Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

1

QVAEST VNICA

2

De summa Dei Vnit ate.: SVia non possumus Vnitatem Dei purissimam plene explicare, nisi sciamus, quid importee OVnitas, vt sic, ideo in hac quest. aliqua tangemus, quae traduntur in Met, habet enim Theologia, vt acute discurrit Fundatiss. Doct. in 2, dist. 1. p. 1. q. 1. art. 3. 8. Tertia via, assumere scientias inferiores sibi ancillantes. & ministrantes ea, quae sunt necessaria ad explicationem suarum conclusionum.

Articulus 1

3

ART. I. An Vnitas addat supra Ens aliquid positiuum realiter distinctum, vel tantum aliquid negatiuum:

4

PNitas, quae est prima ex passionibus EnVtis seques indissociabiliter Ens, vt ostedemus infra ar. 3padaequatur, comensuratur, & diniditur cum Ente; quamobre sicuti Ens diuiditur? in transcendens, & non transcendens, ita Vnitas diuiditur in transcendentalem, & non transcendentalem. Vnitas transcendentalis est illa, quae sequitur Ens, vt sic, generalissime sumptum; & est Vnitas omnino analoga, sicuti Ens, vt sic, est omnino analogum, vt supponimus ex Met. Unitas non transcendentalis est illa, quae sequitur Ens praedicamentale, quod non transcendit ad omnia entia, vt est Substantia, Quantitas, &c: substantia enim non est trascendens ad omnia entia, quia non praedicatur de accidentibus, quae continentur in alijs nonem praedicamentis; & sic dicendum de Quantitate, ac reliquis praedicamentis, & ideo vnitas substantiae non est transcendens, & analoga, sed vniuoca; Vnitas autem vniuoca diuiditur in vnitatem genericam, specificam, & numericam, seu indiuidualem; sicuti ens praedicamentale, ad quod sequitur, diquiditur in genus, speciem, & indiuiduum; Istae tamen vnitates, scilicet generica, & specifica, & indiuidualis non sunt vnitates formalitor, & entitatiue diuersae ab Vnitate trascendentali; sicuti centitates contracte accepte non sunt entitates formaliter, & entitatiue diuersae ab Entitate, vt sic, sed sunt tantum modi, seu respectus, & habitudines, quibus vna, & eade res diuersimode est vna, per eandem tamen vnitatem formalem, vt Petrus dicitur vnus analogice entitatiue per respectum ad Ens; vnus genere per respectum ad aliquod genus, v. g. Substantiam, Corpus, Viuens &c: vnus specie per respectum ad differentiam; & vnus numero per respectum ad indiuidualitatem. Sola Vnitas trascendentalis est passio Entis, vt sic, quia sola conuertitur cum Ente, vt infrapostendemus; & de hac sola agimus in praesenti¬

5

2. Ex hac doctrina manifeste colligitur id, quod probat B. Doct. 4. Met. 1. 5. q. 5: quod vnitas, quae est princ ipium numeri, non conuertitur cum Ente, quia vnitas numeralis est vnitas praedicamentalis intrinsece conclusa in praedicamento Quantitatis; sicut ergo entitas contracta ad praedicamentum quantitatis non conuertitur? cum Ente, vt sic; ita vnitas sequens ad quantitatem non conuertitur cum Ente, vt sic; nullum enim praedicamentum, & nulla res vnius praedicamenti est trascendens ad omnia praedicamenta, vt patet; & per conseques aeque non late patet, ac Ens, quod trascendit ad omnia praedicamenta & ideo nequit dici ad conuertentiam cum Ente. Quod autem vnitas, quae est principium numeri, sit formaliter intra praedicamentum quantitatis, constat ex eo, quia numerus est species contenta in praedicamento Quantitatis, vt habetur inLogica; ergo id, ex quo formaliter intrinsececomponitur numerus, est formaliter intrinsecein praedicamento. Quantitatis, sed numerus componitur ex vnitatibus tanquam ex partibus intrinsecis formalibus constitutiuis ipsius; ergo vnitas est formaliter intra praedicamentum Quatitatis. Sicuti quia genus, & differentia componunt intrinsece speciem, ideo genus, & differetia continentur intrinsece intra illud praedicamentum, in quo includitur species: nam quod continet intrinsece totum, continet etiam intrinsece partes intrinsecas illius totius compositiquas; ita a pari. Tum quia si vnitas, quae est principium numeri, couerteretur cum Ente, sequeretur, quod Aritmeticus, qui agit de numeris, & per consequens de vnitate, quae est principium numerorum, ageret de omnibus entibus, quia ageret de Ente, vt sic, & ideo Aritmetica non distingueretur a Metaphysica, quod est communiter falsum. Tum quia vnitas, quae est principium numeri, addit aliquod reale positiuum distinctum realiter ab entitate substantiali, quia constituit. numerum, qui est species quantitatis discretae; Vnitas vero, quae conuertitur cum Ente, non addit realiter nisi aliquod negatiuum, vt infra An autem numerus dicatur proprie, vel transsatiue etiam de substantiis spiritualibus carentibus. quantitate, vt sunt Deus, & Angeli, explicabimus cum B. Dost. in Tract. de Trin. Remanet ergo, quod Vnitas, de qua loquimur in praesenti, non est vnitas, quae est principium numeri, sed Vnitas Entis;

6

3 Praeterea aduertendum, quod aliud est quaerere, quid importet formaliter Vnitas; & aliud, quid superaddat Enti: nam quaerere, quid importet, est quaerere rationem formalem constitutiuam illius; quaerere autem, quid superaddat, est quaerere distinctionem illius ab Ente; si¬ cuti aliud est quaerere, quid importet formaliter rationalitas in homine; & aliud, an rationalitas addat aliquod realiter homini. Hic quaerimus solum, quid superaddat Vnitas Enti; quid autem importet, agemus in seq. art¬

7

A Prima sententia vult Vnitatem addere supra Ens aliquod positiuum realiter distinctum. Ita Auicenn, apud B. Doct. 4. Met. q. 5; & apud D. Tho: 1. p. q. 11art. 1. ad 1. Item tribuitur Alensi 1. p. q. 13. memb. 13 & 2. dicenti Vnitatem esse conformationem effectus ad primam Causam in genere causae efficientis, sicuti veritas est conformatio ad primam Causam in genere causae exemplaris, & quasi formalis; & bonitas est conformatio ad primam Causam in genere causae finalis: quae coformuas est realiter distincta ab Ente, cum sit passio illius. Et tandem tribuitur D. Bonau. in 1. sent. dist. 4. art. 1. q. 1. apud Vasq. 1. p. disp. 128. t. 23 qui manifeste sequitur hanc sententiam, vtpatet ex n.8; & o; quibus a Fasol, adduntur Albert. Magn. in Summa Tract. 6. q. 24. memb. 2,& 3; Heru in summa art. 25. q. 1; Bacc. in 1. dist. 33: q. 1. art. 2, Io Vigerius in 1. dist. 24. q. 1; noster Paul. Venet. in Met. c. 15 Ban; & Zumel. hic q. unica conc. 132, & 3.

8

Secunda sententia arbitratur Vnitatem addere supra Ens aliquod positiuum formaliter ex natura rei distinctum. Ita censetur docuisse Scotus in 2. dist. 3. q. 2. ad 15& 4. Met. q. 2. Hac Setentiam sequuntur omnes Scotistae Recentiores.

9

Tertia sentetia docet vnitate superaddere. Enti aliquod positiuum virtualiter, & ratione. distinguibile, & negationem realem. Sed haec setentia diuiditur; Alij enim volunt Vnitatem superaddere relationem identitatis cum seipsa quae relatio, cum non sit inter duo extrema realia realiter distincta, non est realis, sed rationis: Ita aliqui Scotistae, quos refert, & impugnat Sonci4. Met: q. 23. Alij volunt superaddere aliquem modum realem non distinctum realiter, sed ratione ab Ente; ita Biescas 1.p. q. 11. art. 1. dub. 33 &S; Alij superaddere aliqua formalitatem virtualem, seu rationis cum fundamento distinctam a conceptu formali Entis perfecte praecisam ab Ente per modum excludentis, & exclusis vt diximus q. 2. de Aur. in Com.art. 9.

10

VItima tandem sententia docet Vnitatem superaddere Enti negationem (an autem haec negatio sit tantum diuisionis, & multitudinis in se, vel etiam negatio indiuisionis ab alio, & a sex infra dicemus) & vltra istam negationem superaddere aliquod positiuum absolutum, non quide realiter distinctum, sed tantum virtualiter; & non virtualiter praecisiue, seu per modum excludem tis, & exclusi, ac distincti quoad rem significata, sed tantum per modum includentis, & inclusi, & imbibiti, distincti solum quoad modum significadi penes explicitum & inexplicitum. Unde Vnitas duo superaddit Enti, vnum virtuale positiuum distinctum solum quoad modum explica¬ di, & significandis non autem quoad remsignificatam, & explicatam, & aliud reale, quod est ipsa negatio. Ita B. Doct. Aegid. in 4. Met. q. 8; & D. Thom. (quidquid dicant Fasol; & Vasque) roMet. lect. 4. vbi ait: Vnum non significat priuatione puram, non enim significat ipsam indiuisionem, sed ipsum Ens indiuisum, & ideo vnum, & multa non opponuntur secundum puram priuationem; & habitum. Quod probat ex Phil. 10. Met. c. 5. docentes Vnum, & multa opponi contrarie; patet autemo, quod oppositio contraria est inter plura entia positiua. Et clarius q. 9ide Pot. art. 7. vbi ait: Vnum, quod conuertitur cum Ente, non addit supra Ens; nisi negationem diuisionis, non quod significet ipsam indiuisionem tantum, sed substantiam eius cum ipsa, est enim Vnum Ens indiuisum. Et quanuis ibid, asserat negationem, quam importat Vnitas, esse potius negationem rationis, quam realem; sicut negatio, quam importat multitudo, est realis, non rationis; quod docet etiam B. D. Aegid. in Metqu. 8. cit in fine; attamen ibi loquuntur de negatione, quatenus cadit inter res reales positiuas, non autem de negatione, prout de vna re positiua negat illius contradictorium, vti em explicat, B. D. Aegidius, si vnus tantum lapis esset, & nihil aliud esset in Mundo, adhuc ille lapis esset realiter vnus, & tamen non daretur negatio realis; quae cadit tantum inter plures res realiter distinctas; daretur tamen negatio realis, quae cadit. inter vnam rem positiuam, & illius contradictorium; quia nullo intellectu cogitante ille lapis non esset aliud a se; vnde quado dicunt negatione quam importat Vnitas, esse potius secundum intellectum, & rationem, intelligendi sunt, de negatione relatiue ad terminum positiuum, non autem formaliter secundum se ipsam; pro eus ius declaratione.

11

SNot. 1. ex Fundatiss. Doct. loc: cit; quod transcendens differt a non trascendenti dupliciter:

12

1. quia trascendens praedicatur de omnibus, quia essentialiter imbibitur in omnibus; non trascedes autem non praedicatur de omnibus, quia non imbibitur in omnibus: in tantum enim aliquod praedicatum dicitur trascendens, inquantum red peritur in quolibet genere rerum, & in omnire cuiuscuque generis, vt Ens; & in tatum aliquod praedicatum dicitur non trascendens, in quantum reperitur tantum in aliquo genere determinato, & non in omni genere, vt substantia, que non est in praedicamento quantitatis, qualitam &c. 2. quia illud, quod conuenit alicui rei ratio ne alicuius trascendentis, non tantum conuenit illi rei, & omnibus indiuiduis, & speciebus illius gex neris, in quo est illa res, sed etiam omnibus, & quibuscunque alijs rebus, & indiuiduis aliorum: generum, vr quia substantiae conuenit esse ratione, Entis, ideo esse nedum conuenit substantiaea& omnibus speciebus, & indiuiduis substantiae, sed etiam omnibus generibus accidentis, cum ipsis etiam conueniat ratio Entis, a qua sumituresset Ex his duabus differetijs aperte colligitur trascendentia esse impraescindibilia formaliter abEnte, & e contra. Et ratio est Ima ide est costitutiuum formalissime, et distinctiui, sed constitutiuum est Ens, & distinctiuum est Vnum; ergo idem est formalissime Ens, & Vnum; sed quae sunt idem formalissime, non possunt formaliter praescindi, quia praescindi est distingui; & sic formaliter distinguerentur, & non distinguerentur; ergo Vnitas nequit formaliter praescindi ab Ente. Idem dicedum de alijs trascendentibus.

13

Nec dici potest, quod sint tantum idem materialiter, non formaliter: nam contra est; quia quotiescunque sumitur constitutiuum, & distinctiuum, sumitur formaliter; constitutiuum enim est illud, quod est formalius in re; unde si constitutiuum est distinctiuum, sequitur, quod formalitas rei sit. constitutiua, & distinctiua. 2. quia Ens, & Vnum exPhil; sunt idem, & una natura. 3. quia si effent formaliter praescindibiles ab Ente, essent extrarationem sormalem Entis, & sic essent formaliter nihil, vt diximus q. 1. de Attr. in Com.art. 3. n. 2.

14

Neque valet id, quod dicunt Aliqui, scilicet, quod sicut differentiae Entis, quanuis non sint praescindibiles ab Ente, attame Ens est praescendibile a suis differentijs eo, quia possumus ytique concipere rationem Entis absque eo, quod concipiamus rationem substantiae, vel accidentis, cum ratio Entis possit separari a ratione substantiae, & accidentis; a ratione quidem substantiae, quando coniungitur cum accidente; & a ratione accidentis, quan do coniungitur cum substantia; sicuti animal potest separari a rationali, & irrationali;, a rationali quidem, quatenus coniungitur cum irrationali, & ab irrationali, quatenus consungitur cum rationali; non tamen possumus concipere rationem substantiae, vel accidentis absque eo, quod concipiamus rationem Entis, quia substantia, vel accidens sine ratione Entis esset nihil; cum omne illud, quod non est Ens, sit nihil. Ita de proprietatibus Entis; quanuis enim proprietates Entis non possint praescindi ab Ente, attamen Ens potest. praescindi ab illis, quia potest cocipi sine illis.

15

Sed contra est; nam si posset praescindi, non imbiberetur essentialiter in illis, quod enim essentialiter imbibitur in alio, nequit separari ab illo, cum essentiae sint inuariabiles. Ad rationem dicitur, quod Ens nequit praescindi a suis differentiis praecisione perfecta, quae consistit in actualiseparatione a suis differeri is adaequate sumptis: in tantum enim animal est perfecte praecisum ab irrationali, & rationali, non quia, vt dicebatur, potest stare, & separati ab vtroque disiuctiue; sed quia potest per intellectum sepatari ab vtroque collectiue, cum possit intelligi separatum ab irrationalitate, & pationalitate simul; adhuc enim habetur conceptus animalis, qui conceptus non est nihili; at hoc modo non potest separati Ens, aliter substantia, & accidens separatim ab Ente. essent nihil: & sic nihil esset differentia Entis, quod est ridiculum. Praeterea licet animal sit perfecte precisum ab irrationali, & rationali, irrationale tamen, & rationale est aliquid per se intelligibile extra rationem animalis; ergo si Ens esset. perfecte praecisum a suis differentiis, suae differentiae essent aliquid extra rationem Entis: & sic daretur aliquid, quod non esset Ens; & ideo Aliquid non conuerteretur cum Ente. Itaque Ens praescindit a suis differentiis praecisione confusa, & imperfecta, quatenus confundit conceptum substantiae, & accidentis, non tamen illud explicat: sed quodammodo occultat; propter quod differt tantum a suis passionibus, & e contra quoad modum explicandi, & significandi, vt habet Doct loc. cit. 7. 8. Sed dato, quod Ens praescinderet a fuis differentiis modo supra dicto, attamen non posset prescindere a suis passionibus propter rationem allatam a B. Doct; quia Ens, & eius differentie non dicuntur ad conuertentiam, seu non praedicantur ad inuicem: non enim valet: est Ensi ergo est substantia; & ideo non est necesse, quod imbibatur intrinsece formaliter in suis differentiis: & vero de suis passionibus praedicatur conquertibiliter, & ideo ita intrinsece, & formaliter mbibitur in illis, vt nequeat formaliter prescindi.

16

V Et hinc oritur alia differentia, quae est inter proprietates praedicamentales, & tra scendetales, quod proprietates trascedentales cum formaditer imbibatur in Ente, praedicantur in recto formaliter, quia formalitas entitatis est formalitas vnitatis, at vero proprietates praedicamentales non predicatur nisi in obliquo, quia formalitas rationalitatis non est formalitas risibilitatis, risibilitas enim est extra realitate illius, cum ab illa distinguatur realiter, & sic de omnipassione predicamentali.

17

SVerum hic insurgit difficultas, quomodo passiones Entis sint vere passiones Entis, & non distinguatur nec etiam formaliter implicite abEnte; passio etenim est veluti effectus essentiae; quia fluit ab ipsa; & effectum saltem formaliter non distingui a sua causa videtur alienum a Philosophia; tum quia passio est posterior essentia quia essentia est radix passionis, & radix semper est prior radicato; prius autem, & posterius non distingui saltem formaliter imperceptibile est; ergo dicendum est, quod vel passiones Entis non sunt passiones, quod est contra communem sententiam; vel quod, si sunt passiones, saltem formaliter virtualiter distinguantur ab Ente.

18

Ex solutione huius instantiae pendet tota doctrina resolutiua presentis articuli, & ideo diligenter perpendenda est. Igitur.

19

P Not. 23quod licet Aliqui, inter quos Suain Met. disp. 4. sect. 2. n. 6; substineant solam, negationem posse habere rationem verae passionis, hoc tamen non est admittendum; quia nomine passionis communiter intelligitur aliqua qualitas dimanans ab Essentia conuertibilis cum ipsa adiacens ipsi tanquam accidens superaddi¬ tum perficiens illam accidentaliter; vt ostendimus q. 1. de Aur. in com. art. 4. n.8; & art. 5. na. & S; sed negatio non est qualitas, vel accidens, quia qualitas, vel accidens est Ens; cum Ens diuidatur in omnia praedicamenta; negatio autem est non Ens: ergo negatio nequit habere rationem passionis. Tum quia quaelibet essentia habet annexas infinitas negationes infinitarum creaturarum possibilium, & tamen nullus diceret, quod essentia hab eat infinitas passiones, & proprietates. Tum quia, vt diximus loco cit. art. 4e proprietas importat aliquam perfectionem. adiacentem essentiae, siue accidentalem; negatioautem importat negationem perfectionis; tum quia vna proprietas haberet infinitas proprietates, quia risibilitas v. 8: quae est proprietas rationalitatis, importat negationem hinnibilitatis, latrabilitatis, & sic vna proprietas fundaret, infinitas proprietates. Tum quia nihil est negatio omnis Entis, & tamen secundum se non est proprietas fluens ab aliquo subjecto; ergo negatio, vt negatio, non est proprietas. Tum quia negatio irrationalitatis, quam importat rationalitas, nihil aliud est, quam ipsa rationalitas negatiue explicata; sed rationalitas non est proprietas hominis, ergo negatio praecise, vt negatio, non est proprietas, vel passio alicuius; & per consequens adhoc, vt sit passio, debet necessario importare aliquod positiuum vltra negatiuum.

20

Nec audiendi sunt Alij, qui dicunt Vnitatem, quia importat solam negationem, non esse veram passionem Entis, ac propterea passiones Entis esse tantum duas, scilicet Veritatem, & Bonitate. Nam contra est; quia eade ratione, qua Vnitas non esset passio Entis, sic non esset passio illius Veritas, & Bonitas; nam Veritas supra Ens addit solam relationem conformitatis rei ad Intellectum Diuinum tanquam ad primam Causam, & ad intellectum nostrum tanquam ad causam secundam; & Bonitas addit relationem conformitatis ad Voluntatem increatam, vt ad primam Regulam, & ad nostram voluntatem, vt ad secundam regulam; sed relatio non est passio, quia passio est species qualitatis; ergo neque Veritas, & Bonitas secudum id, quod addunt entitati, esSent passiones Entis; & sic nulla esset passio Entis.

21

IO Rationabilius ergo dicedum, quod Entitas potest sumi dupliciter 1. absolute, & simpliciter sine omni modificatione. 2. signate, prout est affecta aliqua modificatione; sicuti cera sumi potest, prout est rudis nulla affecta figuratione, & prout est figurata. Entitas, prout sumitur absolute sine vlla modificatione, habet rationem Essentiae, a qua fluunt eius passiones trascendetales; quae sunt Vnitas, Veritas, Bonitas; quia illud habet rationem Essentiae, quod est prius alio, quod est in ipso; sed entitas absolute sumppta secudum se sine vlla modificatione est priorentitate modificata, quia rectum est prius obliquo, & res est prior modo; ergo entitas absolu¬ te sumpta habet rationem essentiae; Entitas aute, prout modificata ab aliquo modo qualitatiuo, habet rationem passionis, & sic iste modus quaditatiuus vel fudat respectum in ordine ad aliud, a quo diuiditur, vel in ordine ad diuisa in se ipso, quae negat, & dicitur Vnitas; vel in ordine. ad intellectum, cui conformatur, & est Veritas; vel in ordine ad Voluntatem, & est Bonitas, hinc passiones vocantur modi Entis. Iste tamen. modus qualitatiuus non est qualitas secundum esse; aliter esset realiter distinctus ab Ente, & sic superadderet aliquod tealiter distinctum, sed est qualitas secundum dici, quia virtualiter se habet, sicuti qualitas; vnde dicitur passio realis virtualis, non realis realiter distincta. Sicuti scietia, quae secundum suum esse formaliter est qualitas, induit modum relationis ad objectuma ergo Vnitas, prout importat entitatem signatam a tali modificatione, est vera passio sequens ad Entitatem, vt sic, absolute consideratam. Idem dicendum est de Veritate, & Bonitate; sub hac enim ratione solum habent rationem passionis ipsius Entis, quia sub hac ratione solum habent rationem qualitatis, & per consequens proprietatis, seu passionis. Vid. Fundatiss. Doct. 2. Met. q. 2. in corp & q. 33 & 4ι & in 1. dist. 19. princip. 2. q. 1. 8. sciendum; quae enim docet de Veritate, seruatis seruandis intelligenda sunt etiam de Vnitate, ac de Bonitate,

22

II Et ex hoc sit magis manifestum, quod passiones Entis non possunt formaliter praescindi ab Ente, important enim formaliter ipsam entitatem, prout signatam aliqua modificatione; modus autem est impraescindibilis a recuius est modus, quia modus praecisus a re nihil est; & colligitur decisio allatae instantiae: nam passiones Entis explicant formaliter aliquoda quod non explicat ipsum Ens; quanuis enim Ens, & eius proprietates importent formaliter ipsa entitate; attamen Ens absolute su ptum importat entitate absoluta; proprietates vero illa important modificatam, & signatam, vnde differunt inter se virtualiter secudum diuersum modum significandi, & explicandi, vt habet B. Docta lib. 4. Met. q. 8; quae distinctio est virtualis, quia praebet fundamentum nostro intellectui, vt possit illas distinguere in plures formalitates. Unde passiones Entis Sunt quidem reales, quia Vnitas, Veritas, & Bonitas realiter sut in rebus praecisoquocunque intellectu cogitante, non tamen sunt, realiter distinctae, sed tantum virtualiter, non per modum excludentis, & exclusi, sed per modum expliciti, & inexpliciti¬

23

Hinc apparet, quod proposita difficultas potest habere duplicem Sesum. 1. an Vnitas addat supra entitatem absolute sumptam tantum negationem, vel aliquid aliud quomodocumque distinctum ? 2. an addat supra entitatem absolute, & signate sumptam, solam negationeme Igit.

24

I2 Vnica coclusio. Vnitas supra entitatem absolute sumptam, non addit aliquod positiuum realiter, aut ex natura rei distinctum, neque aliquod rationis, sed addit entitatem signatam, & modificatam virtualiter diuersam secundum diuersum modum explicandi, & supra eandem centitatem absolute, & signate, seu modificate sumptam addit tantum puram negationem.

25

Prob. 1. pars concl. ex Beatiss. P. Aug. lib. 6. de Trin. c. 3. vbi ait: Cum ergo sic dicitur uvnum, vinon addatur: quid unum, & plura unum dicatur: eade natura, atque essentia non dissidens, nec dissenties significatur. Et prob. a Fundatiss. Doct. q. 5. cit. Vel illud reale positiuum distinctum realiter: aut ex natura rei, quod superadderetur Enti, esset vnum, vel non esset vnume Si non esset vnum; ergo Vnitas non esset trascendens ad omnia nec diceretur conuertibiliter de omnibus, quia illud superadditum reale non esset vnum; sicuti substantia, quia non dicitur de accidente, non est transcendens ad omnia, nec dicitur conuertibiliter de omnibus. Si esset vnum; adhuc quaeritur; an esset vnum per se, & per suam entitatem, vel per aliquod superadditum? Si per se& per suam entitatem: ergo & Ens, cui superadditur, est vnum per suam entitatem; entitas enim; quae est ratio vnius formalis in illo superaddito, est ratio formalis vnius etiam in Ente, cui superadditur; quotiescunque enim aliquod conquenit rei ratione alicuius transcedentis, nedum conuenit illi rei, sed etiam omnibus alijs, inquibus reperitur illa ratio transcedens; quia posita ratione formali, ponitur etiam effectus formalis. Unde si ratione entitatis, seu aliquiditatis, aut realitatis competit illi superaddito esse vnum: ratione etiam entitatis, seu aliquiditatis, aut tealitatis competit Enti, cui sit additio, esseynum; cum entitas, aliquiditas, & realitas sit. nedum in illo positiuo superaddito, sed etiam in Ente, cui sit talis additio. Si illud superadditum est vnum per aliud superadditum, quaeritur denuo de illo secundo superaddito; & sic in infinitum, ergo ne detur processus in infinitum, dicendum est Vnitatem non superaddere aliquod positiuum reale distinctum realiter, aut ex natu tra rei ab Ente.

