On this page
Caput 16
Caput 16
Obiter disserit, quid Latini de Graecorum more corrumpendi libros ganniant: et aliis insuper corruptelis libido ipsorum falsaria compugnigitur
Obiter disseritur, quid Latimi de Graecorum more corrumpendi libros ganniant: & aliis insuper corruptelis libido ipsorum falsaria compungitur.
Noc quidem caput inscripsit saltim auctor, sed non LI pertractavit: pertractaturum autem se promisit, quando librum, quem ille expectabat, nactus fuisset. Quoniam vero habeo non nulla, quae ad lacunam hanc quomodocunque supplendam non nihil facere mihi videntur: idcirco ea cum his, qui forte hac de re aliquid scire cupient, breviter communicanda putavi; plura & meliora exspectaturus ab iis, quibus nec harum rerum peritia nec facultas scribendi nec tempus deest.
Ex professo quidem & peculiari opere nullus Latinorum, quantum ego scio, adgressus est Graecos, ut illorum artem corrumpendi libros detegeret, & multis iisque gravibus exemplis materiam hanc illustraret: Sed tantum obiter, alia scilicet tractando, non unus aut alter, imo multi Latini corruptionem librorum Graecis objecerunt, eomue ut primos, praccipuos ac simul pcritissimos talium depravationum artifices esse, aliis persuadere voluerunt. Omnium, qui ita de Graecis locuti sunt, verba hic adducere nec vacat nec juvat. Sufficiet vero, si quosdam tantum eosque praecipuos digito quasi indicabimus. 1 Primo ANASTASIVS Bibliothecarius in praefatione ad octavam synodum, quam Latini oecumenicam vocant, contra Photium habitam, acerrime in Graecorum mores invectus est, & non solum hujus VIII. synodi acta, sed omnia etiam concilia, nullo nisi primo excepto, Graecos depravasse adfirmavit; ac inter alia haec etiam dixit: familiaris est illis ista praesumptio & singularis quodammodo ambitionis indicium.& E regione vero horum verborum Baronius aut alius quis Latinus ita in margine adnotavit: peculiare est Graecis falsare synodos. 2) Deinde RARONIVS ipse juratus Graecorum hostis cum integram paene Anastasii illius interpolati praefationem retulit, convertit sese ad lectorem & ita peroravit: ex quibus certe babes, quod vebementer admireris, quorsum aduersum Romanam ecclesiam progressus sit Graecorum furor, haud dico schismaticorum, sed orthodoxorum, gloriae Latinorum invidentium. Quodsi ista fiunt in viridi ligno, in arido quid sict? Sed quum Baronio non aliud annalium scribendorum propositum erat, quam ut Papae primatum & super omnes potestatem quibusvis artibus, & mentiendo, & decipiendo, & oblatrando stabiliret, tum non est mirum, quod ita tractet Graecos, qui primi omnium immani illi Papatus dominationi sese opposuerunt. Haec ratio est, quod aliis etiam multis in locis acerrime in eos invehatur; & sic ubi invenit antiquum Scriptorem graecum, qui expressis verbis erroneae Latinorum doctrinae adversetur, mox eo solo utatur effugio corruptus, inquit, est locus a Graecis schismaticis. 3) Sed ante Baronium adhuc in synodo Florentina, disputator ille Ioannes, dum ad clara Graecorum testimonia nihil haberet, quod responderet, saepius confugit ad hanc vocem: corruptus est a Graccis locus; quamquam ipse potius corrupta & adulterina proferret, ut & tunc a Graecis bene ostensum fuit, & postea ab aliis evictum. 4) Hoc loco non est praetereundus LEO Allatius, acerrimus & simul effrons Latinarum partium propugnator. Ille enim quaecunque in scriptis Graecorum reperit, quae ad caussam suam tuendam minime facerent, aut prorsus ipsi adversarentur, statim in ore habuit, aut esse corrupta, aut a Graecis consicta. Et huiusmodi cavillationibus totus eius liber de perpetua orientalis & occidentalis Ecclesiae consensione, repletus est. Exempla ex Allatio proferre esset prolixum. Qui cupit ea videre, evolvat illum mendaciis, fraudibus & nugis refertissimum libellum d).5) His addam unum adhuc Scriptorem Latinum, IACOBVM nempe URETSERVM, qui ubi multa corruptelarum in Scriptis Patrum ab haereticis