Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Ex principiis theologicis dogma nostrum confirmatur

CAPVT.I

Ex principus Theologicis dogma nostrum confirmatur.

§. 116.

rincipia theologica, non ita, neque eo sensu I hic accipimus, quomodo in Theologiae prolegomenis docuimus, sacram scripturam esse solum & unicum Theologiae principium: sed certa, & ab omnibus recepta axiomata ita hic vocamus; quae quidem axiomata ex sacris litteris deducuntur, sed per consequentiam negativam, hoc est, non ex eo, quod scriptum est, sed quod non est scriptum. Ut v. c. hoc dictum, mundus unicus est, ex scriptura deducitur, non per positivam consequentiam, cum non reperiatur in scriptura expresse, unicum esse mundum, sed per negativam, quia scriptura unius hujus mundi fabricam describit, & nullius alterius meminit. Talia ergo quaedam Theologi & de mysterio Trinitatis constituere: ut, quod in Trinitate dualitas ratione eadem, qua est Trinitas, non reperitur, & alia quaedam, quae mox subjiciemus. Talia ergo principia seu axiomata licet non habent vim scripturae, magnam tamen habent, & fundantur in eo, quod sola sacra scriptura sit Theologiae principium, quod praeter ea, quae scripta sunt, non liceat sapere, nisi Latini recurrant ad sua ex scripturis deducta argumenta. Haec autem axiomata non tam nostram affirmant, quam Latinorum evertunt sententiam, & illam evertendo confirmant nostram.

§. 117.

I. Primum igitur & communissimum axioma est apud Doctores Ecclesiae: In sancta Trinitate duplicia esse praedicata iantum, substantialia & personalia. Illa sunt omnibus tribus Personis communia, haec singulis propria. Alii ita id ipsum proponunt: in sancta Trinitate omnia sunt singulis subsistentiis seu Personis communia, exceptis solis subsistendi modis. Hoc Primo ostendimus ratione Theologica in sacris litteris fundata: nam in sancta Trinitate quidquid est, aut substantia est, aut subsistentia; medium non datur, quia nihil tale docemur ex scriptura. Necesse ergo est, ut quaecunque de Deo dicuntur, vel dicantur ratione substantiae, & hoc erit omnibus Personis commune, vel ratione subsistentiae, & hoc erit uni tantum proprium Personae: quod enim non est proprium Personae uni, id ratione Personae non potest dici; cum id solum ratione subsistentiae seu Personae dicitur, quod illam ipsam notat, & ab alia distinguit: dicimus autem hic de positivis, iisque realibus, non generalibus, non abstractis, seu, ut ajunt, secundo intentionalibus praedicatis. Nam negativa praedicata possunt de duabus tantum praedicari Personis, ut, non esse genitum, de Patre & Spiritu sancto: possunt item generalia, ut esse cauffatum, de Filio & spiritu sancto. Sed utraque haec praedicata realibus diversis praedicatis insistunt, & per illa dividuntur. Nam esse caussatum in Filio habet rationem, quod sit genitus, in Spiritu saucto, quod procedat: Item non esse genitum in Patre habet sui rationem, quia generat: & procedit in Spiritu sancto, quia diverso a generatione modo oritur. Secundo, id ipsum axioma probatur ex consensu orthodoxae antiquitatis. IVSTINVS Martyr quaestione 139. ad orthodoxos, ita docet: Quaecunquc de divinis tribus subsistentiis eodem immutabili modo dicuntur, in iis unitatem essentiae intellige, quae vero non eodem modo, ex iis intellige modum existintiae Personarum. Diserte ait illa, quae non aequaliter de omnibus dicuntur personis, personas notare, adeoque personis esse propria. Ita & alii Patres, BASILIVS Magnus Epistola XLIII. ad fratrem. GREGORIVSNVSSENVS, Basilii frater de fide ad Simplicium prope finem. CAESARIVS, Nazianzeni frater in dialogo tomo I. Bibliothecae Patrum parisiis editae, anno 1624.) EPIPHANIVS de numerorum mysteriis num. 11. CHRVSOSTOMVS homil. de Fide. THEODORETVS Dialogo 1. qui dicitur incommutabilis. Auctor librorum de unitate Deitatis in Trinitate, qui sub nomine Athanasii, inter Athanasii opera imprimuntur, tomo II. operum Athanosu lib. 2. DAMASCENVS libro 1. de fide cap. 10. 11. & libro contra Nestorium; libro III. de fide capite 5. LEONTIVS advocatus Bysantinus, ex ore Theodori Abbatis, doctissimi philosophi, ut inscribitur, libro de sectis action. 1. Denique clarissime HIERONYMVS in explicatione symboli ad Damasum disserit ita: nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil, quod inferius superiusve dici possit, sed tota Deitas sui perfectione aequalis est: ut, exceptis vocabulis, quae proprietatem Personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. Hoc ita constituto axiomate, facile evertitur Latinorum dogma. Nam ita argumentamur: producere Spiritum sanctum, de Patre dicitur vel ratione substantiae, vel ratione subsistentiae? Si primum; ergo erit hoc omnibus commune, atque adeo Spiritus Sanctus etiam se ipsum producet: quod est absurdum. Si secundum: ergo hoc soli Patri est proprium. Vel ita: quidquid non dicitur de omnibus tribus Personis, non potest dici nisi de una: Sed producere Spiritum Sanctum, non dicitur de omnibus; ergo dici non potest, nisi de una. Aliis item atque aliis modis idem argumentum formare poteris, & semper videbis dogma Latinorum cum proposito axiomate vehementer pugnare.

