Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum videntes Deum videant in eo omnia quae Deus videt, vel quae possunt in ipso videri

QVAESTIO VI. Vtrum videntes Deum videant in eo omnia quae Deus videt, vel quae possunt in ipso videri.

ITIMO circa quadragesimam nonam distinctionem quaeritur. Vtrum videntes Deum videant in eo omnia quae Deus videt, vel quae possunt in ipso videri.

Et arguitur quod sic quia qui intelligit quod maius est, potest intelligere minima vt dicitur tertio, de Anima, sed omnia quae Deus fecit vel facere potest sunt minus quam eius essentia, ergo quicunque intelligit Deum per essentiam potest intelligere omnia, quae Deus fecit, vel faccre potest.

In oppositum arguitur, quia Angeli vident Deum per essentiam, & tamen non omnia sciunt, inferiores enim angeli purgantur a superioribus a nescientia, vt dicit Dionysi. capit. sexto coelestis Hierarchiae, ipsi etiam nesciunt futura contingentia, nec cogitationes cordium, hoc enim est solius Dei. Non ergo quicunque videt Dei essentiam videt omnia.

I hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Nullus intellectus creatus videndo Dei essentiam videt in ipsa omnia quae Deus facit vel facere potest. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas prima parte quaestio. 12. articulo octauo, quam sic probat. d. Manifestum est enim quod sic aliqua videntur in Deo secundum quod sunt in eo. Omnia autem alia a Deo sunt in Deo sicut effectus in sua causa, sic ergo videntur omnia alia in Deo, sicut effectus in sua causa, sed manifestum est, quod quanto aliqua causa perfectius videtur, tanto plures eius effectus in ipsa videntur, qui enim habet intellectum eleuatum statim vno principio demonstratiuo proposito ex ipso multarum conclusionum cognitionem accipit, quod non conuenit ei, qui est debilioris intellectus, sed oportet quod ei singula explanentur. Ille ergo intellectus potest in causa cognoscere omnes effectus & rationes effectuum qui causam totaliter conpraehendit. Nullus ergo intellectus creatus videndo Deum potest cognoscere omnia quae Deus fecit, vel facere potest, hoc enim esset compraehendere eius virtutem, sed horum quae facit vel facere potest tanto aliquis intellectus plura cognoscendo scit, quanto perfectius Deum videt. Haec ille.

Eandem conclusionem cum simili probatione ponit 4. sent. distinct. 49. quaestio. 2. artic. 5. & de veritate quaestio. 8. articulo quarto, & tertio contra Gent. cap. 56. vbi sic dicit. Intellectus creatus, & si Dei substantiam videat, non tamen omnia cognoscit quae per diuinam substantiam cognosci possunt, tunc enim solum necesse est quod cognito aliquo principio omnes eius effectus cognoscantur per ipsum, quando principium compraehenditur intellectu, sic enim principium aliquod secundum totam virtutem suam cognoscitur, quando omnes effectus eius cognoscuntur, qui causantur ex ipso. Per diuinam autem substantiam alia cognoscuntur sicut cognoscitur effectus ex causa, cum igitur intellectus creatus non possit diuinam substantiam cognoscere sic quod ipsam appraehendat non est necessarium quod videndo ipsam videat omnia quae per ipsam cognosci possunt.

Item. Quanto aliquis intellectus est altior, tanto plura cognoscit, vel cognoscere potest, vel secundum rerum multitudinem, vel secundum earundem plures rationes. Intellectus autem diuinus omnem intellectum creatum exercet, plura ergo cognoscit quam intellectus creatus. Non autem cognoscit nisi per hoc quod suam essentiam videt, plura ergo sunt cognoscibilia per diuinam essentiam quam aliquis intellectus creatus videre possit per ipsam, adhuc quantitas virtus attenditur secundum ea in quae potest, idem ergo est cognoscere omnia in quae potest aliqua virtus, & ipsam virtutem compraehendere. Diuinam autem virtutem cum sit infinita non potest aliquis intellectus creatus compraehendere, sicut nec essentiam eius, nullus ergo intellectus creatus potest cognoscere omnia, in quae diuina virtus potest. Haec ille. Ex quibus patet multiplex ratio in forma pro conclusione.

Secunda conclusio. Intellectus creatus videns diuinam essentiam aliquo modo videt in ea omnia, & aliquo modo non. Hanc ponit Sanctus Thomas tertio contra Gentiles cap. quinquagesimoquinto, vbi sic dicit. Visio diuinae substantiae est vltimus finis cuiuslibet intelligibilis substantiae, omnis autem res cum peruenit ad vltimum finem quiescit naturalis appetitus eius, oportet quod naturalis appetitus substantiae intelligibilis Deum videntis omnino quiescat. Est autem appetitus naturalis intellectus vt cognoscat omnium rerum genera, & species & virtutes, & totum ordinem vniuersi quod demonstrat humanum studium erga singula praedictorum, quilibet ergo diuinam substantiam videntium cognoscit omnia supradicta. Amplius. In hoc sensus & intellectus differunt, vt patet tertio de Anima quod sensus ex sensibilibus excellentibus corrumpitur vel debilitatur, vt postmodum minora sensibilia percipere non possit, intellectus autem quia non corrumpitur, nec impeditur a suo obiecto, sed solum perficitur postquam intellexit maius intelligibile, magis poterit alia intelligibilia intelligere. Summum autem in genere intelligibilium est diuina substantia: ergo intellectus ipsam intelligens potest intelligere omnia alia.

Item. Intellectus natus est omnia quae sunt in rerum natura intelligere, & quaedam intelligit quae non habent esse, sicut negationes, & priuationes & huiusmodi. Quaecunque ergo requiruntur ad perfectionem esse naturalis, requiruntur ad perfectionem esse intelligibilis, vel etiam plura. Perfectio autem intelligibilis est cum intellectus ad suum ultimum finem peruenerit, sicut perfectio esse naturalis in ipsa rerum consummatione consistit. Omnia ergo quae Deus ad perfectionem vniuersi produxit intellectui se videnti manifestat.

Item. Quamuis videntium Deum vnus alio perfectius videat, quilibet tamen ita perfecte eum videt quod impletur tota capacitas naturalis, quinimmo ipsa visio capacitatem omnem naturalem excedit. Oportet ergo quod quilibet videns diuinam substantiam in ipsa diuina substantia cognoscat omnia, ad quae se extendit sua capacitas naturalis. Capacitas autem cuiuslibet intellectus se extendit ad cognoscendum omnia genera & species & ordinem rerum. Haec ergo quilibet videntium Deum in diuina substantia cognoscet, hinc est quod Dominus Moysi petenti diuinae substantiae visionem respondet Exod. trigesimotertio cap. Ego ostendam tibi omne bonum, & Gregorius quid est quod nesciant, qui scientem omnia sciunt.

Si autem praemissa diligenter considerentur patet quod quodammodo videntes diuinam substantiam omnia vident, quodammodo vero non. Si enim per omnia intelligantur omnia illa quae ad vniuersi perfectionem pertinent, manifestum est ex dictis, quod videntes diuinam substantiam omnia vident vt rationes modo inductae ostendunt. Cum enim intellectus sit quoquomodo omnia quaecunque ad perscctionem naturae pertinent, omnia pertinent ad perfectionem esse intelligibilis. Propter quod secundum Augustinus super Genestces ad litteram. Quaecunque facta sunt per Dei verbum, vt in propria natura subsisterent fiebant in intelligentia Angeli vt ab angelis intelligerentur. De perfectione autem naturalis esse sunt naturae specierum & proprietates & virtutes, ad naturas enim specierum intentio naturae fertur. Indiuidua enim sunt propter speciem. Pertinet ergo ad perfectionem intellectualis substantiae, vt omnium specierum naturas & virtutes & propria accidentia cognoscat. Hoc ergo in finali beatitudine consequetur per diuinae essentiae visionem. Per cognitionem autem naturalium specierum, & indiuidua sub speciebus huiusmodi existentia cognoscuntur ab intellectu Deum vidente. Si vero per omnia intelligantur omnia, quae Deus per suam essentiam cognoscit, nullus intellectus creatus omnia in Dei substantia videt, vt supra ostensum est. Hinc est quod dicitur Iob. 11. Forsitan Dei vestigia compraehendes, & omnipotentem vsque ad perfectum reperies. Excelsior coelo est, & quid facies? Profundior inferno, & vnde cognosces? Longior terra mensura eius, & latior mari, non enim haec dicuntur de Deo quasi dimensionibus quantitatiuis Deus sit magnus, sed quia eius virtus non limitatur ad omnia quae magna esse videntur, quin possit etiam maiora facere: secundo quantum ad rationem rerum factarum, quas omnes cognoscere non potest intellectus creatus, nisi diuinam bonitatem compraehendat, ratio enim cuiuslibet rei factae ex fine sumitur quem faciens intendit. Finis autem omnium rerum a Deo factarum est vt diuina bonitas diffundatur in rebus. Sic ergo aliquis intellectus omnes rationes rerum creatarum cognosceret si cognosceret omnia bona quae in rebus creatis secundum ordinem diuinae sapientiae prouenire possunt, quod esset diuinam voluntatem, & sapientiam compraehendere, quod nullus intellectus creatus potest, hinc est quod dicitur Ecclesiastici. 8. Intellexi quod omnium operum Dei non possit homo inuenire rationem: tertio quantum ad ea quae ex sola Dei voluntate dependent, sicut est praedestinatio electio, iustificatio & huiusmodi quae ad sanctificationem pertinent creaturae. Hinc est quod dicitur prima Corinth. secundo. Quae sunt hominis, nemo nouit nisi spiritus hominis qui in ipso est, ita & quae sunt Dei nemo nouit nisi Spiritus Dei. Haec ille.

Eandem conclusionem alio modo declarat de veritate quaestio. 8. arti. 4. di. Deus videndo essentiam suam quaedam cognoscit scientia visionis, scilicet praesentia praeterita & futura. Quaedam alia scientia simplicis intelligentiae, scilicet quae potest facere, quamuis nec sint, nec futura sint, nec fuerint. Impossibise autem videtur quod aliqua creatura videns diuinam essentiam omnia cognoscat quae Deus scit scientia simplicis notitiae. Constat enim quod quanto aliquis causam aliquam perfectius cognoscit, ex cognitione causae in plurium effectuum cognitionem deuenire potest sicut ille qui perfectius aliquod demonstrationis principium cognoscit, plures conclusiones ex eo potest deducere. Si ergo aliquis intellectus ex cognitione alicuius causae omnes effectus eius cognoscat, oportet quod pertingat ad perfectum modum cognitionis illius causae, & sic oportet quod illam causam appraehendat, quod est impossibile de essentia diuina respectu intellectus creati. Vnde impossibile est quod cognoscat omnia, quae ex ipsa causari possunt. Possibile tamen est quod aliquis intellectus creatus essentiam Dei videns omnia cognoscat quae Deus scit scientia visionis, vt de anima Christi ab omnibus tenetur. De alijs autem videntibus Deum per essentiam duplex est opinio. Quidam enim dicunt quod omnes Angeli & animae beatorum videndo essentiam Dei necesse est, vt omnia cognoscant, sicut qui vi. det speculum videt omnia quae in speculo relucent. Sed hoc dictis sanctorum repugnare videtur, & praecipue Dionysij qui in sexto capit. coelestis Hierarchiae expresse dicit Angelos inferiores ab ignorantia per superiores purgari, & sic oportet ponere angelos superiores cognoscere aliqua quae ignorant inferiores, quamuis omnes communiter Deum contemplentur, & ideo dicendum quod res non sunt in essentia diuina sicut actu distinctae, sed magis in ea omnia sunt vnum, vt dicit Dionysi.s per modum quo multi effectus vniuntur in vna causa. Imagines autem in speculo resultantes sunt ibi vt actu distinctae, & ideo modus quo omnes res sunt in diuina essentia similior est modo quo effectus sunt in causa quam modo quo imagines sunt in speculo. Non est autem necessarium quod quicunque cognoscit causam cognoscat omnes eius effectus qui possunt ex ipsa produci, nisi comprehendat ipsam, quod non conuenit alicui intellectui creato respectu diuinae essentiae, vnde in solo Deo necesse est vt ex hoc quod essentiam suam videt omnia cognoscat quae facere potest. Vnde & eorum effectuum qui ab ipsa producti sunt tanto aliquis plures cognoscit videndo essentiam Dei quanto plenius eam videt, & ideo animae Christi quae super omnes creaturas perfectius Deum videt, attribuitur quod omnia cognoscat praesentia praeterita, & futura, alijs autem non, sed vnusquisque secundum mensuram qua videt Deum, videt plures vel pauciores effectus ex ipso. Haec ille.

Item quarti distinct. 45. quaestio. 3. articulo primo, sic dicit. Essentia diuina est sufficiens medium cognoscendi omnia, quod patet ex hoc quod Deus videndo essentiam suam omnia intuetur. Non tamen sequitur quod quicunque essentiam Deividet omnia cognoscat, sed solum qui essentiam compraehendit, sicut nec principio aliquo cognito consequens est omnia cognosci quae ex illo principio consequuntur, nisi tota virtus principij compraehendatur. Vnde cum animae sanctorum diuinam essentiam non compraehendant non est consequens, vt cognoscant omnia quae per diuinam essentiam cognosci possunt. Vnde etiam de quibusdam inferiores Angeli a superioribus edocentur, quamuis omnes diuinam essentiam videant. Sed vnusquisque beatus tantum de alijs rebus necessarium est vt in diuina essentia videat, quantum beatitudinis perfectio requirit. Hoc autem ad perfectionem beatitudinis requiritur vt homo habeat quicquid velit, hoc autem recta voluntate quilibet vult vt quae ad ipsum pertinent cognoscat: vnde cum nulla rectitudo sanctis desit, volunt cognoscere ea quae ad ipsos pertinent, & ideo oportet quod illa in verbo cognoscant. Hoc autem ad eorum gloriam pertinet, quod auxilium indigentibus praebeant ad salutem & caet. sicut alias recitatum fuit. Simile dicit de veritate quaestio. octaua, articulo quarto, in solutione duodecima. Quamuis (inquit) nulla cognitio creaturae sit de substantia beatitudinis quasibeatificans, tamen aliqua cognitio creaturae pertinet ad beatitudinem quasi necessaria ad aliquem actum beati. Sicut ad beatitudinem Angeli pertinet vt cognoscat omnes qui suo officio committuntur. Et similiter ad beatitudinem Sanctorum pertinet, vt cognoseant eos qui sua beneficia implorant, vel etiam alias creaturas de quibus debent laudare Deum & caeter. Ex quibus patet multiplex ratio in forma pro conclusione. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Godofredus sexto quolibet quaestio. tertia, vbi sic dicit. Dicunt quidam quod Deus potest videri absque hoc quod aliqua creatura videatur in eo, quia intellectus limitatus potest considerare absolutum non considerando relatiuum, dato quod sint idem absolutum & relatiuum. Sed Deus est principium cognoscendi se secundum, quod est quid absolutum, & est principium cognoscendi creaturas secundum rationem relationis quae est idea: ergo intellectus creatus potest videre Deum non videndo creaturam in ipso, quia potest ipsum considerare non considerando ideam. Istud non valet, quia cum essentia diuina ex sua infinitate sit omnium repraesentatiua, idea autem non est aliud quam essentia diuina inquantum repraesentatiua aliorum, distincte ergo non potest videre absque visione ideae. nec econtra.

Alij dicunt quod quanto aliquis intellectus plura videt in aliquo principio, tanto perfectius ipsum intelligit. Qui autem intelligit in aliquo omnia cognoscibilia in ipso cognoscit ipsum quantum est cognoscibile, & per consequens compraehendit ipsum. Sed nullus intellectus creatus potest Deum compraehendere: ergo nullus intellectus creatus videt in Deo omnia, sed aliqua sic, & aliqua non. Istud autem non valet, vnde sciendum est quod quaedam sunt quae per diuinam essentiam naturaliter repraesentantur, sicut omnes quidditates, & haec videntur necessario visa diuina essentia.

