On this page
Caput 17
Caput 17
Singulares ad obiecta quaedam ex patribus orientalibus dicta responsiones
Praeter corrupta, quae superius recensuimus, Patrum verba, quaedam sunt, quae germana & integra sponte fatemur; quae tamen sibi favere latini putant, & nobis objiciunt. Ista ergo hic consideranda sunt nobis, sed tantum quae in Patrum orientalium scriptis occurrunt. Nam scripta occidentalium, quippe quae domi semper isti corruptores habuere, ubi jam tot corruptelas ostendimus, nequeunt jure nobis objicere Latini. Si quae vero apud occidentales reperiantur, quae sint istis hic producendis & explicandis conformia, eadem explicatione facile dissolventur. Sunt autem certae classes phrasium, & locutionum in patribus occurrentium, quae videntur dogma latinum adstruere; eas ergo sigillatim expendamus.
I. Nihil vero vulgarius & majore cum jubilo Latini objicitant, quam illa Patrum dicta, in quibus asseritur Spiritus Sanctus a Patre per Filium procedere. Ita vero dicunt Patres isti: GREGORIVS Thaumaturgus in expositione fidei, quae ὁ κατῶ μcρος πίστις dicitur. EPiPHANIVS haeresi 73. quae est Semiarianorum, MAXIMVS Martyr commentario in caput quartum Lachariae. IOANNESDamascenus lib. I. de fide cap. 13. & alii.
RESPOND. Si talia Patrum dicta ita accipienda sunt, ut statuatur caussa & origo Spiritus sancti non solus Pater sed & Filius, appello conscientiam adversariorum, putentne Patres id accepisse ex scriptura, an per se, habita scilicet privata revelatione, id pronunciasse? Si primum, quaeso, ex qua scriptura? cur eam pro dicti sui confirmatione non adducunt? cur omnia illa scripturae loca tractantes, quae Latinis favere videbantur, longe aliter explicant, & hoc dictum inde minime eliciunt? ut vidimus hoc libro a capite septimo usque ad duodecimum. Si secundum, fateantur ergo Latini hoc dogma, quod pars est maxima arcani mysterii, scilicet Trinitas, esse ἀχοαφον & non nisi humana auctoritate subnixum. 2 Deinde si quis hoc dogma privatim sibi a Deo apertum habuerit, cur de ea revelatione tacuit? cur nullus ex citatis Patribus dixerit, sese id divinitus revelatum accepisse, tametsi in scriptura non legerit? 3) quid vero de tali, si quae esset, revelatione sentiendum sit, cum Paulus etiam Angelo anathema dicat, si alia, quam quae Apostoli praedicabant, docere coelitus ausus fuisset? A) Si dicant, Patres hoc accepisse per traditionem ab Apostolis: dicant igitur, amabo, dogma hoc num inter traditiones, an inter scripta oracula collocare velint? 5) Quomodo autem Patres non sibi ipsis contrarii sint, si & Spiritum sanctum a Filio suum esse habere negent; ut supra ostendimus cap. tertio, ubi praesertim DAMASCENVS clarissime hoc negavit §. 59. & solum Patrem dicant esse caussam, & caussam unicam, & MAXIMVS subortam apud Graecos de Latinis suspicionem ita diluerit, ut Latinos dixerit processionis vocabulum pro missione usurpasse, quando docerent Spiritum a Filio procedere? si, inquam, & ita docucrint Patres, & tamen docentes Spiritum sanctum a Patre per Filium procedere, intelligant illum a Patre & Filio suum habere esse: componat secum ipsis Patres latinum ingenium? Nos equidem, admissa latina interpretatione, non posse fatemur tantam pugnam sopire. Singulariter vero, quaeso, hoc faciant cum Damasceno. Nam illc citato loco cum dixisset: καὶ υιοῦ δὲ πνεῦμα, ουχ ῦς ἐς ἀυτοῦ, ἀλ υς δὶ αυτοῦ ἐκ τοῦ πατρὸς ἐκπορευομενον, & Filii quidem Spiritus, non tanquam ex ipso, sed tanquam per ipsum ex Patre procedens, reddidit sui istius dicti caussam, μονos γῶρ ἀὶτιος ὸ πατῦρ, unica enim est caussa Pater. Quae haec ratio, per Deum immortalem si procedere per Filium idem est, atque babere suum esse ab illo? quod tamen ipsum clarissimis verbis ipse negat Damascenus, ut vidimus cap. III. in secundo testimoniorum genere §. 59. Quomodo Pater erit unica caussa? quomodo non caussa Filius? quomodo, quod affirmat Dam ascenus, hoc confirmat ejus negatione? An non similis erit ista locutio: Seth est Evae, non quod ex Eva, sed quod per Evam ex Adamo genitus sit. Unicus enim Sethi parens Adam est? Quis vero non rideat ita dicentem? Hinc igitur apparet, non in Latinorum sensu dicta haec Patrum accipienda esse, sed quaerendam eorum legitimam interpretationem. Ita primum suspenso naso Latinis, corumque auriculis vellicatis, RESPONDEMVS7) dictum istud interpretando: interpretamur autem non arbitratu nostro, sed potius eos ipsos, qui ita loquuti sunt, verborum suorum interpretes adducendo. Et alii quidem simpliciter ita dixerunt: alii autem dictum hoc ipsi exposuerunt. Procedere ergo Spiritum sanctum per Filium, idem Patribus est, atque post Filium. Meditati scilicet Patres sunt, prius Filium a Patre esse genitum, & post processisse ab eodem Spiritum sanctum: prius vero & post non tempore, sed naturae ordine. Quae metaphysica consideratio apud Aristotelem naturas contemplantem celebris est; quomodo prius dicitur esse, quam existere, & existere prius, quam agere &c. quomodo item prius est cogitare, quam velle, licet simul quis & cogitet & velit. Ita in ipso Deo prius se habet sapientia, quam omnipotentia, prius cognitio, quam amor, prior in igne lux, quam calor &c. An vero ita dictum hoc suum Patres intellexerint, videamus clarissimam expositionem apud sanctum EPHRAEMSYRVM sermone de confessione & sul ipsius reprebensione, ubi sic dicit.e Non perturba. tione: aut temtore, aut necessitate, aut mutatione, aut alia quacunque caussa Pater Filium genuit, sed natura ab omni necessitate remota, ac libera, quam per suam constituit hypostasim, aliumque Pater consortem volens, non quem genuit, sed produxit Spiritum sanctum ex substantia, non ante Filium, ne dicamus necessitati voluntatem ejus subjectam esse. Quod porro post Filium Spiritum sanctum dicimus, id non temporis, sed personae est significativum: cum Spiritus & verbi una eademque sit principii expers essentia atque substantia. Nam & nos in pronunciando verbo spiritum nostrum movemus & cum verbo spiritum producimus. Pater ergo neque tempore indiguit in generatione Filii, neque ullo temporis intervallo post verbum produxit Spiritum sanctum. Quod igitur alii dicunt per Filium, hoc EPHRAEM ait post Filium. Patet hoc ex simili disputatione GREGORIINYSSENI libro I. contra Eunomium. Pater principio caret & ingenitus est, & semper Pater intelligitur: ex ipso vero in eadem continua serie indicisibiliter unigenitus Filius Patri simul cointelligitur: Per Filium vero & cum ipso, antequam nescio quid inane & quiddam non subsistens, tanquam medium interveniret, statim etiam & conjunctim Spiritus sanctus concipitur, non posterior Filio secundum suam subsistentiam, sic, ut aliquando unigenitus sine Spiritu sancto posset concipi: sed ipse Spiritus sanctus ex Deo quidem universorum habet caussam, quod existat, unde & unigenita est lux: per veram autem illam lucem effulgens, neque intervallo neque naturae diversitate a Patre vel Filio distat. Diverso charactere hic illa notamus, ex quorum consideratione mens auctoris appareat. Igitur primo Nyssenus per Filium effulgere, tanquam aliud & diversum ab Habere suum esse distinguit ac sejungit illis particulis quidem, autem. Deinde supra dixit, Spiritum sanctum per Filium & cum ipso conjungi Patri: conjungi autem per Filium non est procedere a Filio, sed post Filium & cum Filio: item illud ipsum per Filium & cum ipso, quasi ex oppositis sibi concinnet, ac dicat: post Filium & cum ipso. Ita enim intellectum τὸ per Filium erit oppositum huic: cum ipso. Ita nihilominus in speciem diversa & opposita secum bene cohaerent, sub diverso respectu. Denique cur, dum ista loquitur, cautelam ingeminat in illa parenthesi: antequam nescio quid inane & quiddam non subsistens tanquam medium interveniret. Item: non posterior Filio secundum subsistentiam. Item: neque intervallo neque naturae diversitate a Patre vel Filio separatur. Cur, inquam, tam sedulo & sollicite cavet, ne quis putet, Spiritum sanctum a Patre & Filio aut diversitate naturae, aut temporis intervallo distare? scilicet cum dicit Spiritum sanctum per Filium conjungi Patri, & effulgere, intelligit post Filium: sed quia illud post non naturae aut temporis ratione ponit, verum ratione ordinis naturalis, aut nostrae contemplationis; ne putet aliquis, esse Spiritum sanctum post Filium temporc aut natura, diligenter occurrit & se ipsum explicat. Quodsi doceret tali loquendi modo Spiritum sanctum & a Patre & a Filic procedere, sed ideo per Filium, quia Pater est anarchica seu procatarctica caussa (nam sic exponunt Latini) tunc & non esset necessaria talis cautio, & inepta esset illa disjunctio, quidem, autem, praesertim cum diversitatis nullam exprimat rationem: & denique verba ista cssent merae scopae dissolutac. Rurfus idem Doctor libro, quod non sint tres Dii, id ipsum satis diserte loquitur: ejus quod est ex caussa (vidclicet productarum personarum, Filii & Spiritus sancti) aliam differentiam consideramus: hoc enim quidem (id est, Filius) incontinenter ex primo est: Hoc vero (id est, Spiritus sanctus) per id, quod incontinenter ex primo est; ut & unigeniti proprietas absque ambiguitate in Filio maneat, & ex patre esse spiritum non dubitetur: Filio, qui medius intercedit, & sibi unigeniti proprictatem servante, & spiritum a naturali ad Patrem habitu non arcente. Ubi vides primum illud, per id, opponi particulac incontinenter, id est, ut loquuntur scholae, immediate: igitur per id idem est, atque post id; deinde illud ipsum per id, aliter hac phrasi effertur, qui medius intercedit. Denique & hic cautelae sunt, dum dicitur, ex Patre esse Spiritum, & non arceri Spiritum ab habitu ad Patrem: ista nimirum ponuntur, ne ista Spiritus sancti post Filium transpositio innuere putaretur Spiritus sancti a Patre separationem. Sed audiamus de hoc ipso & fratrem Nysseni BASILIVM M. qui in epistola ad hunc suum fratrem, quae est numero XLIII. editionis Basilcensis, anno 1566. interprete lano Cornario Medico, pag. 615. ita loquitur: quandoquidem igitur Spiritus, a quo omnis bonorum contributio in creaturam scaturit, a Filio dependet, cum quo inseparabiliter comprebenditur: esse vero ex Patris caussa appensum habet, unde etiam procedit; hoc proprietatis secundum subsistentiae signum, notum illum reddens, habet: quod per Filium & una cum ipso cognoscitur: & quod ex Patre subsistit. Filius vero, qui ex Patre procedentem Spiritum, per se & una secum, notum reddit, solus unigenite ex ingenita luce relucens, nullam in signorum proprietate, ad Patrem aut Spiritum sanctum societatem habet. Hic vides primum a Basilio distingui tanquam diversa ista duo: a Filio pendere, & a Patre suum esse habere; utitur enim particula distinctiva vero; deinde illud, ex Filio pendere idem est Basilio, atque Filio subnumerari, vel sequi post Filium, sumpta metaphora a catena, in qua annulus annulo innectitur, & priorem posterior sequitur: quod patet, quia dicit mox: & cum ipso comprehenditur: praeterea illud per Filium, quod bis posuit, non refertur ad processionem, sed ad notionem: per Filium, inquit, & una cum ipso cognoscitur. Item: per se & una secum notum reddit. Rursus illud per Filium idem hic est, quod paulo superius ex Filio pendere dixit, quia ex hoc illud deducit Basilius. Ex Filio autem pendere, non est a Filio procedere, ut patuit. Ergo neque istud per Filium. Denique ista duo, quae dicit: per Filium & una cum ipso, minime cohaerebunt, nisi illud per Iumatur pro post, ut patet sanae menti. Haec quidem patent clare, juxta versionem etiam hanc, quam hic laudavimus: at vero magis patent ex citationc hujus loci a Marco Ephesio adducti, in concil. Floren. Session. 20. editionis vulgaris Graecolatinae. Nam ibi Basilii illud prius: per Filium & cum ioso cognoscitur, ita legitur: μετὰ τον υίὸν, post Filium. Deinde cum hoc ipsum iteratur, jam per praepositionem, per, graece δα, hoc est, δῖ ἐαντοῦ καὶ μes ἐαυτοῦ effertur: Ergo nullum est amplius dubium τὸ διὰ τοῦ ῦιοῦ per Filium, idem Patribus esse, ac μετὰ τον υίον, post Filium. Neque insolens est, praesertim in lingua graeca praepositionis δια usus pro praepositione Merα post. Lexicon illud praeclarum graecolatinum editionis Basileensis anno 1563. ex officina Hieronymi Curionis (quod quidem penes nos est) inter multos praepositionis δtα usus, ostendit etiam eam usurpari pro post pluribus exemplis, & inter alia adducit vers. 1. secundi capitis Evangelii Marci, ubi post dies aliquot, graece sonat δi πμερῦν.
Si vero scire lubet, quam hujusmodi locutionis caussam, aut ansam patres habuerint; neque enim Papaeorum scholasticorum more, quidvis temere effutiebant: dicemus respexisse illos ad proprietates, nomina, aut operationes Filii & Spiritus sancti, quippe quae singulariter huic aut illi Personae tribuuntur; ut, quod Filius dicatur Aόγος, id est, sermo Patris, spiritus vero sanctus Dei bonitas, quae voluntatis dos est. Ergo sicuti in homine prior est cognitio, quam veluntas, prius scire, quam velle, ita illi per analogiam congruam, meditati sunt, prius se habere generationem Filii, qui est sermo, seu cognitio Dei, quam processionem Spiritus sancti, qui per modum voluntatis esse videtur. Et hoc innuit Ephraem Syrus in verbis supra laudatis. Forte etiam ita philosophati sunt, observando, quod Filius secundo loco, & Spiritus tertio ponatur, praesertim in illa baptismi institutione: Baptisantes in nomie Patris & Filii & Spiritus sancti. Forsitan etiam ad utrumque hoc respicientes, ita loquuti sunt. Sed utcunque se res habuerit, nobis satis est ostendisse Patres praepositione, per, in hac materia, non pro ex, sed pro post, non ad caussam sed ad ordinem indicandum usos esse.
Sed aliquot latinorum exceptiones diluendae sunt: Prima illa insulsissima est, qua probare contendunt praepositionem, per, non posse aliter accipi, nisi pro a, vel ex, ex eo, quod, ubi dicitur, per Filium esse creata omnia, Ioan. I. 3. & Hebr. I. 2. & alibi, idem sit, atque a Filio esse omnia creata. Insulsissima, inquam, haec exceptio, & probatio est. Non enim nos dicimus, praepositionem per semper & ubique significare post: sed aliquando hoc, aliquando aliud: in his autem Patrum dictis eam non a vel ex, sed post significare contendimus, & clare ostendimus. Pessima autem probandi ratio est: praepositio per in quibusdam locis significat ex, ergo in omnibus id significat: a particulari, quod ajunt, nulla est consequentia ad universale. Vide Thesaurum Nizolii, vide Calepini dictionarium, vidc memoratum graecolatinum lexicon, videbis plurimas illius voculae per, διῶ, usurpationes. Incredibile autem dictu est, quam hac in re, (ut & alias) leviculus sit Rutha lesuita: ille enim in quodam scripto suo (quod quidem omnibus obvium est) praepositionem per nihil aliud significare condendit, nisi ex. praeter alia documenta habet hoc etiam, quod in quibusdam ruthenis historiis dicatur aliquis factus esse Episcopus per Metropolitam. At debuit hoc demonstrare generalissima inductione, ut nulla relinqueretur exceptio, idque in lingua graeca, qua Patres sunt loquuti: quod tamen nec fecit, nec potuit. Sed vix ullus alius ita nescit, quid sit ineptire, ut iste delirus senex.
Exceptio altera magis speciosa est NICOLAI CICHOVII, quaesito IV. pag. 37. Cyrillum & Epiphanium dicere, quod Spiritus sanctus procedat per ambos, videlicet per Patrem & Filium: in qua phrasi non habere locum nostram interpretationem. Sed Cyrillus hoc dicens libro de recta fide ad Reginas, non ait de processione, verum de missione temporaria. Epiphanius vero non dicit per ambos, sed ab ambobus. Ad rem ergo praesentem de vi praepositionis δiα per, nihil habet: an vero ita loquutus, dogma adseruit Latinorum, infra videbimus. Alias argutationes piget referre; sponte enim apparent esse nihili: & ita jam prolixe loquuti sumus, sed debuimus: cum & primo intuitu valida haec objectio esse videatur, & eam pro invicto argumento Latini habeant.
II. NICOLAVS CICHOVSXY loco citato objicit hoc, quod Patres doceant, Spiritum san ctum manere in Filio; neque adducenda Patrum verba sunt, ultro enim concedimus. Sed quid inde? sequi inde Spiritum sanctum procedere a Filio vult Cichovius. Mirum ergo aliquid iste nobis dabit: nam mihi quidem non apparet ulla istius consecutionis ratio. Ita ergo argumentatur: quod transit a termino a quo, ad terminum ad quem, illud non potest manere in termino ad quem. Sed si Spiritus sanctus a solo Patre procedit, non nisi, dum Filio communicatur, transit a Patre ad Filium, ergo non manet in Filio. Vides felicitatem ingenii. At ego putabam, quae mea ruditas est, etiam hominem, dum ex uno in aliud oppidum se confert, ibique fit incola, manere illum in eo oppido. Sed forte dicet, non posse dici manere, dum in via est, dum transit: verum est; dicet ergo Spiritum sanctum semper a Patre procedere, adeoque semper ad Filium transire, adeoque nunquam manere, semperque peregrinari ad illum, nec unquam accedere. Hem Theologiam asininam an istae scopae dissolutae solvendae sunt? quam haec crassa imaginatio ut haec Minerva pinguis est ineffabiles divinas processiones translationi corporeae comparare. Sed sit ita sane, solvat ergo Iesuita alios nodos, qui hinc stringuntur: Quod transit a termino a quo, ad terminum ad quem, non modo, dum transit, non manet in termino ad quem, sed nequidem in termino a quo, ab hoc scilicet recessit, ad illum non accessit: cum ergo a Patre procedit Spiritus sanctus, nec in Patre manet, vi argumenti Iesuitici. 2 Demus vero procedere a Patre & Filio, non manebit ergo nec in Patre nec in Filio. Adeoque contrarium potius, quam quod voluit Cichovius, hinc colligitur. 3) Manet vero Filius etiam in Spiritu sancto, quis negabit? est mutua ibi communicatio; igitur a Spiritu sancto procedet? Manet vero Pater in Filio, & Filius in Patre Ioan. XIv. 10. igitur mutuo a se ipsis generantur? Haec ergo argutatio, nolente Iesuita, prodidit ipsius conscientiam: videbat scilicet ille caussam suam inopem esse, & argumentis destitutam; alioqui quid opus erat ita se torquere? manere ergo una in alia persona dicitur propter unitatem substantiae. Quodsi etiam hypostaticam inhabitationem imaginemur, dicemus illam primo esse mutuam, deinde & unius ad alteram personam transitum, & unius in altera permanentiam, sub diversa ratione admittemus: quia videlicet Spiritus sanctus a Patre semper procedit, & ab aeterno processit. Ut concipimus procedentem, dicemus transire ad Filium, ut vero ab aetern o productum, dicemus in Filio permanere. Sed haec ita dicemus quantum ad nostram imaginationem, quae sit magis sana, & quantum ad modum loquendi, qui sit magis congruus. Ridiculum vero sese venditat Iesuita, dum adeo suae miserae isti imaginationi fidem habuit, ut perfricta fronte clamitet, non posse Photianos (ita nos appellat) ullo modo permanentiam Spiritus sancti in Filio explicare, nisi eum a Filio procedere concedant.
