On this page
Caput 12
Caput 12
Tria alia ex Sacris litteris miserum in modum a latinis torta argumenta exploduntur
s Dalia erant argumenta, quae Latini ex sacra L scriptura elicere satagebant; quae quidem licet minime auctoribus suis sint proficua, tamen ante faciem Theologorum comparere non indigna videntur: sunt vero alia quaedam, quae cum nihil aliud concludant, nisi auctores suos fuisse in hac caussa valde perplexos & sollicitos, atque adeo sibi qualecunque & undequaque subsidium quaesivisse, non immerito illa silentio nobis essent praetereunda, nisi operae pretium esse videretur, adversariorum nostrorum angores & miserias cognoscere. Quod tamen non ad hominum contumeliam, sed ad conditionem caussae convertimus. Sunt enim caussae ita opimae & locupletes, ut non numerum, sed modum argumentorum suorum requirant, qualis est scrip turae auctoritas, Trinitatis Mysterium, articulus incarnationis Filii Dei, justisicationis nostrae &c. Sed sunt etiam adeo inopes & desertae, ut numerosas ad earum asscrtionem rationes conquirere, sit hoc ipso illas prodere. Et tale est hoc dogma Latinorum. Tria vero potissimum sunt, quae ex scriptura misere illi torquent, ut argumentorum multitudine imperitos perterreant.
I. Primo illud producunt Apocalyp. XXII. 1. Deinde ostendit mibi purum fluvium aquae vivae, splendidum tanquam crystallam, procedentem ex throno Dei & Agni. Per fluvium illum volunt intelligi Spiritum sanctum, cum vero dicatur procedere ex throno Dei & Agni, hoc est, Christi: putant se optime demonstrare Spiritum sanctum a Patre & Filio procedere.
Verum quam haec sit vana argumentatio, vix probare opus est. Probemus tamen, cum fimus debitores doctis & sapientibus. 1 Unde isti sciunt, nomine fluvii hoc loco nihil aliud, nisi Spiritum sanctum intelligi? An ideo, quia aliquando Spiritus sanctus vocatur fluvius? li ita est, ergo nomina & symbola, quibus exornatur in scriptura Spiritus sanctus, non aliud usquam, unquam nobis denotabunt, nisi Spiritum sanctum. Ita Geneseos VIII. S. ubi dicitur Noe emisisse ex arca columbam, intelligere debemus emissum ab illo Spiritum Sanctum, quia Spiritus sanctus in Iordane visus est in specie columbae Matth. III. 16. Sic & Ecclesia, quam sponsus columbam suam vocat Canticor. II. 20. erit Spiritus sanctus. Item corporeus Christi digitus, quo in terra scribebat, Ioan. VIII. 6. erit nobis Spiritus sanctus: quia ille digitus Dei appellatur, Lucae XI. 20. Ipse quoque Christus erit Spiritus sanctus, quia Spiritus vocatur unctio Ioan. Epistol. 1. cap. II. 20. & Christus unguentum appellatur, Canticor. I. 3. Denique propter nomen peculiare Spiritus sancti, Spiritus erit & Pater & Filius Spiritus sanctus, quia & Pater & Filius vere est Spiritus: erunt vero & Angeli Spiritus Sanctus quia & ipsos vocat scriptura Spiritus. Ita scilicet nugandum nobis erit cum istis egregiis scripturae interpretibus. 2 Sed significetur sane per illum fluvium Spiritus Sanctu nihil tamen processio ejus ex throno Dei & Agni aliud denotabit, nisi temporariam missionem: profluit enim ad irrigandam sanctam civitatem, hoc est, beatam illam coelestem patriam. 3) Variae vero hujus loci expositioncs a doctis assignantur. Alii dicunt significari baptismum, ut, AVGVSTINVS homil. 17. in Apocal. tom. 9. operum. Et ARETAS CAESARIENSIS commentar. in Apocal. sub finem tomi 2. operum Oecumenti. Alii fructum baptismi intelligunt. Alii, & optime perennem & perpetuam Dei in sanctos suos gratiam: nam & status ibi Ecclesiae triumphantis describitur, ut patet legenti, & cap. VII. 17. promittitur, quod Agnus deducturus sit electos Dei ad fontes aquae vivae, & eodem ultimo capite. v. 17. invitantur sitientes, ut bibant aquam vitae gratis. Denique hac phrasi frequentissime scriptura divinam ornat gratiam, Ioan. 1v. 10. lerem. II. 13. Lachariae XIII. 11. Ioelis III. 3. & alibi.
