Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Respondet ad tertiam latinorum obiectionem, et demonstratur, Filium omnia, quae Patris sunt, habere, non esse argumentum processionis Spiritus Sancti a Filio

CAPVT. VIII.

Respondetur ad tertiam Latinorum objectionem, & ostenditur, Filium omnia, quae Patris sunt, habere, non esse argumentum processionis Spiritus Sanctu a Filio.

§. 142.

§ Tulgare & hoc apud Latinos est: omnia Patris

sunt Filii. Patris est producere Spiritum Sanct ergo hoc & Filii est. At haec argumentatio suismet auctoribus, non caussae nostrae, ita noxia est, ut eos in inextricabiles casses vel Labyrinthos inducat.

§. 143.

I. Nam primo habet Pater generare Filium, ergo & Filius hoc habebit, ergo & Filii erit Filius. Et sic alias etiam Paternae hypostaseos proprietates ad Filium transferre licebit.

§. 144.

II. Habet vero vicissim Pater etiam quae sunt Filii: ait enim Dominus Ioan. XVII. 10. & mea omnia tua sunt, & tua mea & glorificatus sum in illis. Subsumamus more Latinorum: Sed Filii est generari, ergo & Patris.

§. 145.

III. Habet autem & Spiritus Sanctu ea omnia, quae habet Pater, & quae habet Filius. Nam secus inaequalis esset Patri & Filio, & major esset unitas inter Patrem & Filium, quam inter Patrem & Spiritum Sanct Hanc assertionem etiam Patres docuer: DIONVSIVS, vel quis alius libro de Divinis nominibus cap. II. sub principium. BASILIVS M. lib. 2. adversus Eunomium. AVGVSTINVS lib. 2. de Trinitate cap. Iv. LEOM. Papa Rom. serm. 1. in Pentecosten. DIDYMVS Alexan. lib. 2. de Spiritu Sanct EPIPHANIVS haeresi 76. quae est Anomaeorum. HIERONYMVS in explicatione fidei ad Cyrillum. CHRYSOSTOMVS homil. 67. alias. 68. in Ioannem, post medium. Unius eorum verba, nempe Augustini, audiamus: Omnia quae habet Pater, non tantum Filii, sed etiam Spiritus Sanctus sunt. Et reliqui omnes id ipsum clare docent. Ex hoc ergo sequeretur, juxta argumentationem Latinorum, etiam Spiritum Sanctus ingenitum esse & generare, ut Patrem, & generari, ut Filium, & producere vel se ipsum, vel alium Spiritum, quac omnia blasphema sunt.

§. 146.

IV. Propositio itaque illa: omnia, quae habet Pater, Filii sunt, de substantialibus attributis non de hypostaticis proprietatibus loquitur. Videlicet, habet Filius Patris sapientiam, omnipotentiam, immensitatem, aeternitatem, & quaecunque tandem divinae naturae insunt: haec autem communia sunt etiam Spiritui Sanct Per consubstantialitatem denique Spiritum Sanctus habet Filius, & una persona est sua, & propria alteri vicissim: cur vero non dicatur Pater & Filius, Spiritus Sanctu infra dicemus.

§. 147.

