Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum essentia divina ab intellectu creato per aliquam similitudinem videatur
TERIVS circa quadragesimamno nam distinctionem quaeritur. Vtrum essentia diuina ab intellectu creato per aliquam similitudinem videatur.
Et arguitur quod sic, quia intellectus in actu est intellectum in actu, sicut sensus in actu est sensibile in actu, hoc autem non est nisi inquantum sensus informatur similitudine rei sensibilis, & intellectus similitudine rei intelligibilis vel reiintellectae: ergo si Deus ab intellectu creato videtur in actu oportet quod per aliquam similitudinem videatur.
In oppositum arguitur, quia dicit Augustinus 15. de trin. quod cum Apostolus dicit videmus nunc per speculum in aenigmate, speculi & aenigmatis nomine quaecunque similitudines ab Apostolo significatae intelligi possunt, quae accommodatae sunt ad Deum intelligendum, sed videre Deum per essentiam non est visio aenigmatica vel specularis, sed contra eam diuiditur: ergo diuina essentia non videtur per similitudinem.
Inhac quaestione sunt tres articuli. In primo. ponentur conclusiones In secundo obiectones. In tertio solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Diuina essentia per nullam creatam similitudinem ipsam repraesentantem videri potest. Hanc ponit Sanctus Thomas 1. parte q. 12. art. 2. vbi sic dicit. Ad visionem tam sensibilem qua m intelligibilem duo requiruntur scilicet virtus visiua & vnio rei visae cum visu, non enim fit visio in actu nisi per hoc quod res visa quodammodo est in vidente, & in rebus quidem corporalibus apparet, quod res visa non potest esse in vidente per suam essentiam, sed solum per suam similitudinem, sicut similitudo lapidis est in oculo per quam sit visio in actu, non ipse lapis, si autem esset vna & eadem res, quae esset principium visiuae virtutis, & quae esset res visa, oporteret videntem virtutem visiuam habere ab illa re, & forma per quam videret. Manifestum est autem quod Deus est auctor intellectiuae virtutis, & ab intellectu videripotest, & cum ipsa intellectiua virtus creaturae non sit Deiessentia, relinquitur quod sit aliqua participata similitudo ipsius Dei qui est primus intellectus, vnde & virtus intelligibilis creaturae lumen quoddam intelligibile dicitur quasi a prima luce deriuatum, siue hoc intelligatur de virtute naturali, siue de aliqua perfectione supperaddita gratiae vel gloriae. Requiritur ergo ad videndum Deum aliqua similitudo ex parte visiuae potentiae, qua scilicet intellectus fit efficax ad videndum Deum, sed ex parte rei visae, quam necesse est aliquomodo vniri videnti per nullam similitudinem creatam Dei essentia videri potest. Primo quidem, quia sicut dicit Dionysius cap. de diui. nom. per similitudines inferioris ordinis rerum nullo modo possunt superiora cognosci, sicut per speciem corporis non potest cognosci essentia rei in corpore, multo ergo minus per speciem creatam quantamcunque potest videri Dei essentia. secundo. Quia essentia Dei est ipsum ee eius quod nulli formae creatae competere potest, non potest ergo aliqua forma creata esse similitudo repraesentans videnti Dei essentiam. tertio Quia diuina essentia est aliquid incircunscriptum continens in se supereminenter quicquid potest significari vel intelligi ab intellectu creato, & hoc nullo modo per aliquam speciem creatam repraesentari potest, quia omnis forma creata est determinata secundum aliquam rationem vel sapientiae, vel virtutis, vel ipsius esse, vel alicuius huiusmodi: vnde dicere Deum per similitudinem videri est dicere diuinam essentiam non videri, quod est erroneum. Dicedum est ergo, quod ad uidendum diuinam essentiam requiritur aliqua similitudo ex parte visiuae potentiae, scilicet lumen gloriae confortans intellectum ad videndum Deum, de quo dicitur in Psal. In lumine tuo videbimus lumen non autem per aliquam similitudinem creatam Dei essentia videri potest, quae ipsam diuinam essentiam repraesentet vt in se est. Haec ille. Eandem conclusionem ponit quarto sententiarum distinctio. 49. quaestio. secunda articulo primo &e multis alijs locis ex quibus patent multae rationes in forma pro conclusione.
Secunda conclusio. Ad videndum diuinam essentiam requiritur quod ipsa diuina essentia vniatur intellectui nostro vt intelligibilis forma. Hanc ponit Sanctus Thomas quarto sententiarum distinctio. 49. quaestio. secundum da articulo primo. Vbi positis multis falsis opinionibus subiungit. Alius modus intelligendi substantias separatas ponitur ab Auicenna in sua metaphysica seilicet quod substantiae separatae intelliguntur a nobis per intentiones suarum quidditatum, quae sunt quaedam ipsarum similitudines non abstractae ab eis, quia ipsaemet sunt immateriales, sed impressae ab eis in animabus nostris, sed hic modus nobis non videtur sufficere ad visionem diuinam quam quaerimus, constat enim quod omne quod recipitur in aliquo est in eo per modum recipientis, & ideo similitudo diuinae essentiae impressa ab ipso in intellectu nostro erit per modum nostri intellectus. Modus autem intellectus nostri deficiens est a perfecta repraesentatione diuinae similitudinis, defectus autem perfectae similitudinis tot modis potest accidere, quot modis dissimilitudo inuenitur. Vno enim modo est deficiens similitudo quando participatur forma secundum eam dem rationem speciei, sed non secundum eundem modum perfectionis, sicut est similitudo deficiens eius quae habet parum de albedine ad eum qui habet multum.
Alio modo adhuc magis est deficiens quando non peruenit ad eandem rationem speciei, sed tantum ad eandem rationem generis, sicut est similitudo inter illum qui habet colorem citrinum & illum qui habet colorem album. Alio modo adhuc magis deficiens est quando ad eandem rationem generis non pertingit, sed tantum secundum analogiam, sicut est similitudo albedinis ad hominem in eo quod vtrunque est ens. & hoc modo est deficiens omnis similitudo, quae est in creatura recepta respectu diuinae essentiae. Ad hoc autem quod visus cognoscat albedinem oportet quod recipiatur in eosimilitudo albedinis secundum rationem suae speciei, quamuis non secundum eundem modum essendi quia habet alterius modi esse forma in sensu & in re extra animam. Si enim fieret in oculo forma citrini non diceretur oculus videre albedinem, & similiter ad hoc quod intellectus intelligat aliquam quidditatem oportet quod fiat in ea similitudo eiusdem rationis secundum speciem, quamuis forte non sit idem modus essendi vtrobique: non enim forma existens in sensu vel in tellectu est principium cognitionis secundum modum essendi quem habet vtrobique, sed secundum rationem in qua communicat cum re exteriori, & ita patet, quod per nullam similitudinem receptam in intellectu creato potest Deus intelligi, ita quod eius essentia videatur immediate, vnde etiam quidam ponentes diuinam essentiam solum per hunc modum videri dixerunt quod ipsa diuina essentia non videbitur, sed quidam fulgor quasi radius ipsius, unde nec iste modus sufficit ad visionem diuinam quam quaerimus, & ideo accipiendus est alid modus, quem etiam quidam philosophi posuerunt scilicet Alexanus & Auerrois in tertio de anima. Cum enim in qualibet cognitione sit necessaria aliqua forma qua res cognoscatur aut videatur fotua ista, qua intellectus perficitur ad videndum substantias separatas non est quidditas quam intellectus abstrahit a rebus compositis, vt dicit prima opinio, nec aliqua impressio relicta a substantia separata in intellectu nostro vt dicebat secunda, sed est ipsa substantia separata, quae coniungitur intellectui nostro, ut forma, vt ipsa sit quod intelligitur, & quo intelligitur, & quicquid sit de aliis substantijs separatis, tamen istum modum oportet nos accipere in visione Dei per essentiam, quia quacunque alia forma formaretur intellectus noster non posset per eam duci in essentiam diuinam, quod quidem non debet intelligi quasi diuina essentia sit vera forma intellectus nostri, vel quod ex ea & intellectu nostro efficiatur vnum simpliciter sicut in naturalibus ex inateria & forma naturali, sed quia proportio essentiae diuinae ad intellectum nostrum est sicut proportio formae ad materiam, quandocunque enim aliqua duo quorum vnum est perfectius altero recipiuntur in eodem receptibili, proportio vnius illorum ad alterum, scilicet perfecti ad minus perfectum est sicut proportio formae ad materiam, sicut lux & color recipiuntur in diaphano, quorum lux se habet ad colorem sicut forma ad materiam, & ita cum in anima recipiatur vis intellectiua & diuina essentia inhabitans, licet non per eundem modum essentia diuina se habebit ad intellectum sicut forma ad materiam, & quod hoc sufficiat ad hoc quod intellectus possit videre ipsam diuinam essentiam per essentiam. Hoc modo potest ostendi, sicut enim ex forma naturali, qua aliquid habet esse, & ex materia efficitur vnum ens simpliciter, ita ex forma qua intellectus intelligit & ipso intellectu fit vnum in intelligendo, in rebus autem naturalibus res per se subsistens non potest esse forma alicuius materiae, nulla res habeat materiam partem sui, quia non potest esse vt materia sit forma alicuius, sed si illa res per se subsist ens sit forma tantum, nihil prohibet eam effici formam alicuius materiae, & fieri quod est ipsius, compoliti sicut patet de anima intellectiua. In intellectu autem oportet accipere ipsum intellectum in potentia quasi materiam, & speciem intelligibilem quasi formam, & intellectus in actu intelligens erit quasi compositum ex vtroque. Vnde si sit aliqua res per se subsistens, quae non habeat aliquid in se praeter illud quod est intelligibile in ipsa, talis res poterit esse forma qua intellectus intelligit, res autem quaelibet est intelligibilis secundum id quod habet de actu, non secundum id quod habet de potentia, vt patet, 9. Metaphy. Et huius signum est quod oportet formam intelligibilem abstrahere a materia & ab omnibus proprietatibus materiae, & ideo cum essentia diuina sit actus purus, poterit esse forma qua intellectus intelligit, & hic erit visio beatificans, & ideo magister dicit in prima dist. secundi, quod vnio animae ad corpus est quoddam exemplum illius beatae vnionis qua spiritus vnietur Deo. Haec ille.
Similia dicit de veritate. q. 8. ar. 1. Item secundo contra gen. cap. 50. & prima parte. q. 12. art, 2. in solutione tertij. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Ad videndum intellectualiter aliquod obiectum requiritur & sufficit forma perfecte repraesentans illud, sed diuina essentia sola sufficit perfecte representare seipsam in visione intellectuali. ergo illa requiritur & sola sufficit. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones, & quidem contra primam conclusionem argus. Aureolus in suo quolibet multipliciter, & primo quidem arguit contra probationes illius conclusionis Dicit enim sic in forma. Si debeat tolli species a beatifica visione, hoc non facit ratio facialis & clarae notitiae, nec finitatio seu limitatio speciei creatae propter opinionem, quae has rationes assignat. Primam quidem sic assignat. Nulla similitudo speciei finita potest repraesentare diuinam essentiam, quod patet primo auctoritate Diony. de di. no. ca. 1. qui dicit, quod per similitudinem inferioris ordinis rerum non possunt superiora cognosci, sicut per spem corporis non potest cognosci essentia rei incorporeae. Species autem creata inferioris ordinis est quam diuina essentia. Secundo. Quia essentia Dei est ipsum suum esse, quod nulli formae creatae competit, & per consequens eam repraesentare non potest.
Tertia ratio est. Quia nullum limitatum per rationem sapientiae vel bonitatis vel ipsius esle potest esse similitudo eius quod est incircumscriptum & continens superessentialiter quicquid significari aut intelligi ab intellectu creato potest, sed talis est diuina essentia. ergo nulla creata species potest eam repraesentare. Secundam rationem assignant ex claritate intuitiuae notitiae, quia prout ait Austinus 15. de trinitate cum Apostnes dicit. Videmus nunc p speculum in enigmate, speculi & aenigmatis nomine quaecunque similitudines significatae ab Apostolo intelligi possunt, quae accommodatae sunt ad intelligendum Deum, sed videre Deum per essentiam non est cognitio aenigmatica & specularis, sed clara & facialis. ergo non videtur per speciem, sed hoc dicere est dicere quod Deus in se non uideatur, sed pertheophanias & speculum, quod est absurdum vel errorem. Sed his non obstantibus probo propositionem. Primo quia limitatio non impedit quin actus quo videtur diuina essentia sit expressissima similitudo ipsius, sed actus quo videtur diuina essentia, est, quid limitatum & finitum. ergo aliqua res limitata & finita potest esse expressa similitudo diuinam essentiam repraesentans. Maior patet per Auguus 7. de trinitate cap. 16. qui ait, quod simillima est cognitio visio cognitionis rei illi, vnde formatur & ex quo gignitur, & 14. de trinitate cap. 17. dicit. Tunc perfecta erit Dei similitudo in mente quando Dei perfecta erit visio. Apostolus enim Ioannes ait, Scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicut est. Hinc apparet tunc in ista imagine Dei plenam similitudinem fieri, quando eius plenam perceperit visionem. Haec ille, & cap. 6. dicit. Cogitationem qua formatur mentis intuitus imaginem rei esse. Similiter & Anselmus dicit Monol. 33. quod nulla ratione negari potest cognitionem rei esse imaginem eius tanquam ex eius impressione formatam. Ratione etiam patet. Illud enim quod vltimate facit formaliter vt res aliqua menti appareat, luceat, & sit praesens in esse prospecto & conspicuo est illius rei expressiua similitudo, hoc patet. esse enim apparens rosae, quae intellectui obijcitur, nulla rosa existente, illud non est reale, sed rationis tantum vel intentionale, & ideo nihil est ex se, sed oportet quod reducatur ad aliquid reale ex cuius denominatione sit. Illud autem in mente est quaedam res quae est relucentia & apparitio & praesentialitas & similitudo conspicua rei, obiectum enim quod sic apparet & relucet relucentia & apparitione expressiua apparet & lucet, sed actus diuinae visionis est illud, quo formaliter vltimate diuina essentia menti apparet obijcitur & lucet in esse conspicuo & prospecto, da enim quod nulla alia mutatione facta nec ex parte Dei nec ex parte beati Deus adnihilet visionem in mente beati, constat quod non est apparens, lucens, nec conspicua Deessentia illi menti, sed aberit secundum esse prospectum & hoc est commune omni actui cognitiuo. Nullus enim habet in prospectu mentis rem nisi dum actu de illa cogitat. vnde Augustinus de trinitate cap. 6. Tanta est vis cogitationis, vt nec ipsa mens sit in prospectu suo, nisi dum se cogitat, nec aliter possit esse in conspectu suo nisi cogitando. Sequitur. multarum disciplinarum peritus, ea quae nouit eius memoria continentur, nec tamen est aliquid in conspectu mentis suae nisi dum cogitat, & libro dicit, quod res lucet in cogitatione virtute ipsius. ergo ipsa visio est expressissima diuinae essentiae imago, & expressissima similitudo illius. Minor autem quod actus sit res limitata patet, quia est creata, & accidens in determinato genere qualitatis. Ad motiua vero in oppositum patet.
Ad primum quidem dicitur quod similitudinem esse inferiorum ordinum quam sit res cognita intelligi potest dupliciter. Vno modo essentialiter, quasi ipsa sit per essentiam inferior & sic constat quod omnis similitudo in intellectu existens vel de Angelo vel de quauis substantia est ordinis inferioris, cum accidens inferius sit substantia, nec sic intelligit Dionyu vel potest intelligi obiectiue, & sic Dionysius intendit, quod per similitudinem inferioris ordinis rerum, hoc est quae repraesentat inferiora, non possunt superiora cognosci. Vnde exemplificat quod per speciem corporis non potest essentia incorporea cognosci, non ergo ex hac auctoritate potest inferri nisi quod Dei essentia videri non potest per speciem alicuius creaturae, sed quin per speciem creata non repraesentantem creaturam, sed solam Dei essentiam non infertur. vnde in argumento committitur fallacia figurae dictionis uel amphibologiae cum dicitur, per speciem rei inferioris ordinis non possunt superiora cognosci, quia vel potest intelligi intransitiue scilicet per speciem quae est per essentiam suam inferior in ordine, & sic falsa, vel transitiue quasi per speciem quae est de re inferioris ordinis, & sic est vera, non solum comparando speciem rei inferioris ordinis ad cognitionem rei superioris ordinis, immo etiam econuerso, quia per speciem angeli non potest homo cognosci. Ad secundum dicitur quod peccat secundum non causam, vt causam, nam non causa vt causa est quod non possit species repraesentare Deum qui est suum esse propter hoc quod species est non suum esse, sicut patet, quod species quae vere est accidens & inhaerens potest repraesentare substantiam & subsistens, vnde nulla esset ratio quae vellet ostendere quod Angelus non potest habere similitudinem archangeli, quia angelus in essendo subsistit, omnis autem similitudo accidentalis inhaeret & non subsistit, & ratio huius est, quia repraesentatio fundatur super qualitatem & conformitatem, non autem super existentiam vel inhaerentiam. vnde accidit rei repraesentanti quod subsistat vel inhaereat, vel quod sit suum esse vel non sit. Quamuis etiam falsum assumat scilicet quod species non sit suum esse, vt alias ostensum fuit quod esse non est nisi affirmatio essentiae verae dicens ipsam vt Commentator dicit 5. metaphystext. cap. 5. & per consequens omnis res est suum esse realiter, quamuis differat secundum modum concipiendi Ad tertium dicendum quod proposito cui innititur non est vera scilicet quod illud quod est incircumscriptum continens in se supereminenter quicquid potest significari vel intelligi ab intellectu creato non possit repraesentari per speciem finitam & limitatam, probatum est enim quod actus visionis simillimus est diuinae essentiae exhibens eam praesentem facialiter inesse apparenti & cognito, & tamen est quid finitum. Hoc patet si ponderetur proposito, quae est quod species rei infinitae dicitur infinita. Secundum hoc enim scientia de diuinitate esset infinita. vnde cum repraesentatio fundetur super qualitates, superioritas autem & inferioritas fundetur super quantitatem, est mutare quale inquantum cum arguitur, hoc est similitudo infiniti. ergo hoc est infinitum, quod in exemplo sensibili patet, quia per speciem in pupilla describitur simili tudo medietatis caeli aeque repraesentans eam ac si aequaretur sibi in quantitate. Secundo inquit, probo propositionem, quod clara notitia & intuitiua hoc nullo modo impediat, constat enim quod notitia rei praesentis per uisum corporeum appraehensa, & clara & facialis notitia non impeditur per hoc quod ponitur species tanquam ratio videndi, & per consequens etiam non est verum quod qui poneret diuinam essentiam videri per speciem tanquam per rationem videndi poneret diuinam essentiam non uideri aut aenigmate cognosci. Prima. Illud quod ponit aenigmata & tollit notitiam facialem est medium creatum se tenens ex parte obiecti, quia attingit illud medium & non diuinam essentiam per se, non autem tollit facialem notitiam medium, quod est ratio cognoscendi, quia in illam non fertur, sed immediate in obiectum, quamuis ratio tendendi sit species. ergo non tollitur facialis notitia si species ponatur isto modo. Quod de Augustinus inducitur patet, quod non intelligit de quacunqne creata similitudine, quae adhibetur ad intelligendum Deum secundum modum rationis intelligendi, sed de illa quae adhibetur secundum modum medij obiecti secundum quod dicitur Roma. cap. 1. Inuisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur & sic ponere quod diuina essentia videatur per speciem mediam in errorem. vnde patet quod contingit aequiuocatio de medio in toto processu. Haec ille.
