On this page
Caput 9
Caput 9
Diluitur quarta latinorum objectio, et ex eo, quod Spiritus S. dicitur Christi Spiritus, non esse argumentum processionis eius a Filio, ostenditur
eo, quod Spiritus Sanctus dicitur Christi Spiritus, non esse argumentum processionis ejus a Filio, ostenditur.
Notum est dictum Apostoli Rom. VIII. 9. Si quis Spiritum Christi non habet, hic non non est ejus. Et illud aliud, Gal. IV. 6. misit Deus Spiritum Filii sui. Inde varie dogma suum colligunt Latini. 1) Vi vocis, ajunt significari Spiritum esse spirationem Filii, adeoque Spiritum a Filio. 2) Dicitur Spiritus Patris, non ob aliam rationem, nisi quia procedit a Patre; igitur non erit alia ratio, cur etiam dicatur Spiritus Filii. 3) Praeterea illud urgent, quod Spiritus Sanctus non solum singulariter dicatur Spiritus Filii, sed etiam Spiritus oris Christi, ut. 2. Thessal. II. 8. dicitur Christus perempturus Antichristum Spiritu oris sui. Quo loco, quia in Graecis codicibus non est nomen Iesus, sicuti est in codicibus latinis, ajunt quidam ex Latinis, Graecos nomen Iesus ex textu erasisse, cum viderent textum integrum obstare suo dogmati. Ita CICHOVIVS quaesito 1. & Tubingenses in responso ad responsum. II. Ieremiae Patriarchae Constantinopol. Nos vero nihil ista sapere ne dum concludere ostendemus, ubi prius per instantias docuerimus, ex eo, quod Spiritus Sanctu dicatur Filii Spiritus, non sequi eum procedere a Filio.
I. An, cum audimus Gen. 1. 2. Et Spiritus Dei ferebatur super aquas, intelligimus per hoc solum dictum, Spiritum illum a Deo habere aeternum ortum, & ideo dici Dei Spiritum, quia ab ipso aeternum oriatur, ac procedat? Constatne nobis ex solis illis scripturae verbis, ex solis, inquam, verbis illis de processione Spiritus Sanctu a Deo? si non constat, neque haec argumentatio adversariorum quidquam valet. Quodsi constat, quo pacto hoc constare demonstrabis? Ubi ne quidem nominatur origo vel processio: & si quis dixisset, aliam posse esse rationem, cur ita dictum sit, cum non una semper caussa sit, quare aliquid dicatur cujuspie proprium vel suum, quid ad hoc responder possit?
II. Cum dicit Paulus Apostolus I. Cor. II. 12. nos non Spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est: per Spiritum mundi intelligit vel depravatam & perversam carnis sapientiam, vel suggestionem diaboli, vel deniquc ipsum Diabolum? omnia enim haec, sive sigillatim, sive conjunctim accepta bene hic quadrant. At quidquid acceperis, non significatur hic ejus origo ex mundo, per appropriationem illam genitivo casu expressam, sed tantum quaedam inbaesio, vel adbaesio, & valet idem, acsi dictum esset: non Spiritum, qui in mundo est, seu, quem mundus habet, quo mundus afflatus est, qui mundum agit & pervertit, cet. Cur necesse sit, non aliam dicere rationem, nisi originem, quando audimus Spiritum Sanctu esse Christi Spiritum. Huc etiam spectat, quod ibidem dicatur, Spiritus hominis.
III. Praeterea in eodem Pauli dicto illud: sed Spiritum, qui ex Deo est, non possc necessario de Spiritus Sanctus processione accipi: nulla enim cogit ratio, & potius hoc vult Apostolus: Spiritum, qui Dei est, quem a Deo accipimus, quo Deus nos afslat, cet. Multo minus ergo ex illa appropriatione elicietur processio.
