sit forma. Actus enim formaliter seipso distinguitur a quibuscunque distinguitur. Propter quod si partes eiusdem quantitatis habentis subiectum suum, vel numerum super se replicatae fiant situ indistinctae, sublata distinctione effectiua vel materiali subiecti, & sublata distinctione accidentali, & extrinseca situs, Deo conseruante effectiue, remanet eius formalis & essentialis, & intrinseca distinctio quam habent ex seipsis formaliter, sicut sublatis quantitatibus duorum hominum sublata esset distinctio numeralis accidentalis exterior quae erant duo quanta, sed remaneret alia quae essent duo homines, & multi multitudine substantiali ab vno quod conuertitur cum ente. Propter quod dicendum est ad argumentum, quod minor est vera, sed maior falsa, quia non sic se habent partes quantitatis permanentis ad positionem sicut partes quantitatis successiue ad successionem, quia successio est differentia specifica & essentialis motus & temporis, vnde non potest fieri motus sine successione plus quam homo sine ratione, sed positio non est differentia quantitatis, cum sit aliud praedicamentum, sed bene est propria passio eius a qua Deus potest separare subiectum, sicut prius a posteriori, sed habere partes eiusdem rationis est propria quidditas quantitatis, & nihil plus, non autem habere partes absolute, cum hoc habeat substantia composita:ergo quantitas manens per essentiam suam est apta nata habere situm, & per se primo modo habet aptitudinem ad distinctionem situs quia cum propria passio fluat immediate a principijs essentialibus subiecti potest diciquod per essentiam est aptum natum ad illa, sed actualis inhaerentia pertinet ad secundum modum perseitatis. Haec Petrus. Et in idem redit solutio Ioan.s ne. d. quod maior argumenti est neganda quod probatur ex dictis Durandi, quia secundum eum eiusdem rationis est distinctas quantitates esse simul positione, & distinctas partes eiusdem quantitatis, & pari ratione secundum eum sequitur quod eiusdem rationis sit distinctos motus esse simul duratione & distinctas partes eiusdem motus, si motus & partes eius sic se habent ad durationem, sicut quantitas permanens ad positionem, & tamen per nullam potentiam duae partes motus possunt esse simul duratione etiam secundum eum, duo autem motus distincti possunt esse simul duratione, etiam naturaliter. Ratio autem praedictae interceptionis & differentiae est, quia successio partis post partem seu habere prius & posterius in partibus suis est essentiale tempori, quod nihil aliud est quam quantitas motus successiua, siue prius & posterius numerata in motu, vt patet quarto physi. Et etiam motui, quod patet dupliciter. Primo, quia moueri est aliter se habere nunc & prius essentialiter, vt patet sexto physi. ergo de intrinseca & formali ratione motus est habere prius & posterius in partibus suis. secundo quia motus est actus entis existentis in potentia, vt patet tertio physi. nihil autem est in potentia ad id quod habet, sed solum ad id quod habiturum est postea, ergo motus essentialiter habet duo in se vnum prius, ratione cuius dicitur esse actus, & aliud posterius ad quod mobile existit in potentia. Habere autem positionem seu situm in partibus suis vel distinctionem situalem quantum ad partes suas non est essentiale quantitati permanenti vt per praedicta iam patet.
Dicendum ergo ad maiorem praedictae rationis qua dicitur quod sicut quantitas successiua se habet ad durationem seu successionem secundum durationem sic quantitas permanens se habet ad positionem &c. quod nulla est similitudo, vt iam declaratum est sed ad permanentiam seu simultatem secundum durationem, & per consequens sicut impossibile est plures partes quantitatis [successiuae vt motus] & temporis esse simul duratione, sic impossibile est plures partes quantitatis permanentis, supposita eius permanentia non esse simul duratione, non autem sequitur quod non possint esse simul positione. Haec Petrus.
Ad quartum respondet Petrus dicens quod non est simile de duobus accidentibus respectu vnius subiecti & de duobus corporibus respectu vnius loci, quia accidentia se habent informatiue ad subiectum, corpora autem se habent ad locum extrinsece. Item forte quamuis duo accidentia absoluta non possunt esse in eodem subiecto vt duae albedines, tamen ab aliquibus ponitur quod duo accidentia respectiua possunt esse in vno subiecto, sicut in vno patre duae paternitates respectu duorum filiorum. Nec est dubium quin in duobus subiectis sint duo accidentia respectiua per comparationem ad vnum, sicut in duobus filijs sunt duae filiationes per comparationem ad vnum patrem, & istud vt videtur potest sufficere ad propositum quia vbi vel esse in loco dicit respectum corporis ad locum. Propter quod nihil prohibet quin duo corpora simul habeant duo vbi respectu eiusdem loci. Haec Petrus.
Ad quintum dicitur quod solutiones datae ad dicta sanctorum & auctoritates sacrae scripturae non valent. De hoc Petrus, Possunt inquit impediri solutiones ad auctoritates Primo de natiuitate Christi non valet dilatatio illa, quia non est de mente sanctorum qui dicunt hortum conclusum semper fuisse beatum vterum. Quia autem aliqui dicunt eum aperuisse exponendum est sicut dicitur infernum aperuisse. Habet enim clauem dauid qui aperit & nemo claudit &c. quia enim nemo exit de domo clausa nisi sibi aperiatur ostium & de inferno nullus exire poterat, Christus autem inde exiuit, & alios extraxit & exire inde fecit, propter hoc dicitur quod infernum aperuit, non quia eius ingressum fregerit nec dilatauerit. ita Christus quia de matre exiuit dicitur vterum aperuisse, quia sine apertione nullus filius exiit. Et sit ad modum aperientis exeundo se habuit, non quod dilatauerit, quia talis apertio etiam sine fractione opponitur clausioni & non solum fractioni. Sancti autem dicunt non solum clausum pudoris signaculum, sed etiam ipsum vterum portam in domo domini clausam, & quod porta illa clausa erit principi & non aperietur, & dominus intrat & exit per eam & multa huiusmodi. Ad aliam de sepulchro dicendum per interemptionem, bene refert comeor vocem auditam sic potuit Christus clauso prodire sepulchro, & licet non sit articulus fidei, tamen si recipitur auctoritas, non est ad mentem eorum exponere, quod subito apertum sit & subito clausum, immo intelligunt quod ante omnem apertionem exiuit ianuis clausis, certum est quod per fenestras potuit ingredi, sed non sic intelligunt Sancti. Et licet non sit impossibile Deo corpus etiam immortale in minimam figuram redigere, tamen non conuenit corpori immortali, quod sine sractione ossium videtur non posse fieri, & multo magis illud dicere debuerunt in Christi natiuitate. Nam quantitas formicae sufficit ad magnitudinem corporis animati primo anima rationali, vnde cum salua virginitate cruor menstruus & vrina exeant potuit sic corpus Christi ab ipso comprimi vt sine fractione & dilatatione exiret & viuus homo remaneret. De quarto, scilicet de coelo verum dicunt, quia sicut cedit aer auibus volantibus, sic illud sanctorum corporibus innumerabilibus vel immortalibus huc atque illuc discurrentibus, quia sicut scintillae in arundineto discurrent. De quinto autem dicendum, quod licet quantitas Christi sit in altari, tamen non est ibi localiter, ideo non est multum ad propositum. Haec Petrus. Ioan. autem de Nea. magis extense dicit de praedictis. Istae inquit responsiones non valent, sed videntur erroneae & periculosae, vtpote contra communem doctrinam Ecclesiae & auctoritates sanctorum, & etiam aliquae contra auctoritates sacrae scripturae. Et arguo primo contra omnes simul, quia Augustinus homelia 119. super Toann. exponens illud Ioan. 20. Venit Iesus ianuis clausis, dicit sic. Moli autem corporis vbi diuinitas erat ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inuiolata permansit. Sed constat quod moli corporis non plus obstare poterat vterus virginalis aut sepulchrum aut coelum quam ostia. Et quodlibet istorum obstat moli alterius corporis per solam quantitatem vt omnes concedunt, obstitisset autem quodlibet istorum moli corporis Christi, si non potuit esse simul cum vtero virginali in partu vel cum sepulchro in resurrectione, aut cum coelo in ascensione, sed secundum intentionem Augustini corpus Christi cum quolibet illorum esse potuit.
Praeterea arguitur specialiter contra illud quod dicitur de partu virginis, quia si in eius partu fuit facta tanta dilatatio meatuum & rimarum naturalium quanta sufficit ad egressum pueri de vtero, cum talis dilatatio sit quaedam apertio secundum illos de opposita opi. vt patet per Gregorium Nissenum & Ambrosium quos inducit sequeretur quod Christus fuisset natus de vtero virginali non clauso sed aperto, & si non per diuisionem aut fractionem saltem per praedictam dilatationem tantam quanta ponitur ad egressum pueri de vtero quod est contra Gregorium in homemelis, super illud Io. vigesimo. Vna sabbatorum cum fores essent clausae &c. vbi ait sic. Illud corpus domini intrauit ad discipulos ianuis clausis quod videlicet ad humanos oculos per natiuitatem suam clauso exiuit virginis vtero. Quid ergo mirum si ianuis clausis post resurrectionem in aeternum iam victurus intrauit, qui moriturus veniens non aperto vtero virginis exiuit. Et beda in homelijs, super illud Mat. vltimo. Et accedens reuoluit lapidem &c. dicit. Qui mortalis clauso vtero virginis potuit mundum ingredi ipse victurus immortalis clauso sepulchro potuit resurgendo exire. Haec autem omnia secundum praedicta falsa essent, sicut & falso diceretur contentum in aliquo vt bladum in saccoexire de eo clauso & non aperto si exiret per orificium dilatatum, dato quod non esset facta aliqua fractio vel scissio in eo. Clausum enim & apertum opponuntur vt habitus & priuatio, sicut & falso diceretur quiescens quod qualitercunque moueretur, falsum autem est quod dicitur quod secundum Augustinum 8. de ciui. dei in statu innocentiae fuisset facta talis dilatatio in partu omnis mulieris absque ruptione & fractione quacunque. Quia ex verbis Augustinus nihil tale habetur, sed solum quod mulier concepisset sine corruptione & peperisset sine dolore dicit enim sic. Nulla corruptione integritatis infundere in gremio maritus vxoris, quia ita tunc potuit vtero coniugis salua integritate foeminei genitalis viri semen immitti, sicut nunc potest eadem integritate salua ex vtero virginis fluxus menstrui cruoris emitti, & infra ad pariendum non dolorum gemitus, sed maturitatis impulsus foeminea viscera relaxaret. Et quamuis in sensibilibus fractionem vel diuisionem dolor naturaliter consequatur, tamen a tali dolore mulier fuisset praeseruata virtute Dei, qui potest omnem causam absoluere ab omni effectu eam naturaliter consequente, sicut est dolor respectu talis fractionis vel ruptionis. Auctoritatem autem Ambroaus quae allegatur, introducit Sanctus Thomas in tertia parte summae. q. 28. artic. 2. in primo argumento ad probandum quod mater Christi fuerit virgo in partu, & exponit eam sic dicendo quod Ambroas dicit hoc exponens illud quod Euangelista scilicet lucas de lege inducit. Omne masculinum ad aperiens vuluam &c. Quod quidem vt Beda dicit consuetae natiuitatis more loquitur, non quod dominus sacri ventris hospitium quod igressus sanctificauerat egressus deuirginasse credendus sit.