Secundo principaliter arguit probando, quod Deus videtur in patria per creatam similitudinem, quia per actum quae est vera similitudo obiecti, & hoc est commune omnipotentiae cognoscitiuae, scilicet quod nulla alia species est in ea formaliter aut similitudo alia, nisi actus qui simillimus est ipsi rei, sic quod actus non addit vltra speciem nisi actualem repraesentationem. Hanc autem propositionem quae vt dicit forte videtur noua, probat duplici ratione. Prima fundata in auctoritate, secunda tenente ex se, quia secunqum Augustinum de moribus ecclesiae contra Manicheos verus ordo in se habet ut cum aliquid dicimus rationem praecedat auctoritas, nam infirma potest videri ratio, quae cureddita fuerit, auctoritatem postea per quam confirmetur assumit, sed quia caligantes hominum mentes consuetudine tenebrarum perspicuitati aut certitudini rationis aspectum idoneum attendere nequeunt, saluberrime compertum est vt in lucem veritatis aciem titubantem inducat auctoritas primo ergo auctoritate in ratione fundata apparet propositio, si enim vel in intellectu vel in sensu quae sunt potentiae cognoscitiuae, poneretur aliqua similitudo distincta ab actu, & non esset ipsa similitudo. 1. species & actus qui imprimitur ab obiecto, sequeretur quod primum receptiuum in sensu non esset ipsa visio, & intellectio non esset purum pati ab obiecto, & hoc patet, quia secundum ponentes species distinctas realiter ab actu, & simul tempore potentia respiciat vtrumque, tamen ordine naturae prius respicit speciem, per quam facta in actu primo elicit actum qui est cognoscere, intelligere, vel videre & ita cognoscere non est purum pati ab obiecto, nec primum impressum in potentia, sed sancti & philosophi dicunt quod primum impressum ab abiecto in potentia est actus ipse, vt pote visio & intellectio. Et de sanctis quidem patet. Nam Augustinus de quantitate animae cap. 12. dicit. Quid patiuntur oculinisi ipsum visum cum videatur, si enim me interrogares, quid pateretur aegrotans, aegritudinem responderem. Cur ergo interroganti quid videns patiatur, non recte visum ipsum responderem? Similiter. 11. de trin. ca. 2. dicit, quod illa informatio quae visio dicitur a solo corpore quod videtur imprimitur, & subdit quod tardioribus ingeniis difficile persuaderi potest in nostro sensu imaginem rei impressam visibilem formari, & eandem formam esse visionem, & infra, imago rei impressa sensui est visio sensus ve formatus, & concludit quod imago rei quae fit in sensu est visio. Similiter eodem libro cap. 9. dicit, quod 4. reperiuntur species quasi gradatim natae altera ex altera. Ex specie quippe corporis quod cernitur exoritur illa species, quae fit in sensu cernentis, & ab hac ea quae fit in memoria, & ab hac ea quae fit in acie cogitantis, & subdit quod duae istarum sunt visiones scilicetilla quae fit in sensu cernentis, altera in acie cogitantis, popterea duas in hoc animae trinitates volui commendare, vnam cum visio sentientis formatur ex corpore, aliam cum visio cogitantis formatur ex memoria. Memoriam autem nolui, quia non sola visio Dei cum forma memoriae commendatur. Ex quo patet, quod forma quae imprimitur sensui est ipsa visio, & quae imprimitur aciei cogitantis, non autem illa quae imprimitur memoriae, quia non est potentia cognitiua. Similiter Anselmus Mon. c. 33. dicit, quod nulla ratione negari potest, cum mens rationalis cogitando intelligit, imaginem nasci in sua cogitatione, immo ipsam cogitationem esse imaginem, & concludit quod mens rationalis cum se cogitando intelligit, habet secum imaginem suam ex se natam. i. cogitationem ad similitudinem quasi sua impressione formatam. Similiter philosophus secundo de anima expresse dicit, quod idem est actus sensibilis & sensus, &eadem est actio sensibilis & passio sensus, & ponit exemplum Commentator commento. 138. di. verbi gratia. Sonare est actio soni, audire est passio sensus audientis. & verbi gratia in visu, passio uisus est uidere, licet sit in figura nominis agentis, actio vero sui sensibilis, quod est color caret nomine in lingua graeca. Nunc autem cum actio sensibilis sit impressio speciei, nisi ipsa species esset ipsa sensatio formaliter, sed aliquid consequens aliud a specie, non esset verum quod actio sensibilis & passio sensibilitatis essent idem secundum rem. Similiter philosophus tertio de anima postquam dixit, quod intelligere est pati, declarans modum illius pati dicit, quod esse susceptiuum speciei, ipsum intelligere appellans speciem, & ideo Commentator commento. 25. ait, quod intelligere est in cap. passionis & passiuus non actio, & tamen esset actio, si per speciem intellectus eliceret actum. Dicit etiam commento, 31. quod abstrahere nihil aliud est quam facere intentiones imaginatas intellectas in actu postquam erant in potentia intelledte, intelligere vero nihil aliud est quam recipere has intentiones. Constat autem quod ibi uocat intentiones ipsas species, ergo secundum mentem sanctorum & philosophorum non est aliud actus cognoscitiuus in quacunque potentia apprehensiua nisi receptio similitudinis aut speciei aut formae reicognitae, & per consequens in ea non est alia species ponenda.
Nec valet si dicatur, quod auctoritates istae intelligendae sunt per causalitatem & non formaliter, vt sit sensus quod species sit intellectio aut sensatio quod est causa earum. Hoc vtique non valet. tum quia secundum hunc modum possent omnes propositiones essentiales infirmari. vnde posset dic quod homo est animal per causalitatem, tum quia talis modus loquendi improprius est, nec vsitatur in philosophia, quia est causa deceptionis. In hoc enim differt philosophia Aristele ab illa Platonis, quia ille loquebatur metaphorice, iste vero sub proprijs verbis.
Tum quia Philosophus & Augustinus non probarent illud, ad quod adducunt has propositiones, si intelligantur per causalitatem sicut apparet deducenti illud quod Augustinus dicit. 11. de trinitate. Intendit enim probare quadam trinitatem in sensu, accipiendo pro parente corpus visibile & pro prole formam impressam ac visionem ipsam, pro tertio vero intentionem copulantem, si ergo intelligeret quod forma & visio essent duae res, & quod forma esset visio percausalitatem, & non essentialiter, tunc haberet quaternitatem, quia duas proles impressas ab obiecto sub ordine quodam scicespeculationem & visionem, cuius oppositum ipse intendit. Similiter philosophus in secundo de anima non probaret, quod cognoscens visionem scilicet sensus communis cognosceret colorem seu colorationem ex hoc quod idem est actus sensitiui & sensibilis, nisi intelligeret quod primum impressum a sensibili est ipsa sensatio, vt a colore coloratio oculi intentionalis quae est visio vti etiam Commentator ait, quod intelligere nihil aliud est quam recipere intentiones intellectas non potest ergo glosari quod hoc sit dictum per causalitatem, quia falsum diceret, cum effectus sit aliud a causa.
Secundo inquit idem patet ratione dicente propter quid. Illud enim quod existens in potentia cognitiua est sibi formaliter ratio et res sibi appareat principaliter obiectiue est formaliter actus cognoscendi. constat enim quod actus cognoscendi non est nisi quaedam formalis apparentia. vnde & graeci vocant fantasiam & apparentiam, & propter hoc Augustinus vt supra allegatum est. 9. de trinitate dicit, quod ista est vis cogitationis quod facit rem esse in conspectu, vnde & conspicere nihil aliud est quam in conspectu habere, cognoscere autem & aspicere idem est, sed omnis similitudo formalis existens in potentia cognitiua vltimate disposita est illud quod formali:er facit eidem potentiae rem praesentialiter & obiectiue apparere, & hoc patet ex dicto philosophi, tertio de anima per dictum Anaxagorae approbantis, quod si intellectus haberet penes se aliquam connaturalem speciem, faceret apparere illud cuius haberet speciem, & quod hoc prohiberet speciem extranei apparere, & quasi obstrueret intentionem, & per hoc quod Auicnus dicit, quod impossibile erat quod in intellectu remaneret species, quia cum sit potentia cognitiua, semper appareret quandiu in ipso esset, species, per quam obiectum apparet, propter idem etiam memoria non ponitur virtus aporahensiua, quia species ibi existentes non semper faciunt lucere obiectum.
Et ratio huius potest patere, quia speciei& similitudinis est repraesentare, vnde ponentes species dicunt eas necessarias vt repraesentent obiectum, & manifestum est quod omnis similitudo repraesentatiua sui similis est expressiua, & per consequens cum repraesentare sit rem praesentem facere, patet quod si ponitur similitudo in aliqua potentia cui potest fieri repraesentatio, qualis est cognoscitiua exhibebit actu rem praesentem, igitur omnis similitudo existens in potentia cognitiua vltimate disposita est actus cognoscitiuus, sed si praeter actum poneretur alia species sequeretur, quod essent duo actus, quia adhuc illa species repraesentaret obiectum, & ipsum faceret apparere, vt dicit philosophus.
Sed forte dicetur quod species non ponitur vt repraesentet obiectum, quia hoc competit actui, sed vt sit intellectui ratio agendi, vel ut coagat intellectui, ac si obiectum esset praesens, vnde patet quod tenet vicem obiecti in eliciendo actum. Hoc autem non valet, quantumcunque enim coagat, adhuc ex vi suae essentiae in intellectu est illud quo formaliter obiectum, cuius est similitudo, repraesentatur, ac praesentialiter apparet, non enim potest species separari ab actu suo proprio, sed actus proprius speciei est repraesentatio, immo non est nisi repraesentatio obiecti, ergo absque hoc quod coagat ad productionem alterius similitudinis ipsa deiosa formaliter repraesentaret. Et confirmatur, quia quod inest alicui per rationem communem, inest cuilibet participanti illam, sed actui in est quod exhibeat obiectum & faciat formaliter apparere ex hoc quod est similitudo & repraesentatio obiecti. ergo & hoc inerit speciei alteri si ponatur.
Confirmatur etiam, quia talis species & actus non differrent nisi sicut expressior similitudo & minus expressa, & sic sicut maior similitudo & minor, & per consequens non differrent nisi per magis repraesentare & minus, in aliquo ergo gradufaceret apparere obiectum species praedicta, & per conse. quens esset quaedam cognitio & quoddam conspicere.
Fote etiam dicetur, quod nec actus nec species exhibent obiectum praesens, nec constituit in esse apparenti, & ita ratio cessat, sed hoc dici non potest, negans enim quin obiectum aliquod esse intentionale habeat & prospectum in actu intellectus, negat vniuersale, negat intentiones secundas, negat relationes rationis, & vniuersaliter negat etiam scientiam esse de rebus, & veritatem omnium enunciationum, & ponit quod anima nihil apprehendit & cognoscit nisi proprias passiones, & illud quod est in ea. Negat quidem vniuersale, quia constat quod nec actus intellectus, nec aliquid extra existens est vniuersale, sed particulare iuxta dictum Porphirij. Species in solis nadis purisque intellectibus positae sunt. Et ideo vniuersale nihil est, vel non habet esse nisi in anima obiectiue, & secundum esse intentionale & apparens, secundae autem intentiones & relationes & entia rationis non hatest esse reale, nec in anima nec extra, sed tamen esse cognitum.
Similiter si actus intellectus, quo enunciatur quod rosa est flos terminatur ad speciem vel ipsum actum, sequitur quod illa proposito est falsa, quia species rosae non est species floris, nec actus est actus, sequitur etiam quod scientia de ista propositione non est de rebus, & vniuersaliter quod quid est quod lucet in fantasmate cum sit aliud a fantasmate & ab actu intellectus necesse est quod ponatur subsistere sicut posuit Plato, vel habeat esse intentionaliter, & secundum esse apparens, & ad hoc esset intentio Augustinus 14. de tri. c. 6. vbi dicit, quod tanta est vis cognitionis quod nihil est in prospectu mentis nisi illud vnene cogitat, & subdit quod anima cogitando se congeminat se, vt sit in se conspiciens, & ante se conspicua, & tota doctrina philosophi & Augustinus vbi loquuntur de actibus cognitiuis hanc veritatem clamant scilicet quod res sunt secundum esse apparens cognitum praesentiale & prospectum vel intentionale in acie cogitantis.
Tertio inquit hoc potest probari ratione diuisiua, li enim praeter illam similitudinem, quae est actus, ponatur alia similitudo in potentia cognitiua vel esset eiusdem rationis vel alterius, sed eiusdem rationis poni non potest.
Tum quia accidentia eiusdem speciei solo numero differentia in eodem subiecto plura esse non possunt. Tum quia quaelibet ex illis similitudinibus esset formaliter actus cognitiuus, ex quo essent eiusdem speei, & ita bis & duplici actu cognosceret potentia quicquid cognosceret. Nec etiam potest dici quod alteri rationis, quia tunc vna esset nobilior alia, & actus esset expressior similitudo & nobilior, & per consequens contineret primam similitudinem in uirtute, nunc autem duae formae tales, quarum vna continet aliam in virtute incompossibiles sunt in eodem subiecto, vnde quia anima intellectiua continet sensitiuam incompossibiles sunt in eodem corpore, esset enim bis animatum & bis sensibile, quare & similitudo nobilior quae est cognitio, & ignobilior quae est species, cum haec contineatur virtualiter in illa tanquam in eminenti incompossibiles essent in eadem potentia simul, sequeretur enim quod idem bis assimilaretur alicui, vnde quia tetragonus continet trigonum, figura tetragona & trigona incompossibiles sunt in eadem superficie. Similiter quia calidum continet tepidum, impossibile est tepiditatem & caliditatem esse simul in eodem subiecto, & ratio sumi potest, quia forma diminuta & forma eminens specificedistinctae differunt sicut habitus & priuatio, ideo dicrturia specifica formae diminutae includit priuationem, dicitria vero formae eminentis includit habitum oppositum. Tales autem dicitriae incompossibiles sunt in eodem.
Confirmatur, quia tales forma habent rationem terminorum motus, ita quod subiectum transit ab vna in aliam, quod patet, quia non ex quolibet fit quodlibet primo phys. sed existens sub priuatione transfertur a priuatione in habitum, vnde quaecunque tales formae habent contrarietatem quae exigitur ad terminos motus, sicut patet de tepido & calido, quia contrarietas est distantia secundum priuationem & habitum, vt patet. 10. Metaphy. cum ergoistae duae similitudines essent repraesentationes eiusdem rei, essent in eodem genere. nam quaelibet est repraesentatiua vnius rei, differrent autensecundum expressius & nobilius, & per consequens essent termini motus. Vnde potentia cognitiua dum reduceretur ad similitudinem quae est actus, amitteret primam similitudinem sicut aqua amittit tepiditatem dum acquirit caliditatem. ergo praeter similitudinem, quae est actus, non est ponenda alia similitudo in potentia cognitiua.
Quarto, inquit hoc idem patet, quia si aliquid obstaret supradictis, hoc maxime uideretur, quia secundum hoc uidetur quod species in intellectu non remaneant post actum considerandi, aut quod intellectus omnia actu consideret, quorum habet species, si species sit idipsum quod intellectio, hoc autem omni experientiae repugnat, sed hoc non obstat, quia dicendum quod licet species & actus cognitiuus idem sint secundum suum absolutum, differunt tamen ratione in hoc quod vbicunque in potentia non appraehensiua, aut in tali dispositione existente in qua non est appraehensiua illa similitudo ponatur, habet rationem tamaemem modo speciei & non actus, & ideo species in memoria sensitiua aut in medio non est appraehensi, non additur autem aliud dum est appraehensio nisi sola praesentialitas, & apparentia obiecti, quae est purum ens rationis. Quamuis enim similitudo semper sit apta nata praesentare obiectum & facere apparere, non tamen praecise hoc habet a se, nec in omni subiecto, & propter hoc in memoria vel in medio quamuis sit species, non tamen obiectum praesentialiter repraesentat. Alioquin medium & memoria vere cognosceret, habet ergo species in potentia cognoscitiua vt faciat apparere, quia vtrumque scilicet potentia & species constituunt vnum, ad quod sequitur obiecti apparentia, ita quod quia esse apparens est esse vitale, quod sit hic apparitio est ex potentia, quod vero sit talis res sub ista apparitione, est ex ipsa specie, & ideo Commentator, tertio de anima commento. 18. dicit, quod sicut esse sensibile diuiditur in materiam & formam, sic esse intentionale. Dicit etiam quod intentio intellecta & intellectus materialis faciunt vnum in actu sic quod intellectio actualis componitur ex intellectu possibili & similitudine rei quae vocatur intentio intellecta.
Sic ergo ad difficultatem dicendum, quod sicut species existens in memoria vel medio vel sensu distracto per fortem imaginationem, vel in intellectum secundum ponentes eam differre ab actu in his enim omnibus remanet absolutum speciei absque hoc quod actu repraesentet & exhibeat praesens obiectum, & tamen istud repraesentare & species sola ratione differunt, sic in proposito erit dato quod species non differat ab actu realiter, sed sola ratione scilicetsolo actuali repraesentare praesentiam obiecti. videmus enim quod dextrum & sinistrum in columna non differret re, cum sit relatio rationis, & tamen amittunt rationem dextri sola mutatione facta alibi.
Est ergo sciendum quod intentio intellecta obiectiue habet duplex subiectum, primum in eo quod est verum in esse apparenti, & hoc subiectum est intentio imaginata, nunquam enim intellectus noster fertur in aliquod vniuersale aut aliquam quidditatem obiectiue nisi speculando eam in aliquo particulari fantasmate, & ideo Commentator ait commento. 43. quod proportio intentionem intelligibilium ad intentiones imaginatas est sicut proportio colorum ad corpus coloratum, non sicut proportio colorum ad sensum visus. Intellecta enim sunt intentiones formarum imaginationis abstractae a materia, & idem dicit commento. 18. quod intentiones intellectae sunt de intentionibus imaginatis sicut formae de materia, & philosophus ait quod intelligentem necesse est fantasmata speculari, secundum vero subiectum est illud, per quod sunt entia realia, & istud est intellectus possibilis informatus similitudine rei, nam totum istud est intellectio realis a qua dependet esse obiectiuum intentionis intellectae, & hoc patet etiam per Commentatorem in praedictis locis. Cum ergo omne dependens corrumpatur ad corruptionem illius a quo dependet, necesse quod circa intellectionem contingat duplex corruptio & generatio, vna quidem in se quantum ad reale absolutum, quod per intellectionem importatur, & sic generatur intellectio in addiscente de nouo aut suscipiente similitudinem rei, & corrumpitur in obliuiscente.
Altera vero quantum ad esse prospectum cum corrumpitur intentio imaginata, in qua sustentabatur intentio ista, & per consequens intellectio quantum ad id quod dicit obiectiue, & ideo experientia docet quod abeuntibus vel tardatis fantasmatibus intellectio cessat, nonquidem quo ad aliquam realitatem absolutam, sed quantum ad actum rationis qui est repraesentare aut exhibere vniuersale in prospectu, & ideo dicit Conmentator commento. 40. quod intellectus quidditatis aut vniuersalis indiget forma imaginatiua indiuisibili, in qua sustentetur, & philosophus de memoria dicit, quod volens intelligere lineam simpliciter ponit ante oculos lineam pedalem, vt in linea pedali consideret quidditatem lineae simpliciter.
Ex his patet ad difficultatem, nam in intellectu possibili remanet species & similitudo sine duplici consideratione, non tamen vt faciens apparere, aut. ut praesentans obiectum, & ita remanet absolute vt species & similitudo, non autem vt intellectio, sed dum fantasia existens in suo actu exhibet intentionem imaginatam siue particulare fantasiatum. tunc similitudo illa remanens in intellectu exhibet in esse obiectiuo intentionem intellectam, quae in illo fantasmate sustentatur & colligatur, & propter hoc dicit Commentator comment. 18. quod generatio & corruptio insunt intellectui vel secundum quod sunt entia simpliciter, & hoc cum acquirantur aut deleantur secundum suum esse reale ab intellectu possibili vel secundum esse verum, & sic generantur & corrumpuntur in intellectu non in se per generationem vel corruptionem formae imaginatiuae.
Concedendum est ergo quod intellectio differt a specie, non quidem quo ad aliquid reale absolutum, sed quia intellectio nominat ipsam speciem, vt actu exhibet obiectum in esse praesentiali & apparenti. Finaliter ergo dicit ad conclusionem, quod ad visionem beatificam requiritur similitudo creata, quae est actus visionis. Similitudo vero quae sit videndi ratio, & quae coagat actui ad visionem eliciendam, aut quae terminet visionem & mediet inter illam & diuinam essentiam, nullo modo est ponenda, sed nec in aliqua alia cognitione. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem respondendo, obiectionibus contra primam conclusionem inductis primo loco dicitur primo in communi, quod probationes sumptae ex limitatione speciei sufficienter concludunt propositum, si bene intelligantur. Nec valent improbationes illarum, nec probationes oppositae propositionis conclusioni nostrae contradictoriae, quod patet. Nam prima probatio suae propositionis, & prima improbatio nostri fundamenti primi fundatur in falso sundamento scilicet quod cognitio prout dicit actum secundum sit similis aut similitudo rei cognitae. Et ad auctoritates Augustini & Ansels dicitur quod loquuntur de visione, aut cognitione, aut intellectione quo ad sui principium, quod est species intelligibilis, aut de verbo vel conceptu, quod est terminus intellectionis, non autem de ipso actu intellectionis quo ad suam essentiam.
De praedictis beatus Thomas primo contra gen. cap. 54. sic dicit. (Praemissa dubitatio solui potest faciliter si diligenter inspiciatur qualiter res intellectae in intellectu existant, & vt ab intellectu nostro ad diuini intellectus cognitionem pro ut est possibile procedamus, considerandum est quod res exterior intellecta a nobis in intellectu nostro non existit secundum propriam naturam, sed oportet, quod species eius sit in intellectu nostro per quam intellectus fiat in actu. Existens autem in actu per huiusmodi speciem sicut per propriam formam intelligit ipsam rem, non autem ita quod ipsum intelligere sit actio transiens in rem intellectam, sicut calefactio transit in calefactum, sed habet relationem in rem, quae intelligitur eo quod species praedicta, quae est principium intelligibilis operationis vt forma est similitudo illius. Vlterius autem considerandum est quod intellectus per speciem rei formatus intelligendo format in seipso quandam intentionem rei intellectae, quae est ratio ipsius quam significat diffinitio. Et hoc quidem necessarium est, eo quod intellectus intelligit indifferenter rem absentem & praesentem, in quo cum intellectu conuenit imaginatio, sed intellectus hoc amplius habet quod etiam intelligit rem separatam a conditionibus materialibus sine quibus in rerum natura non existit, & hoc non posset esse nisi intellectus intentionem sibi praedictam formaret. Haec autem intentio cum sit quasi terminus intellectualis operationis est aliud a specie intelligibili, quae facit intellectum in actu, quam oportet considerare vt intelligibilis operationis principium, licet vtrumque sit rei intellectae similitudo. Per hoc enim quod species intelligibilis quae est forma intellectus & intelligendi principium est similitudo rei exterioris, sequitur, quod intellectus intentionem formet illi rei similem, quia quale est vnunquodque talia operatur, & ex hoc quod intentio intellecta est similis alicui rei sequitur, quod intellectus formando huiusmodi intentionem rem illam intelligat Haec ille.
Similia dicit de potentia Dei. quaest. 8. artic. primo. Intellectus noster inquit in intelligendo ad 4. potest habere ordinem, scilicet ad rem quae intelligitur, ad speciem intelligibilem qua fit intellectus in actu, ad suum intelligere, & ad conceptioneem intellestus, quae quidem conceptio a praedictis tribus differt. A re quidem intellecta, quia res intellecta inter dum est extra intellectum, conceptio autem intellectus non est nisi in intellectu, & iterum conceptio intellectus ordinatur ad rem intellectam, sicut ad finem, propter hoc enim intellectus conceptionem rei in se format, vt rem intellectam cognoscat. Differt autem a specie intelligibili. nam species intelligibilis, qua fit intellectus in actu consideratur vt principium actionis intellectus, cum omne agens agat secundum quod est in actu, quod fit per aliquam formam, quam oportet esse actionis principium. Differt autem ab actione intellectus, quia praedicta conceptio consideratur vt terminus actionis quasi quiddam per ipsam constitutum. Intellectus enim sua actione format rei diffinitionem vel propositionem affirmatiuam seu negatiuam. Haec autem conceptio intellectus in nobis proprie dicitur verbum. Hoc enim est quod verbo exteriori significatur: vox enim exterior neque significat ipsum intellectum, neque speciem intelligibilem, neque actum intellectus, sed intellectus conceptionem, qua mediante refertur ad rem. Huiusmodi igitur conceptio siue verbum, qua intellectus noster intelligit rem aliam a se, ab alio oritur, & aliud repraesentat. Oritur quidem ab intellectu per suum actum est vero similitudo rei intellectae. Cum vero intellectus seipsum intelligit, verbum praedictum siue conceptio eiusdem est propago & similitudo, scilicet intellectum seipsum intelligentis, & hoc ideo contingit quia effectus assimilatur causae secundum suam formam. Forma autem intellectus est res intellecta, & ideo verbum quod oritur ab intellectu est similitudo rei intellectae, siue sit idem quod intellectus siue aliud. Haec ille.
Similia dicit prima parte, quaest. 27. artic. primo, dicens. Quicunque intelligit ex hoc ipso, quod intelligit in eo procedit aliquid intra ipsum quod est conceptio rei intellectae ex eius notitia procedens, qua quidem conceptionem vox significat, & dicitur verbum cordis. Haec ille.
Similia dicit in multis locis alijs. Ex quibus patet quomodo intelligenda sunt verba sanctorum quando dicunt, quod cognitio est similis rei cognitae, & sic patet quod prima probatio propositionis quam inducit arguens contra primum fundamentum Sanctus Thomas non valet, scilicet illa quam dicebat fundari in dictis sanctorum. Similiter ratio ibidem adducta non valet. Dicitur enim quod minor argumenti est falsa, non enim diuina visio quo ad sui essentiam est formalis apparitio diuinae essentiae, sed solum quo ad sui principium quod est diuina essentia supplens vicem speciei vel quo ad sui terminum qui est conceptus vel verbum, vt praedictum est. Vtrum autem beati forment verbum, communiter tenetur quod non habent aliud verbum a verbo increato distinctum propter intimam praesentiam verbi ad intellectum beatum, sicut nec habent aliam speciem intelligibilem quam diuinam essentiam. De hoc vide Henri. 4. quolibet quaest. 8. vbi quaerit. Vtrum videntes diuinam essentiam forment verbum, vide etiam Bernardum in impugnatione q. eiusdem. Potissime fundamentum arguentis totaliter est inane, si ponatur quod actus intelligendi non est de genere qualitatis, sed de genere actionis. Constat enim quod respectus de genere actionis non potest esse similitudo alicuius absoluti, nec repraesentatiuus, nisi ratione sui principij vel termini. Vtrum autem hoc verum sit pro nunc non discutio, quia vtraque positio probabilis est, tamen Sanctus Thomas videtur tenere, quod sic. Dicitur, secundo quod responsiones quas dat ad prima conclusionis motiua non valent, non quidem prima, quia cum Sanctus Thomas Dicit quod per similitudines inferioris ordinis rerum &c. illam propositionem Dionysij intelligit intransitiue sic quod nulla species vel similitudo creata potest diuinam essentiam sufficienter reputare, vt post esse principium visionis diuinae essentiae, cuius ratio est, quia data quacunque specie vel similitudine creata Deus potest creare aliquam essentiam adaequantem totam repraesentationem illius similitudinis, & consequenter dicta similitudo non est perfecta similitudo diuinae essentiae, sed alic. ius creaturae creatae vel creabilis. Rursus responsio vel instantia contra secundam rationem non valet, quia ut dictum est omnis similitudo creata, quae non est suum esse est adaequabilis per aliquam essentiam creatam, quae tanta sit in reali existentia quanta est illa similitudo in. repraesentando, & ideo nulla talis repraesentat diuinam essentiam prout in se est. Denique instantia contra tertiam rationem non valet, quia vt patet ex dictis sola forma infinita potest perfecte repraesentare obiectum infinitum. Quod autem dicit de actu visionis solutum est. Quia autem dicit quod secundum hoc scientia de diuinitate esset infinita non valet, qua nulla scientia creata de diuinitate perfecte repraesentat diuinitatem quo ad sui essentiam nisi illo modo quo dictum est de actu visionis. Quia vlterius dicit, quod repraesentatio fundatur super qualitatem &c.
Non valet, quia ad repraesentandum obiectum finitum sufficit qualitas finita, & ad repraesentandum perfecte obiectum infinitum non sufficit qualitas finita ratione praedicta. Vnde illae instantiae parum valent, & tamotiua quam conclusio Sanctus Thomas stant in suo vigore. Cum autem nititur impugnare motiua secundo loco adducta pro conclusione, dicitur quod obiectiones eius non procedunt. Non quidem prima quia sanctus Thomas non negat quin aliquod obiectum possit cognosci, & clare videri per speciem sibi adaequatam, sed quod nulla species imperfecte & in aenigmate repraesentans obiectum potest esse principium facialis visionis. Sic autem se habet omnis creata similitudo respectu diuinae essentiae. Similiter nec instantia secunda valet. Nam maior est falsa, dicitur enim quod visio facialis tollitur non solum per medium, quod se tenet ex parte obiecti, verum etiam per medium quod est ratio cognoscendi imperfecte & insufficienter repraesentans obiectum, vt saepe dictum est, cum autem glosat Augustinum, patet quod glosa non est ad mentem eius, quia vt statim dictum est nulla creata similitudo sufficit ad Deum facialiter videndum.
Ad argumenta secundo loco contra eandem conclusionem inducta restat dicere. Et quidem ad primum dicitur primo quod propositio quam nititur probare scilicet, quod actus intelligendi vel cognoscendi non addit aliquid absolutum supra speciem, est falsa, & contra communem doctrinam non solum philosophorum, sed etiam theologorum. Dicitur secundo quod cognoscere vel intelligere prout nominat actum secundum non est purum pati vel recipere, sed dicit actionem & operationem immanentem. Nec oppositum huius dicit quaecunque auctoritas, quam non liceat negare, vnde ad dicta Augustinus dicendum, quod in omnibus illis locis vbi dicit visionem esse speciem per similitudinem ab obiecto impressam loquitur de visione vel cognitione prout nominat actum primum, non autem vt dicit actum secundum. Ideo argumentum peccat per fallaciam aequocationis, tales enim termini, scilicet scire intelligere cognoscere videre sunt aequiuoci, quia quandoque nominant primum, quandoque actum secundum, & quod ista responsio sit recta secundum mentem Sancti Thomas patet, quia ipse in multis locis ponit, quod omnis operatio vitalis est a principio intrinseco ipsi viuenti, & non totaliter ab extrinseco principio, sicut patet per ea quae dicit de malo, quaest. 16. articul. 11. in solut. secundi. Operatio (inquit) vitae secundum quod progreditur a potentia est semper a principio intrinseco, sed secundum quod procedit ex obiecto potest esse a principio extrinseco, sicut visio causatur a visibili. Haec ille.
Item prima parte. q. 118. ar. 2. sic dicit in solutione secundi. Opera vitae non possunt esse a principio extrinseco, sicut sentire nutrire & augere &c. Item de potentia Dei. q. 3. art. 9. ad secundum sic dicit. Principium visionis non est visus tantum, sed oculus constans ex visu & pupilla &c. Ex quibus patet, quod obiectum mouet potentiam immediate duntaxat ad actum primum, qui est aliqua species impressa, sed illa passiua impressio non dicitur actus vitalis, nec visio aut cognitio vel sensatio, nisi coagente potentia vitali, & concurrente ad actum secundum, qui differret essentia iter a primo. Et hoc manifeste patet, quia potentia cognitiua habet multas operationes & actus secundos per vnicam speciem impressam. De hoc Sanctus Thomas de veritate q. 8. art. 13. in solutione secundi sic dicit. Ex vna specie quam intellectus penes se habet in diuersas cogitationes procedit, sicut per speciem hominis varia de homine possumus cogitare. Vnde &si Angeli videant intellectum nostrum figurari per speciem hominis, non sequitur quod cogitationem cordis determinate cognoscant. Haec ille.
Item. quaest. 9. art. primo in solutione. 10. sic dicit. Quando vnus Angelus illuminatur ab alio non infunduntur ei nouae species, sed ex eisdem speciebus, quas prius habebat intellectus eius consortatus per lumen superius efficitur plurium cognoscitiuus, sicut intellectus noster confortatus per lumen diuinum & angelicum ex eisdem fantasmatibus in plurium cognitionem peruenire potest quam per se posset. Haec ille.
Si milia dicit prima parte. q. 3. art. 1. in solut. secundi. Ex speciebus(inquit)a creaturis acceptis tanto altior elicitur veritas quanto intellectus humanus fuerit fortior, nec per augmentum adiuuatur homo vt ex creaturis perfectius in diuinam cognitionem veniat. Haec ille.
Item. quaestio. duodecima, articul. nono, in solut. secundi sic dicit. Aliquae sunt potentiae cognoscitiuae quae ex speciebus primo conceptis alias formare possunt, sicut imaginatio ex speciebus primo conceptis montis & auri format speciem montis aurei, & intellectus ex praeconceptis speciebus generis & differentiae format rationem speciei, & similiter ex similitudine imaginis formare possumus in nobis similitudinem eius, cuius est imago. Haec ille.
Item prima parte quaestio. 85. articulo secundo in solutione tertij vbi sic dicit. In parte sensitiua inuenitur duplex operatio vna secundum solam immutationem, & sic perficitur operatio sensus secundum quod immutatur a sensibili. Alia operatio & fsormatio secundum quod vis imaginatiua format sibi aliquod idolum rei absentis & etiam nunquam visae, & vtraque haec operatio coniungitur in intellectu. Nam primo quidem consideratur passio intellectus possibilis secundum quod informatur specie intelligibili, qua quidem formatus format secundo diffinitionem vel compositionem & diuisionem quae per uocem significatur. Vnde ratio quam sentiat nomen est diffinitio, & enunciatio significat compositionem & diuisionem intellectus. Haec ille.
Ex quibus patet quomodo sensatio & intellectio quandoque sumitur pro actu primo & quandoque pro actu secundo, & quomodo in potentia cognitiua est aliquis actus totaliter productus ab obiecto, qui non dicitur vitalis, & aliquis productus a potentia cum impressione obiecti qui dicitur actus vitalis, & actus secundus. Dicitur tertio quod dictum Anselmi eodem modo quo dictum Augustini patitur expositionem supradictam de actu primo & secundo. Et propterea dicta vtriusque possunt exponi, si loquantur de visione quae est actus secundus modo quo supradictum est, quia scilicet actus eius quae est visio est similitudo obiecti, non quo ad sui essentiam, sed quo ad sui principium vel terminum. Dicitur quarto, quod dicta philosophi secundo de anima ad propositum male applicantur, & contra mentem & verba eius. Cum enim dicit, quod eadem est actio sensibilis & passio sensus, loquitur de actu primo, non autem de actu secundo cum sensus communis & imaginatio & virtus cogitatiua in absentia sensibilis aliquas actiones habeat, quas non sufficeret obiectum sensibile imprimere, & multo amplius intellectus. Dicitur quinto, quod dicta philosophi, tertio de anima eodem modo intelligenda sunt, quod patet, quia ipse philosophus, tertio de anima distinguit duplicem operationem intellectus, quarum secundam nullo modo possibile est fingere esse puram passionem aut receptionem impressionis ab obiecto. Sicut patet de operatione qua formatur diffinitio, vel propositio vel syllogismus. Dicitur, sexto quod de dictis Commentatoris in hac materia non est multum curandum, quia ipse in hac materia turpiter & perniciose docuit & errauit, sicut ostendit Sanctus Thomas in multis locis. Dicitur, septimo quod auctoritates praedictae non solum intelliguntur per causalitatem, sed per essentiam. Concedimus enim quod visio, cognitio, intellectio, sensatio sunt essentialiter species imago similitudo obiecti sumendo visionem, cognitionem sensationem intellectionem pro actu primo. Dato etiam quod Augustinus loquatur de cognitione quae est actus secundus nihil contra nos, nec contra suum propositum, quia dato quod species obiecti & cognitio actualis sint duo essentialiter distincta, tamen possunt sumi ad mentem Augustinus pro vna completa cognitione. vel completo actu cognitionis, qui complectitur actum primum & actum secundum. Dicitur, octauo quod dictum philosophi finaliter allegatum ad eundem sensum potest & debet intelligi, quia scilicet loquitur de sensatione prout complectitur actum primum & secundum, & sic patet quod nouitas per hunc adinuenta non fundatur in recto intellectu sanctorum & philosophorum, vt putat.
Ad secundum principale dicitur primo negando maiorem. Constat enim quod in intellectu possibili, quae est virtus cognitiua perfecte disposito, sunt simul centum vel mille species intelligibiles, & tamen non sunt ibidem simul tot actus intelligendi, quod tamen sequeretur si quaelibet species intelligibilis existens in potentia cognitiua perfecte disposita esset quidam actus intelligendi, nec oportet recurrere ad fantasiam, quia illa fuga non habet locum in Angelo, nec in anima separata. Oportet ergo quod actus cognoscendi addat aliquid absolutum supra speciem quae est ratio cognoscendi. Dicitur ergo quod non est de ratione actus secundi cognoscitiui quod sit formalis apparentia, vel per ipsum formaliter obiectum appareat, sed quod procedat ex tali apparentia, & tendat in obiectum sic apparens per actum primum qui dicitur species. Et quod actualis cogitatio realiter diftrerat a specie intelligibili patet ex dictis Augustinus qui speciem vocat parentem, & cogitationem vocat prolem, & dicit secundum gigni ex primo, sicut patet 14. de ciuitate Dei. cap. 6. vbi sic dicit. Multarum disciplinarum peritus ea quae nouit eius memoria continentur, nec est inde aliquid in conspectu mentis eius, nisi vnde cogitat. Caetera in archana quadam notitia sunt recondita, quae memoria nuncupatur. Ideo trinitatem sic commendabimus vt illud vnde formatur cogitantis obtutus in memoria poneretur. Ipsam vero conformationem tanquam imaginem quae inde imprimitur, at illud quo vtrunque coniungitur amorem seu voluntatem &c.