IV. Sunt porro aliae rationes, cur una res dicatur alterius esse; inter alias istae: Possessio, contentum, pars, emor, consensus, sanguinis necessitudo, societas vitae, & alia & non sola effectio, vel productio. Ob possessionem dicitur: mea domus: ob contentum, fluvius hujus terrae; ob partem, manu, hominis; ob amorem solemus dicere: mi Paule, mi Lucili (ut scribit Seneca, & passim alii) ob consensum vocamus nostrates & nostros, qui ejusdem sunt sententiae. Ita & illi, qui sanguine nobis conjuncti sunt, & qui in eadem nobiscum degunt civitate vel republica. Et tametsi non omnes rationes istae applicari ad rem nostram possunt; neque enim est necesse: At cur, quaeso, ob summum consensum, aut, ob societatem naturae, non bene dicetut Spiritus Sanctu esse Filii Spiritus? Et quidem hanc rationem istius appropriationis docent Patres, ut infra mox patebit. Cut item sub analogia possessionis non dicetur Spiritus Filii, cum supra cap. I. ostendimus, Spiritum a Patre Christo promissum fuisse, idque ob ejus merita? Quid ergo nos coget ad unam processionem recurrere, cum non una reddi possit legitima ratio talis appropriationis:
v. Sed videamus jam Patrum dicta. GREGORIVS Nazianzenus, orat. XXXVII. AMBROSIVS in commen. epist. ad Ephesios in cap. III. HIERONVMVS lib. 2. adversus Pelagianos & lib. 2. in Epist. ad Galatas, cap. IV. CHRVSOSTOMVS homil. de Spiritu Sanctu BASILIVS M. lib. de Spiritu Sanctu c. XVIII. DIDYMVS lib. 2. de Spiritu Sanct Tom. 6. operum. Hieronymi. CYRILLVS Alexand. lib. 4. in Ioan. cap. III. Et alii etiam docent, ideo Spiritum Filit dici, quia ejusdem est cum Filio substantiae. Ambrosius etiam ait: Spiritum Sanctu & Filium vicissim esse sibi suos. Verba ejus sunt loco citato: Spiritus Christi, qui & Dei Patris est, datur nobis: in quibus enim unius naturae unitas est, invicem sui sunt. Unde dicit Dominus: Omnia Patris, mea sunt, & mea omnia Patris. Cur vero Filius non dicatur Spiritus sancti Filius, infra dicetur. Eandem vero rationem, nempe societatem naturae assignat ex recentioribus Augustinus Marloratus in cap. 1v. ad Galat. ver. 6. idque sibi pro loci intelligentia satis esse ait. Emmanuel vero Tremellius & Iunius in eundem locum ajunt, ideo Spiritum peculiariter dici Filii, quia per eum obsignatur nostra adoptio. Non ergo hoc haberi potest pro argumento processionis, siquidem alias & alias rationes habere potest.
VI. Istius etiam appropriationis adhuc aliam Patres quidam assignant rationem, nempe missionem temporariam. BASILIVS M. lib. 5. contra Eunomium, & Damascenus oratione de Sabbato.
VII. Multi item Patres cum dicant Spiritum Sanct esse Filii, esse proprium Filii, non alienum a Filio, & aliis verbis id ipsum exprimentes, simul tamen negant a Filio procedere. Vidimus THEODOREUt in anathematismos Cyrilli dilemma, &CYRILLI ipsius responsiones, & Episcoporum Asiae de doctrina Cyrilli testimonium. Vidimus & Damasceni illud: qui tamen (piritus) etiam Filii dicitur, quod per ipsum manifestatus, rebusque conditis sit impertitus, non tamen ex ipso habens, ut existat. His consonat AVGVSTINVS in Enchiridio ad Laurentium. cap. 1x. satis est Christiano credere Patrem, & Filium a Patre genitum, & Spiritum Sanct ob eodem Patre procedentem, sed unum cundemque Spiritum Sanctu & Patris & Filii. Hic enim dicens Spiritum esse Filii, negat a Filio procedere: siquidem adversativa particula usus est.
VIII. Denique Ariani & alii haeretici eodem argumento utebantur, quo nunc Latini, ad proban dum, quod Spiritus Sanctum factus sit a Filio, ut refert Athanasius Epistol. ad Serapionem, contra eos, qui dicunt Spiritum Sanctu esse creaturam: orthodoxi tamen Theologi respondentes, alias rationes, cur Spiritus dicatur esse Filii, dabant, ad processionem non respiciebant. Quae res magis dogma nostrum confirmat, ut & alia hic recensita Patrum dicta.
