On this page
Caput 4
Caput 4
Testimonia selecta patrum occidentalium pro nostro dogmate
tiam occidentalium Patrum testimonia in tria genera seu classes, quales superiori capite notavimus, dispertimur. Primo scilicet loco eorum aliquot praecipuos statuemus, qui simpliciter dicunt Spiritum sanctum ex Patre procedere. Secundo illos, qui expresse ad solum Patrem processionem Spiritus sancti referunt. Tertio denique cos producemus, qui ibi de Filio in hoc dogmate explicando tacent, ubi eos tacere non permitteret res, si cum posteris Latinis sentiissent.
Hic duo potissimum obscrvanda sunt: Primum non necesse esse recensere dicta Patrum, qualia ad hanc primam classem referri volumus. Nam quemadmodum Orientales, ita & Occidentales nunquam in productione Spiritus sancti Patri adjungunt Filium; sed ubi de hoc occurrebat dicere, omnes si non expresse ex solo Patre, certe simpliciter a Patre Spiritum sanctum procedere pronunciarunt. Quam quidem assertionem nostram non aliter probatam dabimus, nisi demonstrando innumerabiles Occidentalium Patrum locos, in quibus asscritur Spiritus sanctus a Filio procedere, corruptos a Latinis esse, quod suo loco infra praestabimus. Hic tamen quaedam testimonia, quae manus im probas falsatorum effugerunt, pro exemplis subjiciemus, ut ista sana adhuc & integra, cum illis a corruptela vindicatis composita, totius piae latinae vetustatis mentem nobis aperiant. Secundum, quod hic notari volumus, est, interrogationes, quas superiore capite ad primum testimoniorum genus subjecimus, & hic etiam omnino valere, imo validius robur sumere ex deprehenso totius occidentis cum toto oriente consensu, ut consider anti sponte patet. Sed jam quaedam Patrum dicta proferamus.
I. TERTVLLIANVS libro adversus Praxeam, cap. VII. sic scribit: ita Trinitas per consertos & connexos gradus a Patre decurrens & Monarchiae nihil obstrepit & oeconomiae statum protegit. Ubi per gradus suo stilo minus compto & obscuro, ut ait Lactantius, Filium & Spiritum sanctum intelligit. Obiter vero nota, quod tametsi Tertullianus dubium nobis de se reliquerit; credideritne Filium Patri esse aequalem, propter ambigua quaedam verba sua; ut vidimus libro superiore, ubi de Patrum testimoniis in caussa Arianorum, Samosatenorumque egimus: hoc tamen non obstat, quin certa sit ejus sententia de Personarum originibus, Filium scilicet & Spiritum sanctum a Patre procedere; quod ex allato dicto patet, & melius patebit ex aliis ejusdem verbis inferius adducendis.
II. CYPRIANVS Carthaginensis Episcopus & Martyr sermone de Spiritu Sancto sic ait: Spiritus Sanctus a Patre procedens, quaternario superfertur. Additur in quibusdam editionibus, Filioque, sed corruptelam esse infra suo loco demonstrabitur.
III. Sanct SYLVESTER Episcopus Romanus in precatione sua adversus pracstigiatorem (citante Ieremia Patriarcha constantinopolitano in secundo responso ad Theologos Vittenbergenses) ita dicit: Unus est Deus verus Pater, Filium verum habens ex ipso natum: verum Spiritum ex ipso procedentem: Quod si quis huic historiae fidem non habeat, atque adeo etiam verba ista non a Sylvestro profecta dicat, non pugnabo; certum tamen est, antiquam istam esse historiam, ergo & antiquum latinum, cujuscunque tandem auctoris, testimonium.
IV. HILARIVS Pictaviensis Episcopus lib. vIII. de Trinitate n. 19. ita loquitur: Advocatus veniet & hunc mittet Filius a Patre, & Spiritus veritatis est, qui a Patre procedit. Ibidem paulo inferius: Et missurus a Patre est eum Spiritum veritatis, qui a Patre procedit. Clariora ejus verba erunt in secunda classe.
V. DAMASVS Episcopus Romanus edidit confessionem in concilio Romano, consensu plurium Episcoporum, quae deinde missa est ad Paulinum Antiochenum Episcopum & eam recitat Theodoretus lib. Vctu Histor Eccles. c. 11. & Augustinus Serm. 129. de tempore & post illos Nicephorus Calixtus Kantopolus lib. 12. Histor. Eccles. c. 18. Ibi ergo inter alia haec habentur: siquis non dixerit Spiritum Sanctum ex Patre esse vere ac proprie, sicut & Filium ex essentia divina & Deum, Dei verbum, anathema esto: & deinde alia sin. iliter recenset, quae de Spiritu sancto dicenda sunt, & ea negantibus anathema infligit. Quod quidem testimonium habet etiam valorem & vim tertii generis. Nam quomodo in prolixa explicatione de natura & majestate Spiritus sancti, non dixisset procedere illum etiam a Filio, si ita credidisset? praeterea, quia haec confessio contra Macedonianos Eunomianosque facta est, qui etiam Spiritum sanctum a Filio factum blasphemabant, cur igitur non explicat, quod Spiritus sanctus a Filio procedat, non vero factus sit?
Obstare hoc caussac suae videbat BARONIVS tanquam pervetustum idque Romani Papae, imo concilii Romani testimonium: quare ad annum, 867. ait: istam confessionem a Theodoreto dolo malo falsatam & corruptam esse, ut qui Spiritum sanctum negavit a Filio procederc; & citat quendam Cresconium, in cujus collectione, anathematismi isti a Damaso conditi, docent, Spiritum sanctum esse & Patris & Filii; citat etiam Gennadium Patriarcham Constantinopolitanum, qui in iisdem Damasi anathematismis legit, Spiritum sanctum a Patre Filioque procedentem. Sed Baronius ita excipiens, tametsi forte rem hanc non penitus sibi perspectam habuit, vanitatis tamen crimen effugere nequit. Nam si Cresconiana Anathematismorum Damasi editio non habet hoc (certe autem non habet, alioquin illud vidisset Baronius) quod habuit codex Gennadii, utique alteruter istorum librorum corruptus est: quo modo igitur Baronius utrumque pro se adducit, cum neutrum pro certo habere potuerit? sed praeterea Augustinus praeclusit viam Baronianae cavillationi. Augustinus ante Theodoretum ita legebat anathematism os Damasi, sicuti postea illos in sua historia vulgavit Theodoretus, sicuti scilicet hic nos produximus. Quomodo ergo Theodoretus corrupisse Damasi verba dicendus est? quam puderet Baronium, si haec audisset? ex hoc autem maxime comprobatur verba Damasi, ut hic adduximus, authentica esse; quia ita illa & Augustinus refert & Theodoretus. Nam ille antea, hic postea scripsit: ille Afer latine, hic graece: ille in Africa, hic in Asia vivebat, tanto a se disfiti spatio (plus fere quam quadringentas Levcas) ut neuter de altero audire potuerit; praesertim, quod cum Augustinus supremum diem obiisset, tunc primum Theodoreti nomen ex lite scilicet cum Cyrillo facta, auditum sit.
Obiter vero hic de GENNADIO, quem citavit Baronius, notandum est, illum nec Gennadium nec Patriarcham fuisse (quanquam, si ita esset, quid nobis nocuisset) verum nebulonem quendam, qui sub nomine Gennadii edidit librum pro florentino Conciliabulo, qui liber frequens est, & omnibus in graeco Collegio Romae graecis adolescentibus legendus obtruditur; quo jure ergo Baronius ex nupero & suo Rabula judicium colligit de veracitate doctissimi Theodoreti? nonne habuit sibi patentes Romae plurimas easque refertissimas bibliothecas homo eruditus?
VI. ISAACVS quidam ex Iudaeo Christianus & Postea ex Christiano Iudaeus (ut patet ex concilio Romano sub annum 378. celebrato) scripsit librum de subsistentiarum origine, quem citat LERNICAV, nos nondum vidimus. Ibis ergo inter alia haec habet: Filius non factus, neque Paracletus, sed tamen ex se non sunt, sed ex Patre. Item: Deus Pater innascibilis, non ex aliquo, & Deus Filius unigenitus ex aliquo, hoc est, ex Patre: Spiritus Sanctus innascibilis, ex aliquo, hoc est, ex Patre. Et his plura, sed istis similia ibidem dicit. Quod testimonium etiam vim tertii generis habet: quia volens explicare origines personarum, ut libri testatur inscriptio, tacet de Filio in Spiritus sancti productione. Porro nihil obstat, quod ipse ad vomitum redierit; nam certum interim est, ita illum de Mysterio Trinitatis doctum tunc fuisse: aut cui ille, sic scribendo, favisset, cum nulla adhuc lis de hoc esset?
VII. AMBROSIVS Episcopus Mediolanensis libr. 1. de Spiritu Sanctus cap. 1. haec habet: Dominus in Evangelio dicit: cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Ergo & a Patre procedit Spiritus, & testificatur de Filio: Plura his similia dicit, clariora infra referemus.
VIII. HIERONYMVS in explanatione Symboli ad Damasum ita confitetur: Credimus & in Spiritum sanctum, verum Deum, ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri & Filio, voluntate, potestate, aeternitate, substantia.
IX. IDACIVSCLARVS libro adversus Verimudum Arianum, ita disserit. Est enim Pater Deus, & procedit de illo Spiritus Dei: est omnipotens, & procedit de eo omnipotentiae Spiritus: est Lux, & procedit de eo Spiritus Lucis: & multa sic attributa Patris recensens, similiter dicit Spiritum iisdem ornatum a Patre procedere
I. AVGVSTINVS in Enchiridio ad Lauren. tium cap. 1x. post principium sic docet: Satis est christiano rerum creatarum caussam, sive coelestium, sive terrestrium, sive visibilium, sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris, qui est unus & verus Deus, nullamque esse naturam, quae non aut ipse sit, aut ab ipso: eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet, & Filium a Patre genitum, & Spiritum sanctum, ab eodem Patre procedentem, sed unum eundemque Spiritum Patris & Filii. Quae verba vim habent etiam tertii generis; nam primo dicit Augustinus, satis esse Christiano credere, ratione quidem creaturarum unum esse auctorem Deum, ratione vero ipsius Trinitatis Filium a Patre genitum & Spiritum sanctum ab eodem Patre procedentem. At non satis ita credere dixisset, si cum Latinis modernis sapuisset. Deinde addit: sed unum eundemque Spiritum & Patris & Filii: hoc vero non potuit dicere, si latinum dogma tenuisset; nam hoc perinde est, ac si diceret: quanquam a Patre procedit, tamen non est alienus a Fisio, ut loquitur Cyrillus in responsione ad objectionem Theodoreti. Ita autem loquendo amovet Filium a productione Spiritus sancti. Sed plura & clariora Augustini testimonia adhuc videbimus, & in hoc & in aliis infra capitibus.
Interim hic bene notandum velim, quod & alibi dicemus, plus quam quinquaginta locos Augustini pro nostra sententia citari ab Adamo TERNICAN, & a nobis, illo duce, quaesitos, & ita se haberc, ut citantur, repertos essc, quorum alii simpliciter, Spiritum sanctum a Patre procedere pronunciant, alii clare a Filio negant, alii vim tertii generis habent. Quod ideo notandum est, quia Latini maxime sub hoc Achille militare sibi videntur, cum in multis ejus locis aliis palam Spiritus sanctus a Filio procedere asseratur. At faciemus hunc ingeniosissimum, diligentissimum, doctissimumque Theologum plane hominem obliviosum, ne dicam stupidum. Cur enim, quaeso, ille quod non semel pro moderno latino dogmate (si Deo placet) profert, id ipsum aliis multis suis verbis evertit? vel haec sola igitur observatio sufficeret ad ostendendas corruptelas in scriptis Augustini perpetratas: sed sunt aliae praeterea, ut infra videbimus.
Plures sunt adhuc non corrupti Latini veteres, qui in productione Spiritus sancti Filium non memorant, sed & hi nobis sufficiant; praesertim cum corruptos locos ostendendo, clare hoc ipsum & copiose demonstrabimus.
I. TERTVLLIANVS libro adversus Praxeam cap. 1v. primum dicit, Filium non aliunde esse, nisi ex substantia Patris, tum subdit de Spiritu sancto, quem vocat tertium: hoc mibi & in tertium gradum dictum sit, qui Spiritum non aliunde puto, quam a Patre per Filium. Quid vero significet apud Patres, Spiritum sanctum esse a Patre per Filium, docebitur infra cap. XVII. Hic interim nota obiter, non idem Tertulliano esse per Filium, quod & ex Filio, neque per praepositionem, Per, innui caussam: dixit enim, Filium non aliunde esse, nisi a Patre, & subjunxit, idem dicendum esse de Spiritu sancto.
II. HILARIVS libr. VIII. n. 20. de Trinitate sic dicit: a Patre procedit Spiritus veritatis: sed a Filio mittitur & a Patre. Quis vero hic non videt, palam negari, a Filio procedere Spiritum sanctum? modus enim loquendi & particula adversativa, sed, ita dictum hoc accipiendum clamat: licet a solo Patre procedit, non a solo tamen mittitur Spiritus sanctus, sed ab utroque.
III. DAMASVS Episcopus Romanus in symbolo suo, inter opera Hieronymi relato ita docet: In Trinitate unum Deum colimus, quia ex uno Patre quod est, unius cum Patre naturae est, unius substantiae, & unius potestatis: Clara verba, quae etiam receptum illud Patrum axioma (quod superiore capite notavimus) sonant, nimirum, Dei unitatem in uno hypostaseon principio consistere.
IV. AMBROSIVS libro de dignitate humanae conditionis sic ait: Ipsa duo tria sunt (loquitur de personis productis, & una non producta) & illa tria ideo unum, quia sic sunt ex uno illa duo, ut tamen ab ipso non sint separata, sed ex ipso sunt, quia non a se, & in ipso, quia non separata: Item libro de symbolo. cap. X. disserit ita: Ait Filius, Spiritus veritatis, qui, inquit, a Patre procedit, propter originem. Inquit, quem ego mittam propier societatem unitatemque Naturae.
V. Quid porro omnes Doctores de processione Spiritus sancti praedicaverint, qui ad Augustini tempora floruerunt, testatur ipse AVGVSTINVS libro de Fide & symbolo n. 19. ubi sic ait: De Spiritu sancto non dum copiose disputatum est a doctis & magnis divinarum scripturarum tractatoribus; servant tamen, ut non genitum Spiritum sanctum tanquam Filium de Patre praedicent; unicus enim est Christus: Neque de Filio, tanquam Nepotem summi Patris, nec tamen id, quod est, nulli debere, sed Patri, ex quo omnia. Clarissimum certe & maximum testimonium: maximum, quia, non quod ipfe, sed quod omnes, quos ille audiit vel legit, Doctores ita senserint, aperit Augustinus. Clarissimum vero, quia expresse dicit, Spiritum sanctum non esse de Filio; & quod, hoc dicto, subjiciat: Non tamen nulli debere suum esse, verum Patri, cur hic non dixit: etiam Filio? Nam forte excipient Latini, negari Spiritum sanctum de Filio in verbis citatis, quo ad rationem tantum generationis, hoc est, quod non generetur a Filio, id quod videntur subinnuere sequentia: Tanquam nepotem summi Patris: sed cur ergo, dum vult explicare ipsius caussam, solius Patris meminerit? praesertim, quod jam & alibi observavimus, quod ita de origine Spiritus sancti praedicabatur tunc, ad opprimendam Macedonianorum blasphemiam, Spiritum sanctum a Filio factum esse docentium. Sicuti ergo ad vocem Arianam, Filium a Patre esse factum, rejiciendam confessi sunt Patres in symbolo, a Patre illum genitum, non factum; ita de Spiritu sancto ad similem Macedonianam vocem dicere oporteret, Spiritum a Patre Filioque non factum, non genitum, sed procedentem: at ita non dixerunt, sed voci Macedonianae: Spiritus a Filio penitus, vel Factus. opponebant unam hanc & non aliam: Spiritus sanctus a Patre procedit: & eam ipsam aliquando clarius, sicuti & in verbis adductis, ubi simpliciter dicitur: Neque de Filio.
VI. AVGVSTINVS ipse libr. 1v. de Trinitate cap. xx. ita loquitur: quod ait Dominus: quem ego mittam vobis a Patre, ostendit Spiritum sanctum & Patris & Filii, quia etiam cum dixisset: quem mittet Pater, addidit: in nomine meo; non tamen dixit: quem mittet Pater a me; quemadmodum dixit: quem ego mittam vobis a Patre; videlicet ostendens, quod totius Divinitatis vel si melius dicitur, Deitatis principium Pater est. At si, ut Latini recentiores volunt, ctiam Filius esset principium Spiritus sancti, idque non aliud a Patre, sed unum idemque cum ipso: reciproce ista dicerentur: Filius mittit a Patre, &, Pater mittit a Filio. Item libro xv. de Trinitate c. 17. & tamen non frustra in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec Donum Dei, nisi Spiritus Sanctus: nec de quo genitum est verbum, nec de quo procedit Spiritus sanctus, Nisi Deus Pater. Ex solo ergo Patre Spiritum sanctum procedere dicit. Hunc quidem tam limpidum fontem turbavit manus falsaria. Nam ita imprimi solet: nec de quo principaliter procedit Spiritus Sanctus nisi Deus Pater, & dicti istius expositio assuitur. Sed legitima lectio infra ostendetur. Item eodem libro num. 29. haec habet: Sicut enim natum esse est Filio, a Patre esse: ita mitti est Filio, cognosci, quod ab illo sit, & sicut Spiritui sancto donum Dei esse, est a Patre procedere; ita mitti, est cognosci, quia ab illo procedat. Impossibile fuit Latinis locum hunc, ut supra adductum, depravare; & tamen clare innuit, Spiritum a solo Patre procedere.
VII. PAVLINVS Episcopus Nolanus Epistola III. ad Amandum, quae est in numero omnium epistolarum XXI. hoc modo edisserit: Spiritus Dei, sicut & verbum Dei, Deus uterque in uno capite permanentes, & ex uno Patris fonte manantes, sed Filius nascendo, Spiritus procedendo, salva quisque personarum suarum proprietate, distincti potius, quam divisi erunt.
VIII. PROSPER Aquitanus, Episcopus Rhegiensis Epigrammate ultimo sic canit: Una trium Deitas, una est essentia ab uno. & Idem est & Verbi Spiritus atque Patris.
IX. RVSTICVS Diaconus, Cardinalis ecclesiae Romanae, disputatione contra Acephalos, ante finem ita disserit: Pater quidem genuit, & genitus non est, & ex aliquo alio non est, sicut ex eo sunt alii: Filius vero genitus est, & nihil consempiternum genuit, & Spiritus sanctus a Patre procedit, & nihil consempiternum procedit, vel genitum est ab eo; quidam vero antiquorum & hoc proprietatibus adjecerunt, quod sicut Spiritus cum Patre Filium sempiterne non genuit, sic nec procedit Spiritus a Filio sicut a Patre: & postea subdit se de hoc adhuc dubitare Quae verba, ut citavimus, si non mentem istius Rustici, certe antiquorum sententiam clare nobis aperiunt. Sunt tamen corrupta: nam quo pacto Cardinalis iste diceret, se nondum scire, quid sit sentiendum de processione Spiritus sancti? scivit utique, quid tunc docebat Romana ecclesia, cujus ille pars magna fuit. Lectionem ergo istam restituit eruditissimus LERNINICAV, ita: Filius vero genitus est, & nihil consempiternum ab se genitum est vel procedit: & Spiritus sanctus a Patre procedit, & nihil consempiternum procedit, vel genitum est ab eo. Illud vero: quidam vero antiquorum & hoc proprietatibus adjecerunt, quod sicut Spiritus cum Patre Filium sempiterne non genuit sic nec procedit, cet. a Falsario additum est, sed utcunque legatur, Latinis nocet.
X. SYNODVS TOLETANA, quae celebrata fuit anno 633. haec in confessione habet: credimus Patrem ingenitum, increatum, fontem & originem totius Divinitatis. Quis haec verba non videat esse exclusiva, licet sine exclusiva particula? Nam si Filius esset fons Spiritus sancti, Pater fons totius Divinitatis, peculiari & proprio vocabulo dici non posset.
XI. Simile quid, sed magis clare pronunciavit alterum Toletanum Concilium, numero undecimum ejus urbis, celebratum anno 675. Patrem non genitum, non creatum, sed ingenitum prositemur ipse enim a nullo originem ducit, ex quo & Filius nativitatem, & Spiritus sanctus processionem accepit. Fons ergo ipse & origo est totius Divinitatis. Nos haec duo ultima testimonia ad genus tertium referemus, si quis morosius sese hic gerat, & non expresse hic solum Patrem Divinitatis Fontem appellari contendat. Quomodo enim isti Patres omisissent Filium in processione Spiritus sancti, quando ideo Patrem totius Divinitatis Fontem appellant, quod ab ipso & Filius generetur, & Spiritus procedat?
I. HIERONYMVS commentario in Isajam, in cap. LVII. v. 16. verba illa: Spiritus ex me egreditur, ita disputat: alii Sanctum Spiritum intelligunt, qui in principio ferebatur super aquas, & vivificabat omnia: Qui de Patre egreditur, & propter societatem naturae a Filio mittitur, dicente: expedit vobis, ut ego vadam, nisi enim ego jero, Paracletus non veniet ad vos cet. Cur hic pro caussa missionis assignat Hieronymus societatem naturae? & cur non assignat pro caussa, quod scilicet Spiritus sanctus a Filio procedat? non potuit certe id tacere, si crederet aut sciret.
II. AVCVSTINVS Libro contra sermonem Arianorum cap. XXIII. respondens ad verba Ariani, quibus ex dicto illo Christi, Spiritus de meo accipiet, Filium Spiritus sancti principium inferebat, ita infit: quod autem dixit de Spiritu sancto: a meo accipiet; solvit ipse quaestionem, ne putaretur quasi per quosdam gradus sic esse de illo (id est, de Filio) Spiritus sanctus, quomodo est ipse de Patres cum ambo a Patre, ille nascatur, hic procedat: quae duo in illius naturae sublimitate discernere omnino difficile est. Ergo ne hoc putaretur, ut dixi, continuo subjecit: omnia quae habet Pater, mea sunt, propterea dixi, de meo accipiet: ita sine dubio intelligi volens, quod de Patre accipiat; sed ideo de ipso, quia omnia, quae habet Pater, ipsius sunt: haec autem non est diversitatis naturae, sed unius principii commendatio: Hoc dictum & secundi, & hujus tertii generis vim habet. Nam & clare dicit non esse Spiritum sanctum a Filio, sicut Filius a Patre: &, ne quis excipiat non esse eo modo, scilicet per generationem, subjecta ratio: cum ambo a Patre. ille nascatur, hic procedat, ostendit eum simpliciter, originem Spiritus sancti ex Filio negavisse. Quae enim esset ratio: Spiritus sanctus non nascitur a Filio, quia a Patre procedit? dicendum esset: quia procedit a Filio: Deinde nonne hic res ipsa suaderet, ut Spiritum sanctum a Filio procedere diceret Augustinus, cum objectum Christi dictum: de meo accipiet, explicabat? Quam enim facile potuit dicere: ex eo non sequi Spiritum sanctum vel natum, vel factum esse a Filio, sed tantum oriri a Filio, modo originis non nominato. Explicat vero aliter, & per illud: a meo accipiet, ait Christum voluisse intelligi, quod a Patre accipiat: cum item cavet, ne quis Patris & Filii ex hoc ipso naturam diversam esse colligat, haec vero, inquit, non est diversitas naturae. Nam si hic ille ait, Spiritum sanctum a Patre & Filio procedere: nullam tali diversitatis suspicioni dat ansam, imo sic unitatem naturae magis confirmaret. Praecavet tamen, ne quis diversitatem suspicetur, ergo perinde est, ac sidixisset: tametsi a Patre procedat Spiritus sanctus, non a Filio, tamen inde non sequitur, Filii naturam diversam esse a natura Patris: cui quidem dicto optime congruit, quod sequitur: Sed unius principii commendatio, & magis Augustini mentem nobis aperit.
Nota interim non uno in loco Augustinum agere de eodem Christi dicto, a meo accipiet. Hoc enim saepius sibi objectum diluit, ut lib. I. contra Max iminum, libr. II. de Trinitate, cap III. Tractatu centesimo in Ioannem, ubi in illa Christi verba ita declamat: Catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus? non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus, quia Filius accipit a Patre & Spiritus Sancts a Filio, quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a christianis cordibus cogitare. Denique continuo solvit ipse (Christus) quaestionem, & cur hoc dixerit, explanavit: omnia, inquit, quaecunque habet Pater, mea sunt, propterea dixi, quia de meo accipiet & annunciabit vobis. Quid vultis amplius? ergo de Patre accipit Spiritus Sanctu unde accipit Filius: quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater solus est. cet. Sic & alibi passim; & semper tamen aliter explicat, quam nunc Latini. Deinde hoc ipsum quod Ariani dicebant, Spiritum sanctum seu factum, seu genituma Filio, nonne daret caussam dicendi, quod Spiritus sanctus a Filio procedat? ad hoc tamen saepe Arrianis respondens Augustinus, nunquam Spiritum sanctum a Filio procedere dicit. Et tale Augustini silentium est mihi, & omnibus esse debet, veluti compendium omnium testimoniorum. Non enim potuit hoc silere aliam ob caussam, nisi quia ignoravit: cur autem hoc ignoravit tantus Theologus?
III. Iterum tamen AVCVSTINVM audire libet: neque enim illum habere possum pro uno, sed instar omnium. Libro contra sermonem Arianorum cap. 21. cum vult refutare Arianos, dicentes Spiritum sanctum a Filio factum, ita dicit: factum a Filio dicunt Spiritum sanctum, quod in Sanctis scripturis nusquam legunt: cum Filius ipse dicat, quod Spiritus sanctus a Patre procedat. Cur hic non dixit, Spiritum sanctum a Filio non esse factum, sed procedentem? potuitne hic istud silere, si scivisset? potestne nunc vel rudissimus Latinus, si audiat sactum esse a Filio Spiritum sanctum, non excipere, non esse factum, sed procedentem? Quae item haec est responsio: non est a Filio factus, quia a Patre eum procedere ait ipse Filius? nisi, quod nullo pacto oriri Spiritum sanctum a Filio putet.
IV. FVLCENTIVS Episcopus Ruspensis in Africa libro Responsionum ad objectiones Arianorum, sub finem dicit: Apostolicae fidei regulam retinentes, sanctum spiritum non aliud fatemur esse, quam Deum, nec a Filio nec a Patre diversum, nec in Filio nec in Patre confusum. Unus est enim atque idem Patris & Filii Spiritus, totus de Patre procedens, totus in utroque consistens, nec est divisus in singulis, quia inseparabiliter est utriusque communis. Describere, quantum licet, contendit Spiritum Sanctu id que ex varia ad Patrem & Filium comparatione; & in variis respectibus Patrem & Filium ad ipsum, & ipsum ad Patrem & Filium refert, non diversum ait a Patre & Filio, unum esse Patris & Filii, non confusum nec in Patre, nec in Filio, totum in utroque consistentem, utrique communem: cum vero inter ista, memorat ejus processionem, eam ad Patrem refert, non item ad Filium. Quis hic non videt Fulgentio ignotum fuisse dogma Latinorum:
V. PELACIVS hujus nominis primus Papa Romanus Epistolae ad Childebertum Regem scriptae subjunxit confessionem suam, in qua ita loquitur: Credo Spiritum Sanctus omnipotentem, utrique, Patri scilicet & Filio aequalem, consempiternum, atque consubstantialem, qui ex Patre intemporaliter procedens, Patris est Filiique Spiritus. Vides, ut & iste in ceteris Patri Filium, respectu Spiritus sancti conjungit, etiam in eo, quod utriusque proprius sit, in processione autem solum Patrem nominat. Potuitne hic tacere de Filio, si Spiritum sanctum sciret procedere a Filio?
VI. GREGORIVS M. seu, ut vocant Graeci, Dialogus, libro II. Dialogorum, capite ultimo, secundum Graecam versionem: Cum constet, inquit, quod Spiritus Paracletus a Patre procedat, & in Filio maneat, cur se Filius recessurum dixit, ut ille ventat, qui a Filio nunquam recedit? Proponit solvendam, quae videtur, difficultatem in dicto Christi: si non abiero, Paracletus non veniet, & hanc in eo ponit, quod Spiritus sanctus permaneat in Filio; at hic oportebat dicere: quod ab ipso procedat; patet ergo Gregorium de hoc ignorasse. Hic vero idem Gregorii locus in latinis editionibus legitur cum additamento. Sed corruptela est, quam suo loco ostendemus.
Et haec quidem de vetusta Latinorum eaque orthodoxa doctrina sufficiant: magis ea ipsa elucescet, ubi multa antiquorum scripta a corruptelis, quibus foedata sunt, vindicabimus. Nunc placet, colophonis gratia vel confessiones, vel haesitationes recentiorum etiam de hoc dogmate Latinorum aliquot exhibere, ut patcat, quantam vim habeat veritas. Ad quod etiam concitat nos solita partim Latinorum protervia, partim Latinizantium stoliditas, qui nobis Blemmidas, Beccos, aliosque Graeculos, nuperos item Ruthenos, Ducem Ostrogiensem, Rahozam Metropolitam Kijoviensem, Pocicium, Smotricium, & alios illustrissimos nebulones, quosdam veluti Deastros opponunt, & hoc pacto non vicisse nos, verum plane obruisse jam putant. Et nos quidem, qui per Dei gratiam, certissimam, qua Theologis eundum est, viam cognovimus, ita comparatos esse necesse est, ut non modo, quid splendidi hujusmodi Idiotae inter pocula ganniant, nihil moremur, verum etiam illustres doctrina viros, ubi verbo Dei non inhaerent, minime curare debeamus. Ne tamen hac etiam in parte, quae plane imbecillis & contemnenda est, triumphare adversarii videantur, ex illis ipsis aliquot vel dubitantes, vel etiam adstipulantes nobis producimus.
Antiquiores quidem in historia hujus controversiae vidimus, ALBINVM Alcuinum, PAVLINVM Aquileensem, una cum suo concilio: concilii item AQVISGRANENSIS magnam partem, alium AQVILEENSEM Episcopum cum suis, ANASTASIVM Bibliothecarium Cardinalem Romanum, & denique ipsum IOANNEM VIII. Romanum Papam. Non defuere postea etiam ex Latinis, qui suum dogma rejicerent, vel saltim in dubium vocarent: qualis erat BARLAAM Monachus Calaber, de cujus contra latinam processionem scripto agit LEO ALLATIVS libro II. de perp. Eccles. orient. cum occid. consens. cap. XVII. Num. 1. Et fatetur ipse Allatius se non ignorare, quosdam cum antiquiores, tum recentiores ex Latinis fuisse, qui hac in parte Latinis adversarentur. Ut denique praeteream nostra quoque aetate plerosque insignes doctrina viros (quales etiamnum forte vivunt aliquot Regiomontani Theologi, & nominatim Ernestus, cujus Epistolam authographam habemus penes nos, ac omnium longe maximus Adam Ternibav) duos hic adducere placet. Primus est MARCVSANTONIVS de Dominis Archiepiscopus Spalatensis, Duorum Regnorum Dalmatiae & Croatiae Primas: Hic libro VII. de Republica Ecclesiastica cap. x. Num. 124. ait suos nunquam Graecis probare potuisse, Spiritum sanctum procedere a Patre Filioque, quin & multa egisse perperam, malis artibus corrumpendo libros, & pro exemplo ostendit corruptelam in symbolo Sancti Athanasii a Latinis perpetratam. Quanta vero doctrina fuerit vir iste, patebit unicuique libros ejus vel leviter evolventi. Et fuit quidem papae adversarius, quippe qui sedem illam Romanam eruditissimis libris decem non evertit modo, sed plane confregit: at non erat adversarius aliis Latinis, qui in isto dogmate secum consentiunt, & tamen dogma latinum nunquam probari potuisse ait; licet sibi veriorem Latinam sententiam videri dicat: id quod num in gratiam Iacobi Regis Angliae, cujus tunc sub praesidio fuit, an ex animo dixerit, divinarc non possum. Alter esto ex Lutheranis Caspar Erasmus Brochmandus, qui in systemmate Theologico cap. II. quaestion. VIII. ad finem, postquam probavit, Spiritum sanctum etiam a Filio procedere, praesertim ex eo, quod Spiritus Filii dicatur, ita pergit: Si quis tamen morosius urserit, nuspiam dici Spiritum sanctum a Filio procedere, nolumus de voce cum quoquam contendere, dummodo concedatur Spiritum sanctum non minus Filii, quam Patris Spiritum esse. idque aeterna quadam sive spiratione sive processione, sive alia aliqua essentioli & hypostatica, eaque aeterna dependentia, quamvis nobis imperscrutabili. Quae certe dicere non potuisset, si argumenta sua valida & sufficientia vidisset. Non bene tamen dicit, nolle se de verbis contendere; quasi enim disputare de caussa Spiritus sancti, est quaestio de voce? sed de his satis.
§. 107. Unum vero hic superest, ut scilicet videamus expendamusque, quid Latini ad dicta illa Patrum, quibus unum principium in Divinitate Pater asscritur, communiter excipiant.
Est ergo decantata Latinorum exceptio haec: Patrem esse caussam improductam, caussam sine caussa προκαταρκτικῦν, Principium imprincipiatum, quae omnia synonima sunt; Filium vero caussam esse productam, scilicet a Patre, caussam ex caussa, principium principiatum: sicuti & dicitur Deus de Deo lumen de lumine. Hanc assertionem probant ex eo, quod plerumque Patres vocent Patrem caussam primordialem, vel principem, vel primam, ut GRLGORIVS Nazianzenus, oratione XXIX. & alibi & alii Patres. Non alius vero alterius, nisi Filii respectu, talis caussa Pater dicitur: Nam tale nomen innuit aliam, secundariam scilicet caussam, primae caussae consortem, quae nulla esse potest praeter Filium. Hoc ita constituto, communiter clamitant, Patrum illa dicta, quibus asseritur Pater una essc caussa in Divinitate, minime suo dogmati obesse; nihil aliud enim per dicta ejusmodi significari, nisi Patrem esse caussam primam, improductam. cet.
RESPONDEMVS vero nos, exceptionem istam nihil nisi merum miserum cavillum esse, & magis adhuc latinorum doctrinae nocere, nostraque argumenta confirmare. Nam si nihil habent latini, ut certe nihil, quid praeterea respondeant? hoc certe ideo dicunt, ne taceant tantum. Primo enim an, cum dicitur Pater solus esse caussa, vel una caussa, vi vocum istarum significari volunt caussam improductam? An vero id aliunde colligunt? si colligunt aliunde, ostendant, quaeso, undenam? Legantur testimonia Patrum secundi generis: nihil ibi tale videbis. Quomodo enim, cum audio Patrem esse caussam unam, sine additis adjunctis aliis, ubi scilicet non dicitur, an sit prima, an non, colligas ex hoc ipso dicto, Patrem esse caussam improductam? Multo minus vi vocis caussa significat improductam caussam. cum & Filius dicatur caussa rerum, hoc est, creator, & juxta Latinos caussa seu productor Spiritus sancti, neque tamem per solam hanc caussae vocem exprimitur Filium esse caussam productam, sed simpliciter caussam. 3 Verum quidem est, Patrem esse caussam improductam, sicuti verum etiam est, Patrem esse caussam omnipotentem, sapientem, immensam, & cetera. Sed sicuti ista attributa non exprimuntur per solum nomen caussae, ita nec illud, esse improductum. A Quando audis primam & secundam personam, (sine relativis nominibus Patris & Filii) esse caussam rerum, & earum unam esse productam, aliam improductam, an non restat quacrere: quaenam earum sit producta, quae improducta? restat certe. igitur caussae nomcn nihil nos de improducto vel producto docet. 5) Haec propositio: Tres Personae divinae unica rerum omnium caussa sunt, est utique orthodoxa & verissima. At si nomen caussae denotaret in Trinitate caussam improductam, propositio ista esset haeretica: esset enim synonyma cum hac altera: Tres Personae divinae unica rerum sunt caussa improducta. Quae jam est falsa: Nam solus Pater est caussa improducta. Nomen igitur caussae, principii, productoris, cet. nude & simpliciter pronunciatum, nihil aliud, nisi simpliciter hoc nobis denotat, ad quod denotandum vim accepit. Iam vero praeterea multorum Patrum dicta ita se habent, ut istam latinorum interpretationem admittere ncqueant; ut, cum dicit EPIPHANIVS in supra adducto loco §. 51. Spiritum protulit solus Genitor: hic nomen Genitor non ad vim relationis Patris ad Spiritum sapctum denotandam positum est, non enim Pater Genitor est Spiritus sancti, sed materialiter, ut ajunt, est adhibitum. Non ergo hic per nomen, Genitor, exprimitur causatio, ut ita dicam, Spiritus sancti, sed per verbum, protulit; additur tamen particula exclusiva, solus. Num igitur etiam verbum proferendi indicabit nobis caussam improductam? minime. 7 Quare deinde Patres relationem Spiritus sancti ad Patrem & Filium explicantes, ex Patre eum habere suum esse dicunt, & cum Filio unam eandemque habere substantiam, & ista per disjunctivas particulas pronuntiant; at non dicunt a Patre eum esse ut caussa improducta, a Filio vero ut a caussa producta? vide verba Basilii, §. 49. 8) Quid porro valebit haec exceptio Latinis, ubi Patres expresse negant, Spiritum sanctum a Filio procedere? vide verba Damasceni, responsionem Maximi pro Latinis, & aliorum. An, quia Filius caussa est producta Spiritus sancti (uti volunt Latini) idcirco licebit dicere, Spiritum sanctum a Filio non procedere? Filius utique est caussa rerum omnium, & est tamen caussa ista producta a Patre: num igitur audebis dicere, res non esse a Filio conditas? 9) Cum vero audis Filium non esse productum a Spiritu sancto, an non hoc tibi sufficit ad perfectam negationis intellectionem? num ultro quaeres: Filius non est a Spiritu productus, ut a caussa improducta, an vero simpliciter? 10) Insuper vidimus Patrum dicta ejusmodi, ut adserant tam Patrem quam Spiritus sancti essc caussam unam; si ergo per caussam unam denotatur caussa improducta, & προκαταοκτικῦ principalis, tunc erit alia adhuc quaedam caussa Filii ac Spiritus sancti secundaria subintelligenda: quod est ridiculum. 11 Denique, cur nobis libet facere Patres tam elingues & semiverbios, qui nescirent clare dicere, Patrem Spiritus sancti caussam esse primariam, Principalem. cet. Sed loco hujus dicti, dixcrunt patrem csse caussam unam? vides, quot difficultatibus obnoxia sit frivola haec exceptio: Et plures cogitari possent, si hae non satis superque. essent; & tamen unum hunc cavillum ad omnis antiquitatis testimonia amolienda sufficere sibi Latini putant.
Sed instat primo NICOLAVS CICHOVIVS quaesito IX. Patres nomen caussae etiam respectu creaturarum tribuere Patri, Filium vero opificem, & Spiritum sanctum perfectorem vocare: neque temen negari a Graecis tam Filium, quam Spiritum sanctum esse rerum productorem. Nomen igitur caussae improductam denotare caussam, & hunc triplicem funiculum difficile rumpi ait. RESPONDEO imo hic funiculus Iesuitam illaqueat. Nam si ob hoc Patres nomen caussae Patri dant ratione creatorum, quia per tale nomen improductam caussam volunt designare: cur ergo etiam non raro Filium & Spiritum sanctum vocant creatorem, & caussam rerum omnium? 2) Deinde nomen Dei in scriptura & symbolo, & apud Patres peculiariter; tribuitur Patri: numne vero & per nomen Dei intelligitur Deus improductus? 3) Idem dic de nomine creatoris, & de aliis, quae Patri peculiariter tribuuntur. 4) Longe ergo dispar ratio est, ubi sermo est de caussa creatorum, atque de caussa Filii & Spiritus sancti. Pater dicitur caussa rerum, sed non unica, nec solus Pater caussa. Creatio enim est operatio Dei ad extra Communis omnibus tribus personis: at Patrem caussam Filii & Spiritus sancti unam, & solum Patrem docebant Patres: productio enim personae alterius est operatio ad intra, non communis, sed singularis, &, ut ajunt, personalis. Cur vero Patri peculiariter tribuatur nomen caussae & creatoris, non alia ratio est, nisi quod ita frequentius loquatur scriptura; vel etiam, quod aliae actiones peculiares sint Filio, aliae Spiritui Sancu scilicet, quae spectant ad salutis nostrae oeconomiam. 5) Denique, si quid valeret haec exceptio, valeret aliquid contra testimonia primi generis, cum dic itur Pater caussa esse Spiritus Sanctu sine ulla mentione Filii: nihil autem valet contra testimonia secundi generis, ubi dicitur una csse caussa in Divinitate, eaque Pater. Aliud enim est unam dici caussam, aliud dici pe culiariter caussam: illud excludit socium, hoc admittit.
INSTAT idem secundo, Patrem dici principalem & primordialem caussam a quibusdam Patribus, ex quo vult inferre, secundariam praeter Patrem caussam esse. RESPONDEO: sed fallitur Iesuita. Nam Pater dicitur primaria caussa, cum sermo est de caussa rerum creatarum, non cum sermo est de caussa secundae vel tertiae personae. Dicitur autem tunc caussa primaria Pater ideo, quia est caussa caussae, Filii scilicet & Spiritus sancti, qui etiam sunt caussa rerum creatarum.
INSTAT Tertio, Patris nomen synonymum esse cum nomine caussae. Id probat aliquot Patrum dictis, in quibus Pater dicitur esse caussa Filiis ex hoc autem vult inferre, ideo Patres solum Patrem dixisse caussam, quia caussa idem significat, quod Pater: at vero Pater in Divinitate unus est. RESPONDEO: Mente excessisse, caussaeque suae & suimet ipsius oblitum fuisse Iesuitam, cum haec scriberet. Nam si ita est, ut ille dicit, Filius ergo non erit caussa Spiritus sancti. Filius enim non est Pater Spiritus sancti. 2) Erit Pater non tantum Filii, sed & Spiritus sancti Pater ac genitor, si quidem caussa & Pater nomina sunt synonyma. 3) Si denique ista synonymia vera est, Pater & caussa: erit vera etiam ista: genitum & causatum. Cum ergo Spiritus sanctus sit caussatus, erit ille genitus, adeoque Filius erit; quam haec sint absurda, quis non videt? 4) Mira vero argumentatio istius Nicolai: dicitur Pater caussa, ergo Pater idem significat, quod caussa, simillima est huic: Asinus est animal, ergo asinus idem significat, quod animal. Ex quo etiam bene inferretur, boves, equos Leones, imo & homines esse asinos: valet haec illatio pro Cichovio, qui eam comprobat. 5) Caussa ergo est nomen generale, & Pater speciale. Generale autem cum speciali converti non potest; adeoque nec synonymum esse, nisi cum generali additur differentia, ut fit in definiendo. Et ita dum Patres dicunt Patrem caussam Filii, tunc jam caussa Filii, nomen scilicet duplex in unum conflatum idem significat, quod & Pater: at vero, quando dicunt Patres, Patrem Filii & Spiritus sancti esse caussam, nomen caussae generatim accipiunt. Nam sub illo intelligunt duas diversas producendi rationes, aliam scilicet ratione Filii, & aliam ratione Spiritus sancti, & tamen ita generatim caussam acceptam vocant unam.
§. 113. INSTAT quarto, se advertissc nomen caussae sumi pro principio simultaneo Filii & Spiritus sancti, quod probat verbis aliquot Patrum, qui dicunt, Patrem esse caussam Filii & Spiritus sancti; & inde inferre vult, non male dici Patrem solum csse caussam, quia solus Pater est simultaneum principium Filii & Spiritus sancti.
RESPONDEOI sagax observatio, & argumentatio priori simillima. Pater dicitur caussa Filii & Spiritus sancti: ergo nomen caussa significat Simultaneum Principium Filii & Spiritus sancti. Talis haec alia crit: Deus est creator coeli & terrae, igitur nomen creator significat simultaneum principium coeli & terrae: igitur ubi de solo coelo sermo est, non potest dici Deus creator coeli. En egregium Dialecticum 2 Si nomen caussae simultaneum principium significat, quomodo ergo illud ipsum nomen caussae est Cichovio, ut volebat, synonymum cum nomine Pater? Nam Pater tantum respectu Filii dicitur. 3) Si vero nomen caussae & simultaneum principium significat, & est tamen synonymum cum nomine Pater, ergo Pater non potest dici Filii Pater, sed non nisi Filii & Spiritus sancti Pater. Vidimus denique Patrum dicta, in quibus appellatur Pater caussa Filii, ubi de solo Filio sermo est, & Spiritus sancti, ubi sermo est de solo Spiritu sancto. Vide capitis superioris in secundo genere numerum Vc. & XIV.
§. 114. INSTAT quinto: ait se advertisse apud GREGORIVM Nazianzenum, & IOANNEM Damascenum, non omnino negari Filio consortium caussae, quia frequenter Doctores illi dicunt Filium a Principio Principium; praeterea Filium a Damasceno vocari primordialem potentiam: per quod nomen nihil aliud fingi intelligique posse ait Cichovius, nisi illud principium, per quod Pater operatur tam ad extra quam ad intra. RESPONDBO Patres cum dicunt Filium principium a princiPio, intelligunt ratione rerum creatarum. Ita BASILIVS epistola XXXVIII. alias XLIII. ad Gregorium fratrem, omnia, inquit, ab illa quidem virtute ex nibilo producuntur, non tamen ab illa sine principio, sed quaedam est virtus ingenita & sine principio subsistens, quae est causa rerum omnium causae. cet. & Nazianzenus orat. XXIX. Proprietatum, inquit, ratio constabit, si Patrem quidem & principii expertem, & principium cogitemus, ac praedicemus, principium, inquam, ut caussam & fontem, lumenque sempiternum; Filium autem minime quidem principii expertem, ceterarum omntum rerum principium adseramus: principium porro cum dico, ne tempus interjicias. cet. & Augustinus lib. V.t de Trinitate. cap. XIII. & alii. Nam αρxῦ non principium modo, sed & ordinem unius ad alterum significat; & duplex est ordo in Deo: alius enim est ordo ad creaturas, & sic nomen ἀοx) est essentiale & omnibus tribus personis commune: alius vero est ordo originis seu caussae, cujus respectu est una persona ab alia; atque sic vox ἀοχῦ est principium relativum & dicitur de Patre respectu Filii & Spiritus sancti. 2) Illa vero Primordialis potentiae interpretatio plane ridicula est. Nam eodem loco Damascenus peculiare praedicatum potentiae nempe perfectricis, Spiritui sancto tribuit. Num ergo per hoc significatur principium illud, per quod Pater perficit tum ad extra tum ad intra? Absit: scilicet respexit Damascenus agens de Filio, ad illud: in principio creavit Deus coelum & terram. Quidam enim Patres nomine Principii in hoc loco putabant Filium denotari: aut etiam ad illud respexit dictum: initio tu Domine terram fundasti. Et ideo Filium Primordialem potentiam nuncupavit. De spiritu autem sancto meditanti Damasceno subierat forte illud: & Spiritus Dei ferebatur super aquas. Et vocavit illum potentiam perfectricem. 3) Denique, quid sese effecturum putabat Iesuita, cum aliquid ex hoc, aliquid ex illo Patre decerpere in rem suam studuit? (quamquam inepte, ut vidimus) An ita controversia de tam arcano Mysterio conficienda erat, & tantum populorum dissidium sopiendum? Vide sis igitur, quam sese torserit iste homo, cum tantam lucem nec exstingvere, nec ferre posset, innata opinione & persvasa Papae auctoritate fascinatus. Et tamen nihil reperit, quod non ridiculum esset. Ita scilicet ineptimus, & ineptire cogimur, quotiescunque, non quod nobis demonstratur, credimus, sed quod ex praesumpta opinione credituri demonstrare annitimur.
§. 115. Protestantes hic praeterire non debemus, qui hac in parte Pontificiis consonant, nobisque adversantur: plerosque eorum video admodum leviter & perfunctorie quaestionem istam tangere, aliis intentos. Tantum Vittembergenses Theologos, qui ad Ieremiam, Patriarham Constantinopolitanum scripserunt, suamque Augustanam confessionem miserunt, non possum non mirari, quamobrem ipsi Theologi Polyhistores, curiosi & diligentes, neque jugum opinionis, ut quidam prae se ferunt, patientes, quamobrem, inquam, isti, responsione Ieremiae irritati non adjecerint animum ad penitus excutiendam hanc difficultatem? Nec possum de illis aliud suspicari, nisi auctoritate prioris magisterii fascinatos fuisse, & praeterea hoc habuisse in animo, Dogma nostrum in mero Patrum consensu, atque adeo in solo humano testimonio fundatum esse. Ad quod ita respondemus: Processionem Spiritus sancti, uti nos tenemus, ex solo Patre derivatam, si ex scriptura clare demonstrari non possit, certe ex scriptura non posse redargui, nec posse Latinum dogma statui. Patebit enim infra, nullam esse consequentiam, quam Latini vertunt ex variis scripturae locis ad suum dogma affirmandum. Ergo si ita est, debuerunt Lutherani pro una ex conditionibus foederis a se promittere, & a nobis postulare hac de re silentium. Quod quidem non semel Latinis ultro offerebant Graeci Disputatores; quanquam id, quod in scriptura tacetur, prorsus esse rejiciendum, ipsi semper doceant protestantes. Quodsi scripturae sententiam, deficientibus aliis bonae interpretationis regulis (tametsi illae non plane hic deficiant, ut supra vidimus capite II. ex perpetuo totius antiquitatis consensu elicere placeat, nostram partem longe potiorem esse, & ex hactenus dictis luculenter apparet, & ex infra dicendis (ubi Patrum testimonia, quae Latinis favere videntur, explicabimus, aut esse corrupta ostendemus) magis apparebit. Iam ad alia transeamus