Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Testimonia selecta patrum orientalium pro dogmate nostro

CAPVT. III.

Testimonia selecla Patrum orientalium pro

dogmate nostro.

§. 35

icuti scripta Patrum, quae scripturac adversari deprehenderentur, nullum in ea parte valorem habere debuissent, ne homines quam Deus, fide essent digniores: ita quae scripturae adstipulantur & consonant, magni apud nos momenti esse debent; non quod verbo Dei pondus addant, cujus auctoritati nihil accedit ex humano testimonio, sed quod veteris Ecclesiae, quomodo illa scripturarum oracula intellexerit, aperiant sententiam, nosque ad eadem intelligenda adjuvent. Recte ne ergo nos de processione Spiritus Sancti doceamus, an vero melius doceant Latini, tametsi sufficeret ex scriptura definire: quia tamen ipsi & supra allatum locum nihil nobis favere, & pro se alios locos stare contendunt, consulenda est orthodoxa antiquitas, ut appareat, utri melius scripturam intelligant hac in parte? Et quidem tam explicare scripturae dicta, quam male explicata esse, ostendere debemus per regulas bonae interpretationis; quas quidem ex professo libro Prolegomenorum, ubi de sacra scriptura agitur, tradidimus: Hic vero obiter saltim illas attingamus.

§. 36. Prima Regula est, ut ante omnia scopus dicentis diligenter consideretur. Scopus autem cognosci non potest, nisi investigetur occasio, quae auctorem movit ad scribendum. Item si evolveris totum scriptum, diligenterque expenderis omnia dicta, quo illa dirigat. Secunda est, ut textus cohaerentiam diligentissime observemus, adeoque saepe & saepius relegenda sunt antecedentia & consequentia & uti horum, ita illorum inter se & cum dicto, quod explicare volumus, nexus considerandus est. Tertia Regula est, ut loca inter se conferamus, obscura cum claris, similia cum similibus vel etiam dissimilibus. Non infrequens enim in Sacra scriptura est, ut una eademque sententia variis in locis reperiatur; sed in uno obscuris in alio clarioribus verbis effertur. Quarta est, ut circumstantiae non omnino negligantur. Nam saepe accidit, ut aliquod dictum, certa vel loca, vel tempora vel personas respiciat, non autcm ad omnia referri possit. Quinta, Deligenter indaganda est vis & emphasis vocum, Ethymologia quaerenda & usus, quem vocant dialectici, suppositionem. Nam saepe una vocula obstat, cur integra non intelligatur oratio, & ut intclligatur, unius voculae intelligentia prodest. Sunt enim verba signa rerum. Si ergo significatum cognoscere velis, signa bene cognoscas, necesse est. Haec regula ex M. BASILIO desumpta de Spiritu Sanctu cap. I. Et ad hoc maxime facit cognitio linguarum hebraicae & Graecae, ut Augustinus monet lib. II. de christiana doctrina cap. XI. Sexta Regula est, ut omnis propositio obscura ad certam disciplinam referatur, & ex principiis illius disciplinae expendatur. Septima regula est, ut accurate observemus, quae verba proprie quae figurate seu tropice sint accipienda. Hae sunt interpretandi regulae, per quas dicta scripturae explicanda sunt, & male explicata esse ostendendum est (quod & semper facere Deo juvante annitimur) Rationibus tamen legitimis si Patrum plurimorum consensus accedat, plurimum momenti adfert.

§. 37. Ergo sententiae nostrae adstipulatores ingenti numero Patres, & quot ad totam nobis repraesentandam vetustatem sufficiunt, producit sedulissimus in hoc negotio Adam TERNIKAV. Nam ex orientalibus quinquaginta septem, a temporibus apostolicis per decem secula serie continua; ex occidentalibus autem quadraginta quinque per octo secula collegit. Et in hoc tanto numero plerumque sub uno nomine plurimi occurrunt, ut dum citantur concilia, vel confessiones multorum proferuntur. Nec singula ille ex singulis excerpsit testimonia, sed tota omnium seu parva seu magna scripta rimatus exc, & quotquot in rem praesentem documenta reperit, exscripsit, & nervos, quos singula habent, observavit, dubia dissolvit, ab exceptionibus adversariorum defendit. Talium autem testimoniorum numerus excrescit fere ad misse.

§. 38. Triplex autem genus Testimoniorum istorum observare proderit: DQuaedam sunt, quae simpliciter Spiritum Sanctum a Patre procedere dicunt sine mentione Filii, ut est in dicto servatoris apud Ioannem. 2 Quaedam sunt, quae verbis expressis negant Spiritum Sanctum procedere a Filio, vel certe ita loquuntur, ut hoc optime ex iis colligatur. 3) Denique sunt quaedam, quae ita tacent de Filio in productione Spiritus Sancti, ut non possent tacere, si ita eorum Auctores credidissent. Ex omnibus istis aliqua nos selegimus, eaque e tanto cumulo paucissima: quae tamen pro ratione professionis nostrae sufficient; cum universae Theologiae dogmata, non unum hunc singulari opera articulum tractandum susceperimus.

TESTIMONIA PRIMIGENERIS.

§. 39.

Primi generis testimonia nimis esset longum recensere: nam omnes Doctores, ubi ipsis accidit processionis Spiritus Sancti meminisse, si expresse eam soli Patri non tribuunt, certe de Filio tacent, & evangelicum textum secuti, aiunt simpliciter Spiritum Sanctum procedere a Patre, & nihil amplius. Neque necesse est exempla producere, cum ipsi id ultro nobis concedant Latini, sed tantum excipiant, hoc sibi non obesse: cum dicentes Spiritum Sanctu a Patre procedere, non negent a Filio, licet hoc expresse non dicant. Sed mox ostendemus istud eorum effugium nihil valere: modo tantum unum & alterum hujusmodi, prae ceteris tamen illustre exemplum proferamus.

§. 40. Illa vero sunt primo symbolum sancti ATHANASII, deinde symbolum Nycaenum, ut est a concilio oecumenico secundo Constantinopoli habito auctum. Sanctu ATHANASIVS cum non dum in symbolo Nycaeno quidquam extaret de processione Spiritus Sancti, edidit privatum suum symbolum illud nempe vulgatissimum & omnibus notum, quod incipit: Quicunque vult salvus lesse, ante omnia opus est, ut fidem catholicam teneat. lbi ergo de Spiritu Sancto ita loquitur: Spiritus Sanctus a Patre non factus, non creatus non genitus, sed procedens. Nam quod moderni Latini ubique hunc locum ita legant: a Patre Filioque, esse eam foedam corruptclam, infra ad oculum ostendemus. Hoc Athanasii dictum esto ex primo testimoniorum genere, hoc pro mera Filii omissione habeatur. Quanquam, quod obiter notamus, habeat illud etiam vim generis tertii, nam hic Athanasius accurate vult describere personas, quid cui competat, & quid non competat, enuncians: sic enim de Patre & Filio prius loquitur: Pater a nullo est factus, neque creatus neque generatus. Filius a solo patre est non factus, neque creatus, sed genitus. Tum subdit de Spiritu Sanctus quae nunc citavimus. Non potuit ergo Athanasius tacere de Filio in productione Spiritus Sancti, si tale quid credidisset. Quod vero quidam Latini excipiant (ut Nicolaus Cichovshi quaesito III. de processione Spiritus Sanct hoc ipso Athanasium, quod Filium dixerit genitum esse a solo Patre, spiritum vero sanctum a solo Patre procedere dixerit, subinnuisse illum procedere etiam a Filio, vanum est. Nam dixit Filium a solo Patre genitum, ne vox generandi matrem innueret; Filius enim, qua Deus ἀμντοο, sine matre est. Praesertim, quod jam prius enatae essent Haereses Valentinianorum, aliorumque (quos Irenaeus & Epiphanius describunt) qui in Divinitate sexum utrumque collocabant. De spiritu autem sancto nemo erat, qui diceret eum ex Patre & Filio procedere, sed fuerunt non nulli, qui eum dicerent, non a Patre, sed a Filio productum. Contra hos autem sufficiebat dicere: Ex Patre. Cum ergo Athanasius dixit Filium a solo Patre genitum, per hoc ipsum adhuc magis apparet, quam ille accurate loqui hic studuerit. Quoniam igitur in productione Spiritus Sancti non conjunxit Patri Filium, patet certe eum de hoc ne somniasse quidem. Sed hoc notavimus obiter: demus enim ATHANASII hoc dictum ad primum, ut facimus, testimoniorum genus pertinere.

ATHANASII symbolum quicunque exstat multis formulis Graece ac Latine editum tom. Il. operum Athanasii a MONTPAVCONIO Parisiis 1698. typis descriptorum: ubi in Latinis exemplaribus omnibus vox Filioque legitur, sed in Graeco saltim uno. Praeterea consulenda est hic FRANC. VALCHII Bibliotheca Symbolica vetus anno 1770. Lemgoviae edita; ubi ficut alia antiqua symbola, ita & hoc tam graece quam Latine editum, observationibus historicis ac criticis illustratum & omnes fere auctores, qui in colligendis hujus symboli formulis sive graecis sive Latinis laudabilem diligentiam collocarunt, in compendio videri possunt.

De hoc symbolo sicut praeterito ita & praesenti seculo a multis doctis viris acriter est disputatum, aliis Athanasio illud vindicantibus, aliis a Latino quodam scriptore adoraatum esse pucnantibus, oui utriusque sententiae proougnatores nosse cupit, adeat FRANC. VALCHII hreviarium Theologiae symbolicae Goetting. 1765. editum; ubi a p. 49.57. breviter quidem, sed satis perspicue de hoc svmbolo actum est, indicatis simul auctoribus, qui pro instituti ratione in illo illustrando operam suam collocarunt: item MONTEAVCONII Diatribam tom. II. operum Athanasii p. 718. huic symbolo praemissam; in qua tum ex veterum testimoniis, tum ex codicum, in quibus hoc opusculum exstat, aetate, conditione ac inscriptionum varietate, tum ex variis symboli hujus formulis sive Latinis sive Graecis ostendit vir eruditus, hoc symbolum non esse Athanasii illius Alexandrini, sed a quodam incerto auctore Latine primum, non vero graece conscriptum, tamen antiquum, inde a secul. VII. jam notum. Inter argumenta, quae symbolum hoc non ab Athanasio conscriptum esse evincunt, videntur mihi prae ceteris haec esse non levioris momenti. 1 Quod omnia, quaecunque nunc habemus, exemplaria Latina non ita a se invicem discrepent, ut Graeca. Inde concluditur, una plures conditas esse hujus symboli graecas versiones. 2) Quod, si Montfauconius vernm fatetur, nec ille, nec alius quispiam viderit graecum symboli quicunque codicem, qui trecentorum annorum sit. Latine vero, ut quidam volunt, illud ab Athanasio compositum esse non est credibile, neque Graeci conce. dunt. 3) Quod Stilus etiam valde recedat ab Athanasii fusa copiosaque oratione.

Quoniam igitur origo hujus symboli obscura est, deque auctore ejus & praecipue de voce illa Filioque in quibusdam ejus exemplaribus exstante vario modo controvertitur: id circo non admodum tutum esse puto, ejusmodi fundamento fuperstruere dogma nostrum; neque est, cur illud mordicus defendamus: cum alias longe certiores credendi formulas ut ab ipso Athanasio, ita a reliquis orthodoxae antiquitatis viris ad nos transmissas habeamus: in quibus aut nulla processionis Spiritus Sancti fit mentio, aut si quae fit, non tamen a Filio sed a Patre simpliciter procedere dicitur. Omnes has credendi formulas, quas vulgo symbola vocant, ex monimentis quinque priorum seculorum in unus corpus collectas, in quatuor classes distributas & observationibus historicis ac criticis illustratas edidit doctiss. vir FRANC. VALCHIVS Lemgoviae anno 1710. Ex quo, quantum ad processionem Spiritus Sanctus attinet, sequentia excerpere, hocque loco inserere non a re alienum esse duxi, ut scilicet videamus, quidnam tunc temporis de Spiritu Sancts Patres senserint, & an procedere illum a Filio docuerint: itaque

I. Prima classis exhibet symbole, quae in monimentis Patrum seculi secundi & tertii supersunt; in quorum 1) apud IRENAEVM haec de Spiritu Sanct leguntur: κὶ ἐις πνεῦμα αγιον, το δια τον προφντον κeκnρυχος. 2) Apud TERTVLLIANVM in prima & tertia fidei regula nihil habetur, in secunda vero haec prostant: qui exinde miserit, secundum suam promissionem, a Patre sanctum Spiritum paracletum. 3.) Apud oRIGENEM in prima doctrinae formula: tum deinde dignitate ac honore patri ac filio sociatum tradiderunt Spiritum Sanctum. In Secunda: πιστευὰ δὲ καὶ το ἀγὶο πνέυματὶ, τῶ ἀεὶ oνTI. 4.) Apud CYPRIANVM exstant fragmenta tantum symboli, in quibus tamen nihil de processione Spiritus Sanctu habetur. 5.) UREGORII Thaumaturgi expositio fidei clarius jam proponit doctrinam de Spiritu Sanctum his verbis: καὶ ἐν πνεῦμα ἐκ θεῶ τνν υπαρἐιν ἐχον, καὶ δὶ υιοῦ πeOnvos, δnλαδn τοις ἀνθροποις: & unus Spiritus Sanctus ex deo ortum & existentiam babens, quique per Filium apparuit, vidclicet hominibus. Ergo simpliciter ex Deo, (scilicet Patre, ut per se patet) existentiam suam habere adseritur Spiritus Sanctus Filius vero ab hoc per illas voces di υoυ πeomos plane excluditur: aut ad summum ortus Spiritus Sancti ex Filio tunc non docebatur. Alioquin Gregorius ita non loqueretur. Quod vero in eadem formula Spiritus Sanctu imago Filii dicatur, ex hoc non ortus ejus ex Filio probari potest, sed tantum, quod cjusdem sit ille cum Filio substantiae, ut postea ex fimilibus Patrum loquendi formulis ostendetur. 6.) Symbolum inter constitutiones apostolicas relatum haec habet: Bαπτιςομαι κα ἐts το πνευμα το αγιον, τστεστὶ, τον παρακλντον, το ἐνεργνσαν ἐν πασὶ τοις απ ἀιωνος ἀγιοις, υστερον δε ἀποσταλεν και τοις ἀποστολοις παρα του πατρος, κατα τνν ἐπαγγελιαν τε σοτνρος τμον, κυριυ Iνος χριστε, καὶ μετα τους δε πασὶ τοις πιστευεσιν ἐν τν ἀγια καθολνκn ἐκκλνσια. 7.) Symbola antiochena contra Paulum Samosatenum nihil habent de Spiritu Sanct 8.) Symbolum Luciani Martyris adeo accurate est concinnatum, ut, si Spiritus a Filio procedere tunc doceretur, nullo mnodo hanc doctrinam omittere potuisset. Interim tamen nihil horum habet, sed tantum dicit: καὶ ἐἱς το πνευμα το ἀγιον, το ἐις παρακλιοιν καὶ ἀγιαομον καὶ τελειωσιν τοις πιστευεσὶ διδομενον. Kαθος καὶ ὸ κυριος ῦμων Inσους Xριστος διεταςατο τοις μαθνταις, λεγων, πορευSeντες μαθντευσατς παντα τα ἐθνν, θαπτιροντeς ἀυτeς ἐs το ονομα τε παrρoς καὶ του υιου καὶ του ἀγιου πνeνματος. Anλονοτὶ πατρος ἀλνθος πατρος οντος, υιoυ δε αAnθος υιου οντος, τοῦ δὲ ἀγιου πνευματος αλνθος αγιου πνευματος, & in Spiritum Sanctu qui in paraclesin & sanctisicationem & consummotionem credentibus datus est, juxta quod & dominus lesus Christus ordinavit discipulis, dicens: pergite & docete universas gentes, baptizantes eos in nominc patris & Filii & Spiritus Sancti, manifeste utique Patris vere patris, certumque filii vere filii, & Spiritus Sancti, vere SpiritusSancti, hisque nominibus non simpliciter neque otiose propositis, sed significantibus diligenter pr opriam uniu scujusque nominatorum substantiam, ut sint quide m per substantiam tria per consonantiam vero unum.

II Secunda classis continet symbola Ecclesiarum variarum publica, quorum tria priora, quae RVFFINVS fervavit, scilicet Romanum, Aquilejense & Orientale has tantum voces habent: & in Spiritum Sanctum. 2) Ecclesiarum orientis & quidem, a) Ecclesiae Caesarcensis ex EVSERIO: πιστευομεν δε καὶ ἐὶς ἐν πνενμα ἀνιο. Tovror ἐκαστον ἐὶναι καὶ υπαοχειν πιστευoνreς, πατερα ἀAνSος παrερα, καὶ υιον ἀλνθος υιον καὶ πνευμα ἀγιον ἀλνθος πνευμα ἀγιον. b Ecclesiae Hierosolymitanae α) brevius apud CYRILLVM: και ἐις το ἀγιον πνευμα, &) longius ex Cyrillo: και ες ἐν ἀγιον πνευμx, τον παρακAντον, τον λαAησαν ἐν τοις ποοφνταις. e Ecclesiae Alexandrinae α) quod Arius refert: καὶ ἐις το ὰγιον πνουμα. S Quod apud Alexandrum Alexandrinum exstat: ἐν πνευuα ἀγιον. d) Bina apud EPIPHANIVM symbola, α) και ἐις το πνευμα το ἀγιον κυριον καὶ §οοποιον, το ἐκ του πατρος ἐκπορευομενον. &) Sτος δὲ πιστευομεν ἐν αυτο υτὶ ἐστι πνευμα ἀγιον, πνευμα θεoυ, πνευμα παρακλντον, ἀκτιστον, ἐκ τοῦ πατρος ἐκπορευομενον, καὶ ἐκ του υιου Aαμsεανoμeν, cet. Haec duo symbola multum consonant cum symbolo Constantinopolitano, etiamsi illo vetustiora sint. Item non solum iustitutioni catechumenorum, sed etiam inter augustas baptismi cerimonias solemni confessioni destinata erant, adeoque inter publica symbola numeranda, ut observat doctissimus Valchius. Si ergo simpliciter ex Patre procedere: a Filio vero tantum accipere Spiritus Sancts tunc docebatur: omnino Doctores illius temporis inter procedere & accipere diversum quid intelligebant. Alioqui nihil obstaret, quo minus brevius dicerent, ut nunc Latini docent: ἐx του πατοος καὶ του υιου ἐκπορεvομeνον. 3.) Symhola Ecclesiarum occidentis, & quidem a) Ecclesiae Aquilejensis duo ita de Sptritu Sanctus docent: credo in Spiritum Sanctum. b) Ecclesiae Romanae tria graeca &) καt ἐtς τo ἀγιον πνευμα, &) καὶ ἐὶς πνευμα ἀγιον. siσrevo ἐts το πνευμα το ἀγιον. Quinque Latina, primum nihil de Spiritu Sanctu habet, secundum: credo in Spiritum Sanctus Tertium: Et in Spiritu Sancto. Quartum: & in Spiritum Sanctum. Quintum: credo in Spiritum Sanctum. c Symbolum Ecclesiae Ravennatis: credo in Spiritum Sancti d Ecclesiae Taurinensis: & in Spiritum Sanctum. E Symbola Ecclesiae Affricanae etiamsi numero sex sint, tamen de Spiritu Sanctum nihil amplius habent, quam haec verba: credo in Spiritum Sanctum. P Ecclesiae Gallicanae duo, primum, quod Ven. FORTVNATVS exposuit, secundum, ex missali Gallicano haec tantum continent: credo in Spiritum Sanctum. &) Ecclesiae Hispanicae aduo non alia quam haec: credo in Spiritum Sanctum, complectuntur. Non docuit ergo tunc temporis haec Ecclesia Spiritum Sanctu a Filio procedere, ut postea id ausa est docere & quidem prima omuium, symbolo vocem Filioque inserere, quod & ipsi Latini confitentur.

III. Tertia classis complectitur symbola in synodis ad controversias componendas condita, quorum notissimum & vulgatissimum Nicaenum non solum in graecis, sed etiam in Latinis exemplaribus omnibus haec tantum habet verba: & in Spiritum Sanctum. 2) Constantinopolitanum &) graecum: καt είς το ἀγιον πνευμα το ἐκ τε πατςος ἐκπορευομενcν. & Latinum ex monimentis Ecclesiae veteris Romanae: & in Spiritum Sancium, a Patre procedentem. Deest ergo & a Filio. y) Ex monimentis Ecclesiae Hispanicae: credimus & in Spiritum Sanctu cx Patre & Filio procedentem. Hic prima vice symbolum additamento auctum deprehendimus: non in omuibus tamen codicibus illud exstat, sed in codice Vallicellano desideratur. S) Ex versione in actis concilii chalcedonensis cxstantes & in Spiritum Sanctu ex patre proceaentem. In altera eorumdem actorum actione V. recitatur eodem modo sine additamento. 3.) Formulae in concilio Antiocheno an. CCCXLI. editae recensentur numero quatuor: in quibus tamen omnibus nulla processionis Spiritus Sancti fit mentio, sed aut haec tantum leguntur verba: πιστεvομεν δe και ἐις το ἀγιον πνευμα, aut his voces missionem ejus temporalem significantes adduntur, & nihil amplius. 4.) Formula Philippopolitana praeter missionem Spiritus Sanctus temporariam super apostolos, nihil quidquam hebet. 5.) In Formulis Sirmiensibus tribus nihil exstat de processione Spiritus Sancti, excepto eo, quod missionis ejus super apostolos mentionem faciant. 6.) Formula in synodo, quae Nices Thraciae congregata fuit, condita. 7.) Formula selevciensis. 8.) Constantinopolitana anno 360. condita, nihil praeter missionem temporariam de Spiritu Sancto habent, etiamsi de dogmatibus scitu necessariis accurate tractent. 9. Symbolum Toletanum contra Priscillianistas aliosque Haereticos conditum ita docet: credimus Spiritum quoque paracletum, qui nec pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre Filioque procedens. Hic secunda vice deprehendimus additamentum & quidem iterum ab Hispanis factum.

IV. Quarta classis continet symbola a Doctoribus privatis composita, quorum primo loco sese offerunt Athanasiana duo; unum, quod a voce quicunque incipit & Athanasio a multis abjudicatur: de quo jam supra actum fuit. Aterum, quod Athanasius exposuit, ejusque genuinum censetur, haec tantum habet: πιστευομεν όμοιος καὶ ἐις το πνευμα το ἀγιον. De processione vero prorsus tacet. 2) Symbolum Basilii magni haec continet de Spiritu Sancto. Rαt ἐν μονον πνευμα ἀγιον το παρακλντον. το πνευμα rns aADesαs, το πνeυμα τnς υιοθεσιας καὶ του μεν πατρoς πεμπονroς τον υιον, του δε υιου πεμποντος το ἀγιον πνευμα. 3.) Symbolorum, quae Damaso adscribi solent, vetustssima tamen sunt, tria exemplaria exhibentur, quorum primum docet: credimus & in Spiritum Sanctum, Deum non genitum, non creatum, sed Patris & Filii, semper in patre & silio coaeternum. Secundum exemplar: credimus & in Spiritum Sanctus non genitum, non crcatum, sed de Patre Filioque procedentem. Verum vox Filioque sine dubio a Latino quodam est inserta. Nam in Tertio exemplari ita legitur: Spiritum vero Sanctum Doum non genitum, non creatum, sed de patre procedentem. Idem ipsum elucet adhuc ex Damasi anathematismis, quorum XVI. sic se habet: si quis non dixerit Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filius de divina substantia, & Deum verum, anathema sit. Eodem modo & in graeco exemplari apud THEODORETVM prostanti legimus: Et τίς μn ἐιπν το πνευμα το ἀγιον ἐκ τοῦ πατρος ἐιναι ἀAνθος καὶ κυριως, ως κῶὶ τον υἱον ἐκ της θetας Sσὶας, καὶ θεον θεον λογον, ἀναθεμα ἐστο. 4) Symbolum EVNOMII: καὶ ἐὶς ἐν πνευμα ἀγὶον αc. de processione nihil dicit. 5) Symbolum PELAGII. credimus & in Spiritum Sanctum verum Deum ex Patre procedentem, aequalem per omnia patri & Filio. & Eodem modo & svmbolum 1VLIANI sive Pelagianorum quorundam habet: credimus & in Spiritum Sanctus Deum verum ex Patre procedentem, aequalem per omnia patri & Filio. 7) Symbolum FAVs TINI accurate quidem agit de persona Spiritus Sancti: processionis tamen cjus a patre Filioque nullam mentionem facit. S) Symbolum THEODORIMOPSVESTENI ita articulum de Spiritu Sanctus proponit, ut quasi contra Latinos agere videatur. Idcirco totum locum quamlibet prolixum hic graece & Latine adscribam: κcu ἐtς το πνευμα dε το ἀγιον, ἐκ της θεου τυγχανον Sσιας, &χ Dιoν, Peoν δε οντα τη ἐσια. υς ἐκειννς ον τνς θσιας, nσπeρ ἐστὶ ὸ θeos καὶ πατνρ, ἐς θπερ κατ ουσιαν ἐστιν. nμciς χαρ, Qnσtν, οῦ το πνευμα ἐλαBoμeν τε κοσμS, αλα το πνευμα, τo ex Ses. Tns μeν κτισεως αποχοονσας ἀπαονς, θeω δε ουνανας, ἐς Sπερ κατ Sσιαν ἐστὶ καὶ ῷτε ῦιον lομιςομεν, στε δια υιοῦ τνν υπαρςιν ἐMλnφος. Et in Spiritum Sunctum, qui sit de Dei substantia vel essentia, non qui silius sit, Deus autem essentia, tamquam qui sit illius Essentiae, cujus est Deus pater, ex quo secundum essentiam est. Nos enim, inquit scriptura, non Spiritum mundi hujus accepimus, sed Spiritum, qui est ex Deo, ul omni eum creatura alienans, Deo vero conjungens & copulans, ex quo, vel de quo est secundum essentiam: quem neque Filium neque per Filium existentiam accepisse, putamus. 9 Ultimum est Charisi syinbolum, quod doctrinam de Spiritu Sanctus his verbis concipit. και ἐις το πνευμα τnς αλνθειας, το παρακλντον ομοεσιον παrοι κα υιω. Et in Spiritum Sanctum, spiritum veritatis, paracletum, consubstantialem patri & Filio.

Haec Iunt symbola fere omnia quinque priorum seculorum, quorum non nisi tria eaque non universalia, sed particularis Ecclesiae, primum scilicet ex monimentis Hispanicis erutum, secundum Toletanum & tertium Damasi in secundo exemplari, idque de corruptela suspectum Latinis favent: Reliqua vero omnia, quae processionis Spiritus Sancti mentionem faciunt, tam publica quam privata pro Graecis stant. Nihil igitur doctrinae Graecorum oberit, si etiam symbolum illud quicunque non Athanasii esse concedatur.

§. 41.

Alterum vero, quod secundo loco proferre sumus polliciti, est symbolum Constantinopolitanum vel potius Nicaenum a Constantinopolitana synodo auctum. In illo, ut quotidie recitamus, Pater tantum Spiritus sancti productor ponitur. Nec inficiantur hoc Latini. Ultro enim concedunt τὸ Filioque postea esse additum.

Qui pleniorem Symboli Nicaeni & Constantinopolitani notitiam sibi comparare cupit, consulat illos scriptores, qui aut historiam hujus svmboli conscripserunt, aut illud ex monimentis Ecclesiasticis illustrandum curarunt. Ejusmodi scriptores fere omnes laudati sunt in FRANC. VALCHII breviario Theologiac symbolicae a p. 38. 40. Quod vero ad diversas hujus symboli editiones easque historicis & criticis observationibus instructas attinet, videatur ejusdem celeber. viri FRANC. VALCHII Bibliotheca symbolica, supra a me laudata, ubi quomodo doctissimus vir de additione vocis Filioque sentiat, non possum certe ipsa ejus verba hic non referre. Ita enim ibi pag. 95. sine omni partium studio fatetur: deinde solemnis ille formulae hujus usus longam illam de processione Spiritus Sanct a Patre Filioque controversiam si non procreavit, auxit tamen & consirmavit. Hanc qui cognitam habent, concedunt, a Graeco textu additamentum semper abfuisse, idcoque falli Baronium, eique similes, qui a Graecis id delctum fuisse, non sine calumnia contendunt; nec infitiari possunt, Romanos Caroli certe Magni aetate vocem Filioque nec partem symboli habuisse, nec, ut haberent, commoveri se passos esse. Reliqua legantur in ipso illo egregio certe libello, qui ad notitiam symbolorum diversis temporibus ac locit & a diversis viris editorum multum adjumenti adfert.

§. 42.

Haec ergo, quae adduximus, symbola sint instar omnium: tamen penes haec etiam alia plurimorum Patrum similia dicta mente retineamus; & vide amus, an ista dogmati Latinorum adversentur, & quam ipsos male securos faciat illa exceptio: dicere ex Patre, non est negare ex Filio. Nam quot hic occurrunt difficultates, quarum ad singulas ne dum conjunctim ad omnes respondere perquam difficile est? Adversarii viderint, quid ad haec respondere possint?

1.) Quae caussa fuit, cur tam memorati Patres symbolorum conditores, quam synodus Constantinopolitana agens de processionc Spiritus sancti, Patris solius nomen ponit, non ponit Filii? id enim hic quaerere oportct, quod quaerebamus de ipsius Christi verbis. Num quid vero eaedem sint caussae hic, quas ibi Cornelius & alii adtulcrant? numquid & Patres isti tacent de Filio, quia eum non Primum Spiritus sancti principium agnoscunt, & ut humilient Christum, & ut fidei testantis de ipso Spiritus Sancti caveant? hae enim erant rationes Cornelii; si hic non valent illae, quaeso, quae aliae?

2. Singularis quaestio de symbolo Constantinopolitano: Quae caussa fuit, ut Patres Constantinopolitani Nicaeno symbolo hoc addcrent: Et in Spiritum Sanctum Dominum vivificantem, qui ex Patre procedit, qui cum Patre & Filio simul adoratur & conglorificatur. Et an haec caussa, quac ista addere cogebat, non cogebat ctiam rationem procession is Spiritus sancti clare & plene explicare? Nobis quidem totius istius additionis caussa nota est: MACEDONIVS tunc & BVNOMIVS aliique Spiritum sanctum creaturam non Deum, servum non Dominum, atque adeo Patri & Filio inaequalem, & praeterea a Filio factum blasphemabant. Haec ergo Blasphemia per verba symbolo addita evertitur. Per id enim, quod dicitur, Dominus vivificans cum Patre & Filio simul adorandus & glorificandus, praedicatur ejus acqualitas cum utroque. Illud vero: Qui ex Patre procedit, opponitur alteri Blasphemiae, quae ajebat spiritum factum esse a Filio. Haec ergo Blasphemia caussa fuit, cur ratio processionis Spiritus sancti explicaretur. Explicanda ergo erat clare & plene, & tamen cam explicantes Patres, non addiderunt a Filio.

3.) An Pastores, cum plebem tunc & multo post catechesi instruerent, ita praedicabant, ut sonabat symbolum? an vero etiam ex Filio procedere Spiritum sanctum ajebant? Si hoc Secundum: non ne mirari alicui subit, cur, quod docetur, in symbolo non extat? praesertim cum una vocula adjicienda esset? & cur moris istius nullum exftat monimentum? Quodsi ita loquebantur, ut sonabat sym bolum: Ergo populus Spiritum sanctum procedere a Filio nesciebat; sed forte tantum Theologi hoc norant: Quae ergo caussa erat celandi hoc Mysterium de populo? cur debebant fideles scire Spiritum sanctum procedere a Patre, sed non expediret illis scire procedere Spiritum sanctum etiam a Filio? & cur jam nunc hoc etiam expediat?

4) Cur vero Patres, quot quot incorrupti exstant per tot secula, in scriptis suis, ubi occasio fuit processionis Spiritus sancti memorandae, eam tantum ad Patrem referant, de Filio taccant? sciebant ne, an ignorabant Spiritum sanctum a Filio etiam procedere? si sciebant, cur nec scripserunt nec ullus eorum rationem reddidit, quare hanc veritatem supprimi oportet? si nesciebant, frustra ergo Latini eorum dicta quaedam ad suum dogma confirmandum trahunt.

§. Si vero dicta illa Patrum, quae pro se adducunt Latini, dogma latinum sonant, quae, per Deum immortalem caussa fuit, ut ipsi id, quod verbosius, & obscurius docebant, nunquam clare expresserint, & quidem unica vocula: Filioque? dicere enim Spiritum sanctum a Patre Filioque procedere, longe clarius est, quam dicere: Spiritum §. accipere ex iis, quae Filii propria sunt, non esse a Filio alienum, pendere a Filio, cet. Si ista mentem Latinorum habent.

6) Si quis nunc apud Latinos in Thesibus proposuerit, aut pro concione, aut etiam in privato colloquio, simpliciter dixerit, Spiritum Sanctum a Patre procedere, nec addiderit a Filio, suspectus habebitur, vel certe interrogabitur, quare ita dixerit? Quaero ego, cur ita? Ecquid non suspectos sibi de errore nostro (ut quidem ipsi statuunt) omnes Patres ita locutos, habent? scio, quid hic excipiant? ante scilicet quaestionem hac de re non fuisse, & jam palam esse definitum. Sed recurrit quaestio: Sciebatur antea articulus iste, an non? & ad utramque Dilemmatis partem paulo superius respondimus numero 5.

7.) Cum Patres scribant Filium genitum esse ex Patre, non addendo hanc vocem Solo (excepto uno, aut altero) ut etiam sonat symbolum: constat ne inde eos docuisse, Filium ex solo Patre genitum esse, vel non? Si Primum: cur ergo Latini verba Patrum ita de generatione Filii prolata simpliciter habeant pro exclusivis, verba autem Patrum de processione Spiritus sancti eodem prolata modo pro exclusivis non habeant? Si Secundum: quid ergo nobis constare poterit?

§. 43. Haec sunt, quae interroganda subierunt, forte & plura subire poterunt: sed ad haec singula, quaeso, respondeant, & ita, ut responsiones ad singula datae secum cohacreant, non pugnent. Alioqui nulla erit responsio. Quaedam tamen exceptiones Latinorum explodendae sunt. Solent ergo ad tales interrogationes (quanquam forte non dum tales, & hoc modo prolatas audierint) fere haec excipere: Non dum fuisse quaestionem. 2) Multa non esse in symbolo, quae tamen docentur. 3) Beruardum in quodam loco scripsisse Spiritum sanctum procedere ex Patre, nec addidisse ex Filio, qui tamen credebat ex Filio etiam illum procedere. 4) Patres tamen docere idem, licet aliis verbis. Sed omnia ista sunt misera.

RESP. ad Primum, praeter quod supra diximus, notum est omnibus, quid ante motam quaestionem dici potest, quid non? de re igitur, quod verum est & sciebatur, etiam tunc dicebatur: sed non solent impugnari adversarii, qui nulli adhuc erant, non solet accurate veritas probari. Quanquam non semper quaestionem aliorum exspectamus, sed ipsi movere solemus, & rem demonstramus: Non tamen possumus tunc adversariorum mentionem facere.

Ad Secundum, Quaedam in symbolo prorsus non sunt, & quid hoc nocet nobis? sed processio est, & nominatur caussa ejus Pater, Filius tamen tacetur, id quod mirum est, admissa doctrina Latinorum.

Ad Tertium: Bernardus solus ita locutus est: & hoc quoque non possunt non mirari Latini, licet dissimulent: sed nostra instantia fuit, cur tot Patres, per tot secula locuti sunt sine addimento?

Ad Quartum: Patres cum Latinis sentire falsum est, ut infra patebit. Sed fenserint sane (ut interim hoc Latinis permittamus) interrogatio tamen nostra vim suam non remittit. Nam quare Patres aliis verbis pluribus & obscurioribus docuerint, & nullus dixerit clarissime illud Filioque? videant ergo, quam non parum hoc etiam testimoniorum genere premantur Latini, si serio & graviter perpendere velint rem, non secure & perfunctorie. Transeamus ad alia.

TESTIMONIA SECVNDI GENERIS.

§. 44.

Secundi generis Testimonia diximus ea esse, quae stare cum Latinorum Doctrina non possunt, vel quod conceptis verbis negent Spiritum sanctum a Filio procedere, vel quod in Divinitate unum principium, unicam & solam caussam Patrem statuant, vel alia talia enuncient, ex quibus palam evertitur Latinorum dogma. Haec ergo jam proferre libet: quid vero ad haec respondere soleant Latini, infra sequenti capite, postquam & occidentalium Patrum testimonia exposuerimus, videbimus refellemusque.

§. 45.

I. DIONYSIVS Areopagita (sive quicunque auctor ille fuerit, certe antiquus, & a Latinis aliisque vulgo habitus pro illo Dionysio) libro de divinis nominibus cap. II. sic ait: Quin etiam est in superessentialibus Dei nominibus distinctio, qua non tantum, ut dixi, secundum ipsam unionem quaelibet praecipuarum personarum impermixta atque inconfusa ponitur, verum etiam ea, quae supersubstantialis illius divinae generationis sunt, inter se minime reciprocantur: adeo, ut solus Pater sit fons superessentialis Deitatis, atque ita Pater non sit Filius, neque Filius sit Pater, sed cuique divinarum personarum propriae suae laudes inviolatae conserventur. Idem ibidem infra pag. 498. Rursum a scripturis sacris accepimus, Patrem quidem esse fontanam deitatem, Iesum vero & Spiritum Sancti quasi deitatis foecundae, si ita fas est dicere, germina divinitus plantata, floresve ac lumina supersubstantialia. Quonam autem pacto sese habeant, neque eloqui, neque intelligere valemus. Compone, quaeso, dicta ista cum Hypothesi Latinorum, & liquebit tibi illos Dionysio refragari.

Huc quadrat etiam scholion Sancti MAXIII ad illam vocem diaxρισes, quam pag. 511. ita Maximus explicat: destinctiones vocat per se subsistentes illas adorandas existentias, id est, Filii ex Patre ineffabilem splendorem, & Spiritus Sancti ex Patre inconceptibilem processionem. Miror certe, quod editor Iesuita non addiderit hic vocem: & ex Filio, sed saltim in margine hanc notam adscripserit: unde patet Sanctus Maximum fuisse in errore illo communi Graecorum putantium Spiritum Sancts a solo Patre procedere. Verum tamen Corderius hac sua nota non deterret nos, quo minus alia etiam Sanctus Maximi loca ex iisdem scholiis hic adducamus: ita pag. 513 nota, inquit, ipsum Patrem vocori superessentialem Dei foecunditatem ac fontem, neque haec nomina reciprocari. Rursus ibidem: καὶ τοῦ παναγίον ntvμαros ποοοκννντῦς καὶ υπεραενναος ἐκπcρεvqμεvoυ ἐκ τοῦ πατρὸς, υς μυσταγονει ὸ κυριος. Haec Maximus. Nunc videamus PACHYMEREM, quid ille in paraphrasi sua dicat? ubi venit ad supra citatum locum, ita p. 524. in eum commentatus est: distinctiones vero divinas per se subsistentes existentias venerandas, id est, Filii quidem ex patre ineffabilem splendorem & Spiritus Sanct ex patre inconceptibilem processionem has, inquam, vocant, (sacri doctores) distinctiones, quoniam distinctionem personarum exponunt. Item ibidem: Quaedam sunt propria distinctionis, ut patris quidem esse ingenitum, filii vero genitum, & Spiritus Sancti processionem. Quaedam item sunt propriae unitates & quaedam propriae distinctiones. v. g. commune quidem est filio & Spiritui Sancto, ex Patre esse, proprium vero, quod ille per generationem, hic vero per processionem. Et rursus, commune quidem patri & silio, quod Spiritus Sanctus sit patris & filii: proprium vero, quod sit patris Spiritus, tanquam ex Patre procedens: Filii vero Spiritus, tanquam consubsiantialis ac proprius ipsius. Quid vero ad hacc Iesuita? non tacuit certe, sed hanc notam apposuit: nota locum bunc redolere errorem Graecorum dicentium Spiritum Sanctum a solo Patre procedere. Verum haec referre est refellere. Plura pro dogmate nostro testimonia ut ex Sancts Maximi Scholiis ita etiam ex Pachymeris paraphrasi hic adducere possem, nisi brevitati studerem. Sed videamus adhuc alios patres.

§. 46.

II. IVSTINVS philosophus & Martyr in expositione fidei haec habet: Sic igitur filium ex patre genitum esse intelligimus, ut lumen ex lumine refulgens. Fandem quoque rationem de Spiritu Sc. tenemus; quia, ut filius ex patre, ita & Spiritus; excepto, quod existendi modo differt. Ille enim lumen de lumine per generationem refulsit: hic autem, lumen quidem & ipse de lumine prodiit, non tamen per generationem, sed procedendo. Modum tantum originis excipit, de cetero tam Filium, quam Spiritum sanctum a Patre esse ait. At praeter originis modum esset alia differentia & quidem longe illustrior, si Latinis crederemus, nempe quod filius a patre, Spiritus vero Sanctu a patre & a filio oriretur.

b) Expositio haec fidei solet quidem inter opera Iustini excudi, ut & unus Monachorum congr. Sanctu Mauri in sua lustini editione tom. I. in append. I. a p. 420. fecit; ex qua etiam hic verba illa citata sunt: attamen viri eruditi jam dudum subodorati sunt, hoc opus utcunque catholicum & orthodoxum, clarum & perspicuum, non esse Beati illius Martyris. Tot enim ferme habet voθelας indicia, (ut ait CAVE tom. I. p. 64. Hist. Littcr.) quot sententias. Et si nihil aliud esset, tot phrases & vocabula, Iustini aevo adhuc ignota, post exortas vero Arianorum, Nestorianorum & Eutychianorum haereses, quarto demum quintoque seculo nata & usurpata, extra omnem dubitationis aleam ponunt. Editor autem operum Iustini Prudent. Marand. in admonitione sua in hanc expositionem vult cum Mich. Lequien eam a quodam Nestoriano esse scriptam, ante motus exortos, quos Nestoriani & Eutvchiani excitarunt. Sed alii docti viri aliter sentiunt, nihilque heterodoxi in ea reperiunt. Confer. Du Pin. Hist. Eccles. Vol. I. p. 58. Tillemont. Memor. Eccles. tom. II. pag. 344. Fabricius Bibl. Graec. Lib. 5. c. I. vol. 5. p. 51. Oudinus de SSanct Eccl. tom. I. p. 119. Nourius in App. ad Bibl. PP. Lib. II. diss. 2. cet.

§. 47.

III. Sn. GREGORIVS Thaumaturgus in expositione fidei, quae κ κατὰ μέρος πίςις dicitur, sic ait: Si quis dicat, quomodo unus Deus est, siquidem Filius est Deus ex Deo? Respondebimus, ratione principii, sicut unum principium Pater. Rursus dicent impir: quomodo non erunt tres dii, tres personae, si unam habent divinitatem? Dicemus, quia est principium & Pater Filii, & hic imogo est & germen patris, & non est frater ejus: & Spiritus §. similiter Spiritus Dei est. Rursus ibidem p. IOI. Confitemur igitur unum Deum verum, unum principium, & unum Filium verum Deum ex vero Deo naturaliter paternam divinitatem habentem, id est, ὁμοςσιον patri, & unum Spiritum Sanctum, qui natura & veritate vim habet omnia sanctificandi, id est, ex substantia Dei deificus. Ubi etiam notandum est, Patres unitatem in Trinitate per hoc axioma defendisse, quod Pater solus sit principium in divinis, ut & apud alios videbimus.

Nescio, quid auctorem moverit, Spurium hoc Thaumaturgi opusculum pro dogmate suo citare, cum illud nec graece exstet, nec Gregorio illi bona fide attribui queat. Manifeste enim Arrianis & Sabellianis, qui longe post Gregorii aetatem vixerunt, oppositum est. Forte fecit hoc ideo, quod & Latini quidam hanc expositionem pro se allegent. Mea quidem sententia melius auctor fecisset, si illam brevem Thaumaturgi expositionem, quam supra inter symbola retuli, hoc loco adduxisset; quamvis & haec, non obstante Nysseni auctoritate, aegre a quibusdam eruditis fidem impetrar. Verum tamen sunt multi, qui eam Gregorio illi Neocaesariensi adscribant. Utraque haec fidei expositio habetur inter opera Greg. Thaumaturgi a GERARDOVOSSIO Parisiis 1621. edita, item in CANIS11 Lection. Antiq. tom. I. p. 20 . 26. edit. Basnag. ubi Canisius eam, ex qua hic testimonia citata sunt, Apollinario cuidam attribuit. Sed Canisio sese opponit du Pin & contra Apollinarios potius eam scriptam esse adserit. tom. I. Hist. Eccl. p. 185. conf. Cave Hist. Litt. Scrip. Eccl. tom. I. p. 132. Fabricius Bibl. Graec. l. 5. cap. I. vol. 5. p. 248.

§. 48.

IV. M. ATHANASIVS contra Gregales Sabellii tom. I. operum edit. commelian. p. 508. ita ait: Segregamur quoque a ludaizantibus & qui christianismum in Iudaismo depravant: & ab iis, qui Deum ex Deo negantes, Deum unum itidem ut Iudaei praedicant, cυχ στι μονος ἀγἐνννrος καὶ μονoς πνyν θεότντος, διὰ τῶτο φασκοντες ἀυτὸν εἱναὶ μονον Sεον, quique non ideo, quod solus sit ingenitus & solus fons deitatis, solum Deum affirmant, sed quia infoecundiorem eum magisque sterilem existimant, quam ut gignat vivens verbum & sapientiam veram. Rursus ibidem p. 516. AR ἐστι μεν ὁ πατνε ρίςα καὶ πννὶ τοῦ υιοῦ καὶ τοῦ πνἐυματος. Sed pater quidem, qui perfectam essentiam omnique defectu carentem habet, radix & fons est Filii & Spiritus sancti. En & Athanasius memoratis patribus in eo consonat, quod solus Pater sit principium & fons divinarum personarum

d Opusculum hoc Contra Sabellianos exhibetur quidem & in editione Parisiensi a Monachis Benedictinis an. 1698. adornata, tom. II. p. 37. Sed inter dubia Athanasii opera ab iis refertur, eo, quod magna adfinitas sit hujus Libri cum Homilia 27. Basilii contra Sabellianos, ita ut alterutrum ex altero expressum fuisse aliquis suspicari possit. 2 Quod Stilus etiam ab Athanasii stilo longe recedat. Nihilominus tamen non diffitentur editores illi in antiquis etiam collectionibus operum Athanasii hoc opusculum haberi; adeoque jam diu inter Athanasiana comparuisse.

Esto vero hoc scriptum dubium, aut, sicut quidam malut, non Athanasianum. Quid ergo? desunt ne testimonia pro dogmate nostro in genuinis ejus scriptis? minime. Ecce in expofitione fidei, quam nullus adhuc criticorum Athanasio abjudicavit, quaeque a Benedictinis tom. I. a p. 98. inserta est, hoc modo pag. 102. Athanasius docet: τὸ δὲ αγιον πνεῦμα, ἐκπορευμα ῦν τοῦ πατρὸς, ἀεὶ ἐστιν ἐν ταῖς χερσὶ τοῦ πέμποντος πατρὸς καὶ τοῦ peρoνrος ῦιοῦ, δὶ S ἐπλνρωσς τὰ πὰντα. Spiritus autem Sanctus, qui a Patre proceait, semper est in manibus patris mittentis & ferentis Filii, per quem scilicet omnia replevit. Non igitur vocat Spiritum ἐκπορευμα τοῦ πατρὸς καt τοῦ υιοῦ, sed tantum ἐκπορευμα τοῦ πατοὸς. Filium vero aperte ab hoc excludit, ac conjungit cum patre in iis duntaxat actionibus, quae missionem Spiritus Sanctus temporalem respiciunt. 2) In prima ad Scrapionem Epistola, quae exhibetur tom. I. part. II. a p. 647. eodem modo a patre tantum procedere Spiritum adserit, cum ita p. 649. dicit: Si recte de verbo sentirent, recte quoque de Spiritu Sanctu qui a Patre procedit, sentirent, qui cum Filii sit proprius, ab illo discipulis omnibusque in cum credentibus datur. 3 Insignis est Athanasii locus in eadem Epistola p. 663. ubi nullo modo de processione Spiritus Sancti a Filio tacere potuisset, si ita, ut nunc Latini docent, sensisset. Proponit enim ibi adversariorum objcctiones de Spiritu Sanctum nimirum has: Si Spiritus res creata non est, sed ex patre procedit: igitur Filius quoque ipse dicendus est, proindeque duo sunt fratres, ipse scilicet & verbum? Si item ex patre, cur non & ipse genitus aut Filius esse, sed simpliciter Spiritus Sanctus dicitur? Et ad eas respondendo inter alia ita loquitur: In sola divinitate pater propric est pater & Filius proprie est Filius. Nemo igitur, nisi ment c captus dixerit vel cogitaverit fratrem essc Filio. Hinc enim nusquam in scripturis sacris Spiritus filius dictus est, ne frater esse existimaretur: uti nec Filius filii, ne pater avus crederetur. Sed Filius patris est filius & Spiritus patris Spiritus dictur est. Atque ita una Trinitatis divinitas est. Item pag. 669. Qucmadmodum enim silius in Spiritu tanquam in propria imaginc est, ita & Spiritus in silio vivens efficacia & donum, quod ex patre proccdere dicitur, & ex verbo, quod ex patre esse conccditur, cffulgct & mittitur. Rursus pag. 670. ὁ δὲ θεος ῶν ἐστὶν, ἐὲ ἐυ καὶ το πνεῦμα, τo de ἐκ τοῦ θeοῦ, at Deus is est, qui est, ex quo & ipse Spiritus est. Quod autem ex Deo est, non potest esse ex nihilo neque .res creata, ne socundum eos ille quoque, ex quo Spiritus Sanctu cst, res creata esse putetur. Ad alteram vero objectionem, nempe, si Spiritus ex Deo est, quare non ipsc quoque silius dicitur? ita ibidem p. 673. respondet: Tametsi in scripturis Spiritus Sanctus filius non dicitur, sed Spiritus Dei: tamen in ipso Deo & ex ipso Deo esse dictus est. Porro si Filius, quia est ex patre, proprius idcirco cjusdem substantice est, necesse est similiter spiritum, qui ex Deo esse dicitur, proprium quoquc filii essc secundum substantiam. In omnibus igitur his locis nequaquam ausus est Athanasius dicere Spiritum Sanctu ex Filio esse, quamquam hoc dicendi occasionem opportunam habuit: Sed eum modo imaginem silii, modo a Filio effulgcre ac mitti, modo proprium Filii secundum substantiam dixit; & hoc quidem non ideo, quod ex filio ortum & existentiam habeat, sed quod codem modo a Deo patre, sicut filius est, esse dicatur.

§. 49.

V. BASILIVS M. in Epistola ad Gregorium fratrem suum, (quae est num. XXXVIII. alias XLIII. tom. 111. edit. Parisiens. anno 1730.) de discrimine inter essentiam & hypostasin seu subsistentiam in divinitate, ita ait: quoniam Spiritus sanctus, a quo omnis in rem creatam bonorum largitio scaturit, τοῦ υιοῦ μεν χρτοταὶ, Filio quidem cohaeret ac conjunctus est, quocum simul sine ullo intervallo concipitur: τnς δε τοῦ πατρος ἀἰτὶας ἐςnμμενον ἐχαι τὸ ἐιναι, θεν καὶ ἐκπορἐυεταὶ habet vero esse ex ea caussa, quae pater est, connexum, unde & procedit; illius secundum hypostasim proprietas hoc signo declaratur, τὸ μετὰ τὸν υιον καὶ συν ἀυτῶ γνορίςεσθαt, καὶ τὸ, ἐκ τοῦ πατρὸς υφεστὰναι, quod post Filium & cum filio cognoscitur & quod ex patre subsistit. Filius vero, qui ex patre procedentem Spiritum, per se ac secum notum facit: ac solus unigenite ex ingenita luce effulsit, nullam, quod ad signorum, quibus dignoscitur, proprietatem attinet, cum patre aut Spiritu sancto communitatem habet: sed ex iis, quae dixi, signis solus agnoscitur. cet. Scopus Basilio est ostendere, per quid una ab alia persona differat, & pro signo differentiae Spiritus sancti, ostendit ejus ex patre processionem, eamque vocat proprietatem. Deinde diverso modo explicat relationem Spiritus sancti ad patrem, & relationem ad filium. Ab hoc enim pendere, ab illo autem procedere dicit: cum vero haec enunciat per particulam disjunctivam, plane ostendit suam sententiam Latinis adversari. Quid autem sit Basilio Spitum Sanctum pendere a filio (ita enim vocem heτντα non nulli vertunt) ibidem patet. Nam ante haec verba dicit: per scripturam deducimur huc, ut largitionis bonorum, quae Spiritus Sanctus in nobis efficit, auctorem & caussam unigenitum Deum esse credamus. Et ita, non aliter hoc loco pendere Spiritum a Filio vult Basilius, ut cuique totam Epistolam legenti sponte patet. 2) Idem BASILIVS lib. III. adversus Eunomium, qui Spiritum sanctum ut dignitate & ordine tertium, ita & natura tertium docebat, sic scribit: Deinde dicit a Sanctis quidem se didicisse, tertium esse ordine & dignitate Spiritum, a se ipso vero credere, natura quoque tertium esse. Qui vero sint Sancti illi & in quibus scriptis hanc doctrinam ediderint, dicere non potest. Fuit ne umquam homo sic audax, qui divinorum dogmatum innovationes induceret? cur enim necesse est, si dignitate ac ordine tertius est Spiritus, natura quoque eum esse tertium? dignitate quidem secundum esse a Filio, tradit fortasse pietatis sermo: at natura tertia uti, neque ex sanctis scripturis edocti sumus, neque ex prius dictis ulla consequutione colligi potest. Quemadmodum enim filius ordine quidem a patre secundus est, quoniam ab illo est: dignitate vero, quoniam origo atque caussa essendi pater ipsi est, & quoniam per ipsum accessus aditusque est ad Deum & patrem, non autem natura secundus, quoniam deitas in utroque una est: ita profecto & Spiritus sanctus etsi tum ordine tum dignitate secundus a filio est, ut tandem hoc etiam concedamus: tamen non jure sequi, ut sit alienae naturae, hinc patet. Vides hic Basilium negare Eunomio Spiritum sanctum ordine & dignitate secundum esse a filio (per haec autem verba intelligit originem, ut patet). Nam & negat esse Sanctos talis sententiac auctores, & deinde ad aliud refutandum Eunomii dictum transiens, non ei concedit hoc plene & plane, sed adhibitis particulis: fortasse, ut illud concedamus; quasi dixisset: etiamsi hoc verum esset, ut fere quotidie loqui mos est. Haec vero Basilii verba illa sunt, quae corruperant Latini & quorum corruptionem ineptissime defendens, fere in annum protraxit moram in concilio Florentino Provincialis ille Ioannes. Sed de hoc infra.

Ne autem id, quod auctor de corruptione loci dixit, aliquis contumeliose ab eo dictum esse arbitretur, adscribam hic ipsorum Benedictinorum, qui opera Basilii emendatius elegantiusque edenda curarunt, judicium sincerum certe, justaque laude dignum, quod omnem contumeliae suspicionem ab auctore removet. Illud vero hujus tenoris est: de hoc loco in concilio Florentino Sessc. 20. acriter disputatum fuit: Latini enim post illas voces: ἀἐιοματι εν γαρ δεῦτερον τοῦ υιοῦ, Legebant adbuc haec verba: παρ ἀυτοῦ τὸ ἀναὶ ἐχον, καὶ παρ ἀυτοῦ λαμμανον, καὶ ἀναγγἐλον ιμὶν καὶ ολος τῦς ἀἱτὶας ἐxeίνnς ἐEνμtevov; cum habeat esse ab ipso atque ab ipso accipiat, & annunciet nobis, & omnino ab illa caussu dependeat. Graeci vero in suo libro vetustissimo quoque & optimo deesse affirmabant: eaque hodie etiam in editis & in Septem MSSncti dosunt. Item Latini particulam lσos non legebant, sed Graeci aut omissam esse aut penitus sublatam conquerebantur. Consentit cum libro Latinorum unus tantum regius; consentiunt vero cum libro Graecorum tum editi, tum reliqui Sex MSSnctu in quibus omnibus haec vox lσοs invenitur. Haec illi. Nunc judica, lector, quisquis es, si modo studio partium non teneris, cuinam tunc magis favebat veritas, graecisne, an latinis

Praeterea sunt multa alia Basilii dicta, quae doctrinam graecorum redolent. Ita libr. II. adverlus Eunomium unum tantum in divinis principium adstruit, duoque Eunomii principia funditus evertit. 2) Libr. Vcu contra Eunomium, multis in locis adserit Spiritum Sanctus ex Deo Patre procede re; Filii vero nullam in hoc negotio facit mentionem, quamquam id nullo modo tacitus praeterire posset, fi ita, ut latinis placet, doceret. 3) Idem & Homil. in PsalXXXII. p. 135. reperies, ubi Spiritui sancto haec Epitheta τὸ ἐx τοῦ θeοῦ, ὁ παρὰ τοῦ παrρὸς ἐκπορέυεταὶ, attribuit, & inferius non externom quandam rem aut creaturam ipsum esse, ἀλ ῶς ἐκ θεοῦ ἐχον τκν υποστασι, sed tanquam qui ex Deo suam subsistentiam habeat, solemniter profitetur. Haec ex Basilio. lam ad alios progrediamur,

§. 50.

VI. GREGORIVSNALIANTENVS vulgo Theologus oratione XXIX. contra Arium, cum disseruisset, non posse Deum patrem verum Deum dici, nisi filius ejusdem esset cum patre essentiae, nec christum verum filium Dei dici posse, nisi ad patrem tanquam ad principium referatur: tandem pag. 490. subjecit: Nec denique patri principii dignitatem imminuere, quam ut pater & genitor habet: parvorum enim certe ipsoque indignorum, principium fuerit, μν θεόθκτος ῦν ἀὶτιος τῦς ἐν υιῶ καὶ πνέυματὶ ἐνεργεμἐνnς, nisi deitatis ejus, quae in Filio & Spiritu sancto existit, caussa sit. Quandoquidem & unus Deus retinendus est, & tres bypostases sive tres personae confitendae & quidem unaquaeque cum sua proprietate. Porro hac ratione, mea quidem sententia, Deus unus retinebitur, tts tν ἀιtιον μαὶ vιοῦ καὶ πνευμαtος vraPegoteνoν, si filium & Spiritum sanctum ad unam caussam referamus. Unam caussam ait esse Gregorius tam filii, quam Spiritus sancti: & similiter loquitur, ut alii supra laudati Patres. 2) Paria habet & orat. XXXVII. p. GoI. 1μῦν aς Seος, οτι μὶα Seότnς, καὶ προς ἐν τα ἐς ἀυτὸ τνν αναφοραν ἐχαι, κὰν τρὶα πηστέυνταὶ, nobis Deus unus est, quia deitas una, & ad unum ea, quae ex eo sunt, referuntur: etiamsi tres personas credimus. Paulo inferius: Quum rursus ea, in quibus est divinitas, & quae ex prima illa caussa, citra ullam temporis intercapedinem ac pari gloria sunt, tria sunt, quae adorantur. Ibidem p. 612. Deinde ne patri quidem essentiam tribuamus, sed reliquos subsistere negemus. Neque enim radius aut lux alii soles sunt, sed solis velut rivi quidam & substantiales qualitates. His consonant ea, quae oration. XLV. p. 720. habet Nazianzenus: baud secus, inquit, etiam patris velut radii quidam ad nos demissi sunt, tum splendidus Iesus, tum Spiritus Sanct Eodem modo ὁ σοτνο ὸ νμετερος καὶ τὸ Deῦμα τὸ ἀγιον δlδvμος τοῦ πατρος ἀκτὶς, salvator quoque noster & Spiritus Sanctus geminus ille patris radius, simul & ad nos usque divinitatis lucem ministrant & patri uniti sunt. 3) Oration. XIv. p. 209. Cum autem quantumlibet filium aut Spiritum extuleris, nunquam tamen eos supra Patrem ponas, nec a caussa removeas: verum illuc praeclaram generationem & admirabilem processionem referas; Deo autem quidpiam magis ac praestabilius erit, quam filii patrem & Spiritus productorem esse? A Pratione vero XXIII. p. 420. ita Nazianzenus sententiam suam de hoc dogmate proponit, ut omnem clabendi rimam Latinis obstruat. Haec ratio est, cur totum locum quamlibet prolixum hic adscribere placeat. Ita autem ibi alloquitur Heronem philosophum: Sic nos institue, ut Deum unum ingenitum, h. e. patrem agnoscamus, unum denique Spiritum Sanctu προελτὸν ἐκ τὲ πατρὸς ῦ καὶ προῖον, Seov, a patre procedentem aut etiam prodeuntem, Deum quoque ipsum. Illud item praescribe, ut nec patri principium tribuamus, nec filium & Spiritum Sanctus principit expertes esse adstruamus, ne patri id, quod ipsi proprium est, adimamus, illi quippe & principio minime carent, & quodammodo carent: quod sane dictu mirum est. Non enim quantum ad caussam principio carent (ex Deo enim sunt, licet non post ipsum, quemadmodum ex sole lumen) sed quantum ad tempus, principii sunt expertes. Et pag. 426. adhuc clarius: Kοινον χαο πατοὶ μἐν καὶ ῦιῶ καὶ ἀγίο πνευματι, τὸ μν νεγονἐναι, καὶ 1 Seoτnς. ῦιῦ δe καὶ ἀγίο πνέυματὶ, τὸ ἐκ τοῦ πατρὸς, hoc enim patri & filio & Spiritui Sancto commune est, quod minime creati sunt: atque ipsa divinitas. Filio autem & Spiritui sancto id est commune, quod uterque eorum ex patre est. At vero patris proprietas haec est, quod ingenitus sit, filii, quod genitus: Spiritus sancti, quod procedat. De eadem personarum proprietate distincte admodum locutus est & oratione XXIV. in adventum Agyptiorum, p. 429. his nimirum verbis: παντα, cοα ἐχεὶ ὸ πατῦρ, τοῦ υιοῦ ἐσὶ; πλιν τῦὶς αὶτίας παντα δὲ, οσα τοῦ υιοῦ καὶ τοῦ πνεῦμαrος, πAνν, τῦς υιοτντος, καὶ τὰν οσα σοματικῶς περὶ ἀυτοῦ κέγεται, omnia, quae habet pater, filii sunt, excepta caussa: omnia vero, quae sunt silii, sunt & Spiritus sancti, praeter filiationem & illa, quae corporea ratione de ipso praedicantur, propter me hominem meamque salutem. &c. Excipit ad haec BELLARMINVS. Libr. II. de Christo cap. 27. & dicit Gregorium hic excipere caussam generationis tantum; & deindc ait ex iisdem verbis dogma Latinum sequi, cum dicat Gregorius Spiritum sanctum omnia habere, quae sunt filii, praeter filiationem: non excludi scilicet per particulam exceptivam, quod ab illo procedat. Sed male & misere more suo torquet se Cardinalis: nam Gregorius generatim nomen caussae negat de filio; per caussam vero illum intelligere, tam filii, quam Spiritus sancti productorem, ut ex hic allatis & aliis etiam ejus verbis constat. Hoc autem posito, non erat necesse Gregorio, ubi ad Spiritum sanctum venit, excipere processionem ejus nominatim, quia in primo jam dicto eam negavit.

§. 51.

VII. EPIPHANIVS Constantiae in Cypro Episcopus Haeresi LXXVI. quae est Anomacorum adversus undecimum capitulum Aetii ) ita disserit: Nam & ingenitus est pater & unigenitum ab alterno genuit: cum naturam habeat ejusmodi, quae sibi ipsi conveniens sit. Siquidem unum ac solum unigenam silium genuit, καὶ πνεῦμα ἐνπνοχἐνας τον μονον μονφ ἐπὶ μονογενεὶ γενννlορα, ὸς το αναρχος γεγενννμἐνο ῦἱῶ συνοπαρχα, & spiritum produxit solus praeter unigenitum genitor, qui cum silio sine ullo initio genito simul existit. Petavius quidem voces illas, μονο ἐπὶ μονογενῶὶ. ita vertit cum solo unigenito, ut sensus sit, patrem cum filio, id est, & filium caussam esse Spiritus sancti. Sed male: quomodo enim solus genitor produxit, si cum filio? neque posset Epiphanius verba illa subjungere: qui cum filio coexistit, sicuti nec dixit: qui cum patre existit. 2 Item in eadem haeresi p. 921. Filius a patre reipsa & cum eadem substantia genitus. Idem porro de Spiritu sancto statuere nos oportet, quod a patre procedat, tametsi non generetur. Hic non potuit Epiphanius tacere de processione Spiritus sancti a Filio, si hoc crederet: quia exprofesso loquitur ut de origine filii, ita & Spiritus sancti: & aliis inculcat, quomodo de utraque persona sentiendum sit. Idem ipsum colligitur etiam ex sequentibus ejus verbis ibidem prolatis: a quo (scilicet Deo patre) unicus verusque filius genitus est, ab eodem quoque productus est Sanctus ipsius Spiritus; quod graece ita sonat: καὶ τὸ ἀγιον. ἀῦὶοῦ πνευμα ἐς ἀυlοῦ. 3) Rursus ibidem in confutatione secundi capituli Aetii. p. 938. Sic docet: neque velut sectione quadam aut profluvio divinae illi naturae varietatem adtulit unigeniti filii spiritusque Sancti productio: Sed semper praestantissimam ex sese sobolem una cum Spiritu Sanctus sine ulla diversitate produxisse nobis praedicavit. Et paulo inferius: quoniam sicut patrem decet caussam omnem excellere, ita unico Dei filio & ab uno patre una cum Spiritu Sancto procedenti una eademque divinitas convenit. Item in confut. capituli VIII. pag. 944. Pater unum duntaxat filium non alterum ab eo potest gignere; idem & Spiritum Sanctu nou alterum ab eo Spiritum, suapte vi atque ex sese produxit. Quo circa neque plures adhuc generantur silii, neque plures ab eo procedunt Spiritus 4 In confutat. capitul. xI. p. 954. Quippe nihil omnino patiens, unicum filium genuit & ex seipso Sanctum suum Spiritum emisst, καὶ ἀπέςαιλεν ἐς ἐαῦlοῦ τὸ ἀγιον ἀῦὶοῦ πνεῦμα. §) In confut. xv. capit. p. 955. Ceterum genitor ita manet, ut vel sine filio intelligere patrem, vel sine patre genitum filium aut perfectum ejus Spiritum, qui a patre procedit, animo non possint concipere. 6 In confut. capituli XXIII. p. 970. Ingenita substantia non eodem, quo ad cetera omnia comparata modo, sed alio quodam sensu dicitur, cum ad unicam sobolem refertur, καὶ προς τὸ ἐς ἀυτῦς ἀγιον πνευμα, & ad Spiritum Sanctu qui ex ipsa progreditur. 7.) ln confut. cap. xXVII. p. 974. Pater increatus, filium habens a se genitum, non creatum, καὶ ἀγιον πνεῦμα ἐς ἀῦὶοῦ ἐκπορευομἐνον, & Sanctum Spiritum a se procedentem, non factum. Ibidem: Quare nullam ex eo, quod genitus est, affectionem caussae sortitur filius; Scle τε πνεῦμα, ἐπαιδὶ ἐκ παlρος ἐκπορἐυεὶα, nec Spiritus Sancti cum a patre procedat. 8 In confut. cap. xXX. p. 977. Omnipotentem Deum naturant omnem excellere, a quo unigenitus Deus ac verbum, ejusque Spiritus Sanctus ineffabili quadam ratione processit. o In confut. cap. xXXII. Pater filium consubstantialem e se ipso, atque aeternitati suae congruentem genuit, nec non & Spiritum Sancts καὶ τὸ ἐς ἀῦlοῦ ἀγιον πνεῦμα ἐεελθον, e se ipso procedentem & ejusdem substantiae communioni peraeque convenientem produxit. Ibidem p. 084. Divinitas omnis ad patrem refertur, quod ita consentaneum sit, idque & ad unitatem retinendam & multiplicium deorum vanitatem refellendam. Unum ergo in divinis principium statuit Epiphanius, sicut & alii patres. Haec Epiphanii adsertio clarius adhuc

proponitur in Haeresi Lxv. p. 609. ubi Pauli Samosateni sententiam ita perstringit: ἐυloς δ ὁυ Aἐγeμονον θεὸν. διὰ το πννῦν ἐιναὶ τον παlεοα iste vero non unum idcirco Deum esse confitetur, quod velut fons quidam sit pater, sed unum absolute deum facit, ac quantum in ipso est, filii ac Spiritus sancti divinitatem ac subsistentiam evertit. Et inferius p. 615. Unum tantummodo, non duo principia divinus sermo praedicat: quare qui duo principia proponit, totidem deos obtrudit. sleneat igitur unum esse principium, a quo silius manavit, velut imago quaedam accurrata. Ac ex antccedenubus supplendum est: & Spiritus Sanctus processit. Nam ex omnibus jam citatis locis & aliis passim elucet, Epiphanium, solum patrem ut filii ita & Spiritus sancti productorem statuere. 10. Idem Epiphanius docet & in Ancorato variis in locis: Sed nos quaedam tantum producamus. Ita num. II. p. 7. unus, inquit, Deus est pater ac solus verus Deus: non cujus modi sunt ementilii illi dii quos gentiles quidam deos arbitrati sunt, cum tamen dii nullo modo forent: ἀλὰ μὸνος ἀλνSινὸς φeos, ἐπedn μονος ἐκ μονον ὸ μονογενῦς. καὶ μονον το μὸvoν το ἀγιον πνεῦμα, verum solus est verusque Deus: quandoquidem solus a solo unigenitus solusque Spiritus Sanctu ab illo processerunt. Et num. VI. p. II. ἀλὰ Secὶ ἐκ θεοῦ τον υἱον καὶ θεὸν τὸ πνευμα τὸ ἀγιον τὸς ἀνὶὶς Scclνlos, sed Deum ex Deo Filium ac Deum Spiritum Sanctus eadem divinitate constantem, non tres Deos exprimit. Ita Spiritus Sanctu Spiritus Sanctu est, deique Spiritus, qui cum patre & filio semper est, non alienus a Deo: ἀπὸ δὲ θεοὸ ἐν, ἀπὸ παὶρὸς ἐκπορευομονον. sed a Deo existens & a patre procedens. Non potest comprehendi & Spiritus Sanctus qui sic a Deo procedit, ut a patre & filio non sit alienus, neque per ipsum pater & filius in unum confusi coalescunt. καὶ ἐκ τῦς ἀυτῦς Sεόliloς ὸ υιος καὶ τὸ πνεῦμα τὸ ἀγιον. Et ex eadem divinitate est filius & Spiritus Sanctus. In omnibus ergo adductis locis ut filius ita & Spiritus sanctus ad unum patrem tanquam caussam & productorem referuntur.

§. 52.

VIII. GRECORIVS NYSSENVS tractatu de communibus notionibus. Ita edisserit: Rursus liominis personae omnes non ab eadem persona secundum continuum habent esse: verum haec quidem ex illa: haec autem ex illa in multa & diversa esse super causatis etiam causas: ἐπι δε τὶε αχίατριados ουχ ουrος. ἐν χαρ καὶ τὸ ἀυτὸ προσωπον τοῦ τατρος, ἐς ον ο υtὸς γεννὰται, καὶ τὸ πνεῦμα τὸ αγιον ἐκπορἐνεται, verum in sancta Trinitate non ita se res habet: Nam una et eadem persona est Patris, ex qua Filius generatur et Spiritus Sanctus procedit. διὸ καὶ κυρὶος τον ἐνα ἀὶτιον ῦντα τον ἀυτοῦ αὶτὶατῶν, ἐνα Seoν φaμeν, quo circa etiam proprie unum auctorem eorum, quae a se ut caussa dependent, unum Deum asserimus: qandoquidem etiam una cum ipsis existit. En et Nyssenus, qui claruit anno Domini 380. cum aliis antiquioribus patribus citatis in axiomate unitatis consonat.

§. 53.

IX. SYNESIVS Episcopus Ptolemaidis, qui floruit circa an. 410. hymno secundo haec canit: Miα παγὰ, μία φίςα, Unus fons, una radix, Tριαns Aανοbε μορφα. Ter splendens elucet forma Iνα γῶρ Dυθὸs πατρῦος,) Ubi enim profunditas patris, TὁSi καὶ κυδιμος υιcς, IIbi etiam illustris filius Rραdiαioν τe λοχευκα, Piscerum ingens partus, Soφlα κοσμοτεχνῦτις, Sapientia mundi opifex, Evoriciὸν τε φeyyoς Conciliatrixque Lux Rylας Mαμοbε πνοῖας. Sancti elucet Spiritus.

§. 54.

X. CYRILLVS Alexandrinus in confessione de Trinitate. Sic ait: trium illarum subsistentiarum, illa quidem in totum principio carens vocatur, quae est pater: reliquarum duarum haec quidem filius, ista vero Spiritus Sanctus; ambo promanantes a patre, sed non eodem modo. Filius enim generatus est, Spiritus Sanctus processit, aut potius simul generatur & procedit. Non enim quomodo ex Patre Filius exivit generative, sic & Spiritus Sanctu ex Filio procedit; ut primum ponamus & secundum & tertium, apage talem blasphemiam & pluralitatem Deorum graecanicam His enim coelum & Saturnus & lupiter, patres, filii & nepotes. Una enim est istis duabus personis caussa & nexus pater, ad quem referuntur, qui ex ipso. Clarius utique dicere non potuit. Negat, Spiritum sanctum oriri ex Filio & contrariam sententiam vocat blasphemiam & unam duabus personis assignat caussam, Patrem. Posset quidem excipi, quod Spiritum Sanctu a filio non simpliciter sed generative oriri, negat Cyrillus: sed vana haec distinctio esset. Sequenti enim quam subjunxit, ratione: una enim caussa est pater, palam ostendit, quod ipse nullo prorius modo Spiritum sanctum a Filio procedere doceat. Idem ipsum apparet ex Commentario etiam Cyrilli in lucam, ubi ad cap. XI. v. 20. Sic commentatus est: Quemadmodum digitus manui adhaeret, non tanquam diversus ab illa, sed ut illi naturaliter insitus: Sic & Spiritus sanctus ratione consubstantialitatis conjunctus & unitus est filio, tametsi ex Deo patre procedat. At vero hoc idem valet, acsi dixisset: licet non ex filio, sed ex Patre procedat. Vel: non obstante quod non procedat ex Filio, est silio conjunctus, cum non desit ad hoc alia ratio, videlicet consubstantialitas. Alia ejus verba infra adhuc videbimus.

§. 55.

XI. THEODORETVS Cyri, provinciae Ephratesiae urbis in Syria percelebris Episcopus quid de processione Spiritus sancti senserit, luculenter patet ex ejus scriptis, praesertim vero ex refutatione Anathematismorum Cyrilli. Verba ejus in historia istius controversiae pag. 8. vidimus. Nec dubitant Latini, illum sibi contrarium fuisse, quippe quem & auctorem erroris, quem scilicet nos erramus ipsis, statuunt.

Ioan. vero Garnerius in auctario operum Theodoteti, edit. Parisiens. 1684. peculiari dissertatione de fide Theodoreti egit, ac inter cetera, Spiritum Sanctu a solo patre illum docuisse ex scriptis ejus prolixe ostendit: Sed non bono animo. Nam hanc Theodoreti doctrinam erroneam esse dixit. Id quod commune est omnibus Latinis. Conf. Fabricius Bib. Gr. l. 5. vol. vII. cap. 11. p. 441.

Quinam Theodoretum pro auctore & fonte erroris de Spiritu Sanctu a patre solo, habuerint, videatur Garnerius in auctario Theodoreti p. 194. I0. Pearsonius ad symbolum apostolicum. p. 571. seqq. edit. Latinae. Io. Forbesius instruct. historico. theologic. Lib. Vc. cap. 6. Leo Allatius in vindiciis synodi Ephesinae & Cyrilli de processione Spiritus Sancti. &c.

§. 56.

XII. CYRILLO & THEODORETO subjunguntur Orientales episcopi, qui Ioannem Antiochenum secuti, a Cyrillo sese avulserunt; & postea acceptis Cyrilli litteris (in quibus etiam ad objectiones Theodoreti respondet & de processione Spiritus sancti sententiam suam explicat) intellecto que ex illis, Cyrillum non docere, quod Spiritus sanctus procedat a Filio, iterum cum Cyrillo in gratiam redierunt & hoc ipsum Antiocheno Ioanni per Epistolam commendarunt. Recitavimus corum verba in historia controversiae p. 10. & refert Marcus Ephesius in concilio Florentino Sess. III.

§. 57.

XIII. ANASTASIVS sinaita lib. I. de fidei dogmatibus haec habet: unicuique personae hujusmodi appellationes apte adhibentur; reservato soli Patri, ut sit Pater, quia solus est principium, & Filio, ut sit Filius, quia solus genitus est, & Paracleto, ut sit Spiritus Sanctus: propriam enim habet processionem a Patre.

§. 58.

XIV. Sanct. MAXIMI Martyris verba in historia controversiae p. 13. recitavimus: ubi Latinos ob hoc in suspicionem a Graecis tractos, quod Spiritum sanctum a Filio procedere dicerent, ita excusat, ut eos per vocem processionis missionem intelligere dicat. Ex quo & suammet ipsius & totius eorum temporum Ecclesiae sententiam clare ostendit. Libro item de virtute & vitio, aut, quod idem est, capitum Theologicorum Centuria 1. c. 4. ita loquitur: unus Deus, unius Filii genitor, pater, uniusque Spiritus Sancti fons: unitas inconfusa ac Trinitas indivisa: Iens principii expers, sola solius absque principio aeternumque essentialiter existentis verbi parens, καὶ μοννς αῖδίε §οῖς ἐγουν πνευματος ἀνιοῦ πνγν. soliusque sempiternae vitae, id est, Spiritus Sancti fons.

§. 59.

XV. IOANNLS tandem Damascenus lib. I. de fide orthodoxa cap. VIII. p. 141.) ita profitetur: foc porro scire operae pretium est, nos Patrem ex aliquo esse non dicere: Sed ipsum Filii Patrem appellamus. Filium item nec caussam, nec Patrem dicimus, verum potius eum ex Patre esse ac Patris Filium esse. Tὸ δὲ πνεῦμὰ τὸ αγιον καὶ ἐκ τοῦ πατρὸς Nγομεν. καὶ πνεῦμα πατρὸς ονομαςομεν ἐκ τῶ ῦιοῦ δὲ το πνεῦμα οῦ λέγομεν πνεῦμα δὲ υἱοῦ ονομαcομον. Denique Spiritum sanctum & ex Patre esse & Patris Spiritum nominamus. At vero eum ex Filio esse non dicimus: Filii tamen Spiritum nominamus.

Editor operum Damasceni Mich. Lequien his verbis: ἐκ τοῦ υιοῦ δὲ τὸ πνεῦμα & λεγομεν, admodum prolixam subjecit annotationem; quam tamen integram hic non exscribemus, sed majorem ejus partem in alium locum reservabimus: hoc vero loco non nulla tantum ejus verba referemus. Primum ergo quorumdam latinorum hoc membrum insitium esse putantium audaciam, similibus ex Damasceno adductis loquendi formulis, quas nos paulo inferius citabimus, fortiter reprimit. Deinde, contra Thomam, angelicum suum Doctorem, qui Damascenum ob id tantum, quod Spiritum ex Filio esse negaverit, Nestorianum apellare non dubitavit, sincerus profitetur, eum nequaquam cum Nestorianis & Theodoreto hac in parte consensisse, ideo scilicet, quod Nestoriani Spiritum Sancts a Patre per Filium existentiam habere negaverint: quodque Theodoretus in confutatione Anathematismi Cyrilliani IX. Cyrillum blasphemiae accusaverit, acsi doceret Spiritum Sanctum seu ex Filio, seu per Filium exstare. Damascenus vero tametsi Spiritum ex Filio non csse dicit, eum tamen ab aeterno & substantialiter procedere per Filium confiteatur multis in locis. Sed bonus Lequien haec dicit, ut tantum aliquid dicat. Etenim ubinam legerit ille, Nestorium ejusque adseclas ob hoc ipsum, quod Spiritum Sanctum ex Filio aut per Filium esse non docerent, condamnatos fuisse? in qua synodo hoc ipsis ut erroneum objectum fuit? Item quisnam Theodoretum ob hoc, quod Spiritum Sanctum ex Filio & per Filium existentiam habere negaverit, alicubi reprehendit? det mihi vel unum ex antiquitate patrem, qui hoc ipsi vitio verterit? ne ex Cyrillo quidem ipso, tanto videlicet Theodoreti adversario, id mihi ostendere poterit? illa ergo Michaelis Lequien distictio non multum juvat caussam Latinorum. Nam probat saltim, fuisse quosdam Doctores, qui ex Filio existentiam habere Spiritum negarunt, per Filium autem admiserunt: quosdam vero, qui utrumque non admiserunt, ut Theodoretus & Nestoriani: non tamen ob hoc in ulla synodo damnati sunt, neque a quoquam reprehensi. Praeterea falsa adhuc Michaelis Lequien suppositio est, ac si ex Filio & per Filium existentiam habere idem significet. Si enim hoc idem esset, quid impediret, Damascenum & alios patres promiscue loqui. Cum vero Damascenus Spiritum Sanctum ex Filio esse neget, per Filium vero procedere adfirmet, omnino diversum quid per has formulas intelligit. Adeoque cum Theodoreto egregie conciliari potest, hoc nimirum modo: Theodoretus cum & ex Filio & per filium existere Spiritum Sanctum neget, in uno eodemque significatu has voces accipit; & a Filio ut caussam ita & productionem Spiritus Sancti penitus removet. Damascenus vero cum ex Filio Spiritum esse neget, per Filium autem eum procedere dicat: diversum aliquid per has locutiones denotat: at in eo, quod Filius non sit caussa & productor Spiritus Sancti, cum Theodoreto consentit. Ita ergo Theodoretus & Damascenus secum conciliati, etiamsi cum Nestorianis hoc doceant: non tamen sunt Nestoriani. Nestorianorum enim alii erant errores, per quos sese ab orthodoxis separarunt, atque adeo condemnati sunt. Sed de hoc inferius pluribus agetur. Nunc videamus, quidnam ulterius Lequien dicat. Ut, iuquit, Damascenus hoc scriberet: Spiritum ex Filio non dicimus Sanctum Maximum auctorem babuit, qui in Epistola ad Marinum Cypri presbyterum Latinos Patres, ubi Spiritum Sanctus ex Filio procedere asserunt, sic scribit interpretandos, ut non Filium esse Spiritus Sancti caussam senserint, unam enim noverunt, cum Filii, tum Spiritus Sancti caussam, Patrem scilicet: Sed ut signisicent eum δi ἀυτοῦ ποοle1αι, per ipsum prodire, atque hoc pacto substantiae cognatiouem & indifferentiam exprimant. Verum enim vero nescio, quidnam Lequien velit ex hac Damasceni cum Maximo collatione? illud ne, quod ex Filio Spiritum non esse idem sit ac Filium non habere sui caussam & productorem, ut ait Maximus? At ita contra suorum doctrinam argumentaretur. An vero hoc, quod ex Filio non esse idem siguificet ac per Filium prodire? verum hac duae phrases toto coelo a se invicem distant; ut cuilibet praejudiciis non fascinato evidens est. Praeterea sicut Maximi Epistola modernae latinorum sententiae e diametro opposita est, quemadmodum ex Anastasii Bibliothecarii explicatione in historia controversiae vidimus: ita & Damascenus semper latinis erit contrarius. Denique proposita alia Thomae Aquinatis & Hugonis Tusci ad haec Damasceni verba responsione, quod scilicet hic Sanctus non discordet a Latina veritate, si nimirum hoc ad consuetudinem Ecclesiae Graocorum referatur, quae non esse Spiritum ex Filio consitetur usque in hodiernum: hac, inquam, responsione proposita, dicit Lequien, sic quoque Ioannem Beccum, sic Emman. Calecam, sic & alios e Graecis, qui latinorum partes defenderunt, Damascenum intellexisse. Sed dicant hi, quicquid velint, nunquam tamen Damascenum ad suas

