On this page
Caput 11
Caput 11
Ad obiectionem latinorum sextam respondetur: et quidnam sibi velit dictum illud Christi de Spiritu Sancto: Non a semet ipso loquetur, sed quaecunque audiet, et cetera: et docetur ex dicto isto non sequi Spiritum Sanctum procedere a Filio
Ad objectionem Latinorum sextam respondetur, & quidnam sibi velit dictum illud Christi de Spiritu sancto: non a semet iplo loquetur, Ied quaecunque audiet & cet: & docetur ex dicto isto non sequi Spiritum sauctum procedere a Pilio.
Dandem Latini illo Christi de Spiritu Sanctus dicto I Ioan. xVI.3. Non enim loquetur a semet ipso, sed quae audiet, loquetur, probatum eunt dogma suum, quod tamen ut efficiant, volunt in Textu illo: sed quae audiet, subintelligi a me, & hoc probant inde, quia subdidit mox Christus: de meo accipiet. Hoc positio ita argumentantur: sciensia unius personae est idem cum persona in Trinitate: sed audire est participare scientiam: ergo audire est participare personam, seu suum esse hypostaticum, seu semet ipsum. Cum igitur Spiritus Sanctus audiat a Filio, participat esse suum ab ipso. Ad hoc nos respondemus.
I. Siquidem ipsi Latini fatentur illud: de meo accipiet, esse idem, aut saltem de eodem intelligi, atque illud primum: sed quod audiet, loquetur, cur quaeso hoc pro alio argumento habent? non alia scilicet caussa est, nisi, ut videantur multa pro se habere argumenta, quae indoles est inopum, & caussae suae metuentium hominum.
II. Male autem volunt subintelligi, a me: nam ab eo audit Spiritus Sancts a quo accipit, at accipit a Patre, ut ex syllogismo Christi supra exposito patuit, ergo etiam a Patre audit. Quia vero illa, quae audit, sicuti & quac accipit, paterna simul & Filii sunt, & ideo Filii, quia Paterna: omnia enim, inquit, quae habet Pater, mea sunt: Idcirco licet a Patre audit, ea tamen audit, quac sunt Filii propria.
III. Id ipsum vero rursus erat Arianorum olim argumentum; ut patet ex Augustino: quibus respondens Augustinus lib. contra sermonem Arrianorum, cap. 23. ait: Quod autem dictum est, non a se loquetur, non est dictum: quaecunque a me audierit, sed quaecunque audierit, loquetur; cur autem dictum sit, paulo ante jam claruit ex ipsius, quam commemoravi, Domini expositione, ubi ait: omnia, quae babet Pater, mea sunt, & cet. Sic vcro & alii Patres sub illo: quae audiet, subintelligunt & exponunt, a Patre. ATHANASIVS Dial. 1. contra Macedon. BEDA commentario in loann. cap. xVI. ALBINVS Alcuinus comment. in Ioan. ad verba: non a semer, & cet. Ita fundamentum Latinorum syllogisiui, quod scilicet sub illo: sed quae audiet, subintelligi debeat a me, disjectum est, atque adeo & ipse syllogismus corruit. Sed addamus plura.