§. 118.

II. Opera Dei ad intra sunt personalia, non substantialia. Nam amor Dei, quo se ipsum amat Deus, & alii actus, ipse idem Dcus est. Sed hic agimus de operationibus a substantia divina distinctis; patet autem axiomatis veritas ex superiore axiomate: quia cum nulla operatio ad intra sit communis omnibus tribus Personis, ut patet inductione; non potest igitur ulla esse, nisi personalis, hoc est, uni Personae propria. Fiat jam assumptio: at producere Spiritum sanctum est actio seu operatio ad intra: ergo uni Personae propria est.

§. 119.

III. Operationes Personales non distinguuntur a Personis. Nam nihil in Deo distinctum est, praeter ipsas Personas. Neque dixeris: Generandi & producendi, seu, ut vulgo loquuntur, spirandi actio distincta est in Patre, ergo & a Patre distincta: nam illarum operationum diversitas, non in Patre, sed in iis, quae ab illo producuntur, in Filio, inquam, & Spiritu sancto spectatur. Ex hoc autem axiomate sequitur, productionem Spiritus sancti activam esse ipsissimam personam Patris, ergo non convenire personae Filii: alioqui enim eadem operatio esset etiam ipsissima persona Filii, atque adeo Filius a Patre non distingueretur: qui est sabellianismus.

§. 120.

IV. Antiquissimum & ab omnibus receptum axioma est, unum in Sancta Trinitate esse principium: Nec Latini ipsi hoc negant, sollicite tantum cogitant, quomodo suum dogma cum hoc axiomate conciliare possint, de quo mox dicemus. Quo pacto autem axioma hoc probetur, paucis inquirendum est. Patres antiqui unitatem Dei ex hoc demonstrant, quod licet tres sint Personae, tamen ideo unus Deus, quia unum principium seu caussa inter illas, illa scilicet persona, quae aliis dat esse. Vide testimonia Patrum cap. 111. class. 2. nempe Gregorii Thaumaturgi §. 47. Athanasii §. 48. Nazianzeni §. 50. Epiphanii §. 51. Nysseni §. 52. & cap. IV. Damasi §. 89. Non probant autem Patres hoc modo, quod Deus unus sit, quia hoc aliunde probatur, sed potius, quod Trinitas unitati non repugnet, si unum in illa principium ostendatur. Quomodo autem ista cohaerent: Unum est principium; ergo Trinitas bene stat cum unitate, vel, ergo Trinitas unitatem non tollit. Patres quidem rationem istius nexus non explicant, sed tantum simpliciter proponunt; & quidem non aliud videntur cogitasse, nisi, quia videbant ex admissa principiorum pluralitate, sequi multiplicationem rerum, ut inter res creatas fit; ex assertione autem unius Principii bene sequi substantiae in tribus personis unitatem, adeoque unitati Trinitatem non repugnare. Quae quidem argumentatio regulis dialecticis non videtur congruere: nam ex negatione antecedentis non bene sequitur negatio conlequentis, sed e contra: ex negatione consequentis, bene sequitur negatio antecedentis. Hic veto, plura principia, est antecedens, plures res, conlequens est: ex negatione ergo plurium principiorum, & assertione unius non sequitur negatio plurium rerum, licet e contra bene sequeretur. Utcunque res se habuit: certum tamen est, Patres unum, in Trinitate principium credidisse, & cum non dicant, unde edocti sint de unitate principii, ostendunt se non ex alio id collegisse, nisi ex eo, quod in scriptura solus Pater tam Filii quam Spiritus sancti productor esse legatur. Aut ostendant nobis ipsi Latini, unde sciant unum esse in Trinitate principium? nobis interim sufficit, quod & ipsi hoc admittant. At huic axiomati repugnat doctrina Latinorum. Quaero enim: Pater & Filius vel ratione, qua unus Deus sunt, vel ratione, qua duae sunt Personae, vel (quod idem est) ratione substantiae, vel ratione subsistentiae producunt Spiritum sanctum? Si primum; ergo id ipsum competit etiam Spiritui sancto, quod est absurdum. Si secundum; ergo duo principia sunt. Si enim secundum eam rationem principia sunt, secundum quam distinguuntur inter se, etiam principia distincta erunt.

§. 121. Dicunt igitur Latini Patrem & Filium unica indivisibili actione producere Spiritum sanctum: atque per hoc non duo, sed unum principium esse, licet sint duae personae, & instantiam dant, quod licet sint tres Personae divinae, tamen unus Creator rerum est, atque adeo unum rerum principium, non ob aliam certe rationem, nisi quod una simplicissima & indivisibili actione omnes tres creent. Nos vero fictionem unius indivisibilis actionis ad intra & supra refutavimus, ubi ostendimus, actiones ad intra in Deo non distingui a Personis, quarum actiones sunt: & refutabimus infra sequenti axiomate. Nunc interim connivendo ad unam illam actionem ista urgemus. D Cum unum principium statuebant patres, cur istius unius actionis non meminerint? benene illa se habeat, vel non, adhuc non dico; quaero tantum, cur fuerit illa antiquis ignota? 2) Si quis dixisset Filium a Patre & Spiritu generari, nonne hoc ipso asseruisset duos esse Filii Patres, atque adeo duo principia? 3) Si duae personae ab una, etiam una actione productae essent, non ne tamen dicerentur duo producta? Cur ergo duo productores non dicentur, licet una eademque actione producant? A Quantum attinet ad datam instantiam, nihil illa huc facit; nam Tres Personae creant secundum eam rationem, secundum quam unum sunt, hoc est, ratione substantiae, at hic alia ratio est: non enim ratione substantiae, sed ratione hypostaseos producit Pater Spiritum sanctum.

§. 122.

V. Tanta est unitas Spiritus sancti cum Patre, quanta & Filii cum Patre: at hoc cum dogmate Latinorum cohaerere non potest. Nam Pater cum Filio majorem, cum Spiritu sancto minorem haberet unitatem. Cum Filio enim praeter unitatem substantiae, quam & cum Spiritu sancto habet, haberet etiam aliud quid commune, vim scilicet produccndi Spiritus sancti, seu unam illam indivisibilem spirandi actionem, quam ipse non habet cum Spiritu sancto.

§. 123.

VI. Catholica est sanctissimae Trinitatis explicatio haec: Trinitas est in substantia individua, in personis inconfusa. At altera hujus axiomatis pars per Latinorum doctrinam labefactatur. Nam Pater cum Filio in unum principium, in unum productorem, in unam spirandi actionem confunditur. DICES, habere Patrem quid aliud, per quod distinquatur a Filio: sed hoc difficultatem non solvit. Quanquam enim habeant personae, per quid distinguantur, si tamen habent etiam, per quid coeant in unitatem aliam, ab unitate substantiae diversam, confunduntur.

§. 124.