Vnde illa adapertio non significat reserationem claustri pudoris virginei, sed solum exitum prolis de vtero matris. Omnia sunt verba fratris Thomas vnde inconcrue praedicta auctoritas introducitur, sed trahitur ad alium sensum, vt scilicet adapertio illa denotet dilatationem praedictam, & non solum exitum prolis de vtero quod falsum est. Quaedam autem glosa marginalis dicit super Lucam secundo quod illud de Ambrosius a falsarijs est appositum, & postea subdit praedictam expositionem fratrisThomas Et simile est de auctoritate Gregorii Nisseni. quam vna cum praedicta auctoritate Ambrus introducit frater Thomas super illud Lucae secundo quod est iam allegatum. Omne masculinum &c. Responsiones etiam quas dat ad illud de resurrectione Christi clauso sepulchro non valent. Non prima, qua ex dictis sacrae scripturae habetur aliqualiter quod Christus resurrexerit clauso sepulchro, quia Matt. vigesimosexto dicitur quod mulieres visitantes sepulchrum dicebant ad innicem, quis reuoluet nobis lapidem &c. de angelo etiam legitur Matth. vltimo quod accedens reuoluit lapidem, & constat quod Christus iam resurrexerat, vt omnes concedunt. Aut ergo Christus surrexit aperto sepulchro, quod postmodum clausum est, aut clauso sepulchro. Primum dici non potest, quia talis clausura quantum est de natura sua generasset fidem seu opinionem quod Christus surrexisset clauso sepulchro sicut Ecclesia nunc tenet propter praedicta verba Euangelistarum, & sic Christus resurgens fuisset actor falsae fidei seu opinionis de se & de sua resurrectione quod falsum est. Et prima talis clausura fuisset facta omnino frustra, quia non ad tenendum sepulchrum mundum, cum non obstante causa illa angelus mouebat lapidem. Nec etiam ad astruendum resurrectionem, quia corpus Christi non esse in sepulchro, sed resurrexisse magis apparere poterat sepulchro aperto quam clauso, ergo relinquitur aliud membrum, scilicet quod Christus resurrexit clauso sepulchro. Et hoc est quod dicit Chrysos super illud Lucae. vigesimoquarto. Et inuenerunt reuolutum lapidem a monumento. Amotus est inquit lapis post resurrectionem propter mulieres vt credant resurrexisse dominum videntes monumentum vacuum corpore, & Beda in homelijs, super illud. Matth. vltimo. Et accedens reuoluit lapidem &c. dicit sic Non vt egressuro domino ianuam pandat, sed vt egressus eius iam facti hominis praestet indicium. Et subdit illud quod allegatum fuit. Ipse enim factus immortalis clauso sepulchro potuit exire resurgendo &c. nec illud quod dicunt sancti exponendo Euangelia conformiter textui Euangelijaccipiendum est pro opinione vt iste dicit, sed magis accipiendum est pro veritate ab Ecclesia approbata.
Nec valet alia responsio quam dat scilicet quod sepulchrum fuerit subito apertum & subito clausum, & dicatur resurrexisse clauso sepulchro, quia res dicitur fieri quando innotescit & talis clausio & apertio nulli apparuit. Quia quamuis res dicatur fieri quando. innotescit, nulla tamen res dicitur fieri quando fit eius oppositum. Falso enim diceretur homo fit ri albus, quando fit vel est niger. Clausio autem & apertio sunt opposita, ergo falso diceretur Christum resurrexisse clauso sepulchro, si secundum veritatem surrexit sepulchroaperto, quantumcunque talis clausio & apertio latuisset. Resposiones autem quas dat ad illud de ingressu Christi ad discipulos ianuss clausis non valent. Non enim valet prima quia est contra Augustinum in quodam sermone pascali, vbi sic dicit ad litteram contra praedictum errorem. Nonnulli de hac re ita mouentur vt pene periclitentur, asserentes contra diuina miracula iudicium ratiocinationum suarum, sic enim disputant. Si corpus erat, quomodo per ostia clausa intrare potuit, si comprehendunt modum non est miraculum, vbi deficit ratio ibi est fidei aedificatio, & infraquaeris a me & dicis, si per ostia clausa, vbi est corporis motus, & ego respondeo, si per mare ambulauit, vbi est corporis pondus, sed fecit illud dominus, sic ergo secundum Augustinum non solum intrauit ianuis clausis sed etiam per ostia clausa.
Nec valet si dicatur quod Augustinus non dicit hoc ex persona sua, sed alterius ab eo quaerentis. Quia Augustinus talem quaestionem repulisset tanquam falsum supponentem, si Christus per ostia clausa non intrasset, sed per fenestram, cum ostia essent clausa. Et non ostendisset modum quomodo per ostia clausa intrauit in simili, quia scilicet per mare ambulauit. secunda etiam responsio non valet quia expresse contradicit scripturae Ioan. penultimo quae dicit. Ingressus est ad discipulos cum fores essent clausae & clausis ianuis. Quod totum falsum esset, si ingressus fuisset ianuis apertis, quantumcunque fuissent subito apertae vel subito clausae, vt patet per praedicta de resurrectione quae facta est clauso sepulchro.
Nec valet etiam tertia responsio propter duo. Primo, quia aut simpliciter aut saltem non minus est impossibile corpus hominis manente natura humana in figuram talem mutari quam duo corpora esse in eodem loco. Anima enim est actus corporis organici, vt dicitur secundo de anima, vnde requirit figuram determinatam in corpore cuius est actus. Et praeterea, inconueniens est dicere de corpore Christi quod erat impassibile post resurrectionem, quod fuerit transmutatum de figura propria naturali in figuram tam extraneam & innaturalem: secundo quia secundum hanc responsionem Christus non intrasset per hostia clausa, sed magis per rimam ostiorum vt etiam ipse exprimit, & sic clausa ostia Christi corpori obstitissent, & vtrumque est contra sanctorum auctoritates vt patet per praedicta. Responsio etiam quam dat ad illud de ascensu Christi ad coelos non valet, quia secundum eam corpus caeleste moli corporis Christi obstitisset, si simul cum eo stare non posset contra auctoritatem Augustini iam allegatam. Et praeterea apud philosophum non minus reputaretur impossibile coelum posse scindi vt patet in secundo coeli & mundi, quam duo corpora esse in eodem loco. Cum ergo oporteat ponere quod duo corpora fuerint in eodem loco in natiuitate & resurrectione & ingressu Christi ad discipulos vt patet per praedicta, conuenientius est ponere quod etiam in ascensione sic fuerit quam quod coelum fuerit scissum, quia quod potest fieri per pauciora frustra fit per plura. Haec Ioann. de ne. concordat Sancto Thomas distinctio quadragesimaquarta, quaestione secunda articulo, secundo in solutione tertij, argumenti. d. Corpus gloriosum transibit sphaeras coelorum sine eorum diuisione non ex vi subtilitatis, sed & diuina virtute, quae eis ad nutum in omnibus subueniet. Haec ille.
Ad sextum principale dicitur quod motiua Scoti ibidem pro conclusione recitata probabilia sunt, & conuenienter conclusionem declarant. Nec responsiones datae ad illa valent. Responsio si quidem ad primum non valet. Primo, quia licet ex hoc quod corpus dicitur occuparelocum non semper causetur aliqua forma absoluta in loco vel locato, tamen ex hoc quod corpus incipit occupare locum sequitur expussio alterius corporis ab eodem loco, & aliquis motus localis vel rarefactio aut condensio naturaliter loquendo, qui est alius effectus a distensione partium & commensuratione loci & locati. Et hunc effectum Deus potest suspendere conseruando praesentiam locati ad locum, & sic duo corpora poterunt simul esse in eodem loco, quia secundum locatum ex suo aduentu non expellet primum locatum ab eodem loco.
Secundo quia illa responsio aliud falsum assumit scilicet quod idem sit formaliter & essentialiter occupare locum quod habere dimensionem suarum partium infra locum. Hoc enim falsum est, quia occupare locum importat aliud quam distensionem partium in loco habere vt dictum est scilicetexpulsionem praecedentium dimensionum ab illo loco ex aduentu sequentium, & incompatibilitatem aliarum dimensionum in eodem loco, sed bene verum est quod idem est habere distensionem partium dimensionis in loco& esse in loco localiter. Et licet ista duo naturaliter sint inseparabilia scilietesse in loco localiter & occupare locum, tamen quia sunt essentialiter distincta, Deus potest vnum ab alio separare & facere quod corpus sit localiter, & tamen non occupet locum nec expellat per suam locationem passiuam alterius corporis locationem passiuam in eodem loco, sed coexisteutiam & simultatem alterius in eodem loco patiatur Similiter responsio ad secundum non valet, quia fundatur in quodam falso & statim negato scilicet quod idem sit formaliter habere distensionem partium in loco & occupare locum. Huius enim falsitas patet, quia occupatio & distensio dicuntur in ordine ad diuersos terminos, distensio enim dicit habitudinem partium locati inter se, & in ordine ad locum, sed occupatio dicit habitudinem ad aliud corpus locabile in eodem loco, & incompatibilitatem vnius cum alio respectu eiusdem loci, & sic sunt habitudines diuersae, & prius natura est esse in loco quam occupare locum. Similiter responsio ad tertium non valet, quia imaginatur quoddam falsum setquod distinctio duorum corporum formaliter proueniat ex distinctione situs aut positionis extrinsecae qui est ordo partium in loco, vel in aliqua extrinseca dimensione. Hoc enim falsum est, quia talis extrinseca positio nec per sui identitatem identificat locata, nec per sui diuersitatem diuersificat ea. Sicut manifeste patet cum idem corpus transeat de loco ad locum, & duo corpora in eodem loco sibi succedant. Sed bene verum est quod positio intrinse ea quae est ordo partium in toto per sui identitatem vel diuersitatem identificat & diuersificat corpora. Modo posito quod duo corpora essent in eodem loco, adhuc positio vnius illorum intrinseca essentialiter differret ab intrinseca positione alterius, quia illae duae habitudines essent in diuersis subiectis, & cum hoc haberent diuersa fundamenta & diuersos terminos, quia distinctae partes distinctorum totorum, ideo illa imaginatio vana est, & consequenter omnia fundata supra illam. Veruntamen conceditur quod sine diuino miraculo vna illarum positionum non potest esse sine alia, puta positio intrinseca sine positione extrinseca, & ad diuersitatem intrinsecae, sequitur variatio positionis extrinsecae. Et ad hunc sensum intelligenda sunt verba beatiThomas vbi loquitur de ista materia, vtputa primo quolibet. q. 21. vbi sic dicit. Distinctio secundum situm primo & per se conuenit quantitati dimensiuae quae diffinitur esse quantitas positionem habens, vnde & partes in subiecto ex hoc ipso distinctionem habent secundum situm, quia sunt subiectae dimensioni. Et sicut est distributio diuersarum partium corporis vnius secundum diuersas partes vnius loci per dimensiones, diuersa corpora distinguuntur secundum diuersa loca. Duo enim corpora facit actualis diuisio materiae corporalis, duas autem partes vnius corporis diuisibilitas potentialis. Haec ille.
Item praesenti distin. quaestio. secunda arti. secundo quaestio. tertia in solutione secundi argumenti sic dicit. Posito quod in eodem loco sint duo corpora per miraculum non sequitur aliquid contra communes animi conceptiones, neque contra diffinitionem linearum neque contra conclusionem geometriae. Quantitas enim dimensiua in hoc differt ab omnibus alijs accidentibus, quia habet specialem rationem indiuiduationis & distinctionis scilicet ex situ partium praeter rationem indiuiduationis & distinctionis, scilicet ex situ partium praeter rationem indiuiduationis & distinctionis quae sibi & alijs accidentibus communis est scilicet ex materia subiecta, si ergo vna linea potest intelligi diuersa ab alia vel quia est in alio subiecto, quae consideratio non est nisi de linea naturali, vel quia distat situ ab alio, consideratio est de linea mathematica etiam quae intelligitur praeter materiam, si ergo remoueatur materia, non potest esse distinctio linearum nisi secundum diuersum situm. Et similiter nec punctorum nec superficierum aut quarumque dimensionum, & sic geometra non potest ponere quod vna linea addatur alteri tanquam distincta ab ea nisi sit diuersa in situ ab ea, sed supposita distinctione subiecti sine distinctione situs & diuino miraculo intelligentur diuersae lineae quae non distant situ propter diuersitatem subiecti, & similiter diuersa puncta &c. Haec. ille. Simile dicit in scripto super Boetium de tri. & 1. quolibet. q. 22. in solutione secundi, vbi sic dicit. Duas lineas rectas mathematicas infra duo puncta est impossibile esse, quia in eis nulla alia ratio distinctionis potest intelligi nisi ex situ, sed duas lineas naturales esse infra duo puncta est impossibile quidem per naturam, sed possibile per miraculum, quia remanet alia ratio distinctionis in duabus lineis naturalibus ex diuersitate subiectorum corporum quae conseruatur virtute diuina etiam remota diuersitate situs. Haec ille. Et haec sufficiant ad dicta Durandi.
Ad primum Scoti contra eandem conclusionem dicitur quod in casu quo per diuinum miraculum duo corpora sunt in eodem loco & conseruantur a Deo in sua distinctione in eodem loco, manent principia essentialia intrirseca distinctionis illorum corporum quo ad suam entitatem scilicet duae materiae duae formae substantiales & duae dimensiones, sed non manent quantum ad sufficientem virtutem causandi naturaliter distinctionem illorum corporum licet habeant aliqualem virtutem distinctiuam, cui superadditur virtutis diuinae miraculum. Cuius ratio est, quia duae distinctae materiae vel dimensiones non sunt naturaliter natae distinguere duo corpora, nisi prout sunt in diuersis sitibus & locis. In tali autem casu deficit diuersitas situs exterioris & loci, ideo non sufficiunt naturaliter ad causandum numeralem distinctionem corporum. Cum enim non competit illis naturaliter talis modus essendi, consequenter non competit eis naturaliter talis modus causandi vel agendi sub tali modo. Cum autem contra hoc obiicitur quod tunc non solus Deus conseruat illam distinctionem sed cum causis secundis &c. Dicitur quod licet causae illae concurrant, tamen illae solae non sufficerent sub tali modo essendi nisi specialiter Deo concurrente contra solitum cursum naturae. Ideoque Deus solus dicitur hoc facere, quia principaliter & insolite hoc facit, & praestat dimensionibus talem modum essendi, & sub tali modo causandi distinctionem corporum, & vlterius, quia tollit a quantitate dimensiua suum solitum & naturalem effectum, quod nulla causa secunda facere potest scilicet expellere aliam dimensionem ab eodem situ. De praedictis Sanctus Thomas 2. quolibe. q. 20. sic dicit. Philosophus dicit in 4. phy. quod sicut subintrante cubo ligneo in aquam oportet quod cedat tantum de aqua vel aere, ita oportet quod cederent dimensiones separatae si vacuum poneretur. Cum ergo gloria non tollat dimensiones corporis. dico quod corpus gloriosum non potest naturaliter esse in eodem loco cum alio corpore propter aliquam proprietatem inditam. Haec ille. q. sequenti sic dicit. Duo corpora esse in eodem loco prohibentur peror dimensiones, quia materia corporalis secundum dimensiones diuiditur, dimensiones etiam secundum situm distinguuntur. Deus autem qui est omnium causa prima potest conseruare effectum inesse sine causis proximis. Vnde sicut conseruat in sacramento altaris accidentia sine subiecto, ita potest conseruare distinctionem materiae corporalis & dimensionum in ea absque diuersitate situs. Miraculose ergo potest fieri quod duo corpora sint in eodem loco &c. Haec ille.
Item super Boetium de trini. In his inquit quae apud nos sunt quae omnes esse corpora confitentur, ad sensum videmus quod adueniente vno corpore ad aliquem locum aliud corpus ab illo expellitur. vnde experimento patet talia duo corpora in eodem loco esse non posse. Quidam autem dicunt quod non prohibentur duo horum corpora ad hoc quod sint simulpropter aliquid quod sit de ratione corporis inquantum cornus. Sic enim sequeretur omnia duo corpora prohiberi ab hoc quod est esse simul, sed dicunt quod prohibentur ab hoc propter corpulentiam ipsorum, sed quicquid sit illud quod corpulentiam nominant siue densitas siue impuritas vel corruptibilitas aliquorum corporum vel etiam aliqua natura specialis naturae generali corporeitatis superaddita non potest esse causa huius prohibitionis. Inuenitur enim duplex comparatio corporum ad locum, vna secundum quam ponitur in illo vel in illo determinato loco, & haec comparatio sequitur naturam specialem huius vel illius corporis, sicut quod grauia ex natura grauitatis sunt deorsum. Alia vero comparatio est secundum quam dicitur esse simpliciter in loco. & haec comparatio sequitur corpus ex ipsa natura corporeitatis non propter aliud additum secundum hoc enim corpus est in loco quod loco se commetitur. Hoc autem est secundum quod est dimensionatum dimen sionibus aequalibus & similitudinibus dimensionibus loci. Dimensiones autem insunt cuilibet corpori ex ipsa corporeitate Esse autem plura corpora in eodem loco vel non esse, non respicit locum determinate, sed locum absolute. Vnde oportet quod causa huius impedimenti referatur ad naturam corporeitatis, ex qua conuenit omni corpori in quantum est corpus quod natum sit esse in loco, & si vltima sphaera non sit in loco, hoc non est nisi quia nihil potest esse extra ipsam, non autem propter defectum praedictae aptitudinis. Et ideo alij concedunt simpliciter quod nulla duo corpora possunt esse in eodem loco, & rationem huius referunt ad principia mathematica quae oportet saluari in omnibus naturalibus vt dicitur tertio coeli. Sed hoc non videtur conueniens, qua mathematica non contingit esse in loco nisi improprie & similitudinarie, vt dicitur primo de generatione, & ideo ratio praedicti impedimenti non est sumenda ex principijs mathematicis, sed ex principiis naturalibus, quibus proprie locus debetur.
Praeterea rationes mathematicae non sufficienter concludunt in materia ista, & si enim mathematica saluentur in naturalibus, tamen naturalia addunt aliquid super mathematica scilicet materiam sensibilem. Et ex hoc addito potest assignari ratio alicuius in naturalibus, cuius ratio in mathematicis non poterit assignari. In mathematicis enim non potest assignari ratio diuersitatis harum duarum linearum nisi propter situm. Vnde remota diuersitate situs non remanet pluralitas linearum mathematicarum, & similiter nec superficierum aut corporum, & propter hoc non potest esse vt corpora mathematica sint plura & sint simul, similiter de lineis & superficiebus, sed in corporibus naturalibus posset assignari ab aduersario alia ratio diuersitatis, scilicet ex materia sensibili etiam remota diuersitate situs, & ideo ratio illa, quae probat duo corpora mathematica non esse simul, non est sufficiens ad probandum duo corpora naturalia non esse simul. Et ideo accipienda est via Auicenus qua vtitur in sufficientia sua in tractatu per quem assignat causam prohibitionis praedictae ex ipsa natura corporeitatis per principia naturalia. Dicit enim quod non potest esse causa huius prohibitionis nisi illud cui primo & perdse conuenit esse in loco. Hoc est enim quod natum est replere locum. Formae autem non conuenit esse in loco nisi per accidens, quamuis aliquae formae sint principium quo corpus inclinatur ad hunc vel illum locum. Similiter nec materia per se considerata, quia sic intelligitur praeter omnia alia genera. vt dicitur septimo meta. vnde oportet quod materia secundum quod subest ei quod habet primam comparationem ad locum hoc prohibeat. Comparatur autem ad locum sub dimensionibus, & ideo ex natura materiae subiectae dimensionibus prohibentur plura corpora esse in eodem loco. Oportet enim esse plura corpora, in quibus natura corporeitatis inuenitur esse diuisa, quae quidem non diuiditur nisi diuisione materiae, cuius diuisio cum sit solum secum dum dimensiones respectu quarum est situs, impossibile est est hanc materiam esse distinctam ab illa nisi quando est distincta secundum situm, quod non est quando duo corpora ponuntur in eodem loco, vnde sequitur illa duo corpora esse vnum corpus, quod est impossibile. Cum ergo materia dimensionibus subiecta inueniatur in quibuscunque coporibus, oportet quaelibet duo corpora prohiberi ex ipsa natura corporeitatis, ne sint in eodem loco. Haec ille.
Et subdit in solutione primi argumen. Sicut duobus corporibus in eodem loco positis potest aliqua naturalis causa inueniri diuersitatis, sic diuina virtus potest ea quamuis sint vnita in situ in sua distinctione conseruare, & sic miraculose duo corpora esse in eodem loco fieri potest. Haec ille.
Ex quibus sequuntur sex: primum est quod naturalis effectus corporeitatis & corporis physici est expellere aliud corpus de suo proprio loco ex suo aduentu ad locum illum, secundum est quod distinctio corporum physicorum causatur ex distinctione dimensionum vel ex distinctione materiae per dimensiones distinctae:tertium est quod naturaliter distinctio dimensionum simul causat distinctionem corporum & distributionem eorum per diuersa loca & situs exteriores: quartum est quod diuina virtute dimensiones possunt suspendi a secundo effectu, licet non suspendantur a primo: quintum est quod in casu nostro dimensiones distinguunt duo corpora formaliter, non tanquam causa sufficiens aut principalis aut modo naturali, sed principalis causa efficiens distinctiua, non quidem formalis nec materialis, sed supplens in sufficientiam principiorum formalium & materialium, & conferens eis nouum modum essem di & causandi est diuina virtus: sextum est quod Deus potest conseruare effectum secundarium caussae formalis quamdo causa proxima formalis non sufficit ad eius conseruationem licet non posset conseruare primarium eius effectum sine sufficientia causae formalis vt patet in proposito de duplici effectu dimensionum, quorum quilibet potest dici formalis, licet secundus non ita proprie sit formalis sicut primus, sed possit dici effectus quasi causae efficientis.
Ad secundum dicitur quod situs qui est differentia quam titatis vel illam circunloquitur est formale & essentiale distinctiuum quantitatis dimensiuae, nec per quancunque potentiam partis vnius quantitatis possunt ab inuicem distingui sine diuersitate talis situs, nec vna quantitas ab alia: sed situs qui nominat speciale praedicamentum non est formale principium distinctiuum quantitatum, sed consequitur formale principium distinctiuum sicut effectus causam a qua tamen non potest naturaliter separari sicut in simili dicit Boe. de loco vnde Sanctus Thomas super Boetium de tri. in q. qua quaerit. vtrum loci varetas aliquid faciat ad diuersitatem secundum numerum sic dicit diuersitas secundum numerum causatur ex diuisione materiae sub dimensionibus existentis. Ipsa etiam materia secundum quod sub dimensionibus existit prohibet duo corpora esse in eodem loco, inquantum oportet duorum corporum distinctas esse materias secundum situm. Et sic patet quod ex eodem causatur diuersitas locorum in diuersis corporibus. Et ideo ipsa diuersitas locorum in se considerata est signum diuersitatis secundum numerum sicut est de aliis actibus praeter dimensiones primas interminatas. Sed si diuersitas loci consideretur secundum causam suam, sic planum est quod diuersitas loci est causa diuersitatis secundum numerum, & ideo Boe. ait quod varietas accidentium facit diuersitatem secundum numerum, quia omnibus alijs remotis in locorum diuersitate hoc ineuitabiliter verificariconstituit, quia scilicet nullum aliud accidentium quae exterius apparent in re completa, est ita propinquum ad causam diuersitatis secundum numerum sicut diuersitas locorum. Haec ille. Et sicut ipse dicit de loco, dicendum est de situ qui est ordo partium in loco. Talis enim situs non est formale distinctiuum quantitatis, nisi quantum ad suam causam quae est situs quae est differentia quantitatis, ex illo enim situ intrinseco causatur situs exterior, & ideo non omnino accidentaliter aut causaliter se habet ad dist inctionem quantitatum. Nam eius vnitas vel distinctio est naturale signum vnitatis vel distinctionis quantitatis ratione praedicta. Potest tamen solus Deus conseruare distinctos situs interiores & distinctas quantitates sine distinctione situs exterioris uel loci, quia potest suspendere causam a suo effectu vt dictum fuit. Et ideo simultas situs exterioris cum pluralitate interioris miraculosa est, quia situs interior non est natus distinguere quantitates ad inuicem nisi simul distinguat eas secundum situm exteriorem, de hoc Sanctus Thomas primo quolibet q. 21. sic dicit. Sicut est distinctio diuersarum partium vnius corporis secundum diuersas partes vnius loci per dimensiones, ita propter dimensiones diuersa corpora distinguuntur secundum diuersa loca &c. vt prius allegatum est in responsionibus ad Durandum.
Ad tertium patet solutio per praedicta, concludit enim quod situs exterior non est causa effectiua nec formalis distinctionis si secundum se accipiatur, sed si accipiatur secundum primam causam suam & radicem sic distinguit quantitates.
Ad quartum dicitur quod diuersa vbi existentia in diuersis corporibus subiectiue respectu eiusdem termini scilicet loci naturaliter repugnant & incompossibilitatem habent ratione incompossibilitatis suarum causarum, quarum vna aliam excludit scilicet diuisio diuisionem. Et cum dicit arguens quod duo respectus extrinsecus aduenientes sunt compossibiles respectu vnius termini &c. Dicitur quod hoc est verum quando neuter illorum totaliter adaequat terminum, vt patet in exemplis per eum adductis, secus est quando alter illorum adaequat & comprehendit suum terminum, sicut est in proposito, quia corpus locatum naturaliter adaequat suum proprium locum & econtra, & ideo naturaliter impossibile est duo corpora simul esse in eodem loco, vel duo vbi esse simul respectu eiusdem termini, scilicet loci. Illud autem quod dicit de incompossibilitate quanti ad quantum existendi in eodem loco &c. Conceditur similitudo vt patet multipliciter per praedicta, quia in tali miraculo quantitas dimentiua priuatur suo proprio effectu qui est excludere aliam dimensio. nem, & cum hoc nouum modum causandi distinctionem quanti a quanto scilicet sine distinctione situs exterioris. Ad argumenta vltimo inducta contra conclusionem patet responsio per praedicta vnde ad primum quod sumitur ex dictis Boetij de trini. satis ostensum est, quomodo vnitas vel varietas locorum se habeatad vnitatem vel distinctionem corporum.
Ad secundum dicitur quod incompossibilitas duorum corporum ad simul existendum in eodem loco non est effectus formalis quantitatis, sed effectus quasi causae efficientis, vel si sit effectus formalis non tamen primarius sed secundarius vt dictum est. tales autem effectus potest Deus suspendere a suis causis vel tales causas a talibus effecibus, cum possit suspendere albedinem ab actu albandi subiectum suum principale vt patet in eucharistia quod est maius.
Ad confirmationem negatur similitudo ibidem posita, quia alterius modi est repugnantia duorum corporum ad simul existendum in eodem loco & duorum contrariorum ad simul informandum idem subiectum, quia prima est quasi duarum causarum efficientium, secunda est quasi duarum causarum formalium. Deus autem potest suspendere effectum causae efficientis, non autem causae formalis potissime effectum primarium & mere formalem quem causat in proprio subiecto quod non est in proposito.
Ad tertium respondetur sicut ad secundum, quia duo corpora esse in eodem loco non est repugnantia mere formalis, sed causae efficientis.
Ad quartum dicitur quod duo indiuisibilia in continuo non possunt esse immediata, vt habetur sexto phy. Volsunt tamen esse simul sicut patet. 4. phytde superficie locantis & locati. Et vlterius similitudo illa non est ad propositum qua indiuisibilia non sunt proprie in loco sicut sunt corpora.
Ad quintum respondet Beatus Thomas distinc. 44. quaest. secunda articulo secundo. q. 3. in solutione secundi, vbi sic dicit. Supposita distinctione subiecti sine distinctione situs ex diuino miraculo intelligentur diuersae lineae quae non distant situ propter diuersitatem subiecti, & similiter diuersa puncta. Et sic duae lineae designatae in duobus corporibus quae sunt in eodem loco trahuntur a diuersis punctis ad diuersa puncta, vt non accipiamus punctum signatum in loco, sed in ipso corpore locato, quia linea non trahitur nisi a puncto quod est terminus eius &c. Haec ille. Ad argumentum pro conclusione respondet Sanctus Thomas dicens quod corpus Christi non habuit ex dotae subtilitatis quod possit esse cum alio corpore in eodem loco, sed hoc factum est virtute diuinitatis post resurrectionem sicut in natiuitate. vnde Gregorius in homelis d. quod illud corpus domini intrauit ad discipulos ianuis clausis quod ad humanos oculos per natiuitatem suam clauso exijt vtero virginis, vnde non oportet quod ratione subtilitatis hoc conueniat corporibus gloriosis. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant Dequa benedictus Deus. Amen