Item cap. 7. sic dicit. Ex his quae memoria continentur recordantis acies informatur, & tale aliquid gignitur vbi homo cogitat quale ante cogitationem meminerat, quia facilius dignoscitur quod tempore accedit, & vbi parens prolem spacio temporis antecedit. Ex quo sequitur quod verbum sine cogitatione esse non potest. Cogitamus omne quod dicimus etiam illo interiore verbo quod ad nullius gentis pertinet linguam. In tribus potius illis ista imago cognoscitur memoria, scilicet intelligentia, & voluntate. Hanc autem nunc dico intelligentiam quaintelligimus cogitantes, quando repertis eis quae memorantur praesto fuerant, sed non cogitabantur, cogitatio nostra formatur, & eam voluntatem siue amorem siue dilectionem quae istam parentem prolemque coniungit. Haec ille. Et multa similia dicit in praedictis capitulis, per quae apparet, quod species & memoria reseruata differt ab actuali cogitatione, sicut parens a prole, nec potest fingi oAugustinus loquitur de speciebus quae sunt in memoria, non autem de illis quae sunt in intellectu possibili, quia in parte intellectiua non est alia potentia memoratiua praeter intellectum possibilem, sed est eadem potentia, vt ostendit Sanct Thomas prima parte. q. 79. ar. 7. Dicitur secundo quod species intelligibilis & actus cognoscendi non differunt sicut duae similitudines eiusdem obiecti, quorum vna sit expressior alia, quia actus non est similitudo obiecti secundum suam essentiam, sed ratione sui principij vel termini. Dicitur, tertio quod per actum intelligendi obiectum non capit aliquod nouum esse absolutum distinctum a specie intelligibili & ab actu intelligendi & a verbo quod est terminus actus, sed solum accipit quandam relationem rationis, vel quandam denominationem eo modo quo dicit philoso. 5. meta. quod scibile vel cognoscibile dicitur relatiue ad scientiam vel cognitionem respectu non reali sed rationis, quia scientia vel cognitio realiter refertur ad ipsum. De hoc Sanctus Thomas prima parte. q. 13. articul. 7. sic dicit. Quandoque relatio in vno extremorum est res naturae, & in altero res rationis tantum, & hoc contingit quandocunque duo extrema non sunt vnius ordinis, sicut sensus & scientia referuntur ad sensibile & scibile, quae quidem inquantum sunt res quaedam inesse naturali existentes sunt extra ordinem esse sensibilis & intelligibilis, & ideo in scientia quidem & sensu est relatio realis secundum quod ordinatur ad sentiendum vel sciendum. Res tamen consideratae in se sunt extra huiusmodi ordinem, vnde in eis non est aliqua relatio realis ad scientiam & sensum, sed secundum rationem tantum, inquantum intellectus apprehendit eas vt terminos relationum scientiae & sensus. Vnde philosophus dicit 5. Metaphys. quod non dicuntur relatiue eo quod ipsa referantur, sed quia alia referuntur ad ipsa, Haec ille.
Similia dicit de potentia Dei quaest. 7. art. 10. Quaedam(inquit) sunt ad quae quidem alia ordinantur, & non econtra, quia sunt omnino extrinseca ab illo genere actionum vel virtutum, quas consequitur talis ordo. Sicut patet quod scientia refertur ad scibile, quia sciens per actum intelligibilem ordinem habet ad rem scitam quae est extra animam. Ipsa vero res quae est extra animam non attingitur a tali actu, cum actus intellectus non sit transiens in exteriorem materiam transmutandam. vnde res ipsa est extra genus intelligibile, & propter hoc relatio quae consequitur actum intellectus non potest esse in ea Et similis est ratio de sensu & sensibili, quia licet sensibile immutet organum sensus in sua actione, & propter hoc habeat realem relationem ad ipsum, sicut & alia agentia naturalia ad ea quae patiuntur ab eis, alteratio tamen organi non perficit sensum in actu, sed perficitur per actum virtutis sensitiuae, cuius sensibile quod est extra animam omnino est expers. Haec ille.
Dicitur, quarto quod illae quatuor consequentiae quas contra praedicta infert arguens non procedunt. Non quidem prima, quia ad saluandum vniuersalia non oportet ponere tale esse obiectum absolutum distinctum a specie & actu & conceptu intellectus & a natura in singularibus reperta, sed sufficit quod natura quae est in indiuiduo habeat esse in intellectu per speciem actum & conceptum sic quod esse quod conuenit formaliter speciei actui & conceptui conueniat naturae quae est in indiuiduo denominatiue per quandam relationem. Nec oportet aliud esse quaerere absolutum nisi, vt dictum est, esse relatiuum rationis, ita quod natura quae est in indiuiduo prout habet relationem ad tria supradicta, quadam denominatione extrinseca dicitur vniuersalis, sicut dicitur intellecta & cognita & abstracta. Rursus secunda consequentia non valet, quia secundae intentiones negationes, & alia huiusmodi entia rationis pro tanto dicuntur esse in anima obiectiue, quia aliquis conceptus talium est ibi ad quem habent respectum, ita quod totum esse talium non est nisi esse conceptus vel actus, vel speciei, vel respectus, Nec oportet fingere aliud esse distinctum a praedictis. Consimiliter, tertia consequentia non valet, quia ad veritatem huius propositionis. Rosa est flos, non oportet fingere taleesse obiectiuum a praedictis distinctum, sufficit enim quod actus intelligendi compositiuus aut, diuisiuus terminetur immediate ad conceptum intellectus, & mediante illo terminetur ad rem extra prout habet esse in singulari, quae fundat duos conceptus, scilicet rosae, & floris, & quae dicitur esse obiectiue in intessectu denominatione quadam extrinseca, immo si dicta propositio verificatetur solum protali esse obiectiuo, per illam propositionem nihil intelligeretur de rosis particularibus, sicut arguit Aristotele 7. Met. contra positionem Platonis de ideis a singularibus separatis. De hac materia diffuse loquitur Sanctus Thomas prima parte quaest. 85. art. 2. Denique quarta consequentia non valet, vt patet per praedicta, quia non dicimus quod actus sciendi aut intelligendi vltimate terminetur ad speciem actum vel conceptum intellectus sed dicimus quod vltimate terminatur ad rem particularem. Immo praedicta consequentia potius militat contra arguentem, quia cum tale esse obiectiuum quale ipse ponit non sit esse reale, nec ratum, sed fantasticum, & modo apparens modo disparens, si scientia non est de rebus nisi solum quantum ad tale esse obiectiuum, sequitur quod nulla scientia est de rebus sensibilibus quas sentimus secundum esse quod in eis sentimus & multa alia inconuenientia ad hoc sequuntur. Finaliter illud quod dicit de esse quidditatiuo non cogit, quia esse quidditatiuum rerum sensibilium non est tale esse fantasticum modo apparens modo disparens, sed est esse ipsius naturae existentis in indiuiduo suo actu vel potentia, quod debetur ei per quandam denominationem ab actu vel conceptuvel specie intellectus, vt supra dictum est, tale enim esse obiectiuum quod ponit arguens, non potest dici esse quidditatiuum singulare plus quam esse idearum Platonicarum, cum vtrumque sit a singularibus totaliter separatum, nec insit eis actu vel potentia, immo multo minus, quia tale esse secundum arguentem non est esse reale, nec aliqua vera & rata res: probabilius ergo diceretur, quod esse quidditatiuum rei sit ipsa natura rei singularis prout includit principia speciei solum & dumtaxat in esse reali. In esse vero intelligibili esse quidditatiuum rerum singularium dicitur conceptus formatus per intellectum de quidditate reali essentia animam eam repraesentans, & in qua & per quam illa quidditas exterius intelligitur & concipitur & est eius esse obiectiuum. De hoc Sanctus Thomas 4. contra gen. cap. 11. sic dicit. Omne intellectum inquantum intelligitur oportet esse in intelligente, aut ipsum intelligere appraehensionem eius quod intelligitur per intellectum. Vnde etiam intellectus noster seipsum intelligens est in seipso non solum vt idem sibi per essentiam, sed etiam vt a se appraehensum in intelligendo. Intellectum autem in intelligente est intentio intellecta & verbum, sicut conceptus lapidis in intellectu est lapis intellectus. Haec ille.
Dicitur. 5. quod illa verba Augustinus 14. de trinitate cap 6. sunt traepica vt patet per sequentia, ideo enim dicit quod mens dum se co¬gitat ponit se ante se, & geminat se, quia si mens dum se cogitat generat conceptum & verbum sui qui est aliud ab ipsa, & sic habet duplex esse, vnum in se aliud in suo conceptu, vt patet inspicienti totum sextum, & septimum capitulum, & sic arguens fallitur, quia tenet se cum figura, & non cum re figurata. Dicitur sexto quod dicta philosophorum exponenda sunt sicut dicta Augustini.
Ad tertium principale dicitur primo quod supponit falsum, scilicet quod actus intelligendi sit expressa similitudo obiecti, vt patet per saepius replicata. Dicitur secundo quod conceptus seu verbum procedens per actum intelligendi est expressa similitudo obiecti, sicut & species intelligibilis a qua procedit, & quandoque expressius repraesentat obiectum quam species puta cum mediante specie formatur diffinitio vel compositio aut demonstratio. Et si contra hoc intendat arguere dicitur, quod istae duae similitudines sunt alterius. rationis in creaturis.
Nec valet prima improbatio, quia licet verbum sit expressior similitudo quam species, non ideo sequitur, quod contineat speciem eminenter vel in virtute. Cuius ratio est, qua species se habet per modum habitus impressi in intellectu possibilrab obiecto vel fantasmate virtute intellectus agentis, nec aliter potest naturaliter causari. Verbum autem se habet per modum passionis faciliter transeuntis quantum est de se, ideo non potest causare speciem, nec continet illam eminenter ad sensum arguentis, nec in virtute. Non enim se habent sicut calidum & tepidum, ut arguens dicit. Nec sunt eiusdem ordinis, cum vna sit habitus alia passio, vna sicut actus primus, alia vt terminus actus secundi, vna vt forma fuens alia vt forma fixum esse & quietum habens in subiecto. Dicitur tertio quod illa maxima in qua arguens se fundat nullam habet apparentiam, scilicet quod generaliter forma perfectior vel accidens perfectius contineat eminenter formam imperfectiorem, sicut patet de intellectu possibili, & eius actu, & similiter de voluntate & eius actu. Nam actus est perfectior potentia, non tamen eam continet eminenter, nec virtualiter. Similiter qualitas est perfectior quantitate, nec tamen continet eam eminenter, & quicquid sit de hoc, constat quod ambae sunt in eodem simul subiecto, scilicet. substantia, licet quodam ordine. Dicitur quarto quod similitudo adducta de anima intellectiua vel de trigono & de tetragono ad propositum nihil valent, quia tales formae sunt eiusdem ordinis, scilicet quia quaelibet se habet per modum formae quiescentis in subiecto, & quarum vna non praesupponit aliam in eodem subiecto, nec una dependet, nec causatur ab alia. Secus est in proposito, & multae aliae dissimilitudines dari possunt: Dicitur quinto quod duae probationes ibidem adductae non sunt ad propositum, quia non semper forma imperfectior includit priuationem perfectiori formae nec differunt sicut habitus & priuatio, nec habent rationem terminorum motus, nec habent incompossibilitatem inter se, sicut patet de habitibus & potentijs respectu suorum actuum, & de diuersis qualitatibus in eodem subiecto, & de qualitate & quantitate. Dicitur, sexto quod licet species & verbum inde formatum sint similitudines eiusdem rei, non ideo sequitur quod sint in eodem genere proximo, quia vt dictum est vna se habet per modum habitus & actus primi & formae fixae stantis in se subiecto, alia vero non. Dicitur septimo quod non est inconueniens idem subiectum simul & semel assimilari eidem obiecto bis, vel per duas similitudines diuersorum ordinum, sicut patet ex dictis Augustini 14. de trinitate capitul. sexto, & septimo, qui ponit speciem reseruatam in memoria esse similitudinem obiecti, & similiter verbum ab ea genitum, quae duae simul sunt in intellectu, esset tamen inconueniens duas similitudines eiusdem ordinis, vel eiusdem rationis esse simul in eodem subiecto. Dicitur, octauo quod si modus arguendi valeret, vtique concluderet quod nunquam eadem potentia essent simul diuersi habitus diuersarum rationum, & quorum alter esset alio perfectior, quod est manifeste falsum, quia in eadem voluntate simul sunt habitus charitatis, spei, timoris, iustitiae, pietatis, & multi habitus affectiui. Similiter in eodem intellectu simul sunt habitus fidei, sapientiae, intellectus, consilij, scientiae & prudentiae.
