Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Sancti qui sunt in patria cognoscant orationes nostras
CIRCA quadregesimam quintam distinctionem quaeritur. Vtrum sancti qui sunt in patria cognoscant orationes nostras.
Et arguitur quod non, quia sicut sancti post mortem vident verbum, ita & Angeli de quibus dicitur Matth. 18. angeli eorum semper vident faciem Patris Sed angeli verbum videntes non propter hoc omnia cognoscunt, cum a nescientia minores a superioribus purgentur, vt patet per Dionysius 5. capit. coelest. Hierar. ergo nec sancti quamuis videant verbum in eo orationes nostras cognoscunt, nec alia quae circa nos aguntur. IN oppositum arguitur, quia super illud Iob. 14. Siue nobiles fuerint filij eius, siue ignobiles non intelligeret dicit beatus Gregorius in libro moralium. Hoc de animabus sanctis sentiendum non est, quia qui intus omnipotentis Dei claritatem vident, nullomodo credendum est quod sit foris aliquod quod ignorent: ergo sancti omrtones sibi factas cognoscunt. n hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Beati vident in verbo orationes vocales eis directas. Secunda. Beati vident in verbo deuotiones mentales eorum qui eis afficiuntur & cogitationes. Has duas conclusiones ponit Sanctus Thomas praesenti dist. quaestio. 3. artic. 1. vbi sic dicit. Diuina essentia est sufficiens medium cognoscendi omnia, quod patet ex hoc quod Deus videndo essentiam suam omnia intuetur, non tamen sequitur quod quicunque essentiam Dei videt omnia cognoscat, sed solum qui essentiam compraehendit, sicut nec aliquo principio cognito consequens est omnia cognosci quae ex principio cognoscuntur, nisi tota virtus principij compraehendatur: vnde cum animae sanctorum diuinam essentiam non compraehendant non est conueniens, vt omnia cognoscant quae per diuinam essentiam cognosci possunt. Vnde etiam de quibusdam inferiores angeli a superioribus edocentur, quamuis omnes diuinam essentiam videant, sed vnusquisque beatus tantum de alijs rebus necesse est vt in diuina essentia videat, quantum perfectio beatitudinis requirit. Hoc autem ad perfectionem beatitudinis requiritur vt homo habeat quicquid recte velit. Hoc autem recta voluntate quilibet vult vt ea quae ad ipsum pertinent cognoscat. Vnde cum nulla rectitudo desit sanctis volunt cogitare ea quae ad ipsos pertinent, & ideo oportet quod illa in verbo cognoscant. Hoc autem ad eorum gloriam pertinet quod auxilium indigentibus praebeant ad salutem, sic enim Dei cooperatores efficiuntur, quo nihil est diuinius, vt dicit Diony. 3. cap. Ecclesiast. Hierar. Vnde patet quod sancti cognitionem habent eorum quae ad hoc requiruntur, & sic manifestum est quod in verbo cognoscunt vota & orationes & deuotiones hominum qui ad eorum auxilium confugiunt. Haec ille.
Ex quibus potest formari ratio pro vtraque conclusione simul, quilibet beatus omnia illa videt in diuina essentia quae pertinent ad suae beatitudinis perfectionem, sed cognoscere cogitationes, affectiones, & voces beatis directas pertinet ad perfectionem suae beatitudinis: ergo beati talia cognoscunt. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum artic. arguitur contra conclusiones. Et quidem Durus contra ambas arguit in hunc modum di. In beatis hominibus & Angelis ponitur triplex cognitio scilicet naturalis beatifica & quaedam media quae est reuelatorum. Si quaeratur de prima cognitione an per eam beati cognoscant onrtrones nostras.
Dicendum est quod non saltem animae separatae. Et hoc patet dupliciter, primo quia naturalis cognitio animae separatae non est perfectior quam naturalis cognitio eiusdem animae coniunctae, alioquin fugiendum esset animae vniri corpori, si ex eius vnione ipsa efficetetur imperfectior, sed anima coniuncta corpori non cognoscit naturali cognitione cogitationes cordium nec exteriora facta absentium: ergo similiter anima separata non potest cognoscere cognitione naturali orationes nostras mentales, nec vocales viugrum absentium: secundo quia naturalis cognitio animae separatae communis est bonis & malis, licet mali non cognoscunt, nec cogitationes, nec facta viuentium, sicut dicit beatus Gregorius sumens argumentum de anima diuitis Epulonis qui ignorabat statum, & facta suorum fratrum: ergo nec animae beatae cognoscunt naturali cognitione facta vel cogitata viuentium. Si autem quaeratur an beati cognitione beata cognoscant orationes nostras mentales vel vocales.
