On this page
Caput 13
Caput 13
Praemittitur generalis consideratio ad Patrum praesertim occidentalium dicta, quae Latini pro suo dogmate citant
Praemittitur generalis consideratio ad Patrum, praesertim occidentalium dicta, quae Latini pro suo dogmate citant.
Sed forte Latini humana auctoritate caussam suam fulciunt, & Patrum antiquorum consensum adducunt pro dogmate. Hoc si vere praestare potuissent, tamen parum profecissent. Nam potius dicta Patrum vel examinare, vel commode explicare ex scriptura deberemus, quam statim eis aures praebere, ubi nihil certi habemus ex scriptura. Pernegamus tamen, Patres pro ipsis stare, quum alii, quos ipsi citant, corrupti, alii non intellecti in testimonium protrahuntur. De utrisque agemus per tria sequentia capita: hic vero generalem de iis considerationem instituimus, quae per modum generalis responsi haberi poterit.
I. Primum omnium observandum est, quae sit legitima disputandi ratio, ex testimoniis Patrum in Theologia? (concedendo interim simplicitati, vel pertinaciae, quod aliquid Theologicum per sola humana testimonia probari possit, non recurrendo ad scripturam) Ergo hacc non nisi erit, si non unum aut duos Patres, sed omnes, aut saltem bene multos adducimus, tot scilicet, quot sufficiunt ad ostendendum, quae mens fuerit veteris Ecclesiae per longum tempus? Deinde ut pluribus illis Patribus non sint alii bene multi contrarii: tum videndum, quo pacto assertionem suam, quam pro testimonio citarc volumus, probant? Denique diligenter considerandum, nonne textus Patrum corrupti sint, nonne scriptum supposititium, & nomine tantum magni auctoris ornatum sit. Haec ergo quinque prae oculis semper habenda. 1. Sit Patrum numerus sufficiens. 2.) Non sint Patres sibi contrarii. 3.) Qua ratione assertionem suam probent. 4.) Sint integra, non corrupta verba. 5.) Sint terta, non adulterina scripta. Haec singula excutienda sunt nobis: quia adversarii nihil horum considerantes, uno unius Patris arrepto dicto, & eo plerumque non intellecto, aut corrupto, in longum tricas protrahunt, & spumas jaculantur; cujus rei exempla fere tot sunt, quot seu publica, seu privata corum sunt colloquia, & unum instar omnium suggerit nobis illa synodus asinorum Florentiae coacta: ubi de uno Basilii dicto integrum fere annum litigatum est.
II. Cur autem & nostra, quam quinque regulis conclusimus, disputandi ratio sit legitima, & furiosa ista adversariorum sit iniquissima, mox singula illa quinque considerando, videbimus; generalis tamen caussa hacc est: quia cum disputamus, quaerimus veritatem, & nihil aliud: non specimen ostendere nostrae eruditionis, non sectae nostrae vel nationis aut gloriam conservare, aut avertere ignominiam, non privati nominis existimationem conciliare studemus, non ut triumphemus, si vicerimus, non ut erubescamus, si fuerimus victi. Veritatem, inquam, & nihil praeterea, utraque pars litigantium, quaerimus: ubi si inique vincam, mihi nocebit, si aeque victum me fatear, mihi proderit. Ad quod, quis non videt, quinque ista in testimoniis humanis observanda esse? Nam vel unico desiderato, vcritas non apparebit, ut jam mox ostendemus. Adversarii autem, quia in papam credunt, ac propterea dicta ejus pro divinis oraculis exosculantur & adorant, solliciti tantum sunt, ne disputando vincantur, quia de quo disputant, id verissimum esse, utpote ab infallibili Papa definitum, non dubitant.
III. Iam sigillatim dicamus de datis regulis. Ergo prima per se videtur esse certa, nec indigere probatione. Quid enim est unus Pater, nisi unus homo? Sanctus ille sit, & doctus, attamen homo; qui fallere quidem non vult, qua Sanctus, nec forte fallitur, qua doctus, falli tamen potest, qua homo est. Et in tantum Patrum auctoritas valet, in quantum veteris Ecclesiae mentem nobis aperit, unde liceret colligere doctrinam esse perpetuam, & ab ipsis Apostolis emanasse, tametsi hodie fere nulla ejusmodi traditio ostendi queat: unus vero vel duo, aut tres doctores universac veteris Ecclesiae mentem exhibere nobis non possunt. Adde, quod plerique ex vetustioribus uni fere antiquiori doctori inhaerere soliti essent, vel amore ejus rapti, vel ob librorum penuriam, cum nondum illud exstaret nobilissimum rei litterariae instrumentum Typographia, quae nunc & pauperes ditat: ita THEOPHYLACTVS Chrysostomo, BEDA Augustino, DAMASCENVS Auctori de Trinitate nomine CYRILLI Alexandrini ornato, alii aliis pene immortui sunt: unde etiam illorum non parvas enuntiationes, sed longas dissertationes quasi propria dicta scriptis suis inscruerunt integras, vocibus & syllabis retentis. Hoc vero ubi deprehendemus, profecto plures etiam auctores pro unico habebimus. Quia, quod dicunt, ab uno sunt mutuati.
IV. Regula altera etiam in dubium vocari nelit: nam si tu Patres pro te adduxeris, & ego alios lis contrarios citabo, quaeso, cui credemus? Cur isti prae illis, vel prae istis illi habendi erunt ? Si, quod alii melius dictum suum probent? Arimenti ergo vis, non eorum auctoritas valebit. vero, quod alii aliis doctiores appareant? At
o hic dico de paribus, vel certe non multum paribus. Atbanasium, Naxiancenum, Nyssenum, rysostomum confert cum Basilio, & egregie de orum comparatione disputat ERASMVS Roteronus in encomio Basilii, quod Basilii operibus efixum est a Cornario Medico: sed disputat de orum eloquentia, at de eruditione & doctrina fficile esset judicium. Fuerint inaequales, sed on insigne discrimen. Horum, & talium, si quod
is asseruit, alter neget, quem sequemur? Si sequemur alterutrum, libidini nostrae, non auctoritati illius obsequemur.
V. Tertia regula perpetuo servanda est. Vel enim simpliciter, absque probatione pronunciat aliquis auctor, vel suum pronunciatum probat? Si simpliciter, cogitabimus ergo, undenam ipse hoc habeat? Si quidem res sit humanae rationi non subjecta, ut quidem res sunt theologicac. Quod si fontem dicti ejus non reperiemus, quid nos coget, ut credamus? Nisi velimus nobis statuere tot infallibiles Papas, quot sunt libri Patrum. Quod quidem pontificii non concedent, timidi vero idiotae, velint licet, ferre tamen non poterunt. Iam si auctor probat suum dictum, cxaminanda est ratio, qua probat. Qui millenariam in terris vitam, post judicium Christi, crediderunt, etiam boni viri, docti ac sancti, ut sunt Iustinus, & Irenaeus, probarunt hoc ex Apocalypseos capite X. v. 6. & ex aliis scripturae locis. Cur iis ab aliis non est fides habita? Quia non putarunt loca illa scripturae simpliciter accipienda esse, adeoque rationem eorum levem esse judicarunt. Nam expensa ratio ostendit, in quid impegerunt Doctores, & nos ab eorum auctoritate vindicat; cum & illi ipsi opinionem suam exuissent, si argumenti sui fallaciam perspexissent. Denique expensa ratio ostendit mentem auctorum, quid senserint? de quo infra.
VI. Regulam quartam probare, nisi plane vecors & stupidus postulabit. Tantum quaedam hic signa notanda sunt, ex quibus possimus corruptelas in Patrum scriptis perpetratas subolfacere. Corrupte larum autem exempla plurima dabunt duo sequentia capita. Ergo habenda est ratio styli. Si quid enim in medio scripti reperietur, quod a reliqui contextus stylo abhorret, procul dubio aliunde irrepsit. Styli autem diversitatem is demum deprehendere poterit, qui non perfunctorie in lectione auctoris versatus fuerit. 2 Deinde novae voces, quales auctoris tempore nondum fuerant, produnt corruptelam. Partim enim ex subortis controversiis vocabula quaedam enascuntur; ut sunt termini distinctivi & alii, quae ad explicandum dogma, & ad facilius disputandum inveniuntur: partim vero degeneratio linguae in barbariem, id ipsum facit; quia frequenter humana levitas, aut etiam necessitas, peregrina verba affectat. 3) Videndum etiam, utrum res, quae in scripto referuntur, fucrint tempore auctoris illius; ita ridiculi nebulonis, qui sub nomine Cyrilli, de vita & miraculis Hieronymi scripsit, praeter alia, etiam ex hoc mendacium deprehenditur, quod dicat, post obitum Hieronymi universum per orbem campanas sponte sonuissc; cum nondum campanarum usus repertus esset. Et vix aliqua rabularum commenta vel hoc unicum telum leclinare possunt. 4) Huc vel maxime refert, varios codices inspicere & videre, nonne diversae sint eorundem verborum lectiones? Quomodo item eadem auctoris verba ab auctoribus aliis citantur?5) Annon dictum auctoris pugnet manifeste cum nota ejusdem doctrina? Nam si hoc est, erit plane locus corruptus: nisi forte auctor sit stolidus, qualium auctoritas nulla penitus est. Denique non raro se prodit manus fallaria, ex male cohacrente contextu: apparet enim id, quod non cohaeret, esse insertum. Nam plerique falsatores sunt homunculi stupidi, ita, ut non videant, quid, & quam male glutinent. Haec & si quae alia signa corruptelelarum esse possunt, non pro hac tantum materia, sed & pro omnibus aliis apprime notanda sunt.
VII. Quinta similiter regula minime indiget probatione. Eadem autem signa, quibus corrupti textus deprehenduntur, valent, & quidem adhuc melius, ad spuria scripta deprehendenda,
VIII. Hactenus vero dicta tenent se ex parte ipsorum Auctorum: at sunt etiam ex parte nostra, quae in citandis Patribus requiruntur; ac maxime, ut examinemus, benene intellexerimus dictum Auctoris. Id fiet, si ipsius scopum, si orationis contextum observemus, & alias bonae interpretationis teneamus regulas.
IX. Ad extremum, & initio, & in medio, & in tota disputatione, sedere debet judex conscientia, & ad eam identidem provocari potest. Nam multi disputando, ubi jam vident vel sua vana esse, vel aliena valida argumenta, fateri tamen & cedere nolunt. Neque statim certe cedendum est, sed non nisi ideo non statim cedet vir ingenuus, ut sibi relinquat spatium adhuc diutius cogitandi, suaque & adversariorum documenta expendendi. At rabulae & scioli vanissimi longe alio ingenio sunt: illorum unicus scopus est, ne priores loqui desinant. Et putant omnes eos, qui disputationi intersunt, ita esse stupidos, ut nihil attendant ad dictorum sententias, sed penes illum collocent victoriam, qui magis strepit; quod quidem apud rudem plebem saepe feliciter obtinent. Talem vero hominum conscicntiam, ubi satis certis notis habere exploratam licuerit, consultius erit conticescere & sinere illos sua prurire scabie, quam sine spe mederi velle. Hoc vero monitum licet sit generalissimum, & ubique observandum, hic tamen praecipue locum habet; cum plerique pontificii vel unico alicujus Patris prolato dicto, nunquam sibi responderi posse putant, tametsi optime responsum sit, & ita tricarum nec finem nec modum inveniunt. His ita monitis instructi jam ad Patrum, quae nobis objiciuntur, dicta examinanda accedemus