VII. In Divinitate nihil est distinctum praeter Personas. Quaero igitur: actio productiva Spiritus sancti vel est idem cum Patre & Filio, vel distincta ab alterutro, vel distincta ab utroque? praeter haec tria nihil reliquum cogitari potest. Si ergo dabis primum, nempe quod sit idem cum Patre & Filio actio productiva Spiritus sancti; Pater & Filius idem secum erunt juxta illud: quae sunt eadem cum tertio, sunt eadem inter se: si distincta ab alterutro actio illa; illa ergo persona, a qua actio distincta est, non erit producens, vel certe minus producens erit, adeoque & duo principia, quia inaequalia. Si tandem actio illa distincta ab utroque dicatur: ergo & neutra persona aget, quia Deus non agit per distinctas a se motiones; & habebimus in Divinitate praeter tres personas, quartum aliquid reale & distinctum. Vides, ut stare nequeat una illa actio Latinorum. Neque hic mihi regesseris, etiam Sociniana similia nuper fuisse argumenta, & tamen doctrinae nostrae non nocuisse: nam primo concedimus Sociniana argumenta habitura fuisse vim maximam, nisi nos de Trinitatis mysterio plurimis, iisque clarissimis locis docuisset scriptura, quod de Latinorum dogmate non videmus. Deinde argumenta Sociniana merae sunt humanae rationes, nihil divini pro fundamento sibi substernunt. At in nostro hoc syllogismo fundamentum est laxioma theologicum ex Scriptura sacra, ex divino oraculo saltem negative deductum; nihil scilicet in Deo praeter Personas esse distinctum. Denique Latini mysterium Trinitatis sanctissimae difficilius, quam socinianis videtur, reddiderunt: cum in eo etiam, in quo distinctio divinitatis sita est, hoc est, in ipsis hypostasibus ponant quandam individuam unitatem.

§. 125.

VIII. Praeter Trinitatis mysterium nullum aliud, quantum ad distinctionis numerum attinet, fando unquam audivit ecclesia: non quadruplicitatem, non dualitatem, non aliud. At Latini nobis dualitatem etiam, eamque magis mirabilem, quam sit Trinitas, exhibent. Nam Patrem & Filium duas personas ajunt esse, unicum tamen productorem, & unicum ita, sicuti Deus unicus dicitur, hoc est, non generica, sed individuali unitate. Dualitas ergo est, magis tamen mirabilis, quam Trinitas; quia in illo ipso (ut dixi) in quo sita est distinctio, hoc est, in hypostasibus ponunt unitatem. Tam vero haec, quam alia supra §. 122. deducta absurditas, magis adhuc absurda apparebit, dum infra ostendemus cap. VIII. omnia, quae habet pater, non modo Filium, sed & Spiritum sanctum habere.

§. 126.

IX. Certum denique est id, quod ad modum subsistendi pertinet, nequaquam tribui posse etiam alteri personae. Modus enim seu ratio subsistendi ipsam personam seu hypostasim constituit. At producerc Spiritum sanctum est ratio subsistendi: igitur non nisi uni personac inessc & tribui potest. Minorem propositionem istis rationibus ostendo: Primo, quidquid in Deo est, vel est ratio substantiae, vel subsistentiae, nihil medium: sed producere Spiritum sanctum non est ratio substantiae: ergo subsistentiac. Secundo, in Trinitate modi subsistendi non nisi in caussa & causato fundantur (quantum quidem revelatum habemus, nam cetera ignoramus) sed producere Spiritum sanctum est esse caussam. Tertio, cum Pater habeat relationem productoris tam ad Filium, quam ad Spiritum sanctum, utique duplex illa producendi vis (duplex, inquam, modo nostro concipiendi) constituit primam hypostasim, quae Pater est: ergo & duplex est istius hypostaseos ratio constitutiva; adeoque & non potest illa alteri hypostasi tribui.

DICES: Pater, sola intellecta generandi actione, perfecte intelligitur esse Pater, ergo ad constitutionem primae Hypostaseos alia ratio constitutiva non requiritur. RESPONDEO, negando consequentiam: certum enim est primam Hypostasim duo ista continere: generare Filium, & spirare Spiritum. Per generandi ergo actionem perfecte quidem intelligitur Pater, sed qua Pater tantum, non etiam qua spirator: sicuti per actionem spirandi perfecte intelligitur qua spirator; sed non item qua Pater. Manet igitur, utramque productionis actionem esse constitutivam primae Hypostaseos.

Hae vero omnes difficultates si solvi non possent, at possent contemni, ubi contrarium scriptura revelaret: at in dogmate, scripturae testimoniis destituto, non possunt non molestae esse. Quare videamus, ecquid ex scriptura Latini pro se afferant.

PrevBack to TopNext