II. Secundum argumentum adhuc stolidius est priore. Ioannes ille disputator Florentinus Sess. 21. Concilii Floren. ait Christum operari per Spiritum sanctum, & ex eo deducere vult Spiritum sanctum a Filio procedere: quia, inquit, qui per alium operatur, illi virtutem agendi communicat. Spiritui autem sancto communicare virtutem, est ipsi communicare ejus esse, adeoque eum producere. En acumen Magistri Cathedratici Nos vero, cum audimus Christum per spiritum operari, in spiritu ejicere doemonia, & alia patrare mirabilia, contraria explicamus ratione, videlicet a Spiritu sancto virtutes communicari Christo: & hoc accipiendum est secundum humanam Christi naturam, cui Spiritus sanctus sine mensura datus est. Nec vacat recensere plurima scripturae testimonia, cum unicuique id pateat, & in Tractatu de Trinitate multa jam vidimus. Ita sentiunt & Patres: ATHANASIVS orat. 2. contra Arianos. CHRYSOSTOMVS homil. de Sancto spiritu. AVGVSTINVS lib. I. de Trinitate cap. 11. DAMASCENVS lib. 3. de fide, cap. 15. Sed etiamsi Filius per spiritum operaretur, qua Deus, nihil inde sequeretur aliud, nisi missio ad externum opus, de qua jam supra egimus.
III. Denique tertium planc est inexpectatum, & quod posset jocosum epigramma claudere: idem bonus Ioannes loco citato sic disputat: nos reperimus, quod per Spiritum configuramur ipsi Filio Dei: ista configuratio habetur in verbis Apostoli in secunda epistola ad Corinthios: unxit nos, & signavit nos, & dedit nobis pignus Spiritus in cordibus nostris, hoc est, secundum quod facit nos Spiritus Filios adoptivos: modo ex hac auctoritate sumitur talis ratio. Tum ponit axioma: illud, inquit, per quod aliquid alteri figuratur, oportet, ut habeat esse ab eo, cui figurat aliud. Hoc vero probat ex physicis, quod scilicet semen animalis, per quod aliud producitur animal simile priori, decisum & resectum sit ab animali. Quare cum Spiritus sanctus figurat nos (ut barbarus ille loquitur) Filio, optime concludit, illum esse resectum ex Filio. Istud vero animal, quod haec balat, cui configuratum est? vix enim posse reperiri alterum stupidum Ioanni isti similem puto. Quot hic coacervavit nugas? Locus hic de nostra configuratione nihil dicit: pignoris significationem doctor iste ignorat. Est enim pignus, seu, ut alii vertunt, arrhabo, omne illud, quo dato confirmatur promissio. Ita cum Spiritus sanctus nobis datur, cum in cordibus nostris operationes ipsius sentimus, certi hinc debemus esse de divinis promissionibus, & ideo Spiritus sanctus arrhabo dicitur. Et ita loco citato loquitur Apostolus. Verum autem est, nos conformes fieri Filio Dei, sed nescivit Ioannes, ubi hoc scriptum: vide Rom. VIII. 20. Philip. III. 10. sed tamen neque ibi dicitur per spiritum nos conformari Filio; & verum quidem est conformari nos per spiritum, in quantum opus hoc peculiare est spiritui sancto, licet commune toti Trinitati, quid tamen inde ad processionem? Deinde conformes efficimur Filio Dei non qua Deo, sed qua homini justo & pro justitia patienti: Deo etiam conformes facti sumus, creati ad ejus imaginem, & omnes tres personae istam in nobis conformitatem fixere: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem & similitudinem nostram. A quo ergo Deus Pater resectus est, si axioma illud Dominicanicum valet? Quam vero absurde rabula iste a naturalibus, & quidem a foetura animalium, asinus spurcissimus, ad probanda divina mysteria argutatur? sed nequc in naturalibus hoc ubique verum. An enim, dum statuarius statuam statuae conformem facit, necesse est illum ex statua nasci? sed statua fuit stupidior, qui hoc non advertit. Innumerabilia enim ejusmodi exempla incurrunt in oculos. Denique allatum ab ipso exemplum non modo pudendum, non modo insufficiens (axiomata enim per inductionem probare oportet) non modo ineptum, utpote mere physicum, sed neque ita se habet, ut somniavit Provincialis iste: neque enim semen caussa animalis efficiens est (saltem secundum Peripatheticos quos solos per transennam vidit forte Ioannes) sed materialis; ut ipsa animalium formatio a rerum physicarum indagatoribus observata, extra omnc dubium id ponit. Sed stercus est fodere, diutius istis immorari.
Patuit igitur luculenter, quam frivolae, violentae, ineptae argumentationes Latinorum sint, quibus ex scriptura speciem quandam rationis pro suo dogmate exsugere nitebantur. Quodsi meliores his, & magis probabiles forent, non tamen plane demonstrativae, numne, quaeso, conclusionem earum pro dogmate amplecti cogeremur? in humano foro, dum agitur de unius hominis vita, non nisi dignissima, eaque plura testimonia rem conficiunt: at ubi integra periclitatur Ecclesia, ubi timetur atrox schisma, & quod inde sequitur, aeternum plurimorum mortalium exitium: ex solisne probabilibus elenchis credendum omnibus excudemus dogma? atque illud mordicus defensando, tunicam Christi scindere non dubitabimus? At vero atrocius insaniisse Latinos cernimus: levissimis, quas vidimus argutiis inducti, & Paparum furentium auctoritate fascinati, tantum facere schisma, tot strages edere, & tantum Christiani sanguinis effundere non dubitarunt ut bene hoc eis vertetur, ipsi viderint.