On this page
Caput 14
Caput 14
Recensentur loca patrum orientalium, quae Latini vel latinizantes Graeci corruperunt
uod vehementer omnes desiderare debuerant, sed exspectarc nemo potuit, id felicissima opera, licet incredibili labore, cffecit ADAM TERNIKAV. Plurima Patram cum Orientalium tum Occidentalium dicta, quae Latinis favere, & nobis adversari videbantur, ostendit esse corrupta, & ita Papaeo Herculi non clavam, sed integram panopliam extorfit. Adverterant quidem hujusmodi corruptelas etiam olim priores passim scriptores, sed & numero non multas, & non ita clare deprehensas. At Ternibavi conatus fclicissimus ut est praeter spem nostram, ita contra opinionem Latinorum, qui donec hoc opus vidcant, nunquam tale quid posse fieri existimant. Porro non quceritur hic, quis istarum corruptelarum sit Auctor? Non unus certe eas omnes patravit, nec uno tempore: sed nunc Latini, nunc ipsis faventes Graeci (qualis erat Blemmidas, Beccus & alii) modo hunc modo illum Patrem, injecta larva, passim deformabant. Sed qui & quando hoc fecerint, nihil nostra interest, modo ostendamus plurima loca esse depravata. Prememus igitur Ternibavi vestigia, & quae ille copiose tractat, longas identidem auctorum orationes recitans, nos quantum fieri potest, brevissime, tantum libros, capita, vel paginas annotando exponemus. In scriptis igitur orientalium Patrum corruptelae istae sunt.
I. Sessione quinta synodi Florentinae (dum adhuc Ferrariae haereret) IVLIANVS Cardinalis protulit vetustum codicem oecumenicae synodi septimae, in quo symbolum constantinopolitanum cum additamento, Filioque, legebatur. Et ita omnes jam illius synodi latinae editiones legunt. Hinc & BELLARMINVS lib. II. de Christo. cap. 23. & alii Latini objiciunt nobis septimae synodi auctoritatem, tanquam quae symbolum cum additamento cantasset. Hanc vero pessimam esse corruptelam sequentibus ad oculum demonstratur. In omnibus editionibus illius synodi, textus graecus additamento carct: unde ergo habet Latinus, nam ex graeco est conversus? 2 Vir inter Latinos clarissimus PETRVS PITHOEVS habuit vetustissimum codicem septimae synodi latinum, ut olim convertit ex graeco ANASTASIVS Bibliothecarius, in quo symbolum sine additamento esse testatur, & fatetur codicem Ferrariae prolatum fuisse corruptum. 3) Editores etiam conciliorum Parisienses, duo Iesuitae LABBE& COSSARTIVS, tom. VII. colum. 554. juxta corrupta symboli in septima synodo verba, ita in margine annotarunt: in codice Ioliano manuscripto legitur: qui ex Patre procedit, omisso Filio. & A Omnes item codices graeci, quos secum Ferrariam attulerant Orientales, augmentum illud ignorarunt, sicuti & moderni ignorant omnes. 5) Quomodo autem LEo tertius additamentum symboli prohibere auderet? quomodo id ipsum faceret Ioannes VIII. si jam ita non pridem, oecumenica synodus recitasset, quam etiam comprobavit Adrianus Papa? Mirus stupor Bellarmini, aliorumque, quibus hoc dubium non subiit, cum tamen historiam optime norint: quodsi subiit, mira perfidia. 6 Synodus constantinopolitana, quae Photium restituit, testatur, in omnibus conciliis illibatum fuisse Sanctus symbolum; & procul dubio agebat de novo additamento. 7) Quomodo autem Patres illi septimae synodi, nulla prius facta quaestione, nulla sibimet ipsis exorta circa hoc dogma controversia, nihil moventes de symboli immutatione, nullam occasionem dicentes, quasi in extasin abrepti, cecinissent symbolum cum augmento? 8 Ipsi vero Patres illi accedendo ad symbolum recitandum, ajunt se nihil immutare, nihil addere, nihil detrabere, & hoc praccipue circa symbolum servare, actione VII. in termino synodi. 9) Postremo, quare nullus ex adversariis, jam inde ab initio exortae quaestionis, usque ad tempora synodi Florentinac hoc adduxit pro suo dogmate? speciosius utique argumentum non esset, quam dicere: ita oecumenica synodus cantavit. Cui hacc satis non sunt, ille sibi ipsi relinquendus est.
Quia vero adhuc Ferrariae Graeci responderunt, luliani codicem esse corruptum, conati sunt quidam ex Latinis defendere, sed tam frigide, ut referre pigeat. Iulianus ajebat habere se historicum, qui dicit, processionem Spiritus sancti a Filio in septimo concilio fuisse assertam; intelligit scilicet Martinum Polonum, sed Martinus iste plus quam quingentis annis post septimam synodum vixit; potuit ergo vel in codicem corruptum, vel in falsam aliquam historiam incidisse, vel forte respexit ad dictum Tarasii, qui in ea synodo dixit, Spiritum Sancti a Patre per Filium procedere: sed hic agitur de symbolo ibi recitato. Et fuit homo rudis Martinus iste, ut & tempus illud, & patria ferebat, & exempla inscitiae ejus habemus, ut, quod lustinum Philosophum & M. illum ipsum putavit Iustinum esse, qui Trogi Pompei historian in compendium redegit. Bellarminus illum stupidum vocat, lib. de Roman. Pontift ubi de loauna Papissa. BELLARMINVS vero ad objectam sibi corruptelam ait, non Latinos, sed Graecos consue visse libros corrumpere: miserrimus cavillator, quasi vero Latinorum nullus malus esle potuerit: at hoc nos de solo eorum Papa credimus. Sed hac de re infra cap. XVI. BARONIVS praeterea ad annum DCLXXX. aum. XXXII. tom. VIII. annal. citat Calecam Graecum latinizatum, qui ait in septima synodo dictum esse Spiritum sanctum procedere per Filium, & hoc a Caleca dici putat de symbolo ibi cantato: at ille respexit ad dictum Tarasii. Mentitur autem Baronius, dum ait Calecam sugilasse Graecos, quod illud: Filioque, ex symbolo septimae synodi eraserint. Nihil enim tale Calecas. Sed istae & si quae aliae sunt cavillatiunculae, a superius expositis rationibus, ut nix a sole, colliquescunt.
II. BECCVS, inter aurea opuscula theologica, edita ab Arcudio Romae anno 1630. pag. 104. objicit verba Leontii Caesareae Cappad. Episcopi, quasi ita dixerit in Nycaena prima synodo: reperitur Spiritus procedens a Patre, proprius vero Filii, & ex ipso emanans. At LLONTII illius verba apud GELASIVM Cyaicenum lib. II. actorum primae synodi, cap. XXII. ita se habent: procedens a Patre, proprius vero Filii: quod autem ab ipso nobis effundatur, clarissime in Evangelio docuit Dominus.
III. In Liturgia sancti MARCI Evangelistae tom. X. magnae Bibliothecae Patrum edit. Colon. haec exstant verba: Te rogamus generis humani amator bone, ut emittas ex alto sancto tuo, & ex incircumscriptis sinubus tuis ipsum Paracletum Spiritum veritatis, qui ubique adest, tibi consubstantialis, ex te Filioque procedens. At eadem Liturgia. tom. II. Bibliothecae graecorum Patrum, editae Parisiis anno 1624. pag. 37. verba ultima sic habet: ex te procedens, & nihil aliud. Et quomodo vel Latini, vel Graeci latinizantes verba ista Liturgiae non objecissent nobis, si cum augmento reperissent? non objecerunt certe Blemmidas, Beccus, Calecas, Bessarion, Gennadius personatus, qui etiam qualiacunque sollicite colligebant.
IV. Apud ARCVDITM in collectione sententiarum Sasanct Patrum haec objicit Beccus ex expositione fidei Sanctus Gregorii Thaum aturgi, quae ῦ κατα κέρoς πιςτις dicitur: existente quidem Patre ingenito, generato autem ex Patre Filio, Spiritu quoque ex substantia Patris & Filii aeterne emisso. At inter opera Thaumaturgi ab ipsis Latinis, Gerardo scilcet Vossio Parisiis 1621. edita, pag. I0I. ultima verba ita sonant: Ex substantia Patris per Filium. Latinus utique editor nunquam illud, ex substantia Patris & Filii, convertisset, per Filium, cum prior lectio magis faveat Latinis. Atque hoc secundo modo legit etiam CALECAS latinizatus. lib. I. tom. XIV. Bibliothecae Patrum Coloniensis: & tom. XXVI. p. 383. maxim. Biblioth. Patr. Lugdunens.
V. Libro vel oratione III. Athanasii contra Arianos multum ante medium, secundum latinam versionem, in editione Parisiensi anno 1608. p. 118. & annc 1581. pag. 155. & juxta alias quasdam, sic legitur: Non tria Principia, aut tres Patres introducimus, sicuti Marcionistae & Manichaei, cum non tres soles ad comparationem introducamus, sed unicum solem, ejusque splendorem, unicumque ex ambobus lumen. Ita & Bellarminus objicit lib. II. de Christo, cap. 25. & objiciendo triumphat. Sed idem dictum in graeco, juxta editionem Heidelbergensem Graecolatinam anno 1601. p. 262. & Graecolatinam Parisiensem anno 1627. pag. 467. ita ultima verba habet: καὶ εν τὸ ἐς κλίς ἐν τῦ ἀπαυγὰσματὶ φῦς, & unam ex sole in splendore lucem. Ita & Montfauconii editio operum Athanasii habet tom. I. p. 564.
VI. Legati Gregorii IX. Papae, qui in synodo Graecorum Nymphensi aderant, in sua definitionc, haec adduxerunt CXATHANASII expositione fidei: Spiritus Sanctus processio est Patris, omniaque portantis Filii, per quem implevit omnia. At in codice nostro editionis Commelinianae Tom. I. p. 396. ita legimus: τὸ δὲ ἅγιον πνεῦμα, ἐκπόρευμα ὂν τοῦ πατρὸς ἀεὶ ἐστὶν ἐν ταῖς χερσὶ τοῦ πέμποντος πατρὸς, καὶ τοῦ φέροντος υἱοῦ, δι᾽ οὗ ἐπλήρωσε τὰ πάντα. Spiritus Sanctus processio Patris, semper est in manibus patris, qui eum mittit, & in manibus Filii, qui eum gestat, per quem omnia replevit. Sic, inquam, & graece & latine: ita & reliquas editiones habere testatur Zernikaw.
VII. In libello de passione imaginis Christi, seu in sermone de miraculo Beryti edito, circa imaginem Christi, tom. II. operum Athanasii, c. 4. in edit. parisiens. an. 1608. Interpres haec habet: unus Spiritus sanctus, & ab utroque procedens. Hujus autem Historiae duo graeca sunt exemplaria, & in neutro fit mentio de processione Spiritus sancti, ne dum de processione ex utroque. Nota interim, Historiolam istam non essc Athanasii foetum, sed meram fabellam; ut nemo dubitat, qui utcunque in lectione Athanasii & in Theologia seria versatus est: & BELLARMINVS dubitat tom. I. controversiarum, lib. 7. c. 10. & merito eum dubitare ait FELCKMANNVS Coronaeus, in variis lectionibus, quae operibus Athanasii, in Commeliniana editione, annectuntur. Hoc tamen nihil prodest Latinis, qui ubique corrumpendi libidinem habuerunt.
VIII. Symbolum Athanasii Secundum omnes latinas versiones ita sonat: Spiritus sanctus a Patre & a Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Et hinc ubique Latini pro suo dogmate, dictum hoc, tanquam ab Athanasio profectum, nobis objiciunt. At haec corruptela est manifesta. 1 Quia omnes editiones graecae in textu illud: Filioque, non habent. 2 Praeter quod vero id asscrit Adam Ternibav, citans aliquot editiones, & praeter quod Commeliniana editio, quae penes nos est, augmentum hoc non habet, testatur etiam MARCVS ANTONIVS de Domj. nis, ipse Latinus, & Latinorum doctissimus, reliquas omnes editiones graecas illud non habere. lib. VII. de Ecclesiast. Repub. cap. X. num. 124. 3) IACOBVS denique de Vitriaco, Latinus Episcopus Acconensis, disputans contra Graccos, testatur a suis τὸ Filioque symbolo Athanasii esse additum, in Historia Hierosolymitana, cap. 74. tom. 1 Historiae Orientalis Hannoviae editae, an. 1611. pag. 1090. 4) Patet vero corrumpendi libido magis, quod in ultima Parisiensi conciliorum editione, tom. I. sub principium, insertum Athanasii symbolum etiam in Graeco textu habet, Filioque: CICHOVIVS tamen toties memoratus Iesuita Polonicus, cum haec vel nescivit, vel nescire voluit, egregium commentum insuper addit: Graccos, ait, Florentiae, cum ad tam clarum Athanasii testimonium non possent respondere, dixisse, (Athanasium ebrium ita scripsisse. Si vero sobrius erat, cum haec scribebat iste Polonus, incredibili sane cum impudentia mentitus est: nihil enim tale in illo concilio, & graece, & latine edito, reperiri potest. Sed ille nebuloni, qui sub nomine Gennadii pro quinque Florentinis capitulis scripsit, aures praebuit. Si ergo voluit, hoc suo nugamento aliquid proficere, prius a nobis impetrare debuit, ut & nos scurrae illi tam facile crederemus.
IX. IHOMASAQVINAS in opusculo contra Graecos. cap. 32. pag. 21. ostensurus, quod Patres doccant Filium auctorem esse Spiritus sancti, citat ex Athanasii epistola ad Serapionem haec: Apostolus, quae in eo operatur Spiritus & efficit, Filio Auctori ejus tribuit, sicut & Filius, quae ipse facit opera, suo Auctori Deo Patri attribuit. Haec vero ita leguntur tom. I. operum Athanasii p. 360. editionis Commel: Quemadmodum Filius opera, quae faciebat, Patrem dicebat facere, ita quae in virtute Spiritus operatus est Paulus, dixit Christi opera esse. Haec ita se habent & in editione Parisiensi ann. 1698. a Montfauconio adornata tom. I. part. II. p. 668.
X. Eodem libro pag. 22. THOMAS haec adducit ex Athanasii epistola ad Serapionem: cundem ordinem & eandem naturam habet Spiritus ad me Filium, ut sit Deus de Deo, quem ordinem & quam naturam habeo ego ad Patrem, ut sim Deus de Deo. At loco citato apud Athanasium p. 669. ita Iegitur: cum eundem ordinem eamdemque naturam babeat Spiritus erga Filium, qualem Filius eroa Patrem, qua, quaeso, ratione is, qui Spiritum Sanctum rem creatam esse contendit, non idem necessario de Filio sentiet? Non est igitur illud bis repetitum: Deus de Deo, ne semel quidem. Eundem autem ordinem & naturam Spiritui sancto esse ad Filium, quem habet Filius ad Patrem, est ita esse Deum Spiritum Sanctus aequalem Filio, sicuti Filius aequalis Patri; haec enim mens est Athanasii, ut suo loco patebit.
XI. Ibidem THOMASp. 24. ex eadem epistola haec citat: haereticum hominem post primam & secundam correctionem devita. Etiamsi quos videris cum Helia volantes per aera, & cum Petro & Moyse sicco pede calcantes maria, nisi Spiritum Sanct profiteantur Deum, essentialiter ex Deo Filio existentem, sicut & Filium naturaliter Deum genitum, aeter naliter ex Deo Patre existentem, ut nos profitemur, eos non recipias. Sed horum verborum nulla vestigia reperies in illa epistola Athanasii. Citat tamen & BRLLARMINVS lib. II. de Christo, cap. 28 & vASOVEL disputatione 146. in primam partem Thomae, cap. V. & PAXILLVS Dominicanus in epistola refutatoria Graecorum. Sed illi citanti Thomae crediderunt, cui nihil non credunt.
XII. THOMAS item eodem libro p. 19. probaturus ex Patribus, quod Spiritus Sancts sit Persona de personis Patris &Filii, haec ex Athanasii sermone Niceni concilii citat: damnat mater Ecclesia hic congregata adinventores hujus haereseos, scilicet Arianorum, & Spiritum Sanctu increatum, Deum verum, hypostasin de Patris & Filii bypostasibus, eisdem coessentialem confitetur. XIII. Ex eodem sermone ibidem p. 20. haec laudat idem Thomas: ut credat mundus (Filius loquens introducitur) a me essentialiter Spiritum Paracletum & aeternaliter Spiratum. Ecce & egregium verbum, spiratum, quod nunc scholas continuo personat. XIV. Ibidem idem ex codemAthanasii sermone: de essentia ipsius verbi adoramus Spiramen, Spiritum coaeternaliter Spiratum Deum. XV. Rursus haec ibidem p. 20. citat, tanquam ex memorata Epistola ad Serapionem: Filius natus a Patre, in se Patris naturam tenens, equidem nomen non Paternitatis, sed communicabilitatis cum naturae ordine servavit, ut ex se, sua essentia, non Filium gignitive, sed Spiritum sibi per omnia aequolem Deum & coaeternum spiraret. XVI. Iterum p. 16. ex eadem Epistola: de sua propria essentia Spiritum Sancti existentem Deum, de se essentialiter suis Apostolis & suae sponsae Ecclesiae demonstrando Christus affirmavit sic dicens: de meo accipiet, id est, de mea essentia habet, ut sit Deus, sic a me habet esse & loqui. XVII. Citat & haec ex eadem Epistola: Filius ait, ille, scilicet Spiritus Sanctu me clarificabit, id est, in se meam, ut habet a me, Deitatem, me gloriosum Deum demonstrabit, sicut & ego glorifico Patrem meum, sicut in me ab ipso ejus habeo Deitatem. XVIII. Probaturus autem, quod Patres doceant, Filium deoriginare Spiritum Sanctum haec adducit ex Athanasii sermone Nicaeni concilii: Quod ipse Filius ex se naturaliter & coessentialiter, ut est Deus, deoriginat spirando Spiritum. XIX. Ibidem haec ex Epistola ad Serapionem: quod Filius in Spiritu a se deoriginato naturaliter operatur, tanquam in sua & propria virtute. XX. Ibidem rursus p. 18. ex Epistola ad Serapionem: Christus de suo Spiritu dixit, non loquetur a se ipso, sed quaecunque audiet, loquetur, id est, non est, ut sit inprincipiatus Spiritus, quod est solius Patris, sed maxime & proprie est ab ipso Filio, a quo & accipit, ut sit Deus essentialiter, ab eo etiam audit, quae & loquitur. XXI. Et tandem hoc vendit nobis Thomas ex Epistola ad Serapionem: Filius a Patre genitus, de sua immensa essentia, non extra se, sed intra se, immensum Deum spirat Spiritum Sanctum. Haec undecim loca, incipiendo ab undecimo, in scriptis Athanasii non sunt; nec potuerunt ab Athanasio proficisci, cum stylum oleant novorum scholasticorum & barbaram loquendi habeant formulam, & insolenter dicta scripturae explicent, & cum ipso palam Athanasio pugnent; multisque aliis observationibus idem ostendi posset: sufficit tamen, quod ista non scripta, non impressa, non graece, non latine lreperiantur; ut plane mirum sit, qua ratione vel decipiebatur, vel decipiebat Thomas. Diceres, fuisse ipsi tam vitiosum codicem? neque enim aliam excusationem fingi posse video: at quare in tam gravi negotio non consuluit codices alios? Res ipsa postulabat, ut tam amplus thesaurus, qualem nobis jactavit Thomas, esset certus, ne vane Latini laetarentur. Ergo erant adeundi alii, & secum conferendi codices: & pracsto erant, & ei patebant locupletes Bibliothecae. Sed etsi erat codex aliquis ita corruptus, quo, quaeso, abiit? Num cum Thoma sepultus est? Cur enim nulla exstat editio ei conformi.? Cur deinde Thomas alios etiam Patres ibidem citat falsissime? Num fatum Thomae erat non alios, nisi corruptos legere codices? Nimirum Doctor Angelicus potuit legere, quae scripta non sunt.
XXII. Sed adhuc nos penes Athanasium tenent Latini. Ante octo saecula, & quod excurrit, scripsit adversus Graecos, in hac materia, Latinus Monachus RATRAMNVS Corbejensis. Is lib. III. cap. 6. haec citat ex Athanasii libro de propriis personis & de unito nomine Deitatis: Alius est in Persona Spiritus hic principalis Paracletus a Patre & Filio, qui in Pentecoste in Apostolos effusus est, quia vere ab unita Divinitate Patris & Filii procedit. At nunc verba ista Athanasii in operibus ejus per Latinos ipsos editis ita leguntur: Alter est in persona Spiritus hic principalis Paraclitus a Patre & Filio, qui in Apostolos in Pentecoste egfusus est & ideo haec sigillatim dicta memento. Et ita legit etiam AENEAS Episcopus Parisicnsis, qui eodem tempore cum Ratramno scripsit contra Graecos, tomo 7. citati spicilegii p. 13.
XXIII. In eadem oratione, seu libro Athanasii, haec legebant oratores Aquisgranenses anno 3oo. Romam missi in suo libello de processione Spiritus sancti: Credo Filium in Patre, & Patrem in Filio, Spiritum quoque Paracletum, qui a Patre procedit, & Patris esse & Filii, quia & a Filio procedit, sicut in Evangelio scriptum est, quod per insufflationem suam dederit Apostolis Spiritum sanctum, dicens: accipite Spiritum sanctum. Ita legit &PETRVS DAMIANIoratione de fide Catholica. cap. 10. tom. 3. operum, pag. 9. & opusculo de processione Spiritus Sanctus tom. III. p. 288. Inter opera vcro Athanasii editionis Parisiensis anno 1677. pag 576. verba eadem ita legit Ternihav: Ego credo Filium in Patre, & Patrem in Filio, Spiritum quoque paracletum, qui procedit a Patre & Filio, esse & Patris, quia & a Filio procedit. Mala prior lectio, sed haec altera pejor; ibi erat: Spiritum sanctum esse & Patris, & Filii, quia & a Filio procedit: hic autem loco istorum: procedit a Patre & Filio. Quid vero ultro asinus iste gannit: esse & Patris, quia & a Filio procedit. In nostra autem, qua utimur, editione Commeliana, in dicto libro Athanasii, nec prior nec posterior lectio occurrit, sed prorsus nihil istorum est. Omnes istae tres, tam variae editiones commendant indolem Latinorum. Obiter autem notandum est, dictum librum, & reliquos, qui ipsum sequuntur, septem, & inscribuntur sub nomine Athanasii ad Theophilum, non esse verum opus Athanasii, quod patet ex stylo misero, insipido, frigido, & plane rudi ac puerili: unde neque Graece reperiuntur.
XXIV. DIDVMI Alexandrini opera exstant, & imprimuntur una cum operibus Hieronymi tom. vI. secundum plures ergo Hieronymi editiones ita Didymus lib. II. de Spiritu sancto docere legitur: Debinc in consequentibus de spiritu veritatis, qui a Patre mittatur, & sit paracletus, Salvator, qui & veritas, ait: non enim loquetur a semetipso, hoc est, non sine me & sine meo & Patris arbitrio, quia inseparabilis a mea & Patris est voluntate. Quia non ex se est, sed ex Patre & me est, hoc enim ipsum, quod subsistit, & loquitur, a Patre & me illi est. Ego veritatem loquor, id est, inspiro, quae loquitur, siquidem Spiritus veritatis est. Verum editi sunt iidem libri Didymi seorsim, una cum Athanasii, & Cassiodori, aliorumque quibusdam operibus, anno 1500. Parisiis, ubi in adducto textu non sunt ista: quia non ex se est, sedex patre & me est. Et pro eo, quod prior legebat editio: hoc enim ipsum, quod subsistit, & loquitur, a Patre & me illi est, posterior habet: hoc enim ipsum quod subsistit & loquitur, ego loquor. RATRAMNVS ctiam ille, jam antea a nobis memoratus monachus cum locum hunc ex Didymo citat pro suo dogmate, varie eum torquet & vexat, more rabularum, ut inde suam opinionem statuminet, nec tamen hoc adducit: ex patre & me est. At hoc nequaquam omisisset, si ita legisset. Tractat haec Ratramnus in opusculo suo contra Graecos edito, libr. II. cap. V. p. 47. quod memoravimus supra sub numero XXII.
XXV. Apud eundem DIDVMVM in operibus Hieronymi loco citato haec leguntur: Loqui ergo Patrem & audire Filium, vel e contra, Filio loquente audire Patrem, ejusdem naturae in Patre & Filio, consensusque significatio est. Spiritus quoque Sanctus, qui est Spiritus veritatis, spiritusque sapientiae, non potest, Filio loquente, audire, quae nescit; cum hoc ipsum sit, quod profertur a Filio, id est, procedens a veritate, Consolator manans de Consolatore, Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens. At in alia editione supra modo laudata, ultima ista desunt: id est, procedens a veritate &c. Et pariter memoratus RATRAMNVS textum hunc ad sese detorquens, eorum non meminit, nunquam certe omisfurus, si legisset. IOANNES etiam Florentinus Disputator collatione XXII. concil. Floren. ab Horatio Iustiniano Latine editi, dum ex verbis illis Didymi elicere, quod suum est, laborat, non urget illa: id est, procedens a veritate, consolator manans de consolatore, Deus de Deo Spiritus veritatis procedens. Et cur laboraret in formanda consequentia, si clarissima verba habuisset? Denique ipse Didymi contextus corruptelam arguit. Nam loqui Patrem & audire Filium, & vicissim, exposuit de consensu atque unitate naturae; cur ergo jam, loqui Filium & audire Spiritum sanctum, de unius ex altero processione exposuisset?
XXVI. Rursus apud eundem DIDYMVM, penes opera Hieronymi, lib. I. de Spiritu sancto n. 13. ista loguntur: Impiissime quidam inter omnia connumerant Spiritum sanctum: dicentes in eo, quod omnia a Deo per verbum facta sunt, etiam significari Spiritus sancti focturam; neque enim unum ex omnibus, sed altud extra omnia per substantiam ex utroque demonstratus est Spiritus sanctus. At laudata Par :siensis editio, non ex utroque, sed ex utraque legit. Quid vero sibi hoc vclit, patet ex antecedentibus: probat enim ibi Didymus, Spiritum sanctum non esse ex numero substantiae corporeae, neque ex numero substantiae incorporeae creatum; ex quo ostendit, esse illum increatum, ac subdit: impiissime quidam & cet. & dicit demonstratum esse Spiritum sanctum per substantiam ex utraque, hoc est, tam corporea, quam incorporea, esse illum extra omnia illa, quae creata sunt, Hoc etiam clare patet ex sequentibus, ut legere tantum verba ejus, non explicare, sit opus.
XXVII. Plerique adversarii sic volunt BASILIVM scripsisse lib. III. contra Funomium, sub initium: Cur necesse est, si dignitate & ordine terrius est Spiritus, natur a quoque ipsum tertium esse? Dignitate namque secundum a Filio esse, ab ipso habentem esse, atque ab ipso accipientem, & annunciantem nobis, & omnino ab illa causa dependentem, pietatis ratio tradit. Natura vero tertium, uti neque ex scriptura didicimus, neque ex praedictis colligere est. Hunc locum Batilii ita producebat Ioannes Provincialis, in Concilio Florentino. Respondit autem Marcus Ephesius, esse corruptum, & genuinum ita se habere: dignitate enim posteriorem esse Filio, forte tradit pietatis sermo. Ubi non sunt illa: ab ipso babentem esse, atque ab ipso accipientem, & annunciantem nobis, & omnino ab illa caussa dependentem. Deinde non simpliciter pronunciatur Spiritus sanctus, dignitate a Filio secundus vel posterior, sed additur particula Forte. Inde loannes Rabula tricas infinit as exorsus est; & hic ille Basilii locus est, de cujus sinceritate fere integro anno florentiae disputatum est, furente stolidissimo Ioanne, & Episcopis ad haec stupentibus. MARCVS tamen Ephesius sufficienter & optime rem suam defendit, & ad tricas rabulae respondit. Et nuper ADAM TERNIKAN in hoc ipso copiosissime, sed simul felicissime impendit suam operam; a pagina enim operis sui 341. usque ad paginam 371. de hoc disputat, nosque nuperrime, Deo juvante, in examinc Concilii Florentini, vestigiis Ioannis insistentes, raucos ejus clamores, stuporis & summae stoliditatis coarguimus. Neque me quisquam (uisi gloriaretur protervia) ad tam molestas audiendas nugas, ullis boletis, ullis ostreis pellexisset; neque credo passuros fuisse tam longam, tamque ineptam concionem Graecos, nisi eos suus Imperator Ioannes, & Imperatorem adegisset Turca Amurates. Si quis ergo cupiat, adeat, si vacat, cum nostrum, tum Ternibavi tractatum; & sufficiet vel Marci Ephesii disputatio. Nos vero hic pro instanti officio, breviter, sed quantum tamen satis est.
Primum igitur Latini jam ipsi in pluribus editionibus ita impresserunt, sicut volebat Ephefius. Sic habet editio graeca Basilii Venetiis Anno 1535. fol. 87. & graeca Basiliensis, anno 1551. & Theodori Bezae, prout seorsim ab ipso libri contra Eunomium sunt editi anno 1570. apud H. Stephanum, & Graecolatina Parisiensis, anno 1618. tom. 2. pag. 78. & Latina Basileensis anno 1552. & alia Basileensis latina anno 1565. & latina Parisiensis an. 1566. Denique ita se habere manuscriptum codicem in Bibliotheca Regis Galliarum testatur Fronto Ducaeus Iesuita, in notis ad Basilium, editionis Parisiensis, anno 1618. Quid ergo, nonne vel unum hoc susficit? Num omnes codices, ex quibus istae editiones formabantur, jam demum tempore Florentinae synodi, a Graecis ad Latinos transierunt? Quod si ista varietas antiquior est, alterutram necesse est lectionem corruptam fuisse pridem jam antea. Supererat ergo probandum, quaenam esset corrupta; probavit optime Marcus Ephesius Latinam corruptam esse, nec Ioannes defendere potuit.
Deinde, secundum utramque lectionem, Ioannis scilicet & Ephesii ita Basilius refert Eunomii sententiam: Ait se a sanctis didicisse, ordine & dignitate tertium esse spiritum. a se vero ipso credidisse, natura quoque ipsum tertium esse. Ad haec autem respondet ibidem Basilius, secundum utramque item lectionem, ita: qui vero illi sancti sint, & in quibus sermonibus eam doctrinam tradiderint, non potest dicere. Negat igitur Basilius doctrinam hanc a sanctis profectam esse. Quomodo igitur in Ioannis codice eamdem infra affirmat verbis disertissimis? Nam ita sibi palam contradicit. Falsus itaque Ioannis codex fuit. At in codice Ephesii optime sibi Basilius constat, dum ait: dignitate namque ipsum secundum esse a Filio, pietatis sermo fortasse tradit. Ubi non plane hoc concedit, sed sub dubitationis particula, loς, fortasse. Et illud ipsum repetens infra, adhibet aliam particulam permissivam: ut illud concedamus. Duo scilicet Basilius praestat in sua responsio ne: primo negat Eunomii antecedens, nempe Spiritum sanctum, secundum sanctorum doctrinam, tertium esse dignitate, ut jam vidimus. Secundo, permisso antecedente (quod frequentissime fit in disputando) negat consequentiam, negat inde sequi Spiritum sanctum esse etiam natura tertium; id quod ostendit aliquot instantiis, Angelorum scilicet & stellarum, in quibus diversa dignitas non infert diversitatem naturarum. Rursus illud, fortasse, ideo posuit Basilius, quia Eunomius pro sua illa sententia adducebat verba Christi: Euntes docete, baptizantes in nomine Patris & Filii & Spiritus Sanct Ubi scilicet Spiritus tertio loco ponitur. Dicit ergo Basilius (usitatissima in obstinatos Ironia) fortasse pietatis sermo tradit, spiritum esse a Filio secundum; acsi dixisset: male ex verbis Christi colligitur, Spiritum sanctum esse a Filio dignitate secundum; sed interim boc concedamus. Et ista satis sunt ad demonstrandam corruptelam, imo etiam ad rejicienda omnia, quae cum stolidus ille Ioannes, tum post ipsum alii pro defendendo suo codice effutierunt, ut sponte patebit bene consideranti. Nos cum illa alias ex professo discussimus, amplius hic immorari nec possumus, nec debemus
XXVIII. Nuperus Iesuita THEOPHILVS RVTKA lib. de processione Spiritus Sancti cap. II. citat ex Epistola Basilii (sed eam ille putavit esse Nysseni) quae inscribitur: de differentia essentiae & hypostaseos, haec verba: Et quia Christi Spiritus est, & ex eo est, ut inquit Apostolus. At inter opera Nysseni editionis Parisiensis anno 1615. tom. II. p. 464. verba ista ita leguntur: καὶ ἐπειδὴ τοῦ χριστοῦ ἐστὶ το πνεῦμα, καὶ ἐκ τοῦ θεοῦ, καθῶς φησιν ὁ ἀπόστολος, quia Christi Spiritus est, & ex Deo est, ut inquit Apostolus. Praeterea in operibus ipsius Basilii juxta omnes editiones, tam in Graeco, quam in Latino textu, similiter in memorata Epistola legitur & ex Deo est. Denique ubi scripsit Apostolus Spiritum sanctum esse ex Christo? Quomodo ergo Basilius ex Apostolo citasset, quod Apostolus nusquam scripsit? Num ita Doctor ille versabatur in scriptura, sicuti Iesuitae? scribit autem Apostolus, Spiritum Sanctum ex Deo esse. 1. Cor. II. 12. Et illum locum citavit Basilius. Sed & aliter eadem verba Basilii corrupta reperiuntur in editione Parisiensi operum Basilii Graecolatina, anno 1638. tom. III. pag. 66. in hunc modum: Et quia ex Christo Spiritus, & teste Paulo ex Deo est. Ubi integra verba ultima quidem servata sunt, sed priora in textu Latino depravata: nam ibidem Graecus textus habet: καὶ ἐπειδὴ τοῦ χριστοῦ ἐστὶ τὸ πνεῦμα. Et quia Christi Spiritus est.
XXIX. BECCVS in congerie sententiarum de processione Spiritus Sancti & haec citat ex libro Gregorii Nysseni, qui inscribitur: Quod non sint tres Dii: Eam, quac circa caussam & caussatum differentia est, non negamus, per quod solum alterum ab altero discerni deprehendimus, nimirum eo, quodcredimus aliud quidem caussam, aliud vero ex caussa, & ex eo, quod ex caussa est. Rursus aliam differentiam consideramus &c. Ubi ita verba posita esse vides, ut sonent Latinum dogma. Nam per caussam Pater intelligitur, per illud vero, quod est ex caussa, Filius, & ex illo tamen, quod ex caussa est, nimirum ex Filio, asseritur tertium quid esse, nempe Spiritus Sanctu Sic citat & Bellarminus lib. II. de Christo, cap. 25. Corruptela autem & perfidia est in solo male injecto puncto, quod ante vocem, Rursus, ponitur. Nam ita legendus est textus: credimus aliud quidem esse caussam, aliud vero ex caussa. Hic punctum inseritur: post quod alia succedit propositio haec: & ejus, quod ex caussa est, rursus aliam differentiam consideramus: aliud enim proxime ex primo &c. Ita legendum esse patet, tum ex consequentibus: nam postquam distinxit aliud in Deo esse caussam, aliud ex caussa; illius quod ex caussa est, hoc est, Filii & Spiritus Sanctus incipit differentiam considerare: tum etiam ex particula distinctiva δὲ, quae idem valet ac latina, autem. Quae enim erit sententia: aliud esse caussam, aliud ex caussa, ejus autem quod ex caussa est? certe nulla. Denique ita legunt alii, licet nobis adversarii auctores: HVGO ETHERIANIVS. Lib. 3. cap. 13. pag. 408. tom. 12. Bibliot. PP. Colon. CALECAS Graecus Latinizans lib. 1. pag. 261. Bibliot. Col. Tom. 14. Editio item operum Nysseni Graecolatina Parisiensis, anno 1615. tom. II. pag. 459. ubi graece ita habetur: την κατὰ τὸ ἅιτὶον καὶ ἀιτιατὸν διαφορὰν εκ ἀργούμεθα, ἐν ῷ μονῳ διαxρὶνεοθαι τὸ ἔτερον τοῦ ἐτέρε καταλαμβὰνομεν, τῶ τὸ μὲν ἅιτιον πιστέυειν ἐιναὶ, τὸ δὲ ἐκ τοῦ ἀιτὶς. Kαὶ τοῦ ἐξ ἀιτὶας ὅντος, παλιν ἅλλην διαφορὰν ἐννοοῦμεν. Eam, quae circa caussam & caussatum consideratur, differentiam non negamus, per quod solum discerni alterum ab altero deprehendimus, nimirum eo, quod credimus aliud quidem caussam esse, aliud vero ex caussa: & ejus, quod ex caussa est, rursus aliam differentiam consideramus.
XXX. BECCVS pag. 141. & CALECAS locis citatis, haec ex Nysseni homil. III. in orationem dominicam laudant: Spiritus Sanctus & ex Patre dicitur, & ex Filio esse testimonium habet. Sed corruptelam deprehendit sagax lector vel ex ipsa textus consideratione. Nam 1) illud testimonium, quod hic haberi dicit, infra nominatim adducit, verba scilicet illa Apostoli: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Ergo scripserat Nyssenus: Spiritus Sanctus ex Patre dicitur & Filii esse testimonium habet. Loquitur enim insistens verbis scripturae. Deinde ibidem infra comparationem facit Christi & Spiritus Sanctum & ait: igitur Spiritus ex Deo cum sit, etiam Christi Spiritus est: at vero Filius cx Deo cum sit, non item & Spiritus Sanctu aut est aut dicitur. Si vero supra dixisset, Spiritum ex Filio esse, utique hic pronunciasset, Spiritum ex Deo & Christo, Filium vero ex Deo quidem, sed non ex Spiritu sancto esse. Observavit hoc ita & Iesuita PETAVIVS lib. 7. de Trinitate cap. 3. num. 14. fateturque locum esse corruptum.
XXXI. In SLVERI Patriarchae Alexandrini Rituali Syrorum legitur symbolum Constantinopol. cum additamento, Filioque, ut habet Bibliotheca PP. colon. tom. 7. pag. 530. & aliae editiones. At quomodo jam saeculo VII. auctum esse potuit symbolum apud Syros, cum apud ipsos Latinos nondum auctum fuit, nisi jam demum post octavum elapsum saeculum. Quod augmentum temporibus Photii primum in oriente auditum est, & coacta synodo damnatum, ut testatur historia.
XXXII. In Liturgia Aethiopica, Romae Aethiopice, Parisiis vero Latine edita, tom. 6. Bibl. PP. de la Bigne, anno 1575. legitur symbolum constantinopolitanum cum additamento. Sed Latinos ita corrupisse fatetur ex Lutheranis linguarum orientalium peritissimus IOBVS LVDOLPHVS Saxo, qui in notis ad confessionem Claudii Regis Aethiopum, simul cum ejus Lexico Aethiopico, & Grammatica editam Londini in Anglia, anno 1661. expresse ostendit, verba illa Aethiopica, quae loco vocum, Filioque, in symbolo Aethiopice edito Romae, in dicta Liturgia, ne quidem respondere suetae Aethitopum loquendi consuetudini, ubi vellent haec verba efferre, ex Patre Filioque.
XXXIII. IOANNIS DAMASCENI (seu cujuscunque alius) historia de Barlaam & Ioasaph ita legit cap. 19. secundum editionem Basileensem. anno 1575. & quasdam alias: Et unum scias Spiritum Sanctum ex Patre Filioque procedentem &c. Sic citat & Antonius Possevinus Iesuita, tom. II. apparatus sui sacri. Quae est impudens corruptela. Quomodo enim Damascenus, si ipse hujus scripti auctor est, ita dicere potuit, qui expresse pronuntiat, Spiritum sanctum ex Filio esse non dicimus, scientibus, nec diffitentibus id ipsum Latinis? Deinde IACORVS BILLIVS in editione sua Parisiensi, anno 1577. cum potius antiqua manuscripta, quam exstantes editiones consuluisset, illud Filioque non impressit. Et habemus nobiles confitentes: BELLARMINVS lib. de scriptoribus Eccles. & LEOALLATIVS lib. II. consensus Eccles. cap. 2. num. VIII. corruptum Damasceni locum fatentur. Verba sunt Bellarmini: Quodtandem illud, ex Pilio, additum sit ab aliquo, verum est, idque interpretatione Billii, & manuscriptis codicibus, qui illud non habent, palam fit. Quam ergo ridiculus est PETRVS SKARGA Polonicus Iesuita, qui in annotationibus suis ad vitam Damasceni, in vitis Sanctorum polonice a se editis, ait Damascenum non bene prius de processione Spiritus Sancti ex Filio sensisse, postea tamen sese emendasse, & hoc probat ex corrupto isto Damasceni loco.
XXXIV. In CYRILLI ALEXANDRINI lib. 13. Thesaurorum c. 2. secundum editiones Latinas operum ejus haec habentur: Filium quidem Dei ex ipso & in ipso Patre naturaliter esse intelligimus: ex Filio autem naturaliter ac essentialiter Spiritum sanctum, sicuti ex Patre provenire credimus. At in editione Graecolatina Parisiensi anno 1638. operum Sancti Cyrilli, in Thesauri assertione 34. tom. 5. parte 1. pag. 340. tam in Graeco, quam in Latino textu ita illa leguntur: Sermonem Dei ex ipso, & in ipso naturaliter coaptatum, ut ita dicam, atque emanantem existimemus ἐν δὲ τῷ υἱῷ φυσικῶς τε καὶ οὐσιωδῶς διῆκον παρὰ πατρὸς τὸ πνεῦμα. & in Filio naturaliter atque essentialiter procedentem ex Patre Spiritum.
XXXV. Ejusdem CYRILLI lib. XI. in Ioannem secundum alias editiones legitur: Spiritus Sanctus ex ipsa quidem substantia Dei Patris prodiens, profusus autem ad Sanctos per consubstantiale verbum, a quo est secundum emissionem adesse & subsistere, manetque in ipso, & est semper conjunctim simul ac divisim. In editione autem citata Graecolatina cap. X. p. 987. in utroque textu ita est: ἐς ἀυris μἐν προκῦπτον τῦς ουσὶας τοῦ θεοῦ καὶ πατοος, χεὸμενον δὲ τοῖς ἐλεῦν ἀςlοις διὰ λογου τοῦ ὁμοεσὶου, καὶ ἐς ἀντοῦ πεοmνοτος, κατ ἐκφανσιν δκλονοτὶ την ἐις τὸ ἐιναὶ καθ ἐαυτὸν καὶ ἐν ἀυτὸ μἐνοντος τε καὶ vνros αei, προσεχῶς τε αμα καὶ οιταὶ μeμερισμέv0ς. Spiritus Sanctus ex ipsa quidem substantia Patris procedit: in eos autem effusus, qui ejus accipiendi digni sunt, per verbum consubstantiale, & quod ex ipso effulget ratione expressionis videlicet, qua per se subsistit, & in ipso manet, ac semper est conjunctim simul, atque, ut ita dicam, divisim.
XXXVI. Libro de recta side ad Reginas, secundum editiones latinas operum Cyrilli haec habentur: Procedit autem ab ambobus & vivificans Spiritus. At secundum Graecum textum parte prima actorum Concilii oecumenici tertii sic eadem leguntur: ποοεισὶ δὲ δὶ ἀμφοῖν καὶ τὸ πνεῦμα τὸ (ωοποιοῦν, Exit autem per ambos & vivificans Spiritus; scilicet ad extra, ut ex contextu ibidem patet.
XXXVII. THEOPHILVS RVTKA Iaudat Sanct Iustini M. verba de recta fidei confessione, haec: Deus Pater Filium ex essentia sua genuit, & ex illo ipso Spiritum sanctum emisit. Sed corrupte: nam genuina Iustini verba sunt: ἐπὰὲ χὰο ἐκ τὸς ἐὶκεὶας ἐυσὶας ὁ πατὶρ τὸν υἱον ἀπεγἐνnσεν, ἐκ δὲ τῦς ἀυτὶς τὸ πνεῦμα ποonγανεν; nam cum ex propria essentia Pater Filium genuerit, & ex eadem Spiritum produxerit. cet.
XXXVIII. Idem Iesuita citat ex Leone sapiente imperatore haec: Iousi dixit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, Creator tuus, Lumen de Lumine, Perbum de Patre, ex quibus Spiritus Sanctu procedit. Sed locus est ab interprete corruptus: nam in Graeco legitur, ex quo non ex quibus. An vero ita scripsisset Leo, qui Latinos pro hoc ipso dogmate scriptis oppugnavit?
XXXIX. Apud NICETAM CHONIATEM in thesauro orthodoxae fidei lib. 2. cap. 36. prout Parisiis anno 1561. interprete Morello excusus est, haec leges: Filium & Spiritum sanctum caussa carere nequaquam dicimus: illum vero ex Patre atque Filium Patris, hunc vero ex Patre quoque & Filio & Patris Spiritum nominamus. Fuit vero coeca haec falsatoris impudentia. Nam ibidem Nicetas mox subjicit: Spiritum vero ex Filio non item, sed Spiritum Filii nominamus. Mirum, qui haec non vidit nebulo, neque immutavit. Hinc corruptelam istam fatetur & reprehendit & Leo Allatius lib. II. consensus eccles. cap. 2. num. 8. & quidni? scriptor enim iste floruit post factum schisma, & Latinis adversarius fuit, eorumque crudelitatem egregie descripsit, & ipse ctiam perpessus est.
XL. Apud eundem NICETAM eodem lib. cap. in eadem editione impressum est: Solus Spiritus Sanctus procedit ex Patris & Filii essentia, scilicet, qui diserte negat Spiritum procedere ex Filio, diserte hoc ipsum affirmat. Unde & haec corrupta esse fatetur ALLATIVS loco citato.
XLI. In jure Graeco Romano cura MAROVARoi PREHERI edito tom. I. lib. 8. haec tam graece quam Latine referuntur ex Constantini Harmenopoli libro de fide orthodoxa: &in Spiritum Sanctu coaeternum ex Deo & Patre & Filio procedentem, Lumen & ipsum, Deumque verum, & Patri & Filio coaeternum, & substantialem. At in appendice Bibliothecae Patrum de la Bigne Parisiis anno 1579. edita, columna 1881. in eodem libro & loco Harmenopuli τὸ Filioque deest. LEO item Allatius ait Harmenopulum fuisse ex numero Graecorum, qui Latinum hoc dogma oppugnarunt; atque adeo verba haec ejus corrupta esse clamat lib. 2. consen. Eccl. cap. 2. num. VIII. & addit: Sic anno 1528. Basileae in officina Petri Pernae, tum in Graeco tum in Latino textu, tantummodo ex Patre editum est.
XLII. Et ne quid ad summam impudentiam deesset, in epistola Photii ad Michaelem Bulgarorum Regem, symbolum Constantinopolitanum augmento suo ornarunt, quasi ita confiteretur Photius, tom. V. antiquarum lectionum Canisii, parte 1. editionis Ingolstadiensis anno 1604. pag. 184. interprete Francisco Turriano Iesuita. Spectatum admissi risum teneatis amici PHOTIVM hoc nomine ipsi execrantur, nosque Photianos ob id ipsum vocitant; & tamen Photius ab ipsorum parte stat. Tanta iis libido depravandi vidit hoc ipse Canisius, & illud, Filioque, diverso charactere imprimi curavit, ut signum esset, augmentum illud non a Photio profectum, sed ab alio esse insertum.
XLIII. GENNADIVS Patriarcha Constantinopolitanus, prae ceteris auctoribus, mire a Latinis falsariis tortus & laceratus cst, ut illum dixeris in equuleo apud ipsos fuisse. Nam est ejus Dialogus impressus in variis editionibus, alibi proprio, alibi nomine alieno. Penes nos duplex editio reperitur, una sub proprio Gennadii nomine, in Bib liotheca Patrum de la Bigne anno 1576. tom. 6. pag. 870. altera inter opera Athanasii, sub Athanasii nomine, quae est Commeliniana. Mire: ergo dissidet hic Gennadius ab Gennadio illo; quae est egregia falsariorum opera. Multa hic alia, & alia illic: multa hic sunt, quae illic desunt, & vicissim. Novem, quantum ad rem praesentem, annotavimus improbae manus vestigia. 1 In Commeliana editione dicitur: Deus Pater generat Filium & emittit Spiritum Sanctum: in illa de la Bigne: a Patre & a Filio procedit Spiritus Sanct 2 In Commcliniana infra dicitur expresse, Spiritus Sanctus ex solo Patre procedere; in illa alia totum hoc dogma expunctum est. 3) In Commeliana habetur: Ratio & Spiritus ab anima sunt: in illa alia: Sermo producit spirationem. In Commeliniana: Spiritus ex Patre, in alia illa τῶ ex Patre deest. 5) In Commeliniana longe post hactenus dicta asseritur in Trinitate una esse caussa Pater; in alia vero: Productivum Principium est Pater & Filius. & In Commeliniana paulo insra dicitur: Si quis te rogaverit, quot sint in Deo caussae? dic: unam caussam dico; &qualis haec? scilicet Pater, & quare dicitur caussa Pater? propterea, quod gignat Filium & emittat Spiritum: In alia autem contrarium: Si interrogatus fueris, in divinis quae sint personae producentes? responde, duae: nam Pater generat Filium, & Pater & Filius spirat spiritum. In Commeliniana, quaestio paulo inferius proponitur: in sancta Trinitate quis primus? & sequitur responsio. In illa vero alia, ante dictam quaestionem ita quaeritur stylo scholasticorum: Quot sunt in divinis personae producentes non productae? 8 In Commeliniana adhuc ibidem infra quaeritur: quomodo Filius gignatur a Patre? in illa alia deesse hoc. 9) Denique in Commeliniana editione ibidem sequitur quaestio: Quomodo Spiritus procedit a Patre? & sequitur responsio constans octodecim versibus; quam totam responsionem editio illa de la Bigne non habet, sed in haec verba conjecta est: Quemadmodum spiratio hominis procedit ab anima, ita & Spiritus Sanctus procedit a Patre; quae quidem corruptela nobis non nocet, sed tamen nec latinis officit: officiebat autem vera lectio, quae hic erasa est. Haec notasse sufficit. ADAM autem 2AERNIKAV alias conferens editiones, quas nos non habemus, adhuc alias, praeter has, observat corruptelas. Quae autem caussa fuit, cur istius doctoris scriptum corrumpendum sibi putarent latini? haec nimirum: erat iste Gennadius aetate sua, inter Graecos percelebris Theologus: floruit tempore Ioannis, & post ipsum Constantini Palaeologorum, quorum ille penultimus, hic ultimus fuit Imperator Constantinopolitanus. Interfuit etiam concilio Florentino Gennadius iste, sed ante subscriptiones, conscientiae suae consulens emigravit. Post expugnatam deinde & captam urbem a Muhamete secundo, Imperatore Turcarum creatus est Constantinopolitanus Patriarcha, atque eruditionis suae fama ipsi Muhameti in admiratione fuit. Saepiuscule ab eo conventus, & privata de christiana religione colloquia fertur habuisse, & Muhametem ad Christum inclinasse, licet hoc claro eventu comprobatum non sit. Hinc & Dialogus iste prae se fert Gennadium cum Muhamete colloquentem. Latini ergo non parvum momentum rebus suis accessurum arbitrantes, si virum hunc adeo famosum, suae factionis fuisse evincerent, promulgare occoeperunt, illum a suis stetisse partibus, quin & libellum pro synodo Florentina ejus nomine vulgarunt: tritus in Italia est, & Graecis tyronibus semper obtruditur, tanquam caput Megarae. Erat igitur, cur hunc ejus dialogum tam foede corrumperent. Mirus autem (quod interim notandum est) stupor est improbae ruditatis. Nam, ut taceam, non in unius hominis, imo nec in universi orbis auctoritate dogmata fidei nostrae consistere: non erat, cur Latini de Doctore isto sibi multum gratularentur, tametsi eorum ille adstipularetur sententiae. Celebris enim fuit ille, quia illa aetas majorem & meliorem Thcologum (si unum excipias Marcum Ephesinum) forte non vidit. At quae tunc eruditio? Si quis dicere potuit, quod vulgus ignorabat, habebatur pro oraculo. Non alia autem fu it comparandae doctrinae ratio, nisi unum ex Doctoribus antiquis, praesertim NALIANLENVM aut DAMASCENVM, utcunque ediscere. Id quod, (praeter alia scripta aliorum) vel unus hic Gennadii Dialogus sponte prodit. Scriptura interim jacebat neglecta; nec in mentem cuiquam subibat, essetne operae pretium, illam legere ac intelligere. Unde Gennadium hunc in numero Theologorum minime collocabit, nedum admirabitur, qui vel parum solidae Theologiae assuefactus est. Non habuerunt igitur latini, quod habere videbantur. Ceterum & hoc ipsis, deprehensa plagiaria eorum arte, eripuimus.