perpetratarum exempla recensuit, tandem de miseris Graecis haec subdidit cap. IV. p. 119. Simili fraude versati sunt recentiores Graeci in multorum Patrum libris, postam cum Latinis de non nullis quaestionibus contendere instituerunt: quorum improbitas non semel in concilio Florentino & alibi detecta est. Verum Gretserus sicut alios partibus suis non addictos falsissime ibidem huius facinoris accusat: ita etiam Graecos objurgat iniquissime. Nam neque exemplum ullum adducit, neque tempus aut locum ostendit, ubi & quando Graeci libros Patrum malevole corruperint. Quod vero de Synodo Florentina dicat, hoc sola loannis rabulae cavillatione nititur; ad quam egregie pro Graecis respondit DALLEVS, dicens, de Nestorianis ea, quae Latini Graecis objecerunt, agi, non vero de omnibus orientalibus, multo minus de Ecclesia graeca). 6 Praeter memoratos papalis dominatus promotores, multi etiam ex iis, qui Patrum scripta typis evulgant, Curiae romanae addicti, ubi in codice aliquo aut editione antiqua reperiunt locum doctrinae Latinorum non faventem, mox vel in praefatione vel sub textu adnotant, depravatum esse a Graecis. Ita editores operum Graegorii Magni Romanenses & Benedictini ad locum illum Dialog. libr. II. capite ultimo exstantem, nihilque in versione graeca de processione Spiritus Sancti a Filio habentem, dixerunt a Graecis postea Lachariae Papae versionem fuisse depravatam: & hoc suum dictum fulciunt testimonio Ioannis Diaconi g). Sed quemadmodum Ioannis illius vitas Pontificum, Latini ad sententiam suam expurgarunt, multa detraxerunt, multa ctiam inseruerunt, sicut Auctor ipse supra Sanct. 267. ad hoc Ioannis Diaconi testimonium bene respondit: ita Graegorii quoque Magni textum Latinum ubique ad palatum suum efformarunt. Id quod iam pridem TNOMAS Iamesius anglus monstravit, edito singulari libelloh. Huc spectat etiam PETAVIVS, qui obiectionem ex 68. canone Apostolorum adversus Iejunium Sabbati, quod in ecclesia romana observatur, petitam sic solvit: tamquam Spurius & alienus Canon ille reiicitur, nam ab otiosi Graeculis verba sunt intertexta i). Haec & alia his similia sunt fere innumera, quae a Latinis de Graecis passim dicuntur. Nihil enim est solemnius Latinis, quam dicere, scripta Patrum esse corrupta, ubi scilicet aperte illorum opinioni adversentur.
Verum enim vero haec Latinorum consuetudo audax admodum & temeraria esse mihi videtur, eam praccipue ob caussam, quod omni plane fundamento destituatur. Equidem non inficior, exstitisse forte unum vel alterum Graecum, qui hunc aut illum locum in Scriptore aliquo vel per oscitantiam vel per ignorantiam, vel, ut hoc etiam concedam, non bono animo mutavit unquam, aut, si placet latinis, etiam depravavit. Ast omnia ea loca, quae Latinis non favent, a Graecis corrupta esse, persuadere mihi nullo modo possum. Primo enim ostendant mihi Latini ex historico quodam probo & fide digno, quo tempore, ubi & quibus modis Graeci tam horrendam Patrum corruptionem perpetrarint, ita, ut omnes codices, quotquot in Vaticana etiam Bibliotheca reperiuntur, violentas Graecorum manus non effugerent? fuitne umquam tempus, quo Graeci omncs inter sese conspirarent; & codices non solum in tota Graecia, sed & in regionibus papali dominio subjectis exstantes universos depravarent? Habueruntne Graeci Romam unquam a se expugnatam, ut Latini sub Balduino Constantinopolim, & tenueruntne eam tot annos in sua ditione? adeoque eo forte tempore in Bibliothecas irruperunt, loca Latinis faventia omnia eraserunt, & non faventia intruserunt? Hoc quidem de Latinis credere possumus, praesertim cum, fervente iam illos inter & Graecos controversia, constantinopolim obsederint, vi expugnaverint, domos & Sacras aedes diripuerint, ac nec Bibliothecis forte tunc pepercerint; hoc, inquam, de latinis credere possumus, sed tamen, quia historici tacent, pro certo affirmare non audemus. De Graecis vero & cogitare quidem huiusmodi aliquid temerarium est. Deinde num Graeci conquisitis undequaque codicibus tantam illorum collationem instituerunt, ac ad suum sensum efformatos tandem in lucem protraxerunt, quemadmodum fecere Latini, ut postea videbimus? An Graeci edendis etiam Patrum scriptis tantam curam adhibuerunt, quantam Pontifices Romani, qui tot praescriptis regulis studiosissime caverunt, ne ullus sive recens sive antiquus liber sine censura inquisitorum & expurgatorum typis excuderetur? Haec certe de Larinis notissima res est: de Graecis vero si quis dicet, pro rudissimo omnino habendus erit. Praeterea sunt non nulli cordatiores Latini, qui cx professo de corruptelis Patrum perfidia Haereticorum perpetratis scripserunt, ac omnia quidem Secula a christo nato ad nostra usque tempora percurrendo, multa depravationum exempla collegerunt: de tam atroci tamen a Graecis instituta Librorum corruptione nullam mentionem fecerunt. Quod nequaquam omisissent, si de eo aliquid scivissent. Perlege, si placet, BARTHOLOMEI GERMONIS librum de veteribus Haereticis ecclesiasticorum codicum corruptoribus; nihil certe hac de re in eo reperies. Evolve adhuc Benedictinorum Scriptum de rc Diplomatica ubi per omnia secula, incipiendo a primo usque ad nostrum, interpolatores Diplomatum & etiam codicum studiose conquisiverunt: non tamen Graecos tanti facinoris accusarunt, excepto uno vel altero, quales & inter suos permultos repererunt. Quo ergo iure non nulli Latini morem corrumpendi libros Graecis obiiciant, plane non video.
Dicent fortassis Photium Patriarcham Constantinopolitanum fuisse non imperitum talium depravationum artificem, ut & omnino dicunt; quemadmodum supra §. 104. ad locum Gregorii M. vidimus, & apud memoratum Germonium Iesuitam ac Benedictinos m) non nulla legimus. Sed fuerit Photius talis, qualem Latini eum nobis depingunt: Suntne ergo omnes Graeci tales? Verum nec Photio tantam corrumpendi libros artem obiici posse existimo. Qui enim fieri potuit, ut unus homo, tot obrutus negotiis, tot difficultatibus oppressus, tot undique hostibus circumdatus, non semel etiam in exilium actus, & tam brevi tempore omnes Patrum codices corruperit? Praeterea nec Anastasius ille, quem nobis Latini veluti testem quemdam omni fide dignum obtrudunt, haec de Photio dicit: Sed, si scriptis illis sub Anastasii nomine exstantibus credendum est, monet saltim, ne major actis Synodi octavae Graecis, quam iis, quae ille latine reddidit, fides habeatur; praeterea nihil. Ad haec, ut Baronius, ita & illi memorati Scriptores, Germonius & Benedictini, non aliud falsationis photianae exemplum adducunt, quam Nicolai I. Papae, Ioannis VIII. & Hadriani II. epistolas, & adhuc Synodum contra Ignatium celebratam, quam Graeci octavam vocant: haec, inquiunt, a Photio adulterata sunt. Si vero haec etiam fuerint adulterata, ut interim hoc Latinis concedamus, an Photius ita crat describendus, quemadmodum Baronius eum descripsit? arbor, inquit, infructuosa, falce Apostolica succidenda, Simulator, bypocrita, raptor, lupus, grassator, quique demum per antipbrasim Photius nominatur, non secus ac princeps tenebrarum Lucifer, pessimus omnium Daemon n). Nescio, num mentis fuerit sanae Baronius, dum haec scriberet, an prorsus illa captus? Etenim si Photium, qui tres tantum epistolas, ut latini venditant, vitiavit, & Synodum adhuc pro suo lubitu conscribi curavit, Baronius ita depinxit, quot certe & quibus nominibus dignus erit ipse Baronius, qui non tres epistolas adulteravit, sed innumeras, non uuius Synodi acta depravavit, sed plurium, non unius tantum aut alterius antiquorum Patrum, sed bene multorum scripta pervertit, in suam sententiam detorsit, multa in illis mutavit, multa de suo ingenio addidit, vera suppressit, & falsa honestis nominibus ornavit; qui, inquam, haec fecit, pro quo, quaeso te, qualive habendus est? Ego quidem ipse decernere nolo, sed aliis eruditioribus Sententiam relinquo. Hoc tantum dico, quod quaecunque