III. Objiciunt porro Latini, Patres docere Spiritum sanctum procedere ex ore Dei, Filium vero esse os Dei. RESP. ita esse, utrumque concedimus; sed hoc observandum volumus: Patres alios per os Dei intellexisse Filium, sed in ista interpretatione non dixisse, ex ore Dei procedere Spiritum sanctum, sed tantum spiritum esse oris Dei: ita CYRILLVS Alex. lib. 4. adversus Nestorium, ANASTASIVS Nycaenus lib. 1. de fidei dogmatibus: HILARIVS Pictaviensis Comment. in Psal. CXVIII. Neque dicas, sub hac Metaphora, dum Spiritus sanctus dicitur oris Dei, & os illud Filius intelligitur, non aliam rationem esse, nisi exitum Spiritus sancti ex Filio, sicuti halitus dicitur oris nostri, quod ex ore exeat. Nam si hoc concedam, concedam de exitu temporaneo, seu de missione: & tibi probandi incumbet necessitas, non de missione, sed de aeterna processione intelligendum esse; quod nunquam efficies. Insuper interpretatio mea licet per se stet, donec convellatur, habet etiam fundamentum. Nam patres ita loquentes, respiciunt fere ad illud Psalmistae dictum: verbo Domini coeli firmati sunt & Spiritu oris ejus tota virtus eorum. At ibi sermo est de operationibus ad extra: Ergo potius de missione intelligcmus. Alii vero patres per os Dei intelligunt iplam paternam hypostasin ut productivam Spiritus sancti; quomodo per ventrem Dei eandem patres hypostasin intelligunt, ut productivam Filii. lta ATHANASIVS dialogo 1. contra Anomaeos. DAMASCENVS de trisagio ad finem; ubi etiam vocans spiritum oris Dei, negat expresse eum procedere ex Filio. BASILIVS item comment. in Psal. XXXII. verba illa: verbo Domini cocli firmati sunt, & spiritu oris ejus omnis virtus eorum, explicando, ita disserit: quemadmodum verbum opifex firmavit coelum, sic Spiritus, qui ex Deo, qui a Patre procedit, hoc est, qui ex ore illius est, & paulo inferius: hic Spiritus quidem oris sui scribitur: inveniemus autem alibi Verbum etiam oris ejus dictum, ut intelligatur Servator noster, & Spiritus sanctus ex Patre. Nihil ergo & hoc Latinis profuit.
IV. Urgent quoque hoc, quod patres doceant, Spiritum sanctum esse Filio ὁμοοῦσιον, hoc est, consubstantialem. Fatemur, & ita confitemur. Sed quid tum? scilicet iste Latinorum syllogismus erit: quod est consubstantiale, seu unius naturae cum altero, hoc habet suum esse ab illo. Sed Spiritus sanctus &c. Vides majorem esse vanissimam. Frater Fratri consubstantialis est suo humano modo, num quid ergo habet suum esse ab illo. Sed forte habent in consubstantialitate divina singularem rationem? cedo illam sodes. CICHOVIVS quaes. 3nc.u citat patrum dicta, ubi ex eo, quod Filius a patre genitus sit, ostendunt Filium Patri esse ὁμοοῦοιον; & ex hoc ipse infert: ergo quae sibi sunt ὁμοοῦσια, alterum ex altero producatur, necesse est. Vel: ergo illa tantum sunt sibi οκοοῦοια, quorum unum ab altero producitur: pessime & ineptissime. Nam ista bona est consequentia: hoc ex illo productum est (subintellige productione honogenea) ergo illi hoc est ὁμοοῦσιον, ut proles scilicet parenti. At vice versa male sequitur: hoc illi est ὁμοοῦσιον, ergo hoc ab illo productum est. Non enim omnia vicissim se inferunt: & quis hoc nescit, qui vel in limine Dialectices constitit? & tamen ineptiam hanc suam variis tricis implicat Iesuita, sibique plane triumphare videtur, quas tamen & legere nedum refellere piget & taedet.
V. Illud est utcunque speciosum, quod urgetur, patres docere, solum Filium ex solo patre esse. GREGORIVS Thaumaturgus in Confessione sua breviore seu symbolo ita scribit: unus Pater Filii unigeniti, unus Dominus, μὸνoς ἐx μcνε Seoς ἐx Seοῦ, solus ex solo, Deus ex Deo. BASILIVS lib. 4. contra Eunomium: unigenitus est Filius, quia solus de solo generatur: ita & EPIPHANIVS Haeres. 36. Si ergo solus Filius ex solo Patre est, utique Spiritus sanctus non erit jam ex solo patre, adeoque a patre simul & Filio. RESP. Si nesciremus rationem, cur ita loquuti sint patres, nihil tamen hinc consequcrentur apud nos Latini. Nam BASILIVS dixit, solum ex solo gencrari, & GREGORIVS id ipsum subintelligit. Verum ergo est Filium solum ex solo generari: nam Spiritus sanctus non generatur, sed alia quadam incffabili ratione proccdit. Itaque illa exclusiva vocabula solus ex solo excludunt omnem alium ab hujusmodi generatione. 2 Sed scimus, cur ita loquantur patres; nempe volunt ostenderc divinam illam generationem nequaquam humanae nostrae similem esse, non esse ibi diversitatem sexus, non esse marem & feminam, patrem & matrem. Ex solo igitur patre Filium dixere, hoc est, ἀμῦτορα, & quidem illum solum ita genitum esse, quia simile nascendi exemplum nullum est: sicuti si humanam etiam Christi generationem respicias, optime dices, solum ex sola Matre genitum esse, ex sola, quia sine viri semine, solum vero illum, quia nemo alius ita natus est. Utrumque hoc complexus est DAMASCENVS libro de duabus voluntatibus & operationibus Christi, cap. 12. sub medium: unus unigenitus Filius, solus ex solo Patre, & solus ex sola Matre. Quae duplicis generationis antithesis, pulcherrime se invicem explicat.
Dictis vero illis patrum productis, EPHESIVM pupugit Cichovshi quaes. 6anctu eo, quod Ephesius in Concilio Florent. volens probare Spiritum sanctum a solo procedere patre, licet non sit scriptum a solo, dixerit, non esse etiam usquam scriptum Filium ex solo Patre natum, & tamen ita credendum esse hoc ipso, quod nullius alterius mentio fiat. Reprehendit ergo Ephesium Iesuita, quod non legerit Patres, apud quos reperisset solum Filium ex solo Patre. At foede hic hallucinatur Cichovsbi: Ephesius ajebat de sacra scriptura, & nominatim de illo Christi dicto: qui a Patre procedit: & ita semper Theologi, ubi interrogant, ubi scriptum est? aut dicunt: non est hoc scriptum, non intelligunt de scriptis humanis, sed de sacris litteris. Nec ignorabat Ephesius, apud patres ita reperiri. Nam ibidem dicit: & tamen hoc intelligimus, id est, Filium ex solo Patre natum, & si quando opus fucrit, exprimimus. Inique ergo Iesuita vellicat auriculam Ephesii vigilantis, dum ipse dormitat.
VI. Denique objiciunt, doceri passim a patribus, Spiritum sanctum esse Filii imaginem. GREGORIVS Thaumaturgus in Confessione sua, apud Gregorium Nyssenum in ejus vita. ATHANASIIS in epistola ad Serapionem contra eos, qui dicunt, Spiritum sanctum esse creatum. BASILIvS lib. 5. contra Eunomium, non semel. CyRILLVS Alexand. libr. xI. in Ioan. & assert. 33. Thesauri. DAMASCENVS oratione 3. de imaginibus & lib. 1. de fide cap. 18. Hinc ita argumentantur Latini: Filius ideo dicitur imago Patris, quia a Patre genitus est. (ita enim patres loquuntur) Ergo si Spiritus sanctus imago est Filii, a Filio oriatur, necesse est. Omnia ista culicum morsibus similia sunt, non vulnerant, at molestiam afferunt, & non sinunt quiescere: sed interim Latinae caussae produnt inopiam. Quae enim fuit necessitas, adeo sollicite quidvis scrutari, & per vim trahere, si non desint clarissima velscripturae oracula, vel patrum testimonia? Liberum autem videmus istis bonis Theologis omnia, quaecunque quomodocunque de Spiritu sancto dicuntur, ad probandum suum dogma torquere: nam mera haec torsio, mera vis est, ut ostendo facile. 1) Si Spiritus est imago Filii, & ideo procedit ab ipso, non procedit ergo a patre, quia patris imago non dicitur: imo dum patres de utroque loquuntur, utuntur distinctione, ut facit BASILIVS lib. 5. contra Eunomium, sub initium: imago quidem Dei Christus est, qui est, inquit, imago Dei invisibilis. Imago vero Filii Spiritus, &, qui hujus fiunt participes, Filio conformes efficiuntur, secundum illud scriptum: quos praescivit & praedestinavit, conformes fieri imagini Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. 2 Quid autem sit, esse alicujus imaginem, nisi ei esse similem: in quo autem Spiritus sanctus similis est Filio, nisi in eo, in quo unum est cum Filio, videlicet in natura? esse ergo imaginem Filii, idem prorsus est, quod est esse Filio ὁμοοῦσιον. Igitur & haec objectio eadem prorsus est cum illa, quam supra num. 1v. retulimus, atque adeo ibi jam confutata. 3 Patres autem citati, quum dixerint, Spiritum sanctum esse imaginem Filii, non alio ad ita dicendum permoti sunt, nisi illo dicto Apostoli Rom. VIII. 29. Conformes fieri imagini Filii sul. Nam dicti istius rationem ex hoc loco reddunt, si textus eorum inspicias. Cum vero electi sint conformes huic imagini, quam putant patres esse Spiritum sanctum: utique & electi fiunt imago hujus imaginis, seu Spiritus sancti. Quacso, in quo hujus imaginis ratio sita est? in nullo certe alio, nisi in sanctitate: ergo & Spiritus sanctus, ex mente patrum, refert Filium & ejus imago est in sanctitate; & revera ita est, licet non in hoc solo, sed in omnibus divinis dotibus. A Sed ideo Filium esse imaginem patris, urgebant, quia genitus est a patre, ergo & spiritus non ob aliam rationem erit imago Filii, nisi quia ab ipso procedit. RESr. Nego consequentiam. Nam primo, si generatio pro ratione assignatur, cur Filius imago sit patris, ita, ut haec ratio sit generalis: tum & Spiritum sanctum dicemus non quomodocunque a Filio oriri, sed generari, adeoque Filii Filium esse. Et ita Ariani olim argutabantur, ut patet ex Basilii lib. 5. contra Eunon. Deinde si haec Latinorum a paritatc argumentatio firma est, vera erit ista universalis: (nam in ista fundabitur syllogismus) quod est imago alicujus, illud est productum ab illo: at esse falsissimam, quis non videt? nam imago est, quod simile est, sive ab illo, cui simile est, sive ab alio oriatur. Vera quidem propositio est: quod ab aliquo productum est, (nempe homogenea productione) illud est imago ejus: adeoque & Patres bene a generatione Filii ad dicendum illum imaginem patris argumentabantur: vice versa autem non sequitur: non enim haec vicissim se inferunt, ut & num. 1v. diximus de ὁμοουσIc. Male ergo ab esse imaginem, ad esse ab illo, cujus imago est, productum, argumentantur Latini. 5) Necessaria autem hic est ista observatio, ut in rebus quibusvis aliis, ita & in quavis imagine duplicem caussam esse, efficientem & formalem: de materiali & finali nihil hic dicere attinet. Efficiens est, quae imaginem efficit, formalis vero est illa ipsa ratio, propter quam imago est imago rei alicujus, quae certe non alia est, nisi similitudo. Ex formali ergo ratione ad esse imaginem, & ex esse imaginem ad formalem rationem, mutua est consequentia: Est imago, ergo est simile: est simile, ergo est imago. Utrumque dicitur bene. At vero ex caussa efficiente ad esse imoginem, aliquando sequitur, aliquando non: si enim homogenea productio est, hoc est, si caussa efficiens producit effectum secundum suam speciem, ut homo hominem, Leo Leonem, sequetur bene: contra si fuerit heterogenea productio, hoc est, si caussa producit effectum alterius speciei, quam cujus ipsa est, ut, sol herbam. Bene igitur dices: ille ex homine natus est, ergo imago hominis, id est, similis cum homine naturae est. Male vero: herba a sole producta est, ergo similis imego est. Ceterum cur & ibi sequitur, & hic non sequitur, ex formali imaginis ratione caussa pendet. Nam ex productione homogenea fluit formalis imaginis ratio, hoc est, similitudo, ex heterogenea non item. Et hoc quidem dicimus, quantum ad consequentiam, quae cx productione infert esse imaginem: at vero quantum ad consequentiam, quae ex esse imaginem ad esse productum ab eo, cujus est aliquid imago, infertur, negamus illam esse legitimam, ut per se patet.
Applicemus haec ad divina: imaginis paternae, hoc est, ipsius Filii, caussa quasi efficiens (ut sic balbutiamus) est pater, caussa vero seu ratio formalis, cur scilicet Filius dicatur imago Patris, est summa illa similitudo, imo identitas naturae: Pater vero producit Filium productione homogenea, ut ita dicam: producit enim sibi in natura simillimum, imo ejusdem prorsus naturae (ita enim hic dicimus ὁμοουσιον, similis naturae, quod simul sit cμοοῦσιον, unius naturae, non quomodo philosophabantur Ariani) ergo ex tali productione bene argumentabantur patres, ad esse imaginem Patris Filium. Nam ex tali productione sequitur ratio formalis imaginis, ut dictum. Ex ipsa vero imaginis ratione, male ad productionem argumentantur Latini, cum ad hoc, ut aliquid alicujus imago sit, non interest, sive ab eodem, sive ab alio producatur, sed sufficit, quod habeat formalem imaginis rationem, hoc est, similitudinem. Hinc si (per impossibile) esset res Deo similis, licet non a Deo producta, sed aliunde profecta, utique esset imago Dei.
His ita bene expensis, omnes Bellarminianae, Cichovianae, Ruthanae, & aliorum tricae sponte diffluunt & evanescunt, ut eas excutere plane sit supervacancum.
Unicus tantum scrupulus ejiciendus est: Patrem non dici imaginem Filii, nec Filium imaginem Spiritus sancti, tametsi Pater Filio & Filius spiritui sancto similis sit, imo ὁμοεσιος. REST. Aliam rationem esse de Patre & Filio, & aliam de Filio & Spiritu sancto. Quod Filius non dicatur imago Spiritus sancti, nihil refert, modo non negemus, posse & licere ita dici. At vero Pater nec dicitur, nec apte posset dici imago Filii: quia cum imago praesupponat suum exemplar, seu rem, cujus imago est, Pater vero, hoc ipso, quod est pater, prior est, & esse intelligitur Filio, ideo inepta esset locutio Patrem vocare imaginem Filii, sed inepta, inquam, locutio, ex hac sola ratione. At vero Filius & Spiritus sanctus vicissim sibi imaginis nomen cur habere nequeant? Nisi forte respicias ad illam patrum meditationem, (de qua num. I. hic egimus) quod scilicet prius natus esse Filius intelligatur, quam processisse Spiritus sanctus; & ob hanc rationem bene dices, potius Filii Spiritum sanctum, quam Spiritus sancti Filium imaginem esse.
VII. Hactenus erant objectiones, quae ex pluribus simul patribus deducebantur, supersunt aliquot, quae ex singulis petuntur.
Ac tantum agmen producitur, quantum in duobus capitibus de corruptelis, vidimus: sed illud jam nobis innocuum, Latinis pudendum dimisimus.
2) CICHOVIVS quaesito III. citat verba Dyonisii Alexandrini apud Athanasium libro de sententia Dionysii: Spiritus sanctus est in ipsorum (Patris & Filii) manibus neque a mittente, neque a ferente potens separari, & ait Iesuita, alluderc Dionysium ad illud, quod Spiritus sanctus in sacris, litteris digitus Dei apelletur. Resp. hoc est, ὁμοουσιον est patri & Filio.
3) Idem haec laudat ex Gregorii Thaumaturgi homilia quadam tom. 7. operum Chrysostomi: hic est, qui mecum emisit Spiritum sanctum, eundem in se ipsum recipiens: loquitur Pater de Filio in baptismo Christi. Resp. hoc est, Christus Spiritum sanctum recepit in baptismo ut homo, at ut Dcus eundem tunc misit.
Ex ATHANASIO praeter illa, quae supra ut spuria explosimus, objiciunt, quod oration. IV. contra Arianos, & in Epist. ad Serap. dicat spiritum a filio dari. Resp. Ita est. Sed hoc nihil favet Latinis. Datio enim est operatio adextra, ut jam dictum est. Ideoque dationem a processione distinguit Athanasius in epistol. 2. ad Serapionem sub initium: si recte de verbo Dei sensissent, etiam de Spiritu Sanctus recte sensissent, qui a patre proredit, qut Filui proprius est, qui a Filio dscipulis datur. Rursus ex ATHANASII disputatione habita in concilio Nicaeno contra Arium, haec citat adversarius: Si non est ex substantia Patris & Filii, quare connumerat eum Filius in symbolo sanctificationis? RESP. In Graeco textu substantia in genitivo casu est sine ulla praepositione ita: et Ex Sx ἐστὶ τῦς τοῦ πατρος καὶ τοῦ υιοῦ θσὶας τὸ ἀγιον πνεῦμα, τίνος ενexεν συνnρὶθμνσεν ἀυτὸ ὸ υιὸς τοῦ Seὸ ἐι τὸ συμBολο τοῦ ἀγιασμε. Si Spiritus Sanctus non est substantiae patris & Filii, cur eum Filius Dei in consociatu sanctificationis adnumerat? Deinde dicatur ita, ut Latinus vertit, quid inde? idem sonabit, quomodo dicimus filium esse unum ex Trinitate. Similia sunt, quae objiciunt, ubi Athanasius passim docet, Spiritum sanctum non esse divisum a substantia Filii, sed haec responsione non indigent. Objiciunt item, quod Athanasius dicat, Spiritum sanctum a Filio accipere; sed ad hoc jam respondimus. Ex priore ad Serapionem epistola hoc urgent: qualem proprietatem cognovimus Filium cum Patre, eandem comperimus Spiritum etiam sanctum habere cum Filio. REsP. Non agit ibi Athanasius de caussa, & principio in divinitate, sed probat, Spiritum sanctum Filio ita esse ὁμοουοιον, sicuti ομοςσιος est Patri Filius. Alioqui & spiritus generaretur a Filio, sicuti Filius a Patre. Simile est quod ex eadem epistola urget Bellarminus, quod dixerit Athanasius, Spiritum babere talem ordinem & naturam ad Filium, qualem habet Filius ad Patrem. Sed frustra sudat Bellarminus. Nam Athanasio scopus ibi est arguere eorum vecordiam, qui Filium Deum esse concedebant, & tamen negabant, Spiritum sanctum esse Deum. Ostendit ergo ex sacris litteris, multa similia dici de Filio & Spiritu sancto, qualia dicuntur de Filio collato cum Patre; tum infert, si ergo talem ordinem & naturam habet spiritus cum Filio, qualem Filius cum Patre; si Filius Deus est, etiam Spiritus sanctus Deus est. Per ordinem ergo & naturam, intelligit ea, quae ibi citat, ut connumerari, mitti &c. Lege epistolam, & videbis ita. se rem habere: Bellarminum autem aquam ex silice conari elicere. Alioqui rursus dicam, spiritum esse Filium filii, sicut Filius est Filius Patris. CICHOVIVS quoque ex eadem epistola 2. ad Serapionem urget, quod Patrem Filii, & Filium Spiritus sancti fontem dicat: sed loquitur de effusione temporali. Ait enim ibidem: cum pater sit fons, filiusque proinde flumen apelletur, nos, qui inde bibimus, Spiritum sanctum bibere perhibemur. Quid, quod neque hoc dicat ibi Athanasius, sed tantum & Spiritum sanctum, & Filium esse fumen; ut probet in omnibus convenire spiritum cum filio, atque adeo aeque ipsum. atque illum Deum esse. Verba item Athanasii, ubi dicit Spiritum sanctum non esse alienigenam a Filio, citans CICHOVIVS, ait sibi aliam dicti illius consonam non occurrere explicationem, nisi quod spiritus a filio procedat. Quod si dixit ex animo, credimus non occurrisse ei, at nos aliam novimus; scilicet ideo non est alienigena spiritus a filio, quod sit ejusdem naturae cum filio, ut legenti epistolam illam luculenter patet. Objiciunt & hoc, quod in epistola adSerapionem dicat Athanasius, Spiritum sanctum esse Filii operationem. RESP. Facto respectu ad ex tra; Pater enim per filium, & Filius per Spiritum sanctum operatur, ob rationem illam, qua quaedam opera filio, quaedam Spiritui sancto peculiariter tribuuntur. Vide cap. I. & II. ab initio hujus libri nostri. Tandem urgent, quod Athanasius orat. 2. contra Arianos dixerit, filium Spiritu sancto non minorem, sed majorem & parem esse. Instant ergc, non posse aliam dari rationem, cur major dicatur Filius Spiritu sancto, non ut homo, ita enim minor est; non ut Deus, ita enim par est: ergo ut caussa: Patrem quoque ideo majorem dici filio, quia ejus caussa est. At mirus hic objicientium stupor est: si vivum Athanasium ita loquentem audiremus, nonnc potius illum ipsum de ratione dicti sui interrogare deberemus, quam ipso relicto, ad nostras conjecturas recurrere? Quam vero vecordes essemus, si Athanasio dicti sui rationem ultro explicante, nos aliam, cur ille ita dixerit, afferremus. Et tamen ita hic facere Latinos videmus. Athanasii verba sunt: haec quidem Iudaeis ut homo dicebat Dominus: at vero discipulis divinitatem ac majestatem suam ostendens, non jam minorem se spiritu, sed majorem & aequalem so esse significans, dabat spiritum ac dicebat: accipite Spiritum sanctum: &, ego ipsum mitto, &: ille me glorificabit, &, quaecunque audiet, loquetur. Unusquisque dicti sui optimus est interpres: quis enim novit spiritum hominis, nisi spiritus hominis? Cui autem hic non apparet, in quo dictum suum Athanasius, dum filium majorem spiritu inducit, fundavit? nempe in eo, quod spiritum det, mittat, & ab eo clarificetur. Rationem igitur dicti sui Athanasius exposuit, sed Latini eam non admittunt, nec posse aliam assignari contendunt, nisi quod Filius Spiritus sancti caussa sit? Quis eos satis mirabitur? Quod vero Filius ratione caussae minor Patre dicatur, quid inde? (Alii quidem Patres ita dixere, alii ratione humanitatis exposuere, ut Augustinus lib. 2. de Trinitate, cap. 1. & Athanasius in symbolo) sed tamen quid inde, si scimus Athanasii mentem, ob quid ille filium majorem spiritu dixerit. Ad illud vero, quod ajunt, non ut homo, non ut Deus, respondemus, omisisse illos unum, vidclicet, ut mittens. Sed in operando ad extra personae sibi pares sunt: verum est; tamen propter peculiarem operum attributionem alia mittens, alia missa dicitur: & ratione talium nominum, apparet mittens quasi major, & missa quasi minor: apparet, inquam, non revera est. Haec enim locutio abusiva est, quales sunt multae. Vana ergo est vitulabunda petulantia Cichovii, qui quasi nos extra arcem palantes, jam jam capiat, ita nobis insultat quaesito 3. praeclusum hic solitum asylum operationis ad extra; cum sine manifesto Arianismo, in operationibus ad extra, una persona divina non possit dici major altera. Athanasius igitur manifestus Arianus est, nam ille ita dixit.
5) Ex DIDYMO Alexand. lib. 2. de Spiritu sancto haec objiciuntur: Primum, Spiritus sanctus, qui est Spiritus veritatis, spiritusque sapientiae, non potest, Filio loquente, audire, quae nescit, cum hoc ipsum sit, quod profertur a Filio. REsP. Proferri hic non est produci aliquid, sed pronunciari, ut patet ex antecedentibus verbis Auctoris. Nam dicit: hoc enim ipsum, quod subsistit & loquitur, ego veritas loquor: cum vero dixerit Christus se loqui veritatem, Didymus ait, Spiritum sanctum esse illud, quod pronunciatur a Filio, nimirum esse veritatem. Ut vero Filius, ita & Spiritus sanctus est veritas Metonymice, nomine effectus caussam ornante. Non alius ergo Didymi sensus est, nisi iste: tam Filius, quam Spiritus sanctus eadem sunt veritas, nempe eandem loquuntur veritatem. Deinde illud ex eodem libro: neque aliud est quid Filius exceptis his, quae ei dantur a Patre, neque alia substantia est Spiritus sancti, praeter id, quod ei datur a Filio. RESP. Didymum in tota hac disputationc non loqui de hypostaticis originibus, sed de unitate naturae divinae: unde respiciens ad illud: de meo accipiet, tam dare, quam accipere improprie intelligenda essc vult; ait enim ibidem ista dicta: non dantem & accipientem, sed unam significare essentiam. Ergo ipsi dare & accipere idem est, atque habere summam ac mutuam omnium communicationem: verba autem dandi & accipiendi improprie sumenda esse. Vide item, quae diximus supra cap. X. & XI.
6) ExCYRILLI Hierosolymitani Catech. 17. objicitur: Spiritus Sanctus vivens & subsistens, qui ubique Patri & Filio adest: non qui ab ore & labis Patris & Filii loquendo formetur, efsletur, aut in aera diffundatur, sed substantialis. RESP. In graeco textu non per conjunctionem, sed per disjunctionem legitur ita: πνεῦμα τὸ §ὸν καὶ υφeorcs, καὶ παντοτε πατρὶ καὶ ῦιο συμπαρὸν, oυx απὸ στοματος καὶ χειλεων πατρὸς i υιοῦ λαNeμeνον, 1 ἀναπνεὸμενον, ἐτε ἐὶς ἀερα διαχεομενον, ἀλ ἐνυπόστατον; ab ore Patris vel Filii: corruptela erergo est. Deinde utcunque legatur, nihil hic latinum dicit Auctor. An enim si ita dicam: Filius Dei verbum est, non quod vel Pater vel Spiritus auribus insonat, non vox aeris percussione formata, sed substantiale, an, inquam, ita loquendo, censebor subintelligere hoc aliud: sed quod a Patre & Spiritu sancto generatur? Minime: frustra ergo & latini in dicto illo suum complementum subaudiunt.
7) Ex BASILIO etiam objectant quaedam: 1.) ex lib. 2. contra Eunomium sub finem illud, quod dicit Basilius, omnem operationem Filii esse com munem Patri, & hoc ostenlo, insurgit ita in Eunomium: quomodo igitur Spiritus caussam soli unigenito tribuit? Ecce, inquiunt, Basilius Eunomium reprehendit, quod soli Filio caussam Spiritus sancti tribueret; ergo ipse ab utroque eum credebat procedere. RESP. Basilius ergo sibi ipsi contrarius est, qui clare eundem Eunomium reprehendit, quod dixerit ex sanctis se doctrinam accepisse Spiritum sanctum ex Filio, ut ex caussa sui pendere. Vide supra cap. XIv. num. XXVII. 2) Basilius igitur cum Eunomio disputabat de processione Spiritus sancti, de qua nos hodie agimus: en quam antiqua haec est controversia Et tamen nec Bellarminus, nec alii ultra tempora Theodoreti eam rejiciunt. 3) At iste est vel stupor insignis, vel affectata inscitia. Legenti enim illam Basilii disputationem, sponte patet, qua de re controvertitur: Eunomius scilicet blasphemabat, Filium Patris esse creaturam, spiritum vero non a Patre, sed a filio creatum esse; ut sic spiritum & in tertiam, & in viliorem naturam rejiceret. Quare Basilius ut hominem sibi non constare ostenderet, permittens interim partem ejus doctrinae (quod in disputando est frequentissimum) nempe hanc, quod Spiritus sanctus a Filio sit creatus, demonstrat non posse cum hac stare partem alteram, nempe quod Spiritus sanctus non sit creatus a Patre: hoc vero praestat, ostendendo omnem operationem, quae filio tribuitur, tribui etiam Patri, insistens verbis sacrae scripturae: omnia enim mea tua sunt & tua mea. lohan. XFII.10. Hinc cum protulerit istum locum ex scriptura, dicit: quomodo igitur Spiritus sancti caussam soli unigenito attribuit, & ad ejus accusandam naturam hujus creationem usurpat. Tum Dilemmate Eunomium illaqueat, quod scilicet, si tam a patre quam a filio spiritum esse conditum dicat, admittet duo principia cum Manichaeo & Marcione: si vero ad unam caussam referet, certe ad primam, hoc est, ad Deum referre debebit: atque ita Basilius evertit etiam primam Eunomii partem, scilicet Spiritum sanctum a Filio creatum esse, simulque hoc convellit, quod ille Spiritum inferioris, quam Filium, naturae esse blaterabat: nihilominus tamen agit haec Basilius admisso statu creationis, in quo certe ipse Spiritum sanctum nec a Filio, nec a Patre esse, propria sententia tenuit.
Alterum, quod objiciunt, hoc est lib. 5. contra Eunomium: sermo Dei Filius est, verbum vero Filii Spiritus. Assumunt: sed Filius est sermo Dei, quia ab ipso genitus, ergo & spiritus, non nisi ideo erit verbum Filii, quia ab illo procedit. RESP. Fere omnia, ut videmus, patrum testimonia a Latinis objecta ejusmodi sunt, ut non per se rem loquantur, sed argumentatione indigeant: tale & hoc est. 2) Filium ideo dici Aὸγον Patris, quia ab ipso genitus sit, patres quidem sunt, qui doceant: at non est haec indubitata doctrina. Unde enim constet, nonne sit hoc nomen filio acquisitum in tempore, quod scilicet novissimis temporibus loquutus sit Deus in Filio suo? uti intellexit & EVIPHANIVS haeres. 73. ubi ita dicit; sermo nominatur, quoniam Dei decreta nobis explicat. Et Theophylactus in lohan. c. 1. verbum, inquit, vocatus est, quia paterna nobis annunciavit. Illud: in principio sermo, non cogimur ita accipere: in principio erat sermo, qua sermo. Nam & ista propositio vera est: in principio erat Christus, & ista alia: Filius sslariae ab aeterno fuit: Igitur Latina argumentatio caret basi scripturae. 3) Demus vero probabiliorem esse priorem sententiam, imo talis etiam nobis videtur, propterea, quod absolute, etiam ibi, ubi nullus ad temporaneam praedicationem Christi fit respectus, dicitur Aογος, nulla adhuc consequentia Latinorum est: nam erit syllogismus talis: Filius est sermo Patris, quia a Patre generatur, sed Spiritus est verbum Filii: ergo Spiritus a Filio procedit. Constat, ut vides, ex meris particularibus. Quod si formetur talis major: nihil potest dici verbum alterius, nisi ab illo oriatur, erit falsissima: Legatus dicitur os vel sermo Regis. Aaron datus est Mosi vice oris Exod. 1v. 16. Ioannes est vox clamantis in deserto. Marci I. 2. Paulus Corinthios vocat suam & Christi Epistolam 2. Corinth. III. 2. & 3. Non ergo benc infertur: Filius Dei sermo est, quia a Patre oritur, ergo & Spiritus Filii verbum, quia ab eo procedit. 4 Si vero concedamus majorem, quam falsam ostendimus, tum Latini concedere debent, Spiritum sanctum esse Filium Filii: nam ipsi docent filium ob hoc ipsum dici filium, quia Aόγος est, hoc est, quia per modum verbi mentis a Patre oritur: ergo si, quod dicitur filii verbum spiritus, intelligitur hinc ejus processio, non alia erit processio, nisi per modum verbi mentis, adeoque generario. Quam ista nihil prosunt Latinis 5) Cur vero hoc non advertant, Basilium loco citato dicere filium quidem esse patris Aογον: sprritum autem filii esse non Nογον, sed Snμα; ita enim legitur graece locus ille: θeoῦ μεν λογος ὸ υἱὸς, θῦμα δὲ ῦιοῦ τὸ πνεῦμα. Quae sunt diversissima: Aογος est sermo integer, ρnμα autem est verbum, seu dictio una, & licet forte possit adhiberi synecdochice pro quodam pronunciato, nequaquam tamen pro perfecto & integro sermone. Vocat igitur Basilius spiritum θnμα filii, id est, verba omnia Christi illi tribuit, ut caussae, & ipsum ita metonymice appellat: ad temporanea enim respicit: nam ex externis operationibus hoc probat, & inter alia citat locum Ephes. IVI. 17. καὶ τῦν μαχαιραν τοῦ πνευματος, ὁ ἐστι ρημα θεοῦ. Et gladium Spiritus, qui est verbum Dei.
Denique objiciunt ex Homil. 17. de sancto baptismate: Neque duos Patres dicendum, neque duos Filios: quandoquidem Spiritus nec est nec nominatur Filius: neque enim a Spiritu accipimus aliqua, quomodo a Filio Spiritus. Hoc dictum ita explicant: nos a Spiritu sancto accipere dona creata, Spiritus vero a Filio accipit aliquid increatum, ergo suum esse. Hoc summa cum protervia urgebat vecors ille Ioannes Provincialis Florentiae. REsP. Iste locus corruptus est, ut mox dicemus: sed interim sit germanus: nihil ergo inde elicietur, nisi Spiritum sanctum a Filio accipere: at hoc Latinos minime juvare, supra ostendimus cap. X. 2) Sed corrupte ita, ut retulimus, legi dictum Basilii, clarissime demonstravit MARCVSEPHESIVS, licet surdis canebat, jactante Ioannem phrenesi saevissima. Vera ergo lectio hacc est: neque enim accipimus a Spiritu aliquem, quomodo a Filio accipimus Spiritum. Patet hoc ex antccedentibus & sequentibus: prius dixit, spiritum nec esse, nec nominari filium: hujus dicti rationem dat: neque enim accipimus &c. Quae vero haec ratio est? nimirum per hoc etiam filium cognoscimus esse filium, quia ipse nobis dat spiritum, & illum dando facit nos Filios Dei: si ergo & Spiritus alium quendam nobis daret adoptatorem talem, & ille dici posset Filius: at non dat alium ullum, sed ipse venit ad nos datus, igitur non est Filius. In lectione autem Latina nulla connexio, nulla ratio reperiri potest. Deinde dicto hoc, subjicit mox Basilius: sed ipsum ad nos accedentem, & sanctificantem &c. Ergo antea dixit: non aliquem. Huic enim illud: sed ipsum, correspondet. Dixit quoque: quomodo a Filio Spiritum, id est, accipimus. Non vero ut Latini legebant: quomodo a Filio Spiritus, id est, accipit. Nam iterum Spiritus in casu accusandi, cohaeret hic optime cum priore illo: non aliquem, & cum hoc posteriore, sed ipsum &c. Plura de hoc dix imus in nostro examine concilii Florentiκi: sed & haec sufficiunt. Denique ipsi jam Latini sic hodie imprimunt, uti volebat Ephesius, non uti suus eorum disputator Ioannes: certe in cditione lani Cornarii, qua nos utimur, ita legimus. Hoc vero ita cum demonstrasset Ephesius, tot tantasque sine ullo prorsus sensu tricas effudit Ioannes, (singulas notavimus in dicto examine Concilii Florentini) ut nec ipse ille sciret, quid loqueretur; quod quidem ad oculum ostendimus in illo examine. Ephesius ergo toties suam demonstrationem illustrans, nec quidquam ab adversario responderi videns, & tamen non cessare clamitari, loqui desiit; quod quidem sapientissime fecit, nec potuit aliter. Id vero nunc legentes Latini, buccis plenis clamitant, victum ab Ioanne Ephesium, nec habuisse, quid diceret. Proh, stolidissimam proterviam utinam ita semper ab haereticis vincantur orthodoxi
S) Ex GREGORIO Theologo urget Bellarminus loco citato, illud in oratione XXXVII. quod dum quaerit, quare Spiritus sanctus non dicatur Filius, respondit nihil aliud in caussa esse, nisi habitudinis differentiam: deesse, inquit, nihil dicimus, non enim Deo quidquam deest: verum manifestationis, ut ita dicam, & habitudinis ad invicem differentia, diversa quoque nomina ipsis procreavit. Per differentiam ergo habitudinis ad invicem vult Bellarminus intelligi relationem oppositionis, producentis videlicet & producti, adeoque alterum ab altero productum esse; non vero filium a spiritu, ergo spiritum a Filio. RESP. Gregorium per mutuam illam differentiam nihil aliud intelligere, nisi respectum ad Patrem, quod scilicet hic generetur, ille vero procedat. Patet ex verbis ejus: diversa quoque nomina procreavit. At quae haec nomina, nisi Filius &Spiritus? Illud vero, mutuo seu invicem, non ad habitudinem, sed ad differentiam spectat. Quod quidem & amplius patet ex toto ejus contextu. Bellarminus igitur suam Gregorio mentem assuit. Idem Iesuita ex eodem Patre urget, quod personas divinas illustret exemplo Adami, Evae, quae ex Adamo solo, & Sethi, qui ab utroque, in eadem orationc. Vult ergo Bellarminus per Sethum denotari Spiritum sanctum: Et quis, inquit, non videt ex sententia Gregorii, Filium esse a Patre, Spiritum vero a Patre & Filio? RESP. Non vidisset hoc ipse Bellarminus, si Gregorii sensum vidisset: nam ille non per Sethum, sed per Evam adumbrari Spiritum sanctum ait, in eo, quod non sit genita, sed alio modo ex Adamo formata. Per Sethum autem demonstrat Filium, in hoc tantum, quod sit genitus: per illud vero, ab utroque, nihil hic describit; lege textum, & ita videbis. Sic quoque Patres meditatos fuisse, explicat AVGVSTINVS libr. XIII. de Trinitate cap. 1. & 6. Cichovius denique hoc arripit, quod Gregorius dixerit, Filium principium esse de principio, Orat. XXXVIII. de Natali Christi: Ergo ait filium esse principium Spiritus sancti. RESP. Gregorius ait filium esse principium rerum omnium, sed de principio, quia & ipse sui auctorem habet Patrem: hallucinatur ergo Iesuita.
