On this page
Caput 10
Caput 10
Quinta Latinorum objectio dissolvitur: neque esse argumentum processionis Spiritus S. a Filio, ex eo, quod Christus dixerit de illo: de meo accipiet
Quinta Latinorum objectio dissolvitur: neque esse argumentum processionis Spiritus Sanct a Filio, ex eo, quod Chrislus diverit de illo: de meo accipiet osten ditur.
neo accipiet, pro argumento sui dogmatis Latini vulgo jactitant. Ita vero syllogizare assolent. Quidquid habet Spiritus Sanctu illud est cum ipso idem: seu, illud est ipsa ejus essentia; cum Deo omnia sua attributa, omnipotentia, sapientia, & alia identificentur. Sed quod accipit a Filio, illud habet: Ergo illud, quod accipit, est ejus essentia; adeoque essentiam ipsam accipit: quod nihil aliud est, nisi procedere. Hoc vero vanius esse, quam quae hactenus dicta sunt, paucis ostendimus.
I. Gratis imo frustra Latini τὸ de meo accipiunt pro de me: incumbit sane eis probare, de meo idem significare quod de me. Quod negotium, nisi dissimulent, gravissimum esse fateantur, necesse est. Quo enim sesc hic convertent? Ad linguamne latinam? sed neque latine Christus loquutus est, aut scripsit Ioannes, neque occurrit in hac lingua simile exemplum. Ad Graecamne ? nec illa exemplum dabit. Si ad Hebraicam? nihil tale produnt ejus interpretes. Mira ergo & mystica loquutio est, & quomodo igitur Latini pro confesso arripiunt, quod interpretatione indiget? Si dicent id ita dictum esse, quomodo dicere solemus, servum non sua habere, sed ex nostris ditescere, id est, rebus: tunc vel consubstantialitas vel quicquid aliud, certe nulla hic caussa, nulla productio subintelligi poterit.
II. Et procul dubio hoc modo illud adjectivum hic accipiendum est, neque de caussa intelligendum. Nam sensus verborum Christi iste est: Spiritus, quem Consolatorem & doctorem vobis promitto, non illa quaedam alia ab his, quae & a me percipitis, docebit vos, verum eadem mea mysteria, res ad meam gloriam pertinentes. Quae licet ad Patris tendunt gloriam, tomen & mea sunt: siquidem omnia, quae Patris sunt, tam quae in natura Deitatis; vita, sapientia, omnipotentia, &c. quam quae extra sunt; coelum, terra, Angeli, Homines, eventus varti, & communi & singulari providentia fluentes, cuncta mysteria, mea etiam sunt. Hujus interpretat ionis sinceritas patet ex contextu, & locis parallelis. Nam illa sub hoc possessivo, de meo, ibi intelliguntur, quae tunc Apostoli portare non valebant, & quae tandem a Spiritu Sanct eos illustrante & confirmante erant intellecturi. Dixit enim prius Dominus, Ioan. XVI. 12. Adhuc multa habeo vobis dicenda: sed non potestis nunc portare, tum tempus & modum ostendit, quomodo & quando illa cognoscent; pergit enim. vers. 13. Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Neque enim loquetur a se ipso, sed quaecunque audierit, loquetur, & quae ventura sunt, annunciabit vobis. Et subdit his vers.) 14. llle me glorificabit, quia de meo accipiet, & annunciabit vobis. Et mox, ne suam solius caussam agere videretur, ad Patrem respicit, & quasi objectionem occupat: Omnia, lquae Pater habet, mea sunt, propterea dixi: de meo accipiet. Quis hic non videt, illa sub adjectivo, de meo, latere, quae Apostoli nondum tunc ferre poterant, sed quae Spiritus Sanctu illis nunciaturus erat, per quae fuit glorificandus Christus? Praeterea eodem capite ante haec sua verba, exposuit Dominus quaedam Spiritus Sanct futura negotia, ut quod arguere velit mundum de peccato, de justitia, & de judicio: & post haec, quod diximus nunc, subjecit: Adbuc multa habeo vobis dicenda &c. Ergo ista multa sub eodem genere sunt cum prioribus, & latent sub illo: de meo. Nulla hic vel umbra aeternae originis. Parallelus huic locus est in eadem oratione Christi cap. xIv. 26. Paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, & suggeret vobis omnia, quae vobis dixi. Ubi illud: suggeret vobis omnia, quae dixi vobis, coincidit cum illo: non loquetur a se ipso. Et cum altero illo: de meo accipiet. Nam & ista duo secum consonant, & sequens objectio Latinorum, non est singulare & ab hoc diversum argumentum, licet ipsi ut diversum proponunt. Huc etiam refer alia a Christo dicta similiter; ut cum dixerit, doctrinam suam non esse suam, sed Patris; se de se ipso non testari; se non suam facere voluntatem; quae omnia eocem stylo, & apud eundem Evangelistam proponuntur, & non aliud innuunt, nisi conjunctam esse Patris & Filii gloriam, non alteram hujus, alteram illius, adeoque & oeconomica opera consonantia esse, & ad unum tendere. Atque ex horum collatione clarius dicti, de quo agimus, confirmatur interpretatio. Hanc vero eandem expositionem etiam adversarii doctissimi interpretes tradunt: ex Pontificiis Maldonatus, & ex Calvinianis Marloratus. Vide etiam Caput sequens.