Photio Latini cxprobrare solent, ea & levia sint, & soli tantum Papae noceant, quippe quae immanem ejus potestatem & insolentiam praecidunt; & praeterea non nisi dubio ac multis in locis ad palatum curiae romanae interpolato Anastasii Pibliothecarii Scripto atque non nullis Nicolai I. papae, Ioannis VIII. & Hadriani II. sublestae fidei epistolis fundentur o. Quae vero a Baronio habemus conficta & adulterata, ea quod talia sint, nulla indigent nova probatione: multis enim voluminibus ab a iis jam ostensum est; & praeterea non paucis, sed infinitae paene hominum multitudini nocuerunt & nunc adhuc nocent. Quanquam enim luce meridiana clarius jam viri eruditi ostenderunt, Baronii annales nugarum & fraudum esse plenissimos, nihilominus tamen multi ad tantam lacem coecutiunt, & omnia, quae a Baronio profecta sunt, tamquam vera & Sancta venerantur & exosculantur, nec unguem ab iis recedere volunt. Miror, vero, quinimo vehementer doleo, quod multi exquisitae etiam eruditionis viri ab errore hoc non sint liberi. Sed quid miremur, cum quo semel est imbuta recens, servabit odorem testa diu; ut ait Horatius. Mittamus igitur has Latinorum ab invidia & odio in Graecos profectas cavillationes, & videamus multo veriora, quae Latinis ipsis de more corrumpendi libros obiiciantur; neque haec omni plane argumento destituntur.
Quum nimirum Latini eam de Graecis, quam iam vidimus, suspicionem conceperint, & praeterea quasdam Patrum querelas, quod Scripta eorum ab Haereticis depravata sint, repererint; ac insuper clara sibi ex monumentis antiquis testimonia ad evertenda ea, quae jam semel docere coeperunt, ab aliis opponi viderint: non bene securos se ac tutos fore putarunt, si vetusti codices ita, ut sunt, in lucem prodeant. Quid ergo fecerunt? Persuaserunt Pontificibus suis, ut nulla veterum scripta absque censura, correctione & expurgatione delectorum ad id hominum in vulgus exire paterentur. Cuius rei gratia Pontifices Romani, praecipue Pius V. Georgius III. & Sixtus V. jusserunt confici indices nescio quos prohibitorios, expurgatorios &, ut ipsi vocant, abolitorios noxiorum librorum. Qui indices primum non dum ita perfecti erant, ut deberent; quemadmodum quodlibet opus in initio suo imperfectum est: adeoque anno 1596. Clemens VIII. delecto 7. Cardinalium Collegio & aliis curiae romanae viris doctis in consilium adhibitis, magnum prohibendorum & expurgandorum librorum indicem conficiendum curavit, praescriptis etiam regulis: vbi capite de correctione Librorum Soct. I. statutum est: vt episcopi & inquisitores conjunctim habeant facultatem, quoscunque Libros iuxtapraescriptum huius indicis, etiam in locis exemptis expurgam di, hancque Librorum expurgationem non nisi viris eruditione & pietate insignibus committendam esse. Sectione vero II. haec inter alia a correctoribus expurganda decernuntur; videl. propositiones haereticae, erroneae, haeresim sapientes, scandalosae, piarum aurium offensivae, temerariae etc. verba item dubia & ambigua, quae legentium animos a recto Catholicoque sensu ad nefarias opiniones adducere possunt. etc. Huiusmodi vero indices prohibitorii & expurgatorii non solum in Italia & regno Neapolitano, sed etiam in Hispania, Portugallia, Francia, Belgio, Germania & in aliis Papam venerantibus oris concinnati sunt o). Atque Secundum hos indices non solum recentes novique Libri, sed & antiqui, Patrumque praecipue Scripta omnia ad palatum Pontificis maximi corrigebantur, expurgabantur, noxii vero Latinis prorsus supprimebantur. Et pestis haec non in monumenta modo iam typis excusa, sed in manuscriptos etiam codices grassata est. Hinc factum, quod Patres antiqui, manibus Romanensium tractati ac in Lucem emissi, ubique ferme Latinis consentiant, aut saltim e diametro cum ipsis non pugnent. Hoc Papicolarum institutum quot & quanta damna generi humano intulerit, haud dici, ne dum enarrari potest. Huiusmodi vero damna fortassis viri ingenui