Dicendum est quod non, quia illa quae quandoque cognoscuntur, & quandoque non, non pertinent ad cognitionem beatam, sed cognitio si quam habent beati de orationibus nostris mentalibus vel vocalibus non semper est in eis, quia si cognitio talium semper esset in eis, eadem ratione & cognitio omnium aliorum particularium contingentium, & sic non indigerent quod eis aliquid reuelaretur, quod falsum est, cum angeli qui non sunt animabus inferiores per reuelationem purgentur a nescientia multarum rerum, vt patet per Dion. ergo talis cognitio non est beata. Minor iam patet, sed maior probatur, quia cognitio beata est vna cognitio semper manens respectu vnius principalis obiecti eodem modo semper se habentis, & ideo impossibile est quod per eam aliquid de nouo cognoscatur nisi sit aliqua mutatio in obiecto repraesentante, vel in ipsa operatione, vel vtroque modo. Constat autem quod in obiecto non potest esse aliqua mutatio, nec in actione quin sit alia secundum numerum, nisi forte secundum intensionem mutaretur. In simplicibus enim formis non inuenitur aliud genus mutationis. Mutatio autem secundum intensionem non est in beatitudine, alioquin beatitudo essentialiter augeretur, quod nullus ponit, etiam si esset non sufficeret ad hoc quod aliquid de nouo cognosceretur, sed solum ad hoc quod prius cognitum intensius cognosceretur. Restat ergo quod in cognitione beata non est mutatio nisi sit alia secundum numerum, & sic non esset eadem beatitudo qua semper aliquis est beatus, quod est inconueniens. Relinquitur ergo quod ea quae non semper cognoscuntur a beatis, non cognoscantur cognitione beata, & haec fuit maior. Minor probata est, ideo sequitur conclusio. Si autem loquamur de cognitione reuelationis, sic dicendum est quod omnes beati cognoscunt orationes nostras siue mentales siue vocales, quae ad eos diriguntur, quia secundum beatum Augustinus & habetur in littera dist. 49. Ad beatitudinem requiritur quod vnusquisque habeat quicquid vult, nec velit aliquid inordinate, sed quilibet recta voluntate vult cognoscere ea quae ad ipsum pertinent, & ideo beati quibus nulla rectitudo deest, volunt cognoscere ea quae ad ipsos pertinent & cognoscunt, sed orationes quas ad eos dirigimus, ad eos pertinent tanquam ad mediatores inter nos & Deum: ergo beati illas orationes cognoscunt, & tamen hoc non fit cognitione nm turali vel beata, vt probatum est. Relinquitur quod sit cognitio reuelatoria quae pertinet ad beatitudinem accidentalem. Haec Durandus in forma. Contra easdem conclusiones possent adduci multa argumenta anglicorum doctorum quae recitata fuerunt 3. sent. dum de scientia animae Christi tractaretur, sed non oportet hic recitare. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum estad obiecta Durandi. Ad quae Petrus in hunc modum dicit. Posset inquit sustineri quod sancti etiam visione beatifica viderent orationes nostras, quia illa visione non solum vident diuinam essentiam, sed etiam quicquid ad eos pertinet, vt arguens dicit, sed ad ipsos pertinent orationes ad eos directae vt ipse arguens concedit: ergo illas vident visione beata. Nec obstat quod illa visio non variatur, quia possibile est quod beatus a principio suae visionis & beatitudinis videat in Deo omnes orationes ad se dirigendas in perpetuum, & sic postea propter hoc illa visio non mutatur. Nec obstat si dicatur quod quanto aliquis limpidius videt Deum, tanto plura inipso videt. Contingit autem plus orari sanctum minus videntem Deum, ideo &caet.
Dicendum enim quo& prima propositio est vera de visis per se perficientibus intellectum, sicut sunt quidditates credibiles, non autem de singularibus. Vel potest dici quod de nouo ea cognoscit cognitione non intensa, sed extensa ad plura obiecta, sicut aliquis obscurius videns speculum plura videt in ipso quandoque quam aliquis videns clarius, sicut si obscurius videns in facie sua habeat plures maculas vel res alias quae omnia videt in speculo viso, & non alius clarioris visus, qui pauciora habet in facie sua. Et per eandem rationem si videnti speculum superueniat macula in facie sua vel claritas quae prius non erat, videbit illam de nouo in speculo, non vtique visione interrupta nec intensa, quia nec positio, nec species eius, nec obiectum, nec lumen sunt intensa, quae sunt tota causa eius, sed visione extensa, ita & in proposito potest imaginari, quia licet in hoc sit dissimile, quod diuina essentia quantum est in se omnia repraesentat, & non relucent in ea ex parte sua aliqua de nouo sicut in speculo, tamen in alio est simile, scilicet quod secundum quod videns Deum est diuersimode dispositus non solum per lumen gloriae, sed etiam per dispositionem naturalem concurrentem diuersa ei diuina essentia repraesentat. Et si de nouo disponatur aliter etiam lumine non mutato plura repraesentabit. Sicut etiam aliqui dicunt quod post resurrectionem anima Deum clarius videbit etiam lumine non intenso. Quia autem dicit arguens de cognitione reuelatorum non videtur valere, quia reuelatio non est de illis quae specialiter ad vnumquemque pertinent, sed de illis quae generaliter ad statum Ecclesiae pertinent, de quibus in via est reuelatio prophetiae, quae tamen postquam reuelata sunt a Deo immediate vel mediante Angelo superiore, statim cognoscuntur visione beatifica secundum quosdam. Haec Petrus & bene quantum ad ea quae dicit in prima solutione. Concordat enim Sanctus Thomas prima parte quaestio. 12. articul. 10. vbi quaerit, vtrum videntes Deum per essentiam simul videant omnia quae in ipso vident, & respondet sic. Ea quae videntur in verbo non successiue, sed simul videntur. Ad cuius euidentiam videndum est quod nos non possumus simul multa intenlligere, quia multa per diuersas species intelligimus. Adiuersis autem speciebus non potest vnus intellectus simul actu in formari ad intelligendum per eas, sicut nec vnum corpus potest simul diuersis figuris figurari. Vnde contingit quod quando aliqua multa vna specie intelligi possunt simul intelliguntur, sicut diuersae partes alicuius totius, si singulae proprijs speciebus intelligantur successiue intelliguntur, & non semel. Si autem intelligantur omnes vna specie totius, simul intelliguntur. Ostensum est autem quod ea quae videntur in Deo, non videntur singula per suas similitudines, sed omnia per vnam essentiam Dei: vnde simul & non successiue videntur. Haec ille.
Item ibidem allegat dictum Augustnus vltimo de Trinitate ad propositum sic. d. Non erunt volubiles cogitationes nostrae ab alijs in alia euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram simul vno conspectu videbimus. Haec ille.
Ex quibus patet quod anima beata tot & eadem videt in verbo per visionem beatificam in primo instanti suae beatitudinis, quot & quae prius ibidem visura est in aeternum. Ex praedictis similiter patet quod alia quae postea subdit Petrus non sunt probabilia, puta quod eadem visione beatifica non intensa, sed extensa beatus nunc videat plura, nunc pauciora, vel quod de nouo videat aliqua nulla facta mutatione in visione beatifica. Quod aurem inducit de videntibus speculum, quorum vnus habet plures maculas in facie &c. non valet propter multa. Primo quia illi taliter videntes facies suas in speculo vident per diuersas species alterius rationis, & non per vnicam speciem numero, nec ratione, ideo nimirum si diuersa videant, & qui plura ibi viderit remissius videat speculum. Secundo quia ille qui de nouo aliquam faciei suae nouiter emergentem maculam videt, per aliam speciem quam prius videt. secus est de videntibus diuinam essentiam: tertio, quia vt alias dicetur visio rerum in diuina essentia non per omnia assimilatur visioni rerum in speculo, & propter multa alia similitudo non valet. Vlterius illa quae dicit Petrus, de reuelatorum cognitione parum valent, quia reuelatio potest esse de pertinentibus ad aliquem beatum in particulari.
Ad argumentum contra conclusionem respondet Sanctus Thomas praesenti dist. quaestio. 3. artic. 1. in solutione quarti sic dicens. Quamuis videntes verbum non sit necessarium omnia in verbo videre, vident tamen ea quae ad perfectionem beatitudinis eorum pertinent. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen.