Text List

On this page

Caput 15

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Recensentur loca occidentalium Patrum a Latinis corrupta

CAPVT XV.

Recensentur Loca occidentalium Patrum a

Latinis corrupta.

§. 235.

uodsi tantam Latini, & eorum asseclae Graeculi non nulli adhibuerunt diligentiam corrumpendis graecis Patribus, quorum scripta apud ipsos non ita erant frequentia, nec cuique obvia, illis olim temporibus, cum nondum ars tvpographica inventa esset: quid non fecerunt circa domesticos suos, circa Latinos, inquam, Doctores corrumpendos? Quapropter demonstratis tot corruptelis inter orientalium Patrum opera exstantibus, jure merito tanquam suspectum & spurium rejiciemus, quidquid illi ex scriptis Patrum occidentalium pro dogmate suo deprompserint. Nec major opera sumenda est. Ad majus tamen specimen indolis hominum, habe exempta bonae fidei.

§. 236.

I. CYPRIANVS sermone de Spiritu Sancto haec habet secundum editionem Parisiensem, anno 1648. pag. 490. & plures alias, quas omnino undecim recenset 2ERNIKAV: Spiritus sanctus a Patre procedens, a Patre & Filio quaternario superfertur. At sponte patet corruptela: quid enim sibi vult, a Patre procedens, a Patre & Filio? nam illud, quod sequitur: quaternario superfertur, minime hoc postulat, ut patet legenti: nam quaternartum vocat creaturas propter quatuor elementa. Spiritum ergo sanctum quaternario superferri ait, hoc est, fovere & conservare creaturas. Mox enim subdit: & opus suum conditor benignus amplectitur &c. Hinc & Iacobus Pamelius in editione, quae penes nos habetur, Antverpiensi anno 1589. pag, 439. in annotationibus, agnoscit locum esse corruptum, licet ita corrigit, ut tamen sibi feveat: illud, inquit, a Patre procedens, superfluum est.

§. 237.

II. HILARIVS PCTAVIENSIS lib. 2. de Trinitate (uxta omnes editiones, quas vidi, ait Ternibav) ita habet: Loqui de Spiritu sancto non necessum, quia de Patre & Filio auctoribus confitendum. Sponte & haec corruptio se prodit. Nam ne latini quidem dicere audent duas caussas, duo principia, duos auctores esse Spiritus sancti, imo hoc tanquam blasphemum rejiciunt. Quomodo ergo tantus doctor ita dixisset? Ipse deinde Hilarius alibi in eodem libro sic loquitur: Spiritum Sancti nesciunt (haeretici) dum & usum & Auctorem ejus ignorant. Quomodo vir doctus in uno eodemque libro tam varius & inconstans esse potuit?

§. 238.

III. LIBERII Papae Romani, qui una cum sancto Athanasio floruit, circa tempora. Nycaeni primi concilii, Epistola ad Athanasium passim imprimitur in tomis conciliorum, ut in LABBEI ac cOsSARTII tom. II. concil. p. 766. alibique. In ea vero repererunt Latini aliquid, quo se a laqueo, quem eis injicit additamentum, extricare queant. Objicimus scilicet ipsis legem synodi Ephesinae, oecumenicae tertiae, qua cavetur, ne quidquam in symbolo innovetur, addatur, detrahatur. Quam legem etiam reliqua, quae secuta sunt, concilia confirmarunt, ut infra patebit. Respondent Latini, prohibitam esse additionem falsi, non veri. Et citant memoratam Liberii Epistolam. Nam in illa similis lex laudatur, sed quasi a Nycaeno I. Concilio edita. Ajunt ergo Nycaenum symbolum a Concilio Constantinopolitano secundo oecumenico esse auctum, non obstante lege illa de non mutando symbolo: quare legis illius sensum esse, non licere addere, quod falsum est, licere, quod verum. Ita ex hac epistola effugium sibi quaerebat Cardinalis Iulianus, collation. seu Sess. XIII. in Concilio Florentino & Bessarion transfuga libr. de processione Spiritus sancti ad Alexium Lascarim, cap. III. At haec Epistola tota ficta est, ut & aliae plurimae sub nomine Pontificum Romanorum. Nam dictam legem citat LIBERIVS sub nomine concilii Nycaeni: At vero nihil tale sanxit illud concilium. 2 Deindc lex citatur a Liberio, ut est concepta a concilio Chalcedonensi, quo ad singula verba: legit ergo Liberius, quae scripsere Patres chalcedonenses, multis post obitum ipsius annis. 3) Meminit vero Liberius venerabilium Abbatum, quasi cum ipsis consultasset: at ejus tempore vix tum semina Monachismi jacta sunt in Aegypto. Nec Liberius nec Italia, nec totus occidens vidit vel unum monachum, nedum Abbates venerabiles A Vocat se Patrem, Athanasium vero cum suis filios suos appellat, contra morem perpetuum sanctae antiquitatis, quando vel minimi pagi Episcopus Antistites Regiarum urbium appellabat fratres suos. 5) In anathemate subjecto dicit: si vero monachi sunt, segregentur, & alieni sint de suis locis. Monachos scilicet & monasteria somniavit Liberius, ut & supra Abbates. o Sed vide, ut punit alios: Milites (qui scilicet in haeresi deprehendantur) privat cingulo, Magistratus dignitatibus, privatos bonorum proscriptione, ignobiles jubet verberari & agi in exilium perpetuum. Proh, quam iracundus Papa iste & jam tunc jus gladii habuit nec enim in ulla ante & post synodo minas hujusmodi reperies. 7) Epistola haec insuper habet plura membra, ne minimum quidem verbis immutatis, ex concilio Lateranensi, quod celebravit Martinus Papa anno 649. trecentis annis post Liberium; sicut & memorata poenalis sententia sumpta est ex edicto Constantis Imperatoris hacretici, quod in eodem Concilio recitatur. 8 Notatur vero & tempus, quo scripta est haec Epistola: Data. 8. Kalen. Iunii, Asclepio & Deodato viris clarissimis consulibus. At nec ante Liberium, nec post ipsum ad Iustiniani usque tempora, ulli fuerunt istorum nominum consules. Unus Asclepiodatus cum Mariano, consulatu defunctus est anno 423. quinquagesimo videlicet sexto a morte Liberii. 9) Denique SEVERINVS BINIVS tom. II. concil. & Iesuita LABRE in editione ultima conciliorum Parisiensi fatentur hanc epistolam confictam esse, quin & alias omnes confictas ab 1SIDoRO MERCATORE fatetur Labbe. 10) Seculo scilicet IX. ISIDORVS MERCATOR evulgavit Epistolas magno numero, sub nomine Pontificum Romanorum, qui primis seculis floruerunt. Sed postea, ante nostram aetatem, David BLONDELLVS Calvinianus sagacissime fraudem subodoratus est, & edito singulari sed incomparabili opere, omnes illas Epistolas a Mercatore evulgatas, ab eodem Mercatore fuisse consictas, luculentissimc demonstravit; ut jam vel ipsi doctores pontificii, id ipsum ultro fateantur: cum tamen majorcs eorum dictas Epistolas pro oraculis habuerint. Et tamen improbus ille Cardinalis Iulianus in synodo Florentina summa petulantia Graecis insultabat, ubi prius citavit hanc Epistolem: Exuite, inquit, conscientias vestras, & videatis, si huic poteritis respondere: dicatis breviter responsum ad hoc.

§. 239.

IV. Ex DAMASI Papac confessione fidei ad Paulinum Episcopum Antiochenum citat 1OANNES Florentinus disputator, collation. XIII. synodi Florentinae ab Horatio Iustiniano latine editae tom. XIII. conciliorum LABBEI columna 1108. haec inter alia: Spiritum Paraclitum, qui nec Pater sit, nec Filius, sed a Patre procedat & Filio. Sed nihil tale reperitur in dicta confessione apud AVGVSTINVM, sermone 129. de tempore, THEODORETVM lib. 5. Histor. Eccl. cap. 11. NICEPHORVM Xant opulum lib. 12. Histor. cap. 18. Imo in illa confessionc contrarium docetur, ut vidimus supra cap. IV. §. 80. Repetc hic illa, & Baronii exceptionem iterum ride.

§. 240.

V. Ex AMEROSII lib. 2. de Spiritu sancto, LOMBARDVS lib. 3. sententiarum distinctione 4. haec citat: Quod ex aliquo est, aut ex substantia, aut ex potestate ejus est: ex substantia, sicut Filius, qui a Patre, & Spiritus sanctus, qui a Patre Filioque procedit. At nunc in operibus Ambrosii juxta editiones omnes, ita illa leguntur: Ex substantia, sicut Filius, qui ait: ex ore altissimi prodvi; sicut Siritus, qui a Patre procedit, de quo Filius dicit: ille me glorificabit, quia de meo accipiet.