Item in eodem intellectu sunt multae species intelligibiles diuersorum obiectorum. Alias nunquam intellectus posset formare istam propositionem, homo non est Asinus: & multa alia falsa concluderet argumentum, si valeret. Apparet ergo falsitas maxime in qua totum processum fundat arguens.
Ad quartum principale dicitur, quod ratio quam arguens contra se inducit insolubiliter concludit contra eum. Nec valent suae prolixae euasiones. Tum quia falsum & inopinabile est, quod eadem forma in se nullo modo variata, nec intensa, nec remissa per solam mutationem alicuius extrinseci, quandoque fiat actus secundus, & actualis operatio, & actio vitalis & quandoque non. Tum quia illa fuga non habet locum in creaturis intellectualibus, in quibus nullum est fantasma, puta in Angelis & animabus separatis. In illis enim secundum istam viam, vel nulla est actualis intellectio, nec exhibitio, nec apparentia obiecti, vel oportet dicere quod in eis tot sunt simul actus intelligendi & actuales intellectiones quot sunt in in eis species intelligibiles, quorum vtrunque est manifeste falsum. Tum quia distinctio de illo duplici subiecto speciei intelligibilis fictio est adinuenta per Commentatorem ad colorandum suum errorem de vnitate intellectus possibilis, & continuatione eius cum hominibus vt ostendit Sanctus Thomas in multis locis, potissime in quaestionibus de anima quaestione secunda, & tertia.
Item prima parte quaestione 66. articulo primo. Item secundo contra Gentil. capitulo quinquagesimooctauo, & quinquagesimonono, & multis alijs locis. Tum quia secundum istam viam intellectio actualis non est essentialiter intellectio, sed accidentaliter & contingenter, quia eadem res nunc est intellectio postea desinit esse actualis intellectio. Tum quia ex hoc sequitur quod actualis intellectio inquantum huiusmodi nullam perfectionem includit, sed solum respectum, & ita visi diuinae essentiae inquantum est visio nullam perfectionem dicit, quod est erroneum. Tum quia ex hoc sequitur quod habens habitum intellectus vel sapientiae vel fidei vel prudentiae vel scientiae nullam perfectionem intelligibilem acquirit ex hoc quod actu intelligit, vel sapit, vel credit, vel ratiocinatur de agendis, vel considerat ea quae sunt scientiae plus quam si dormiret, aut esset mente captus, nec plus meretur per actus intellectus quam per habitus, quae omnia sunt falsa & absona, & patet consequentia, quia actus secundus secundum illam viam nullam rem addit super actum primum, sed solum quoddam ens rationis, per quod nullus meretur. Dicitur, secundo quod ista difficultas non ita incumbit ponentibus actum secundum realiter differre a primo, sicut incumbit arguenti, licet arguens hoc fingat. Dicit enim sic. Ista difficultas non minus sequitur ponentes quod species realiter diflert ab actu. Est enim propositio nota ex nono metaphysicorum, quod posito actiuo & passiuo disposito, & vtroque approximato, necesse est sequi actum, sed specie existente in intellectu intellectus cum specie est actiuum susficienad causandum actum, & ipse intellectus est sufficienter dispositus ad suscipiendum, & sic actiuum est passo sufficienter approximatum, praecipue si uoluntas imperaret actum considerandi, & tamen non sequitur actus quantumcunque voluntas imperaret nisi fantasia sit in actu consormi, quia intelligentem necesse est semper fantasmata speculari, & tamen a fantasmate tunc nihil recipit intellectus, nec exigitur fantasma vt disponens actiuum ad agendum, nec vt passum disponat ad suscipiendum, nec sicut approximans actiuum passiuo. ergo mirum est quod actio non sequatur sic, quod intellectus habens speciem exeat in actum absque fantasmate. Ad hoc respondetur communiter quod hoc facit ordo potentiarum. Sed haec solutio interemit illud principium, scilicet quod agente approximato & passo disposito de neces sitate sequitur actus. Nam ordo iste non videtur disponere intellectum ad agendum aut recipiendum, cum sit quaedam relatio, quae nec est principium actionis nec passionis, vt patet, quinto physicorum. Haec ille.
Sed ista reductio non valet. Dicitur enim quod minor argumenti est falsa, quia specie existente in intellectu possibili, non semper intellectus est actiuum dispositum sufficienter ad agendum, sed tunc solum cum species est perfecte intensa, & sufficienter in actu primo. Vnde Sanctus Thomas secundo contra Genti. capitul. septuagesimo tertio, respondens ad argumenta Auicenus dicit. Rationes quae videntur in contrarium non difficile est soluere. Intellectus enim possibilis est in actu perfecto formarum secundum species intelligibiles, cum considerat actu secundum eas. Cum vero non considerat actu non est in actu perfecto secundum illas, sed se habet medio modo inter potentiam & actum & hoc est quod dicit Aristoteles tertio, de anima, quod cum haec pars, scilicet intellectus possibilis sic singula fiat vt sciens dicitur qui secundum actum. Hoc autem accidit cum possit operari per seipsum. Est quidem tunc potentia sciens quodammodo, non tamen similiter vt ante addiscere & inuenire. Haec ille.. Simile dicit, quarto sententiarum distinctio. quinquagesima, quaestio. prima, articulo primo, in solutione quinti.
Item de veritate quaestio. octaua, articulo decimoquarto, arguit sic. 19. loco. Intellectus Angeli inquantum est de se aequaliter se habet ad omnes formas in ipso existentes, ergo vel simul per omnes intelligit vel per nullam, sed non per nullam, ergo simul per omnes. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod intellectus Angeli non similiter se habet ad omnes formas, quas penes se habet, quia quandoque est in actu perfecto vnius formae, & non aliarum, & hoc per voluntatem quae reducit intellectum de tali potentia ad actum, vnde & August dicit quod cum voluerit intelligit. Haec ille.
Multa alia dicit in principali responsione illius articuli facientia ad propositum. Dicit enim sic Intellectus omne quod intelligit intelligit per aliquam formam, & ideo ex formis intellectus quibus intelligit oportet considerari an Angelus possit simul multa intelligere.
Sciendum est ergo quod formarum quaedam sunt vnius generis, quaedam autem diuersorum. Formae quidem quae sunt diuersorum generum diuersas potentias respiciunt, cum vnitas generis ex vnitate potentiae seu materiae procedat secundum Philosophum. Vnde possibile est vnum subiectum simul perfici diuersis formis diuersorum generum, quia tunctuna potentia non determinabitur ad diuersos actus, sed diuersae, sicut si aliquod corpus est simul album & dulce, albedo inest ei secundum quod participat de natura diaphani, dulcedo autem secundum naturam humidi. Formae vero quae sunt vnius generis vnam potentiam respiciunt, siue sint contrariae, ut albedo & nigredo, siue non vt triangulus & quadratum. Hae ergo formae in subiecto tripliciter esse possunt. Vno modo in potentia tantum, & sic sunt simul, quia vna potentia est contrariarum & diuersarum formarum vnius generis. Alio modo secundum quod sunt in actu imperfecto, vt cum sunt in fieri, & sic simul esse possunt vt patet cum aliquis dealbabitur, tunc enim toto dealbationis tempore albedo inest, vt in feri, nigredo vero vt in corrumpi: tertio modo vt in actu perfecto, vt cum iam albedo est in termino dealbationis, & sic impossibile est duas formas vnius generis esse simul in eodem subiecto. Oporteret enim eandem potentiam ad diuersos actus terminari, quod est impossibile, sicut & vnam lineam ex vna parte terminari ad diuersa puncta.
Sciendum est ergo quod omnes formae intelligibiles sunt vnius generis quantumcunque res, quarum sunt, sint diuersorum generum. Omnes enim eandem potentiam intellectiuam respiciunt, & ideo in potentia omnes simul esse possunt in intellectu. Et similiter in actu incompleto qui est medius inter potentiam, & actum completum, veperfectum & hoc est species esse in habitu, qui est medius inter potentiam & operationem, sed in actu perfecto plurium specierum intellectus simul esse non potest. Ad hoc autem quod actu intelligat, oportet quod sit in actu perfecto illius speciei secundum quam intelligit, & ideo inipossibile est quod simul & semel secundum diuersas formas intelligat. Haec ille.
Ad argumentum pro conclusione respondet Sanctus Thomas prima parte quaestio. duodecima, articulo. 2. in solutione tertij dic. Diuina essentia est ipsum esse vnde sicut aliae formae intelligibiles, quae non sunt suum esse vniuntur intellectui secundum aliquod esse, quo informant intellectum, & faciunt ipsum in actu, ita diuina essentia vnitur intellectui creato, vt intellectum in actu per seipsam, & faciens intellectum in actu. Haec ille. Et haec de quaestio. sufficiant. De qua Benedictus Deus in aeternum. Amen