On this page
Caput 18
Caput 18
Coniecturam et subtilitatulae quaedam Latinorum excutiuntur
ed videamus jam subtilitates Latinorum: non contenti enim scripturae testimoniis, & consensu antiquitatis (nec poterant contenti esse, cum nulla testimonia pro se viderent) in coclum ingeniis evolare conati sunt, & ratione scrutari mysterium trinitatis, suumque dogma stabilire. Ceterum nec ratione contenti, quasdam ex historiis conjecturas colligunt, & quaedam etiam aliunde conjiciunt. Duae ergo classes argumentorum hic sunt examinandae, prima eorum, quae ex ratione petuntur, & altera eorum, quae conjecturae dici possunt.
De primo autem genere argumentorum quid generatim statuendum sit, ex eo clare docemur, quod ipsi ex latinis scrio & solide docti, atque ingenui viri parum aut nihil iis tribuant; certe illa omnes Protestantes Theologi non modo rejiciunt, tanquam vana, verum etiam tanquam ridicula exsibilant. Ex pontificiis etiam plerique id faciunt. Variorum judicia de singulis sigillatim videbimus infra. In genere autem hic de omnibus audire libet, quid pronuncict PETRVS de Alliaco celeber seculo XIV. Latinae Ecclesiae Doctor lib. 1. sententiarum cap. 11. Spiritus Sanctus procedit a Patre Filioque naturaliter: aliqui nituntur istam conclusionem rationibus probare, sed simplicite. dico, quod per rationem hoc non potest concludi, sed omnes rationes, quae ad hanc fierent, possent faciliter solui. Vidcamus jam singula.
I. Celebre illud est, & scholas Iesuiticas Dominicanasque personat, Thoma auctore inventum commentum: si Spiritus non procederet a Filio, nou distingueretur a Filio, non enim potest assignari ratio, qua distinguerentur. Et pro indubitato habent axiomate: personas divinas non distingui, nisi per oppositam relationem caussae & caussati, principit & principiati, producentis & producti. Quae deinde alia afferunt ad hoc fulciendum, mox infra vide bimus. RESP. Hoc argumentum enervat & refellit Scotus libr. 1. fententiarum distinctione 11. eum sequuntur alii, de quibus 1O ANNES de Rada parte 1. controversiarum inter Thomam & Scotum, controversia 15. articul. 2. ita scribit: hanc sententiam (Scoti scilicet Thomae oppositam) tenet Henricus quodlibeto quinto, Aureolus, ut refert Capreolus loco supra citato, Dionysius Carthusianus in prima distinctione 11. quaestione unica, ocham Gabriel eadem distinctione & Gregorius & omnes Scoti discipuli; & nemo nescit hactenus omnes Scotistas Thomistis in hoc palam & ubique adversari. Ut ergo nihil diceremus amplius, hoc sufficeret. Quam enim vana spe lactentur Latini quidam, id eos posse persuadere nobis, quod nequeunt suis. 2) Falsa est propositio allata, falsa ejus ratio, falsum axioma pro fundamento substratum. Probent ista Latini, ex quo vel scripturae testimonio, vel mentis ratiocinio collegerint. Probat Thomas hunc in modum lib. 1. quaestione 36. articulo 2. Pater est una persona, & non duplex, licet duas habeat relationes, alteram ad Filium, alteram ad Spiritum Sanctus ideo, quia istae duae relationes non sunt sibi oppositae. Ergo etiam, si Filii & Spiritus Sanctum mutuae inter se relationes non sint sibi oppositae, non facient duas personas, adeoque Filius & Spiritus Sanctu invicem a se non distinguentur. Hoc nimirum acumen est doctoris Angelici. Primum negamus Thomae, ut loquuntur scholae, suppositum: supponit enim inter Filium & Spiritum Sanctus esse quasdam relationes hypostaticas; Filius enim & Spiritus Sanct habent relationes hypostaticas ad Patrem, ad sese autem invicem tales non habent, sed in eo solo ad sese referuntur, quod unius ejusdemque sint naturae, quod est substantiale non personale. Aut contrarium probent Latini, non pro certo & concesso supponant. Debuit ergo Thomas adhibere productionum, quae sibi non sunt oppositae, nomina, non relationum. Et si ita jam loquatur, tum admisso antecedenti, negamus consequentiam. Duae scilicet activae sibi non oppositae productiones, in uno eodemque subjecto concurrere possunt: nam vis una producendi hoc modo non tollit necessario vim aliam producendi alio modo. At duae productiones passivae, licet sibi non oppositae, sed tantum diversae, non possunt in uno eodemque subjecto producendo contingere; hoc enim ipso, quod aliquid producatur modo generationis, non potest produci alio modo: esset enim generatum & non generatum. Ergo ab illo ad hoc nulla est consequentia, quia nulla paritas, immo summa diversitas. 3) Hinc vanum est, quod clamitent adversarii, nullam aliam inter Filium & Spiritum Sanctu assignari posse distinctionis rationem, si oppositio caussae & caussati non admittatur. An enim non est haec ratio distinctionis, quod Filius alio, & alio modo Spiritus producatur a Patre? si Filius generatur a patre, nequaquam potest produci illo modo, quo procedit Spiritus S. adeoque nequaquam Filius potest esse Spiritus sanctus: unde Patres, dum discrimen Filii & Spiritus Sanctu assignant, non in alio illud ponunt, nisi in diverso productionum modo, IVSTINVS Martyt, in expositione fidei: Spiritus sanctus lumen de lumine non generative, sed processive exivit. ATHANASIVS dialogo 3. contra Macedonium. EPHRAEM syrus sermone de confessione sua. NALIANTENVS oratione 29. EPIPHANIVS haeresi 76. AVGVSTINVS lib. 2. de Trinitate. Vide etiam supra cap. III. in secundo genere num. II. & v. VII. XIII. XV. & cap. IV. in secundo testimoniorum genere num. VII. 1X. & cap. XIV. num. XXIX. nec unquam aliam differentiae explicationem reperies. ) Quid, si vero fateremur non posse nos assignare, quia nec scire possumus, discriminis istius rationem? quid inquam? licebitne latinis inferre: ergo non est alia, nisi haec distinctio? minime. Quibus enim argumentis ex scriptura depromptis ostendimus pluralitatem & distinctionem personarum, illa sufficiunt, ut sciamus Personas esse distinctas; nec ultra scire quid requiritur: nec, si modum illius differentiae ignoremus, nihil argumenta illa hoc ipso valebunt. Eat nunc Thomas cum suis; & suis Angelis, non nobis hominibus, istam suam imaginationem ostentet admirationi. Piget referre, quae Bellarminus, Cichovius, & alii in hanc rem disputant; idem enim, sed tantum aliis verbis proferunt, & facile vel mediocre ingenium ex supra dictis refellet.
Sed avet animus quiddam novum, ut videtur, audire. Ecquid vero sit illud? Iesuita Ozga Leopoliensis Theologiae professor, ex alio Iesuita Casimiro Nolshi doctissimo, ut ait, in omni cathedra professore, hoc protulit argumentum: Si voluntas notionalis activa ab intellectu activo notionali nullo pacto distingueretur, quidquid produceretur ab alterutro eorum, idem esset cum illo, quod producitur ab altero, hoc est: quidquid produceretur ab intellectu, idem esset cum illo, quod producitur a voluntate, & vicissim. Sed si Spiritus Sanctum non procedat a Filio, intellectus notionalis activus in Deo, nullo pacto distinguetur a notionali voluntate activa. Ergo quidquid per eorum alterutrum producitur, non distinguitur ab illo, quod producitur per eorum alterum. Adeoque Filius, qui producitur per intellectum, non distinguitur a Spiritu Sanct qui per voluntatem producitur. Hoc nos breviter, & verbis aliis, quam Ozga, sed id ipsum & sincere. Specimen, fateor, est Polonici ingenii, ne nos Itali, Hispani, Galli, & alii pro obesis, ut solent, habeant. Specimen tamen hoc est ingenii, ut sic dicam, parturientis, sed quod nihil pariat. Nam eruto fundamento cadit machina, at fundamentum istius argumentationis arenosum est, nempe Filium per intellectum, & Spiritum Sanctu per voluntatem produci; ut infra mox docebimus. Disputat quidem ille contra Scotistas, non contra nos: sed & Scotistarum principes non admittunt hoc, ut jam videbitur. 2 Deinde quaero Volscium, num quid Deus possit producere diversissimas specie & genere creaturas, mere spirituales, & merc corporeas? Fatebitur etiam produxisse. Ergone est in Deo (quacro ulterius) vis illa, qua se exerit ad has, distincta ab ea, qua se exerit ad illas producendas? si affirmabit, cedo distinctionis rationem. Si negabit, Angeli ergo & boves idem omnino sunt. Dicet aliam rationem de creatis, aliam de increatis, item de vi producendi substantiali, & de notionali habendam esse. Respond. Res quidem diversa, sed par ratio; aut doceat nos Nolscius, vel quivis pro ipso, hujus discriminis rationem; ostendat, inquam, rationem discriminis, non rei: non enim ex scriptura, ubi posset confugere ad pium silentium, sed ex sua ratione argumentatur. 3) Voluntas notionalis, per quam produci Spiritum Sancti praesumunt, seu, ut ipsi loquuntur, supponunt hic Iesuitae, vel est distincta in Patre & Filio, vel plane eadem? Si primum, tota igitur corruit machina argumenti: nam eadem recurrit de notionalis intellectus activi, & activae notionalis voluntatis identitate, vel distinctione difficultas. Si secundum, ergo Filius idem erit hypostatice cum Patre, & praeter Trinitatem, dualitatis mysterium inducetur. Pater Volshi ita argumentando spoliat (imprudens) suos armis non contemnendis: illi enim urgent ex Basilio (quod jam notavimus superiore capite in singularibus dictis Patrum num. VII. quod Spiritus Sanctu dicatur verbum Filii, unde consequens est, Spiritum Sancts a Filio produci per intellectum; quod plane perimit argumentationem Volscii: & hae quidem sunt nostrae responsiones, ut ajunt, indirectae, ducentes ad absurda, pluresque, si esset otium, possent esse: dictum enim absurdum admodum ferax est aliorum absurdorum. 5) Directe autem respondemus: dato, ut ajunt, Filium per intellectum, & Spiritum Sanctum per voluntatem oriri, aimus in eodem Patre vim producendi esse diversam, non re, sed nostra ratione, quia aliter mente concipere & verbis exprimere non possumus; diversitatem vero illam seu distinctionem jure merito appellamus virtualem, hoc est, esse in Patre vim seu virtutem, & hoc, & alio modo producendi. Ait Ozga ex mente Nolscii, hoc ne quidem ipsos Scolistas admittere. Non miror, quippe qui nec Scoto nec Francisco nomen dedi. Quod ait ultra ex admissa distinctione virtuali sequi etiam terminos, puta effectus non distingui realiter, falsum est; & assumit hoc arbitratu, non probat. Ad humanam saltem animam respiceretis Patres Volski & Ozga illa producit voluntatis ac intellectus actiones, diversas procul dubio res, & re ipsa distinctas, nec tamen harum & illarum vim productivam habet re ipsa distinctam, nisi virtualiter. Quid hoc sit? & ut sit, vos per otium cogitate, nos hic supponimus, virtualiter aliquid habere, idem esse, ac posse habere: & habere vim producendi virtualiter distinctam idem esse, ac posse diversa producere. Vah, ut parum Sarmaticae nostrae famae consuluit Nolshi imo consuluit, quia subtilisavit. Observandum tamen hic obiter est, quam diligenter & serio pontificii theologizent: Ozga Iesuita suo de Trinitate tractatui istud praemisit prooemium: Cum summa veneratione mysterium sanctissimum de Deo ter optimo maximo tractandum assumimus, nihil tamen dantes conceptui, intellectus enim humanus perspicacissimus est per modum vespertilionis ad hanc luminosissimam lucem, sed captivantes intellectum in obsequium fidei; tum satis multa de hoc mysterio, ex meris humanis ratiunculis congerit, quale & hoc est, quod confutavimus; & ibidem sub initium narrat, quomodo hoc mysterium Baaeleus, nescio quis, suae ipsorum factionis homo cuidam Sarraceno persuaserit, argumento prorsus ferreo, interrogando videlicet, num sese Deus intelligat? num se diligat? ut tu Pater Ozga immemor promissi tui sed videlicet isti homines in suis Papaeque rebus promovendis toti, in divinis negligentes sunt.
II. Alterum argumentum idem Thomas ita lutinat, parte I. quaest. 36. articulo 2. Filius procedit per modum intellectus ut verbum, Spiritus vero Sanctus per modum voluntatis, ut amor. Necesse est autem, quod amor ex verbo procedat, non enim aliquid amamus, nisi secundum quod mentis conceptione apprebendimus; unde & secundum hoc manifestum est, quod Spiritus Sancu procedit a Filio. Solemne & hoc est Latinis, maximeque eorum arridet palato. RESPoNp. 1 Hoc etiam rejiciunt ipsi Latini. Occam lib. 1. sententiarum distinctione 11. quaest. 1. Gregorius Ariminensis, lib. 1. distinctione 8. quaest. 1. art. 2. Durandus a Sancti Purcano lib. 1. distin. 6. quaest. II. 2) Unde veto Thomas habet istos divinarum originum modos? utriusque enim processionis modum profitentur se Patres ignorare; DIONYSIVS vulgo Areopagita lib. de divinis nominibus cap. 2. agens de generatione & processione ait: quo pacto se haec habeant, neque eloqui neque intelligere possumus. ATHANASIVS Dialogo 1. de Trinitate. NALIANLENVS orat. 37. dicit insanire, si quis modos originum quaerat. NYSSENVS libro de eo, quid sit ad imaginem & similitudinem csse creatum. CHRYSOSTOMVS homil. 1. de incomprehensibili. Auctor librorum de unita Trinitatis Deitate. tom. 2. Operum Athanasii lib. 9. LEONTIVS de sectis, actionc 1. in appendice Bibliothecae Patrum de la Bigne, columna 1844. ANASTASIVS Sinaita lib. 1. de dogmatibus, tomo 8ac.i Bibliothecae de la Bigne, columna 686. Auctor libri de Trinitate apud Cyrillum cap. 8. DAMASCENVS libr. 1. de fide, cap. 10. & alibi. BEDA tom. Sanctus operum in cap. 16. Ioannis, tandem acutissimus AVGVSTINVS (ut alios plurimos praeteream) lib. 3. contra Maximinum, cap. 14. Distinguere, inquit, inter illam generationem, & hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio. Unde igitur scivit, valuit, & suffecit distinguere Thomas? non possum autem satis mirari, imo dolere satis quorundam nostrorum levitatem, qui istos originum divinarum modos inter indubitatae fidei dogmata & certisfima oracula hebent, nullo alio argumento convicti, nisi quod ita ex Iesuitis audicrint. In hos nimirum apprime valet Horatianum illud: imitatores, servum pecus. Dices forte, tamemsi sciamus tales esse originum modos, at adhuc ignoramus, quonam, modo se illi habeant, & quomodo illa generatio per intellectum perficiatur: atque adeo stare adhuc cum modorum cognitione magnam ignorationem nostram? Hoc est scilicet, scimus modos, sed modorum eorum modos nescimus. Quodsi quis Doctori Angelico similis in medium prosiliat, seque dicat scire & modorum modos, adhuc erit pius & sobrius, si se profiteatur secundorum modorum modos ignorare. Deinde cum tales originum divinarum modos scire nos profitemur, saltem dicimus nos scire ita de illis originibus, ut scimus de nostro intelligere & velle. At haec de Deo scientia stulta & improba est. Denique Patres fatentur se nescire illum generationis & processionis modum, & insaniam vocant id investigare. 3) Imaginationem suam Thomas ex hoc nimirum collegit, quod Filius nominetur Aoνoς, sermo Dei, sapientia: Spiritui vero sancto bonitas passim tribuatur, & charitas & dicatur opifex charitatis. Sed quid inde? Filius est sapientia. Ergo per modum intellectus producitur; Spiritus charitas, ergo per voluntatem? nulla consequentia. Nam & Pater est sapientia & charitas, & tamen ne producitur quidem. Ista enim sunt attributa substantialia, omnibus tribus personis communia. Deinde concesso, quod nomen Aόγος sit personale Filii, habens in ipsa ejus hypostasi rationem sui (quod tamen ἀνραφον est) non dum tamen certum est, an etiam per intellectum producatur. Arcana ista sunt, occulta, abdita, impervestigabilia. 4) Sed demus etiam hisce modis Filium & Spiritum sanctum produci, minime adhuc sequitur, quod volunt Latini. At inquiunt, cum volumus aliquid, requitur, ut illud cognoscamus; hinc illud vulgare axioma: nihil volitum, nisi praecognitum. Ita est: quid vero inde? num quid cognitio amorem causat? minime: cognitio enim ostendit in objecto bonitatem, & illa bonitas causat in nobis amorem sui, hoc est, accendit voluntatem nostram ad amandum objectum illud. Cognitio ergo est veluti fax, pellens tenebras, & rem, qualis sit, illustrans; est conditio, sine qua non, ut loquuntur: at non est caussa amoris, si vere, & proprie philosophemur. Vana igitur est argumentatio: Filius est cognitio, Spiritus sanctus amor est, ergo hic ab illo producitur. Si quid hinc inferri posset, hoc non nisi est: ergo prior est ordine Filius, & praeintelligitur spiritui sancto sicuti cognitio amori. Et hoc erit, quod antea diximus, Spiritum sanctum per Filium, hoc est, praeintellecto Filio procedere a Patre. 5) Quaero insuper, cum dicunt Spiritum sanctum procedere per voluntatem, an voluntatem intelligunt substantialem, an hypostaticam, an mediam aliquam? Si primum, ergo & a se ipso procedet Spiritus sanctus. Si secundum, ergo a duplici voluntate, alia Patris, alia Filii procedet, non igitur per unicam, ut volunt, indivisibilem actionem, adeoque & duo principia non evitabunt. Si denique tertium, ergo jam tres erunt in Deo voluntates substantialis, hypostatica & ista media: imo quinque: nam hypostaticae tres erunt, & Pater ac Filius habebunt tres voluntates, substantialem communem omnibus tribus, mediam communem duobus tantum, & hypostaticas sibi uterque proprias: Spiritus autem sanctus duas tantum habebit, substantialem & hypostaticam; & magna ergo disparitas erit Spiritum sanctum inter, & Patrem ac Filium, & mysterium dualitatis invehetur; quae omnia absurda. Plura sunt, quae ex ista inani Thomae imaginatione colligere possemus absurda, sed & haec sufficiunt.
III. Tertium argumentum, ejusdem Thomae figmentum est; substernit primum pro fundamento hoc suum placitum: in rebus, in quibus non est sola materialis distinctio, semper invenitur aliquis ordo in multitudine productorum. Hinc Thomistarum doctrina est, Angelos non differre, nisi secundum majorem & minorem perfectionem: imo etiam species rerum aliarum. Subinfert Thomas, ergo inter Filium & Spiritum sanctum, ubi materialis distinctio non est, ordo quidam est, at alius non potest, nisi naturae esse ordo, hoc est, unum ab alio procedere, & unum alterius principium esse. REsr. Haec etiam argumentatio oppugnatur apud Latinos domi suae. Occam libr. 1. sententiarum distinctione 11. quaest. 1. & fundamentum ejus labefactant Iesuitae & quivis alii, qui negant vel Angelos, vel quasvis creaturas, non aliter differre posse, nisi per inacqualitatem perfectionum. 2 Falsissimum est fundamentum; quaero enim: an possit Deus producere duos Spiritus sibi per omnia simillimos & aequales? si posse dicent, ruunt cum suo fundamento; si inficientur, palam divinam omnipotentiam limitabunt. Cur enim, quaeso, Deus hoc nequeat? cur nisi rem unicam talem facere non possit? sed illi malunt a Deo, quam a Thoma recedere. At quae erit, inquiunt, distinctio? nam nihil apparet, cum desit materia: hoc est, non possunt Thomistae scire, quae crit distinctio, cum nec naturam spirituum concipere possint: & nos cum ipsis ignoramus id: sed an hinc sequitur, non esse distinctionem? scilicet alterum Hemispherium, novus ille vulgo mundus non erat, antequam eum reperisset Columbus, quia nos illum nescivimus. Erit vero distinctio spirituum in hoc, quod hic non est ille. 3) Tametsi autem non probavit Thomas debere quendam inter Filium & Spiritum sanctum esse ordinem, qui ruinosum fabricatus est fundamentum, possumus tamen aliquem ordinem admittere, non vero illum caussae & caussati. Nam si admittamus meditationem illam Patrum de praeintelligenda generatione Filii ante processionem Spiritus sancti: ecce jam apparet ordo, & quid vis amplius?
IV. Vulgo porro objiciunt, quod Filius secunda, Spiritus vero Sanctus tertia persona appelletur: hujus autem rationem nullam posse aliam assignari autumant, nisi quodtertius procedat a secundoSed insulse: nam RESP. Nusquam scriptum est, Filium esse secundam, & Spiritum sanctum personam tertiam, ordinis istius ratione in ipsis hypostasibus existente. Sed ita dicuntur partim, quod in illa Trinitatis ccleberrima tesscra: baptizantes in nomen Patris &c. prius Filius, deinde Spiritus sanctus nominatur; & similiter in illa alia: tres sunt, qui testificantur in coelo, Pater, & verbum, & Spiritus: quanquam & aliter coordinari personas reperimus, ut Apoc. I. 4. & 5. partim vero, quia prius manifestavit se Filius mundo, tum post ipsum Spiritus Sanct 2) lIam vero ordo supra memoratus juxta meditationem Patrum, ut scilicet generatio Filii praeintelligatur processioni Spiritus Sancti an non sufficit ad hoc, ut Filius dicatur secunda, & Spiritus Sanctu tertia persona?
V. Cichovius quaesito 6. ita argumentatur: actio & forma, qua Pater constituitur in esse Patris, est generatio activa. Operatio vero immediate consequens constitutionem formalem personae Patris, est spiratio activa. Haec ergo jam non potest non esse communis Filio, cum aequalitas Filii Dei, quam habet cum Patre, exigat, ut, quidquid consequitur constitutionem Patris personae, sit commune Filio cum Patre. RESP. Sed jam istud argumentum pridem evertimus supra cap. Vcu num. IX. Ea ergo hic repetenda sunt. Et haec fuere argumenta Latinorum ex ratione, vel potius contra rationem. Nunc jam ad conjecturas accedamus.
VI. Quaedam vero ex conjecturis sunt per modum argumentorum, ut vocant, ex ratione; quaedam autem mere historicae: earum primam hanc habet Cichowsky, mutuatus ab illo Barlaamo celebri monacho Calabro, Graecorum Italorumque turbatore, qui nunc pro Graecis, nunc pro Latinis ad utramque ab altera parte deficiens, pugnat. Pater, inquiunt, habet certum nomen ex productione Filii, vocatur enim ob hoc ipsum Pater: non habet vero ullum nomen ex productione Spiritus S. ergo conjectura est, ideo hoc esse, quia Spiritus Sancti non a solo Patre procedit, verum etiam a Filio. RESP. Nos ad haec respondere non debemus, sed tantum ingemiscere ad miserrimam istam hominum miseriam & coecitatem, qui ita temere, leviter & audacter de Trinitatis mysterio, quidquid iis occurrit, blaterare non verentur: ac si ipsis litigandum esset de tribus capellis. 2) Respondemus tamen stultis secundum stultitiam eorum, ne sibi videantur sapientes: Filii productionem nominari generationem hoc ipso, quod Filius sit; at Spiritus Sanctus productionem esse anonymam, sed tantum generali productionis verbo expressam: qui procedit, ergo & primam hypostasim, ut se habet ad Filium, habere certum nomen videlicet Patris: ut vero se habet ad Spiritum sanctum, non habere illud: & haec ratio sufficit.
VII. Altera conjectura est, Pater dicitur operari per Filium: Filius & Pater per Spiritum sanctum, nunquam vero Spiritus per Patrem vel Filium. Sed haec quantum a se invicem dissident, vix puto, qui non videat. Quid vero sit, unum operari per alium, quid mitti unum ab alio, & quae talium dictorum caussa? diximus hoc libro cap. 1. ubi etiam Spiritum mittere Filium & per Filium operari ostensum est.
VIII. Denique ex Hugonc Etheriano ita colligit Cichovshi: Si Spiritus Sanctus produceretur a Patre tantum, & non etiam a Filio: produceretur absque virtute & sapientia. Filius enim est virtus & sapientia Dei: ergo ista productio est impotens, utpote absque virtute; & fatua, utpote absque sapientia. RESP. Ex hoc autem nihil aliud demonstrari nobis, nisi impudentium rabularum audaciam nullos habere vagandi limites, nullis repagulis cohiberi. Non fuit in Hugone, non fuit in Cichovio ista mentis moderatio, ut secum cogitarent ita: licet dogma nostrum verum est, at forte ex contrario non sequitur hoc, quod dicere & scribere volo: periculosum autem est, facile de Deo pronunciare tam foeda, tam absurda, ergo diu cogitandum est, num bene sequatur, quod videtur sequi, & nonne sint in contrarium instantiae? & securius est a talibus dictis abst inere. Si hoc modo meditarentur, facile sibi invenirent responsionem, seu instantiam multiplicem. 2) Ecce enim sponte occurrunt interrogationes istae: Pater generat Filium, cum Filio, an absque Filio solus? si negas, ergo Filius & a se ipso gignitur. Si affirmas, ergo talis generatio est impotens & fatua, quia Filius est virtus & sapientia. Item, Pater generat Filium cum spiritu, an absque Spiritu Sanct solus? si affirmas, est ergo generatio haec merc tetrica, inamoena & amoris vacua, quia Spiritus amor est. Si vero hoc negas, ergo Filius & a Spiritu sancto nascitur. Item Pater & Filius (ut loquamur cum ipsis) producunt Spiritum Sanctu cum Spiritu Sanctu an sine Spiritu Sanctus scilicet soli? si negas, ergo spiritus & a se ipso producitur; si affirmas, ergo ista productio tetrica est; & quot non blasphemias ita pariemus? Convertatur dolor eorum in caput eorum.
IX. His & similibus sane ingeniosis documentis non contenti Latini, currunt ad penum historicam de prospero adversoque suarum graecarumque rerum eventu, de rcliquiis sanctorum in Italiam devectis, de miraculis Papicolarum &c. ac primum solenniter & quotidie pueris hoc inculcant: Imperium Constantinopolitanum a Turca eversum esse, ipsam Constantinopolim die Pentecostes expugnatam & captam. Non aliam vero hujusce mali essc caussam, nisi aversionem Latini dogmatis. RESP. Haec & dicuntur, & creduntur ab illis, qui ad pauca respiciunt. Pueris & mulierculis dicant istc Papaei, non nobis? Nam mala temporaria plerumque ingruere ad alios divinae gloriae fines, non ad ulciscenda peccata, docemur a Christo magistro nostro, qui de caussa coecitatis coeci illius nati interrogatus a discipulis Ioan. IX. 2. Rabbi quis peccavit, iste, an parentes ejus, ut coecus nasceretur? respondit in hunc modum: versu 3. neque iste peccavit, neque parentes ejus, sed ut opera Dei manifesta fuissent in eo. Quod non ita accipiendum est, quasi vel ille coecus, vel ejus parentes non peccarint, sed quod illa coccitas non ex ipsorum peccatis, verum ex alio fine contigerit. 2 Sed tamen ultro concedimus Constantinopolitani imperii eversionem peccatis, imo cuidam singulari peccato fuisse debitam, & dcinde datam: at cuinam peccato? liceat tantisper ignorare, aut silere: (nos enim rudes rationem peccati illius non intelligimus) negamus tamen contigisse hoc ob ncgatum Latinorum dogma, aut secessionem a Papa Romano factam. Nam magnam partem orientalis imperii invaserunt, ceperuntque Saraceni circa annum Christi 669. & ante; ceperunt, inquam, Hierosolymam, totamque Palaestinam, Alexandriam, & universam Aegyptum; multas urbes, ac provincias oppugnarunt, & non paucas expugnarunt in Asia sub Constantino Pogonato; circa eadem tempora occuparunt totam Africam; & ubi crant aliquot centuriae episcoporum, exstincta est Christianitas, nec viget, nisi minimis alicubi apparentibus scintillis, usque ad hodiernum diem. Et tamen Africana Ecclesia Constantinopolitani quidem imperii pars, sed Latini nominis fuit. Circa annum Christi 715. iidem Machometani ceperunt Hispaniam, Latini itidem nominis regnum amplissimum. Multo autem ante, duobus circiter retro seculis, Hunni, Vandali. & Gothi praecipue inundarunt, & miserrime lacerarunt Italiam, Hispaniam, Africam, (statim post obitum Augustini) easque nationes sui juris fecerunt Gothi religione Ariani. Nec est, cur citemus historicos: inspice quemcunque, qui res eorum temporum pertractat, nihil nisi ista reperies. Res igitur Constantinopolitani imperii 40o. ante istud schisma annis inclinare coeperunt, & 200. ante plus quam ad dimidium accisae sunt. Quomodo ergo ad hoc in dogmate Latino dissidium pertinere dicemus vindictam illam Dei, qui non praeit peccata ultor, sed sequitur, idque post longam cunctationem? 3) Licetne vero inspicere arcana judiciorum Dei? Licet qua licet: haec ergo, de quibus agimus nunc, Dei judicia, nec penitus quo ad omnia novimus, nec prorsus tamen ignoramus, verbi ejus praeeuntibus praeconibus Prophetis, & facem praeferentibus. Aimus itaque, contigisse hoc malum imperio Orientali cum ob peccata alia, tum praesertim ob neglectam & plane suppressam doctrinam christianam. Breviter hoc ostendimus. Certum imprimis esse debet, Epistolas illas, quae ad septem Ecclesias illas Asiaticas destinantur Apoc. II. & III. pertinere ad Ecclesiam universam, & mitti quidem litteras ad quasdam, litterarum autem doctrinam spectare ad omnes: certum vero istud est, praeter quod totius scripturae sacrae haec est ratio ad Rom. IV. 23. & XV. 4. & ITim. I. 16. etiam inde,) quia fere singulis illis epistolis succlamatur ibi: qui babet aurem, audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis: Ita scilicet Deus ecclesias illas pro exemplis, aliis omnibus admonendis assumpsit. Assumpsit autem praecipuas ex oriente, quia Mahometicam vastationem in Orientem potissimum destinabat, ut eventu compro batum est. In illis vero epistolis, cum peccata alia, tnm doctrinae vel perversio, vel neglectus notantur, quibus ait se Christus provocari ad iram, minasque intentat: observa Apoc. cap. II. versum 4. & 5. item versum 14. & 20. 24. cap. III. 3. & praesertim versum 15. & 16. Ubi per illum teporem vomitu dignum plane remissio ministerii & Socordia Pastorum adumbratur. Denique vel ex hoc ipso res apparet, quod ista scribantur ad episcopos. Totum vero contrarium evenisse, quam quod voluit monitor Christus, historiae aetatum scquiorum pandunt: primum rarissimi fuere, qui docerent populos, iique fere in magnis urbibus, nec in omnibus tamen magnis etiam, & postea plane nulli. Totos se converterant boni antistites ad quaestum, ornatum, pompam suam; Patriarchae praecipue de excellentia super alium, de titulis, provinciarumque limitibus litigabant. Affectari coepit titulus Patriarchae oecumenici, judicis oecumenici; nec defuere, qui de rubris calbeis (quod unum ex insignibus imperatorum erat) cum imperatoribus altercarentur. Ad talia vero intentis non vacabat, immo nec in mentem subiit salutem hominum curare. Antistitibus autem meliores esse vulgares presbyteri vix poterant. Ita sensim amissus Christus est, superstitiones invectae, hypocrisis invaluit; vulgus, & principes salutis rationem ignorarunt. Ergo & minas Apocalypticas Deus per Turcam ad eventum deduxit. Circa doctrinam vero de processione Spiritus sancti quid hic sollicitos nos esse vult Iesuita? cum integer iste tractatus jubeat nos quiescere. Ad illud, quod uno ore clamitent, nullusque non pueros suos id ipsum coaxare doceant, Constantinopolim ipsa die Pentecostes a Turcis captam esse, respondemus ranarum clamores istos esse, nulli nisi infantulo metuendos. Tametsi enim non nesciamus, Deum quando que certo etiam tempori accommodare vindictam suam, ut dum Hierosolyma a Vcspasiano capta, & eversa sit feriis paschalibus, intra quas 30. circiter annis ante, urbs illa impia Servatorem nostrum probroso affecit supplicio: scimus tamen talem temporum observationem, non nisi ultimum quoddam vindictae divinae, ejusque caussarum signum esse, multis iisque clarissimis praeeuntibus documentis; quac si abfuerint, sicut in hac nostra controversia prorsus nulla sunt: delira erit & anilis divinatio, talis conjectura, licebitque inquirere in singulorum nostros natales & mortes, quae est nugatorum levissimorum homunculorum Magia. Sed denique falsum est, captam esse urbem ipso Pentecostes die. Historicorum quamvis variae sint de die expugnationis sententiae, ita, ut Michael Beutherus in animadversionibus suis discrepantiam earum miretur: neminem tamen vidi, qui ipsam Pentecostes diem, urbi cladem illam attulisse perhibeat. Sed alii id factum esse postridie Pentecostes, alii & quidem majori numero tertia ejus hebdomadae feria, id est, die Martis, alii indefinite intra dies festos Pentecostes prodiderunt, quanquam magno consensu doceant illam diem fuisse IV. halend. Iunii, id est, Maji 29. Sed nec in anno expugnationis conveniunt, quod etiam notatu utilissimum est. Antiquiores, ut Isidorus Ruthenus, Cardinalis, Aeneas Sylvius, & alii statuunt annum a Christo nato 1452. & ita quidem, cum pascha celebratum fuerit April 9. sequitur captam esse urbem postridie Pentecostes: at recentiores, ut Calvisius, Bucholzerus, & ex eo Hottingerus, aliique sequenti anno, id est, 1453. id factum esse perhibent; quod si verum est, dies Pentecostes juxta laudatum Mich. Beutherum incidit in 2o. Maji, atque adeo clades urbis secuta est totis 8. diebus post Pentecosten. Sunt practerea, qui longe aliud scribunt: Laonicus enim Chalcocondyles Iulio, Martinus item Bilsky Augusto urbem expugnatam narrant, referente Galatovshi libro, cui index est: vetus templum occidentale. Ex quibus patet, mentitum esse Cichovium, qui in suo tribunali perhibet, ipsam diem Pentecostes fatalem fuisse Constantinopoli, imo & intra festos Pentecostes dies expugnationem factam, ut quidam prodiderunt, certo statui nequit.
X. Quod de prospero suarum rerum statu glorientur Latini, id & frivolum & falsum est vanumque. Frivolum: quae enim ex prosperitate fortunae ad dogmatum veritatem consequentia? aut si bona est, relinquant lesuitae Papam, & agglomerent sese ad Turcam, qui longe est felicior. Longe aliter nos de fluxis nostris rebus monuit Christus: Amen, inquit, Amen dico vobis, flebitis vos & lamentabimini, mundus autem gaudebit, vos autem tristes eritis, sed tristitia vestra evadet in gaudium Ioan. XVI. 20. & ibidem versu 33. in mundo afflictionem habebitis; sed confidite: ego vici mundum, & Paulus 2 Timoth. III. 12. omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur, improbi autem homines & impostores procedent in pejus, & seducentes & seducti. Et lege mihi mirum illud Apocalipscos scriptum, in quo veluti in speculo status ecclesiae ab ipsis ejus incunabulis usque ad finem saeculi exhibetur. Erunt ibi multa, quae non ita facile intelliges, at facilius tamen videbis statum ecclesiae Christi, nihil esse nisi aerumnarum, tragoediarumque continuam & perpetuam seriem: persequitur Draco Mulierem, fugit illa in sylvas. Apocal. XII. 13. 14. Convertit se Draco adversus semen Mulieris, hoc est, ex Ethnicis fideles, ibidem ver. 17. Occiduntur, qui imaginem bestiae non adorant XIII. 15. excluduntur ab humanis commerciis, qui non habent characterem bestiae ver. 17. Meretrix, hoc est, Roma, ut ipse exponit Ioannes Apocal. XVII. 18. apparet ebria sanguine Sanctorum. XVII. 6. & Babylone, hoc est, Romae, ipso scriptore interpretante, invenitur sanguis Prophetarum & Sanctorum. Gogus & Magogus, hoc est, Turcae & aliae foedae gentes obsident castra Sanctorum. XX. 8. Denique dum Babylon illa perit, ejusque princeps Diabolus in stagnum ignis injicitur, hoc est, ubi ecclesia e tot malis tandem emergit victrix, erigitur thronus Christi XX. 11. Ita calamitates ecclesiae ab ipso ejus ortu, usque ad extremum judicium continuari videmus. Abeant ergo Iesuitae cum sua, quam ab Mahometo mutuati sunt, argumentatione: nam hoc fere unicum & summum Turcis est argumentum pro Musulmannica religione. Ceterum & vanum est, quod de suis prosperis jactabat Iesuita, scilicet proventus & patrimonia collegiorum suorum intuebatur, nec circumegit oculos ad omnes Occidentis partes, quantis turbis vexata est Roma factionibus comitum Tusculanorum, Paparum furoribus? quid, nec semel perpessa est ex intestinis jurgiis Italia? quantum sanguinis effusum est, dum Gregorius XII. alias Hildebrandus contra imperatorem Fridericum IV. ringitur? quantae caedes editae cum Bohemis pro erepto eucharistico calice? quid dicam de continuis bellis ex pontificio in protestantes instinctu ortis inter Hispanos, Gallos, Anglos, Suecos, Saxones, Caesarianos, Ungaros, omnes promiscue alios? plenae historiae sunt, nec libri miseriis istis sufficiunt: quid hodieque inter loccidentales fiat, coecus est, qui non videt; scilicet nec probos nec reprobos perpetuo florere sinit Deus, illos ut Pater castigat, hos ut justus vindex punit; & profecto, utut dissimulet, palam experitur Papa, magna jam ex parte impleri vaticinium illud Apocalypticum cap. XVII. 16. ubi dicitur, Reges, qui prius cum meretrice scortati sunt, jcandem postea deserturos nudam, imo & carnes ejus comessuros, & exusturos igne. Sed & facile nobis est istud ipsum argumentum Cichovii in eum retorquere, ut enim se gesserunt cum Latinis imperatores Constantinopolitani, Michael ille, & deinde Ioannes Palaeologi, dum reclamante conscientia dogma corum amplecti se mentirentur, turbasque tantas concitarent, aut ob metum eorundem, aut imminentis Turcae: cur igitur non huic potius imperii eversionem acceptam referemus?
XI. Quod de translatis reliquiis ganniunt, piget respondere: optime a nostris observantur instantiae de rapta a Philistaeis arca; a Cosroe Persarum Rege ligno crucis &c. Scd quomodo reliquiae in Italiam alioque commigrarunt? petierunt scilicet supplices, ut co transferrentur: corpus Sancti Nicolai (si vera narratio tota est) furto abstulerunt, nec inficiantur ipsi. Constantinopoli sub Babduino plurima sacra Lypsana in cloacas demerserunt: ex quorum numero, hoc est, reliquiarum reliquias, sanctiores homines plebani, & discolores Monachi ad augendas suas sacras cauponationes facile rapere, & avehere potuerunt. Sed quae, per Deum immortalem reliquiis eorum fides? Stephani protomartyris corpus est (si Deo placet) Venetiis in percelebri coenobio Benedictinorum, in Basilica Sanctu Gregorii majoris e regionc plateae Sanctu Marci; sed ipsum ejusdem Stephani corpus est Romae, extra pomoeria in ecclesia Sancti Laurentii; cumque eo inferretur, Laurentius dextram cessit Stephano, & sese ad sinistram dimovit, utrobique tamen testimonia Paparum cum indulgentiis appensa cernuntur. Sanctu Dionysii Areopagitae corpus cst Ratisbonae in Bavaria in Monasterio Emerani, & ejusdem corporis caput habetur in Gallia in Monasterio Dionysii; ibi corpus integrum, hic pars ejus nobilior. Sancts Chrysostomi caput ostenditur Romae, in Basilica Vaticana ad sinistrum latus in sacello Chrysostomi; idem tamen caput non multis abhinc annis Athenenses monachi ex coenobio Patopaed dicto Mosquam detulerunt, & solarium certum omni anno quarto capiunt. Magorum trium, qui Christum adorarunt, corpora sunt & Coloniae Agrippinae in Germania, & Mediolani in Italia. Innumerabilia talia sunt, sed unum praeterire non licet. Sanctum Petri integrum corpus habctur uno in loco Romae, in Basilica Vaticana: cjusdem tamen caput est ibidem in Basilica Lateranensi; scimus nos, & testatur ONVPHRIVS lib. de 7. ecclesiis: dimidium ejusdem corporis est ibidem, in Basilica Sancts Pauli, in via ostiensi, idem ibidem; pars capitis ibidem est in ecclesia Sanctus Praxedis virg. idem: dentes alibi plures, alibi pauciores habentur in ecclesiis S. Vicentii & Anastasii, Sanctus Crucis, Sanct Salvatoris Lateranensis, Sanctu Laurentii extra muros, Sanctu Sebastiani, Sanctus Praxedis. Idem ibidem: pars Lacerti ibidem in ecclesia Sanctu Crucis; pars costae & digitus manus apud Sanctm Sebastianum. Idem Onuphrius: articulus digiti gigantei in Anglia in templo Parathalassiae, Erasmus de peregrinatione: mandibula cum barba Pictavii in Gallia: quaedam particulae sunt Constantinopoli; Bellarminus lib. 2. de ecclesia triumpante. cap. 3. 4. ossa multa in templo Sanctae Mariac populi Romae, ut testatur liber Mirabilia Romae, excusus cum privilegio Sixti V. Papae: item in templo Sanctus Laurentii extra muros: Qnuphrius loco citato. Multae denique sine nomine ejusdem sancti Petri reliquiae in aliis ecclesiis Romae reperiuntur. Mira profecto res, si Gerion Tricorpor ita divideretur, tot locis non sufficeret ita locupletandis. Erat praeterea Sanctm Petri cerebrum Genevae (quia ejus anatomiam faciebat) & postea repertus est pumex lapis vel argilla omnibus nota: ita fecerunt Petrum sanctum lapideo cerebro. Et tamen Baronius perhibet in Vaticana Basilica integrum Sanctus Petri corpus esse, ad annum Christi 69. & 324. Iam si Italiam vel negligenter pererraveris, reperies in multis locis dentes & crines ipsius Deiparae, ejusdemque lactis magnam, si in unum vas colligeretur, copiam: credam haec ego, sed ad Calendas graecas. Sed, inquiunt, domus Nasaretica Deiparae, non vi nec furto hominum, sed sponte transvolavit vel manibus Angelorum est translata in Italiam. Ajunt eam domunculam primum delatam in Dalmatiam, & variis in locis substitisse, & loca mutasse, tum trans mare Adriaticum volavisse in Italiam, & ibi rursus sedes variasse, ac tandem in littore maris superi, seu Adrialici, in agro Piceno substitisse, & perpetuo stare. Est illud oppidum dictum Lauretum, non procul a civitate Ricanata: in amplissimo templo stat camera parva, structa ex laterculis, quae censetur esse domus Bct Virginis, & in camera illa prostat statua Deiparae nigra lapidea in specie Reginae, sed Aethiopica facie. Hanc vero rem qui audit nec ridet, eum ergo non possum non irridere: quid enim, quaeso, mysterii erat, sedes sibi varias quaesiisse aediculam illam? num quid Angeli illi ejus gestatores non erant bene sagaces, ut non statim odorari potuerint, quae Deiparae tellus arrideat, atque adeo toties errarint? Quid vero illi opus fuit peregrinatione tam longa? Dogma Graecorum de processione Spiritus sancti aediculae sacrae non placuit. Bene est: cur igitur sepulchrum Domini, ager Bethleemiticus, ceteraque Sanctus terrae loca eodem non commigrarint? ista scilicet tenuerunt contrariam sententiam? & possunt hoc confirmare Latini ex Virgilio, Homero, aliisque poetis, qui referunt adversa Deorum studia, factiones, & lites. Exstare autem etiamnum domunculam illam in Palaestina, & peregrinis monstrari, testis est Ioannes Doubdan canonicus ecclesiae Sanctus Pauli urbis Sanctus Dionysii in Francia, in suo itinerario, qui anno 1652. eo peregrinatus est; licet ad defenlionem domus Laurentinae dicat, partem domus ibi exstare, & partem in Italia esse. At aedicula Laurentina integra camera est, certe eam Latini aiunt esse totam domum. Crediderant tamen lapideae isti historiae stupidi populi, & ad ditandam eam domum tantas opes congessere, ut fidem excedant. Similem aediculam vidimus in Helvetia transalpina, similiter inclusam templo, in coenobio Benedictinorum in oppido Cinsiebsen dicto, non procul ab oppido Uchmeit, quod unum ex confinibus seu angulis, ut ajunt, est illius Aristocratiae. Sed illius alia est historia. Scilicet Gallus Monachus Eremita eam construxit frequentavitque: quodam vero tempore Conradus Episcopus Constantiensis, cum eam inviseret, deprehendit, quod Christus Missam in ea celebraret pulsantibus organa Angelis, chori magistro ipso Michacle; quatuor quoque ministrabant Latini Doctores, Graeci non aderant, credo, ob magnam distantiam. Tota illa provincia plena est pictis & scriptis hujus rei iconibus. Celebravit autem Christus Missam coram lapidea Bctu Virginis statua, Laurentianae statuae simillima, quae etiamnum visitur. Hanc nugam recitasse est plene confutasse: crediderunt tamen homines, & amplissimum ditissimumque claustrum, vere claustrum construxit fides illa: Abbas monachorum ejus loci est princeps Romani Imperii. Vidimus & aliud monasterium non minus amplum, & dives, Abbate itidem Romani Imperii principe, ad oppidum Altorf in Svevia; quo loco servatur sanguis Christi, olim a Centurione illo Longino ad crucem exceptus, Mantuae in urbe celebri Italiae defossus, postque multa saecula repertus & a femina loci principe in Altorf deportatus. Ergo & haec satis sint.
XII. Quantum ad pontificiorum miracula, immensum similiter in iis deridendis esset volumen: haec breviter notanda. Plurima esse mendacissima, ut quod Hieronymo diem extremum obeunte sponte sonuerint campanae per totum orbem, cum nondum ullae essent: Et Hicronymus apparens post mortem cuidam haerctico, qui docebat, duas esse in Christo voluntates, quae est orthodoxa confessio contra Monothelitas. Iam de miraculis Francisci, Dominici, Vincentii, aliorum: Iam de visionibus seu somniis Brigittae, Teressae, Cun egundis, Gertrudis, Michtildis, & aliarum sexcentarum feminarum innumerabilibus fabellis, si vellemus agere, annus non sufficeret. 2) Multa deinde apud ipsos sunt seu vere facta, seu ficta, ceterum abominanda, merae Daemonum praestigiae; ut quod Loiola Iesuitarum Pater Daemonem e muliere ejecerit, hoc obscoeno VIRGILII versiculo:
Speluncam Dido, Dux & Trojanus eandem. Hoc scilicet est in digito Dei Daemonia ejicere? Lege libellos de Exorcismis conscriptos, qualis & penes nos unus bene amplus est, & horrebis: adjurant Spiritus, ut secum loquantur, sibique sint familiares, & ita fieri perhibent: docent deinde, quo in loco domus Spiritus illi collocentur, ne scilicet hospites sibi ignotos laedant: qualem cautelam adhibere solemus domesticis, sed saevis capibus. Depique nihil frequentius vel accidit vel accidere fingitur in regno Papae, quam visa spectrorum. 3) Haec demum regula in examinandis miraculis & visionibus perpetuo servanda est: ut videamus, quorsum illa tendant, conveniantne cum divina veritate, vel pugnent cum ipsa? Utrumque autem ex scriptura cognosces: si primum, fatebimur esse Dei opus, modo ne sit res conficta. Si secundum, quis nisi vecors negaverit Diaboli esse praestigias? Cui enim ignotum est, quod loquatur & Christus Math. XXIV. 24. & Paulus. 2. Thessal. II. 9. & Ioan. Apoc. XIII. 13. de Antichristi & pseudoprophetarum miraculis. Et denique tene semper prae oculis dignissimum memoratu illud Dei edictum, Deuteronom XIII. 1. 2 seqq. Quum surgens in medio tui propheta, aut somnians somnium, ediderit tibi signum aut prodigium; quamvis evenerit signum illud, aut prodigium, quod praedixerat tibi dicendo: sequamur Deos alienos, quos non noveras, & colamus eos: ne auscultato verbis prophetae illius, aut isti somnianti somnium; quia tentat Iehova Deus vester vos, ad cognoscendum, an sitis amantes Dei vestri ex toto corde vestro, & ex toto animo vestro. Deinde ibidem infra jubetur ille propheta morte plecti, quia suadebat apostasiam a Deo.
XIII. Tandem objicitant, defensores nostrae sententiae & oppugnatores Latinae fuisse homines improbos, ut PHOTIVM, qui pugnabat cum IGNATIO, eumque dejecit sede sua; MICHAELEM Cerularium Constantinopolitanensem Patriarcham, qui unum Imperatorem malo dolo exturbavit ex lmperio, & alterum exturbare attentaverat, sed in exilium ipse ejectus, ibi misere diem obiit; EPHESIVM quoque, quem tumidum sapientiae ostentatorem vocat Gennadius, & Iosephus Methonensis episcopus ait, esse mortuum evomito per os stercore: haec crepat Cichovshy. Nos ad haec breviter, generatim primum, tum & Speciatim: In tam prolixo de hac controversia tractatu, ne scmel quidem recurrimus ad auctoritatem Photii, Cerularii, Ephesii, quod & alii nobiscum sentientes faciunt: vanissimi ergo Latini sunt, dum viros illos lacerant, quasi nos eorum auctoritate fascinati simus. 2) Iidem vero homines tenebant cum Latinis mysterium SSanct Trinitatis, ergone jure dicent Arriani, vel Samosateni, eos malos fuisse, male periisse, atque adeo doctrinac de Trinitate officere? 3) Oppugnabat vero Latinos hac in parte THEOPHVLACTVS etiam; cur tamen Latini in eo tale quid non observant, cur honorifice commentaria ipsius citant, quin & auctorem ipsum Beatum subinde vocant? Salvifica quidem fides non potest non bene agere, at fides dogmatica cum moribus improbis stat saepissime: sicuti & e contra probae vitae homines plerumque in dogmatibus a recto tramite abeunt, innocuo saltem errore per ignorantiam, non contumaciam: & Solius Papae privilegium est, posse esse scelestissimum, errare tamen in fide non posse, etiamsi velit. 5) Cum vero talia nobis objiciunt Latini, putant non esse penes nos Platinac Historiam, & plurimos alios auctores, in quibus longe focdiora, & magis obscoena Patrum eorum denudantur pudenda: putant non audiisse nos de Benedicto decenni puero in papatum evecto per summum scelus, de horrendis facinoribus Sergii illius, qui primus Gallos excitavit ad hoc dogma propugnandum; de simili Stephano, de Gregorio VII. Mago Necromantia, de Bonifacio VIII. in quo primum adolevit Antichristus: cujus celebre illud elogium: intravit ut vulpes, regnavit ut lupus, periit ut canis, de Alexandro VI. homine improbissimo, venefico, & qui suo, quod Cardinalibus propinaturus erat, per errorem hausto veneno interiit, cuique suave illud epigramma accinit Sannasarius: Pendit Alexander sacramenta, altaria, Christum,
emerat illa prius, vendere jure potest. Sed si hujus rei argumentum ex professo tractandum susciperemus, singularis esset liber scribendus. non providebant ergo Iesuitae & alii, posse nos lacessitos severe ulcisci illatam injuriam, & illud Heroicum Samsonis acclamare, Iudic. XV. 1I. Fe. cimus illis, quemadmodum fecerunt nobis, & ad illud Apocalypticum contra Romam edictum respicere. Apoc. XVIII. 6. Reddite ei, sicut & ipsa reddidit vobis, & duplicate ei duplum secundum opera ejus: in poculo, quod propinavit, propinate ei duplum. & lam speciatim, quantum attinet ad PHOTIVM: caussam ejus contra Ignatium dcfenderc nolumus: fuerit mala, sed quid ad nos? octava tamen synodus restituit Photio sedem, & confirmavit Ioannes VIII. non ergo fuit adeo improbus homo, qualem depinxere adversa factio & ex illis Baronius: fuit interim vir doctissimus longe, omnigena eruditione excultus, ut testatur illius mirum illud opus Bibliotheca Photii dictum, nec possunt diffiteri Latini ipsi. 7) Michael Cerularius nec primus, nec ultimus nostrae sententiae assertor fuit: ejecit Humbertum Cardinalem ex Ecclesia, sed ob aliam caussam, quod typum Antichristi spiraret, & Papae legationem cum Tyrannide, veluti ad servos missus, exercere conaretur: in exilium vero ejectus est non ob hoc dogma, sed ob aliam rursus caussam. Sed si etiam ob hoc esset ejectus, quid, per Deum immortalem obesset nobis? an tot agmina Martyrum rei Christianac obsunt? 8 De Marco Ephesino, quod Iesuita Cichovius gannit, non probat: quae enim probandi ratio? caussae nostrae & ipsius Ephesii inimicos, scriptorem illum quinque capitum synodi Florentinae, tcnebrionem nescio quem, sub nomine Gennadii latitantem, & stolidum Iosephum Methonensem pro testibus adducere? erat iis Ephesius tumidus sapientiae ostentator: ita enim homines invidi faciunt: eum, qui nomine sapientis celebratur, curant primum, ut hoc nomine spolient; quod ubi efficere nequeunt, fama invidiam superante, vocaut deinde ostentatorem sapientiae, licet ab eo vitio longe absit. Certe modestiam Ephesii facile est perspicere vel ex ipsa disputatione Florentina, si quis eam diligenter, considerate, & sine studio partium legat; nulla ibi exultatio Ephesii, nullum dictum asperum, honorifica ubique ad adversarios compellatio, cum tamen solidissime rem suam confirmet, & adversariorum argumentationes dissolvat. Contra Rhodius & Ioannes, spumosi rabulae ita se gerunt, ut ebrii, & Thyrso armati, Sacra Baccho celebrare videantur; nihil dicunt, nedum probent: & tamen nunc hic, nunc ille subsultat, exultat, plausitat. Nec satis apparet, cur versus factitet: utrum Minxerit in patrios cineres, an triste bidental Moverit incestus: certe furit, ac velut ursus, Objectos caveae valuit si frangere clatbros, Indoctum doctumque fugat recitator acerbus. Quod ergo Cichovius ex nebulone calumniatore torquet in Ephesium, hoc potius in suos illius Patres retorquemus. Quod de morte Ephesii nugatur Methonensis, non aliter nos movet, quam quod Iudaei blaspheme fabulantur de Beatae Virginis virginitate, de Christi furto, de ejusdem resurrectione, quod scilicet dormientibus militibus discipuli cadaver rapuerint: & de mille aliis calumniis: quid enim non confingit haeresis adversus orthodoxos doctores, quos sibi suisque rebus vel maxime obstare videt? Quaevis haec invidia facit, sed maxime illa, quae cum haeresi est conjuncta, & pro defendenda Secta sua ardet. Ante omnia argumenta, quaeritur calumniandi materia; in ipso disputationis fervore observantur verba, ex quibus suspectum nescio quid elici queat. Quid cum victum se adversarius videt? Solum doloris sui remedium habet, oblatrare. Sed praemonuit nos Christus, & contra canes hujusmodi confirmavit, Matth. X. 25. Si ipsum Patremfamilias Beelsebulem vocarunt, quanto magis domesticos ejus? & Math. V. 11. Beati eritis, quum vos convitiis affecerint, & persequuti fuerint, & mentientes dixerint quidvis mali adversus vos propter me, gaudete &c. Ceterum si verum etiam fuisset, quod dicitur, nihil nobis obfuisset: morbus naturalis medicis notissimus; ubi scilicet ob intestinorum & mesenterii integram obstructionem, excrementa vomitu ejiciuntur. Longe aliter se habuit mors Arii. Quam potiore jure objicere Latinis possemus Iuliani Cardinalis (qui unus ex disputatoribus Florentinis fuit) interitum. Perfidus iste perfidi Papae Eugenii minister, Vladislao Poloniae & Hungariae Regi suasit perfidiam, hoc est, ut pacem cum Turca, quam juramento firmaverat, ultro rumperet, & Papae nomine ab juramento illo (pape, quanta est potestas Papae Regem absolvit: obtemperavit Rex, sed maximo malo suo: ad Varnam enim in Bulgaria ipse in proelio obtruncatus, & paene occidione occisus exercitus est; ipseque, qui aderat ibi, Iulianus periit: scribunt plerique profugum illum, & in palude latitantem, a milite Christiano agnitum, & cum exprobratione, ut perjurii, tantique mali auctorem confossum esse. Potiore, inquam, jure hoc Latinis objiceremus: ex hoc enim facinore & Eugenii, & Iuliani, apparet nobis eorum indoles; quam enim non curabant illi fidem, quibus juramentum ipsum, hoc est, Deum ipsum in testimonium invocare, fuit res facile solubilis, quis non videt? atque adeo, qua fide etiam egerint in illo suo Florentino concilio, sponte ipsi prodiderunt. Sed jam de his satis,