IX. Iam ad syllogismos Latinorum initio Capitis propositos respondeamus. Et quidem instantiae hactenus expositae enervarunt illos, ceterum tamen singulariter enervare illos debemus. Ad primum ergo dicimus, Tertiam personam, sicuti non exprimitur ejus processionis modus, sed tantum vocabulo generali proponitur, ita non habere peculiare nomen in scriptura. Nomen enim Spiritus non est personale (nisi in quantum Tertiae Personae communiter tribuitur) nec est relativum, quasi Spiritum, hoc est, productum significans; verum absolute sumitur, atque ea ratione, qua etiam Patri & Filio servit, qua scilicet vocatur Deus Spiritus, juxta illud Ioh. 1v. 24. Spiritus est Deus. Nam & nulla ratio evincit, ut nomen Spiritus aliter de tertia persona, quam de prima & secunda accipiamus, & Patres ita senserunt. ATHANASIVS Dialogo 1. de Trinitate. Tom. 2. AMBROSIVS de symbolo Tom. 4. cap. 1. AVGVSTINVS lib. 5. de Trinitate, cap. xI. & alibi. CYRILLVS Alexandr. dialogo 7. de Trinitate. tom. 5. ANASTASIVS Sinaita libr. 1. de Fidei dogmatibus, Biblioth. PP. colon. Tom. 6. 1SIDORVS Hispalensis lib. 7. originum cap. III. Ergo Spiritum, esse Filii Spiritum, non est esse Filii spirationem. INSTANT non nulli contra hoc: Spiritum Sanctu dici oris Dei, & oris Christi spiritum, & ex hoc sequi volunt, nomen Spiritus sumi relative, quia spiratur: nam Spiritus, qui dicitur oris Spiritus, est flatus, qui ab ore profunditur. Quid ad hoc respondendum, mox dicemus in refutatione tertii syllogismi. Hic interim addc etiam Angelos, & humanas animas vocari Spiritus, num quid vero ad significandam eorum originem ita dici? minime.
X. Ad secundum respondeo: Patris Spiritum dici ob consubstantialitatem, dici etiam ita ob processionem. Utraque autem ratio per se est sufficiens, cur ita dicatur. Nam si nesciremus, Spiritum sanctum a Patre procedere, sciremus tamen illum esse Patri ὁμοῶσιον, procul dubio vocaremus ilillum Spiritum Patris. Vide, quae hic dicta sunt sub numero 1v. §. 157. Infirma ergo Latinorum ratio erat, ideo Spiritum dici Patris Spiritum, quia a Patre procedit, quasi ideo solum: imo non ex eo scimus Spiritum Sancti a Patre procedere, quia dicitur Spiritus Patris, sed quia aliunde scimus, illum a Patre procedere; hinc dicimus etiam ob hoc dici illum Spiritum Patris: unde Patres, qui assignare volunt rationem, quare Spiritus dicatur Patris & Filii, alii quidem appropriationem illius ad Patrem exponunt per consubstantialitatem & processionem, ad Filium autem per solam consubstantialitatem: alii vero etiam ad Patrem respicientes, solam assignant pro ratione appropriationis consubstantialitem. Vide Patres citatos hic sub numero V. §. 158.
§. 164. Excipiunt vero hic quidam ex adversariis, Spiritum Sanctu aequivoce, ut ajunt, non univoce dici Patris ac Filii Spiritum, si Patris dicetur ob duplicem, Filii vero ob unam rationem. Sed nihil agunt: nam si dixissemus ita duas ob caussas Spiritum Sanctus esse Patris, ut una earum ad hoc non sufficeret, esset valida exceptio. At dicimus alterutram sufficere. Deinde dicitur Filius esse & in Patre & in Spiritu Sanctus in Patre ob duas rationes, & quod consubstantialis Patri sit, & quod generetur ab ipso: In spiritu autem ob unam tantum, quia consubstantialis ei est. An vero aliter propterea dices Filium esse in Patre, atque in Spiritu Sanctum nec univoce sed aequivoce? minime quidem.