IV. Quoniam eadem sunt, quae audire, & quae accipere dicitur Spiritus Sanctus ut & ex contextu patet, & fatentur Latini; ostendimus autem supra, illa, quae accipit, nihil esse aliud, nisi mysteria oeconomiae Christi, eventus varios, & uno nomine, res ad gloriam Dei & Christi in Ecclesia pertinentes: ea utique ipsa sunt, quae & audit, & audita loquitur Spiritus Sanctus Minor ergo propositio syllogismi Latini (qui tantum attinet ad hoc Christi dictum) falsa est. Id ipsum vero supra satis clare ostensum. Insuper hic aliquot exemplis loquutionis Spiritus Sanctu demonstratum damus. In symbolo confitemur, quia tota scriptura hoc ingeminat, Spiritum Sanctus loquutum per Prophetas, & eodem spectat dictum Sanctus Petri, Epist. 2. cap. I. 21. 2) Loquutus est Spiritus Sanctum per Apostolos, postquam in specic linguarum in illos est delapsus, eosque dono linguarum instructos reddidit; quaecunque ergo docuerunt Apostoli, Spiritus sancti oracula sunt. 3) Spiritus Apostolo Paulo, & per ipsum toti ecclesiae loquutus est de futuris falsis doctoribus, doctrina Daemoniorum, de superstitiosis & electiciis cultibus tradendis. 1. Tim. 1v. 1. A Miras illas Ecclesiae tragoedias, Antichristi Tyrannidem & ejus tandem exitum, triumphos denique piorum post victoriam, Spiritus loquitur apud Ioan. in Apocalypsi. Ita enim ille Apocal. II. 7. & alibi passim: audiat, quid Spiritus dicit. 5) Etiam quaedam particularia loquitur Spiritus: admonet Petrum de convertendo Cornelio Act. X. 10. vetat) Apostolos loqui in Asia, Act. XVI. v. 6. Iubet sibi segregari ministros Act. XIII. 2. praedicat oppidatim de vinculis Pauli Act. XX. 23. Quidquid denique prophetatur, quidquid dicitur & agitur ad Dei gloriam, totum Spiritui sancto tanquam proprium & peculiare opus tribuitur. Haec ergo Spiritus sancti loquela est.
DICENT, non loquelam, sed auditionem Spiritus sancti pro argumento hic esse propositam. RESP. Sed ea dicitur audire, quae loquitur: loquitur autem haec, quae proposuimus & generatim, & quaedam in specie. Si ulterius instabunt, quaerendo: an ista talia differunt ab eorum scientia, quam habet Spiritus sanctus? dicemus, differre tanquam objecta scientiae a scientia; quaerent ergo: an scientiam eorum Spiritus sanctus participet ab alio? respondebimus: minime. Scientia enim ejus est ipsa natura divina, communis omnibus tribus personis, quaeque adeo nec producit, nec producitur. Rogabunt autem: quamobrem Christus dixit Spiritum audire, quod nihil aliud videtur esse, nisi participare scientiam? RESP. tametsi hoc ita esset, nihil tamen obesset nobis, propter secundum responsum. 2) Cur praeter Arianos, aliis Theologis in mentem hoc non venit? 3) Audire idem est, atque mitti, seu pro eodem a Christo usurpatur, vel certe tanquam unum & praecipuum Legati, dum mittitur, officium ita expressum est: Ergo eadem analogia, qua antca missionem illustravimus, hic perquam commodissime adhiberi debet.
V. Sunt porro loca huic nostro maxime parallela, quae similiter de Christo loquuntur; ut ille superius citatus: doctrina mea, non est mea. Perinde enim hoc est, atque dicere: non a me loquor, sed quae audio loquor. Item ista alia, quae etiam iisdem verbis efferuntur Ioan. V. 30. Non possum a me ipso facere quidquam, prout audio judit0. loan. VIII. 26. Multa habeo, quae de vobis loquar ac judicem: sed qui misit me, verax est & go, quae audivi ab eo, haec loquor mundo; & codem capite v. 40. Nunc autem studetis me interimere, bominem, qui veritatem vobis loquutus sum, quam audivi a Patre. An in istis locis ostenditur, vel saltem innuitur aeterna Filii ex Patre generatio? Dicunt quidem & hoc Latini, sed ut suum istud argumentum sustentent; alioqui nunquam dicturi. Quis vero hoc dicet? Nonne haec legati munus exprimunt, & nihil aliud? Quod si dic8, haec de Christo dici, qua homo est, adeoque disparem habere rationem: respondeo, etiam illud de Spiritu Sancto dictum esse, non qua Deus est, sed qua legatus, & ad extra operans. Vide, quae dicta sunt supra Capite VI.