Quod patet primo sic, quia quae aequaliter habent repraesentari per diuinam essentiam aequaliter habent videri per eam, sed omnia talia aequaliter habent repraesentari perdiuinam essentiam: ergo aequaliter videri. Minor probatur, quia essentia diuina aequaliter repraesentat ea quae per eam secundum suam infinitatem repraesentantur, sed essentia diuina secundum suam infinitatem habet naturaliter esse similitudo omnia talia repraesentans: ergo &c. Nec potest dici, quod diuina essentia sub ratione vnius ideae possit repraesentare vnum, & sub ratione alterius non repraesentare illud, quia ab illo non pendet repraesentatio diuinae essentiae, quod sequitur actum intelligendi quo essentia diuina actu intelligitur, sed ideae sunt huiusmodi, quia intelliguntur constitui in actu intelligendi quo diuina essentia actu intelligitur vt imitabilis a diuersis: ergo non potest dici ex parte ideae, quod essentia diuina non aequaliter repraesentet. Sed ad hoc dicunt quidam quod sicut Deus potest se ostendere sub ratione entis & veri sine hoc quod ostendat se subratione boni & finis, & per consequens potest videri, & non diligi, ita potest se manisestare & suspendere actionem qua nata est creatura in ea videri, sed hoc nihil est, quia vtrunque quod assumitur est impossibile, scilicet videri diuinam essentiam sine ratione boni & sine creatura.

Tum quia dato quod dicant verum, ad huc stat quod si Deus non suspendat actionem qua videtur creatura in eo, qua ratione videretur vna, & alia, quia non est processus ab vno in aliud, vt ab ignoto ad notum, & ideo vel omnes videbuntur, vel nulla, praedicta autem positio non ponit quod nulla: ergo omnes. Sed adhuc ad praedicta respondetur, quod quia ad beatitudinem sanctorum videntium Deum pertinet videre eaquae principaliter pertinent ad perfectionem vniuersi, ideo illa videntur non autem alia quae Deus facere potest. Sed nec hoc valet, quia licet in cognitione per medium creatum intellectus magis determinetur ad cognoscendum ista quam illa, tamen in illa cognitione quae est per diuinam essentiam non magis cognoscunt haec quam illa, quia secundum medium cognitionis iudicandum est de cognitione, sed medium est essentia diuina quae aequaliter se habet ad repraesentandum haec & illa: ergo cognitio quae fit per diuinam essentiam non plus respicit perfectionem istius vniuersi quam alia.

Secundo patet hoc sic, quia omnis creatura secundum quod habet esse in Deo est creatrix essentia: ergo aequaliter se habet vt videatur per creatricem essentiam. Tertio quia maius est videre infinitatem diuinae essentiae quam entitatem cuiuscunque creaturae, sed intellectus beatus efficitur potens videre infinitatem diuinae essentiae: ergo multo plus efficitur potens videre in eo omnem creaturam etiam possibilem, & sic non est dare vnde statuatur numerus determinatus visibilium in diuina essentia quin omnia videantur Si dicatur quod plus est videre diuinam essentiam, & res in diuina essentia quam diuinam essentiam tantum. Non valet, cum omnia videantur per idem medium. Per idem etiam patet quod si species rerum sunt multiplicabiles in infinitum, non est inconueniens intellectum creatum simul videre eas per tale medium infinitum.

Quarto arguit contra probationem conclusionis di. Nec tamen sequitur quod intellectus creatus licet videat omnia quae naturaliter repraesentantur in diuina essentia comprehendat eam, quia quantitas cognitionis potest attendi & extensiue penes numerum cognitorum, & intensiue, scilicet penes maiorem limpiditatem. Licet autem intellectus creatus videat tot in Deo quot ipse Deus quantum ad quidditates rerum creatarum, non tamen videt aequali limpiditate, quia Deus videt se & relucentia in ipso infinita limpiditate, intellectus autem finita, & vnus beatus videt limpidius alio, licet omnes aequaliter videant quantum ad numerum cognitorum, & quia Deus est claritas infinita, nullus intellectus creatus compraehendit eum nisi intelligat ipsum limpiditate infinita, quod est creaturae impossibile. Quinto arguit contra illud quod adducitur de principio respectu. conclusionum. Dicit enim quod hoc non est simile, quia in principio ex quo conclusiones deducimus, non habent cognosciipsae conclusiones in actu, & sub proprijs rationibus ante pertractationem vel perscrutationem principijini sed in virtute & in potentia, & ideo potest cognosci principium ignorata conclusione, & sic perfectius cognoscit principium qui cognoscit principium, & conclusiones quam qui cognoscit principium tantum. Sed Deus est ratio cognoscendi simul & distincte in eo omnia quae in eo relucent, & sic eadem sine aliqua pertractatione, vel perscrutatione habent cognosci, Deus, & quae in eo relucent, & ideo non est perfectius cognoscere Deum cum his quae relucent in eo, quam cognoscere ipsum tantum, quia non contingit cognoscere vnum eorum in actu, & aliud in potentia, sicut est de principio & conclusione.

Sed contra hoc est quod dicit Augustinus de videndo Deum quod Deus est speculum voluntarium, & si vult videtur, & si non vult non videtur. Et dicendum est quantum ad hoc, quod Deus est speculum voluntarium inquantum ad visionem diuinae essentiae si vult videtur, & si non vult non videtur. Sed supposito quod videatur, non potest fieri quod videatur quantum ad vnum, & lateat quo ad aliud, scilicet quantum ad ea quae nata sunt naturaliter repraesentari in eo. Loquendo autem de visione qua Deus videtur per creaturas mediantibus quibus fiunt aliquae reuelationes sanctis in vita ista, potest videri quo ad vnum, & non quo ad aliud, sicut placet, & de tali visione loquitur ibi Augustinus Alia autem sunt, quae non ita naturaliter habent repraesentari per diuinam essentiam, sicut quod hoc proponit facere, vel illud, taliter & tali tempore, & producere vel non producere ea quae libera voluntate producit, & potest non producere, & potuit etiam absolute velle, & vel non velle se facturum talia, & haec non videntur nisi quantum Deus vult. Qualiter autem lateant vt sunt talia, & qualiter possint de nouo reuelari sine mutatione beatitudinis, alterius negotij est, & de his potest intelligi illud prima Corinth. 2. Quae sunt hominis nemo nouit nisi spiritus hominis qui est in eo, ita & quae Dei sunt nemo nouit nisi spiritus Dei. Sic ergo patet, quod videns Deum videt in eo omnia naturaliter relucentia, sicut sunt rationes quidditatiuae rerum, non autem ea quae subsunt diuino proposito, scilicet quid intendit facere circa res, & quid non, & quia primum ad essentiam beatitudinis pertinet non secundum, ideo ad perfectam beatitudinem creaturae sufficit omnia cognoscere quo ad primum. Haec Godofredus in forma.

Contra eandem conclusionem arguit Durandus. d. Beatus videns diuinam essentiam cognoscit in ipsa omnes res creatas & creabiles cognoscendo quid sunt, sed de nulla cognoscit an sit ex natura cognitionis diuinae essentiae. Ad cuius probationem praemittendum est qualiter res creatae repraesentantur intellectui per diuinam essentiam, quo viso probabitur intentum.

Quantum ad primum sciendum est quod res creatae non repraesentantur in diuina essentia sicut res obiectae videntur in speculo, nec sicut determinata in principio vniuersali syllogistico, sed solum sicut creabile in suo principaliter creatiuo. Primum patet, quia illud quod repraesentatur in speculo repraesentatur in ipso quasi ab alio impressum, vel ab eo reflexum secundum duas opiniones, quae sunt de imagine speculi. Nam quidam dicunt quod in speculo est vere imago impressa ab obiecto. Alij dicunt quod solum ab ipso reflectitur imago vel spes ad oculum. Sed in diuina essentia nihil est impressum a creaturis vel quocunque alio, nec aliquid est ab ea reflexum, vt sic per talem impressionem vel ressexionem aliqua res creata possit videri: ergo res creatae non repraesentantur in diuina essentia, sicut in speculo, accipiendo proprie speculum, quia large quandoque vocatur speculum omne illud, in quo aliquid speculamur qualitercunque, siue clare vt in filio cognoscitur pater, vnde & filius speculum patris dicitur Sapient. cap. 7. Candor est enim lucis aeternae, & speculum sine macula: siue obscure, sicut in creaturis speculamur Deum, de qua speculatione prima Corinth. 13. Videmus nunc per speculum & in aenigmate. Sed proprie accipiendo speculum prout distinguitur contra alia repraesentatiua, verum est quod in essentia diuina non repraesentantur res creatae sicut in speculo:

secundum patet scilicet quod in ipsa non repraesentantur res creatae sicut conclusiones in principio vniuersali syllogistico, quia per principium vniuersale, & syllogisticum non repraesentatur aliqua conclusio particularis in actu, & determinate nisi facta applicatione & sumptione sub ipso, sed solum in vniuersali, & in potentia. Sed in essentia diuina repraesentantur creaturae determinatae absque quacunque deductione & applicatione: ergo non sic repraesentatur res in diuina essentia, sicut conclusiones repraesentantur in principio vniuersali.

Ex quo sequitur quod licet clarius videns principium syllogisticum possit per ipsum cognoscere plures conclusiones, quia scit facere plures applicationes, & deductiones quam videns minus clare, tamen istud locum non habet in videntibus diuinam essentiam quae in actu & determinate repraesentat alias res absque quacunque applicatione, & deductione. Restat ergo tertium, scilicet quod res creatae repraesentantur in diuina essentia, sicut causa repraesentat effectum.

Et ex hoc patet quod dictum est, scilicet quod intellectus beatus videns diuinam essentiam videt in ipsa omnes res creatas, & creabiles quantum ad id quod sunt. Quod sic probari potest. Intellectus beatus videns clare & munde diuinam essentiam videt in ipsa omnia, quae per ipsam naturaliter & ex necessitate repraesentantur, sed diuina essentia repraesentat naturaliter, & ex necessitate omnes res creatas & creabiles quantum ad id quod sunt: ergo & caet. Maior patet, quia ex parte repraesentantis non est impedimentum cum repraesentet naturaliter & ex necessitate determinate. Nec ex parte intellectus, cui fit repraesentatio, quia ex quo potest in essentiam repraesentantem, potest in omnes res per eam repraesentatas. Minor probatur, quod enim diuina essentia repraesentet determinate omnes res existentes & possibiles, quantum ad id quod sunt, non est dubium, quia aliter Deus non cognosceret per essentiam suam omnes res existentes & possibiles. Sed quod repraesentet eas naturaliter & ex necessitate probatur sic, quia diuina essentia repraesentat res creatas sicut causa repraesentat effectum. Sed diuina essentia est causa secundum potentiam omnium rerum quantum ad id quod sunt naturaliter & ex necessitate, licet non sit causa actu producens nisi libere, est enim in potentia diuinae voluntatis producere quamlibet rem, sed non est in libertate diuinae voluntatis habere potentiam producendi quamlibet rem, immoex naturali perfectione diuinae essentiae est habere potentiam omnia producendi. Sicut autem causa secundum actum producit effectum quo ad eius existentiam, ita causa secundum potentiam respicit effectum secundum essentiam, vel quantum ad illud quod est, quia sicut ex parte causae est productiuum & producens, ita ex parte effectus est producibile & productiuum, quorum primum respicit essentiam absolute, ita secundum respicit essentiam sub actuali existentia, sicut ex parte causae productiuum respicit potentiam absolute, producere autem respicit eandem cum reali actione. Res ergo creabiles quantum ad id quod sunt, essentialiter necessario repraesentantur per essentiam diuinam vt est virtus productiua. Sed quantum ad actionem extraneam repraesentantur libere per essentiam diuinam, vt est actu volens producere & producens. Patet ergo minor.

Sequitur ergo conclusio, scilicet quod intellectus videns diuinam essentiam videt in ea omnia alia quantum ad id quod sunt. Scit enim de quolibet ente sine sit naturale siue supernaturale quid est persette, vt quid est homo, vel asinus, gratia, vel gloria, vel affectio, & sic de singulis, non solum in generali. Scit enim quilibet beatus non solum quid est homo, quia est quoddam compositum ex anima, & corpore, sed etiam quid est hic homo, quia est quoddam compositum ex hac anima & hoc corpore. Non tamen scit an homo vel hic homo sit in rerum natura, quia hoc dependet ex voluntate diuina, nec repraesentatur necessario in essentia diuina. Deus tamen sciens essentiam suam non solum scit de rebus quid sint, sed etiam an sint, vel factae sint, aut futurae sint. Et huius causa assignatur ab aliquibus, quia Deus non solum nouit essentiam suam vt repraesentat res necessario quantum ad id quod sunt, sed etiam nouit plenarie voluntatem suam, per quam res in actu sunt vel fuerunt vel praeterierunt.

Sed contra hoc instatur, quia voluntas non fertur nisi in praecognitum: ergo voluntas diuina non vult aliquid esse vel fore nisi sit praecognitum ab intellectu diuino: ergo intellectus diuinus non accipit cognitionem de rebus ex hoc quod cognoscit actum voluntatis. Sed eius voluntas exit in actum volendi rem aliquam fore vel non fore ex praecognitione intellectus, quod concedendum est. Intellectus enim diuinus nouit plenissime diuinam essentiam, & ideo nouit de rebus creabilibus non solum quid sunt, vel quod esse possunt, sed qualiter se habeant vel habere possint ad condecentiam bonitatis diuinae, & ideo seipso vt practicus est dictat quid, & quando aliquid sit producendum ad manifestationem diuinae bonitatis & perfectionis. Ad cuius dictamen secundum nostrum modum intelligendi diuina voluntas inclinatur, & potentia exequitur. Et sic intellectus diuinus scit quicquid diuina voluntas vult fore vel non fore, vel quid erit vel non erit. Sed talem cognitionem de existentia rerum non habet ex hoc quod cognoscit actum voluntatis, sed seipso prius dictat quid erit vel non erit secundum decentiam diuinae bonitatis, & illud idem diuina voluntas vult, & potentia exequitur, & quamuis beati ex natura visionis beatae non videant res creatas in essentia diuina, ita vt sciant de eis an sint, tamen hoc sciunt per aliam cognitionem seu per cognitionem naturalem, vel reuelationem, quantum ad eos attinet. Et ista cognitio pertinet ad beatitudinem eorum accidentalem. Haec Durandus in forma.

Contra eandem conclusionem arguit Aureolus improbando motiuum conclusionis dicens. Non impeditur quin videns diuinam essentiam videat omnia ex hoc quod diuina essentia compraehenderetur, quod patet sic. Si enim videns omnes effectus virtutis diuinae compraehenderet diuinam essentiam, sequitur quod videns infinitatem Dei intensiuam multo fortius compraehenderet eam, cum intensiua infinitas sit perfectior & intimior Deo infinitate extensiua, immo & causa illius. Ex hoc enim Deus potest causare & repraesentare infinitos effectus, quia est infinitus intensiue. Et sequeretur quod videns duos effectus perfectius cognosceret Deum quam videns vnum solum, & quanto plures, tanto magis cognosceret, & per consequens in qualibet reuelatione quam Deus facit beato, perfectius Deum videret, & sic essentia vel eius beatitudo intenderetur. Rursum sequeretur quod videns vnam creaturam a Deo creari, compraehenderet virtutis suae infinitatem, cum creatio habeat pro causa solam virtutem infinitam, adhuc Deus visus in quolibet gradu non esset exemplar omnis creaturae, sed visus in minori esset exemplar vnius, visus autem in maiori exemplar alterius, & sic non posset Deus Lino reuelare ea quae Petro, nisi poneret ipsum in gradu beatitudinis quem habet Petrus nec Angelo inferiori ea quae reuelat superiori, sed haec omnia in conuenientia sunt: ergo videns omnes effectus quae subsunt, vel subesse possunt diuinae virtuti non compraehendit eam.