26

Conf. Illud superadditum realiter, aut exnatura rei distinctum, vel esset Ens formaliter ex natura rei, & realiter; vel non esset Ens formaliter ex natura rei, & realiter? Si esset Ens formaliter ex natura rei, & realiter, iam non esset formaliter ex natura rei, & realiter distinctum abEnte; quia etiam Ens est Ens formale ex natura rei, & realiter; Ens autem formale ex natura rei, & realiter non distinguitur formaliter ex natura rei, & realiter ab Ente formaliter ex natura rei, & realiter; nulla enim distinctio apparere potest inter Ens formale ex natura rei, & realiter, & Ens formale ex natura rei, & realiter, & per consequens nulla esset additio realis, aut exnatura rei; vt accidens, quia addit realiter sub¬ stantiae, realiter non est substantia, & vna forma. litas, quia addit formaliter alteri formalitati, formaliter non est illa alia formalitas; ergo si Vnitas adderet realiter, aut ex natura rei aliquod positiuum supra Ens, Unitas realiter, aut ex natura rei, non esset Ens. Si autem non esset. Ens realiter, aut formaliter ex natura rei; ergo realiter, siue formaliter ex natura rei esset nihili quia per hanc vocem nihil non intelligimus nisi non Ens; vnde si Vnitas non esset Ens realiter, realiter esset nihil, & sic nihil realiter adderet; & ita redit semper idem absurdum.

27

Explicatur amplius haec ratio. Ad hoc, vealiquod positiuum addat realiter, aut ex natura rei alteri Enti; duo requiruntur. 1. quod illud additum sit aliquid reale, vel formale ex natura rei; quia nihil addit nihil. 2. quod illud additum non sit realiter, aut formaliter illud, cui additur, & per consequens sit extra spheram, & rationem formalem illius; si enim sit illud, cui additur realiter, vel formaliter, nunquam potest fieri additio: idem enim nequit addere sibi ipsi, sed Vnum non est aliquod extra spheram Entis, nec est readiter, aut formaliter ex natura rei non Ens; quiasi esset aliquod positiuum reale, vel formale, quod non esset Ens, Ens non esset transcendens ad omne illud, quod est aliquod positiuum; quia non transcenderet ad Vnum, quod esset aliquod positiuum; sicuti quia accidens est aliquod reale positiuum, quod non est substantia, iam substantia non est transcendens ad omne Ens realepositiuum, quia non transcendit ad accidens; ergo Vnum nequit superaddere entitati absolute sumptae aliquod reale positiuum realiter, vel formaliter ex natura rei distinctum.

28

Dices. Illud superadditum esse Vnum, viquo, non autem, vt quod, Ens vero esse Vnum, vequod, non vero, vt quos non oportet autem, quod illud, quod est Vnum, vt quo, sit Vnum per aliuda sicuti oportet, quod illud, quod est Vnum, viquod, sit Vnum per aliud superadditum; & exemplum habemus de substantia, quae est extensa. per quantitatem, quantitas autem non est extensa per aliam extensionem, quia non datur radix radicis; ergo Ens potest esse Vnum per aliquod sibi superadditum, quanuis illud superad ditum non sit Vnum per aliud superadditum; & per consequens allata ratio non probat:

29

Omissa responsione Sua. in Met. disp. 4. cit. sect. 1. n. 9. resp. hanc instantiam praeuisam fuisse a Fundatiss. Doct; nam quanuis Vnitas importet etiam aliquod positiuum, attamen illud positiuum debet intrinsece reperiri in omni re, cum sit transcendens uniuersalissimum, & debet imbibere essentialiter Ens, & esse intra spheram Entis; aliter si non esset Ens, nec esset intra sphetam Entis, necessario esset nihil; ergo quanuis illud superadditum esset Vnum, vt quo, attamen si esset Ens, quaeritur de illo superaddito, prout distinctum ab Ente, an sit Vnum Ens per aliud su¬ peradditum? Et si dicatur non esse vnum Ens per aliud superadditum, quia est vnum, vt quo tunc infertur: ergo Ens, cui supera dditur, non est, vnum per aliud superadditum, sed per seipsum; non enim est ratio, cur Ens superadditum sit vnum Ens per se, & Ens, cui sit additio, non sit vnum per se; cum illud superadditum in tantum sit, vnum, in quantum est ens; quia est vnum per entitatem suam, quam superaddit; sed etiam Ens, cui superadditur, est Ens; ergo in quantum Ens erit per se vnum. Quod si dicatur illud superad ditum non esse formaliter Ens; contra est; ergo illud est formaliter non ens, sed non ens non est aliquod positiuum; ergo vnitas non addit aliquod reale positiuum. Ad id de quantitate dicitur disparitate esse, quod quantitas est aliquod distinctum a substantia, & non est quantitas peripsam substantiam, quod si esset quantitas per substantiam, quantitas non adderet aliquod positiuum distinctum a substantia; quia quantitas importaret formaliter substantiam; si ergo quatitas non est substantia realiter, sed est aliquod ens reale positiuum existens extra rationem. formalem substantiae, quia substantia non absorbet omnem rationem Entis, & per conseques non absorbet rationem quantitatis, ideo si quatitas adiungatur substantiae, addit aliquod realiter distinctum ab ipsa; at vero Vnitas est aliquio solum ratione Entis, per quod est omne id quod est, cum sit transcendes vniuersalissimum; vnde si Vnitas est per ipsum Ens, etiam ipsum Ens potest esse vnum per suam Entitatem, perquam est vnum illud superadditum.

30

13 Prob. 2. pars concl. Passiones Entis sunt, vere, & reales proprietates Entis, quanuis non Sint ab Ente nec realiter, nec ex natura rei, sed tantum virtualiter distinctae: nam aliud est dicet re, quod aliqua perfectio Sit in aliquo realiter, & aliud, quod Sit ab ipso distincta gealiter, quia animalitas est realiter in homine, homo enim est. realiter animal, & tamen animalitas non distinguitur realiter ab homine. Et quanuis ad rationem proprietatis praedicamentalis quatuor requirantur. 1. quod Sit aliqua res. 2. quod Sit distincta. 3. quod connertatur cum subjecto. 4. quod subjectum non Sit de intrinseca ratione proprietatis, vt habet Arist. 7. Met. c. 5. 1. 18; & 1. Post. c. 18. 1. 35; attamen non omnia requiruntur? formaliter ad rationem proprietatis, sed aliqua tantum formaliter; & aliqua materialiter, formaliter quidem requiritur, quod Sit aliqua res posterior fluens a subjecto distincta saltem virtualiter, & quod Sit conuertibilis cum ipso; & quod subjectum non ingrediatur intrinsece definitionem passionis Siue quantum ad explicitum, & quoad modum Significandi, Siue quantum ad rem Significatam; quod autem passio Sit realiter distincta a subjecto, vel actualiter ex natura reis & quod subjectum realiter ingrediatur definitionem illius; haec se habent de materiali respe¬ ctu passionis, quatenus scilic. & sunt tales passiones, quae sunt vera accidentia. Igitur passiones Entis sunt verae, & reales proprietates; tum quia Ens vere, & realiter praeciso quocunque intellectu est vnum, verum, bonum; nequit autem esse realiter Vnum, Verum, Bonum pep aliquod rationis, quia ab Ente rationis non potest. sumi denominatio realis; aliter effectus esset nobilior sua causa; & sic non esset ratio cur distinctio rationis, quam ponimus in Diuinis Attributis, non denominaret illa rea liter distincta; ergo Vnitas non importat aliquod rationis; tum quia si ens non haberet reales passiones, de ipsonulla posset dari scientia, quia nulla posset dari demonstratio, quae habetur tantum per passiones, vt probatum est q. 1. de Subst. Dei art4. Sas & per consequens Metaphysica non esset scietia, aut sapientia; ergo passiones Entis sunt verg & reales proprietates, quanuis solum virtualiter distinctae; sed illud, quod est reale nequit formaliter addere alteri aliquod rationis; ergo passiones Entis nequeunt illi superaddere aliquod Ens, vel relationem rationis; & ideo Vnitas non superaddit Enti aliquid rationis. Tum quia hoc Ens rationis, quod adderet Vnitas, esset relatio idetitatis ad seipsu, vt asserunt Aduersarij; sed relatio identitatis ad seipsum supponit Vnitatem, & identitate, ad quam sequitur, & in qua fundatur; ergo Vnitas non addit entitati absolute, & Vt sic accepte relationem identitatis ad seipsum; & per cosequens non addit aliquod Ens rationis.

31

14 Prob. 3. pars concl. nitas, sicuti Veritas, & Bonitas est vera passio Entis; sed passio essentialiter importat, quod sit aliqua res adueniens suo subje cto per modum qualitatis conuertibilis cum illo; ergo Vnitas importat, quod sit aliqua res adueniens, & addens Enti aliquam rem per modum qualitatis conuertibilis cum Ente; sed res adueniens Enti per modum qualis tatis conuertibilis, cum importet entitatem, non quidem, vt sic, & absolute, quia Entitas, vt sic; & absolute est subjectum Vnitatis, non Vnitas, sed entitatem modificatam; ergo Vnitas addit Entitati, vt sic, entitatem modificatam, Major probata est; nam si Vnitas non esset vera passio Entis, nulla esset passio entis, vt dictum est, & sic nulla de Ente posset fieri demonstratio: Minor etiam constat ex dictis, quia id, quod non est res, est nihil, & nihil nequit esse passio alicuius:

32

Conf. Entitas modificata non est Entitas; vt sic, sed est modus Entitatis, qui secundum est se est qualitas adueniens ipsi Enti; sicut relatio secundum dici non est relatio, sed qualitas habens modum relationis, vt patet in scientia; sed Vnitas superaddit Entitati aliquod per modum: qualitatis ipsi aduenientis, quia superaddit aliquid per modum passionis, ergo superaddit Entitati, vt sic, entitatem modificatam. Tum quia si non superadderet Entitati, vt sic, entitatem modificatam, superadderet solam negationem indiuisionis, sed negatio non est passio, vt supra dictum est; ergo Vnitas non esset passioEntis, & sic si Vnitas non superadderet Entitati, vt sic, entitatem modificatam, neque Vnitas, & Bonitas entitatem modificatam superaddierent, sed solam relationem conformitatis sed relatio non est passio; ergo nulla daretur. passio entis.

33

15. Prob. 4. pars concl. Modus non multiplicat rem, quam modificat; v. 8. sessio non facit? duos Petros vnum sedentem, & alium non sedentem, sed tantum explicat aliquem modum quem non explicat Petrus stans; ergo illa entitas modificata, quam Vnitas superaddit Enti, est tantum diuersa ab Ente secundum diuersum modum explicandi, & significandi. Tum quia Si illa Entitas modificata, quam Vnitas superaddit Enti, esset diuersa ab Entitate secundum. rem; tunc Vnitas non conuerteretur cum Ente. secundum rem Significatam; quia illud, quod distinguitur ab alio, in illo sensu, in quo distinguitur, non affirmatur, sed negatur de illo; cum distinctio sit negatio vnius de alio; sed Vnitas secundum rem significatam, & explicatam dici tur ad conuertentiam de Ente, aliter Ens non esset transcendes; ergo Entitas modificata, quam Vnitas superaddit Enti, non est ab illa diuersasecundum rem significatam, sed tantum secundum modum significandi, quatenus scilicet modus significandi vnitatis, qui est indiuisio in se &c. non est modus significandi entis, qui est esse id, quod est.

34

I6. Prob. vItima pars concl. Quod est extra entitatem, vt sic, & modificate sumptam, est non ens secundum omnem rationem; sicuti quod est, intra rationem entis, ut sic, vel modificate sumpta, est ens; sed illud, quod Vnitas addit Enti, vt sic & modificate sumpto, est extra omnem rationem Entis, aliter si non esset extra omnem rationem Entis, non adderet Enti, vt sic, & modifieate sumpto; quia illud, quod additur, debet esse extra rationem illius, cui additur, cum idem nequeat addere sibi ipsi, ergo non est Ens sed non Ens est negatio; ergo Vnitas supra Entitatem absolute, & modificate sumptam. non addit, nisi negationem.

35

Conf. Unitas addit Entitati solam negationem diuisionis in se, & negationem vnionis cum alio, vt infra videb; ergo superaddit Enti, vt sic, & modificate sumpto solam negationem. Antecedens patet ex definitione Vnitatis, nam Vnitas est indiuisio in se, & diuisio a quolibet alios Quaecunque autem relatio vel realis, vel rationis, quae posset excogitari, aut fingi in vnitate, sequitur ad ipsam Vnitatem, & ideo ad ipsam non se habet formaliter, loquimur autem in praesenti de Vnitate secundum ea, quae formaliter importat.

36

I7. Obiicies 1. Vnitas superaddit Enti indiuisionem, sed indiuisio, licet significetur per modum negationis, attamen importat aliquod positiuum; ergo vnitas superaddit aliquod positiuum reale entitati. Maior patet ex definitione Vnitatis;, quae enim explicantur per definitionem, importantur essentialiter; & quae importantur essentialiter, superadduntur rei, cui superadditur res definita; vnde Vnitas, quia defifinitur indiuisio in se &c, ideo superaddit Enti indiuisionem. Prob. minor. Indiuisio est negatiodiuisionis; idem enim est, ac non diuisio; sed negatio diuisionis est aliquod positiuum, quia non diuisio est negatio negationis, & negatio negationis est aliquod affirmatiuum, cum duae negationes faciant affirmationem; tum quia negatio alicuius est oppositum illius; sed diuisio est aliquod negatiuum, ergo non diuisio erit aliquod affirmatiuum; oppositum enim negationis est affirmatio.

37

Resp. dist. conseq. Unitas superaddit aliquod positiuum realiter, aut ex natura rei distinctum, negi virtualiter secundum modum explicandi, conc. Vel superaddit Entitati absolutae aliquod posit iuum, conc; Entitati absolutae, & modificatae, neg. Ad prob.min. dicitur, quod indiuisio nedum negat diuisionem, sed etiam pluralitatem Entitatum, quae constituit multitudinem, quae est aliquod positiuum: & hoc secundo modo est pura negatio.

38

IS Obiicies 2. Unitas per compositionem: importat formaliter vnionem plurium; sed vnio est quid positiuum; ergo vnio importat formaliter quid positiuum; sed illud, quod formaliter importat Vnitas, superadditur realiter Enti; ergo Vnitas superaddit Enti aliquod positiuum reale. Mator patet, quia compositum nil aliud est, quam Vnio plurium. Minor etiam constat; quia dissolutio compositi nihil aliud est, quam carentia Vnionis, quae est aliquod negatiuum; ergo Vnio, quae illi opponitur est quid positiuum.

39

Vrgetur fortius. Vnitas per Simplicitatem est perfectior vnione per compositionem: nam Angeli, qui sunt naturae Simplices excludentes compositionem Physica ex materia, & forma, Sunt perfectiores compositis Physicis: & Deus, qui est Simplicissime vnus per exclusionem omnis compositionis, est perfectissimus omnium compositorum Siue ex partibus Physicis, Siue ex partibus Metaphysicis; sed negatio nullam dicit: perfectionem, quia negatio dicit non esse, perfectio autem sumitur ab esse, ergo Vnitas importat aliquod positiuum, a quo sumitur perfectio, quam importat Vnitas.

40

Cof. Vnitas in Deo est Attributum ipsius; nam Sicuti Vnitas, vt Sic, est attributum Entis, vt Sic, quia est passio illius; ita talis vnitas est attributum talis Entis, sed Attributum Dei est perfectio sSimpliciter simplex, & negatio nullam? dicit perfectionem; ergo Vnitas importat aliquod positiuum. Tum quia summa Simplicitas, quae est maxima Vnitas, est Attributum Dei, vtiinfra videbimus: ergo Vnitas importat aliquod positiuum.

41

Ad arg. resp. nihil aliud concludere, quam quod Vnitas importet al iquod positiuum, vtcontendebat prima objectio: non tamen quod illud positiuum Sit superaddi tum Enti supera dditione reali, aut ex natura rei. Dist. ergo maior: Vnum per compositionem importat vnionem distinctam a toto, nege indistinctam, conc; & eodem modo dist. minor. Vnio est quid positiuum indistnctum realiter ab Ente, quod est Vnum; cone; distinctum; neg; Ad prob. respi sicut ad 1.

42

Ad I. conf.dist. maior. Vnitas per Simplicitatem est perfectior vnione per compositionem. ratione entitatis mod ificatae realiter indistinctae ab Ente, quam formaliter importat, conc; ratione negationis praecise, quam superaddit Entitati modificatae, neginegatio enim, vt negatio, nullam dicit perfectionem, cum Sit non Ens, & eodem modo dist,. minor; negatio nullam dicit perfectionem ratione Entitatis, quam essentialit er imbibit, negiratione sui, conceditur:

43

Ad 2. Confresp. Aliqui, inter quos Sua; & Fasol. hic art. 1. dub.6. ad 3. Unitatem, & Simplicitatem non esse Attributa, aut perfectiones Dei; sed haec responsio non placet propter rationem in arg. allatam, idest quia sicut Vnitas, vt sic, est passio Entis, vt sic, ita talis Vnitas est Attributuum talis Entis, vt vidart. 8. Igitur dist. maior. Unitas, & Simplicitas in Deo sunt Attributa Dei. quatum ad entitatem modificatam, quam essentialiter imbibunt, conc; quatum ad negationem: quam superaddunt illi entitati, neg. Ex hoc tamen non infertur, quod Vnitas superaddat Enti aliquod positiuum, quia illud positiuum, quod importat, non est distinctum ab Ente, cum sit ipsum Ens, vt modificatum.

44

I9. Obiicies 3. Unitas fundat relationem, identitatis, & similitudinis, vt dicitur 5. Met; sed relatio similitudinis est realis, & illud, quod est reale, nequit fundari in negatiuo, quod non est, aliter fundaretur in eo, quod non habet esse; ergodebet fundari in positiuo, & per conseques Unitas importat aliquod positiuum. a allesp. hoc etiam arg. solui eodem modo, & probare tantum, quod Vnitas importat aliquod positiuum, quod nos non negamus, non tamen, quod superaddat aliquod realiter Enti, quia illud positiuum nihil aliud est, quam ipsum Eus, quod essentialiter imbibit Vnitas, & ideo non potest Enti superaddere realiter, aliter idem superadderet sibi ipsi

45

20. Obijcies 4. ex Vasq. Vnitas componit multitudinem, quia multitudo formaliter constat Vnitatibus; sed absurdum est dicere, quod mula titudo constet ex solis negationibus, & non exrebus positiuis realibus substantibus negationi: ergo Vnitas importat formaliter aliquod positiuum, quod superaddit Enti.

46

Conf. 1. Vnitas est mesura multitudinis ex¬ Arist. 10. Met. c. 9. 1. 21, sed mensura importat aliquod positiuum, quia negatio, cum sit nihil, non potest mensurare aliquodiergo Vnitas importat. aliquod positiuum; sed id, quod importat Vnitas, superadditur Enti; ergo Vnitas superaddit Entialiquod positiuum.

47

Conf. 2. Vnitas, quae est in quantitate, importat aliquod positiuum, quod est principium numeri, vt probat B. Doct; & D. Thom: ubi supiergo Vnitas, quae est passio Entis, importat aliquod positiuum, quod est principium multitudinis,

48

Sed haec omnia procedunt ex eadem hallucinatione, procedunt enim ab eo, quod important, ad id quod superaddunt, & ideo a formalitate ad distinctionem sequentem ad formalitate, Igitur conc; quod Vnitas importet aliquod positiuum cum negatione, & hoc positiuum superaddat Enti superadditione virtuali importante solam distinctionem secundum explicitum; negi tame, quod illud superaddat superadditione reali importante distinctionem realem. Per quod patet ad I. Conf¬

49

Ad 2. confretorquetur arg. Vnitas, quae est in quantitate, importat aliquod positiuum, quod non est realiter dist inctum a quantitate, cum illud positiuum sit quantitas, & ideo Vnitas, quae est principium numeri, non superaddit realiter quantitati, quia non est extra quantitatem, illud autem, quod superadditur alteri, debet esse extra illud; ergo a pari de Vnitate, quae est passio Entis. Aliud est ergo, quod quatitas superaddat substantiae aliquod realiter distinctum; & aliude quod Vnitas, quae est in quantitate, superaddat, ipsi quantitati aliquod realiter distinctum, primum admittitur, secundum negi nam Vnitates quae sunt in quolibet numero, prout sunt in illo; non distinguuntur ab ipso; vude numerus bina rius v. 8. non est nisi duplex Vnitas, & duplex Vnitas est numerus binarius.

50

EI Obiicies 5. Vnitas est vera, & realis pase sio Entis, vt supra dictum est; sed vera, & realis passio addit realiter supra suum subjectum aliquod positiuum reale; in hoc enim distinguitur. passio realis a passione rationis, quod illa addit quid reale, haec vero quid rationis, ergo Vnitas addit aliquod reale positiuum supra Ens.

51

Resp. dist. maiorem. Vnitas est passio realis virtualis virtualiter distincta, cone; realiter distincta, neg. Et ad min. dicitur, quod sicut passio realiter distincta addit aliquod realiter distim ctum, ita passio virtualis aliquod virtualiter.

52

22. Obiicies 6. Vnum, & Multa opponuntur contrarie ex Arist. 10. Met. 1. 9, sed oppositio contraria versatur inter duos terminos positiuos; ergo Vnum importat aliquod positiuum.

53

Sed hoc soluitur eodem modo; Vnum enim importat aliquod positiuum realiter indistinctum ab Ente

54

23. Obiicies 7. contra 2. partem concl. Affirmatio est prior negatione, quia negatio in affir¬ matione fundatur: & ideo prius est Petrum esse. hominem, quam non esse Leonem; sed identitas est affirmatio, & indiuisio est negatio; ergo Vniras prius importat relationem identitatis, & exconsequenti indiuisionem.

55

Resp. omissa maiori dist, minorem. Identitas est affirmatio, quae fundat indiuisionem, neg;qua supponit indiuisionem, cont; affirmatio ergo, quae fundat indiuisionem, est Entitas modificata, quae aliquo modo est prior identitate, quia prius est, rem esse vnam, quam esse eandem.

56

Obiectiones, que fieri possunt contra alias partes conclusionis, iam dissolute sunt, vel facillime solui possunt ex dictis in tract. de Attr. in com. q. 2. art. 7 & q. 3. art. 1, & 2.

Articulus 2

57

ART. II. An, & quomodo Vnitas importet positiuum, & negationem.

58

EX. dictis in sup. art. satis constat Vnitatem importare aliquod positiuum: modo e videndum est, quomodo illud imporret: prima sententia vult Vnitatem importare tantum sormaliter ipsam negationem, ipsam vero entitatem tantum de materiali. Ita Fons4. Met. e.2. 4. 5. sect. 5: Nazar, Gill; Arriagi & Fasol. q. 11. art. 1. dub. 3ivbi citat pro sua sententia D. Tho.q. Sart. 3. ad 13vbi ait: Vnum non importat rationem perfectionis, sed indiuisionis tantu; Dur. q. 1. n. 4, & S; Haerueu in 1. dist. 24. q. unica ar.2 einitium; nostrum Argentinam ibid. q. 1. art. 1, Bassol. q. unica. art. 1, & 2, Iauell. 4. Met. q. 8. prope initium; Suesfanum disp. 3. prope finem; Calet. hic ad 1; & 2. Scoti; & Sua; quanuis D. Thomas contrariam sententia aperte doceat, vt videb; & ceteri Auctores solum intelligendi sint de eo, quod Vnitas addit supra entitatem absolute, & modificate sumptam, vt diximus in sup. art.

59

Secunda sententia docet Vnitatem importare formaliter positiuum, & negationem ita tamen, vt principalius importet positiuum, & minus principaliter negationem; quod quidem pofitiuum consistit in illa entitate modificata, prout stat sub indiuisione, quae Entitas sic modificata virtualiter distinguitur secundum modum significandi ab Entitate, vt sic; vt diximus in supart. Iia B. Doct. Aegid. 4. Met. q. 6. lit. B; vbi ait: Namlicet Vnum, & Ens importent eandem naturam nec habeat oppositionem simpliciter inter se,; nihilominus Vnum, & Ens aliquo modo opponuntur; nam ratio Enis alia est a ratione Vnius, & ab alio sumitur ratio Entis, & Vnius; nam ratio Entis sumitur ab esse, ratio vero Vnius sumitur ab indiuisione. Igitur si Vnum, & Ens secundum vnam rationem: opponuntur, non secundum aliam, necesset est, quod Vnitas non importet formaliter puram negationem, quia sic opponerentur simpliciter: iquia negatio simpliciter opponitur affirmationi, & per consequens importet aliquod positiuum formaliter simul cum negatione. Nec potest di¬ ci, quod loquatur materialiter: nam ihid. loquitur de Vnitate, prout est passio Entis, Unitas autem, prout est passio, non est Vnitas materialiter sumpta, quia Vnitas materialiter sumpta est Ens, quod est subjectum Vnitatis, & quaerit, an conuertatur cum Ente; quod si loqueretur de Vnitate materialiter sumpta, quaereret, an Ens conquertatur cum Ente; & quanuis asserat, quod ratio Vnius sumitur ab indiuisione, hoc tamen non excludit positiuum; quia Entitas illa modificata, quam importat Vnitas, non est modificata, nisi prout stat sub indiuisione, & ideo dicitur ratioVnius sumi ab indiuisione. Idem docet φ. 8. inquies. Si tu intelligas, quod aliqua natura significatur nomine Vnius, quae non significatur per Ens, falsum intelligis. Ubi pariter loquitur de Vnitate formaliter, non materialiter sumpta, inquirit: enim, an Vnitas formaliter addat aliquid supra Ens; quod non potest intelligi, nisi in Sesu formali, quia in sensu materiali non habet locum questiocum enim Vnitas materialiter sumpta, vtdiximus, sit Ens, quaereret, an Ens addat supra Ens; & in 1. sentd. 24. princ. 1. q. 2. ad 1. quaesitum S, sed Vnum; vbi ait: Huiusmodi Vnitas est ipsa rei natura, quae dicitur Vnitas, & Entitas. Entitas, proutdat esse rei; & quae sit Vnitas, prout dat ei, quod non sit aliud ab hoc. Hoc idem expresse docet D. Th. multis in locis, quae afferuntur a Ioca S. Thom. q. 11. disp. 11. art. 1. difficult. 1, ex quibus Vnum tatum afferemus ex 10. Met. lect. 4. vbi ait: Vnum non significat priuationem puram, non enim significat ipsam indiuisionem, sed ipsum Ens indiursum, & ideo Vnum & multa non opponuntur secundum puram priuationem, & habitum. Ita sentit Catet. hic art. 1. 8. Ad hoc breuiter; Sonc. 4. Met. q. 20, lauell; Flandria, landunus, Capreol; Sot. apud Sua, in Met. disp. 4. sect. 2. n. 3. qui illos sequitur. Idem Ban; Eum. hic; Ioca S. Tho, loc cit; Quiedo in Met. contr.4. punci; 1. §. 3. qui citat Hurt. disp. 4. sect. 1. n. 16& Vasq. q. 1. disp. 12. c. 23 & communiter fere omnes Recentiores.

60

Vnica conclusio. Vnitas formaliter importat positiuum simul cum negatione, princibalius tamen importat quid positiuum, & minus principaliter negationem.

61

Prob. 1. pars concl. Vnitas formaliter sumpta importat passione Entis formaliter impraescindibilem ab Ente; ergo Vnitas formaliter supta importat ipsum Ens, vt modificatum ab indiuisione; sed Ens, vt modificatum ab indiuisione, est aliquod positiuum simul cum negatione; ergoVnitas formaliter sumpta importat positiuum simul cum negatione. Antecedes iam probatum est in sup. art. Prob. conseq. Quod formaliter no praescindit ab Ente, formaliter importat Ens; sicuti quia homo formaliter non praescindit a rationalitate, formaliter importat rationalitatem: sed Vnitas formaliter non praescindit ab Ente5. ergo formaliter importat Ens; sed Ens, quod formaliter importat Vnitas, non est Ens absolute sumptum, quia Ens absolute sumptum est subiectum Vnitatis, quod importatur tantum mater aliter tanquam essentia, a qua fluit Vnitas; ergo erit Ens modificatum ab illo, quod Vnitas addit supra Ens, sed illud, quod addit Vnitas supra entitatem modificatam, est negatio diuisionis in se, & indiuisionis ab alio; ergo Vnitas importat formaliter aliquod positiuum cum negatione.

62

onf. Si Vnitas importaret formaliter solum positiuum sine negatione, iam illud posisitiuum esset Ens absolute sumptum, & sic non esset passio, sed subjectum passionis; & si importaret solam negationem, iam non esset passio, quia passio est de genere qualitatis, quae est aliquod positiuum: ergo Vnitas vtrunque formaliter importat; & per consequens, si alterum istorum desit, Vnitas statuim desinit esse passio, & per consequens destruitur eius essentia.

63

Vrgetur amplius. Quotiescunque aliqua duo intrinsece, & formaliter concurrunt ad costi tutionem vnius, tunc illud constitutum non est praescindibile ab illis constituentibus, vt quia materia, & forma intrinsece concurrunt ad constitutionem compositi physici, compositum physicum non est praescindibile a materia, vel forma sed ad constitutionem formalem Vnitatis concurrit entitas, quae est quid positiuum, aliter Vnitas esset nihil; & concurrit indiuisio, quae est, negatio, aliter Vnitas non haberet, per quid distingueretur ab Ente; ergo Vnitas non est formaliter praescindibilis ab Ente, & negatione. & per consequens formaliter importat positiquum cum negatione.

64

Prob. 2. Vnitas per compositionem importat formaliter aliquod positiuum cum negatione; ergo & Vnitas per simplicitatem; & perconsequens Unitas, vt sic, quae est passio Entis, formaliter importat positiuum cum negatione. Prob. antecedens. Vnitas per compositionem. importat vnionem partium componentium, quae est quid positiuum, & importat indiuisionem ipsius totius, quae est negatio diuisionis: nam sine vnione partium, & sine indiuisione totius non est intelligibile compositum, ergo Vnitas per compositionem importat formaliter aliquod positiuum cum negatione. Prob. conseq. Vnitas per simplicitatem est perfectior Vnitas, imo est; perfectissima Vnitatum; ergo perfectiori modoumportat positiuum, quia a negatione nulla sumitur perfectio. 2. autem conseq. patet a sufficienti partium enumeratione, quia Un itas, vtfic, adaequate diuiditur in Vnitatem per compositionem, & simplicitatem; sicuti diuiditur Ens in simplex, quod est Deus, & compositum, quod est creatura; & sicuti vitra Ens compositum, & simplex non est dabile aliud Ens; quia illud nec esset Deus, nec creatura; sic vltra has duas Vnitates nulla alia Vnitas est reperibilis, vt ait BDoct. in lib. de Causis proposit: 21. lit. O. Tum. quia Vnitas, & Simplicitas Dei sunt Diuina Attributa, vt infra art. 8. Diuina autem Attributa important perfectionem absolutam, vt diximus q. 1. de Attr. in comart. 5; ergo & Vnitas, vt sic quia implicat, quod genus negatiuum habeat, species positiuas; species enim essent extra suum genus, imo haberent oppositionem ad genus, & non possent de illo praedicari affirmatiue; quianegatiuum nequit praedicari de positiuo. Tumi quia Vnitas componit numerum, & multitudinem, & est mensura illius, tum quia Vnum, & multa opponuntur contrarie; nam, vt diximus ex B. Doct. Ens, & Vnum non opponuntur simpliciter, idest secundum omnem modum; ergo sicuti secudum illa rationem, secundum quam opponuntur, Vnitas importat negationem; ita secundum eam rationem, secundum quam non opponu ntura mportat quid positiuum; & sic patet, quod omnia argumenta contra conclusionem praecedentis articuli probant praesetem, vt ibid. dicebamus.

65

Conf. Si Vnitas importaret puram negationem non conuerteretur cum Ente, quia negatio pura non connertitur cum suo subjecto; nam negatio visionis in lapide non conuertitur cum lapide; quia in planta est negatio visionis, & tamen non est lapis, ergo UVnitas importat aliquod positiuum cum negatione.

66

4 Tandem prob. Indiuisio constituit Vnitatem, sed indiuisio importat formaliter aliquod positiuum negatiue explicatum, ergo Vnitas formaliter importat aliquod positiuum cum negatione. Maior patet; quia Vnitas definitur, per indiuisionem; patet autem, quod omne constia tuitur formaliter per id, per quod definitur, quia constituitur per sua principia essenti alia, ex quibus constat definitio. Prob. minor. Indiuisio est negatio diuisionis, sed diuisio est aliquod negatiuum, quia negat vnionem, & importat distinctionem, quae est negatio vnius de alio; ergo indiuisio, quae est negatio diuisionis, importat aliquod positiuum; sicuti enim negatio positiui est; aliquod negatiuum, vt caecitas, quae est negatio potentiae visiuae; ita negatio negatiui importat aliquod positiuum; duae enim negationes faciunt: affirmationem, & negatiuum negationis est eius oppositum, oppositum autem negationis est aliquod positiuum, sicuti oppositum positiui est aliquod negatiuum.

67

onf. Nihilum, quod est pura negatio eo, quia est omnis negatio, non potest fundare negationem sui, vel suae negationis, quia non valet dicere; nihil non est nihil, vel nihil non est non ensi ergo quod negat negationem sui formalitera est formaliter quid positiuum; sed indiuisio, quam importat Vnitas, negat negationem, quam importat diuisio; ergo non est pura negatio; sed quid positiuum cum negatione.

68

Huic arg. resp. Tasol. Vnitatem non negare diuisionem, in quantum est quaedam negatio, sed in quantum diuisio importat plura entia po¬ Sitiua in se ipsis completa, & terminata: & ideo indiuisio, quam importat Vnitas, non est negatio negationis, sed negatio positiui. Alij addunt, apud Sua, quod vna negatio potest fundare aliam negationem, quatenus intellectus potest. se reflectere super aliam negationem, & illam negare, & ideo non est necesse, quod negatio negationis importet aliquod positiuum.

69

Sed ad Fasol. dicitur, quod diuisio, quam importat Vnitas, nedum negat pluralitatem entium, sed etiam negat diuisionem entium, perquam formaliter constituitur illa pluralitas entium; nisi enim illa entia essent diuisa, non essent plura, vt infra ostendemus: unde magis directe negat diuisionem, vt patet ex ipsa voce indiuisio, quae idem est, ac non diuisio; ergo quanuis uindiuisio, prout negat pluralitatem entium, sit quid negatiuum, attamen prout negat diuisionem, per quam entia constituuntur plura, erit quid positiuum; & sic simul importabit positiuum cum negatione; sicuti enim quatenus negat entia positiua, est quid negatiuum, quia negat, inquantum illis opponitur; ita quatenus negat diuisionem entium positiuorum, quae est negatio; erit quid positiuum, quia non negat illam, nisi quatenus illi opponitur. Ad 2. dicitur, quod indiuisio, quam importat Vnitas, est negatio praecisa quacunque operatione intellectus; quia constituit Vnitatem, quae est in rebus praecisa quacunque operatione intellectus; ergo non potest importare negationem negationis solum per reflexionem intellectus.

70

S Prob. 2. pars concl. Quotiescunque aliqua duo concurrunt ad constitutionem alicucuius, illud, quod habet rationem Entis, principalius se habet, quam illud, quod habet ratione mon entis, quia non esse, nequit esse ratio principalis constitutiua alicuius, quod est; Sicuti esse nequit esse ratio formalis principalis constitutiua alicuius, quod non est; sed ad constituendam Vnitatem concurrit positiuum, quod est Ens, & negatio, quae est non esse, vt probatum est; ergo positiuum principalius se habet ad Vnitatem quam negatio; & per consequens Vnitas principalius importat positiuum, quam negationem. Prob. maior. Quia compositum Physicum importat essentialiter materiam, & formam; & performam principalius constituitur, quam per materiam; quia forma est nobilior, & perfectior materia, principalius autem constituitur per id, quod est nobilius, & perfectius, quam per ida quod est ignobilius, & imperfectius, ideo compositum principalius constituitur per formam quam per materiam, sed illud, quod habet rationem Entis est principalius, nobilius, & perfectius eo, quod habet rationem non Entis; quia ab esse sumitur perfectio, & a non esse nulla sumitur perfectio: ergo quotiescunque aliqua duo concurrunt ad constitutionem alicuius, illud, quod habet rationem Entis, principalius se ha¬ bet, quam illud, quod habet rationem non Entis, Minor constat, quia negatio est non Ens; sicuti affirmatio est Ens; ergo negatio habet rationem non Entis, & positio habet rationem Entis.

71

6 Prob. 2. Quotiescunque duo concurrunt. ad constitutionem alicuius, quorum vnum ponit rem absolute, & aliud ipsam modificat, tunc illud, quod ponit rem, principalius se habet inre, quam illud, quod tantum eam modificat; sed positiuum, quod concurrit ad constituendam Vnitatem, ponit ipsam absolute; dicitur enim positiuum, quia ponit, & negatio, seu indiuisioconcurrit tantum modificando illud positiuum, vt supra dictum est; ergo Vnitas principalius importat positiuum, quam negationem. Prob. maior. Nam illud principaliter se habet respectu alterius, quod non reducitur ad illud alterum; illud vero se habet minus principaliter, quod reducitur ad alterum, modus autem reducitur ad rem, cuius est modus ex Phil; res vero non reducitur ad modum, quia sessio reducitur ad corpus, non tamen e contra; min. patet ex dictis in sup. art.

72

Obiicies 1. contra 1. partem concl. Ex BDoct in Idist. 24. princip. 1. q. 2. in 1. quaesito S sed vnum habetur. Igitur tota ratio Vnitatis in negatione consistit, sicut ratio Entis in positione; ergo Vnitas non importat simul positiuum cum negatione, sed puram negationem, aliter tota ratioVnitatis non consisteret in negatione; illud enim, quod essentialiter importat positiuum cum negatione, non consistit in sola negatione. Idem repetit alijs in locis.

