Text List

Praeambulum

Praeambulum

DEVNITAILDBE4,

TNcipientes agere de Attributis Dei in speciali, de illius Vnitate, quae primum obtinet locum; prius occurrit discurrere; quam cum primi omnium Gentiles negare ausi sint, idcirco agena dum est contra eosdem Polytheos vocatos, quia multitudinem Deorum tanta impietate somniati sunt, vt non solum hominibus Diuinitatem concederent; veluti Ioui, Iunoni, Veneri, Marti, Mercus rio; Saturno, Florae, Cereri &c, sed etiam brutis, vt Pecoribus, Vitulis, Canibus, Cocodrilis, Auibus &c, imo etiam rebus vegetabilibus, vt Porris, Allijs, Caepis; quae irridens Satyricus Sat, penult. exclamat: O sanctas genies, quibus haec nascuntur in hortis Numina, nec non rebus inanimatis, vt Soli, Lunae, Stellis, Aeri, Telluri &c. De quibus omnibus tanta eruditione discurrit Beatiss. P. Aug. in lib. de Ciuit. Dei, vt tale, ac tantum opus non nisi a tali, ac tanto ingenio confici potuisse indubiumdit apud omnes. Nec defuere Haeretici, qui pluralitatem Deorum affirmarunt, vt Manichaei, quos postea secuti sunt Cerdoniani, & Marcionistae; vt testatur idem Beatiss. P. haeresi 21, & 22; qui duplicem Deum, vnum malum, & alterum bonum finxerunt. A Manichaeis non longe errauerunt Valentiniani, qui duplex pariter principium, vnum Profundum, aliudque nuncupauerunt Silentium teste eodem Sanctiss. P. haeres. 11;a quibus duobus principijs exierunt triginta Aeonas, idest saeculam & Tertull. refert, Tritheitas tres Pertsonas Diuinas tres Deos dixisse. Vt igitur istorum insipientia; impietasque veritate Catholica exprobretur, praesentem statuimus questionem, quam breniter res soluemus, quia & si contra Haereticos etiam valide probet, attamen, quia isti in Tract. de Trinacrius impugnandi sunt, ideo Gentilismi Polytheismum tantummodo impetemus.

Agimus autem prius de Vnitate, quam de Simplicitate, quia ista, illam supponit; valet enim: Gmne simplex est unum, non tamen: Omae vnum est simplex; quia compositum est vnum, & non est simplex; vude Vnitas est quid communius simplicitate, & ideo prius de Vnitate est agendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum