Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Satis fit alteri latinorum objectioni et ostenditur, insufflasse Christum ac dixisse: accipite Spiritum S. non esse argumentum processionis Spiritus Sancti a Filio

LAPVIVII.

Satissit alteri Latinorum objectioni, & ostenlitur, insufflasse Christum ac dixisse: accipite Spiritum Sanctus non esse argumentum Processionis Spiritus sancti a Filio.

§. 137.

Colemne & hoc Latinorum argumentum est, nam &non aliud volunt per istam insufflationem Christi, cum Spiritum Sanctus dabat Apostolis, significari, nisi aeternam ejus ab ipso processionem; sicuti scilicet flatus ex ore ipsius exibat, ita Spiritum Sanctu illo flatu adumbratum, ab ipso procedere. Hoc vero nos ostendimus argumentum esse nullum.

§. 138.

I. In primis simpliciter negamus afflatione illa Christi significari processionem Spiritus Sanctus sive ad Patrem solum, sive ad Patrem & Filium eam referas. Et ut clarius loquamur, non negamus solum afflatione illa significari processionem a Filio, sed absolutc negamus processinem Spiritus sancti illa sufflatione significari, & nihil aliud. Latinis igitur incumbit probare processionem Spiritus sancti illa afflatione significari, & nihil aliud. Quodsi probare velint interrogando: quid ergo aliud? vel instando, non posse alium significatum ostendi, nihil adhuc efficient. Dicam enim, me nescire, quid significet afflatio, cum non habeamus ejus explicationem in scriptura: (dicam vero ita interim, nam habemus, quid aliud dicamus, ut mox patebit) Latini ergo probare debebunt, afflatione illa nihil aliud significari, nisi Spiritus sancti processionem: quod tamen hactenus nemo illorum effecit, nisi interrogando, quid significetur aliud?

§. 139.

II. Iam vero, ut importunae isti interrogationi satis faciamus, & plus praestemus quam debemus, dicamus satis superque. Dicimus ergo, nihil aliud per illam afflationem denotari, nisi meram Spiritus sancti dationem, donationem, exhibitionem, et si quae alia verba idem sonantia reperiantur. Hujus assertionis haec est ratio: quia cum Spiritus Sancti res incorporea sit, & Spiritus vocetur per analogiam aeris, vel flatus, qui sunt quidem corpora, sed non videntur esse, propter eximiam subtilitatem; ut verbum spirandi vel flandi, ita etiam cerimonia illa, flatus videlicet, per modum symboli optime adhibita est a Domino ad significandam Spiritus sancti exhibitionem: nam & aerem fando impellimus, atque alteri immittimus. Quae nostra interpretatio & probatur & illustratur sequentibus exemplis seu instantiis. I Idem Spiritus Sanctu promittitur a Deo effundendus, Esajae XLIV. 3. Quia scilicet idem spiritus flumini & aquae assimilatur, Ioan. vII. 38. & alibi. Ubi per effusionis metaphoram non significatur, imo nec innuitur ipsius Spiritus Sanctus processio seu origo, sed tantum exbibitio, missio, donatio, cet. 2 Infusio olei illa unguenti in caput Regum & sacerdotum in veteri testamento usurpata, nihil utique denotabat aliud, nisi Spiritus sancti immissionem, quod quidem probatione non indiget, ita certum est, & jam alibi a nobis expositum. Per oleum autem denotabatur Spiritus sanctus, per olei infusionem ipsa Spiritus Sanct ex hibitio, nequaquam ejus aeterna ab altera sive una, sive duplici persona processio. Quare sicuti eadem Spiritus Sanctu immissio, dicitur unctio, ubi ille per unguentum adumbratur, & effusio, ubi flumini assimilatur: ita afflatio dicitur propter com munissimum & usitatissimum nomen Spiritus certe jam nihil nos cogit alia fingere mysteria. Sed tamen plura sunt, quae rem nostram juvant. 3) Gen. II. 7. dicitur Deus inspirasse homini animam. Haec vero inspiratio non denotat animae originem, a quo illa sit, sed tantum immissionem ejus in corpus hominis. Non dubitamus quidem animam a Deo creatam esse, & simul tunc, cum crearetur, homini infusam. Ceterum illa inspiratio non creandi, sed immittenti actionem denotat, per analogiam impulsi & immissi aeris. Quod quidem nemo nisi protervus negaverit. 4 Sancts Petrus 2 Epist. I. 21. ait, Sancto spiritu afflatos loquutos esse sanctos Dei homines. An hoc audicnti veniet in mentem aeterna Spiritus Sanctum processio? minime gentium: sola hic intelligitur exhibitio. 5) 2 Timot. III. 16. dicitur scriptura divinitus inspirata. Ubi nihil aliud intelligendum proponitur, nisi divinorum arcanorum a Deo hominibus facta revelatio. Minime vero ex qua caussa, aut etiam, an ex caussa habeant suum ortum arcana illa. 6) loan. III. 3. dicitur: Spiritus ubi vult spirat. Quod dictum non aliter explicari potest, nisi, Spiritus, ubi vult, se exbibet: alioqui etiam a se ipso procedere dicetur. In aliis etiam rebus similia reperimus. Apoc. XVI. dicuntur angeli effundere in terram phialas, quae adumbrant effusam Dei iram, & varias poenas: at neque illae poenac Angclorum effundentium sunt, vel ab ipsis, tanquam a caussis fluunt; neque talis effusio innuit caussam poenarum efficientem (de ea enim non dubitamus) sed tantum meram immissionem poenarum exprimit. Plura hujusmodi exempla observari possunt: & hoc interim in promptu habendum est, quod Latini sacrificuli, infantes, quos baptizant, afflant, hoc ritu certe communicationem Spiritus Sanctus significantes; an vero putant ctiam a se ipsis procedere aeternaliter Spiritum Sanctu de hoc quidem ipsi interrogandi sunt. Cum igitur haec afflatio nihil aliud significet, nisi exhibitionem seu missionem Spiritus Sanctm & ratio istius symboli commodissime explicata sit, per analogiam immissi venti, & ex similibus exemplis confirmata; si quam vim hic habere potuisset, habuisset illam, quod, a quo datur Spiritus Sanctu ab illo etiam procedat, adeoque esset idem cum superiore argumento, & minime diversum. At illud jam dissolvimus: quare novum istud plane nullum cst.

§. 140.

III. Si provocatur ad Patres, magis nostra responsio invalescit, cum Patres varii varie afflationem istam considerantes, processionis ne meminerunt quidem: tantum abest, ut hanc ex illa deducerent. Quod etiam non modo ad objectionem Latinorum solvendam, sed ad nostrum etiam dogma confirmandum valct plurimum; quemadmodum supra observavimus. Hic enim certe Patres tacere de processione non potuissent: at tacent, & alia loquuntur. Nam,

1. Plerique Patres illud Ioan. III. 8. Spiritus, ubi vult, spirat, exponunt de Spiritu Sanctum quod ipsemet se ipsum, ubi vult exhibeat, per spirationem nihil nisi exhibitionem intelligentes. Ita AVGVςτ. lib. xv. de Trinit. cap. XIX. BEDA, libr. Retract. in acta Apostolorum ad cap. x. ALBINVS Alcuinus, libr. 2. de Trinit. cap. xIX. & alii. Hi certe etiam per illam afflationem non intelligunt processionem.

2. Alii patres de hac afflatione agentes, nihil de significatione processionis, sed tantum de data gratia Apostolis dicunt: Cril. Hierosol. Catheches XIV. & XVII. Athanasius lib. de dictis & interpretationibus parabolarum Evangelii, quaestion. XXIX. Hieron. Epist. ad Hebidiam quaest. 9. Chrysost. Homil. 86. in Ioan. alias &5. post medium dupliciter intelligit. A Per insufflationem ad recipiendum spiritum promissum praeparasse Christum Apostolos. B Per insufflationem charismata contulisse Apostolis remittendi & retinendi peccata. Oecumenius in acta ad cap. I. Elias Cretensis in commentario ad Greg. Nazian. orationem de Spiritu S. inter opera Nazianzeni. Theophylactus in Commentario ad Ioan. cap. III. & XX. Bernardus etiam sermone 6. in ascensionem Domini, & alii plures.