Confirmatur. Quia omnes creaturae in essendo non adaequant Dei infinitatem, quare nec si ponantur omnes cognosci, adaequarent eius cognoscibilitatem. Et iterum. Compraehensio non attenditur penes hoc quod omnia, quae sunt vel relucent in diuina essentia cognoscantur, cum quilibet beatus videat existentiam & distinctionem trium personarum, & quicquid est reale in Deo, cum simul sint, & per consequens compraehenderet, sed potius attenditur penes claritatem, & gradum visionis, quia non in tanta claritate, & tantum videt quantum visibilis est. Non sequitur ergo quod videns Deum, & omnes eius effectus compraehenderet, quia non infinite Deum videret. Ad motiuum autem opinionis dicendum, quod assumit quod non est verum, scilicet quod videns essentiam per eam videat creaturas sub ea ratione qua est causa essiciens, & qua continentur in eius virtute. Non videt autem sic, sed potius tanquam exemplar & idea, sub quocunque autem gradu videatur omnium est ex parte. Et iterum in argumento committitur fallacia consequentis. Verum est enim quod cognoscens causam perfectius potest cognoscere plures effectus, & cognoscens perfectius principium potest cognoscere plures conclusiones. Sed non sequitur econuerso quod cognoscens plures conclusiones perfectius cognoscat principium, aut cognoscens plures effectus cognoscat perfectius causam. Cuius ratio est, quia principium in quolibet gradu cognitum est causa omnium conclusionuni proportionabiliter.

Tum quia vt perfectius cognitum est causa cognitionis perfectioris, ita imperfectius cognitum est causa imperfectioris. Quanto ergo quis perfectius videt diuinam essentiam, perfectius videt creaturas, dum sibi reuelantur. Sed non sequitur econuerso, quia visa essentia in eodem gradu possunt plures reuelari & cognosci, & per consequens omnes. Contra secundam conclusionem arguit Aureolus probando, quod si creaturae videntur in diuina essentia seu in verbo eadem visione & eodem actu, quo videtur verbum, ineuitabile est, quin videns diuinam essentiam videat omnem creaturam, nec poterit alternatim nunc videre vnam creaturam, & nunc aliam, sed qua ratione videt vnam videt & aliam, & per consequens omnes. Hoc probo inquit dupliciter. Primo sic. Omnis diuersitas quae est circa obiecta in esse cognito, & in esse intentionali reduci habet necessario ad diuersitatem in actu cognitiuo secundum suum esse reale. Hoc patet, quia esse intentionale nihil est in re, sed totum suum esse est ex actu cognitiuo. Et ratio est, quia est tantunmodo ens rationis: ergo impossibile est quod fiat de nouo esse intentionale, nisi per actum realem cognitiuum, vel quod fiat variatio in isto nisi fiat in illo alio, quando est per se ens in se, & per consequens esset ens reale, & non rationis tantum. Et confirmatur, quia nulla actione potest attingi immediate & directe, sed attingitur actione praeattingente actum cognoscendi, ad cuius positionem vel variationem ponitur & variatur esse cognitum, aut hoc vel illud cognitum ex tali vel tali cognitione. A quo enim res habet vt sit, ab eo habet vt tale vel tale sit, sed ad variationem actus visionis diuinae essentiae non habet reduci illa varietas vel diuersitas, qua nunc videtur sola essentia vel creatura nunc autem cum aliqua creatura, sed nec illa qua videtur nunc ista creatura nunc alia, sed nec illa qua nunc videntur pauciores, nunc plures: ergo necessarium est si illa visione quavidetur diuina essentia videtur creatura quod omnes creaturae videantur. Quia autem ad variationem beatificae visionis qua videtur diuina essentia, non possit reduci illa diuersitas, patet, quia vel reduceretur ad diuersitatem specificam vel numeralem in eodem gradu, vel ad intentionem actus & remissionem actus. Non potest autem reduci ad diuersitatem specificam quasi actus quo videtur diuina essentia nunc cum vna creatura, nunc cum alia, nunc cum pluribus, nunc cum paucioribus, nunc cum creatura, nunc sine creatura sit alterius speciei, quia cum quilibet sit beatificus, sequeretur quod essent plures actus beatifici differentes specie, & quod in qualibet reuelatione variaretur beatus secundum speciem, & sua beatitudo, & esset beatus sicut cameleonta, quod est inconueniens. Nec potest reduci ad solam diuersitatem numeralem manente identitate specifica, quia ex quo essent eiusdem rationis & eiusdem gradus haberent idem obiectum & in eodem gradu, ac eodem modo, & ita non plures, nec pauciores creaturae attingerentur per vnum actum quam per alium, nec potest reduci ad intentionem & remissionem.

Tum quia in quocunque gradu videtur diuina essentia sufficienter repraesentat omnem creaturam, cum sit exemplar indiuisibile, quod totum attingitur in quocunque gradu claro vel minus claro cognoscatur. Tum quia non posset Deus aliquid reuelare lino de nouo quin intenderet essentialem beatitudinem eius, nec posset sibi manifestare tot creaturas quot videt Petus in verbo quin poneret in eum gradu beatifico Petrus quod est inconueniens: ergo ad nullam diuersitatem actus visionis reduci potest quod nunc plures nunc pauciores creaturae cognoscantur. Secundo probat eandem conditionalem sic. Impossibile est actum cognitiuum ad obiecta secundaria aliter se habere, nisi aliter se habeat ad obiectum primum quod est exemplar, & ratio cognoscendi. Et hoc patet, quia nulla varietas est in effectu quin habeat reduci ad causam, maxime in causalitate formali, & exemplari, sed actus visionis quo videtur diuina essentia, & cum hoc creatura, non se habet aliter ad obiectum primum quod est exemplar, & ideo ratio cognoscendi creaturas si debent videri non est vt videantur nunc plures nunc pauciores. Constat enim quod non potest se aliter habere ad diuinam essentiam nisi quia nunc intensius, nunc remissius feratur in eam, vel quia nunc vnum nunc aliud videt de ea. Et primum non potest dari, quia oportet actum intendi & remitti ex manifestatione nunc plurium nunc pauciorum creaturarum. Nec potest dari secundum cum in diuina essentia non sit aliud & aliud, ipsa existente in fine simplicitatis: ergo nulla diuersitas est in actu respectu diuinae essentiae, quae est exemplar & ratio cognoscendi: ergo nec circa creaturas poterit esse diuersitas, vt cognoscantur nunc plures nunc pauciores, & per consequens cognoscerentur omnes. Haec ille.

Et finaliter concludit quod sicut diuinus intellectus non attingit creaturas tanquam obiecta secundaria, sed illud ad quod terminatur est vnum & simplex, scilicet sua essentia, qua attacta vnite & aequipollenter omnis creatura est cognita, sic est de intellectu creato beato, quia videndo diuinam essentiam videt omnia, non quidem terminatiue & formaliter, sed eminenter & contentiue, quia videt diuinam essentiam quae est omnia eminenter, & subsistenter, & contentiue. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad obiecta Godotr. respondet Bernarus de Ganna. impugnans determinationem conuenientem eius quolibet. Vnde ad obiecta contra primam conclusionem quam Godofinus impugnat sic dicit Bernus Conclusio quam tenet non est vera, scilicet quod omnes beati videant omnia quae relucent in diuina essentia, nec distinguatur beatitudo eorum nisi in limpidius, & minus impide videndo.

Ad primam ergo positionem quam reprobat, vtrum scilicet Deus de potentia sua absoluta posset facere quod esse essentia sua videretur absque hoc quod videretur sub ratione ideae. Dicendum quod male reprobat eam, quia non est intentio ponentium illam positionem sic dicere, scilicet quod Deus videri posset quin videatur illud, quod est fundamenium idearum, scilicet essentia diuina quae propter suae perfectionis plenitudinem includit in se omnem perfectionem realiter, quae imperfectionem non includit. Hoc autem non est idea, quia idea est ratio intellecta qua intellectus diuinus intelligit essentiam suam imitabilem a creatura, ita quod idea est propria ratio intellecta. Ad cuius euidentiam sciendum quod res quasi triplex esse habent in Deo. Primo sunt in diuina essentia per modum vnitum & realem, scilicet secundum quod omnis perfectio realis, quae est in creaturis est etiam realiter in Deo quantum ad hoc quod perfectionem absolutam includit, vnde ipse est realiter sapiens, & sic de alijs perfectionibus. Et secundum hoc intelligitur verbum Anselm. in Monol. qui dicit quod creatura in diuina essentia est causatrix essentiae.

Vnde hoc esse reale non est ipsius creaturae, sed essentiae diuinae. Dicitur tamen creatura in ea esse, quia ex plenitudine perfectionis diuinae essentiae deriuatur perfectio creaturae, non autem posset deriuari nisi fuisset in ea. Hic est ergo vnus modus quo creaturae sunt in diuina essentia. Secundus modus est quo sunt in potentia diuina, qui est inferior primo. Multa enim sunt in essentia diuina, quae non sunt in potentia diuina, sicut sunt perfectiones suae, quae vt sunt in essentia non subsunt potentiae, non enim Deus potest producere infinitam bonitatem in re differente a se, & sic de alijs. Ea ergo sunt in potentia diuina quae subsunt diuinae potentiae, creaturae autem subsunt potentiae diuinae, & ideo necesse est ponere quod omnes creaturae sunt in potentia sua. Et differt iste modus a primo, quia secundum primum modum erant perfectiones realiter in Deo secundum quod dicimus quod essentia diuina includit realiter omnem modum essendi modo diuino & simplicissimo propter suam infinitatem. In potentia autem diuina dicuntur esse creaturae non realiter, sed virtualiter, sicut effectus est in causa.

Vnde calor secundum rem non est in sole, sed virtualiter tantum. Sapientia ergo, & similes perfectiones sunt realiter in diuina essentia, sed creaturae sunt in diuina essentia in potentia virtualiter. Vnde domus, vel lapis sunt in potentia Dei virtualiter tantum. Tertio modo res sunt in intellectu diuino secundum quod Deus ab aeterno cognouit res se producturum, & alias etiam quas non producit, sed posset producere. Et hoc modo sunt res in intellectu diuino sicut rationes cognitae quae sunt in idem quod ideae. Vnde secundum quod Deus cognoscit essentiam suam distincte imitabilem secundum diuersos gradus in creaturis, sunt secundum hoc ideae in Deo, id est intellectu diuino. Et iste modus essendi differt a primo, & secundo, quia primus est realis, secundus est virtualis, sed iste tertius est intelligibilis, vnde equus est in intellectu diuino vt ratio quaedam, secundum quam Deus intelligit equum imitari diuinam essentiam quantum ad perfectionem realem, quae est in diuina essentia, quia ipsa propter plenitudinem realis perfectionis realiter imitatur ab omni creatura. Hoc autem requirit quod perfectio secundum quam creatura imitatur Deum sit realiter in Deo modo tamen omnino vnito. Intelligitur ergo dicta positio quam reprobat quod Deus posset facere quod intellectus creatus videret Deum absque hoc quod videret res secundum rationes distinctas, quibus intellectus diuinus intelligit creaturas imitari diuinam essentiam.

Vnde talis intellectus intelligeret diuinam essentiam, & ea secundum qua creaturae imitantur eam, sed non secundum quod imitantur, vel imitari possunt. Sicut possum cognoscere hunc hominem & naturam humanam secundum quam est pater vel esse potest, non tamen cognoseo eum esse patrem, licet sit pater vnius, vel plurium filiorum. Ita Deus posset facere quod aliquis intellectus cognoscat essentiam suam quae imitabilis est a creaturis, non tamen secundum quod distincte imitabilis, sed nisi cognoscatur essentia secundum quod distincte imitabilis a creaturis, non possunt in ea cognosci creaturae distinctae. Ergo Deus potest facere quod essentia sua videatur absque hoc quod videatur aliqua creatura distincte in ea, & sic quod non videatur etiam sub ratione ideae.

Praeterea. Certum est quod videre possum istud principium. Omne totum est maius sua parte, & tamen possum ipsum considerare, & ipsa consideratio est visio absque hoc quod videam determinate aliquam conclusionem in eo, sicut quilibet peritus in se, sicut est etiam in Metaphysicis scientijs. Possum enim considerare primum principium de quolibet esse vel non esse, & tamen non descendendo vel ampliando ad aliquam conclusionem determinatam, & tamen istis principijs sunt virtualiter veritates multorum principiorum. Quia tamen non distincte & secundum actum continentur in eis, ideo possunt clare intueri absque conclusionibus determinatis. Sed essentia diuina continet in se res non per modum distinctum, & secundum actum distinctum, vnde nec sapientia est in ea distincta a bonitate, nec per consequens perfectiones creaturarum, quae in creaturis sunt distinctae: ergo potest videri diuina essentia clare absque hoc quod videantur creaturae in ea. Et ad rationem suam dicendum quod licet essentia diuina sit idem realiter quod idea, tamen idea dicit rationem distinctam & determinatam secundum quam essentia diuina est imitabilis, ita quod illud quod essentia importat vnite & indistincte, idea importat distincte, vnde idea equi est diuina essentia inquantum ipsa est distincte imitabilis ab equo, & ideo quia idea addit supra essentiam rationem distinctionis, & determinationis, ideo essentia diuina vt idea distincte repraesentat ea quae repraesentat, sed non vt essentia, sed indistincte. Et ideo cognoscendo essentiam non oportet, quod distincte aliqua creatura cognoscatur. Sed cognoscendo vt idea determinate, oportet bene quod cognoscatur creatura determinate per ideam determinatam. Vnde patet quod ratio non concludit, quia licet essentia & idea sint idem, aliquid tamen includitur in ratione ideae, quod non includitur in ratione essentiae. Haec Bernar. Contra Godofrs quo ad impugnationem primae opinionis quae est Henrici septimo quolibet quaestio. 4. Sed in praedictis continentur quaedam dubia vel falsa nisi bene intelligantur. Cum enim dicit quod diuina essentia, vt essentia est, non repraesentat creaturas distincte, sed essentia vt est idea & caet. Si intelligat quod diuina essentia ad distincte repraesentandum creaturas indiget aliquibus respectibus fabricatis per intellectum quasi sine illis ipsa non esset sufficiens repraesentatinum creaturarum distinctarum & distinctionis earum, falsum est, quia talia entia rationis nullam addunt perfectionem super diuinam essentiam, nec super eius repraesentationem, nec sunt intellectui diuino ratio cognoscendi creaturas secundum earum proprias & distinctas rationes, cum nihil ponant in re. Si autem intelligit quod diuina essentia vt essentia est, & considerata sine talibus respectibus non habet rationem distinctorum exemplarium, vel rationum vel idearum, sic quod tales respectus causant aliqualem distinctionem in diuina essentia, vt est repraesentatiua creaturarum, sic quod per vnum respectum dicitur distincta ratio lapidis, & per alium distincta ratio equi, non quod respectus det ei quod sit ratio propria equi, sed quod sit distincta distinctione se tenente solum ex parte repraesentantis, non ex parte repraesentati, conceditur quod dicit.

Item cum dicit quod in diuina essentia non possunt cognosci creaturae distinctae nisi cognoscatur essentia distincte secundum quod est distincte imitabilis a creaturis, pari modo distinguendum est, quia si ly secundum quod importet rationem vel causam cognoscendi distinctionem creaturarum vel creaturas secundum proprias, & distinctas rationes, falsum est. Si vero ly secundum quod importat solam concomitantiam ad distinctam, & propriam cognitionem creaturarum in diuina essentia tam respectu intellectus diuini quam creati, sed nullo modo sunt priores, nec aliquid conferunt ad propriam & distinctam cognitionem creaturarum, licet conferant ad distinctionem exemplaris vel idearum, quia per ipsos plurificantur ideae, vel rationes creaturarum, sic quod dicimus diuinam essentiam esse multiplex exemplar, vel quodest multiplex idea, & multiplex ratio, non autem quod sint multorum & distinctorum exemplar, idea, vel ratio. De hoc Sanctus Thomas primo contra Gent. capit. 55. sic dicit. Sic ergo patet quod essentia diuina inquantum est absolute perfecta potest accipi vt propria ratio singulorum, vnde per eam Deus propriam cognitionem de omnibus habere potest. Quia vero propria ratio vnius distinguitur a propria ratione alterius, distinctio autem est pluralitatis principium, oportet in intellectu diuino distinctionem quandam & pluralitatem rationum intellectarum considerare, secundum quam illud, quod est in intellectu diuino est propria ratio diuersorum. Vnde cum hoc sit secundum quod Deus intelligit proprium respectum assimilationis quem habet vnaquaeque creatura ad ipsum, relinquitur quod rationes rerum in intellectu diuino non sunt plures vel distinctae nisi secundum quod Deus cognoscit res pluribus, & diuersis modis esse assimilabiles sibi. Haec ille.

Ex quibus patet, quod secundum eum prius secundum naturam vel rationem Deus intelligit distinctionem creaturarum quam distinctionem respectuum idealium, & consequenter distinctio idearum consequitur propriam, & distinctam cognitionem Dei de rebus, immo actum reflexum quo Deus intelligit se intelligere creaturas distinctas propria cognitione, & diuersimode assimilabiles sibi vel imitabiles. Rursus cum dicit quod creaturae non habent esse reale in Deo indiget sano intellectu. Vnde Sanctus Thomas de veritate quaestio. 4. artic. 6. vbi quaerit. Vtrum res verius sint in verbo vel in seipsis sic dicit. Cum quaeritur. Vtrum res verius sint in seipsis quam in verbo, distinguendum est, quia ly verius potest designare vel veritatem rei, vel veritatem praedicationis. Si designet veritatem rei sic procul dubio, maior est veritas rerum in verbo quam in seipsis. Si autem designetur veritas praedicationis sic est econuerso, verius enim praedicatur homo de re secundum quod est in propria natura quam de ea secundum quod est in verbo, nec hoc est propter defectum verbi, sed propter supereminentiam illius. Haec ille.

Item prima parte quaest. 18. articulo quarto, sic dicit. Viuere Dei est eius intelligere. In Deo autem idem est intellectus, & quod intelligitur, & ipsum intelligere eius. Vnde quicquid est in Deo vt intellectum est ipsum viuere seu vita eius, vnde cum omnia quae sunt facta a Deo sint in ipso vt intellecta, sequitur quod omnia in ipso sunt vita diuina. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi sic dicit. Creaturae dicuntur esse in Deo dupliciter. Vno modo inquantum continentur & conseruantur virtute diuina, sicut ea dicimus esse in nobis quae sunt in nostra potestate, & sic creaturae dicuntur esse in Deo etiam prout sunt in proprijs naturis. Et hoc modo intelligendum est verbum Apostoli. d. act. 17. In ipso viuimus mouemur, & sumus, quia & nostrum esse & nostrum viuere, & nostrum moueri causatur a Deo. Alio modo dicuntur res esse in Deo sicut in cognoscente, & sic sunt in Deo per proprias rationes, quae non sunt aliud in Deo ab essentia diuina, vnde res quae sic sunt in Deo sunt essentia diuina, & quia diuina essentia est vita, non autem motus, inde est quod res hoc modo loquendo in Deo non sunt motus, sed vita. Haec ille.

Item ibidem in responsione ad tertium sic dicit. Si de ratione rerum materialium non esset materia, sed tantum forma, omnibus modis veriori modo essent res materiales in mente diuina per suas ideas quam in seipsis, propter quod & Plato posuit quod homo separatus erat verus homo, sed homo materialis erat homo per participationem. Sed quia de ratione rerum naturalium est materia, dicendum est quod res naturales verius esse habent in mente diuina simpliciter quam in seipsis, quia in mente diuina habent esse increatum, sed in seipsis habent esse creatum. Sed esse hoc, vtpote homo vel equus, verius habent in propria natura quam in mente diuina, quia ad veritatem hominis pertinet esse materiale, quod non habet in mente diuina. Sicut domus quae est in materia, verior domus est quam illa quae est in mente diuina, quia haec est domus in actu, illa autem est domus in potentia vel virtute. Haec ille.

Finaliter ergo dicendum videtur quod Godofredus sufficienter improbat opinionem quantum ad rationem positionis scilicet de ideis. Nec Bernardus sufficienter respondet ad obiecta Godofredi, quia tam ipse quam Henricus false imaginatur quod respectus ideales sint diuinae essentiae causa vel ratio repraesentandi creaturas secundum proprias, & distinctas earum rationes in proprio genere. Et similiter quod intellectus increatus, aut creatus non possit distincte cognoscere creaturas nisi prius natura inspiciendo tales respectus imitabilitatis vel exemplaritatis, aut idealitatis. Et de hoc multa dicta sunt in primo sent.

Dicendum ergo quod conclusio Henrici vera est, sed ipse male probet eam. Diuina autem essentia potest videri ab intellectu creato sine hoc quod repraesentet sibi aliquam craturam cuius ratio est, quia possunt sibi vniri ita remisse, & cum tam modico lumine gloriae quod non vnietur sibi vt ratio alicuius creaturae. Quanto enim magis vnitur & per maius lumen gloriae, tanto vnitur sibi vt ratio plurium. Licet enim ipsa sit ex se & non per aliquid additum ratio omnium creaturarum, tamen non oportet quod cuicunque intellectui vnitur vniatur vt ratio omnium, nisi cui vnitur secundum totum posse suum scilicet intellectui diuino. Alijs autem intellectibus vnitur vt ratio plurium vel paucorum secundum quod sunt magis vel minus ad hoc dispositi per lumen gloriae. Et quod haec solutio sit secundum mentem Sancti Thomae patet. Nam ipse 4. sent. dist. 49. q. 2. artic. 5. arguit sic 10. loco. Sicut sensus ita & intellectus cognoscit illud cuius similitudine informatur, sed diuina essentia expressius indicat quamlibet rem quam aliqua similitudo alia rei: ergo cum in illa beata visione essentia diuina fiat forma intellectus nostri, videtur quod sancti videntes Deum videant omnia in illo. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod quamuis essentia diuina sit ratio omnium cognoscibilium, non tamen coniungitur cuilibet intellectui secundum quod est ratio omnium, ideo non sequitur. Haec ille. Item ibidem in solutione quarti sic dicit. Quamuis intellectui videntis Deum coniungatur ipsa diuina essentia quae est omnium ratio, non tamen coniungitur ei prout est omnium ratio, sed secundum quod est ratio aliquorum, & tanto plurium quanto quisque plenius diuinam essentiam intuetur. Haec ille.

Item de veritate quaestio. 8. artic. 4. in solutione secundi respondens ad argumentum statim recitatum sic dicit. Ratio illa procedit quando visus coniungitur similitudini secundum totum posse similitudinis, tunc enim necesse est vt visus cognoscat omne illud ad quod similitudo visus se extendit. Sic autem intellectus creatus non coniungitur diuinae essentiae, & ideo ratio non sequitur. Haec ille.

Ad obiecta eiusdem Godofredi contra Sanctum Thomam respondet Bernardus diAliam opinionem solemnem & communem reprobat quae vera est. Quia ex quo, vt ostensum est Deus potest facere quod essentia sua videatur absque hoc quod videatur aliqua creatura in ea, potest facere & faciet quod eorum quae vident essentiam suam quidam videant plura in ea, & quidam pauciora, nullus autem videt omnia quae relucent in ea nisi solus Deus. Standum est ergo in medio quodam, scilicet inter hoc quod est nulla videre in diuina essentia quod Deus posset facere, & inter hoc quod est videre omnia quod Deus non posset facere. Dico inquam omnia quae Deus posset facere, Ita quod videntes Deum vident aliqua in essentia diuina, & secundum quod perfectius vident eam, secundum hoc plura vident in ea. De hoc enim sunt illuminationes, quia Angeli superiores vident in diuina essentia, quod non vident inferiores Angeli.

Praeterea. In videndo essentiam diuinam nulla creatura videtur distincte inquantum essentiae est, vt ostensum est: ergo si aliqua creatura videtur in Deo hoc esset inquantum substat diuinae potentiae, vel inquantum est in intellectu diuino, hoc enim triplici modo sunt creaturae in Deo, vt ostensum est. Modus autem essendi in essentia est exclusus.

Item. Nec possunt videri omnia inquantum subsunt diuinae potentiae vel sunt in potentia nisi potentia ipsa perfecte cognoscatur. Tunc autem perfecte aliqua potentia cognoscitur quando cognoscuntur omnia ad quae se extendit: ergo si cognoscantur omnia, ad quae diuina potentia se extendit, perfecte cognoscitur potentia diuina, & sic comprehenditur, quod est impossibile. Sed forte dices quod non obstat ad comprehensionem potentiae, sed obstat ad tam claram comprehensionem, ita quod si intellectus creatus cognoscit omnia, quae subsunt diuinae potentiae comprehendit totam potentiam, sed non ita clare, sicut Deus. Hoc autem est inconueniens quod res creata totam diuinam potentiam comprehendat. Sed videtur quod non, quia sicut nos ponimus quod beati totam essentiam vident, ita dicam quod totam diuinam potentiam vident.

Dicendum quod verum est quod totam diuinam potentiam vident quantum ad id quod est, quia vident eam infinitam, sed illa infinita ad quae est non vident, & per consequens non comprehendunt eam. Sicut etiam nec dicimus quod beati comprehendant diuinam essentiam quam tamen totam vident, licet minus clare quam Deus. Vnde hoc quod iste dicit non facit differentiam in comprehensione diuinae essentiae nisi quantum ad modum qui est magis, vel minus clare, non autem quantum ad ipsum comprehensum.

Praeterea. Talis comprehensio ponitur in Deo respectu sui, quia Deus dicitur comprehendere se, non quod fines suos in se includat, quia fines non habet, sed quia nihil est Dei quod Deus non cognoscat: ergo ille comprehendit potentiam diuinam, qui cognoscit omnia ad quae se extendit potentia, ita quod nihil sit de potentia quod non cognoscat etiam vsque ad vltimum, quod non est ponendum in intellectu creato vel finito. Tertio excluditur modus tertius cognoscendi, vel essendi, scilicet quod beati non possunt videre omnia quae sunt in intellectu diuino, in quo distincte sunt omnia secundum esse cognitum, & sic infinita saltem successiue, quia cognoscit omnes cogitationes beatorum quantumcunque sint volubiles quae vnquam erunt, quod non posset facere simul & distincte intellectus creatus finitus: ergo nulla via intellectus creatus potest cognoscere in Deo omnia, quae Deus cognoscit simpliciter.

Praeterea. Illud cui datur limitatio ad certum terminum, & determinatum est finitum, sed si intellectus diuinus posset cognoscere tot, & non plura, puta aliqua finita, daretur ei certus terminus, quia non posset cognoscere nisi tot: ergo si intellectus diuinus non cognosceret nisi tot quot intellectus creatus, iam esset intellectus limitatus, quod falsum est, immo haberet limitationem intellectus creati, quia intellectuslereatus ponium secundumistum se extendere ad tot sicut intellectus diuinus. Si autem dicas quod intellectus creatus se extendit ad infinita, sicut diuinus. Hoc non potest dici, quia perhoc reprobatur vnum prius suppositum, scilicet quod intellectus creatus cognosceret omnia, ad quae se extendit diuina potentia, quia comprehenderet eam quia nullus intellectus potest videre omnes conclusiones, quae sequuntur ex aliquo principio qualitercunque sequantur ab eonisi compraehendabipsum, qqulaitunesi cognoscit omnes conclusiones possibiles sequi ex eo compraehendit ipsum. Si ergo aliquis intellectusccognosceret omnia ad quae diuina potentia se extendit, planum est quod compraehenderet eam, non solumextensiue, immoretiam iptunside. ha¬tet ergo quod si diuinus intellectus inoneognoseertlhisi tot quot intellectus creatus beatus quod esset limitatusc Siadicanl quod non, quia cognoscit eatquae potuit prodlgere velnon prolducere, & ideo est infinitus Hoc non dalertiquiasimilitanlquilibet intellectus creatus beatus cognoscit multa quae posset facere, & tamen non dicitur infinitus, & si ista infinita sint secundum successionem. Sic ergo patet conclusio principalis quod videntes Deum non vident omnia quae Deus videt. Quia ergo primo ditim quod omnes quiddiegestcrum videntur visa diuina essentia.

Dicendum quod non, licet ergo forte videantur in Deo omnes quidditates rerum pertinentium ad ordinem & paersectionem uniuersi, nontamen omnes, quas Deus posset facere, quia illae sunt infinitae si ponantur sicut oportet ponere quod Deus modis infinitis sit imitabilis.

Ad primum dfaeo perqued hoc probat dicendum, quod essentia diuina, vtiefsdsitianon tepresentaa distinctogrea turas, sed vnite, sed intellectus diuinus intelligit omnes illos modos distincte, quibus essentia diuina est imitabilis, & quia potest intelligi efsentiudinimrabsquenoo quod intelligatur quicquid diuinus intellectus intelligit, qui non solum intelligit diuinam essentiam secundurmndos, & etiam dispositiones rerumpiden peneftentiamdiuinamiut essentia est nihil cognosci potest de creaturis, quia aequaliter repraesentat omnia, scilicet vnite, sed nulla distincte & determinate secundum Thomam de veritate nisi per intellectum diuinum determinate apprehendentem essentiam in comparatione ad determinatam creaturam. Ad probationem dicendum quod essentia diuina est naturaliter similitudo omnium, quia un ooromniansubent. fontalemdimditudinempnon tamen distinctam, vnde perfectio quam imitatur asinusin Deo non est distincta a perfectione quam imitatur Angelus, immo vna & eadem est, & indiuisibilis, cum vtraque sit idem quod diuina essentia. Tamen intellectus diuinus comprehendit diuersas rutioneninitabilitatis & distinstar quia non secundomidum exluntetimnmindantiumsimitantur diumam essentiam.

Vnde essentia est similitudo omnia in se continens propter plerituxinem porfactipnis, sednotndistirictb nisi modo poaedicto, id est secundum quod habet rationem ideae. Quod autem adigitctevedniauesentatidmussentiae, duidea, dicendum quod odiuersassuimgenerarrdpraesentatiodum, quia essentia neprhesentat sidutfundamentum, in quossimt sundumentaliterquoerfectiones omnium generum secundum commentatorem naslsetupinsst. sed ideae repraesenttresdistinctae & secunduuh suasfrationes finitas. Etidep. dicendumroivnaridaea reopgesentat vnum, & alia aliud, unde repraefentatimessentie sidiuinaenondependet aprepraesuntatione idleatum, sedmagis contrarium, sic repraesentet essentia diuina res, non lpqssuntperaed indistincterognostimisiabimellectu, qui coigispincum anpmehefsipne, drqquixcognnscioquomodo distincte imitabilis est a rebus. Ad aliam obiectionem dicendum quod licet essentia diuina non possit videri sine generalirbus perfectioribius) putmisine rationgentis bpnii& sapientis, tamen potest videri sine specialibus, puta sine perfectione quam lapis participat ab ea. Ad aliam obiectionem quae dicit, quod essentia se habet aequaliter ad repraesentandum omnia, verum est, sed nulla distincte nisi ab intellectu; qui ratronenslynitasiin ea scitidistingnerecperdinerfosrespectus && perfectiones ad creaturas, undenpiplus rtspicuessentia perfectionem huius vniuersi quam alteris, ideo cum neutrum distincte & determinate repraesentet, sed modo vnito & simplicissimo, non estinecesse quod quicognoeit essentiam, coghoscst oshnia quae repraesentant nisi eomprxhendat eam Haec Bernardus. In quibus licet multa vera dicat, tamen saepissime repsicat illud falsum superius improbatum, scilicet quod diuina essentia ex se sine respectibus eointellectis non reprael sentat aliquam creaturam distincte, sed hoc habet inquantim intelligitur a diuino intellectu sub diuersssfrespectibus ad crennturap. Hoc enimhssulsum est.