§. 241.

VI. Iesuita PETAVIVS objicit nobis haec ex Ambrosii libro de symbolo cap. Iv. Spiritus vero Sctus, qui ab utroque procedit, nec ipse coepit. cet. Et hic subsistit lesuita, posita illa interrumpeodi particula, & cet. Habebat vero nasum Petavius, sed non habebat frontem: subsistit ideo, quia videbat, sequentem textum non cohaerere cum verbis citatis, & prodere corruptelam. Nam peit ultro ibi Ambrosius. ouia prccesso ejus es contnua, & ab eo, qui non coepit; non enim Pater ceit: & quia non coepit, nec Spiritus coepit, ea quoque ratione, quia & in ipso est, & ejus est. dt si dixisset Ambrosius: Spiritus, qui a Patre Filioque procedit, nec ipse coepit, utique & hic, ubi Anarchiae ejus reddit rationem per ejus caussam, tam Patris, quam Filii meminisset. Facile ergo erat addere, Filioque, sed quomodo augmentum illud pugnaret cum contextu, non potuit videre stupidus, qui ista addebat.

§. 242.

VII. Legitur item apud AMBROSIVMlib. I. de Spiritu sancto cap. 10. ita: Spiritus quoque Sanctus cum procedit a Patre & Filio, non separatur a Patre, non separatur a Filio. Sed & haec esse corrupta prodit sequens textus; pergit enim Ambrosius: Quemadmodum enim separari potest a Patre, qui spiritus oris ejus est? Sed cur non explicat, quomodo & a Filio non separatur? Explicasset procul dubio, si antea ita dixisset, sicuti jam imprimuntur verba ejus. De solo scilicet Patre Ambrosius loquutus est, sed falsarii de Filio addiderunt, tegere tamen fraudem nescivere.

§. 243.

VIII. RVFFINI Presbyteri Aquileensis expositio in symbolum Apostolicum solet imprimi, & cum operibus Hieronymi, & cum operibus Cypriani. Ut ergo impressa est penes Hieronymum, haec habet: Spiritus Sanctus tanquam de utroque procedens, & cuncta sanctisicans. Ut vero impressa est penes Cyprianum Coloniae anno 1617. Antverpiac anno 1568. item anno 1541. item an. 1589. Parisiis anno 1648. & anno 1541. & anno 1633. & anno 1563. Basileae anno 1521. & anno 1525. & anno 1558. Romae denique anno 1563. verba illa ita leguntur: Spiritus sanctus tamquam de Dei ore procedens & cuncta sanctificans.

§. 244.

IX. Apud HIERONYMVM, ut ejus opera imprimuntur vulgo, istud leges in explanatione fidei ad Cyrillum: Spiritus proprie & vere de Patre Filioque procedit. Quis vero putaret fraudem hanc posse deprehendi (nisi forte ex generali corruptelarum argumento) cum ita omnes habeant editiones, nec ex contextu vestigia falsatoris appareant? deprehendit tamen & optime cruditissimus 2ERNIKAV. I Nam PETRVSLOMBARDVS lib. I. senten. distin. 12. quaerit: Cur Hieronymus dicens Spiritum sanctum procedere a Patre, non dixit & de Filio? & aliquot ejus verba citat, inter quae & ista supra adducta ita legit: Spiritus proprie & vere a Patre procedit. 2) Ita eadem citat PETRVSABALEARDVS lib. 2. introductionis ad Theologiam cap. XIV. 3.) Eadem ita legit PETRVS DAMIANI tractatu de Spiritu sancto, cap. 2. quod est opusculum XXXVIII. tom. III. operum ejus edit. Parisien. anno 1642 pag. 287. Ita habuit & codex Ioannis disputatoris Florentini: cum enim aliqua ex dicta Hieronymi cxplanatione citavit corrupte, haec verba non citavit, nunquam omissurus, si ita legisset. Magnum scilicet negotium est, scriptum depravare, & scelus non prodere: corrupti sunt omnes codices: sed evolvendi erant omnes alii auctores, nonne verba illa Hieronymi alicubi in suis scriptis adducunt, atque adeo & illi corrumpendi erant. Quis vero non videt insuperabilem hanc molem esse?

§. 245.

X. IOANNES disputator Florentinus Sesst seu collation. XXI. Florentinae synodi haec objecit ex Hieronymi expositione fidei ad Augustinum & Alypium (juxta supra memoratam Horatii Iustiniani editionem) Credimus & in Spiritum sanctum, Deim verum, ex Patre Filioque procedentem cet. Ealem vero expositio nunc inscribitur ad Damasum, & juxta omnes editiones, Filioque, non habet in loco adducto.

§. 246.

XI. Similiter ex eodem Hieronymi scripto objiciebat idem Ioannes haec: Et in Spiritum sanctum, qui de Patre Filioque procedit, qui est Deus verus sicut & Filius. Sed & haec verba illud: Filioque, juxta omnes editiones hodie non habent. Et eadem citant LOMBARDVS, ABALEARDVS & TETRVS DAMIANI ita.

§. 247.

XII. Legati synodi Aquisgranensis ad LEONEM Papam missi in libello suo de processione Spiritus Sanctu haec citabant ex Hieronymi dicta expositione: Spiritus, qui a Patre Filioque procedit, Patri Filioque coaeternus, & per omnia coaequalis est. At haec nusquam occurrunt in scriptis Hieronymi: nec reperit, dum quaesivit PETRVS DAMIANI, ut ipse fatetur, tractatu de processione Spiritus sancti. cap. 5. tom. III. operum. p. 288.

§. 228.

XIII. In AVGVSTINI Epistola 66. editionis Basileensis, anno 1556. & anno 1569. Parisiensis, anno 1586. Antrerpiensis 1577. haec nunc leguntur: Spiritus sanctus non sicut creatura ex nibilo est factus, sed sic a Patre Filioque procedit, ut nec a Filio sit factus. Aliae autem editiones nihil ibi de processione habent: aliae vero habent quidem processionem, sed eam a Patre tantum repetunt. In Epistolis Augustini seorsim Parisiis editis, anno 1516. Item in editionibus operum ejus Basileae, anno 1528. & anno 1541. & anno 1545. nihil est de processione in loco citato. In editione Veneta anno 1552. ita leguntur: Spiritus quoque sanctus non sicut creatura ex nihilo factus, (sed sic a Patre procedit, ut nec a Patre nec a Filio sit factus), ut scilicet ultima verba parenthesi includantur. Ita pariter habet editio Parisiensis anno 1541. & alia anno 1555. sed & ex consequenti textu id ipsum apparet: ita enim ibidem pergit Augustinus: neque enim Pater, ut haberet Filium de se ipso, minuit se ipsum, sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, & esset in Filio tantus, quantus & solus, similiter & Spiritus sanctus integer de integro, non praecedit, unde procedit, sed tantus cum illo, quantus ex illo, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo. Non utique unius hic, a quo procedit Spiritus sanctus, meminisset Augustinus, si prius dixisset a Patre eum Filioque procedere.

§. 249.

XIV. LOMBARDVS libro 1. sententiarum distinct. 18. haec citat ex lib. 1. Augustini de Trinitate cap. 11. Spiritus sanctus est donum Patris & Filii, quia & a Patre procedit & a Filio. Hodie vero omnes editiones sic legunt loco citato: Spiritus sanctus est donum Patris & Filii, quia & a Patre procedit, sicut Dominus dicit, & quod Apostolus ait: qui spiritum Christi non habet, hic non est ejus, de ipso utique sancto spiritu ait.

§. 250.