III. Sed sit tandem quidcunque illud, quod Spiritum sanctum de suo accepturum ait Filius, sit ipsa ejus (ut multum Latinis interim concedamus) hypostasis, suum esse: non tamen ex Filio illud acciperc, ipse testatur Filius. Dat enim rationem dicti sui, omnia quae Pater habet, mea sunt, propterea dixi, de meo accipiet. Quae ratio utique propositio Maior est, &, si Minorem subjiciamus, quae latet, hic crit syllogismus: omnia, quae Pater habet, mea sunt, sed Spiritus accipit ex Paterno, ergo ex meo. Et ita resolvebat syllogismum hunc etiam Augustinus, ubi etiam simpliciter negavit ex dicto hoc sequi, Spiritum sanctum produci a Filio. Vide supra cap. 1v. genus tertium argum. n. II. Quam vero insulse resolvunt Latini, sponte patet. Ita enim ipsi: omnia, quae habet Pater, mea sunt, sed Pater habet producere Spiritum Sanctus ergo & ego habeo producere Spiritum sanctum. Aliam, uti vides, inferunt conclusionem, non Christi. Ejus enim erat probanda propositio, de meo accipiet Spiritus. Spiritus, est subjectum: de meo accipiet, praedicatum: pro medio termino Christus adhibuit: Quia omnia, quae habet Pater, mea sunt. Disponantur ergo isti termini formula syllogistica, & non alius, nisi quem proposuimus, exibit syllogismus. Etiamsi ergo per illud, quodSpiritus accipere dicitur, ipsum Spiritus sancti esse intelligatur, nihil tamen proderit Latinis. Nam sensus erit: ille fons, ex quo Spiritus accipit esse, est meus, quia est Paternus. Quodsi ideo ejus, quia Patris, non erit utique ejus hypostatice, sed non nisi propter societatem naturae.
IV. Sunt vero Patres, qui hoc dictum Christi respicientes, ajunt Spiritum Sancts a Filio accipere, atque adeo illud, de meo, perinde accipiunt, atque de me: ceterum explicant hoc, vel per consubstantialitatem, vel per consensum, ita, ut per hoc dictum nihil aliud denotari velint, nisi non contraria Filio docere Spiritum Sanctm sic DIDYMVS Alexandr. lib. 2. de Spiritu Sanctu Tom. 4. operum Hieronymi. CYRILLVS Alexand. dialogo 6. de Trinitate post principium. CHRYSOSTOMVS homil. 57. in Ioannem. EPIPHANIVS in Ancorato num. 8. AMBROSIVSlib. 3. de Spiritu Sancts cap. XVIII. & alii.
v. Si vero ideo Christus dixit Spiritum de suo accepturum, quia omnia Patris ipse habeat, etiam Filius a Spiritu Sanct accipit, quia & Spiritus omnia habet, quae habet Pater; ut ostendimus Cap. vIII.
VI. Denique Patres expresse hanc argumentationem rejiciunt. Nam cum Ariani, Spiritum Sanct a Filio esse factum contendentes, hoc etiam dicto Christi abuterentur, Patres respondendo, alias dicti hujus dabant expositiones, quibus consequentiam haereticorum non esse bonam ostendebant: at certe omnes eorum expositiones non tantum ostendunt non esse consequentiam de creatione Spiritus Sanctu sed etiam de quacunque ejus a Filio productione, ut vel solius Augustini sufficit locus citatus cap. 1v. supra in genere Testimoniorum tertio num. II. Quod quidem argumentum multis in locis tractat idem Augustinus, ut ibidem diximus. Plura in hanc rem dici potuissent, sed & haec sufficiunt, & plura sequenti capite dicemus. Nam unum idemque fere est dictum, quod pro singulari argumento volunt esse Latini. Iam ergo illud videamus.