9) EPIPHANIVS docet passim, Spiritum sanctum esse ex substantia Patris & Filii; hoc vero A processione Latini interpretantur. At perperam: nam & scopus & contextus Epiphanii, mentem ejus clare exponunt; nihil enim talibus phrasibus ajud exprimere vult, nisi Spiritum sanctum ejusdem esse substantiae cum Patre & Filio. Hinc nec defuere ex Latinis, qui mala fide verba Epimhanii interpretarentur; nam hacresi 76. quac est Anomaeorum, adversus XIX. capitulum Aetii, ubi dicit Epiphanius: a quibus, id est, rebus creatis. solus eximendus est Filius cum Spiritu Sanct τε exτὶἐσκας τοῦ ἀσυγκρὶτου πατρὸς, καὶ τοῦ μοογενοῦς ῦιοῦ αυrοῦ οντος, qui ex incomparabilis Patris & unigeniti ejus Filii essentia est, Petavius Iesuita verbum, est, vertit per processit. Neque negamus verbum est sumi aliquando pro processit; sed aliquan do, non semper. Quomodo dicimus ex nostra gente, ex nostra carne, ex nobis aliquem esse & esse os ex ossibus nostris. Sic enim non caussam ejus, sed naturam vel patriam exprimimus. Alterum magis triumphale adversariis videtur, quod Epiphanius passim dicat, Spiritum sanctum ex Patre & Filio esse. Ubi nostra superior exceptio locum non habet: non enim identitas naturae exprimitur, ubi ex personis esse dicitur, & nulla fit naturae mentio. Sed RESP. cum EPIPHANIVS clare doceat, solum patrem esse in divinis originibus caussam, & per hoc unitatem Trinitatis defendat, ut & alii patres (vide supra cap. III. in secundo testimoniorum genere §c. 51.) Si vero alibi cum Latinis loqueretur, profecto sibimet ipfi esset contrarius, atque adeo ab utraque parte dimittendus. 2) Unus ita loquutus est Epiphanius, ergo licetsi cum Latinis sentiret, nihil nobis officeret. 3) At minime Latinis sensu consonat Epiphanius, licet consonat verbis. Nam ubicunque ita dixit, subintellexit sub illo ex Patre, verbum processit, sub illo vero, ex Filio, verbum accipit. Patet hoc, quia in omnibus locis, in quibus ita loquitur, simul dicit clare vel ante vel post: a quo procedit, & a quo accipit, & semper processionem ad Patrem, acceptionem autem refert ad Filium, inhaerens verbis scripturae. e. ganct haeresi 62. quae est Sabellianorum cap. VII. Spiritus sanctus a patre & Filio ejusdem divinitatis a patre procedit, & a filio semper accipit. Item haeres. 74. quae est Pneumatomachorum cap. X. Si a patre procedit Spiritus & de meo, ait Dominus, accipit, quemadmodum nemo novit patrem nisi Filius, neque Filium nisi pater. Ita catholici dicere audent: neque Spiritum novit quispiam, nisi Filius, a quo accipit, & Pater, a quo procedit. Infra vero ibidem ita pergit: neque filium & patrem novit aliquis, nisi Spiritus Sanct qui vere celebrat ac praedicat; qui docet omnia, qui de filio testimonium dicit, ὁ παρὰ τοῦ πατρὸς § ἐx τοῦ υιοῦ μονoς conγος ἀλνθεῖας, qui a patre, qui ex Filio solus veritatis dux. &c. Intermittit verba illa: procedit & accipit, ut facile subintelligibilia ex ante dictis. Ergo dum ita loquitur Epiphanius: Spiritus sanctus ex Patre & Filio, non est ellipsis unius verbi, sed duorum diversissimorum. Nec insolens est hujusmodi locutio, quomodo licet dicere: Petrus a Paulo & a Stephano, a Paulo genitus, a Stephano educatus & instructus. Item: Christus ex Deo Patre, & ex Ilaria Pirgine: Hinc & Epiphanius nusquam, cum dicit ex Patre & Filio, addit, est, vel procedit. Sed tantum nude ita verba effatur; scilicet duo diversa verba subintelligebat sub singulis illis ablativis, ideo unum adjungere non potuit. Nec mirum est Epiphanium tam secure loquutum, cum nullum hac de re certamen esset. Certamine exorto, voces stringimus, seligimus, explicamus, phrases caute cudimus: extra litem autem vaga oratio plerumque est. 4) Cur vero Latini Epiphanium corrigere vertendo, hoc est, corrumpere, operae pretium sibi esse duxerunt, si verba ejus dogma eorum sonabant clare? Nam in Ancorato, multum ab initio, semel atque iterum dicit Epiphanius, Spiritum sanctum ex Patre & Filio. Petavius vero Iesuita utrumque locum vertens, addidit verbum procedens. Item ibidem in Ancorato multum infra & Haeresi 74. item in Ancorato sub medium p. 75. & Haeresi memorata dicit Epiphanius nude τὸ ἀγιον πνεῦμα παρ ἀμφοτέοων, PETAVIVS autem in sua versione addit verbum oritur. Item in eadem 74. Haeresi, secundum Graecam editionem Basileensem an. 1544. p. 379. dicit Epiphanius: ἐ δὲ χριστὸς ἐκ τοῦ πνεῦματος πιστένεταὶ θeὸς ἐκ θεοῦ, καὶ τὸ πνεῦμα ἀυτῶ ἐκ τοῦ χοιστοῦ ῦ παρ ἀμφοτερον: si vero Christus ex spiritu creditur Deus ex Deo, & spiritus ejus ex Christo, aut ab utrisque, & eadem dicit in ancorato circa medium p. 70. Petavius autem in versione sua in ancorato illud: si vero Christus ex spiritu, reddidit: cum vero Christus ex Patre. Deinde illud, & Dei Spiritus ex Christo aut ab utrisque, auxit Petavius verbo procedit. Denique illud in ancorato p. 78. nude prolatum: ὁ παρὰ τοῦ πατρὸς καὶ ἐκ τοῦ υἱοῦ, qui ex Patre & Filio, rursus verbo procedendi auxit Petavius; cur, inquam, Petavius homo doctus & sagax, putavit sibi ita emendanda esse Epiphanii verba, nisi vidisset illa, ut sunt scripta, parum caussae suae prodesse? Neque tamen contendimus, interpretem verba verbis, singula singulis, debere reddere; fatemur ultro posse illud addere gratia claritatis, sed addere talia, quae certissime apparent, ab auctore subintellecta fuisse: at verbum procedendi sub utroque Patris & Filii nomine ab Epiphanio non fuisse subintellectum patet. Et quia hoc ipsum videbat Petavius, male addebat, cum vertebat, atque adeo vertendo pervertebat. 5) Ex uno tandem Epiphanii dicto hic citato, videlicet, si vero Christus ex Spiritu, patet iterum loquutum illum fuisse vago & libero modo: nam & spiritum ex Christo & Christum ex spiritu esse ait promiscue: cum tamen illa sint diversissima. Vidit hoc & Petavius, & ideo, (ut dictum nunc) illud si Christus ex Spiritu, vertit: si Christus ex Patre; praevidit scilicet & metuit hanc nostram explicationem, sed ita magis eam confirmavit. Quod tandem CICHOVIVS quaesit. 5. urget, dum ait: cum tamen accurate omnes haereses contra Spiritum Sanctum & contra principiorum multiplicitatem
ersequutus sit, nullibi significavit haeresim vel rrorem esse dicere, Spiritum Sanctus a Patre & Filio procedere; hoc, inquam, urgens Cichovius non dogma situm nobis, sed suum incredibilem stuporem demonstrat. Numne enim ante Epiphanium omnes hacreses fuere? An non Nestorius, Eutyches, Monothelitae, & alii post Epiphanium secuti sint? An non ipsi vero Latini ortum hujus controversiae non ultra tempora Theodoreti ponunt, ut satis mirari nequeam, qui potuit Cichovius ita loqui? Epiphanius tamen licet non expressis verbis, adseruit errorem esse, quod nunc docent Latini, ubi docuit solum patrem esse principium in divinitate, & caussam, ut vidimus supra.
1O CRYSOSTOMI sub nomine exstat expositio symboli, & in ea adseritur Spiritus sanctus a Patre Filioque procedere. Sed hoc scriptum a quodam latinulo profectum esse, non a Chrysostomo, arguit stylus & quia nusquam graece reperiatur. Objiciunt autem ex germana Chrysostomi de nativitate Christi homil. tom. G. juxta editionem Parisiensem anno 1724. p. 395. juxta alias vero editiones tom. 5. venit Christus ad nos, dedit nobis, qui ex eo, spiritum, & corpus nostrum suscepit. RESPOND. DSi lectio esset genuina, nihil prodesset Latinis: adhuc enim superesset quaestio: ex eo procedit, an accipit, an effunditur in nos? 2 Est vero mala versio, vel potius corruptio: nam PHOTIVS in hibliotheca sua codice 277. legit: ἐδωκεν ῦμὶν τὸ ἀυτοῦ πνεῦμα, & spiritum, qui ipsius est, dedit nobis: & ita nunc legitur in laudata Parisiensi editione graeco¬ latina tom. 6c. & hanc loquendi phrasim postulabat natura antitheseos figurae; ait enim, Christum quasi commutationem quandam nobiscum fuisse; sibi corpus nostrum accepisse, & nobis dedisse spiritum suum.
L ExSYNESIO producunt illud dictum, quo ait Spiritum Sanctu esse κἐντρον κορς καὶ πατροςι centrum Patris, centrum Filii in Hymno 4. post principium, & in Hymno 5. non alia vero, inquiunt, ratione centrum est Spiritus sanctus, nisi quod ad ejus productionem vis spirativa utrique sit insita, & tanquam ad unum eundemque terminum tendat. Ita Cichovius quaesito Sexto. Sed istae miseriae sunt, & extrema penuria, quidvis ad se torquere. Synesius Patrem etiam vocat centrum Filii & Spiritus Sanctus ergo, per Cichovium, producitur a Filio & Spiritu sancto. Sic enim canit Hymno I. ῦπερουσιος δὲ παγὰ στέφεταὶ καμcὶ παὶδον ἀπὸ xἐνrρς τe Poρoνrων, περὶ κεντρον τε ρυἐντον, Fons vero supersubstantialis coronatur pulchritudine liberorum, qui ex centro prosluxere, & circa centrum volvuntur; scilicet per poeticam licentiam phrasi hac mutua personarum relatio expressa est.