XV. Lib. xv. de Trinitate AVCVSTINI haec occurrunt verba cap. 27. Ipsa tibi ostendit in te tria illa, in quibus tu summae ipsius, quam fixis oculis nondum contemplari vales, imaginem Trinitatis agnosceres. Ipsa ostendit tibi verbum verum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est, quando, quod scimus, dicimus; quamvis nullius gentis lingua significantem vocem vel proferamus, vel cogitemus, sed ex illo, quod novimus, cogitatio nostra formetur; sitque in acie cogitantis, imago simillima cogitationis ejus, quam memoria continebat, ista duo scilicet velut Parentem ac prolem tertia voluntate sive dilectione jungente. Quam quidem voluntatem de cogitatione procedere. Hic vero latere fraudem prodit editio sVeneta anno 1552. ibi enim ad haec verba annotatio ista posita est: vetera interim loco cogitationis habent cognitionis; o) Nimirum Augustinus Patrem assimilat scientiae seu cognitioni, Filium verbo mentis, quod & cogitationem appellat. Scripserat ergo voluntatem, hoc est, Spiritum Sanctus procedere a scientia, seu cognitione, hoc est, a Patre, ut annotavit editio Veneta: latini autem falsatores vocem cognitionis, mutarunt in vocem, cogitationis, ut a cogitatione, hoc est, a Filio dicatur procedere Spiritus Sancts Patet id ipsum & ex contextu: subdit enim ibidem Augustinus: Nemo enim vult, quod omnino, quid, vel quale sit, nescit. Dixit igitur prius a scientia seu cognitione non a cogitatione procedere voluntatem.

§. 251.

XVI. Apud eundem AVGVSTINVM serm. 38. de tempore, secundum omnes editionesD ista hodie leguntur: Spiritus sanctus nec ingenitus, sed tantum procedere de Patre & Filio salva fide dicendus est, qui cum non de Patre procedit in Filium, & de Filio procedit ad sonctificandam creaturam, sicut quidam male intelligentes credendum esse putabant, sed simul de utroque procedit: quia Pater talem genuit Filium, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat Spiritus sanctus. Sola vero per se ista verba corruptelam produnt. Nam fatentibus ipsis latinis, nulla usquam fuit quaestio, dum controversia de processione Spiritus sancti, aqd Nestorii, Theodoreti, & cyrilli Alexandrini lites. AvGVSTINVS autem ne nomen quidem Nestorii inaudiit; prius enim obiit, quam ejus mqus excitarentur. Ephesina enim synodus habuit in animo etiam Augustinum advocare, magni tunc nominis Theologum: sed interea fama percrebuit, ipsum jam obiisse, ut patet ex actis concilii Ephesini. Hinc Augustinus nusquam in suis scriptis, ne in illo quidem Haereticorum cathalogo meminit Nestorii, diligentissimus alioquin scriptor. Quomodo igitur ille reprehenderet jam quosdam, qui de processione, non sicut latini, sentiebant? Deinde ipse clarissime docuit, Spiritum Sc. a solo Patre procedere; ut & vidimus supra cap. 1v. Qui igitur accusasset sui similes? Sed & stylus, syntaxisque haec licet paucorum verborum, olet putidum ludimagistrum, non Augustinum; illa praesertim ultima, quia Pater talem genuit Filium, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat Spiritus Sanctus nata sunt tunc, quando Scotistica, Thomisticaque quodlibeta nata sunt.

§. 252.

XVII. Pari modo produnt se fraudes aliis in locis Augustini; ut I libr. xv. de Trinitate cap. 26. 2 Ibidem cap. 27. 3) Tractatu in Ioannem 9o. & alibi: ubi prolixas habet disputationes pro Spiritus Sanctus processione a Filio. Sed quae in memorato in loannem tractatu leguntur, haec eadem, non mutatis verbis, leguntur lib. xv. de Trinitate cap. 27. & subdit: Haec de illo sermone in hunc librum transtuli, sed fidelibus, non infidelibus loquens. Spuria ista omnia, nec ab Augustino profecta. Nam non est mos doctorum orationes suas alibi positas, quo ad singula, eaque prolixa verba alio transcribere, nisi quaedam hoc posceret singularis necessitas. Nam cur ita facerent? num sensa sua aliter atque aliter effari non possent, nisi ut semel effati sunt? Tales vocantur infantes & elingues. 2) Et hic etiam prior valet censura, quod scilicet nulla tum adhuc extiterit de hac re controversia; cur ergo dixisset: sed fidelibus, non infidelibus loquor. 3) Ceterum clarissime deprehenditur corruptela ista ex Beda, qui commentario in Ioannis caput XVI. Augustini verba exscribit ex dicto Tractatu, & ista tamen non habet. 4) Dubium etiam est, an tractatus in Ioannem ille sit foetus Augustini, tametsi PoSSIDIVS inter opera ejus enumeret tomo 1. ab initio, in vita Augustini. AVGVSTINVS enim ante mortem omnia sua opera retractavit, hoc est, recognovit, recensuit, & si quae dubia vel male sonantia essent, correxit, & tamen horum tractatuum non meminit. Po SSIDIVS potuit Augustini nomine falli, vel sua opinione, vel Possidii indiculus ille ab alio fuit auctus postea.

§. 253.

XVIII. Dialogo quaestionum sexaginta quinque, quaestion. XI. tom. 4. sic habet: Spiritus non loquetur a semet ipso, quia non est a semet ipso: Pater enim a nullo est natus, Filius a Patre est genitus, Spiritus sanctus a Patre & Filio procedens. Verba ultima corrupta esse patet ex iis, quae ibidem subdit Augustinus. Pergit enim: audire illi esse est; esse autem a se non est, sed a Patre: ideo quaecunque audit, loquitur. Non omisisset hic Filium, si ibi Patri conjunxisset; nam per haec reddit rationem prioris dicti. 2 Paria vero habentur tractatu 9o. in Ioannem, (sive eos Augustinus, seu alius, sed Augustini imitator ediderit) & non habent additamentum, ita enim leguntur: Non loquetur a semet ipso, quia non est a semet ipso; Pater enim solus de alio non est: nam & Filius a Patre est genitus, & Spiritus de Patre procedit. 3) Denique citata hic verba Augustini, quae subjiciuntur corruptis, cum secundum omnes editiones illud augmentum non habeant, ait tamen LERNIKAV sese vidisse cum augmento, in codice manuscripto, in Bibliotheca Oxoniensi in Anglia, sub litera H. num. 22. scilicet ubique reperiunrur vestigia malae fidei latinorum.

§. 254.

XIX. Libro xv. de Trinitate, cap. 12. Et tamen non frustra in hac Trinitate non dicitur verbum nisi Filius, nec donum Dei, nisi Spiritus Sanctu nec de quo genitum est verbum, & de quo procedit principaliter Spiritus Sanctus nisi Deus Pater. Ideo autem adidi, principaliter, quia & de Filio Spiritus Sanct procedere reperitur. Cui emunctae nares sunt, facile haec odoratur. AVGVSTINVS vult ostendere, quid huic, quid illi personae sit proprium: cur ergo hic diceret de productione Spiritus Sanctus si quidem eam Patri & Filio putabat esse communem? Sed principaliter a Patre eum procedere ait, & hoc est Patri proprium. Sed hoc principaliter, sicuti & subjecta dicti istius ratio, ideo dixi, principaliter, stercus falsatoris est. Nam nec latini dicunt Spiritum Sanctu a Patre principaliter, a Filio autem minus principaliter procedere, sed procedere ab utroque ajunt unica actione. Et si tale quid dixisset Augustinus, rationem vocis illius subjecisset; ut taceam vocabulum barbarum esse, nec Augustino usitatum; & si dixisset, quia & a Filio Spiritus Sanctus procedere reperitur: mox citasset scripturae locum, ubi putabat hoc reperiri. Haec enim est viri illius indoles, haec est omnium, qui solide docti sunt.

§. 225.

XX. Libro de Trinitate & unitate, cap. 5. haec apud Augustinum leges: solus Pater non dicitur missus, non enim splendor aut fervor ignem, sed ignis mittit sive splendorem, sive fervorem: sic Pater mittit Filium, & Spiritus Sanctus ab utroque procedit. At ultima esse adulterina, quis non vidct. Nam cur ita diceret hic, etiamsi crederet? quaerit de missione, quid ergo opus fuit mentionem facere processionis? quaerit vero, cur solus Pater non sit missus, quid ergo adhaec facit: Et Spiritus Sancti ab utroque procedit. Loquuntur & ita, sed homines bardi, battologi, non Augustini. 2) Deinde usus est similitudine: ignis, inquit, mittit sive splendorem sive fervorem. Ubi igni Patrem, splendori Filium, fervori Spiritum Sanctu assimilat. Igitur ita consequenter diceret: sic Pater mittit & Filium & Spiritum Sanct Quo modo autem hodie imprimitur, minime respondet similitudini. 3) Cum vero multa hujus capitis desumpta sint ex libro contra Arianorum sermonem, quae his respondent, sub eadem ignis, splendoris, & fervoris allegoria, non habent illud: sic Pater mittit filium. cet. A) Sed nec rei pro similitudine hic usurpatae natura talis est, ut hic esse subintelligitur: siquidem splendor non producit fervorem, sed uterque ab igne oritur.

§. 256.

XXI. Eodem libro cap. 10. Spiritus Sancts a Filio non est factus, sed a Patre Filioque procedens. At haec ipsa dicuntur in libro contra sermonem Arianorum, cap. XXI. & ita se habent: factum a Filio dicunt Spiritum Sanctus quod in scriptura nusquam legunt, cum Filius ipse dicat, quod spiritus a Patre procedat. Nota interim, librum hunc de unitate & Trinitate non esse Augustini, quod patet ex diversitate, & barbarie stili, & ex eo etiam, qud a capite V. usque ad finem plurima, si non omnia, ex libro Augustini contra sermonem Arianorum desumpta sint, ut jam diximus: ita vero viri docti non faciunt. Quid enim opus est, unum cundemque librum bis scribere, & unum pro duobus venditare? Hinc & Editor fatetur librum hunc non esse Augustini, ac propterea etiam extra opera Augustini & diverso charactere impressit. Vel igitur Compilator ipse hujus libri, Augustini verba quasi sua fundens corrupit, vel aliunde ab aliis allaboratum est.

§. 257.

XXII. Repete vero hic Augustini locum ex libro contra sermonem Arianorum cap. 23. quem citavimus supra, cap. IV. in testimoniis tertii generis num. II. ubi clarissime docet Spiritum sanctum a solo Patre procedere; & confer illa cum his, quae in dicto jam pseudo Augustiniano libro de Trinitate & unitate ita leguntur: cum Filius & Spiritus sanctus ambo a Patre, ille nascatur, iste procedat, quae duo in illius naturae sublimitate discernere omnino est difficile: ergo ne putaretur, dictum est: quia de meo accipiet, ista sine dubio intellipi volens, quod de Patre accipiat, sed ideo de ipso Filio, quia onnio, quae habet Pater, ipsuus sunt. faec attem non est diversitas naturae, sed unius principii commendatio. Ubi vides alia inversa, alia omissa, ut nec sensus ullus sit. Quid enim sibi vult illud: ergo ne putaretur, dictum est. Quid ne putaretur? scutica erat dignus iste nebulo.

§. 258.

XXIII. RATRAMNVS toties supra memoratus Corbejensis monachus lib. 3. cap. 6. haec citat ex libro de unita natura divinitatis, qui non est Athanasii, sed cujusdam latini, sub Athanasii tamen nomine circumfertur: non alius est Spiritus hic principalis Paracletus a Patre & Filio, qui in pentecoste in Apostolos effusus est, quia vere de unita divinitate Patris & Filii procedit. At ista ultima verba secundum omnes Athanasii editiones, in dicto libro nunc non habentur. AENEAS quoque Episcopus Parisiensis agens de processione Spiritus Sanct tom. VII. Spicilegii veterum a Luca Dacherio editi pag. 13. verba illa ita citat, sicuti nunc imprimuntur, non sicuti Ratramnus laudabat. Uterque autem, AENEAS iste & RATRAMNVS eodem anno scribebant, seculo IX. Ergo jam tunc scripta Patrum a Latinis corrumpebantur.

§. 259.

XXIV. Dictus nunc liber de unita natura divinitatis numero VIII. qui in Parisiensi operum Athanasii editione anno 1627. inscribitur: de Catholica & ariana confessione ad Theophilum, tom. II. p. 576. in editionc vero a MONTFAVCONIO adornata, pag. 625. & secundum alias editiones, in quibus liber iste octavus habetur, in Commeliniana autem non reperitur, ita habct: ego credo Filium in Patre, & Patrem in Filio, spiritum quoque Sanctu paracletum, qui procedit a Patre & Filio, esse & Patris, quia & a Filio procedit, sicut & in evangelio scriptum est, quod per insufflationem suam dederit discipulis suis Spiritum sanctum. Sponte prodit se corruptela: quid enim est dicere: esse & Patris, quia & a Filio procedit? Et praeterea oratores Aquisgranenses locum hunc sub nomine Athanasii ita citarunt Leoni Papae decipiendo: Spiritum quoque paracletum, qui procedit a Patre, esse & Filii & Patris, quia & a Filio procedit. Scilicet aliter & aliter sciunt isti scripta corrumpere.

§. 260.

XXV. Apud EVSEBIVM Emesenum, Dominica quarta post Pascha, tom. Vnc.u part. III. Bibliothecae Patrum Colonien. A. 1618. atque inde tom. VI. Lugd. edit. haec habentur: Quoniam autem & Spiritus Sanctu & Patris & Filii spiritus est, unde habet esse, inde habet & sapientem & veracem esse; quod enim est esse ei, hoc est ei sapientem & veracem esse, & similia. Est enim Spiritus sapientiae & intellectus, est & Spiritus omnis veritatis: sed haec de Patre Filioque habet. Et hoc est, quod Dominus ait: quia de meo accipiet, & annunciabit vobis. Deprehenditur vero corruptela ex sequentibus verbis. Nam mox subjicit Eusebius. Haec autem quoniam omnium trium communia sunt, potuit dixisse Dominus, si voluisset: Quia de meo & suo accipiet, & annunciabit vobis. Nam & Filius quando praedicabat, de suo & de his, quae Spiritus sancti sunt, accipiebat. Observa sagaciter: supra dictum est, veracem & sapientem esse, idem Spiritui sancto esse, quod est ipsum ejus esse; personaliter ergo accipiebatur, hic jam dicitur, ista esse omnium trium personarum communia. Supra dictum est, Spiritum Sanctus ista habere inde, unde habet esse, & expresse a Patre & Filio: hic vero dicitur, habere illa & de suo: an ergo & a se ipso habet esse? Praeterea dicitur hic, Filium quoquc & de suo sua habere, & ex iis, quae sunt Spiritus Sanct Si ergo prior lectio germana est, docet hic Pater Filium & a se ipso & a Spiritu Sanctu habere esse, adeoque generari. Vides, ut ista se prodant. Pessima ergo fide priora Eusebii verba corrupta sunt.

§. 261.

XXVI. Inter orthodoxographa Basileae edita anno 1555. p. 647. occurrit confessio fidci LVGENII Carthaginensis Episcopi, in qua haec leguntur: de Patre & Filio procedentem Spiritum Sanctu credimus unius esse substantiae atque essentiae. At ipsa haec confessio refertur a VICTOREViticensi Episcopo lib. 2. persecutionum Pandalicarum, & vocem Filioque ibi non habet.

§. 262.

XXVII. RVSTICI Cardinalis corruptum locum notavimus cap. IV. num. IX. §. 95. corruptus enim revera est, ubi dicitur, quod dubitet ille Auctor de processione Spiritus Sanct a Filio. An enim Cardinalis Romanus nesciret, quid Romana ecclesia de hoc articulo sentiret? Praeterea non cohaerent verba, si illa dubitatio vera & genuina sit, ut patet consideranti.

§. 263.

XXVIII. In VIGILII Episcopi Tridentini libr. 1. contra Eutuchem haec habentur, juxta Bibliothecam Patrum Parisiensem de la Bigne, anno 1610. & Parisiensem de la Bigne, anno 1624. Audi manifestius, proprium Patris est, genuisse, & proprium Filii, natum esse, proprium vero Spiritus Sanctu procedere de Patre Filioque. At in prima editione Parisiensi de la Bigne anno 1575. & in secunda ejusdem anno 1589. haec ita leguntur: Proprium vero Spiritus Sancu procedere. Nec additur vel de Patre, vel de Filio, sed tantum, procedere, proprium dicitur.

§. 264.

XXIX. HORMISDA Papa Romanus in Epistola 79. quae est ad lustinum Imperatorem tom. IV. concil. LABBEIita nunc habet: tamen notum est, quia proprium est Patris, ut generaret Filium, proprium Filii Dei, ut ex Patre Patri nasceretur aequalis, proprium Spiritus sancti, ut de Patre & Filio procederet, sub una substantia deitatis. Haec vero ultima a quodam, qui cum manuscripto contulit, deleta esse, idque se vidisse ait LERNIKAV Hamburgi, ad scholam Sanctu Ioannis in Bibliotheca, & ita restituta: notum etiam, quod sit proprium Spiritus sancti.

§. 265.

XXX. In concilio Toletano in Hispania celebrato anno 589. quod numero tertium in urbe Toleto fuit habitum, juxta editionem Regiam, anno 1644. tom. XIII. concil. & alteram Parisiensem, anno 1671. tom. V. refertur Rex Reccaredus recitare constantinopolitanum symbolum cum additament0. At in editione Conciliorum Coloniensi anno 1530. folio 107. & Parisiensi vetustiore, anno 1535. tom. I. fol. 114. legitur illud symbolum absque additamento. Fatetur etiam BELLARMINVS absque additamento lectum fuisse symbolum in illo concilio lib. 2. de Christo cap. 21.

§. 266.

XXXI. Ex libro III. moralium Gregorii II. Papae Romani haec citavit Ioannes Florentinus Disputator collation. XXI. concilii Floren. ab Horaratio sustiniano latine editi: Et quomodo ab utroque Spiritus, utrique coaeternus procedat, ostendit. Hodie vero secundum quasvis Gregorii editiones ita illa se habent: Et quomodo utrorumque Spiritus utrique coaeternus procedat, ostendit. Porro in editionibus Gregorii mox infra plura adduntur, quibus asseritur Spiritus Sanctu a Filio procedere; & haec tamen Ioannes non citavit, nequaquam praeteriturus, si ita, ut legimus hodie, legisset; scilicet varii falsatores varie istum scriptorem violarunt.

§. 267.

XXXII. In libro Dialogorum GREGORII ejusdem secundo, capite ultimo, asseritur processio Spiritus Sanct a Filio, juxta editiones latinas. Convertit vero eosdem libros in Graccum LACHARIAS Papa Romanus & in textu Graeco, ut nunc imprimitur, τc Filioque non est, sed ita se habent verba Gregorii: a Patre procedit & in Filio permanet. Sed objiciunt Latini, a Graecis textum graecum esse corruptum, & id ipsum jam olim advertisse IOANNEM Diaconum Romanum, & lib. 4. vitae Gregoru, num. 75. de hoc testari, ut est tom. 1. operum Gregoru editionis Romanae anno 1588. Sed respondemus & Ioanni illi ista postea inserta esse, adeoquc hanc esse novam corruptelam. Nam Ioannes iste vixit tempore Ioannis octavi Papae, eique libros istos dedicavit. Vidimus autem in historia, Ioannem hunc Papam tam additamentum, quam dogma latinorum, quod tunc Patronos sibi repererat, rejecissc. Quomodo igitur Ioannes Diaconus in iis libris fautorem se dogmatis Domino suo exosi professus esset? Deinde an non erant Graeci codices etiam tunc Romae? Quid igitur? Num ubiquc omnes codices, etiam in Archivo paparum, Romae, Graeci conquisierint, & corruperint? Et quidem sub ipsum controversiae istius initium? Quis credat? Quodsi fieri non potuit, ut certe non potuit, cur ergo latini hactenus nullum codicem Graecum latino suo consonantem reperire & nobis ostendere potuere?

§. 268.

XXXIII. ISIDORVS Hispalensis libr. VIII. riginum cap. 3. ita nunc habet: Spiritus Sanctu ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit & substantiam eorum habet. Sed corruptelam produnt, quae mox ibidem sequuntur, pergit enim Isidorus: neque enim aliud a Patre procedere potuit, quam quod ipse est Pater¬ At dixisset: neque enim aliud ab tis procedere potuit, quam quod ipsi illi sunt, Si prius pronunciasset, procedere eum a Patre Filioque, eorumque substantiam habere. Fuit vero Isidorus hic non elinguis, sed nitidus & doctus, ut patet ex hoc ejus opere erudito; ergo ita ineptire non potuit.

§. 269.

XXXIV. Idem porro ISIDORVS in epistola ad Claudium ducem, prolixe disputat de processione Spiritus Sancti a Filio, & inter alia ait inique latinam ecclesiam a Graecis reprehendi, quod symbolo constanopolitano addiderit, Filioque. Nam canones, quibus additio prohibetur, prohibere dicit contrariam additionem. Prodidit vero nequissimum plagiarium, qui haec scriptis Isidori inseruit, sua chronologiae ignorantia: florebat Isidorus iste seculo septimo: additamento autem augere symbolum conabantur Aquisgranenses circa finem seculi octavi, nec tamen tunc efficere potuerunt, obstante Leone tertio, ut vidimus, & ut omnes sponte latini fatentur. Sed hoc adhuc inter Latinos ipsos agebatur: Graeci nondum audivere, nedum cum latinis altercarentur; & altercatio primum accendi coepit sub PHOTIO, seculo nono. Quomodo igitur Isidorus ducentis ante annis, ista, quae audivimus, ut nunc imprimitur, dicere potuit? Ita etiam ille nequam, qui historiam, hoc est, anilem fabulam de miraculis Hieronymi sub nomine Sanctu Cyrilli Hierosolumitani edidit, fingit, Cyrillum conqueri de schismate Graecorum & odio, quo se latinos prosequuntur, quasi vel tempore jam Cyrilli schisma istud, vel Cyrillus homo latinus fuerit? o stolidas pecudes Et tamen apud plerosque fidem sibi inveniunt; pecudes scilicet pecudibus credunt.

§. 270.

XXXV. NICOLAVS Cichovsley toties memoratus Iesuita Polonus, quaesito sl. de processione Spiritus Sanct pag. 73. ex epistola sunodica Agathonis papae & synodi Romanae CCVc. Episcoporum (quae ad sextam oecumenicam synodum missa fuit) haec citat: credimus in Spiritum Sanctu ex Patre Filioque procedentem. Sed jesuita iste corrupit textum extra textum: nam ubi ita legit? primum enim omnes editiones tam Graecae quam Latinae concilii oecumenici VI. (inter cujus acta reperitur haec epistola) non habent illud, Filioque. 2 Nullus deinde ex latinis pro dogmate suo verba Agathonis adduxit; cum tamen non leve hoc esset testimonium tot episcoporum latinorum una cum Papa suo. (Tametsi conqueritur Agatho in tanta latinorum Episcoporum caterva, ne unicum quidem reperiri potuisse vel mediocriter doctum, qui munus legationis ad syn odum oecumenicam sustinere posuisset. 3) HINCMARVS item Rhemensis Archiepiscopus (de quo vide supra in historia) qui tempore Photii vixit, libro de trina deitate tom. 1. operum, pag. 431. epistolam istam adducens legit illa verba sine additamento, Filioque. A Ipse tandem PITHOEVS, latinus homo, fatetur illa verba ita esse legenda: Qui ex Patre procedit, sine additamento, libro de historia istius controversiae. Sed BARONIVS tamen ad annum 360. num. 32. & SEVERINVS Binius in notis ad illud concilium, Agathonis verba citata a Graecis esse corrupta volunt, sublata scilicet voce, Filioque, atque istorum auctoritate fascinatus, credo, Cichovius ita verbis illis vim intulit. Videamus vero, quo argumento seu Binius, seu Baronius rem suam promoveant. Baronius ergo, citato loco, verba haec a Graecis corrupta esse ex eo probat, quod Iulianus Cardinalis (ille scilicet impius impii Papae Eugenii minister, apud Vladislaum Regem Poloniae hortator sceleris, quem ad rumpendam cum Amurathe pacem, juramentumque suum violandum adduxit, tantaeque cladis ad Varnam acceptae, & ipsius regiae coedis auctor exstitit) in concilio Florentino de quodam corrupto textu Graccos arguer it, (arguebat autem de corrupto symbolo septimae synodi) & quod id ipsum Graecis suis Calecas exprobrarit. Mira profecto Baronii sagacitas Iulianus Cardinalis vitium corrumpendi Graecis objecit, ergo illi Agathonis epistolam corruperunt. Et quare hic suimet ipsius oblitus est Baronius? liceret ei ita dicere: ego ajo Graecos corrupisse, & esset jam invictum testimonium. Deinde optima consequentia: objecit Iulianus Graecis, quod corruperint symbolum in synodo VII. recitatum, ergo illi corruperunt etiam verba Agathonis. Obliviosus & hic fuit Baronius. Nam cur ita non intulit: ergo illi & quintae & quartae, & tertiae, & secundae synodi symbolum corruperunt? in iis enim conciliis symbolum legitur sine additamento. Stupido Baronio stupidior fuit Binius: nam cum Baronius diceret de objecta graecis corruptcla septimae synodi, Binius putavit ipsum dicere de objecta corruptcla citatorum verborum Agathonis. Si vero isti non fuerint stupidi, fuerunt ergo absque fronte mendaces, & famae suae nimis prodigi. Porro ut vera fit Iuliani exprobratio de corrupto a Graecis symbolo synodi septimae, vidimus capite superiore in prima corruptela.

§. 271.