XI. Ad tertium syllogismum dico: Spiritum Sanc. cum dicitur oris Christi, intelligi ipsum a Christo mitti ad homines. De quo jam supra disputavimus cap. vI. Dicitur autem missio illa afflatio, sicuti & ipse Christus per corporeum flatum eam adumbravit, propter rationes illo eodem capite expositas; videlicet, non ideo Spiritus dicitur Spiritus, quia per afflationem ejus missio adumbrata est, sed potius ideo adumbrata est, quia dicitur Spiritus: vocabulum autem Spiritus inditum a Deo est propter naturam materiae expertem, qualis nobis videtur aer esse, omnium corporum subtilissimus, sensus subterfugiens, & quasi non corpus; sicuti & anima humana, propter immaterialitatem vocatur Spiritus, & dicitur inspirata esse a Deo. Ubi verbum inspirandi ex eo pendet, quod anima dicitur Spiritus. Anima vero dicitur ideo Spiritus, quia est materiae expers. Anima scilicet dicitur Spiritus ob suam illam nobis imperceptibilem naturae subtilitatem, quam exprimimus per metaphoram tenuissimi corporis, hoc est, acris, & jam deinde tribuimus ipsi illa, quae acri tribui possunt & solent. Atque ita instantiae ad primam responsionem factae satisfaciendum est. Si vero instabunt, & regerent, haec esse mere humana, mere nostra: petemus ab ipsis, ut ostendant non sua, sed ex scriptura, ostendant nimirum scripturam docere, quod Spiritus sanctus non aliam ob caussam dicatur Spiritus oris Christi, nisi ad significandam ejus processionem aeternam a Filio. Quod quidem nunquam, credo, eos effecturos. Hoc interim moneo; quod nos non omnino contendimus ita rem se habere, sicuti respondendo dicimus; (quanquam summam putamus probabilitatem esse) sed hoc tantum evincimus, gratis imo frustra adversarios velle hoc ex illo bene sequi: siquidem & non habent consequentiae rationem ex scriptura, & nos alias atque alias rationes assignamus; cur Spiritus dicatur Filii, & Spiritus oris Christi. Quae quidem rationes & habent sibi parallela scripturae dicta, ut est illud de Christi fatu in Discipulos emisso, & etiamsi mere humanae essent, meris tamen humanis opponuntur, nec satagunt quidquam docere credendum, sed tantum ostendere, quid non sit credendum, quod scilicet ex scriptura non ostenditur, sed est mere humanum, idque aliis rationibus, licet humanis succumbens.
Quantum vero attinet ad objectam Paulini textus corruptelam, vehementer nugantur adversarii: nam etiam absque nomine Iesus, clare ibi dicitur, quis sit ille Dominus Antichristum perempturus: nam subditur: & abolebit claritate adventus sui. Quid ergo profuisset ita corrumpere? An vero insolens est, cum alios libros, tum sacrum codicem subire varias lectiones, & corrumpi etiam; vel per oscitantiam tamen scriptorum, vel quandoque per ruditatem interpretum, non per malitiam & insidias. Quid mendosius est, quam vulgata Latinorum editio, in qua & desunt & abundant multa, & non pauca barbare, cum perversione etiam sententiae efferuntur; ut illud Hebr. XIII. 16. Talibus enim hostiis promeretur Deus. Verbum promereor passive ponitur, contra Grammaticam, & Pelagium foetet, contra Theologiam. Non jam vero statim hoc Latinorum malitiae vertimus: ostendemus quidem eorum insidiosas corruptelas, sed alia ratione. Praeterea Latini debent ostendere locum hunc Pauli, ante schisma ubique in Graecis codicibus habuisse nomen Iesus. Denique quare ita, ut nunc Graeci legunt, verterunt plerique moderni eruditi Latini? Erasmus Roterodamus, in editione Graeco Latina Vittembergensi anno 1607. Theodorus Beza, in codice Biblico Tremelliano editionis Hanoviensis anno 1602. Sebastianus Schmidt in editione Argentoratensi anno 1697. Ita etiam legit Augustinus Marloratus in suis commentariis, & Protestantes Theologi ita legunt passim: ut non possim non mirari Tubingenses corruptelam hic Graecis objecisse ausos. Sed haec obiter: nunc ad quasdam instantias adversariis satisfaciamus
INSTANT ergo Primo, si ob societatem naturae Spiritus Sanctu dicitur Spiritus Filii, dicetur etiam Filius Spiritus sancti Filius; & idem dic de Patre. RESPONDEO, non esse consequentiam: nam Spiritus nomen est absolutum, ut ante vidimus, bene ergo cum genitivo nomine illius ponitur, cui ipse consubstantialis est; nihil enim, nisi sola approprietas ita significatur. At Filius est nomen relativum, & cujus ille dicitur, ab illo genitus esse intelligitur. Ideo Filius non dicitur Spiritus sancti, & idem dic de Patre. Et ita etiam disputat de hoc Augustinus lib. 5. de Trinitate cap. xII. ubi hac ratione, quam hic exponimus, proposita, subdit: in multis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur vocabulum, quo sibi respondeant, quae ad se referuntur. Non invenitur scilicet vocabulum in Filio, sub quo bene dicatur esse Spiritus sancti: saltem tamen sub hoc generali nomine bene dicetur: Haec persona (indicando Filium) non est aliena ab hac (indicando Spiritum Sanct) est ejus propria, est ipsi sua: ut antea dicebat Ambrosius, personas Divinas sibi invicem suas esse. Vid. num. V. §. 158.
INSTANT Secundo, ergo Spiritus magis erit proprius Patri, quam Filio: quia Patri propter duas rationes, consubstantialitatem, & productionem, Filio autem propter unam tantum consubstantialitatem suus est. RESPONDEO, negando illationem: ubi enim per unam rationcm perfecta est proprietas, ibi illa non augetur per alteram. Hic autom per unitatem naturae perfectissima est unius ad alteram personam proprietas, & quasi possessio, ergo per productionem non augetur. 2 Etiamsi hoc neges, dicam tamen per eandem productionem, qua Pater producit Spiritum sanctum, esse Spiritum Sanctu Filio proprium, licet ab ipso non procedat: nam illa productio Filio sua est ratione unitatis naturae, licet non ratione hypostaseos. 3) Idem porro de appropriatione Filii ad Patrem & Spiritum Sanctum dici poterit: nam Patri praeter naturae unitatem, etiam ob generationem Filius est proprius, spiritui vero ob solam naturae unitatem est proprius. Communis ergo nobis & Latinis difficultas est. Alia vero ratio est de objectione nostra, libro hoc cap. Vnc n. V. proposita. Nam ibi ex duplici ratione ostenditur duplex Patris cum Filio unitas, adeoque major, quam cum Spiritu Sanctu hic vero proprietas simplex est: nam proprietas haec, est ipsa naturae unitas, quae per relationem productionis non augetur. 5) Si denique duplicem proprietatem esse contendas, unam ob naturae consortium, alteram ob productionem, non pugnabo: idem tamen dicam de Patre & Filio, ut jam dixi num. 3.
INSTANT tertio: Filius brachium Dei, Spiritus vero digitus Dei dicitur in scriptura: Ergo ob id Spiritus Filii dicitur, ob quod dicitur digitus brachii seu manus: digitus autem a manu dependet. RESPONDEO. 1 Phrases seu metaphoras istas nihil aliud denotare, nisi vim operandi ad extra, quod scilicet Pater per Filium & per Spiritum Sancti operari dicatur illa, quae peculiariter Filio vel Spiritui Sanctus tribuuntur; ut recte observat Basilius M. lib. 5. contra Eunomium. 2 Digitus tamen non est effectus brachii, sed pars; adeoque si quid aliud per talia nomina, praeter vim operandi, colligere volumus, nihil aliud colligemus, nisi ὁμοῷσιον, seu consubstantialitatem, ob illam scilicet digiti cum brachio juncturam, seu inhaesionem. Id vero Patres etiam sapuerunt: ATHANASIVS in disputatione Nicaena Tom. 1. pag. 145. Di DvMVS lib. 1. de Spiritu sub finem, Tom. 4. operum Hieronymi. NALIANLENVS orat. 37. CYRILLVS Alexandr. in Catena Patrum Graecorum in Lucam ad cap. XI.