praevenirent, nisi callide & dolo occulto ad ea producenda itum esset. Nam institutum illud diu paucis erat cognitum, inter domesticos tantum Censorum parietes conclusum, & longo tempore exercebatur clanculum. Postquam vero arcanum hoc FRANCISCVS IVNIVS detexit, in lucem protracto iudics Belgico, Philippi Hispaniarum Regis Auctoritate confecto p): totus tunc eruditorum obstupuit orbis. Sed tamen Latini nequaquam erubuerunt: quinimo inventi sunt, qui illud institutum tamquam bonum & laudabile, eiusque auctores & executores veluti de mortalibus optimc meritos defenderent. Ex eiusmodi defensoribus praecipuus erat IACORVS GRETSERVS Iesuita, qui duos libros de iurc & morc probibendi, expurgandi & abolendi libros haereticos ac noxios, cdidit Ingolstad. ann 1603. & postea duas adhuc partes Supplementi loco evulgavit 4). Sed quo magis Gretserus pravam suorum caussam tueri conatus est, eo serverius in eum animadverterunt viri docti, qui egregie ei, ejusque similibus Larvam detraxerunt, & facinus hoc ut horrendum, impium & in Scripta Patrum injurium ostenderunt. Praeterea quaenam mala inde in genus humanum consecuta sint, innumeris paene exemplis demonstrarunt. Horum praecipui sunt sequentes: memoratus FRANCISCVS IVNIVS,) TuoMAS IAMESIVS DANIEL FRANCVSt) CASPAR LoESCHERVS u) IoAN. CONR. SCHARMIVS X), Ioh. Christ. Vendlerus y). Alii alia agendo multa ad hoc argumentum illustrandum adtulerunt, sicut ANPREAS RIVETVS2, IOH. DALLAEVS a) GvIt. CAVEVS, atque alii o.
Quoniam igitur viri eruditi iam ante nos satis abunde praestiterunt ea, quae nobis hic ex auctoris proposito agenda essent: id circo non est necesse, ut multa alia depravationum exempla in medium producamus, libidinemque Latinorum falsariam compungamus. Interim tamen hoc adnotemus velim, quod, si tantam Pontificii Librorum expurgationem instituerint, qui fieri posset, ut loca etiam de processione Spiritus Sancti agentia, intacta remanerent & non potius ad mentem Latinorum corrigerentur, aut integri tractatus contra illos in hac materia evulgati non prorsus supprimerentur? Quinimo clara huius rei habemus testimonia. Legimus enim & apud haronium ad ann. 865. & apud alios, Scripta quaedam Photii adversus Latinos, coram Pontifice maximo pedibus conculcata, igni tradita & flammis exusta esse. Praeterea DANIEL FRANCVS, oculatus testis, qui ipse multos indices expurgatorios vidit, multa ex iis excerpsit, haec de non nullis recentiorum Graecorum Scriptis male tractatis fatetur: horribiliter expurgatores in Bibliothecam istam (scilicet Patrum, de qua ibi agit) esse grassatos, fidem faciunt Antonius Melissa Melito, Nicolaus Cabasilas, Marcus Archiepiscopus Ephesinus etc. c) qui nimirum Latinis Schismatici audiunt, quod contra eos scripserint. Quid multa? Bellarminus ipse de Antonii Melissae & Nicolai Cabasilae Scriptis hanc tulit Sententiam d): exstant, inquit, hi libri (elissae) in Bibliotheca Sanctorum Patrum tomo quinto editionis secundae, sed caute legendi sunt, quoniam ab haereticis latinitate donati & impressi sunt. Si ergo a Latinis excusi essent, non certe iam illa continerent, quae Bellarminus cavenda praecipit. Haec ejus mens clarius patet ex altero loco, ubi de Cabosila agit: fuit, inquit, vir valde doctus, sed schismaticus, exstat cjus explicatio Liturgiae apud Bignacum in Bibliotheca Patrum tom. 6nctus edit. secundae, ex qua cap. 29. & 3o. omnino expungenda essent, vel cautissime legenda. Videmus igitur, quot & quibus artibus Latini usi sint, ad Scripta Patrum & aliorum, qui ipsis adversantur, corrigenda, expurganda, imo & supprimenda. Dum ergo Graecos hujus facinoris accusant, ipsi praecipue & potiori jure istam infamiae notam ad se pertinere existiment? Et haec fortassis auctor capite hoc pertractare voluit: sed aut idoneis libris destitutus, aut aliam nescio quam ob caussam non pertractavit; nos vero pro viribus supplevimus. Iam tempus est, ut ad ipsos auctoris labores pergamus.