Tum quia Deuginon indiget aliqua creatura ad distincte, & perfecte intelligendum creaturas sub proprijs rationibus: ergo multo minus indiget ad hoc resgectililgrationis, qui non sunt aliquid in naxtura rerum, sed pure. entiairationis.. Tum quia tales vospes ctus consequuntur intellectionem creaturarum, sub proprijs rationibus, prius natura enim oportet intelligere extrema relationis quam ipsam relationem, nec nihil conferunt ad distincte cognoscendum creaturas. Et ideo dicendum quod essentia diuina ex se, nullo addito est propria & distincta ratioxuiuslibet creaturae. Sed ad (intelligendum hoc sunt duo notanda Primumest quod aliqua forma potest dici prorpriae &distincta ratio alicuius intelligibilis dupliciter. Primodo, quia est sibi adaequata, ita quod non est ratio alicuius alterius. Et sic intelligendo diuina essentia non est propria nec distincta ratio alicuius creaturae, quia non sic repraesentat asinum quin repraesentet angelum: secundomodo quia repraesentat omnia quae sunt in re intellecta tam propria quam ubmmunia, & omnia in quibus conuenit cumalijavel diffurt ab eis, & sic diuina essentia est propria ratiooqnium, & singularum creaturarum, & repraesentat omnes proprie & distinctissime: secundo sciendum est quod licet essentigaruina sit propria, & distincta ratio omnium & singularum creaturarum, & omnes propriae & distincte reprasem xx sesolalsimealiquo superaddito, nonrament potest intelligivttalis fisixointellectis diuersis respectibus eius ad creaturas, & quia idea importat propriam rationem vt intellectam, ideo de ratione ideae est respectus, & sunt plures ideae secundum pluralitatem talium. Tamen tales respectus & ideae vt sic consequuntur propriam & distinctam cognitionem creaturarum, immo actum reflexum quo Deus intelligit se intelligere creaturas. De praedictis Sanctus Thomas prima part. q. 14. artcioan solutione tertij argumenti sic dicit. Idem non potest accipi vtpropria ratio diuersorum per modum adaequationis, sed diuina essentia est aliquid excedens omnes creaturas, vnde potest accipi vt propria ratio vniuscuiusque spcundum quod diuersimode est participabilis velimitabilis a diuersis creaturis. Haec ille.

Item de veritate q. 2. artic. 4. in solutione secundi, sic dicit. Deus cognoscit omnia vno quod est ratio plurium, scilicet essentia sua quae est similitudo rerum omnium, & quia essentia sua est propria ratio vniuscuiusque rei, ideo de vnoquoque habet propriam cognitionem. Qualisterqautem vnum possit esse multorum ratio propria & domihunis sic potest consideranii. Essentiaenm diuina secundum hoc est ratio aliquius quod res illa diuinam essentiam imitatur. Nullqautempresrimitatur diuinam essentiam ad plenum, sicin. non posset esse nisi vna imitatio ipsius, nec sua essentia esset per modum istum nisi propria ratio illius, sicut vna soha est imago patris perfecte eum repraesentans scilicet filius. Sed quia res creata imperfecte imitatur diuinam essentiam, conitipgit esse diuersas res diuersimode, imitantes, in quatum tamen natura non est aliquid quod non deducatur a similitudine diuinae essentiae, & ideo illud quod est proprium omnacuiquemabet inidiuina essentia, quid imitetur & secundum hoc diuina essentia est similitudo rei quantum ad propriam ipsius essentiae, & sic est propria ipsius ratio, & eadem ratione est propriaratio alterius, & omnium aliorum. Est ergo communis ratio omnium inquantum ipsa est res vna, quamomnia imitantur, sed est propria ratio huiusmelillius secundum quodres diuersimode eam imitantur. Et sic propriam tognitionemffacit diuina essentia de vnaquaque re inquantum est quropria ratio( vniuscuiusque. Haec ille.

Ex quibus patenquodisecundum mentem eius diuina essentia est pro:ptia ratioiomnium, & omnia proprie & distincte repraesenntatiper suum absolutum, & non per respectus ideales, quiilli sunt posteriores tali repraesentatione & propria & distincta cognitione creaturarum. De hac Sanctus Thomas prima parte q. 15. ansic.2. in solutione secundi sicdicit. Densunotintelligitmilta, & nonsolum intelligit multas resiper suam essentiam, sed etiam intelligit se intelligere multa per essentiam suam. Sed hoc estiintelligere phires rationes rerum, vel pluresidcas esse in intellectu eius, vt intellectas. Haec ille.

Item ibidem in solutionetertij sic dicituHluiusmodi respectus quibusmmultiplicantur ideae, non causadturia rebus, sed a diuinodntellectu comparante essentiam suam ad res. Haec ille. Dico ergo aliteradpprimum argumentum Godofrfediscilicet quod diuinaessentia quantum est ex se essentialiter & naturaliter & necessario repraesentat omnes creaturas, sed solus intellectus diuinus est capatltalisdpraeseatationis, & ille solus vnitur sibi, et estiqmuium pepraesentatiua. Vnde Sanctus Thodoluit hoc argumentum & similia de veritate, q. 8. artic. 4. Arguit enim sic in primo loco: Si angelus videns Deum non cognoscit omdiagpuntet quodhoc accidat, veliex defectuintellectus angelid, velexdefectu cognoscibilium, velex defectumedij. Sed non exdefecsu intellectus angelici cum angelus sit speculumpurum, &imimaculatum, & ibcontaminatum, vt dicit Dionysius. Nec ex defectu intelligibilium, quia omnia sunt in diuina essentia cognoscitiua. Nec etiam ex defectu medij, quo cognoscunt, quia diuina essentia perfecte omnia repraefentatnergo angeiusvidens. Deum omnia videt. Ecne argumentumdequitur responsiouDicendum (inquit) quod angelus videns Deum non videat omnia contingit ex defectu intellectus angelici qui non vnitur diuinae essentie secundum porumeiuspossd. Haecillet Itemrdecimo loco arquit sic. QLuxespiritunlis vehementius se ingerit menti quam lux corporalis ngulo, sed si lux corporalis esset sufficiens ratiqomnium cplorumingerens se oculo omnes colores mamanifestaret: ergo cum ipse Deus qui est spiritualis lux & reauamqomnenium perfecta ratio menti angeli svidentisteum se ingerat, angelus eo cognito omnia cognoscet. Ecce argumentum Sdnitur responsio. Dicendum (inquit) quod ratio illa procederet si oculus corporalis lucem corporalem secundum totum eius posse in se acciperet, quod patet in proposito non esse. Haec ille.

Et similia dicit pluries in eadem q. ex quibus patetadbrgumentum. Adsecundum dicitunquod creatura diisitun esseiimhen non per essentiam creatimae, sed per similitudinem & rationem creaturae. Vnde quia similitudo creaquraea &rximest crestrix essentia, ideodnentura secundum esse quod habet in Deo dicitur essecreatrigesseuria. Sicut aurtem dostansum est, licet diuina effenntia firratio omnium creaturarum, non tamen vnitur intellectui creato, vt ratio omnium, nec secundum totum posse suum, quo scilicet potest mctuane intellectum & ponere in actu primosufficienter ad inielligendumomuia. nderonsequentiaqquam arguens facit non valet, potissime cum infert quod omnis creatura suaqualitar se habet, vtjvideatur per creatoris essentiam secundum quodicit Beatusilhodde veritate. q. 8. artic. 4. in solutiogiondiduodecimi, vbi siodicit. Et nullo. modo ad beatitudinem pertineret creaturae cognitio, non tamen sequitur quod omnis cognitio creaturae aequaliter se habeat ad visionem mentitudlinis, &ogitalenim aliqua causa in promptu est, vt aliqui effectus cognoscantur in ipsa, aliqui vero magis laeteanti Sicut bataequod cs principijs demonstrationis statim naliquau gondlusipeselixiuntum, quaedam vero non nisi per xhustaeppefiaa Etiambhaenncognoscennda non potest quilibet per se, sed oportet quod ab alio manuducatur. Similiter est de cognitionarationumntelligibilium de effectiflus respectu essentiae diuinae, quia quaedam sunt latentiores, quaedam mamifestionesvebided exisione diuinaeeffentiae quaedam co¬gposcuptur quuaedanpnonifaeciiso. Adhoctamemn argumentum respondeo Bernardo, quasi eadem in virtute. Conceditur quod omnis creatura secundum quod habet esse in essentia diuina non epiaesentat segasumi&nndlistinctemisi intellectui quicompraehenditcausamHaeclille. Ad tertiumrespondet Benquod maiug est videre essaeqtiam diuinam absolute quam entitatem creaturae in essentia videri, sed videre essentiam diuinam, & creaturas in ipsa maius est. Licet etiam ratio non sequatur nisi quando maius habetnecessarium ordinem ad minus, siiqut quipotest ferrecentumpptestfferre vingitilquia centum includit viginti. Sed vbi maius non habet necessarium ordinem ad minus, non necessario est verum. Non enim qui potest generare hominem, potest generare asinum. Maius autem est videre diuinam essentiam, quae non habet necessarium ordinem ad hoc quod ipsa visa rideantur creaturae in ea, vt ostensum est. Minus autem statuitur videntibus non ex essentia est, sed ex diuersa virtute inspicientium, & ex voluntate diuina, quae manifestat se cuilibet quantum vult. Ad obiectum autem quod dicitur licet videre res in essentia non addat perfectionem supra essentiam, tamen essentia quae prior est, & non seorsum & distincte repraesentat necessario res, potest videri absque hoc quod videatur res in ea. Vnde si esset medium distincte repraesentans, ratio concluderet. Haec Bernardus. & male quo ad hoc quod dicit, quod diuina essentia non est mediumrepraesentans, creaturas diffincte modo exposito su¬a pra.

Dicendum est ergo aliter quod licet videns diuinam essentiam per idem medium videat Deum distincte, & creaturam distincte, quia diuina essentia est propria ratio cuiuslibet creaturae, tamen tale medium aliter se habet ad ostendendum. Deum & ostendendum creaturas. Etidaep neces¬. sario offert Deum, non autem necessario offert quamlibet creaturam cuilibet intellectui eam videnti, sed soli intellectui diuino, non autem creato. De hoc Sanctus Thomas de veritate. q. 20. artic. 5. In cognoscendo (inquit) duo sunt consideranda, scilicet illud quod cogrostitur & modus cognoed scendi. In quorum vno contingit quandoque aliquis conuenire qui in altero differunt, sicut cum vnum & idem est quod a diuersis cognoscitur, ab vno tamen minus, ab altero magis. Id autem quod perseoffertur adcognoscenqum pertinet ad id quod cognoscitur. Quod autem in alia eognoscitur, pertinet ad modumacognoscendi eius, in quo colugnoscitur. Sicut si aliquis cognoscat aliquod principium, & in eo accipiat cognitionem aliquarum conclusionum congnitioconclusionum dependet ex modo cognoscendi primieipium, quanto enim aliquis principium perfectius cognod scit, tanto plures conclusiones in eo intuetur. Sed quantum cuque principium tenuecdgnoscat, semper substantiaipitsius principij remanet eicognita, & ideo eiusicbgnitio non, determinat aliquem modum cognoscondissieutdetermina bat cognitio conclusionum, quae in eo cognoscebantur. Et inde est quod eorum quibus offertur vnum & idem principlum, omnes ipsam substantiam principij cognoscunt, non autem aequales numero, nec easdem conclusiones. Sed in hoc differunt sicut & in modo cognoscendi principium. exgidds autem qui Deum per essentiam videntddicuntur tntamessentiam Dei videre, quianihil est essentiae quod ab aliquoleorumnonsit visum, cum essentia diuina partes non habeat, nontamen omnes eamtotaliter vident, sed ipse solussetotaliter videt, vt scilicet modus cognoscentis adaequetur. modo reicognitae, quanta enim est cognoscibilitas diuinae: essentiae tanta est efficacia diuini intellectus in cognoscendo. Non autem potest hoc dici de aliquo intellectu tanto, & ideo nullus intellectus creatus pertingit ad hoc, vt ita perfecte videat diuinam essentiam sicut ipsa visibilis est, cuius ratione nullus intellectus creatus eam compraehendere potest, sed inter intellectus creatos vnus alio perfectius diuinam essentiam videt. Et ita patet quod ex quo cognoscere aliquid in verbo dependet ex modo cognitionis verbi, sicut, impossibile est quod intellectus creatus pertingat ad perfectum modum cognoscendi verbum, vt cognoscibile est, ita possibile est, vt aliquis intellectus creatus cognoscat omnia, quae in verbo cognosci possunt. Et haec sunt omnia, quae Deus potestfacereq Vndeimpossibile estiquod anima Christi sciat omnia quae Deus potest facere, sicut impossibile est quod tompraehendatdiuinam virtutemisiliuncenim vnaquaequerescomppaehemditun quando eius diffmitio scitur, diffinitio enim est virtus compraehendens rem. Cuiuslibet autem virtutis diffinitio sumitur ex his, ad quae virtus se extendit. Vnde sivamnima. Christi sciret omnia, ad quaebirtus Dei se extendit compraehenderet virtutem Dei quod est omnino impossibile Haec ille.

Item propinquius ad propositum ibidem in solutione primi sic dicit: Quicquid Deus potest facere est minus quam ipse Deus, & facilius posset ab anima. Christi cognqstisi animae Christi per se offerretur quicquid Deus potest facere, sicut per se ei praesentatur ipse Deus. Nunc autem ea quae Deus potest facere vel quae fecit non offeruntur animae sCltistiin seipsis, sed in verbo, ideo ratio non sequitur.

Item in solutione secundi sic dicit. Semper id per quod alterum cognoscitur se habet in ratione magis noti, & ideo quamuis secundum aliquem modum cognoscendi creatura sit magis nota quo ad nos quam Deus, tamen inillo modo cognitionis, quo res videntur in verbo, ipsum verbum est magis notum quam res visae in verbo. Haec ille.

Item perfectius ad propositum redeundo propter quid sic dicit. 3. contra Gentiles cap. 56. in fine. Potest autem (inquit) aliquis obijcere contra praedicta, quia Dei substantia est aliquod maius quam omnia, quae ipse facere vel intelligere, vel velle pot praeter seipsum, vnde si intellectus creatus Dei substantiam videre potest, multo magis possibile est quod omnia cognoscat, quae Deus praeter seipsum intelligit, vel vult, vel facere potest. Sed si diligenter consideretur, non est eiusdem rationis aliquid cognosci in seipso, & in sua causa. Quaedam enim sunt in seipsis de facili cognoscibilia, quae tamen in suis. causis non de facili cognoscuntur. Verum est ergo quod maius est intelligere diuinam substantiam quam quicquid est aliud praeter ipsum quod in seipso cognosci potest. Perfectioris autem cognitionis est cognoscere diuinam substantiam & in ea omnes eius effectus videre quam cognoscere diuinam substantiam sine hoc quod videantur eius effectus in ipsa. Et hoc quidem quod diuina substantia videatur absque compraehensione ipsius fieri potest. Quia autem omnia quae per ipsam intelligi possunt cognoscantur, hoc absque compraehensione non potest accidere, vt ex praedictis apparet. Haec ille. Quae valent multum ad intellectum omnium praecedentium & sequentium potissime quomodo illa conditionalis est vera. Si intellectus creatus videt in diuina essentia vel in verbo omnia quae Deus potest facere ipse perfecte compraehenderet verbum, vel diuinam essentiam. Ista autem conditionalis est falsa. Si intellectus creatus videret in seipsis omnia quae Deus potest facere ipse perfecte compraehenderet diuinam essentiam, vel verbum. Licet dictum sit quod illo modo videndo omnia creabilia, vel Deo possibilia aliquo modo compraehenderet diuinam essentiam, sed non perfecte. Sed de hoc inferius plura dicentur, licet haec sit clauis ad intelligendum omnia sequentia. Ex quibus patet ad argumentum & ad omnia similia.

Ad quartum patet responsio per praedicta, quia qui tot videt in verbo quot verbum, aeque perfecte & limpide videt verbum, sicut verbum videt seipsum. De hoc Sanctus Thomas de veritate, vbi supra arguit sic. Quanto aliquid perfectius cognoscitur tanto plura in eo cognoscunim, sed Deus perfectius cognoscit seipsum quam anima Christi: ergo plura cognoscit in seipso quam anima Christi cognoscat in verbo. Sed Deus nihil aliud cognoscit in se quam quod est, vel fuit, vel futurum est, vel potuit esse, vel fuisse, vel futurum esse: ergo anima Christi non cognoscit omnia ista.

Item ibidem. Si anima Christi scit quicquid Deus potest facere, tunc omne illud quod Deus facere potest ad animam Christi terminatur. Sed anima Christi est finita: cum ergo Deus infinita possit facere, sequitur quod infinitum terminetur ad finitum, quod est impossibile: ergo & primum, scilicet quod anima Christi possit scire quicquid Deus potest facere & scire. Ad quintum dicitur quod dissimilitudo quam arguens adducit non valet, nec infringit probationem Sanctus Thomas De hoc Sanctus Thomas de veritate. q. 20. artic. 4. sic dicit. Intelligere oportet quid est dictu aliquid in verbo videre.

Sciendum ergo quod nihil potest videri in aliquo nisi illo modo quo est in illo. Contingit autem aliqua multa esse in vno dupliciter. Vno modo diuisim & pluraliter, sicut plures formae resplendent in speculovnaquaeque diuisim & sic plures homines sunt in domo. Alio modo vniformiter & simpliciter, sicut plures effectus sunt virtute in causa, vt etiam conclusiones in principio, & membra in semine. Quicunque ergo aliquid intuetur, consequens est, vt illa videat quae in eo sunt multipliciter & diuisim, eo quod vnumquodque eorum, ita offertur sicut & illud vnum, in quo continentur, & pro tanto qui videt speculum, videt formas in speculo resultantes. Sed qui videt aliquid vnum, non oportet quod videat omnia illa quae sunt in eo vniformiter, seuvnite nisi quando totam virtutem illius vnius compraehendit, sicut qui videt aliquod principium, non oportet quod videat omnes conclusiones virtute in eo existentes, nisi forte illud com praehendat. Res autem creatae sunt in Deo non quidem multipliciter, sed vnite, vt dicit Dionysius. Vnde cum dicitur res esse in Deo magis assimilatur illi modo quo effectus sunt in causa, & conclusiones in principio, quam illo modo quo formae sunt in speculo. Et ideo no oportet quod quicunque videt verbum, videat omnia quae verbum in seipso videt, vt quidam dixerunt afferentes exemplum de formis, quae videntur in speculo viso. Ipsum enim verbum seipsum comprehendit. Vnde omnia quae in eo virtualiter & vnite sunt cognoscit se videndo. Intellectus autem creati, qui verbum non comprehendunt, non oportet quod videndo verbum omnia videant quae in verbo sunt. Haec ille.

Ex quibus patet quod cum res creatae non sunt distinctae, nec multipliciter in Deo, sed simpliciter & vnitae, nec rationes rerum in Deo sint distinctae, sed vnitae. & potius sunt in Deo illo modo quo conclusiones sunt in principio quam illo modo quo plures formae sunt in speculo, non oportet quod videns verbum videat omnia quae sunt in verbo. Cum autem dicit arguens quod Deus est ratio cognoscendi simul & distincte omnia in eo relucentia &c. Dicitur quod verum est respectu intellectus diuini compraehiendentis, non autem respectu alterius, cuius ratio saepe dicta est. Ad hanc rationem sic respondet Bernar. de Gannaco dicens. Ad aliud autem quod dicit de communi principio conclusionum.

Dicendum, quod simile est, qua sicut principium non repraesentat quantum est de se seorsum & distincte conclusiones, sic nec diuina essentia creaturas Sed sicut qui principium cognoscit comprehensiue cognoscit omnes conclusiones, sic intellectus diuinus qui compraehendit essentiam suam, cognoscit distincte omnes creaturas, quae possunt imitari diuinam essentiam. Et sicut qui principium cognoscit inquantum principium paucas conclusiones in eo videt, & qui nude cognoscit principium non propter hoc distincte aliquam conclusionem cognoscit in ea, vt dictum est, ita qui cognoscit nude diuinam essentiam, non oportet quod aliqua videat in ea distincte nisi ipsam perfectionem diuinam, quae vna & simplex est. Qui autem compraehendit eam, videt omnia secundum quae imitabilis est. Qui autem non comprehendit, nec nude solum videt eam, sed quasisub ratione ideae, videt aliqua in e2. Et qui perfectius, vel subratione plurium idearum videt plura in ea, licet principalis beatitudo sit in visione diuinae essentiae, vt essentia diuina est, non vt idea, quia non propter creaturas, quas quis videt in Deo beatior est secundum Augustinus Haec Bernarus & male quo ad aliqua. Primo in hoc quod dicit quod diuina essentia non repraesentat distincte creaturas. Si enim intelligeret sic quod diuina essentia non repraesentat distincte ex parte repraesentantis licet repraesentet distincte ex parte repraesentabilis verum diceret, sed non sic ipse intelligit ideo male. De hoc Sanctus Thomas de veritate. q. 20. artic. 5. sic dicit. Quidam dixerunt quod non solum anima Christi, sed etiam quaelibet anima beata videt in verbo quicquid in eo videri potest, hoc est non solum ea, quae sunt, vel erunt, vel fuerunt, sed etiam quae Deus potest facere. Qui quidem in hoc decepti sunt, quod aestimabant modum videndi res in verbo similem modo videndi res in speculo materiali, in quo imagines secundum suam multitudinem & diuersitatem resultant. In Deo autem rerum rationes sunt vnitae & simpliciter, vt dicit Dionysius. Si autem essent in eo per viam multitudinis & diuersitatis tunc omne quod in eo cognosci potest, eo viso cognosceretur, & ita ab omnibus videntibus Deum per essentiam omnia viderentur, cum omnia ista in Deo cognosci possint &c. Haec ille.

Ex quibus patet quod diuina essentia non repraesentat creaturas distincte distinctione se tenente ex parte repraesentantis. Quia autem repraesentet creaturas distinctione ex parte repraesentatorum se tenente ostendit Sanctus Thomas de veritate. q. 12. artic. 6. in fine dic. Quamuis Deus sit omnino vniformis, tamen in eo rerum cognitio distincte accipi potest, prout ipse est ratio vniuscuiusque. Haec ille.

Secundum, in quo deficit solutio Bernardus est, quia ponit quod diuina essentia, vt talis essentia nude accepta sine respectu ideali non repraesentat distincte creaturam. Huius enim falsitas apparet ex statim allegatis, & ex multis superius dictis, quia diuina essentia, vt talis essentia sine aliquo respectu superaddito est propria ratio omnium creabilium, licet non sit adaequata alicui creato, vel creabili. Alia quae dicit stare possunt, Ad sextum respondet berna r1. dic.

Ad illud quod dicit de Augustinus quod essentia est speculum voluntarium, fingit quod dupliciter potest intelligi, vel quia dicitur speculum voluntarium, quia si vult videtur, si non vult non videtur, vel loquitur de cognitione qua cognoscitur in via, quia tantum reuelat se Sanctis quantum vult. Isti autem duo modi non possunt poni secundum intentionem Augustinus & vt verba sonant: primo modo verum est quod essentia diuina non videtur ab aliquo nisi velit. Sed tamen in hoc quod ipsa videtur, vt essentia non habet rationem speculi, sed magis rationem directe visi. Speculum enim est illud in quo aliquid videtur. Si ergo fuisset talis intellectus Augustini sicut iste dicit, non dixisset quod essentia est speculum voluntarium, sed quod est res visa voluntaria, vel obiectum voluntarium. Sed quia essentia diuina sub ratione qua soeculum est, idest sub ratione qua in ea relucent creaturae voluntarie ostendit se, ideo quantum ipsa vult, tantum in ea intellectus creatus speculatur. Vel si vult nihil nisi essentiam diuinam, vel aliqua sicut placet ei.

Item secundus intellectus est minus rationalis quem imponit Augustinus & false, quia essentia diuina respectu cognitionis viae nullam habet rationem speculi, immo magis ipsae creaturae, in quibus relucet aliqua similitudo diuinam rationem speculi habent. Vnde & cognitio quae habetur de Deo per creaturas dicitur specularis. Vnde cum in via non cognoscamus creaturas per diuinam essentiam, sed econtra diuinam essentiam per creaturas, non potest dici quod essentia diuina respectu reuelationis Sanctorum sit speculum, praecipue cum Sancti in via non videant Deum per essentiam. Haec Bernard. Et satis conformiter dictis Sancti Thomae de veritate. q. 12. art. 6. vbi quaerit. Vtrum Prophetae videant in speculo aeternitatis, dicit enim sic. Speculum proprie loquendo inuenitur in rebus materialibus, sed in rebus spiritualibus per quandam transumptionem dicitur per similitudinem acceptam a speculo materiali, vt scilicet in rebus spiritualibus dicatur esse speculum illud, in quo alia repraesentantur, sicut in speculo materiali apparent formae rerum visibilium. Sic ergo dicunt quidam ipsam mentem diuinam, in qua omnes rerum relucent rationes esse speculum quoddam & dici aeternitatis speculum ex hoc quod est aeternum, idest quasi aeternitatem habens. Dicunt ergo quod istud speculum potest videri dupliciter. Vel secundum essentiam suam secundum quod est beatitudinis obiectum, & sic non videtur nisi a beatis, vel simpliciter, vel secundum quid, sicut est in raptu. Vel prout in eo resultant rerum similitudines, & sic proprie videtur, vt speculum, & hoc modo dicunt speculum aeternitatis visum a beatis angelis ante suam beatitudinem, & a Prophetis. Sed haec opinio non videtur rationalis propter duo. Primo quia ipse species rerum in mente diuina resultantes non sunt aliud secundum rem a diuina essentia, sed huiusmodi species, vel rationes distinguuntur in ipsa secundum diuersos eius respectus ad creaturas diuersas. Cognoscere ergo diuinam essentiam & species in illa resultantes nihil est aliud quam cognoscere ipsam in se, & relatam ad aliud. Prius est autem cognoscere aliquid in se quam prout est ad aliud comparatum, vnde visio qua videtur Deus, vt est rerum species praesupponit illam qua videtur in se, vt est essentia quaedam secundum quod est beatitudinis obiectum, vnde impossibile est quod aliquis videat eum secundum quod est species rerum, & non videat eum secundum quod est beatitudinis obiectum.

Secundo quia species alicuius rei inuenitur in aliquo dupliciter. Vno modo sicut praeexistens ad rem, cuius est species. Alio modo sicut a re ipsa resultans. Illud ergo in quo apparent species rerum, vt praeexistentes ad rem non potest proprie dici speculum, sed magis exemplar. Illud autem speculum dici potest, in quo rerum similitudines a rebus ipsis resultant. Quia ergo in Deo sunt species, vel rationes rerum, vt praeexistentes ad rem, & non vt ab ipsis rebus resultantes, nusquam inuenitur dictum a Sanctis quod Deus sit rerum speculum, sed magis quod ipsae res creatae sint speculum Dei. 1. Corinth. 13. Videmus nunc per speculum in aenigmate. Et sic etiam filius dicitur speculum patris prout a patre in ipso species diuinitatis recipitur, vel respicitur secundum quod habetur Sap. 7. candor enim est lucis aeternae & speculum sine macula. Quod igitur dicitur a magistris Prophetas videre in speculo aeterntatis, non sic intelligendum est quasi ipsum Deum aeternum videant prout est speculum rerum, sed quia aliquid creatum intuentur, in quo ipsa aeternitas Dei repraesentatur, vt sic speculum aeternitatis intelligatur, non quod est aeternum, sed quod est aeternitatem repraesentans. Haec ille.

Ex quibus patet quod nec beati, nec viatores vident creaturas in Deo proprie loquendo, vt in speculo. Ad ea quae finaliter dicit arguens respondet, Bernardus dicens. De alijs autem quae Deus proponit facere, verum dicit quod non videntur ab omnibus. Ex quo patet contradictio in dictis suis implicita, quia si essentia diuina esset speculum necessarium necessario ostendens quicquid relucet in ea distincte, tunc ostenderet illud, quod proponit facere, idest propositum suum, quod est idem cum ipso, & conditiones propositi, quae vt sunt in eo sunt idem quod ipse. Ergo cum ipse ponat hoc quod essentia diuina talia non repraesentat necessario, quia videri potest sine istis, oportet concludere, quia nec alia repraesentat necessario & distincte intellectui ipsam non compraehendenti. Quod autem dicit primum, scilicet videri omnia in Deo pertinet ad essentiam beatitudinis. Contra Augustinus est in libro confessionum qui dicit, quod propter illa non est quis beatior. Si autem Deum sine illis viderit expresse dicit quod beatus est: ergo videre aliquam creaturam in Deo non pertinet ad essentiam beatitudinis. Haec Bernardus & satis conformiter dictis Sancti Thomae de veritate. q. 8. arti. 4. in solutione duodecimi sic dicit. Quamuis nulla cognitio creaturae sit de substantia beatitudinis quasi beatificans, tamen aliqua cognitio creaturae pertinet ad beatitudinem quasi necessaria ad aliquem actum beati & caet. vt supra recitatum fuit. Et ista sufficiunt ad obiecta Godofredi pronunc. Ad obiecta Durandi contra eandem conclusionem dicitur primo, quod res creatae non repraesentantur in diuina essentia sicut res obiectae videntur in speculo, & de hoc satis habitum est in praedictis. Dicitur secundo quod res creatae, vel creabiles repraesentantur in diuina essentia sicut conclusiones determinatae in vniuersali principio, scilicet sic vniuersale non solum secundum praedicationem, vel abstractionem, sed etiam secundum virtutem, & hoc quo ad aliqua, licet quo ad alia sit dissimilitudo.

Nec valet argumentum in oppositum, quia maior eius est falsa. Qui enim perfecte cognoscit aliquod vniuersale principium syllogisticum, statim illo cognito cognoscit in illo multas conclusiones sine applicatione & sumptione sub illo. Sed arguens videtur deceptus fuisse in hoc quod non distinxit inter hoc quod est non cognoscere conclusionem in principio, & hoc quod est cognoscere conclusionem ex principio, quae tamen multum differunt.

Et in secundo siquidem verum est, quod conclusio non cognoscitur ex principio nisi per sumptionem minoris subipso & deductionem syllogisticam, sed hoc non oportet esse in primo. De praedictis Sanctus Thomas de veritate quaestio. octaua, artic. 15. vbi sic dicit. Differt cognoscere aliquid in aliquo & aliquid ex aliquo. Quando enim aliquid in aliquo coguoscitur, vno motu fertur cognoscens in vtrunque, sicut patet quando aliquid cognoscitur in aliquo, vt in forma cognoscibili, & talis cognitio non est discursiua. Nec differiad hoc, vtrum aliquid videatur in propria specie, vel aliena Visus enim non dicitur conferre videndo lapidem per speciem a lapide acceptam, neque videndo lapidem per speciem eius in speculo resultantem. Sed tunc dicitur aliquid cognosci ex aliquo quando non est idem motus in vtrunque, sed primo mouetur intellectus in vnum, & ex hoc mouetur in aliud. Vnde hic est quidam discursus, sicut patet in demonstrationibus, primo enim intellectus fertur in principia tantum, & secundario per principia in conclusiones. Haec ille.

Eandem distinctionem ponit prima parte. q. 14. art. 7. vbi sic dicit. Procedentes a principijs ad conclusiones non simul vtrum. que considerant, quia discursus talis est procedentis de noto ad ignotum, vnde manifestum est quod quando cognoscitur primum, adhuc ignoratur secundum, & sic secundum non cognoscitur in primo, sed ex primo. Terminus vero discursus est quando secundum videtur in primo resolutis effectibus in causas, & tunc cessat discursus. Haec ille.