partes pertrahent. 2.) Idem docet Damascenus codem libro de Fid. orth. cap. xII. hoc modo: omnia, quae caussae, patri, fonti, genitori conveniunt, ea patri soli attribui debent: quae autem causato, genito, silio, verbo, primordiali potentiae, voluntati, sapientiae quadrant, ea filio tribuenda sunt: quae denique caussato, procedenti, manifestanti ac perficienti potentiae, haec Spiritui sancto conveniunt. Pater fons est & caussa tum filu tum Spiritus sancti. Solius tamen Filii Pater ac Spiritus S productor. At Spiritus sanctus non patris Filius, sed Spiritus patris, ut qui ex patre procedat. Nullus enim impulsus est sine Spiritu. καὶ υιός δὲ πνεῦμα, εχ ῦς ἐς ἀυὶοῦ, ἀλ ῶς δὶ ἀυlοῦ ἐκ τὸ πατρὸς ἐκπορευομενον. μονος γὰρ ἀὶlιoς ὸ παlνρ: quum filii quoque Spiritus dicitur, non velut ex ipso sed per ipsum ex patre procedens. Solus enim pater auctor est. Quid vero sit procedere Spiritum sanctum per filium, infra cap. XVII. explicabitur. 3.) in Epistola ad Iordanem Archimandritam scripta de hymno Trisagio circa finem haec habet: At nobis unus Deus est, Pater & verbum ipsius & Spiritus ipsius. verbum porro genitum quiddam est, per se subsistens, ac proinde Filius. Kαὶ τὸ τνεῦμα, ἐνυποστατον ἐκπορευμα καὶ ποομλκμα. Ex παlρὸς μeν, ῦἱῶ δὲ, καὶ μη ἐς υιοῦ, ῦς πνεῦμα στομαlος Seοῦ, Spiritus item per se subsistens processio est ac emanatio, ex Patre quidem, Filii vero, sed non ex Filio, utpote Spiritus oris Dei verbum enuncians. In Dialogo contra Manichaeos ita loquitur: Etsi tres personas dico: tamen principium unum esse ajo. Pater enim Filii & Spiritus sancti principium est; non temporis, sed caussae ratione. Ex παrρος χαρ Nονος καὶ πι εῦμα, siquidem & Filius & Spiritus sanctus ex patre sunt; non tamen post patrem. 5.) Sermone in sanctum sabbarum, tom. II. p. 815. καὶ πνεῦμα γὰρ ἀγιον ἐκ τοῦ πατρος ἐκπορἐυεται. Eνυποςαlον, ουχ υἱκῶς, ἀλ ἐxπορεῦlὸς προεοχομενον; nam & Spiritus sanctus ex patre procedit, in se subsistens, non uti filius, sed certa quadam emanatione procedens. Et paulo interius: Spiritum sanctum colimus, tanquam Dei & Patris Spiritum, ex ipso nempe procedentem, qui tamen etiam Filii dicitur, quod per ipsum manifestatus, rebusque conditis impertitus, αA ex ed ἀυlοῦ ἐχνν τνν υπαρςιν, non autem ex ipso habens, ut existat. Haec & his plura cum clarissime docuerit Damascenus, non alium puto fuisse Ioannem Hierosolymitanum Monachum, quem hujus controversiae primum motorem quidam veteres Latini asserunt (ut in Historia controversiae pag. 16. vidimus) nisi hunc ipsum. Iam vero clara Damasceni dicta Latini non ferentes, varie sese torserunt & torquent. Alii, ut Bellarminus lib. II. de christo. cap. 25. & passim in suis scriptis Theophilus Rutha, volunt Damasceni fuisse sententiam; Spiritum sanctum non dicendum esse ex Filio, at vero credendum. Sed isti plane sunt ridiculi. Quam ineptus enim Doctor est, qui quod credendum docet, hoc confiteri negat. Deinde in primo textu Damascenus non solum expresse dicit: ex Filio Spiritum sanctum non dicimus, sed & de aliis similiter loquitur. Ait enim: Patrem non dicimus ex aliquo: Filium non dicimus absque caussa, cet. Denique aliis verbis palam negat Spiritum Sanctus habere suum esse a Filio. Alii dicunt Damascenum, cum negat Spiritum sanctum ex Filio procedere, respicere ad caussam principii expertem & improductam, quae est pater: & talem caussam negat esse Filium. Sed clariora ejus verba sunt, quam ut hac nebula obscurari queant: & dicemus ad hanc exceptionem infra capite sequenti. LEO Allatius lib. 11. De perpetua Eccles. occident. & orient. consensione cap. II. n. x1. adducto Damasceni dicto, ubi ait Patrem Spiritus sancti esse per Verbum productorem (de quo quidem nos infra) pronunciat illum clarius hic asseruisse Spiritum sanctum procedere ex Filio, quam si dixisset istis verbis: Spiritus Sanctus procedit ex Filio. Quid vero ad hanc vecordiam hominis data opera coecutientis dicam, ego quidem non video. Denique alii magis ingenui, Damascenum ita, ut nos, docuisse fatentur: sed illum fuisse Nestorianum, hoc ipso nomine contendunt; quorum praecipuus in hoc judicio sedet Thomas Aquinas, ipso hujus quaestionis initio. Sed Thomae multi etiam ex Latinis hac in parte non consent iunt.

Praeterea ad illa ultimo loco cita Damafceni verba: aR ουκ ἐὲ ἀυτοῦ ἐχον τῦν ῦπαρἐιν, annotationes duorum eruditione insignium virorum tacitus praeterire non possum. Prima est Combefisii, quam memorato loco subjecit Lequien, quaeque his verbis concipitur: imo & ex illo, sive ut plures graeci loquuntur, per illum. Quod sano fit intellectu & a nostro ac Latinorum non distinguitur. Nec enim aliter ἀἰτιον Filium vocamus, quam ἐς ἀἱτις παrρὸς, qui ipse unicum προκαταρκτικὸν ἀἱτιον est, id est, principium ex nullo principio & absolute. Haec combefisius. Sed ita Damascenum interpretari, nihil aliud est, quam illum invitum in suas partes trahere; Damascenus enim dicit: ex Filio Spiritus non habet id, ut existat. At combefisius vult, ut Damascenus dicat: imo & ex Filio aut per Filium. Miror, virum doctum non advertisse aut forte advertere noluisse, quod Damascenus, per Filium quidem Spiritum procedere dicat, sed non ex Filio. Ergo hae duae locutiones non unum idemque Damasceno sunt, verum diversum aliquid significant. Alioqui promiscue loqueretur.

Secunda est Michaelis Lequien annotatio, quam lib, 1. de fid. orth. c. VIII. p. 141. subjanxit, quamque huc referendam existimavi Ibi ergo hoc modo scribit:,, Verum ,, non nihil negotii facessit alter auctoris nostri locus, , Homilia de sabbato Sancto, in qua sic legimus: ἀκ 5, ὁυκ ἐς αῦὶοῦ ἐχνν τὶν υπαρκιν, non autem ex ipso ha, ben, ut existat. Hugo Etherianus haec postrema vers, ba spuria esse clamitat. Postquam enim ostendere co, natus est Damascenum procul non abfuisse, quin Spi, ritum Sanctum ex Patre Filioque procedere crederet, sic , concludit. In praefato autem sermone (de sabbato Sancto) contra fas & contra majorum contraditioncm, Spi, ritum Sanctum ex Filio existentiam non habere, a qui, busdam mendacii perquirentibus solatium, quam scmitas ,,investigantibus veritasis insertum est. Quod sic , esse ipsa verborum series & styli alteritas, & ,, quae nibil ad rem pertinet, crronca clausulae ,insertio, magis autem quod apud Sanctorum ali,quos nusquam scriptum reperiatur, aptissimc decla, rat. An Etheriani aequa sanaque critica sit, judi. cent eruditi. Damascenum quidem religioni duxisse ali., quid effutire, quod a probatis Doctoribus pronunciatum , non esset, contestata res est. Hic igitur tantum mo,. nuero, nihil eo loci codices manuscriptos, quos legi ,, ab editis discrepare; cum tamen Colbertinus aetatem , Hugonis Thusci superet. In antiquiorem alium non ,incidi, ex quo falsationem, quam iste auctor subodo, ratus est, deprehendere licuerit. Quo porro sensu Da,mascenus, aliique mediae aetatis Doctores Graeci, cum . ex Filio Spiritum negarent existere, solumque patrem , dicerent esse Spiritus caussam, auctoremve, & princi., pium, affirmarint nihilominus Spiritum Sanctum in ae,,ternitate ex patre per Filium procedere, e re nostra est , enarrare. Vox illa, per, quando de personis divinis agi,, tur, cum omnem instrumenti ideam vel speciem elimi., net, rationem quandam innuit mediani, ut Filius gigni , prius censeatur, quam Spiritus procedere. Sic Grego, rius Nyssenus epistola ad Ablab. personam Filii a perso, na Spiritus Sancti differre ait, qua Filius proximc & st ,ne medio est a Patre, Spiritus vero per illum est, qui , proxime est a Patre, τ δὲ διὰ τοῦ ποοσεχῶς, ut & vigeniti proprietas sinc ambiguitatc maneat in Filio, , & ex Patre Spiritum esse minime dubium sit, τ75 τ8 , viov pectrelαs καὶ ἀυrὸ το μονογενες φυλαττςοnς, ,cum Filii interpositio proprictatem ipsi servet unigeniti. 5, Ex quo fit, ut juxta Basilium libro de Spiritu Sanct c. 18. , Spiritus Sanctus per Filium Patri copuletur, ἐ τὸ πνeῦ, μα ἀγιον δὶ ἐνὸς υιοῦ τῶ πατρὶ συναπτὸμενον. Cave, bant enim, ne Ariano more Spiritus Sancti productio ,in Filium praesertim refunderetur. Atqui nec ulla ra, tione copulari Filio Spiritus Sanctus possit, uti nec ab , eo distingui, nisi per ipsum, ut cum Hilario loquar, , egrediendo consistat, quemadmodum Georgius Schola, rius argumentatur. Quocirca Cyrillus Alex. in The, sauro assert. 34. Spiritum Sanctum, ait Spiritum Dei ap, pellari, quia conjungitur Filio, qui brachium est Patris, , adeoque veluti mens per brachium digitum movet, ita 5, Spiritum a Patre in Filium substantialiter & naturaliter , pervadere. Eν δὲ τῶ ῦιῶ φυσικὸς καὶ εσιοδῶς διῦκο , παρὰ πατρὸς τὸ πνεῦμα. Quomodo nimirum Basili, us, loco mox citato dixerat, bonitatem, sanctitatem , naturalem, Regiam illam dignitatem, quae Dei solius ,. propria est, a Patre per Filium in Spiritum transire, § ἐκ τοῦ πατρὸς διὰ τὸ μονογενῶς ἐπὶ τὸ πνεῦμα δινκει. Doctores itaque Graeci negant quidem Spiritum Sans ctum ex Filio procedere vel existere, ne speciali quadam actione, quae a paterna distincta sit, putetur a Fi3, lio produci; docent vero per Filium progredi, ut il, lius actionis naturalis, qua Pater profundit Spiritum, § nequaquam exsors sit Filius; quamlibet Pater solus, ,fons, oculus, scatebra, principium & auctor Spiritus habeatur: quinimo divina natura, ut intelligitur a Patre communicari prius, secundum ordinem originis, Filio, . quam Spiritui Sancto, suamillam servct ia Filio quoque , foecunditDem, quae incepit in Patre Id quod eleganter mihi videtur significari hoc Gregorii Theologi effa, to: μονας ἀπ ἀρχῦς ἐις δυὰδα κινηθῶσα μέχρι τοιαdos ἐστι. Uuitas a principio in diada, seu binarium progressa, in triade, sive Trinitate, constitit: itemque , illo Kysseni, una Deitatis substantia, unus voluntatis , optimac motus, ἀπὸ πατρὸς παοορμὰται, καὶ διὰ τοῦ §, υιοῦ πρόεισι, καὶ ἐν το πνεῦμαrι τελειῶταὶ. A patre , proficiscitur, perque Filium progreditur, & in Spiritu completur. Imo id Damascenus ipse in expositione fi, dei, quam ex arabica translatione Latinam dedimus, sic , rursus Spiritum esse negat ex Filio, ut tamen ipsum a , Patre per eum, & ex eo emanare subjungat. Arabicam ,, enim phrasin Graecc hoc modo expressisse videtur au, ctor, οτι προχῶταὶ δὶ ἀντοῦ καὶ ἐς ἀυτοῦ, ut apud Cy, rillum legitur. Haec sirecte intelligantur, haud aegra ,, conciliabuntur Graecorum Doctorum & Latinorum de . Spiritus Sancti processione sententiae, atque in unam fi, dem consentire reperientur. Haec ille. Erudita quidem est annotatio, sed ad conciliandum cum Latinis Damascenum & alios Patres plane nihil facit. Quod enim iniquae Hugonis criticae multos side dignos codices opposuerit, pro hoc maximas ipsi habemus gratias. Quod item particulam per idem ac post in hoc negotio apud patres significare adseruerit, recte fecit. Ita enim & Auctor infra explicabit. Quod vero Spiritum Sanctum non posse cum Filio copulari aut ab eo distingui dixerit, nisi per Filium egrediendo consistat, id est, nisi per Filium producatur, hoc more Latinorum dixit, neque solido argumento probavit. Nam adducta Basilii & Cyrilli effata non hoc sibi volunt, quod Lequien ex illis elicere satagit, sed quod substantia divina cum proprietatibus & actionibus suis naturalibus communis sit omnibus tribus personis. De personalibus autem actionibus & speciatim de processione Spiritus Sancti a Filio nihil in his patrum locis habetur. Deinde quod ignotas nescio quas Doctoribus Graecis in os ingerat rationes, quart scilicet illi Spiritum ex Filio procedere non dicant, sed tantum per Filium; hoc ex suo ingenio dicit, neque idoneis Patrum confirmat testimoniis. Etenim Gregorii Theologi & Nysseni dicta illas rationes in se non includunt: quinimo Theologi effatum Michaeli Lequien plane contrarium est. Haec enim propositio: unitas in binarium progressa constitit in Triade, an non idem sonat atque haec: Pater, & Filius ac Spiritus Sanctus a patre progressi constituant tres personas? Denique locus ex expositione fidei arabica adductus non videtur mihi genium Damasceni redolere. Ubi enim Damascenus in Graecis & authenticis suis scriptis Spiritum ex Filio emanare dixit? nullibi certe: neque Lequien simile exemplum ex Damasceno produxit. Praeterea ipse contextus manifeste prodit locum illum superfluum esse, nec cum antecedentibus & consequentibus verbis cohaerere. Qui mihi credere non vult, legat ipse & omnino idem subolfaciet. Si ergo non tota arabica illa fidei expositio spuria est, tunc iste vel maxime locus insititius erit. De Cyrilli dicto infra dicetur, illud non de aetema Spiritus Sancti processione, sed de effusione ejus donorum in creaturas agere. Dum itaque Lequien prolixe probare voluit, quod apud Damascenum ex Filio esse idem sit atque per Filium procedere, nihil probavit. Sed jam tertii generis testimonia videamus.

TESTIMONIA GENERIS TERTII.

§. 60.

