On this page
Caput 6
Caput 6
Satisfit objectioni Latinorum et ostenditur Spiritum Sanctum mitti a Filio, non esse argumentum processionis eiusdem a Filio
Satissit objectioni Latinorum, & ostenditur Spiritum Sanctum mitti a Filio, non esse argumentum processionis ejusdem a Filio.
nter argumenta, quae pro suo dogmate ex scriptura Latini eliciunt, praecipuum est ex eo, quod Spiritus sanctus dicatur mitti a Filio. Tametsi enim fateantur (exceptis illis, qui supini stupent) missionem non esse eam, de qua hic agitur, processionem: illam tamen in hac fundari ajunt, adductis in eandem sententiam antiquis quibusdam Doctoribus. Ergo ajunt: a qua Persona dicitur mitti alia, ab illa etiam procedit. Sed Spiritus Sanctus dicitur mitti a Filio, ergo & procedit ab illo. Majorem confirmant: quia alia missionis ratio dari non potest: non enim per imperium, non per consilium mittitur Spiritus sanctus. Tota vis est in majore, eam ergo rejicimus, negando ejus connexionem, & sequentibus instantiis enervamus, tum ad confirmat ionem respondebimus.
I. Eodem argumento utebantur olim Haeretici, qui Spiritum sanctum genitum, vel factum a Filio docebant. Testis est ATHANASIVS epistola ad Serapionem: & ad hoc respondentes orthodoxi, alia utebantur ratione, vel simpliciter consequentiam negabant; ut facit ibidem Athanasius: per processionem vero latinam non explicabant missionem.
II. Deinde Patres nonnulli missionem explicant per Societatem Naturae. Vide AMBROSII dictum, supra cap. 1v. §. 90. & HIERONVMVS in Comment. in Esajae cap. 57. ait: Spiritus sanctus, qui de Patre egreditur, & propter societatem Naturae mittitur: Item per consensum, ut GREGORIVS Nazianzenus sermone in pentecosten, quem citat Marcus Ephesius sess. XXIII. synodi Florentinae.
III. Qui vero Patres missionis fundamentum assignant processionem, illi ipsi etiam non ad Filium, sed ad Patrem processionem referunt; ita GREGORIVS Nazianzenus orat. XXXVII. quaecunque humilius (de Spiritu sancto) dicuntur; cujusmodi sunt, mitti, distribui, afflatus, promissio, intercessio, cet. ne singula commemorem, ea ad principem caussam referenda sunt, ut ostendatur, ex quo sit Spiritus: ita & AVGVSTINVS lib. v. de Trinitate cap. 20. & sicuti Spiritui sancto donum Dei esse, est ab illo procedere, ita mitti, est cognosci, quod ab illo procedat. Non ergo dicunt Patres, Spiritum sanctum, a quo mittitur, ab illo procedere, sed tantum per missionem intelligi illum non a se ipso esse, sed a Patre. Sed & talia Patrum dicta paucissima sunt.
IV. Patres item sunt, qui cum Spiritum sanctum mitti a Filio dicant, negant tamen expresse a Filio procedere. Vide supra verba DAMASCENI c. III. §. 59. quae ipsissima habet CYRILLVS ALEXANDRINVS lib. de Trinitate cap. 10. recole etiam Sancti MAXIMI excusationem, & consonam illi vocem ANASTASII Bibliothecarii, & eorum omnium, qui per particulas disjunctivas ita loquuntur: Spiritus sanctus a Patre quidem procedit, a Filio autem mittitur. Vide dictum HILARII cap. 1v. §. 88. & AVGVSTINI ibidem n. vI. §. 92. Hac instantiae ex patribus sunt, quia Latini Majorem propositionem sui syllogismi paene solius Augustini firmant testimonio, quod tamen illis non prodest, ut hic diximus num. III. jam damus alias ex scriptura, quibus & Patres etiam consonant.