XXXVI. In ordine Romano de divinis officuis, inter scriptores de divinis officis editos Romae an. 1601. a MELCHIOREHITTORPIO, pag. 28. legitur symbolum cum additamento Filioque. Ordo vero ille octavo seculo compactus perhibetur. Quomodo autem seculo octavo Romana ecclesia auctum haberet symbolum, si demum ad finem illius seculi augere ita symbolum Aquisgranenses satagebant, nec a Leone tertio obtinere potuerunt? Deinde eodem in loco symbolum graece sine additamento impressum est; ultro patet fraus.

§. 272.

XXXVII. BEDA commentario in librum Boethu de Trinitate tom. Sanctu operum colum. 938. conqueritur (id est, conqueri fingitur) inique Graecos contra latinos insurgere pro aucto symbolo: anathema, inquit, in eos est dictum, qui aliud quid contrarium symbolo audent addere, se vero latinos hoc non facere, imo potius Graecos aperte contra apostolum dicere; & deinde latinum dogma probat ex illo dicto Apostoli: misit Spiritum Filii sui, clamantem in cordibus nostris: Abba Pater &c. At haec impostura similis est illi, quae in Isidoro supra notata est num. XXXIV. & forte ab codem auctore profecta. Beda enim vixit ante synodum oecumenicam septimam: tunc vero nulla suit Graecis cum latinis ncc de hoc dogmate, nec de additamento simultas, & necdum ipsi inter se latini hac de re disputarunt, & nemo adhuc de augendo symbolo cogitavit. Patent ista ex certissima historia de legationc Aquisgranensium ad Leonem papam tertium.

§. 273.

XXXVIII. ETHERIVS Episcopus Uxamensis in Hispania & BEATVS presbyter libr. 1. adversus Elipandum Toletanum Archiepiscopum, post principium tom VIII. Bibliot. PP. Colonien. pag. 344. ita hodie loquuntur: Neque a duobus processit aut Filius, sed tantum Spiritus Sanctu ac per hoc solus Pater Divinus a nullo Deus est, sed a se: Filius Deus est, sicut Pater, sed a Patre est Deus, non a se. Spiritus quoque Sanctu Deus est, sicut Pater & Filius, sed a Patre & a Filio Deus est, non a se. Prodit vero fraudem & citatorum verborum, & eorum, quae sequuntur, contextus. Nam in ipsis verbis citatis, quid sibi velit hoc: neque a duobus processit, aut Filius: sed tantum &c. Quac sententia? imo quae loquendi ratio? Cum enim dixit: aut Filius, debuit adhuc alium, sub eadem particula, aut, subjicere: alioqui loquutio esset ineptissima, particula distinctiva unam rem inducere. Quis non rideat ita loquentem: neque mihi curae est aut domus, sed tantum suppellex? quodsiquis scriptum ita reperisset, certe diceret esse mendum, & ita restitueret sententiam: neque mihi curae est aut domus, aut supellex. Sic quoque citata verba restituenda sunt: neque a duobus processit aut Filius, aut Spiritus Sanct Haec erat lectio genuina, sed Latinis contraria, quae proinde rudis nescio quis plagiarius in suam transformare allaboravit, sed infeliciter. Id ipsum patet ex mox subjectis verbis; nam ita ibi pergit Etherius: solus Pater a se Deus, hi vero duo ab uno sunt Deus, id est, a Patre. Ait hic utrumque esse ab uno, ergo supra dicebat neutrum esse a duobus; & sic posteriora prioribus optime respondent: ut vero jam imprimuntur, pugnant secum maxime.

§. 274.

XXXIX. De PAVLINI Forojuliensis Episcopi corruptela diximus in historia. Agebat ille synodum adversus Novatores, dogma & symbolum hoc additamento corrumpentes, ut patet ex actis synodi, & temporis observatione, quo non alia, nisi haec additio turbas fecerat; vetatque Paulinus quidquam symbolo vel addi, vel detrahi debere, allegando antiquas conciliorum leges, tum defendit, bene esse additum: Filioque, & de dogmate disputat. Quis hoc credat? Credat judaeus apella. Sed necdum a Latinis etiam auctum erat symbolum, certe Italia hoc nondum audierat, sed neque Gallia, excepto, quod forte jam in palatio Caroli M. ita canebatur: quae omnia constant ex colloquio Aquisgranensium cum papa Leone tertio, quod vide in historia.

§. 275.

XL. RABANVS Maurus lib. 1. de universo, cap. 3. tom. I. Spiritus Sanctu ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, & substantiam ejus habet. At ista vulnus & ulcus suum ultro produnt. Nam si dixisset auctor, ex Patre Filioque, subjunxisset utique: & substantiam eorum habet, non, & substantiam ejus habet. Deinde mox ista subjungit Rabanus: neque enim aliud de Patre procedere potuit, quam quod ipse est Pater, Cur hic jam solius patris meminit? similia verba erant Isidiori supra. coRayPTELAE RELIOVAE PLVSOVAM XXX. VNO

ARGVMENTO DEMONSTRANTVR.

§. 276.

Sunt vcro & aliae plurimae in scriptis occidentalium corruptelae, quarum hic recensebimus plures quam triginta, & uno argumento corruptelas esse demonstrabimus: unde &, quae prius probata fuerunt, magis confirmabuntur. DDogma latinorum confitetur Concilium Heldtfeldense. in Anglia anno 68o. celebratum. 2) Item Concilium Toletanum XI. alias IX. anno 675. habitum. 3) Item Toletanum XVI. anno 693. coactum. 4 Docet idem HILDEPHONSVS Episcopus Toletanus libro de virginitate Mariae cap. VIII. 5) Et APONIVS lib. 3. & 6. in Cantica. 6) Et ordinatio episcoporum Gallica. BEDAcommentario in epist. ad Romanos cap. VIII. 8) Et cemmentario in 1. ad Corinthios epist. cap. XII. 9) Et commentario in epist. ad Galatas cap. 1v. 1O) Et homilia aestivali Dominica, exaudi. 11) Et commentario in caput Ioannis VII. & VIII. 12) Et libro de sex dierum creatione, ad verba illa: & Spiritus Dei ferebatur super aquas. 13) Et lib. I. de elementis Philosophiae. 14) Anno 767. ajunt latinos in magna synodo sub Rege Pipino, in Gallia, disputasse cum Graecis de hoc dogmate; idque in aliquot annalibus Francorum imprimitur, & ex expresse in Chronico Adonis Viennensis tom. 1x. parte 2. Biblioth. PP. Coloniensis, pag. 292. 15) Idem dogma adtruunt episcopi Itali contra Elipandum in concilio Francofordiensi an. 794. habito. 16) ETHERIvS item cum BEATO presbytero, praeter superius verba vindicata, libr. II. contra Elipandum variis in locis. 17) HADRIANVS papa in Epistola ad Carolum Regem Francorum. 18) Idem quoque in Epistola ad episcopos Hispaniae, in concilio Francofordiensi. 19) ALBINVS Alcuinus libr. 1. de Trinitate cap. 6. 11. 15. & lib. 2. cap. 9. 11. 19. 20. has Albini corruptelas pro una habeamus brevitatis gratia. 20) Idem tractatu ad verba illa: faciamus hominem. 21 Libro de psalmorum usu, part. II. 22) Commentario in loannem, ad illa verba: mea doctrina non est mea. 23) Item ad verba: tu quis es? 24 In invocatione sanctissimae Trinitatis & aliis in locis. 25) Quid, quod multa concilia symbolum Constantinopolitanum legant cum additamento? concilium Toletanum VIII. anno 653. celebratum. 26) Emeritense in Lusitania anno 666. habitum. 27) Bracarense 1v. in Hispania anno. 675. coactum. 28) Toletanum x. vulgo XII. anno 681. celebratum. 29) Toletanum xI. vulgo XIII. anno 683. 30) Toletanum XIII. vulgo xv. anno 688. congregatum 31 Toletanum xv. vulgo XVII. anno 694. habitum. 32) ETHERIVS item & BEATVS presbyter citato lib. 1. praeter assertionem dogmatis, symbolum legit cum additamento. Haec omnia, & si quae sint alia, pessimae esse fidei, facile deprehendes, si ad chronologiam istorum, & ad acta Aquisgranensium cum Leone III. papa, respexeris. Sciendum igitur est, tam concilia haec citata, quam auctores adductos vixisse omnes ante finem octavi saeculi, ac consequenter ante lites illas latinorum de processione Spiritus sancti, & de augendo symbolo, atque adeo ante acta Aquisgranensium cum papa Leone III. Igitur ante lites istas, & acta Aquisgranensium patet (si hic adductis locis credimus) totam occidentalem ecclesiam & dogma latinorum semper habuisse pro confesso, idque ubique & perpetuo praedicasse; & etiam symbolum additamento illo auctum tenuisse: tot enim concilia & tot auctores hic videmus, & eo magis, si etiam supra hactenus adducti ad eos adjungantur.

§. 277.

At vero Aquisgranenses oratores in libello suo ad Papam Leonem dicunt, hanc quaestionem ab antiquis quidem patribus ventilatam, (quod ipsum quidem illi mentiuntur) tamen jam diu jacuisse neglectam, sed suis tandem temporibus subito emersisse, & nuper exortam esse. Quomodo ergo ista secum cohaerent? omnia ista concilia hic memorata, celebrata fuerunt ante & prope finem seculi septimi: BEDA, vivebat adhuc anno 731. ut Bellarminus ex ipso eo probat libro de scriptoribus ecclesiasticis. Disputatio illa Graecorum & latinorum in Gallia fuisse perhibetur anno 767. ut annotavimus supra num. 14. HADRIANVS Papa sedere coepit anno 772. testante Bellarmino libro de scriptoribus eccles. ALBINVS Alcuinus scripsit in Gallia post annum 790. ut vidimus in historia. PAVLINI concilium Forojuliense (quod quidem citavimus paulo supra, num. XXXIX. §. 274.) fuit anno 791. FELIX Urgelitanus & ELIPANDVS episcopus Toletanus renovabant Nestorianismum circa annum 772. teste Bellarmino in chronologia parte altera. Ergo & Francofordiense concilium, notatum num. 15. & ETHERIVS ac BEATVS iisdem temporibus fuere. Agunt enim adversus Elipandum. Quomodo igitur per saecula duo continua ante illud concilium Aquisgranense continuata usque ad ipsius tempora, ubique per ora scriptorum, & in conciliis dogma istud sonuit, disputabatur, probabatur, & tamen legati Aquisgranenses ajunt, eam quaestionem diu neglectam jacuisse, & nuper demum exortam? Cui hic credemus? Latini ipsi historiam Concilii Aquisgranensis, & ejus acta legatorum apud Leonem tertium, ultro fatentur vera esse, omnes imprimunt, neque vel unus hactenus repertus cst, qui inficiaretur: Ergo omnia ista hic adducta spuria sunt; & hoc quantum ad dogma.

§. 278.

lam si Constantinopolitanum symbolum in tot conciliis, & in ordine Romano, & quidem jam ante initium octavi saeculi, & ante finem saeculi ejusdem, in concilio Forojuliensi, & apud Etherium ac Beatum, cum additamento recitabatur: ecquid, quaeso, opus fuit Aquisgranensibus petere a Leone tertio, ut concederet augere symbolum? Quae necessitas fuit, disputare de hac re cum Papa illo? Cur non concedebat Leo? Cur legati illi non opposucrunt ei tot concilia, sed non nisi Carolini Palatii consuetudinem? Cur denique Leo cavens, ne augeatur ita symbolum, illas excudi curavit tabulas? cur IOANNES octavus in epistola ad Photium augmentum illud vocat rem novam? cur ante hos omnes ALBINVS Alcuinus vetabat id ipsum? quae omnia patent ex praemissa huic controversiae historia. Quare stipes sit necesse est, qui non agnoscat illa omnia corrupta esse. Et jam de his satis. ocC VRRITVA EXCEPTIONIBVS LATINORVM, SI

OVAE FORTE PoSSVVT ESSE AD HACTE.

NVS DICTA.

§. 279.

Iam ad alia transituri eramus, tamquam toto peracto negotio, sed subiit in mentem, cogitaturos sollicite adversarios, quidnam ad haec regerere queant, ne plane muti consideant. Ergo quasi in eorum translati sortem, ipsi meditati sumus, ecquid tandem ad utrumque hoc caput excipi possit; & subierunt haec pauca, quae hic subjicimus, & facile refellimus.

Primum igitur possunt ita dicere: si quidem & ipsi secum latini de hac controversia multum ab initio litigarunt, atque tumultuati sunt, ut ipsi ostendimus in historia: quis scit, utra pars patrum scripta corruperit, illine, qui a solo Patre, a isti, qui a Patre Filioque procedere Spiritum sanctum docuere? licebit enim dicere, potius eos codices, in quibus solius Patris fit mentio, ab illa priore secta diminutos, quam alios, qui Patri Filium adjungunt, ab ista auctos esse. Aut certe contrarium probandum superest. Et hoc quidem, quantum attinet ad scripta patrum Latinorum: id ipsum vero dici debet & de graecorum patrum libris. Nam & Graeci non omnes, absque exceptione, latinis hac in parte adversati sunt, sed erant, qui latinorum secuti sunt castra, ut ille BLEMMIDAS, BECCAS, CALECAS & alii: Ergo forte dum istos alii illi opprimere student, in plerisque patrum suorum codicibus illud Filioque eraserunt: non potuerunt tamen eradere in omnibus, atque hinc codicum diversitas exorta est.

2 Multorum scriptorum cum Ecclesiasticorum, tum etiam ethnicorum scripta passim mendis & corruptelis scatent: quod quidem planum est vel mediocriter in lectione librorum versatis, ex restitutionibus, quas fere ubique notat, Iusti Lipsii, item Iulii Scaligeri, Isaaci Casauboni, aliorumque, qui in scripta oratorum, poetarum, aliorumque annotationes ediderunt; ut vero illae corruptelae nemini vertuntur crimini, sed non nisi transcribentium errori, ita & istae utroque hoc capite recensitae latinos malae fidei accusare posse non videntur.

3) Editores item latini ita imprimunt, ut in manuscriptis codicibus reperiunt: quare fraudi iis, si quid spurium est, esse non debet. Et, quod majus est, ipsi latini, quas adverterunt, corruptelas fassi sunt, & coarguerunt, ut supra passim vidimus: quod certe ingenui animi specimen est, tantum abest, ut de dolo malo suspecti habeantur.

A Denique valet hic illud Cassianum, quod Cicero laudat tamquam regulam boni judicii, nempe, cui bono? Controversia haec non est lucrosa, non expectatur ullum temporarium emolumentum: si ita, non detrimentum timctur, si aliter doceatur. Ergo cui bono suo latini scripta veterum corrumperent? Si ista deprehenderentur in caussa primatus pontificis, forte esset ratio, cur pontificii suspicione artis plagiariae laborarent: quaeritur hic lucrum & timetur damnum, ut interim opinioni de Papa nostrac aliquid concedatur. At vero in hac de Spiritus Sancti processione controversia, libros scriptorum corrumpere cui bono? Igitur corruptelas illas temere potius in scripta patrum irrepsisse, quam dolo malo intrusas esse, statuendum est. Quid amplius excipere possint, modo non subit: at hae exceptiones & esse possunt, & speciosae videntur esse.

§. 280.

Sed primo aspectu aliquid esse videntur; si bene rem perspexeris, sunt nullae. Facile ergo respondemus. Ad primam, posse eam valere aliquid pro aliquibus; imo vix pro aliquibus corruptelis: plurimae enim sunt, quae palam demonstrantur ab adversaria nobis parte esse perpetratae. Tales sunt capite superiore, 1. 7. S. 11. 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19. 20. 21. 25. 26. 27. 28. 29. 30. 31. 32. 33. 38. 39. 40. 41. 42. 43. Harum corruptelarum ex quanam parte habeatur origo, patet vel ex reclamante contextu, vel ex confessione latinorum, vel aliis denique firmissimis argumentis evincitur, ut patet legenti. Hujusmodi sunt & in isto capite hae potissimum: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 9. 10. 1I. 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19. 20. 22. 24. 25. 30. 31. 33. 34. 35. 36. 37. 38. 39. 40. & omnes illac plus 30. corruptelae, ad finem uno argumento confixae, tales utique sunt, ut nullus locus dubitationi relinquatur, quinam sint codices veriores. Ex quo conficitur, non esse dubitandum etiam de illis paucissimis (quae quidem pro se nihil, nisi diversitatem codicum arguunt) eas quoque latinorum foetum esse. Deinde si in utramque latinorum partem, qui hac de re ab initio secum dissidebant, serio inquirat vir doctus, videbit ex parte nostra stetisse doctiores & sanctiores homines, qualis erat ALBINVS Alcuinus: ex adversa autem sciolos litteratores. Excmplo sint vel soli illi Aquisgranenses Oratorculi, quorum puerilem sciolatum, simulque raucidae rhetoricationis tumorem videbit & ridebit, qui sapit aliquid, ex affectatis illis ineptulis (quibus orationem suam exornare se putabant) allegoriis; ut quod ajunt: Exercitationis sanctae brachio coelestem thesaurum persodiendum esse, item: sermonis Dominici surculo, divinarum scripturarum campum proscindi oportere, & alia ibi talia: quis haec blaterare non videt barbatos pueros? & surculo etiam agros arari opinati sunt; scilicet, quid sit surculus, ignorabant. Hujusmodi vero rabularum indoles est, tum quidvis ex sacris litteris ad sua pertrahere (ut cum v. g. coronas, hoc est, precatorios illos globulos pro concione commendant, citant illud Psalmi: benedices coronam anni dc. tum etiam scripta secure corrumpere, de veritate minime sollicitos esse, (nec enim id possunt) modo plausum sibi apud stolidam plebeculam aucupentur. De sraecis autem latinisantibus etiam alia ratio est. Nam graeci codices exstabant multi apud latinos: num igitur graeci latinis adversantes, in latinorum archiva irrumpebant, & illud Filioque in patrum suorum scriptis longe lateque eraserunt? an probabilius sit latinizatos graecos quibusdam codicibus illud inseruisse?

§. 281.

Ad secundam exceptionem dico, longe disparem esse rationem de mendis, quac vitio & errore scribentium, in aliis auctoribus committuntur, atque de corruptelis istis. Nam illa plerumque obrepunt in solis vocibus, ut si pro faustus scribatur festus, pro aliqui, antiqui, quod non male advertit BELLARMINVS quodam in libro de gratia & libero arbitrio; & talis hic etiam est illa capite superiore num. XXVIII. ubi illud ex Deo mutatum est in istud, ex eo: at vero hic pleraque membra integra mutata, addita, ejecta vidimus. Sed, quod maximum est mali doli argumentum, menda alia in scriptis non in una caussa omnia committuntur, sed in diversis materiis; ut temere hic vel illic erravit scriba: at si quae in una caussa, numero multa perpetrantur, quomodo hic videmus: quis hoc lapsui innocuo, & non potius perfidiae tribuat? Denique utut sit, nos hic non admodum curamus vel perquirere (quod impossibile videtur) vel deprehensos corruptelarum auctores accusare damnareque, sed tantum ostendere, plurima patrum scripta esse corrupta, ut istis ita demonstratis, tot testimoniis, quibus se muniri putant, adversarios nostros exarmemus: quod Dei gratia ecce factum est.

§. 282.

Ad tertiam id ipsum, quod diximus proxime, dicimus, sufficere nobis, quod corruptelas deprehendimus. Deinde licet nec modernos editores, nec eos, qui corruptelas aliquot confessi sunt, PITHOEVM, inquam, BELLARMINVM,ALLATIVM,& alios reprehendimus; fuerint isti viri ingenui: at erant tamen, qui corrumperent. Non nocet hoc Bellarmini aliorumque (quantum ad hoc solum) famae, sed nocet caussae eorum. Ceterum Bellarminus quoque & alii ideo forte facile & secure corrupta quaedam fassi sunt, quia ignorarunt tam multa corrupta esse; putabant igitur nullum inde caussae suae fore detrimentum, at ingenuitatis insuper suac specimen sese edituros, si unum aut alium locum corruptum esse faterentur. Quid vero facerent, si tanto numero corruptelas deprehendissent, faterenturne, an dissimularent, ego quidem nescio. Terruisset profecto illos tantum caussae suae periculum. Exemplum calamitatis esto vel solus Bellarminus: congessit ille quindecim locos Graecorum Patrum adversus nos, lib. 2. de Christo, cap. 25. & ex illis loci undecim hic, capite superiore, jugulati sunt: supersunt ergo ei quatuor tantum, qui tamen nihil ad rem faciunt. Ex Latinis autem Patribus citat Bellarminus sex locos, qui hic perempti sunt: Alii, qui hic non memorantur, ex PROSPERO,LEONE, BOETHIO &c. veluti pruina coram tanta hic affusa luce, sponte evanescunt. Quis enim, tot deprehensis corruptelis, codicibus Latinis aliis etiam credet? Mirum vero est, quod Bellarminus lib. 2. de Christo, cap. 24. Ambrosii & Hieronymi adducat verba, nihil de processione Spiritus sancti habentia, & non citet illa clarissima, quae hoc capite, numero VII. & IX. producta, & spuria esse demonstrata sunt; nimirum & ipse putavit illa spuria esse. Mirum item, quod tantum citet ex antiquis conciliis quatuor, nimirum primum, tertium, quartum & octavum, Toletana omnia, & non citet tot alia, quae hic ad finem recensita sunt? At sponte illa in tomis iisdem conciliorum occurrebant, nec tu Bellarmine fraudem tuorum olfaciebas

§. 283.

Ad illud tandem, si quis id objecerit, cui bono? respondeo: pertinaciae & libidini. Cui bono tot perversi & protervi haeretici, in statuminandis suis dogmatibus laborant, sudant, & algent, quin & gravissima quaeque non pauci perpetiuntur? cui bono Manichaei, Cataphryges, Cathari, alii, vel universim nuptias vel saltim secundas damnabant? esum carnium, & usum vini, tamquam rem pollutam & Deo exosam prohibebant? cui bonol Donatistae ultroneam mortem oppetebant? proterviae hoc virus est, cujus nusquam alia plura exempla, quam apud Papales Doctorastros reperies. Qui Dominicano cucullo sese illaqueavit, subiit simul jugum sententiae Thomisticae, ita, ut Scotistarum Iesuitarumque dogmata falsissima, sua vero verissima esse jurare sit paratus. Et idem ille si ad Loyo lae familiam se conferat: omnia contraria tenacissime amplectetur. Quae mali istius caussa? ipsi forte nihil respondebunt, nisi quomodo MARTIALIS ad quemdam lusit:

Non amo te Tulli, nec possum dicere, quare, Hoc tantum possum dicere, non amo te. At qui diversas diversi generis hominum indoles observant, facile ista vident. Nimirum non Italicae, Hispanicae, Germanicae, aliusve nationis hoc vitium est, sed sciolatus: sciolorum siquidem ingenium idem est, atque vilium muliercularum, dicta & sensa sua, quae temere ipsis semel exciderunt, perpetuo mordicus defendere, divinis oraculis praeferre, licet omni destituantur argumento: atque isti viri hujusmodi sunt, quales illae feminae, de quibus ait Apostolus, 2 Tim. III. 7. semper discentes, sed nunquam ad cognitionem veritatis pervenire valentes. Hic revera character sciolorum est.

§. 284.

Accedit singularis in hoc nostro iurgio caussa, infensissimi scilicet partium animi. Duae illae nationes, Latini & Graeci, antiquis & fere innatis semper certabant odiis: Latinis autem magis illud vulnus cxarcebatum est tranglatione sui in orientem imperii, splendoris, nominis; ad haec invisa Constantinopolitanorum Imperatorum, qui fere jam tum ex graecis salutabantur, dominatione. Quid? cum imperii divulsio facta est, & occidens orienti terga vertit, atque Carolum Magnum imperatorem salutavit, quantis utrinque inimicitiis saevitum? quot motibus perturbata sunt omnia, plenae sunt historiae. Cum vero Papa, liber & sui juris factus, cristas erigere occoepit, nec tamen libidini suae morem gerere, imo plurimum obstare Orientales vidit; cum deinde rebus occidentis pacatis, enati sint hinc inde Theologastri, scriptillatores fastuosi, rabulae, ubi dissidii istius semina jacta sunt, incredibile dictu est, ut tunc Latini haereditaria Majorum in Graecos odia dictis, scriptis, & factis in immensum auxerint. Ergo quid mirum, si tantus livor eo proterviae devenit, ut scripta Patrum corrumpere non dubitaret, nihil pensi habens, bonisne an malis artibus fulciret caussam suam & adversarios protereret. Sed & tantum abest, ut rabidi, qui de se multum sapiunt, disputatores istud scelus vereantur, ut potius pietatis loco habeant, & depravare scriptorum libros, in melius corrigere se arbitrentur, Deoque & ecclesiae hoc pacto gratificari. Haec semper est, haec & hic caussa fuit corruptelarum. Sed nec tamen spes brevi in isto facinore defuit (ut hoc item notemus) cum praesertim impius ille Sergius Papa (ut vidimus in historia) Episcopos suos, &, quos alicujus nominis inaudivit, Doctores ad defendendum istud, adversus Graecos, dogma pelliceret, sollicitaretque.

Ergo praeter alia, fuit hic etiam, quid ad illam quaestionem, cui bono? responderem. Sed de his jam satis superque.

PrevBack to TopNext