12) Ex CYRILLO Alexandrino varia rapiunt. D quod doceat Spiritum sanctum a Filio profundi. sed ita loquitur de missione temporanea, ut patet integros sermones inspicienti. vancti ganct dialogo tertio de Trinitate ait: Per Filium profusus in eos, qui ad accipiendum digni. Item de recta fide ad Theodosium: non ex mensura dat spiritum, secundum Ioannis vocem; sed ipse ex se ipso emittit similiter, ut Pater &c. 2) Quod doceat Spiritum sanctum esse ex substantia Filii: sed ita loquendo nihil aliud vult, nisi unius ejusdemque substantiae cum Filio eum esse. Neque enim ex substantia, sed ex hypostasi processionem repetiisset; nam distinctio substantiae & hypostaseos, actate ejus fuit vulgatissima, ex quo scilicet contra Arianos, Eunomianos, aliosque disputari coeptum est. Et praeteres haec doctrina fuit Athanasiana, Cyrillo domestica, qui Athanasii, ut in sede successor, ita in doctrina imitator adeo diligens, ut quandoque longas ex Athanasio dissertationes vix quibusdam mutatis verbis exscribat. Quod igitur diximus supra ad similia Athanasii dicta, hoc & hic dicendum volumus. 3) Quod item passim dicat, Spiritum sanctum ex Filio esse: at ad hoc ipse CYRILLVS respondit; hoc enim scripserat in anathematismo IX. & ob hoc a Theodoreto reprehensus, tanquam statueret, Filium Spiritus sancti caussam esse, & Dilemmate illo (ut jam vidimus supra) ad explicationem dicti sui adactus, respondit & explicuit, ita se dixisse, unitatem naturae cum Filio designando, & id ipsum ad orientales Episcopos scripsit; quare sublata suspicione, reconciliatae partes sunt, dederuntque orientales de Cyrillo testimonium, quod ille non doceat, Spiritum sanctum ex Filio procedere. Sed hoc jam dictum est supra. Hoc ergo clarius est, quam ut ullae objectiones timeantur. Cyrillus sui dicti interpres; quid vis amplius? Ex Filio ergo esse Spiritum Sanctu apud Cyrillum nihil aliud est, nisi non aliunde, sed ex eadem natura: cujus expositionis & supra adlata cum Theodoreto transactio testis est; & insuper alia hic verba Cyrilli audire libet, lib. 5. in Ioannem cap. 2. cum dixit de Christo Spiritum sanctum in baptismo accipiente, pergit ita: excepit vero, quomodo? nam exponendum est necessario, quod diximus. Num tanquam non habens ipsum? absit. Proprius enim est Filii Spiritus, neque extrinsecus immittitur sicuti nobis a Deo suppeditatus, sed inest naturaliter illi, quemadmodum & Patri, & per ipsum prodit sanctis, prout unicuique convenit a Patre distributus. Accipit ergo unigenitus Spiritum sanctum non sibi ipsi: est enim ejus, & in eo, & per eum Spiritus, sicuti jam ante diximus; sed quoniam homo factus, totam habebat in se naturam, ut eam omnem instauraret, atque in integrum restitueret. Hinc ergo patet mens Cyrilli: siquidem neque de origine hypostatica loquitur, dum ita loquitur, & explicat se per illa dicta: non extrinsecus, non tanquam non habens, &c. Et cum dicit, per eum, subintelligit, quod prius dixit: per eum prodit sanctis; nam hoc & ipse respicit, cum ait, sicuti jam ante diximus. Denique nullem habuit Cyrillus necessitatem, disputare de hypostaticis originibus, & cum semel hoc a Theodoreto ei objectum fuisset, expedivit se juxta nostram sententiam. Erat vero necessitas probare Spiritum fanctum intimum Christo esse, & non aliunde supervenire, neque tanquam per caussam instrumentalem, per Christum nobis dari; contrarium enim tunc blasphemabant haeretici, ut Mariae Filium merum esse hominem ostenderent. BECCVS objicit ex assert. XXXIV. Thesauri: θeὸς τὸ πνεῦμα χοiστοῦ, τὸ ιδιον παντον τῦς εσὶως ἀυτοῦ, καὶ θκ ἐεοbεν ὁποστατον. Proprius est omnino Spiritus essentiae Filii, ac non ab extra subsistens. RESPoNDEO. Hoc est, quod proxime ex Cyrillo ostendimus. 5) PETAVIVS ex lib. 6. Dialogorum de Trinitate: & ab ipso (Filio) totam habens ipsius efficaciam. RESP. Si germana verba essent, ita commodissime exponi possent, ut exposuimus supra missionem, cap. I. & II. sunt vero corrupta; nam in Graeco textu ita legitur: πῦς ἐν δευτέροις τοῦ πνεῦματος ὸ υιὸς; i πος ἀμεινον ἀυτοῦ, καὶ ὁυχὶ δῦ μὰλον υς Avrος Te κα παρ αυτον τo πνευμα αυτον, CAνν εχον αντοῦ την ἐνεργεὶαν, ab ipso Spiritus ejus, totam ejus operationem habens. Ubi Spiritus sanctus a Filio esse, id est, dari, dicitur, quod patet ex eo, totam ejus operationem habens; videlicet ad extra sese exerentem gratiam. Nam hypostaticae operationes non sunt communes: alioqui Filius generaret, si Patris hypostaticam haberet operationem. Denique objicit BELLARMINVS illud, quod depravatum esse ostendimus supra cap. XIV. Num. 35. & exultat tamen: quid, inquit, potuit clarius Cyrillus dixisse? imo quid obscurius dicere potuit, quam quod non dixit? haec de Cyrillo.
13) ExANASTASIO Sinaita, lib. 1. de fidei dogmatibus hoc primum objiciunt: Christus demonstrans Spiritum Sanctus ex se ipso existere, insufflans discipulis dixit: accipite Spiritum sanctum. Sed Anastalius voce, existendi, ita hic usus est, sicut verbum esse, apud Ioannem, ubi dicitur: nondum erat Spiritus sanctus; scilicet pro voce dandi vel exhibendi. Patet hoc ibidem: quia dicit Apostolos petiisse a Christo Spiritum Sanctum & Christum dedisse ex proprio Thesauro, & ut ostenderet verum esse, quod dixit, ex Thesauro proprio hoc, quod hic objicitur, pronunciavit. Alterum est, quod arripiunt ex eodem Anastasii libro: Spiritus oris ejus, videlicet Dei Spiritus Sanctus dicitur; dum os est unigenitus. Et rursum Spiritus Sanctus ex ipso procedens & missus non solum a Patre sed & a Filio. At hic nihil pro Latinis est. Nam relativum ex ipso, cui subjungitur, procedens, denotat Patrem: missus autem a Patre & Filio dicitur: ratio nostrae expositionis est, quia Anastasius dicta scripturae de Spiritu Sanctum profert, quomodo scilicet Spiritus Sanctus in sacris litteris describatur. Cum ergo ait spiritum ex ipso procedentem, utique τo ex ipso refert ad Patrem: nam a Patre cum procederc dixit Christus apud Ioannem. Denique BELLARMINVS loco toties citato istud Anastasii dictum urget: ut doceat unam esse essentiam tam ejus, qui accipit, quam illius, a quo accipit, ipsius etiam unam, a quo procedit. Putat ergo Bellarminus dici hic ab Anastasio, quod Spiritus Sanct accipiat essentiam a Filio, adeoque procedat. Sed fallit vel fallitur: nihil nos videmus tale hic; ait Anastasius unam esse essentiam, & ejus, qui accipit, & illius, a quo accipit, sed non dicit, qui accipit essentiam. Et si ex hoc dicto sequeretur, quod vult Bellarminus, etiam ex dicto isto: una est natura & scribentis & legentis, inferre liceret hoc: una est natura & scribentis naturam & legentis. Ut esset haec nugatoria expositio
14) ExIOANNE DAMASCENO praeter corruptelam supra notatam vulgo objiciunt, quod lib. 1. de fide cap. 18. dicat Patrem Spiritus sancti per verbum productorem esse. Sed de hoc jam egimus supra, cap. hoc num 1. CICHOVIVS deinde torquet illud quaesito 4. quod Damascenus lib. 1. de fide, cap. XI. dicat, divinas personas differre ratione caussae & caussati; sed si plenam dissertationem legas, videbis eum nihil aliud velle, nisi Patrem esse caussam, Filium autem alio, & alio modo Spiritum Sanctu a Patre caussatum esse, & in hoc consistere personarum differentiam. Ibidem idem Iesuita objicit, quod Damascenus orat. 3. de imaginibus, & orat. contra Manichaeos comparet Trinitatem rosae; & per plantam intelligit Patrem, per florem Filium, per odorem utriusque adumbrat Spiritum sanctum. At hoc nihil aliud est, nisi Spiritum sanctum esse & Patris & Filii spiritum. Quod vero ibidem urget, a Damasceno vocari Filium solum ex solo Patre, & Spiritum sanctum Filio non ab extrinsecus advenire, jam supra hoc ipso capite explicuimus. Mirum vero est, quod ex Damasceno minutulos ramusculos, (qui tamen nihil ad rem faciant) sollicite, & non sine cerebri laesione, eliciant, Damascenum autem palam negantem, Spiritum sanctum a Filio subsistere, procedere, suum esse accipere non videant, non audiant?
15) Ex synodo octava, qua PHOTIVS depositus, & restitutus est IGNATIVS, testimonium sibi exstare clarissimum somniat Cichovius quaesito 2. in synodo, inquit, octava, qua Sanctus Ignatius Throno Constantinopolitano restitutus est, lectum est symbolum cum his verbis: Credo in Spiritum Sc. a Patre & Filio procedentem; quod tamen etiam Photius hostis romanae Ecclesiae non reprehendit, ut ostensum est in synodo Florentina. Haec Cichovius. Quodsi leniter cum ipso nobis agendum est, si ingenuitati ipsius utcunque consulere, & non plane effrontis impudentiae arguere velimus, non aliud dicere possumus, nisi somniasse haec Iesuitam: sed deinde esse arbitratum sese haec legisse vigilantem. Neque enim in synodo illa octava dicta, lectum est symbolum, nedum symbolum cum additamento, prout edita est in Tomis conciliorum; nec in synodo Florentina ulla exstat hujus rei mentio, ullum vel minimum vestigium, nedum ostensum est, Photium auctionem symboli non reprehendisse.
16) Ultimo denique producunt ex X. seculo Metaphrastem, ita in vita Dionysii loquentem: ascendit meus Christus in coelos, & ad Paternum Thronum revertitur; & procedentem ab ipso Spiritum mittit Filiis &c. Sed primum in textu Graeco non est ex ipso, verum ipsius: deinde sit ex ipso, at quid cogit per istud relativum intelligere Filium, non vero Thronum Paternnm, hoc est, Patrem ipsum? cum praesertim a seculo IX. ad X. Graeci Latinis, hoc in dogmate palam fuerint adversati. Nihil ergo ex patribus habent adversarii.