V. Cum vero missio sit temporaria, adeoque opus Dei ad extra, illa omnibus tribus personis est communis. Id quod summo consensu Patres etiam docent, nec est necesse referendis eorum dictis moram trahere: ergo Spiritus sancti missio, etiam ipsi Spiritui sancto tribuenda est. Non dicitur quidem se ipsum mittere, propter vocabuli naturam: quia missio innuit distinctionem mittentis & missi; at certe se ipsum dat, id quod idem est, Ioannis III. 8. Spiritus ubil vult spirat: & 1. Corin. XII. 11. haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, prout vult. Ex patribus, qui hoc passim dicunt, vel solum Augustinum audiamus lib. xv. de Trinitate cap. 19. Nec quia illi dant, ipse datus, ideo minor est illis: ita datur Spiritus sanctus sicut Donum Dei, ut etiam se ipsum det sicut Deus. Tum citat verba scripturae, quae nos hic adduximus; quemadmodum etiam Filius se ipsum tradidisse dicitur in scriptura, & id ipsum Patres docent passim, idque ob eandem rationem, quia missio ejus sit opus ad extra. Si igitur ex missione sequitur processio, & si vera est major propositi syllogismi: ergo & a se ipso procedet Spiritus sanctus.
VI. Porro Filius etiam mittitur a Spiritu sancto. Duo loci scripturae praecipui sunt: Primus Esajae LXI. 1 & Lucae 1v. 18. Spiritus Domini super me, propterea quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, cet. alter est Esajae XLVIII. 16. & nunc Dominus misit me, & Spiritus ejus. Quod dictum licet alii Prophetae ipsius esse volunt, Patres tamen plerique Filio tribuunt. Et quidem bene. Nam is, qui loquitur, non homo, sed Deus est. 1) Quia testatur se ea longe ante praedixisse, quae futura erant; & quidem non more Prophctae, qui illa ex divina revelatione habet: sed ex libili futurorum praevisione. 2) Eadem verba usurpat, qui cap. xLV. 19. dicit. Ibi vero se ab Idolis discernit Christus; & quidem consone Ioh. XVIII. 20. 3) Verba antecedentia satis docent non Esajam, sed Dominum haec Ioqui: Ego ego locutus sum & vocavi eum. cet. Sed qui haec loquitur, idem versu sequenti pergit: accedite ad me & audite haec. Nihil ergo certius esse potest, quam Dominum ipsum esse, qui testatur, se missum esse a Domino & Spiritu ejus. 4 Idem & v. 17. loquens introducitur, ut Dominus, Goal, redemptor sanctus Israelis, qui characteres sunt Filii Dei, 5) habemus hic evidens testimonium SSanctus Trinitatis. Dominum nempe Christum missum redemptorem, Dominum mittentem Deum Patrem, cui passim missio Filii tribuitur, & spiritum ejus, h. e. Spiritum Sancts a quo missus est Christus. Hoc testimonium magno consensu urgent contra Arianos & Iudaeos, Origenes, Eusebius, Athanasius M. Basilius M. Nyssenus, Chrysostomus, Procopius, Hieronymus, Augustinus & alii.
§. 134. Excipiunt ad haec communiter Latini, Filium a Spiritu sancto mitti vel missum esse non qua Deus est, sed qua homo, seu, non secundum Deitatem, sed secundum humanitatem. Unde etiam dicitur unctus Filius a Spiritu sancto, quod ei non nisi secundum humanam naturam potest competere. Splendida exceptio, sed inanis. Nam 1 eodem modo mittitur a Spiritu sancto Filius, quo & a Patre: non apparet enim differentia, & secundus textus in missione Filii Spiritum conjungit Patri, si ergo ab utroque mittitur ut Deus, vana est exceptio Latinorum, si vero ut homo, cur Latini etiam missionem Filii fundant in aeterna gencratione? 