Item q. 58. artic. 3. sic dicit. Inferiores intellectus hominum per quendam motum & discursum intellectualis operationis perfectionem & cognitionem veritatis adipiscuntur, dum scilicet ex vno cognito in alind cognitum procedunt. Si autem statim in ipsa cognitione principij inspicerent quasi nota omnes conclusiones consequentes in eis, discursus locum non haberet. Et hoc est in angelis, quia statim in illis, quae primo naturaliter cognoscunt inspiciunt omnia quaecunque in eis cognosci possunt. Et ideo dicuntur intellectuales, quia etiam apud nos, quae statim naturaliter apprehenduntur intelligidicuntur: vnde intellectus dicitur habitus primorum principiorum. Animae vero humanae, quae veritatis notitiam per quendam discursum acquirunt, rationales vocantur. quod quidem contingit ex debilitate intellectualis luminis in eis. Si enim haberent plenitudinem intellectualis luminis sicut angeli, statim in primo aspectu principiorum totam virtutem eorum compraehenderent intuendo quicquid ex eis syllogizari posset. Haec ille.

Simile dicit artic. 4. Item de veritate. q. 8. artic. 10. sic dicit. Qui est eleuatioris intellectus ex paucis principijs penes se retentis habet in promptu procedere ad varias conclusiones, ad quas peruenire non possunt qui sunt hebetioris ingenij, nisi per varias inductiones & per principia particulariter coaptata conclusionibus, vnde cum in Deo sit perfectissima virtus & puritas actus, ipse per vnum quod est essentia sua omnia operatur, & omnia cognoscit efficacissime. Ab ipsa autem effluunt rationes rerum intelligibilium in angelis, non quidem ad causandum res, sed ad cognoscendum, vnde quanto in angelo fuerit plus de actu & minus de potentia, tanto emanatio huiusmodi rationum minus in ipso multiplicatur, & virtus eius cognitiua erit efficacior. Et secundum hoc superiores angeli cognoscunt res per formas magis vniuersales quam inferiores. Haec ille.

Similia ponit prima parte. q. 55. arti. 3. dicens. Quanto angelus fuerit superior, tanto per pauciores species vniuersitatum intelligibilia appraehendere poterit, & ideo oportet quod eius formae sint vniuersaliores quasi ad plura se extendentes vnaquaeque earum. Et huius exemplum in nobis prospici potest. Sunt enim quidam qui veritatem intelligibilem capere non possunt nisi eis particulatim per singula explicetur, & hoc ex debilitate intellectus eorum contingit. Alij vero qui sunt fortioris intellectus ex paucis multa capere possunt. Haec ille.

Item ibidem in responsione ad secundum sic dicit. Cognoscere aliquid in vniuersali dicitur dupliciter. Vno modo ex parte rei cognitae, vt scilicet solum cognoscatur vniuersalis natura rei, & sic cognoscere aliquid in vniuersali est imperfectius, imperfecte enim cognosceret hominem, qui cognosceret de eo solum quod est animal. Alio modo ex parte medij cognoscendi, & sic perfectius est cognoscere aliquid in vniuersali, perfectior enim est intellectus qui per vnum vniuersale medium potest singula propria cognoscere quam qui non potest. Haec ille. Ex quibus patet falsitas maioris argumenti in oppositum deducti, & quod intellectus perfectus & eleuatus per vnum vniuersale principium syllogisticum potest multas cognoscere conclusiones sine aliqua sumptione & applicatione facta sub ipso. Et sic restat quod modus quo creaturae videntur in diuina essentia, assimilatur illi modo quo conclusiones videntur in principio, sed non illi modo quo videntur ex principio. Dicitur tertio quod dato quod res creatae repraesententur in diuina essentia eo modo quo causa repraesentat effectum, ex hoc non sequitur, quod videns diuinam essentiam necessario videat omnes quidditates rerum creabilium in diuina essentia quantum ad id quod sunt sicut dicit arguens.

Nec valet sua probatio, quia maior argumenti est falsa. Nec valet probatio eius, quia licet non sit impedimentum ex parte diuinae essentiae repraesentantis, est tamen defectus ex parte intellectus creati, qui non vnitur diuinae essentiae secundum totum suum posse, nec vt est ratio & species omnium, vt saepe dictum fuit prius.

Nec valet quod dicit arguens quod si intellectus potest in diuinam essentiam omnia repraesentantem potest in omnia per eam repraesentata, huius enim conclusionis nullitas superius est ostensa. Vnde Sanct. Thomas prima parte. q. 12. artic. 8. in solutione tertij sic dicit. Licet sit maius videre Deum quam omnia alia, tamen maius est sic videre Deum quod omnia alia in eo cognoscantur, quam videre sic ipsum, quod non omnia, seupauciora, vel plura in eo cognoscantur. am enim ostensum est quod multitudo cognitorum in Deo consequitur modum videndi ipsum, vel magis perfectum, vel minus perfectum. Haec ille.

Item de veritate. q. 20. artic. 5. in solutione secundi sic dicit. Semper illud per quod alterum cognoscitur se habet in ratione magis noti &c. vt prius recitatum fuit cum multis alijs ad hoc propositum facientibus. Dicitur quarto quod distinctio quam facit arguens, scilicet quod videns Deum cognoscit omnia creabilia quantum ad illud quod sunt, sed non an sint, non valet. De hoc Aureotes in suo quolibet. q. 10. contra Durandum arguit sic. Illa (inquit) videntur aeque necessario visa in diuina essentia, quae aequali necessitate & immutabilitate repraesentantur in ipsa. Sed stante determinatione diuinae voluntatis ad existentiam, vel non existentiam alicuius rei, diuina voluntas & sua determinatio aeque immutabilis est respectu existentiarum, sicut essentia respectu quidditatum: ergo beatus aeque necessario videndo diuinam voluntatem & eius determinationem cognoscit rerum existentias, vel non existentias, sicut videndo diuinam essentiam videt quidditates.

Confirmatur, quia essentia & voluntas & nutus seu determinatio voluntatis idem sunt in Deo, & ideo beatus totum videt, & per consequens sicut videt repraesentata per essentiam, sic determinata per voluntatem. Praeterea. Aut Deus cognoscit rerum existentia. cognoscendo determinationem & nutum suae voluntatis, aut cognoscit eas ex hoc quod est earum similitudo eminens & exemplar sicut & quidditatum. Sed non potest dici principium, quia tunc non cognosceret mala & peccata, cum voluntas Dei non determinet voluntatem creatam ad peccandum, immo ipsa se praedeterminat, vnde non se habet diuina voluntas ad talia nisi permissiue, & per consequens non potest Deus determinate cognoscere per suam permissionem ad quam partem se determinat creata voluntas, cum vtramque partem contradictionis Deus permittat. Rursus si cognosceret Deus res esse, vel non esse ex sola determinatione suae voluntatis, iam non cognosceret rerum existentias in se, sed potius quasi arguitiue ex earum causa. Iterum si cognosceret per hunc modum Deus res esse, vel non esse, scilicet cognoscendo nutum & determinationem suae voluntatis, cum beati videant diuinam essentiam cum voluntate & quicquid est reale in Deo, oportebit quod videant res existere, vel non existere per illam determinationem. Relinquitur ergo quod Deus videat existentias rerum inquantum sua essentia est similitudo eminens & exemplar non solum quidditatum, sed etiam existentiarum, & per consequens aequali necessitate videbunt beati existentias sicut quidditates. Si dicatur quod determinatio diuinae voluntatis & si sit eadem cum diuina essentia, differt tamen ratione, & vt sic differens potest occultari beatis.

Non valet. Primo quidem quia determinatio praedicta prout est causa existentiarum est quid reale, alioquin ens rationis esset causa entis realis efficiens, vel productiua, quod est impossibile.

Secundo quia omne ens rationis fundatur in ente reali, scilicet quod cognito illo ente reali intellectus potest assurgere ad ens rationis, quod fundatur in eo, & per consequens beatus videns realitatem diuinitatis & eius voluntatis assurgere poterit ad cognoscendum determinationem quae differt sola ratione. Et iterum quomodo potest esse contingens determinatio voluntatis, & per consequens latere intellectum beati realitate importata per ipsam, scilicet diuinitate existente necessaria 2 Hoc impossibile est videre.

Praeterea. Intentio est Augustnus super Genesict cap. 28. & 29. vbi loquitur de ista materia, quod angeli beati videntes res in verbo cognitione matutina, ac deinde in proprio genere cognitione vespertina non solum videbant quidditates, immo existentias. Vnde dicit quod in ipso Dei verbo prius viderunt vniuersam omnem creaturam, in quo scilicet verbo ipsam non factam esse, sed fiendam fuisse cognouerunt. Et subdit, quod prius videbant in verbo quomodo dicebat Deus, fi at lux, deinde viderunt factam lucem sicut scriptura dicit, & facta est lux. Non est ergo verum quin videntes diuinam essentiam aeque cognoscant rerum existentias sicut quidditates in verbo. Haec Aureolus in forma. Et quidem bene concludit contra hominem, licet aliqua interserat neganda secundum rei veritatem. Praesertim de distinctione rationis, quia secundum illam viam probaretur, quod quicunque videt in Deo vnam ideam videret omnes, & quod qui videt essentiam diuinam, vt est ratio vnius creaturae, videret eam, vt est ratio omnium, quod est negandum secundum positionem Sanctus Thomas Item aliud falsum assumit, scilicet quod stante determinatione diuinae voluntatis ad existentiam, vel non existentiam alicuius rei, aeque necessaria est voluntas respectu existentiarum sicut essentia respectu quidditatum. Hoc enim falsum est, quia prima necessitas est solum ex suppositione, alia vero non est ex suppositione, vt dictum fuit in 1. senten. Ad obiecta Aureoli contra eandem conclusionem nunc restat dicere, ideo primo generaliter ad omnia dicitur quod probatio Sanctus Thomas qua infert, quod si intellectus creatus in diuina essentia videret omnia quae Deus videt in ea, iam compraehenderet diuinam potentiam & virtutem creatiuam aliquo modo compraehensionis, licet forte non omnimoda comprehensione sufficiens est & bona. Et de hoc satis dictum fuit in praecedentibus, nec oportet vlterius replicare. Dicitur secundo quod prima consequentia in oppositum facta non valet, quia licet infinitas intensiua diuinae potentiae sit intimior eidem diuinae potentiae quam extensiua secundum vnum modum loquendi, & hoc secundum esse, tamen infinitas extensiua est diuinae virtuti intimior secundum rationem & secundum nostrum modum intelligendi sic intelligendo quia vniuersitas creabilium quae est infinita, vel totum ens creabile, vel possibile proportionatum diuinae virtuti, quod est infinitum extensiue est obiectum dictae virtutis & potentiae adaequatum, vt virtus est, vt potentia est. Et ideo per talis obiecti infiniti perfectam cognitionem, vel claram visionem diffinibilis est & compraehensibilis est diuina virtus & potentia creatiua, inquantum est virtus, ve potentia immediate, & compraehensa tali virtute compraehenderetur diuina essentia tanquam per propriam & adaequatam passionem. Non autem per talem infinitatem intensiuam quae formaliter non addit supra id, cuius est aliquod absolutum diuinum, siue sit essentia siue potentia, vel virtus nisi solam negationem. Et idem dico de infinitate extensiua, vt infinitas est, & quantum ad illam negationem quam importat. Tamen vt dictum est, totum ens creabile, vel vniuersitas creabisium quae fundant talem infinitatem sunt sufficiens medium ad diffinitiue & compraehensiue cognoscendam diuinam potentiam & virtutem creatiuam. Cuius ratio est, quia perfecte cognito obiecto alicuius potentiae potest cognosci perfecte talis potentia, vel virtus. Proprium autem & adaequatum obiectum diuinae virtutis & potentiae creatiuae est vniuersitas creabilium, vel totum ens creabile, ideo illo cognito iam haberetur diffinitio diuinae virtutis. Non autem ex cognitione negationis quam importat infirmitas intensiua diuinae potentiae, vel extensiua. De praedictis Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 1. artic. 2. sic dicit. Infinitum dicitur dupliciter. Vno modo priuatiue, & sic dicitur infinitum quod natum est habere finem & non habet. Tale autem infinitum non inuenitur nisi in quantitatibus.

Alio modo dicitur infinitum negatiue, idest quod non habet finem. Infinitum autem primo modo acceptum Deo conuenire non potest. Tum quia Deus est absque quantitate. Tum quia omnis priuatio imperfectionem importat, vel designat, quae longe a Deo est. Infinitum autem dictum negatiue conuenit Deo quantum ad omnia, quae in ipso sunt, quia nec ipse aliquo finitur, nec eius essentia, nec sapientia, nec bonitas, nec potentia, vnde omnia in ipso sunt infinita, sed de infinitate eius potentiae specialiter sciendum est, quod cum potentia actiua sequatur actum, quantitas potentiae sequitur quantitatem actus. Vnumquodque enim abundat tantum in virtute agendi quantum est in actu. Deus autem est actus infinitus, quod patet ex hoc quod actus non finitur nisi dupliciter. Vno modo ex parte agentis, sicut ex voluntate artificis recipit quantitatem & terminum pulchritudo domus. Alio modo ex parte recipientis sicut calor in lignis determinatur & quantitatem recipit secundum dispositionem lignorum. Ipse autem diuinus actus non finitur ex aliquo agente, quia non est ab alio, sed est a seipso. Nec finitur ex aliquo recipiente, quia cum nihil potentiae passiuae ei admisceatur, ipse est actus purus, non receptus in aliquo, est enim Deus ipsum esse suum in nullo modo receptum, vnde patet quod est infinitus, quod sic videri potest. Esse hominis terminatum est ad hominis spaeciaem, quia receptum est in natura speciei humanae, & simile est de esse equi, vel cuiuslibet creaturae. Esse autem Dei cum non sit in aliquo receptum sed sit esse purum non limitatum ad aliquem modum perfectionis essendi, sed totum in se habet. Et sic sicut esse in vniuersali acceptum ad infinita se potest extendere, ita diuinum esse infinitum est. Et ex hoc patet, quod sua virtus, vel potentia actiua est infinita. Sed sciendum quod quamuis diuina potentia habeat infinitatem ex essentia. Tamen ex hoc ipso quod comparatur ad ea, quorum est principium recipit quendam infinitatis modum quem essentia non habet. Nam multitudo quaedam in obiectis potentiae inuenitur. In actione enim inuenitur quaedam intensio secundum efficaciam agendi, & sic potest potentiae actiue attribui quaedam infinitas secundum conformitatem ad infinitatem quantitatis & continuae & discretae. Discretae quidem secundum quod quantitas potentiae attenditur in hoc, quod potest in multa, vel pauca obiecta, & haec vocatur quantitas extensiua. Continuae vero secundum quod quantitas potentiae attenditur in hoc quod remisse, vel intense agit, & sic vocatur quantitas intensiua. Prima autem quantitas conuenit potentiae respectu obiectorum: secunda vero respectu actionis Istorum enim duorum potentia actiua est principium. Vtroque autem modo diuina potentia est infinita. Nam nunquam tot effectus facit quin plures facere possit, nec vnquam ita intense operatur quin intensius operari possit. Intensio autem in diuina operatione attendenda est non secundum quod operatio est in operante, quia sic semper est infinita, cum operatio Dei sit diuina essentia, sed attendenda est secundum quod attingit effectum, sic enim a Deo quaedam mouentur efficacius quaedam minus efficaciter. Haec ille.