3. Patres item saepe faciunt quaestionem de duplici missione Spiritus Sanctu cur scilicet & post resurrectionem dedit eum Apostolis Dominus per afflationem illam, & in pentecoste daturus erat? & varie respondent: alii distinguunt gratias, quae post resurrectionem, & quae in pentecoste datae sunt; ut faciunt proxime citati sub num. 2. Alii alias assignant caussas, ut ad observandam Dei & proximi dilectionem, & alias: ut sunt, August. lib. 15. de Trinit. cap. xXvI. Gregorius Dialogus papa Rom. hom. 26. Albinus Alcuinus, lib. 2. de Trinit. cap. xXI. Cyril. Alexandr. lib. 12. in Ioan. ad verba illa: accipite Spiritum Sanctus cet.

4. GREGORIVS vero Natiant. citato loco, pet flatum quidem putat significari processionem, eam tamen non ad Filium, sed ad Patrem refert, orat. XXXVII. quaecunque hic humilius dicuntur cujusmodi sunt: dari, mitti, distributio, afflatus, ad principem caussam referenda sunt, ut ostendatur, ex quo sit Spiritus Sanct Quae autem princeps caussa sit, cum ex aliis orationibus, tum ex orat. XXXV. liquido constat; ubi non procul ab initio ita dicit: ille quidem (Pater) genitor & productor est, citra tamen ullam passionem, ac tempus, atque incorporeo modo: horum autem alter soboles, alter processio. Et Paulo inferius: a Patre sunt Filius & Spiritus Sanctus licet non post Patrem. Quod enim principio caret, aeternum quoque est, quod autem aeternum est, non protinus quoque principio caret, quando ad Patrem velut ad principium & caussam refertur. Ergo Filius & Spiritus quantum ad caussam principio minime carent. cet.

6. Denique alii patres negant expresse in illa afflatione datum essc Spiritum Sancts CHRYSOST. in Ioan. hom. 85. AMMONIVS in catena Patrum Graecorum in Ioan. OECVMENIVS ad cap. I. Actorum; quanquam haec interpretatio non placeat. Nam quid sit aliud dari Spiritum Sanctu nisi incipere ipsum gratiam operari? ut diximus, ubi missionem explicuimus libro hoc cap. I. & hinc talis expositio a Theodoro Mopsvesteno prolata, in concilio oecumenico quinto condemnata est: sed forte Chrysostomus & alii cum negarent Spiritum S. datum esse, volebant intelligi longe minorem fuisse hic operationem Spiritus Sanctu quam in pentecoste, Et hoc sensu non improbandi sunt. Tam varii ergo & tam varie Patres afflationem illam tractaverunt, & nullus ad processionem respexit: non modo igitur nobis non obest, sed omnino obest Latinis illa afflatio.

§. 141. CORNELIVS a Lapide in hunc locum reddit rationem afflationis, quod scilicet significet processionem Spiritus Sanctu a Filio, & secure coram suis mentitur: Ita, inquit, Augustinus, Cyrillus, Beda & cet. intelligunt. Augustini enim verba sunt, loco apud Cornelium notato tractat. 121. in Ioannem: insifflatio significat, quod Spiritus tam Patris quam suus est. Multo minus Cyrillus hoc dixit. Bellarminus vero libr. 2. de Christo c. 22. eosdem patres citans, reprehendit Theophylactum, quod hoc argumentum irrisisset, dicitque, eum ridendum & Latinis, si Augustinum, & Graecis, si Cyrillum irriserit. Bellarminus vero ipse ridiculus & ridendus est: Nam Theophylactus non Augustini, non Cyrilli meminit, sed Latinorum recentiorum expositionem ridet; nec potuit vel Augustinum vel Cyrillum ridere, quia illi nihil tale dixere, quod somniavit Bellarminus. Et cur pro Augustino Latini, pro Cyrillo vero Graeci mutuo risu Theophylactum ulciscerentur? Uterque Pater, hatione licet diversus, erat totius Ecclesiae Doctor & Theologus. In commune enim laborat, quisquis pro mensura doni Christi, operam impendit ad tuendam veritatem; nec est in Christo Iesu Graecus aut Barbarus

PrevBack to TopNext