2 Mitti vero praedicatur de Deo etiam simpliciter, sicuti de Deo praedicatur descendere, ambulare, venire, abire, esse alicubi, & non esse, ceterum non secundum Deitatem, non secundum ipsius substantiam, verum propter operationes ad extra. Quo modo ergol explicabunt Latini ambulationem Dei in paradiso, descensum super turrim Babel, & similia, eodem nos exponemus tam Filii, quam Spiritus sancti adventum & missionem. Certe priora de Deo non possunt exponi per respectum ad humanitatem. Missio quidem Filii in carne secundum humanitatem, per operationem scilicet assumptionis carnis explicatur, aliae vero descensiones vel adventus divini per alias operationes, non aliter tamen, nisi per operationes explicandae sunt. 3) Denique Patres summo consensu docent, Spiritum sanctum non secundum Deitatem mitti. Audiamus verba CHRYSOSTOMI homilia de Spiritu sancto: si audieris dicentem, mittam vobis Spiritum sanctum, non secundum deitatem accipias: Deus enim non demittitur, nomina haec sunt operationem significantia. cet. Sic & AVGVSTINVS lib. III. de Trinitate sub finem. CYRILLVS Alexandrinus libro de fide ad Reginas & alii passim. Deus ergo Filius & Deus Spiritus sanctus mitti dicuntur, sed non secundum deitatem, verum secundum externas operationes. MISSIO ergo Spiritus sancti a Patre & Filio eodem modo, licet per diversas operationes explicanda est, quo & missio Filii a Patre & Spiritu sancto. Quare sicuti missio Filii a Spiritu, non probat eum gigni a Spiritu, ita & missio Spiritus sancti a Filio, non probat illum procedere a Filio. Ad confirmationem, quod scilicet non possit alia missionis ratio explicari, breviter respondemus, negando dictum. Quae vero ratio sit missionis, & ex nunc dictis patet, & vide supra accuratam hujus rei expositionem, cap. I. ibidem habes, cur Deus Pater non mittatur? nam & hoc Latini urgent. Ibidem etiam diximus Spiritus sancti adventum per merita Christi datum nobis, & eum in negotio Christi, ut Christi, hoc est, ut capitis ecclesiae venisse, adeoque a Christo etiam ut hominc missum esse. Tantum quaedam exceptiunculae diluendae sunt.
§. 15. BELLARMINVS ergo libro 1I. de Christo cap. 22. ait, non solum dona (quae nos operationes vocamus) sed ipsum etiam Spiritum sanctum nobis dari, & contrarium asserere, vocat manifestum errorem. Nam ad Rom. V. inquit, dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ubi vides aperte distingui Spiritum sanctum, & dona ejus & utrumque dari; & aliis locis probat, ubi ipse Spiritus mitti dicitur. Sic ille facili rem confecisse sibi visus est. At cur non explicat, quid sit mitti Spiritum sanctum? & quomodo aliter, nisi per operationes explicabit? nos enim non negamus ipsum spiritum mitti. sed quid fibi hoc dictum velit, explicamus: sicuti non negamus, ipsum Spiritum sanctum descendisse in Christum, in Apostolos, & ante glorificationem Christi non fuisse, ut loquitur loannes: exponat aliter, quam nos, Bcllarminus? Quodsi ille simpliciter ista accipit, Deum ergo de loco in locum transire facit, & non semper fuisse docet, adeoquc non errat, sed blasphemat manifeste. Quantum attinet ad adductum dictum Apostoli, illics haec est simplex sententia: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui consentiente Deo, & ob merita Christi eam in nobis operatus est. Ad missionem per merita Christi expositam excipit ibidem Bellarminus, quod hoc modo etiam Pater mitti diceretur. Sed nos hoc solvimus supra cap. 1.
§. 136. NICOLAVS denique Cichovius contra hoc, quod quinto loco diximus, excipit: Si, inquit, esse vel procedere Spiritum Sanctus a Filio est operatio ad extra, & est idem ac mitti ac dari eum hominibus, debent etiam dicere Spiritum Sanctus esse a se vel procedere a se. Tum sibi nimis placens de sua subtilitate, succinit: non facile, inquit, hic extrudetur cuneus. Quid vanius isto homine? nullus hic cuneus est, non est igitur extrudendus. Nodum in scirpo quaerit Cichovsby. Plana omnia: Spiritum Sanctu & procedere a se ipso, processione temporaria, non aeterna & esse a se ipso dicimus, sed esse nobis vel ad nos, verbo, esse, in ea significatione usurpato, in qua usurpavit Ioannes cap. VII. 39. nondum erat spixitus § ubi hic cuneus) subtilis sibi visus est Iesuita: quid enim subtilius vel magis tenue est. quam quod nihil est? Reliquae quaecunque sunt. vel fingi possunt exceptiones ex jam dictis facile dissolventur