73

Resp. B. Doct. loqui solum de Vnitate secudum id, quod addit Enti secundum omnem rationem sumpto, vt supra diximus; sic enim verum est, quod totum id, quod additur Enti absolute, & modificate sumpto, consistit in sola, & pura negatione; non autem loquitur de Vnitate secundum ea, quae formaliter importat, quia quando sic loquitur, docet importate simul positiuum cum negatione; vt supra ostendimus. Unde differentia, quae est inter importare, & superaddere, valde obseruanda est, interimit enim omnes difficultates, quae ex huius aequiuocatione oriuntur:

74

S Obiicies 2. Vnitas importat formaliter illud, per quod distinguitur ab alijs passionibus. Entis, & quod superaddit Enti; sed id, per quod distinguitur ab alijs passionibus, est sola negatio, quia secundum entitatem non distinguitur, cum & ipse imbibant entitatem, & quod superaddit Enti, est sola negatio, quia id, quod superaddit, non est Ens, aliter superadderet Enti Ens; ergo importat solam negationem. Maior patet. Prob. minor: nam idem est constitutiuum, & distinctiuum; constitutiuum autem est essentia rei.

75

Resp. neg. min. Ad prob. dist. assumptum: Vnitas per entitatem absolute sumptam non distinguitur ab alijs passionibus, conec; modificatam, negi & licet ceterae passiones imbibant enti¬ tatem absolute sumptam, non tamen imbibunt, entitatem modificatam ab indiuisione, quae est, propria solius Vnitatis, & sic dicitur, quod Vnitas Enti, vt sic, absolute, & indeterminate sumpto addit entitatem determinata, & modificata, quae virtualiter ab illa distinguitur, vt supra dictum est.

76

P Obiicies 3. Ideo Ens est Vnum, quia est indiuisum in plura; sed in tantum est indiuisum in plura, in quantum non est multiplex; ergo Vnitas consistit in non multiplicitate, quae est aliquod pure negatiuum.

77

Resp. retorquendo minorem; sed in tantum Ens non est multiplex, in quantum non est diuisum, quia diuisio est ratio formalis multitudinis; ergo consistit in indiuisione, quae non est aliquod pure negatiuum, sed positiuum cum negatiuo, vt ostensum est.

78

IO Obiicies 4. ex Arriag. Pluralitas, & multitudo Vnitatum non est carentia, sed potius repetitio Vnitatis, sed Vnitas est carentia pluralitatis; ergo Vnitas est carentia alicuius positiui, & per cosequens erit quid simpliciter negatiuum.

79

Resp. retorquedo arg. Pluralitas vnitatum non est quid negatiuum, sed repetitio Vnitatis est pluralitas Vnitatum, ergo repetitio Vnitatis non est quid negatiuum; sed repetitio Vnitatis non est aliud, quam plures Vnitates simul Supter ergo plures Vnitates simul sumptae non sunt, quid negatiuum; sed si Vnitas seorsim sumpta esset quid negatiuum, etiam Vnitates simul sumptae essent quid negatiuum; quia aggregatio plurium negationum non facit aliquod positiuum; positiuum enim constiruitur ex positiuis, non ex negatiuis, ergo Vnitas seorsim sumpta non est quid pure negatiuum.

80

II Obijcies 5. Ex eodem. Ex duabus propositionibus contradictoriis vna est necessario. vera, altera falsa; sed hae duae propositiones: Chimaera realiter non est diuisa, & Chimaera est realiter diuisa, sunt contradictoriae; ergo vna illarum est vera, altera falsa; sed de chimera non potest realiter affirmari, quod sit realiter indiuisa; quia, prout diuisa, non est chimaera; ergo de ea poterit affirmari, quod sit realiter indiuisa & per consequens indiuisio conueniret chimaerae, quae non est aliquod positiuum.

81

Miratur Quiedo Arriagam introduxisse has futiles, puerilesque nugas in scholis, quae nec in metem Logiculi caderent. Resp. ergo, quod cum chimaera sit Ens rationis, non reale, ideo ei non potest competere praedicatio realis, sed tantum rationis, vnde valet, quod chimaera est aliquod indiussum ratione, & per consequens est aliquid positiuum rationis, non tamen valet, quod sit realiter indiuisa, quia non est aliquod reale, diquisio enim, & indiuisio realis competunt solum enti reali; vnde illae propositiones non sunt contradictoriae; quia sunt de subjecto non supponente.

82

I2. Obiicies 6. ex Fasol. Quae conueniunt. Vnitati, verificantur de indiuisione, non autem de Ente; & quae conueniunt Enti, non verificantur de Vnitate; vt esse passionem Entis, & illis superaddere, & conuerti cum Ente per praedicationem non essentialem in primo modo dicendi. per se conuenit Vnitati, non Enti; e contra vero conuenit Enti, non Vnitati esse subjectum. passionum; ergo Vnitas non importat formaliter Entitatem; quia si formaliter importaret Entitatem, quod conuenit Enti formaliter, conueniret etiam formaliter Vnitati, & e contra.

83

Resp. dist. antecedes. Quae conueniunt Vnitati, verificantur de indiuisione, & non de Entitate absolute sumpta, quae est subjectum Vnitatis, conc; de Entitate modificate, & determinate sumpta, neg; quanuis igitur Entitati absolute sumptae non conueniat esse passionem, conquenit tamen Entitati modificate sumptae; & sic esse subjectum conuenit Entitati absolute, non modificate sumptae.

84

I3 Obiicies 7. ex eodem. Significatum formale Unitatis est indiuisio, sed indiuisio est mera negatio; ergo Unitas significat meram negationem. Maior patet ex definitione Vnitatis. Prob. minor. Risibilitas, quae est passio hominis, significat aliquod distinctum ab homine, ergo indiquisio, quae est passio Entis, significat aliquod distinctum ab Ente; sed quod est distinctum ab Entes est negatio; ergo indiuisio dicit solam negationem

85

Si dicatur, quod minor est falsa, & eius probatio non est ad rem propter disparitatem superius assignatam inter proprietates praedicamentales, quae sunt extra essentiam sui subiecti, & inter proprietates transcendentales, quae imbibunt essentiam sui subj ecti.

86

Contra est. Passio praedicamentalis positiqua concipitur extra essentiam sui subjecti, ergo idem dicendum est de passione trascendentalis tum quia caecitas, nuditas, & aliae similes negationes sunt proprietates negatiuae, & tamen sunt extra essentiam sui subjecti; ergo licet Vnis tas importet negationem, attamen concipi de bet, vt abstracta ab Entitate.

87

Resp; quod passiones praedicamentales, licent concipiantur extra essentiam sui subjecti, attamen non sunt nihil, quia reperitur aliud praedicamentum, in quo sunt, quod est verum Ens 3 v. 8. licet risibilitas sit extra essentiam hominisa quae est substantia, attamen est in praedicamento qualitatis, quod est accides, & est verum Ens; At vero si proprietates transcendentales essent extra essentiam, & latitudinem Entis, essent mihili & sic non essent passiones, quia nihilum nequit esse passio. Quanuis ergo Vnitas, prout est negatio, sit extra essentiam entitatis, & sic superaddat, non tamen, prout est passio illius, quapropter diximus Vnitatem superaddere Entirati negationem, quae est extra essentiam entitatis, sicut caecitas est extra essentiam oculi, nuditas corporis; non tamen superaddere illud positiuum, quod importat, quia illud est Ens, quod non est extra essentiam Entis, aliter esset nihil

88

14. Obiicies 8. contra 2. partem concl. Si Vnitas importaret negationem diuisionis, sed queretur, quod multitudo esset prior Vnitate, conseques est falsum; ergo & antecedens. Prob. sequela. Forma, seu habitus est prior negatione, vt visio est prior caecitate; sed Vnitas est negatio diuisionis, quae est ratio formalis multitudinis, ve infra ostendemus; ergo diuisio esset prior Vnitate. Prob. falsitas minoris; tum quia Vnitas est mensura multitudinis, quia, vt ait B. Doct 10. Met. quodlibet menfuratur minimo sui generis; Unitas autem est minimum in multitudine, vt patet; sed mensura est prior mensurato, quia primum est prius secundo; ergo multitudo non est prior Vnitate; Tum quia Vnitas est causa multitudinis, quia multitudo non causatur, nisiper multiplicationem Vnitatum; ergo multitudo non est prior Vnitate.

89

Resp. neg. maiorem. Ad prob. neg. suppossitum; supponit enim, quod diuisio, quae opponitur indiuisioni, sit aliqua forma positiua, cuius negatio sit indiuisio; patet autem, quod diuisio nihil aliud addit, nisi negationem vnius de alios & ideo nequit esse forma positiua, sed potius indiuisio est forma opposita diuisioni, quia indiuisio importat aliquod positiuum negans diuisionem, & ideo indiuisio est prior, mensura, & causa diuisionis. Praeterea supponit, quod indiuisio, quam importat Vnitas, sit vera priuatio in rigore, quod tamen falsum est, vt infra videbs nam quanuis indiuisio habeat modum priuationis, quatenus est in aliquo subjecto positiuo, quia est in Ente, negatio autem potest esse innihilo, quod est omnis negatio, & sinus omnium. negationum; attamen indiuisio non est priuatio, quia priuatio dicit aptitudinem ad formam, qua priuat; indiuisio autem, quam importat Vnitas, non dicit aptitudinem ad diuisionem, sed potius repugnantiam, quia Deus est vnus indiuisus, & tamen non est aptus natus ad posse diuidi. Quauis ergo concedatur (quod tamen falsum est, veinfra) quod habitus, seu forma sit prior natura priuatione proprie dicta, quia priuatio proprie dicta semper est in aliquo subjecto, quod de su natura prius respicit formam, quam priuatione attamen priuatio improprie dicta, quae vere, & proprie est negatio, sicut indiuisio, non est prior, sed posterior diuisione, & multitudine causataper diuisionem; quanuis ipsa multitudo sit quid positiuum, & ad ipsam comparetur indiuisio taquam negatiuum ad positiuum; sed de hoc infra¬

Articulus 3

90

ART. III An, & quomodo Vnum conuertatur cum Ente?

91

PLacuit hic inserere hanc difficultatem, quia facillime deducitur illius decisioex dictis in duobus sup. art. Communis est haec difficultas alijs passionibus Entis trascendentaliter sumptis tum respectu Entis, tum inter se quia id, quod dicitur de conuersione Vnitatis transcendentalis cum Ente, dicitur etiam de couersione Unitatis cum Veritate, & Bonitate; & e contra. In hac re nullum inuenimus inter Doctores Recentes dissidium; solum potest esse contraria Schola Platonicorum, qui, vt ait Fundatiss. Doct. 4. Met. q. 6 vbi hanc difficultatem ex professo examinat; & lib. de Causis prop. 21; & 23; asserebant Vnum, & Bonum esse magis vniuersalia, quam Ens; volebant enim, quod Vnum, & Bonum dicerentur non solum de eo, quod est inactu, sed etiam de eo, quod est in potetia; Ens vero diceretur tatum de eo, quod est in actu;no vero de eo, quod est in potetia; consequeter asserebant, Vnum, & Bonum non conuerti cum Ente.

92

2 Not. ex B. Doct. q. 6. Met, cit; & q.8, quod cum Vnitas (sicut quaelibet alia passio Entis, importet entitatem modificatam, quam virtualiter superaddit Enti, vt sic, & indeterminate sumpto, vt diximus superius; cunque entitas modificata duo importet, scilicet rem, quae substernitur modificationi, & quam implicat omnes passiones; & ipsam modificationem, quam explicat, omnes passiones, Siue modum, qui determinat, & modificat ipsam rem, ideo Si Vnitas sumatur. secundum entitatem praecise, tunc est idem formalissime cum Ente, vt Sic; quia illa entitas praecise accepta non habet, per quod distinguatur ab Ente, vt Sic: & idem est cum alijs passionibus. Entis Sic acceptis; & secundum hanc ac ceptionem ad innicem praedicantur formalissime, quia formaliss ime identificantur; praedicatio enim aliquam identitatem importat; & Si Sit praedicatio formalis, identitatem formalem importat, vt diximus q. 3. de Attr. in com. art. 2. Quod autem praedicatio non Sit mutua, & conuertibilis, prouenit ex eo, quod vnum illorum est vniuersalius, quam aliud; & non sunt aeque late patentia, vt est animal, & rationale. Quando autem sunt aeque vniuersalia, & aeque late patentia, tunc praedicatio est mutua, & conuertibilis. Igitur Vnitas accepta secundum entitatem praecise, vesic indeterminate sumptam, quam formaliter imbibit, est idem formalissime cum Ente, & est eiusdem latitudinis cum Ente; quia Vnitas sic accepta non importat, nisi Ens, quod imbibit; & ideo mutuo praedicatur. Si vero Vnitas sumatur secundum illam modificationem, quam explicat illa entitas, prout stat sub indiuisione; a qua habetur explicatio propria, & differentialis ipsius Vnitatis, per quam differt ab Ente, & ab alijs ipsius passionibus; tunc Vnitas distinguitur ab Ente, alijsque passionibus, & ei opponitur; nec de illis potest praedicari, quia ab illis secundum hanc rationem distinguitur, & ideo de illis non dicitur, sed negatur, cum distinctio sit negatio vnius de alio. Igitur obseruandum est, quod si passiones Entis sumantur concrete, quia sic faciunt semper sensum implicitum, mutuo praedicantur; si autem sumantur absti acte, tunc disconuertuntur secundum id, quod formaliter inuoluunt communiter, idest secundum Entitatem, a qua nequeunt formaliter praescindi: non autem secundum id, quod explicant: quia secundum hoc differunt. Vid. q. 1. de Aur. in commart. 33 & q. 3. art. 2.

93

Vnica conclusio. Ens, & Vnum conuertuntur in concreto, & in abstracto quantum adrem significatam, non autem quantum ad modum significandi, & explicandi.

94

Prob. Illa, quae important aliquod in quo conueniunt, & identificantur, & quod est illis commune, secundum illud praedicantur ad inuicem conuertibiliter; & secundum illud, in quo differunt, non praedicantur ad inuicem conuertibiliter; sed Vnum, & Ens secundum rem significatam, & explicatam, quae est entitas praeciSe sumpta, conueniunt, & identificantur, quia eadem entitas, quam importat Ens, importatur ab Vno; & est communis Enti, & Vni; & secundum modum significandi, & explicandi differunt, & non sunt idem, nec conueniunt; sed opponuntur; ergo Vnum, & Ens in concreto, & in abstracto secundum rem significatam, & explicatam praedicantur ad inuicem conuertibiliter, non vero secundum modum significandi, & explicandi. Maior sufficienter explicata est; nam sicut conquenientia identica est rano praedicationis identicae; & si sit identitas mutua est ratio praedicationis mutuae; si vero sit tantum identitas ex parte vnius, est ratio praedicationis non mutuae; vequia rationale est idem cum animali, ideo animal praedicatur de rationali; at vero, quia animal secundum totam suam yniuersalitatem, & latitudinem non est idem cum rationali, quia non omne animal est rationale, ideo rationale. non praedicatur de animali, vt Sic: Et quia rationalitas est in eadem natura, in qua est risibilitas, & e contra, ideo rationale praedicatur conuertibis liter de risibili; ita disconenientia, seu distinctio& diuers itas est ratio tollens praedicationem conuertibilem affirmatiuam, vt quia formalitas risibilitatis est distincta a formalitate rationalitatis, formalitas enim rationalitatis est substantia, formalitas vero risibilitatis est accidens; ideo risibilitas non praedicatur formaliter de rationalitate; non enim valet: rationalitas est risibiliias, quia praedicatio conuertibilis affirmatiua. qua risibilitas dicitur de rationalitate, est tantum ratione concreti, Sine naturae, vel suppositia vnde quia est idem habens rationalitatem, & riSibilitatem, ideo de eodem praedicantur rationalitas, & risibilitas in concreto solum, scilicet, de homine habente rationalitatem praedicatur esse risibile, & de homine habente esse risibile. praedicatur esse rationale; quia in ratione esse non differunt; cum accidentia existant per existentiam subjecti: vnde quia est vnum esse risibilitatis, & rationalitatis, ideo secundum illud esse praedicantur conuertibiliter, Minor etiam constat ex¬ dictis, quia res, quam importat Vnitas, est Entitas, quae est eadem entitas Entis, & entitas Veritatis, & bonitatis; non enim ex tali modificatione propria Vnitatis multiplicatur Entitas formaliter, sed multiplicatur tantum ratio formalis explicita, seu explicatio, vt dictum est q. 2. de Attr in comm.art. 9, & q. 1. art. 33 ergo Vnum, & Ens conueniunt quantum ad rem explicatam & differunt quantum ad modum explicandi, & Significandi; & per consequens secundo, non primo modo conuertuntur.

95

4 Obiiciunt 1. Platonici: Vnum, & Bonum. conuertuntur; sed Ens non conuertitur cum Bono; ergo Ens non conuertitur cum Vno. Prob. maior. Vnum, & Bonum aeque late patent;ergo. conuertuntur; tum quia Vnum, & Bonum sunt passiones Entis, sed passiones conuertuntur ad inuicem, vt patet de risibilitate, & admiratiuitate, ergo Vnum, & Bonum conuertuntur. Prob. minor. Bonum dicitur de eo, quod est actu bonum, & quod est in potentia ad esse Bonumi quia nedum bonum est esse actu sanum; sed etiam bonum est esse sanabile; Ens autem, dicitur tantum de eo, quod est actu, non vero de eo, quod est in potentia, quia Ens dicitur tantum in ordine ad existentiam; ergo non conquertuntur, quia non aeque late patent.

96

Resp. B. Doct. loc. cit. ad 1. dist. minorem Ens essentialiter sumptum non conuertitur cum Bono, neg. Ens contracte sumptum, prout dicit existentiam actualem, conc. Ad prob. dist. 2. pars. minoris. Ens, prout est participium esse existentiae, dicitur tantum per ordinem ad existentiam; cone; prout est participium esse essentiae,vel prout praescindit ab esse essentiae, & existentiae; neg. Hic autem loquimur de Ente secundum. suam vniuersalitatem, prout scilicet praescindit ab esse essentiae, & existentiae

97

S Obijciunt 2. Nullum membrum diuidens adaequatur diuiso, vt habet regula Logicalis de diuisione; sed Vnum est membrum diuidens Ens; ergo non adaequatur Enti, & per consequens non conuertitur cum illo. Maior patet. quia membrum diuidens est minus diuiso, quia illi non adaequatur. Prob. minor. Ens ex Phile diuiditur in unum, & multa; ergo Vnum, est membrum diuidens Ens.

98

Resp. ibid. ad 2. dist. maiorem. Nullum me brum diuidens per oppositionem, seu per exclus sionem alterius membri diuidentis, vt est ratio nalitas, & irrationalitas, adaequat diuisum, conga per inclusionem, & imbibitionem alterius mem bri diuidentis, vt sunt passiones Entis, negeSi enim vnum membrum diuidens includat: id quod includitur in alijs membris diuidentibuss adaequat diuisum, quia diuisum nihil aliudes quam id, quod est in aliis membris diuidetibus: Vel distinguitur maior. Si sit diuisio totius ge nerici in suas species, conc; quia species estue nor genere, si sit in suas passiones, vt in casusmegi passio enim conuertitur cum subiecto.

99

6 Obiiciunt 3. Si Ens, & Vtum conuerterem tur, sequeretur, quod valeret, selum Ens est; ergo solum Vnum est, sed hoc non valet, quia praeter Vnum est etiam multitudo, de qua praedicatur Ens, & non Vnum, quia Vnum opponitur multitudini; ergo non conuertuntur:

100

Resp. B. Doct. ibid neg. sequelam; & ratic est, quia istae propositiones important proprium modum significandi, & explicandi, secundum quem distinguuntur, non autem rem significatam, quia proprius modus significandi Entis est esse, sicut proprius modus significandi Vnius est indiuisio; & veritatis conformitas ad intellectum; & bonitatis ad Voluntatem, sicut enim non valet: bonum est conforme ad uoluntatem; ergo verum. est conforme ad voluntatem, quia secundum istas proprias rationes distingu untur, non identificatur, vt dictum est; ita nec valet in casu; tantum res est; ergo tantum vnum est, quia illa particula taxatiua tantum restringit vniuersalitatem Entis: ad suum proprium significatum formale, quod est esse, per quod distinguitur a suis proprietatibus; & ideo secundum illud non conuertitur, quanuis simpliciter conuertatur. Ad id de Multitudine dicitur, quod de ipsa etiam praedicatur Vnitas, quia dicitur vna Multitudo, vnus exercitus &c. Praeterea multitudo pariter dicit duo, sicut Vnitas, Veritas, & Bonitas, scilicet Entitatem, quam imbibit, & secundum hanc conuertitur cum Vnos & diuisionem, qua explicat, & secundum hanc non praedicatur, quia opponitur Vnitati, quae dicit indiuisionem

Articulus 4

101

ART. IV. An Vnitas importet directe nedum carentiam diuisionis in se, sed etiam carentiam multitudinis:

102

HAec difficutas ortum habuit ex Vitima objectione art. 2. unde nihil aliud agemus hic, quam explicare responsionem ibida datam, quae autem dicentur, maxime innabunt ad intelligendam ipsius Vnitatis definitionem.

103

Ratio autem dubitandi duplex est. 1. est: quia priuatio est posterior natura habitu, seu forma, cuius est priuatio, quia prius est rectum, quam obliquum, vt patet de caecitate, quae est posterior visione; sed indiuisio, quam importat Vnitas, est priuatio diuisionis; ergo est posterior diuisione; sed Vnitas non potest esse posterior multitudine, quia multitudo ab Vnitate causatur, sit enim per repetitionem Vnitatis, quae repetitio Vnitatem supponi, aliter non esset repetitio. Vnitatis sed nihili; ergo Vnitas directe importat solam carentiam diuisionis, non vero mula titudinis. Tum quia negatio est posterior affirmatione, quia negatio in affirmatione fundatur. 2. est; Jquia multitudo constituitur per ipsam diquisionem, diuisio enim formaliter causat multitudinem; sed quod est causa causae; tantum mes diate, & indirecte est causa causati; ergo Vnitas quae directe, & immediate tantum importat, carentiam diuisionis, tantum mediate, & indirecte importat carentiam multitudinis. Propter istas rationes

104

Aliqui substinent priuationem, quam directe, & imediate importat Vnitas, esse carentia diuisionis, per quam carentiam res formaliter constituitur indiuisa in se; carentiam vero multitudinis importari tantum indirecte, quatenus in ipsa multitudine reperitur diuisio. Ita Sone. 4Met. q. 23. ad 63 & 10. Met. q. 4; & Iauell. ibid. qu. 6; Calet. p. 1. q. 11. art. 2. ad 4. apud Sua: in Met. disp. 4. sect. 7. n. 11. Quibus additur Ioa S. Tho. 1. p. q. 11. disp. 15. art. 1. difficult. 23 & Fasol. idid.q. ITart. 1. dub. 116.

105

Secunda tamen sententia docet Vnitatem directe importare carentiam diuisionis, & multitudinis, quae diuisio, & multitudo non antecedit ipsam Vnitatem, sed subsequitur tanqua aliquod posterius natura, quanuis secundum nostrum modum intelligendi possit concipi, imo concipiatur, vt prior. Ita B. Doct. in Met. lib. 4. 4. 8. ad 23 vbi ait hanc esse sententiam Phil; & Commen; docentium Vnitatem importare priuatione multitudinis. Hanc sententiam sequitur manifeste Suar, in Met. loc. cit; pro cuius declaratione.

106

Not. 13 quod priuatio secundum se, necest essentialiter prior, nec posterior ipsa forma, seu habitu, cuius est carentia, quia si esset essentialiter prior, non posset esse posterior, & e contra. Non est prior, quia priuatio formae corruptae est posterior ipsa forma; non posterior, quia priuatio formae introducendae est prior forma. Et sic dicitur de forma accidentali: nam priuatioscientiae acquirendae est prior; & priuatio scientiae deperditae est posterior. Priuatio ergo sequitur naturam suae formae, cuius est priuatior unde si illa forma habeat esse post non esse in tali subjecto, priuatio antecedit; si vero habeat non esse post esse, priuatio subsequitur. Verum, quia, vt dicitur in 8. Physs forma alia est, quae acquirit: esse post non esse in tali subjecto, vt sunt omnes formae acquisitae; & alia est, quae non supponit esse subjecti, in quo non sit talis forma, vt omnis forma indita a natura, seu simul comproducta cum subjecto, vt sunt omnes passiones, quae quia sunt inseparabiles a suis subjectis, producuntur simul cum illis, ideo priuatio respectu formae supponentis non esse in sub jecto potest antecedere, respectu autem formae non supponentis non esse in subjecto, nequit antecedere, quia si forma non supponit non esse in subjecto, neque supponit priuationem, quae nihil aliud est, quam non esse ipsius formae. Igitur cum B. Doctor, & D. Tho: asserunt priuationem supponere forma, loquuntur de priuatione formae inditae a natura, quae post esse transeat ad non esse; quia sic transit ad priuationem. Non autem de priuatione. formae acquisitae, vel formae, quae non transeat de esse ad non esse. Cum igitur Vnitas importet priuationem diuisionis; fquia tamen ista priuatio non importat desitionem alicuius formae naturaliter inditae; quae post esse transierit in non esse, sicuti caecitas, surditas in animali &c, ideo non supponit essentialiter diuisionem, sed potius, cum ex Vnitate generetur diuisio, quia ex ipsa generatur multitudo, quae non est formaliter, nisi per diuisionem, ideo priuatio, quam importat Vnitas, antecedit diuisionem.