Quando aliquis Auctor tacet quidquam, quod si sciret, tacere non potuisset, ita flagitante materia: certe illud ignorassc censendus est. Rem exemplo illustrabo: Leone Allatio in Italia degente scujus hic totios fecimus mentionem) falsarius nescio quis vaticinium quoddam sub nomine veterum Etruscorum Aruspicum finxit, terraeque suffodit, & quasi vetustissimum monimentum effodit, protulitque in lucem, quod appellavit Etruscas Antiquitates. Blandiebatur scilicet nebulo Mediceis, qui Florentiae in Italia rerum potiti imperabant. Nam de illa gente in illo suo vaticinio canit. Confutavit commentum hoc, & commentum esse ostendit Leo Allatius, singulari sed eruditissimo edito libello: & inter alia, quibus agit, argumenta hoc ipsius est, quod scilicet scriptum illud in charta linea, quali nunc utimur, exaratum sit; cum eo tempore, quo iste vates cecinisse fingitur, nondum tale chartarum genus exstiterit. Hoc vero quo probat? Quia Plinius, qui inter alia, varia etiam chartarum genera describit, hujus nostrae non meminit. Et bene Allatius: quomodo enim Plinius chartam nostram omisisset, qui de variis chartis scribit, si illa tunc fuisset. Eodem sane pacto Sancti Patres, qui quaerunt & docent: a quonam Spiritus. Sanctus ortum suum habeat; & circa hoc explicandum laborant, nec tamen de Filio dicunt, certe censendi illi sunt, Latinum dogma ignorasse. Cur enim tacuissent, quod eloqui postulabat materia? Quaeras, quaeso, nunc ex latinorum aliquo, a quonam procedat Spiritus Sanctus? respondebit certe: a Patre Filioque; & si quis mentionem Filii omitteret, ille certe vel suspectus vel plane rudis idiota haberetur. Ergo ego spondeo, nullum ex antiquis Patribus inveniri posse, (nisi corruptum scriptum sit) qui de distinctionibus & differentiis personarum agens, earum relationes & origines explicans exprofesso, Filium etiam pro caussa Spiritus sancti ponat. Quo quidem argumenti genere, cum ex auctoritate probatur, vix quidquam efficacius reperio: & perpendat unusquisque non praeventus opinione, nec studio partium fascinatus, an non ita se res habeat? Porro hic non habemus necesse, hujusmodi scripta Patrum in medium producere: esset enim opus. paene infinitum ; & interim, ubi in hac controversia Patres citabuntur, alia atque alia licet ad eandem rem offerente se occasione, id ipsum passim notaturi sumus. Hic igitur aliquot tantum classes Patrum, ut huc spectant, recensebimus, & quaedam praeterea, quasi pro exemplo, dicta singularia referemus.

§. 61.

I. Primo igitur Ioco illi Patres videantur, qui in IOANNIS Evangelium scripsere commentaria. Ii vero sunt alii Orientales, alii occidentales: de istis infra. Orientales quidem pauci sunt: ORIGENES scilicet, CYRILLVS Alexandrinus, CHRYSOs TO MVS, & NONNVS gente Aegyptius, urbe Panopolitanus. His & alii addi possent, THEOPHILACTVS videlicet, & EVTHYMIVS: sed quia hos, quippe qui post schisma factum, aut illo jam gliscente, floruerunt, Latini pro testibus non admittent, neque nos ipsis eos opponimus. Ex dictis autem quatuor Patribus, ne unus quidem in loci illius: Qui a Patre procedit, commentario, processionem Spiritus Sanctu a Filio quoque repetit: at praeterire hoc non potuissent, si tale quid in mente habuissent. Locus enim ille de aeterna processione Spiritus Sanctus loquitur, ut supra ostendimus, & Latini nobiscum idem sentiunt. Et solus ille proprius hujus rei locus est. Quo modo ergo locum illum exponendo Patres, omitterent illud, quod vel maxime ad illustrandam processionem Spiritus Sanctus pertineret? officium enim expositoris est, cum primis curare, ne quid dubii in verbis explicatis relinquatur.

§. 62.

II. Ubi dicitur in scriptura Spiritum sanctum mitti a Filio, illud exponendo, necessarium omnino fuit ostendere, Spiritum Sanctus etiam a Filio procedere, & hoc illius dicti caussam esse: quemadmodum jam Latini agentes de Spiritus Sanctu missione, semper processionem ingerunt, & in illa missionem fundant. At vero Patres Orientales (id quod & de occidentalibus infra dicemus) dum de missione tali loquuntur, aut eam explicant, varias quidem ejus caussas assignant; alii hanc, alii aliam, at nullus eam exhibet, quam nunc Latini, nullus ideo mitti Spiritum sanctum a Filio dicit, quia ab illo procedit, non omissurus hoc certe, si scivisset. Patres vero hujusmodi videbimus infra cap. VI.

§. 63.

III. Similiter non possent tacere Patres, Spiritum sanctum procedere a Filio, quando illam sufflationem Christi tractant: insufflavit & dixit, accipite Spiritum Sanctum; non tacuissent, inquam, de processione Spiritus sancti a Filio, si cum Latinis sensissent: quemadmodum nunc Latini sufflationem illam pro argumento sui dogmatis venditant. Certe enim talis sufflatio quandam processionis speciem adumbrare videtur. Sed ita tamen non sunt philosophati Patres. Ergo necesse est, illos dogma moderum Latinorum ignorasse. Patres hos videbimus infra capite VII.

§. 64.

IV. Patres item dum explicant, quo pactoFilius dicatur habere omnia, quac habet Pater, non faciunt mentionem processionis Spiritus sancti ex Filio: at certe non tantum hoc omittere non potuissent, sed non potuissent non dicere, si latinorum mentem habuissent. Nam inter illa omnia, quae Patri & Filio dicuntur communia, hoc utique primum, praecipuum & maximum esset, quod uti Pater ita & Filius produceret Spiritum sanctum. Quomodo ergo alia in medium proferentes, hujus praecipui & maximi oblivisci potuerunt? Videbimus Patres istos infra capite VIII.

§. 65.

v. Cum vero postulabat res reddere caussam, propter quam Spiritus sanctus dicatur esse Filii Spiritus, an non haec in promptu esset, an non haec primum, tanquam clarior ceteris, in mentem subiisset: quia scilicet Spiritus sanctus a Filio procedit? Quemadmodum Latini vel solam hanc suae processionis caussam statuunt: & Lutherani, tantum non omnes, quorum non nemo (cujus ad finem sequentis capitis nomen & verba proferemus) aliam caussam, cur Spiritus dicatur esse Filii, ita videre non potuit, ut etiam nolle se nobiscum litem hanc agere confessus sit, modo non negemus Spiritum sanctum esse spiritum Filii, idque ob quandam, licet nobis inscrutabilem, Spiritus sancti a Filio dependentiam. Mirum tamen est, Patres omnes aliam ab hac istius appropriationis caussam assignare, istam ne innuere quidem: at quid eos adduceret quaerere aliam, minus claram & pauciora analogiae suae exempla habentem rationem, si istam, quam habent Latini, in mente habuissent? proferentur isti Doctores infra cap. 1x.

§. 66.

VI. Huc etiam spectant illi Patres, qui dictum illud Christi, de meo accipiet, explicantes, varie quidem conantur illustrare, sed ad processionem non respiciunt: quod tamen non omisissent, si cum Latinis sapuissent, sicuti jam Latini moderni non omittunt. Tales Patres nominabimus infra cap. X.

§. 67

VII. Idem dictum esto de illis Patribus, qui illa verba explicant: non loquetur a semet ipso, cet. & processionem per hoc innui non docent, non memorant. Eos habebimus infra cap. xI.

§. 63.

VIII. Sunt denique aliae caussae, quae de re, quam scimus, tacere nos non permittunt, nec permisissent adeo Patres tacere de processione Spiritus sancti ex Filio, si eam scivissent. Quas quidem aliquot hic, adductis exemplis, exhibemus.

1. DIpYMVS Alexandrinus, celebris ille coecus, lib. II. de Spiritu sancto, inter opera Hieronymi, multis agit de proprietatibus personarum, & solide, sollicite, ac diligenter exponit processionem Spiritus Sanctu rim atur etiam caussam, cur non dixit Christus de Spiritu, quod procedat a Deo, vel a Domino sed a Patre, & subdit inter alia: Sed secundum proprietatem & intellectum parentis egredi ab eo dicitur Spiritus veritatis. Nihil vero tale, quod docent Latini, in illa sedula & longa dissertatione memorat. Cur, quaeso, hoc omittere potuisset?

2. Similiter Sancts EPHRALM Syrus, Edessenus Diaconus, sermone de confessione & sui ipsius reprebensione, multum post initium, copiose & perquam diligenter disserit de processione Spiritus Sancti semper tamen solum Patrem videt ejus productorem. At quomodo latinae processionis oblitus, quaeso, sit, dum tam accurate disputat? adeone crasse stuperet? Cum vero inter alia ibidem dicat: Quod vero post Filium Spiritum Sanctu dicimus, id non temporis, sed personae est significativum, & cum ibidem doceat, quod Pater non ante Filium produxerit Spiritum sanctum: an non subjunxisset: quia & a Filio procedit, si de tali processione fando umquam audivisset:

3. BASILIVS Magnus oratione contra Sabellianos ante finem ita dicit. Proprietatem Spiritus ad Patrem novi. quia ex Patre procedit, proprietatem autem ad Filium ex eo intelligo, quia audio: Si quis Spiritum Christi non habet, non est ejus. An hic non postulabat res, ut diceret etiam ex Filio?

4. CHRYSOSTOMVS Homilia de Spiritu Sancto tuse agit de processione, & quaerit aliquoties, quac potestas verbi procedit? quid est procedit. quid procedit? quomodo? &c. & varie materiam hanc tractans, ad unum Patrem Spiritus sancti originem refert.

§. Huc spectant verba CYRILLI, quomodo scilicet respondit ad objectionem THEODORETI, & ut demus eam illius responsionem non expresse negare Spiritus sancti processionem a Filio: at fuit certe maxima necessitas, dicere Spiritum etiam a Filio procedere, nec tamen dixit,

6. Et ne nimii simus, unum hoc sufficit annotare, quod, quando agitur de distinctione personarum, per quid scilicet Pater a Filio & Spiritu sancto, Filius item a Patre & Spiritu sancto & vicissim Spiritus distinguatur; maxime tunc res ipsa postulat, ut unius personae ab alia processio exprimatur; quia licet aliter etiam distinctio personarum explicari potest, tamen maxime explicatur per oppositionem producentis & producti. Patres tamen, cum distinctiones personarum explicant, Spiritum sanctum a Filio distingui per alias rationes ostendunt, de processione vero ipsius a Filio nihil dicunt. Videbuntur illi Patres infra. Et haec quidem de Patrum silentio sigillatim. Notanda insuper quaedam sunt de silentio totius Ecclesiae in variis occasionibus ejusmodi, quae silere non permisissent, si hoc, quod siletur, notum esset.

§. 69.

IX. Ergo primo sciendum est, Nestorianos, ut haeresim suam statuminarent, & ostenderent Filium Mariae non esse Filium Dei, hoc etiam abutebantur dogmate: quia Spiritus Sanctu non procedit a Christo. Nestorianorum ergo vulgata tunc fuit concio de processione Spiritus sancti a solo Patre. Et tamen cum referuntur ab antiquis scriptoribus articuli Nestoriani, non numeratur inter eorum errores dogma nostrum: nec Concilia, nec ullus doctor Nestorium & ejus sectarios condemnans, hoc etiam illos nomine condemnavit. Igitur hoc dogma pro errore tunc non habebatur.

§. 70.

X. Eodem tempore THEODORETVS scribens contra Anathematismos Cyrilli, blasphemam vocem vocavit dicere, Spiritum Sanctus procedere a Filio: nec tamen ob hoc ab ullo tunc fuit reprehensus, non ad litem tractus, non judicatus, non damnatus: nulla synodus postulavit, ut dictum hoc suum Theodoretus retractaret: quin imo ille etiam postea illud ipsum clare docuit, ut scripta ejus testantur. Quod autem ait Nicolaus Cichovshi, Theodoretum coram Leone Papa Romano, errorem suum, hoc est, dogma nostrum ejurasse, ad hoc non aliud respondemus, nisi mentiri Cichovium.

§. 71.

XI. Illud vero mirum est, quod cum Orientales Theologi concepissent suspicionem de Latinis, docere eos, Spiritum sanctum etiam a Filio procedere, Sanctm Maximus ita Latinos purgavit, ut eos per vocem processionis intelligere missionem dixerit: ut jam supra vidimus. At quae necessitas fuit talis defensionis, si Maximus ipse, si universa ecclesia crederet, quod nunc credunt Latini? potius ita graecis illis responderet: Docent ita, sicuti vos docere eos dicitis, sed bene docent, hoc enim est dogma orthodoxum,

§. 72.

XII. Denique non minoris momenti est illud: ubi Latinorum novum hoc dogma in orbe primum increbuit, inter omnes ejus reprehensores Graecos, PHOTIVS erat acerrimus. Ille & ipse & dictis & scriptis sententiam Latinorum labefactabat ac diris devovebat, & alios ad eandem operam hortabatur. Cum vero in caussa Ignatu & Photii synodus convenisset, & Photium deposuisset, hoc ipsi non erat tunc objectum, ut crimen hacreseos, nec eo nomine legitur esse condemnatus. Legatur synodus contra Photium, apud SEVERINVM Binium tome III. concil. partis primae sectione posteriore. Ibidem etiam Anastasius Bibliothecarius in praefatione historiam de jurgio Ignatii & Photii tradit, & variis calumniis conviciisque lacerat Photium, quin & haeresim ipsi impingit. Sed quam? quod scilicet duas in homine animas esse docuerit, licet ficte, non ex animo, ad ostendendam Ignatii ruditatem: pro dogmate autem nostro Photium non accusat. Epigramma etiam insulsum in eodem concilio exstat, quo Photium impetierunt, Sancti scilicet Patres illi, & inter alia duplicitas animarum ibidem Photio impingitur, sed nihil de processione Spiritus sancti. An non ergo fuit tunc vel maxima necessitas Photio hoc objiciendi, cum livor etiam & ira in hominem rabida ac furens sollicite quacreret, quo ipsum macularet?

§. 73. Quis igitur non videt jam, quae tunc de processione Spiritus sancti mens ecclesiae erat? Adiimus vetustos praecipuos Theologos, illi omnes dum processionis Spiritus sancti meminere, tantum Patrem auctorem ponunt, Filium nusquam: id quod erat prima classis testimoniorum: plerique expresse negant, a Filio procedere Spiritum sanctum; quae erat secunda: denique, quae tertia classis erat, ibi plerique de Filio tecent, ubi res ipsa, ne hoc tacerent, clamabat, si illud scivissent: tacuit denique Ecclesia, cum condemnaret Nestorium, cum judicaret, & redeuntem reciperet Theodoretum, cum Latinos Graecorum suspicioni eximeret: tacuerunt omnes & boni & mali, cum Photium invaderet iracunda invidia. Et haec sufficiant de testimoniis Patrum Orientalium.

PrevBack to TopNext