Ex quibus patet primo quod infinitas in diuinis qualitercunque sumatur, importat formaliter negationem: secunda quod diuina potentia tripliciter potest dici infinita: tertio quod infinitas intensiua sicut & extensiua diuinae potentiae attenditur proprie quantum ad extrinseca, vtputa quia intensiua respicit multiplicem motionem & passionem creaturae. Extensiua vero respicit multitudinem effectuum creabilium, & sic proprie loquendo infinitas intensiua non est intimior diuinae potentiae quam infinitas extensiua. Veruntamen si vocemus infinitatem intensiuam diuinae potentiae, illam infinitatem quae conuenit sibiex parte diuinae essentiae, vel diuinae actualitatis aut diuini esse, tunc posset concedi quod talis infinitas intensiua intimior est diuinae potentiae quam infinitas extensiua. Veruntamen vt dictum est, illius cognitio non ita infert compraehensionem diuinae potentiae, sicut cognitio infinitatis extensiuae quo ad obiecta, vt supra dictum est. Dicitur tertio, quod secunda consequentia formalis, vel forma arguendi non valet, qua scilicet infertur, quod si videns plura in verbo quam prius videret perfectius videt verbum quam prius, tunc in qualibet reuelatione quam Deus facit beato perfectius videret verbum quam prius. Nullitas enim huius consequentiae & multarum aliarum sequentium patet, quia tales nouae reuelationes factaebeatis non fiunt in eis formaliter per visionem verbi, sed alio modo secundum quod ponit Sanctus Thomas de veritate. q. 8. articul. 4. Ibidem enim in solutione decimiquarti argumenti sic dicit. Volubilitas cogitationum quae a beatis angelis remouetur dupliciter potest intelligi. Vno modo, vt cogitatio dicatur volubilis propter discursum de effectibus in causas, vel econuerso, qui quidem discursus rationis est proprius, quam claritas intellectus angelici excedit. Alio modo volubilitas potest referri ad successionem eorum, quae cogitantur, & sic sciendum est quod quantum ad illam cognitionem qua angelicognoscunt res in verbo non potest esse successio, quia per vnum diuersa cognoscuntur. Sed quantum ad ea quae cognoscunt per species innatas, vel propter illuminationes superiorum est ibi successio. Haec ille.

Item ibidem in solutione 15. sic dicit. Visio beatitudinis est illa, qua videtur Deus per essentiam & res in Deo. Et in ista non est aliqua successio, nec angeli in ea proficiunt, sicut nec in beatitudine, sed in visione rerum per species innatas vel per illuminationes superiorum proficere possunt. Haec ille.

Item ibidem in solutione septimi sic dicit. Alicui viatori Deus posset tot reuelare quot plura de creaturis intelligeret quam intellectus compraehensoris, & similiter Deus posset cuilibet compraehensori inferiori reuelare omnia quae superior intelligit, aut etiam plura, sed nunc de hoc non quaerimus, sed solum de hoc, an ex hoc quod essentiam Dei videt aliquis intellectus creatus sequatur quod omnia cognoscat. Haec ille.

Similia dicit prima parte. quaest. 12. artic. 10. & q. 105. artic. 1. Item 4. sentent. distin. 49. q.2. artic. 5. in solutione 12. Ex quibus patet quod quilibet beatus in primo instanti suae beatitudinis tot videt in diuina essentia, quot vnquam visurus est in eadem, licet postea possit plura videre quam prius per illuminationem alicuius beati superioris, vel reuelationem immediata ipsius Dei, sed talia obiecta nouiter cognita non cognoscuntur, nec videntur in verbo, nec eodem actu quo videtur verbum, vel diuina essentia, sed per alios actus non beatificos. Dicitur quarto, quod tertia consequentia vel forma arguendi qua infertur, quod videns aliquam creaturam creari a Deo comprehenderet virtutis suae infinitatem &c. non valet. Nec habet apparentiam, quia vt dictum fuit ex cognitione infinitatis diuinae potentiae non compraehenditur diuina potentia, sed solum cognitione sui proprij & adaequati obiecti, vel termini qui est vniuersitas creabilium. Dicitur quinto quod quarta forma ibidem adducta non valet, quia scilicet infertur quod diuina essentia non esset exemplar creaturae nisi vt est visa sub tali gradu. Dicitur enim quod diuina essentia semper in se est exemplar cuiuslibet creaturae siue videatur ab intellectu creato, siue non videatur. Talis enim visio non dat essentiae diuinae, nec tollit quod sit exemplar alicuius creaturae, vel omnium. Sed dicitur quod intellectus creatus non potest videre diuinam essentiam, vt est exemplar talis, vel talium creaturarum nisi videat eam sub tali, vel tali gradu, ita quod quantsub intensiori gradu videtur, tanto vt plurimum ratio, vel species, vel exemplar, vel idea videtur. Ad ea vero quae vlterius infert arguens de visionibus, vel reuelationibus Petro & Lino, vel superiori & inferiori beatis, patet responsio per praedicta, quia infimus beatus potest plura scire de creaturis quam supremus per diuinam reuelationem, sed hoc non potest fieri ex visione verbi, nec per cognitionem matutinam, sed solum per vespertinam. Dicitur sexto quod confirmatio consequenter adducta non valet, quia licet vniuersitas producibilium vel creabilium non adaequet diuinam virtutem, vel potentiam creatiuam, vt est quaedam res, vel essentia, tamen adaequat eam vt est potentia, vel virtus relatiue dicta ad suum obiectum sic quod talis vniuersitas est effectus proprius & adaequatus diuinae potentiae creatiuae, & est maximum in quod potest. Et consequenter ex clara propria & distincta cognitione, vel visione talis obiecti, vel termini correlatiui diuina potentia, vel virtus creatiua aliquo modo compraehenderetur. De hoc Petrus de Palude 4. senten. distin. 49. q. 2. artic. 2. vbi sic arguit. Non oportet Deum compraehendi ad hoc quod per Deum videantur infinita possibilia, quia quando effectus non adaequant causam, possunt cognosci per eam appraehensam, licet non comprehensam. Solutio. Quando effectus non adaequant causam, nec secundum id quod est, neque secundum id quod causa est, vtpote quia in se nobilior est, & ad alios effectus potest, tunc non oportet compraehendere causam, vt per eam cognoscatur effectus, nec vt est, nec vt causa est. Sicut possumus cognoscere vermem in sole cognoscendo virtutem eius, per quam producit vermem non cognoscendo illam per quam producit murem, nec substantiam eius, sed quando effectus adaequat causam secundum essentiam, non potest perfecte cognosci per eam nisi compraehensam, sicut in demonstratione potissima, quae est per causam vniuocam. Et similiter quando effectus adaequat causam secundum quod causa est, & si non secundum quod substantia est, adaequat dico non secundum nobilitatem, sed secundum proportionem, quia nec causa potest in plura, licet sit nobilior sicut in causa aequiuoca particulari, aut sicut in vniuersali enumeratis omnibus effecibus.

Vnde ad hoc quod omnes effectus solis cognoscantur perfecte & determinate in sole, oportet compraehendere solem & si non, vt sol est, tamen vt causa principalis eorum, quia oportet ipsum cognoscere & quo ad virtutem qua producit vermem & qua producit murem, & sic deinceps, licet non oporteat ipsum compraehendere secundum quod sol est, quamuis etiam non possit bene compraehendi ista virtus rei nisi compraehendatur essentia rei, quae est ei proportionata, & sic est in proposito, quia effectus Dei possibiles si non adaequant suam causam, nec quo ad essentiam, nec quo ad nobilitatem virtutis, licet sint infiniti, tamen adaequant quo ad proportionem agendi, quia scilicet Deus non potest plura producere quam possint produci ab eo, & ideo non possunt cognosci omnia producibilia a Deo distincte nisi perfecte cognoscatur virtus productiua. Et quia secundum diuersa attributa est productiua diuersorum, & secundum infinita infinitorum, non possunt cognosci infinita producibilia distincte nisi cognoscantur infinita attributa distincte, ad quod oportet Deum compraehendi cum in Deo non sint plures perfectiones quam infinitae, & cum Dei substantia sit eius virtus. Haec Petrus & bene quantum ad propositum pertinet praeter hoc, quod illud quod dicit quod diuina essentia secundum infinita attributa est productiua diuersarum creaturarum infinitarum. Hoc enim est dubium, & forte falsum. Sed de hoc non est cura in proposito. Dicitur septimo, quod instantia quam arguens inducit de proprietatibus absolutis aut relatiuis aut personis visis in diuina essentia citra comprehensionem non valet, quia visio praedictorum consequitur necessario visionem rei & essentiae oblatae videnti quantumcunque debiliter videatur, quia omnia illa aeque offeruntur in se sicut diuina essentia. Sed visio rerum creabilium in diuina essentia non necessario consequitur visionem diuinae essentiae, sed modum videndi intensum, vel remissum, quia talia non offeruntur videnti diuinam essentiam in se, sed in alio, vt supra dictum fuit. Conceditur tamen quod ex visione omnium creabilium, vel producibilium a diuina potentia, vel virtute, si talis visio fieret per species creatas & visione vespertina, & non in verbo, nec visione matutina, ex tali visione vniuersitatis creabilium non argueretur perfecta & simpliciter compraehensio diuinae potentiae, vel virtutis, sed solum compraehensio secundum quid, quia diuina potentia in tali casu non comprehenderetur quo ad suum absolutum, sed solum quartum ad suos respectus & habitudines, quas habet ad creaturas producibiles & non vt quaedam sobstantia est, sed vt potentia, vel virtus, aut tale quid relatiue designatum, cum quibus tamen stant dicta Sancti Thomae superius recitata quod vniuersitas creabilium non posset cognosci visione matutina & ex visione verbi nisi ipsa diuina potentia & essentia simpliciter & perfecte compraehenderentur, cuius causa postea dicetur. Dicitur octauo, quod prima pars responsionis quam dat ad motiuum Sanctus Thomas non valet. Cum enim dicit quod creaturae non videntur in diuina essentia sicut in causa efficiente, sed sicut in exemplari, vel idea, vel causa formali &c. quicquid sit de hoc, quia non refert ad propositum. Dicitur quod hoc concesso, adhuc non habetur quod ex visione exemplaris videantur omnia exemplata nisi exemplar compraehendatur, nisi species, vel ratio, vel forma obiecti cognoscibilis vniatur intellectui creato secundum totum posse suum, quod non potest contingere in visione qua intellectus creatus videt diuinam essentiam, vt superius saepius dictum fuit. Dicitur nono quod vlma pars illius responsionis non valet, quia in argumento Sanctus Thomas nullum incidit sophisma, nec fallacia, vel paralogismus, concessis his quae arguens concedit. Ipse enim concedit hoc antecedens quicunque perfectius videt diuinam essentiam, plura videt in ea. Tunc recito argumentum Sanctus Thoma de veritate. q. 20. arti. 5. vbi arguit sic pro conclusione. Quanto aliquod principium videtur perfectius, tanto in eo plura cognoscuntur, sed Deus perfectius cognoscit seipsum quam anima Christi: ergo plura in seipso cognoscit quam anima Christi cognoscat in verbo, sed Deus nihil aliud cognoscit in se quam illud quod est, vel fuit, vel futurum est, vel potuit esse, vel fuisse, vel futurum esse: ergo anima Christi non cognoscit omnia ista. Haec ille.

Ex quibus patet quod ista duo sunt conuertibilia, qui perfectius cognoscit verbum plura in verbo videt, & econtra, & per consequens arguendo ab vno ad aliud nullum incidit sophisma. Idem dico de cognitione effectuum in causa & conclusionum in principio. Sicut tamen praedictum est, cognitio plurium effectuum aliunde quam ex cognitione causae, vel conclusionum plurium aliunde quam ex cognitione principij non infert perfectiorem cognitionem causae, vel principij. Patet ergo ex praedictis quod i aliquis intellectus cognitione diuinae essentiae videret omnia Deo possibilia, talis compraehenderet diuinam virtutem non solum, vt virtus est, sed vt essentia, vel substantia est, secus est si talia cognosceret cognitione vespertina. Dicitur decimo, quod alia quae finaliter arguens adducit ad infirmandam consequentiam Sanctus Thomas non valent. Quod enim dicit quod principium in quolibet gradu cognitum est causa omnium conclusionum &c. solutum est supra, quia licet in quolibet gradu cognitum sit causa conclusionum, non tamen in quolibet gradu cognitum est actualis causa cognitionis omnium conclusionum, sed solum in potentia, vel habitu. Nec in quolibet gradu cognitum cognoscitur, vt causa omnium conclusionum. Quia autem addit vlterius quod principium perfectius cognitum est causa perfectioris cognitionis conclusionum, sed non est causa cognitionis plurium conclusionum falsum est, & contradicit illis, quae in eadem responsione concesserat, & praeter hoc contradicit veritati. Et haec sufficiant ad obiecta eiusdem contra primam conclusionem. Ad ea quae obijcit contra secundam conclusionem dicitur primo quod argumenta illa si aliquid non probant aliud concludunt nisi quod omnia quae beati vident in verbo vident simul, & non vident modo plura modo pauciora nunc vnum nunc aliud. Hoc autem non est contra conclusionem nostram, nec contra Sanctus Thomas immo pro vna conclusione quam ipse ponit prima parte. q. 12. art. 10. vbi sic dicit. Ea quae videntur in verbo non successiue sed simul videntur. Ad cuius euidentiam considerandum est quod ideo nos non possumus simul multa intelligere, quia multa per diuersas species intelligimus. Diuersis autem speciebus non potest intellectus vnus simul actu informari ad intelligendum per eas, sicut nec vnum corpus potest simul diuersis figuris figurari. Vnde contingit quod quando aliqua multa vna specie intelligi possunt, simul intelliguntur, sicut diuersae partes alicuius totius, sed si singulae proprijs speciebus intelligantur successiue intelliguntur, & non simul. Ostensum est autem quod ea quae videntur in Deo non videntur singula per suas similitudines, sed omnia per vnam essentiam Dei, vnde simul non successiue videntur. Haec ille. Similia dicit de veritate. q. 8. arti. 4. in solut. 7. & 14. & 15. vt superius fuit recitatum.

Item q. 20. artic. 5. sic dicit. Quidam dixerunt quod anima Christi actu non videt omnia quae Deus potest facere, videt tamen in habitu, ita enim perfecte cognoscit verbum, vt quicquid velit cognoscere conuertendo se ad verbum eius cognitionem in verbo accipiat, quamuis non semper speculetur omnia in actu, quae potest in verbo cognoscere. Sed istud non videtur verum, quia anima Christi & quilibet beatus quantum ad visionem beatam, qua videt verbum & res in verbo non patitur successionem in intelligendo, quia secundum Augustinus 14. de Trinitate. In patria non erunt cogitationes volubiles, vnde oportet ponere quod anima Christi omnia quae habitu videt in verbo actu etiam in eo videat. Et huic consonat dictum Philosophi qui vult faelicitatem non esse secundum habitum tantum, sed secundum actum. Et praeterea sicut inconueniens est ponere operationem creatam vnam existentem extendentem se ad omnia quae Deus potest facere, ita etiam inconueniens est ponere respectu eorundem vnum habitum creatum. Haec ille.

Similia ponit 3. contra Gentiles. cap. 59. Dicitur secundo quod positio arguentis ponentis quod eodem actu quo videtur verbum non videtur ab intellectu creato aliqua creatura cognitione propria distincta, sed solum, vt in quodam obiecto superminen ti noua est & vana, & contra communem doctrinam, & contra Sanctorum auctoritates. Dicitur tertio quod illa distinctio triplicis notitiae beatorum, quam arguens ponit, quarum primam dicit esse notitiam claram visionem diuinae essentiae. Secundam vero vocat notitiam matutinam, quae est creaturarum causata a notitia verbi. Tertiam vero vocat vespertinam quae est creaturarum per proprias species, voluntaria est & contra communem doctrinam doctorum, qui visionem verbi & visionem matutinam creaturarum in verbo dicunt esse eundem actum realiter & non duos. Et praeterea omnia argumenta quae iste facit contra ponentes creaturas videri successiue in verbo & eodem actu quo videtur verbum possunt reduci contra notitiam matutinam quam iste ponit, immo contra visionem claram diuinae essentiae. Nam iste ponit in dicta determinatione suae conclusionis, quod ex notitia beatifica diuinae essentiae tanquam ex cognitione causae, vel principij resultat cognitio matutina creaturarum tanquam conclusionum ex principio & hoc nunc vnius creaturae, nunc alterius, nunc plurium, nunc pauciorum siue intensiue, aut remissiue siue quacunque mutatione, vel alteritate beatificae visionis. Quod non videtur intelligibile nisi dicatur sicut dicebant antiqui, quod visio diuinae essentiae se habet respectu beati per modum habitus quo, scilicet potest vti ad infinita & quod aequipollet vni actui, vel habitui infinito quod est improbabile. Et ista sufficiunt ad obiecta contra conclusiones.

Ad argumentum principale pro conclusione patuit superius responsio per praedicta. Et haec de quaestione sufficiant. De quo in aeternum benedictus Deus, Amen

PrevBack to TopNext