V. Id vero, cum per se pateat, confirmatut etiam testimonio Patrum; tum quia docent in Trinitate praeter proprietates hypostaticas, nihil esse aliud, nisi substantiam; eamque omnibus tribus personis esse communem, exceptis proprietatibus hypostaticis, ut vidimus supra cap. Vct tum quod, ut nunc vidimus, docent etiam Spiritum Sanctus omnia Patris & Filii habere: tum etiam, quod singulariter dictum Christi hoc, de quo agimus, expressis verbis nobiscum exponunt de omnibus, quae ad substantiam spectant. DioNYSIVS Areopagita lib. de Divinis nominibus. cap. 11. THEOPHILVS Antiochenus commentario in Evangelia, Tom. 2. Bibl. PP. Colon. pag. 151. TERTVLLIANVS lib. contra Praxeam. cap. XVII. ATHANASIVS in dictum: omnia, quae habet Pater, mea sunt, & multis aliis in locis. HILARIVS Pictaviensis lib. 9. de Trinitate. BASILIVS M. lib. de Spiritu Sanc cap. VIII. AMBROSIVS libr. 2. de fide cap. 3. HILRONVMVS in Explicatione fidei ad Cyrillum. LPIPHANIVS haeresi 67. quae est Anomaeorum, CHRYSOSTOMVS homil. de Trinitate multum post initium. CYRILLVS Alexandrinus lib. 12. in Ioannem cap. II. & alibi. AVGVSTINVS sermone 6nct de tempore, ad finem, & alii atque alii passim. Hinc etiam URECORIVS Nazianzenus omnia habere Filium ait, quae sunt paterna, sed excepta caussa, ut supra vidimus cap. III. in secundo testimoniorum genere.

§. 148.

VI. Iste vero Patrum consensus non modo Latinorum argumentationem infringit, sed singulariter etiam dogma nostrum confirmat. Nam verba ista Christi exponentes, tacere de processione Latina non potuissent, si eam scivissent.

§. 149. Sed INSTANT Latini Patres, dum omnia Paterna tribuunt Filio, excipiunt solam innascibilitatem, ut Gregorius Nazianzenus oratione 44. & Damascenus lib. 1. de fide cap. 1x. Ergo productio Spiritus Sanctu quae non excipitur, est inter illa omnia, quae habet Filius. REsP. 1) Si Patres in sensu latinorum loquerentur, tunc Filio competeret generare; nam hoc non excipitur. 2) Patres docent, Spiritum Sanctum omnia Patris habere, excepta innascibilitate, ut idem Damascenus lib. 1. de fide cap. X. ergo hinc liceret inferre, etiam Spiritum S. generare. 3) Cur dcinde Patres omnia paterna Filio tribuentes, alibi excipiunt innascibilitatem, alibi vim generandi, alibi, ut Nazianzenus, simpliciter caussam. Patet ergo hinc, Patres, cum excipiant unam Paternae hypostaseos proprietatem, illam non accipere in abstracto, ut ajunt, scdin concreto, hoc est, per unam proprietatem intelligunt totam primam hypostasin, quanta quanta est; quod adhuc rem nostram consolidat.

§. 150 INSTANT 2 Patres identidem docere, omnia Filii esse, quae sunt Patris, excepto, Patrem esse: at producere Spiritum Sanctus non est esse Pitrem, ergo hoc non excipitur. Sed haec exceptio per prius responsum nostrum dissolvitur: scilicet ibi patres nomen paternum non accipiunt relative, sed absolute, quomodo eriam in dicto Christi: qui a Patre procedit, acceptum est. Id vero evicimus per datas jam instantias.

§. 151. INSTAT3) BELLARMINVS lib. 2. de Christo cap. XXII. Si pater, inquit, & Filius non haberent omnia communia, excepta relatione opposita, distinguerentur plusquam relatione, & proinde distinguerentur, quae est haeresis Ariana. Sed haec Bellarmini subtilisatio ridicula est, & ipsi auctori noxia, Nam eandem convertam ad distinctionem Spiritus Sanct a Patre, & ejusdem a Filio; & quid dicet Iesuita?

§. 152. Notandum ultimo est, absurdissimos plerosque ex Latinis esse, qui dum audiunt sibi ad fimilia eorum argumenta regeri instantias, quod scilicet inde (si bona latinorum argumentatio foret,) sequitur Spiritum Sanctus se ipsum producere, & alias tales, excipiunt mox, sibi talia regeri non posse, quia impossibilia sunt. At haec est perquam stolida disceptandi ratio; nam & ego scio talia esse impossibilia, & ideo, quia impossibilia sunt, & tamen juxta tuum argumentum sequuntur, ostendam argumentum tuum esse frivolum; ex quo enim falsum sequitur, illud & ipsum falsum esse, docet Dialectica.

PrevBack to TopNext