107

A Praeterea dato, quod priuatio stricte supta supponeret formam, quod falsum est vniuersaliter, vt diximus, attamen hoc falsum est de priuatione late sumpta, quae est idem, ac negatio fundata in aliquo positiuo, quod est incapax talis formae; quia in tantum priuatio stricte sumpta supponit formam, in quantum resultat ex de¬

108

structione formae; at priuatio late sumpta non resultat ex destructione formae, cuius est priuatio; & ideo non est posterior illa, quia non sequitur ex destructione illius, sed priuatio, quam importat Vnitas, non resultat ex destructione. alicuius diuisi, vt patet; fuit enim somnium Empedoclis asserentis omnia in Mundo fuisse diuisa a Dea Discordia, & venisse Amicitiam, ac coniuxisse pedem cruri, crus ventri, ventri stomachui, huic collum, & collo caput, & sic de Arboribus &c, vt refert B. Doct. in 2. d. 1. p. 2. 4. 1. art. 4. S. Quinto modo; ergo non supponit diuisionem, nec sequitur ad illam. Nec potest diciquod Vnitas constituatur per diuisionem; & ideo quia constitutiuum antecedit in genere causae formali rem constitutam, ideo diuisio antecedit. ipsam Vnitatem: nam contra est; quia licet Vnitas per compositionem supponat diuisionem. partium componentium saltem prioritate naturae; attamen Vnitas, vt sic, praescindens ab Vnitate per compositionem non supponit aliquam diuisionem, nec constituitur per aliquam diuitsionem, quia Vnitas per simplicitatem nullam habet diuisionem, & ideo non constituitur per diuisionem, aliter constitue retur per aliquod, quod non haberet in se, quod est ridiculum; quia constitutiuum, cum sit causa intrinseca, debet essentialiter esse in ipso constituto; ergo si in Vnitate per simplicitatem nulla est diuisiomanifeste sequitur, Vnitatem non constitui per diuisionem.

109

S Verum quia non potest intelligi priuatioalicuius formae, nisi etiam intelligatur simul illa forma, cuius est priuatio; in eo enim, quod opponantur, se habent ad inuicem respicere, vel saltem connotare; sic priuatio visus nequit inte lligi, quin intelligatur ipse visus; ideo nequit intelligi priuatio diuisionis, quam importat Vnitas, nisi aliquo modo intelligatur diuisio; quapropter ait B. Doct. loc, cit; quod diuisio, seu multitudo; quae per diuisionem constituitur, est per nostrum modum intelligendi, non tamen realis a parte rei; nam si tantum vnus esset lapis in¬ Mundo, & nihil aliud praeter illum lapidem daretur, adhuc ille lapis esset Vnus, & indiuisus inse, igitur illa diuisio, quam respicit, & negat. Vnitas, est potius per intellectum, quam a parte rei, quanuis negatio illius diuisionis conueniat Vnitati a parte rei; valet enim, quod vnus homo non est realiter plures homines, quia illa particula realiter cadit super negationem plurium hominum, non aute supra pluralitate hominum: nam quando erat solus Adam, erat vnus homo, qui non erat plures homines, & tamen illi plures homines non dabantur a parte rei; ergo sufficit ad Vnitate, quod detur negatio realis, diuisio autem, seu multitudo sit tantum per intellectum; quanuss enim per accides possit contingere Vnitati, quod talis diuisio, & multitudo sit realis, quia vnus lapis actualiter existens non est plures lapides actualiter existentes, attamen hoc non est de est sentia Vnitatis, quia potest esse Vnitas absque. tali multitudine, & diuisione actuali, vt dictum est,

110

6 Not. 2, quod Fasol; & loc a S. Tho: asse runt Vnitatem per se, & formaliter importare tantum indiuisionem in se, non autem diuisionem ab alio, vt videh. in seq art; & hoc non obstante ponunt hunc ordinem cum D. Tho: hic art. 1aa. q. Primo est Ens. 2. est diuisio, qua Ens diuidia tur contra non Ens; quae diuisio est in ordine ad suum contradictorium, seu est negatio sui contradictorij. 3. est Vnitas. 4. tandem est mula titudo, propter quod dicunt diuisionem antece dere Vnitatem; & per consequens. Vnitatem directe negare solam diuisionem, & non nisi remote multitudinem.

111

Sed quaerimus; vel Vnitas est negatio ile lius diuisionis antecedentis, qua Ens distinguitur a suo contradictorio, quod est non Ens 3vel est negatio diuisionis constituentis formaliter multitudinem? Si primum; ergo quando Vnitas aduenit Enti, iam tollitur ab Ente diuisio a non Ente, & sic Eus non remanet amplius diuisuma suo contradictorio, sed remanet idem cum illos quia quod remanet indiuisum, remanet indistine ctum; negatio enim diuisionis nequit stare simus cum diuisione; & negatio diuisionis a non Entenequit stare simul cum diuisione a non Entea quia opponuntur. Si secundum; ergo illa dius sio a suo contradictorio non est opposita negationi, seu priuationi negationis, quam importat Vnitas, & per consequens diuisio, quam negat Vnitas, est diuisio, quae reperitur tantum formae liter in multitudine, quae nec est prior Vnitate nec potest esse simul cum Vnitate, sicut diuisioa suo contradictorio stat simul cum Vnitate, quiao adhuc vnum Ens est diuisum a non Ente. Quod si diuisio a non Ente stat simul cum Vnitates non Videmus, quomodo possit asseri, quod Vnitas importet solam indiuis ionem in se, non vero diuisio nem ab alio extra se; contra dictorium enim unius Entis est extra illud vnum Ens. Praeterea Si Vnitas importat essentialiter indiuisionem in se, & indiuisio in se negat diuisionem in se; diuisio autem in se, quia est diuisio in Ente, importat multitudinem, cum multitudo nihil aliu d Sit, quam plura entia Simul; & diuisio Entis inse Sit plurificatio Entium; quia Ens non diuidi tur in nihil, aut in non Ens, sed in Entia, quae plurificantur per plures indiuidualitates, & determinationes; Si igitur Vnitas, quae essentialiter est aliquid, & est formaliter Ens, vt diximus in sup. art; essentialiter negat diuisionem in se, & diuisio in se formaliter importat multitudinem, non videtur, quomodo formaliter non neget etiam multitudinem; dicere enim, quod ne get formaliter diuisionem in se, quae formalissime est multitudo; & quod formaliter non neget multitudinem, videntur inter se cohaerere non posse.

112

7. Not. vltimo, quod diuisio potest sumidupliciter. 1. negatiue. 2. positiue; Sicuti enim, vt diximus in Tract. de Atr. in com.4. 1. art. 43 distinctio realis alia est realis negatiua, quae est inter rem, & negationem sui, alia est realis positiua, quae est inter duas res, & vocatur rei a re; ita diuisio, quae est idem, ac distinctio, dupliciter sumitur. Diuisio realis negatiua, est, qua vna res realis diuiditur a sua negatione, & haec diuisio non facit multitudinem, quia multitudo dicit aggregationem plurium rerum diuisarum. Diuisio realis positiua est illa, quae reperitur inte rplura Entia positiua, & haec facit formaliter multitudinem. Neque officit; quod diuisio sit essentialiter negatio, & propterea videatur, quod non possit diuidi in diuisionem negatiuam, & positiuam, quia negatio diuideretur in negationem, & affirmationem, quod est absurdum. Non officit, inquam; quia etiam distinctioest negatio, & tamen communiter diuiditur inrealem negatiuam, & realem positiuam, vt diximus, nec propter hoc negatio diuiditur innegationem, & positionem, sed bene innegationem, quae est inter Ens, & non Ens, & negationem, quae est inter Ens, & Ens. Dicitur ergo diuisio positiua, non quia sit aliquod posituum secundum se ipsam, sed quia est inter pluraEncia positiua. Itaque diunisio negatiua, quae est inter Ens, & non Ens, est diuisio in ordine ad aliud, non quidem positiuum, sed negatiuu; quia non Ens non est idem cum Ente. Diuisio positiua que constituit multitudinem, est diuisio Entis in se, quia est diuisio Entis secundum suam entitatemi nam Ens in se non habet nisi suam entitatem, sicut diuisio lincae in se est diuisio in plures partes, quae sunt in linea, & quae sunt quid posi¬

113

tiuum, quia etiam ipsa linea est quid positiuum: ergo diuisio Entis in se est diuisio in plures entitates positiuas, seu est quedam partibilitas entitatis, vt Sic, in plures entitates inadequatas Enti, vt Sic. Igitur Si Vnitas, vt Sic, est negatio diu isionis in seipsa, erit negatio multitudinis formaliter, quia diuisio in se est diuisio positiua, quae nihil aliud est, quam multit udo formaliter; posi¬ ta enim diuisione Entis in plures entitates, quid adhuc requiritur ad multitudinem formaliter? Porro omne id, quod vltra illam excogitatur, superfluum est, quia data diuisione plurium entitatum, statim sunt multae, & plures res, & perconsequens multitudo, & pluralitas. His not.

114

SVnica conclusio. Vnitas importat directe negationem, seu carentiam nedum diuisionis, sed etiam multitudinis. Probat B. Doct. loc. cit. hanc concl. ex Phil; & Comm. 4. Met. c. 2. docentibus Vnum, & multa priuatiue opponi; & 5. Met. 1. c. II. Vnum, & multa opponuntur, vt priuatio, & habitus; & 10. Met. t.9, & Iossed priuatio opponitur directe suae formae, cuius est priuatio, ergo Vnitas importat directe priuationem multitudinis: maior, praeterquamquod habet vim in sententia Aduersariorum sequentium Arist; suadetur. Multitudo est quedam forma positiua importans formaliter plures Entitates distinctas; sed priuatio illi opposita nequit esse nisi carentia plurium Entitatum, & haec caretia debet esse in aliquo subjecto positiuo; ergo priuatio opposita multitudini est carentia plurium entitatum in subjecto positiuo; sed carentia plurium entitatum in subjecto positiuo est Vnitas formaliter, quia Vnum est Ens, & per consequens quid positiuum carens diuisione in seipso, & per consequens multiplicitate; ergo Vnitas est priuatiomultitudinis directe illi opposite; oppositum enim multitudinis immediatum est non multum; hoc autem non multum nequit sumi omninonegatiue; quia sic esset contradictorium, non priquatiuum; ergo debet sumi positiue; & ideo debete esse Ens; non potest autem esse Ens multum, quia multum non opponitur multo; ergo debet esse. formaliter Vnum; Vnum enim, & multum immediate diuidunt Ens ex Phil; ergo Vnum formaliter est priuatiuum multitudinis immediate, & directe. Praeterea si Vnitas non esset immediate priuatiue opposita multitudini, deberet assignari, quaena esset priuatio illi immediate, & priuatiue opposita; sed nulla alia priuatio multitudinis est assignabilis praeter illam, quam importat Vnitas, ergo Vnitas immediate, & directe importat priuationem multitudinis.

115

SProb. 2. Quod opponitur formaliter, & directe constitutiuo, opponitur directe, & formaliter rei constitutae; sed Vnitas per Aduersarios opponitur directe, & formaliter diuisioni, per quam formaliter, & directe costituitur multitudo; ergo Vnitas opponitur directe, & formaliter multitudini constitutae, & per consequens. Vnitas importat directe, & formaliter carentiam nedum diuisionis, sed etiam multitudinis: Probmaior: nam constitutiuum, & constitutum, si sumantur formaliter, sunt idem omnino, quia constitutum formaliter sumptum nil aliud est formaliter, quam ipsum constitutiuum; vnde homo, si sumatur formaliter, nil aliud est, quam rationale; quanuis materialiter sit animal; & ideo ir¬ rationale, quod opponitur rationali formalitera & directe, opponitur etiam homini formaliter sumpto, cum homo formaliter solam rationalitatem importet. Minor patet; quia per Aduersatios diuisio est constitutiuum formale multitudinis, quae causatur tantum per actualem diuisionem Entium; ergo multitudo formaliter sumpta opponitur directe, & fomaliter Vnitati,

116

Conf. Multitudo non est aliquod aliud a diuisione plurium Entitatum, seu a diuisione positiua, vt explicatum est n7; posita enim diuisione plurium Entium formalissime absque aliquo alio superaddito, habetur multitudo; sed Vnitas opponitur directe, & formaliter diuisioni in sequae diuisio dicit plura Entia; ergo directe, & formaliter opponitur etiam multitudini.

117

IO Prob. 3. impugnando eorum fundamentum. Quanuis negatio, quae habet modum priuationis, sicut est indiuisio, quam imporrat Vnitas supponat Ens positiuum, in quo fundatur, attamen non supponit formam, quam negat; neque hoc est de essentia omnis priuationis, sed tatum prinationis sequentis ad formam corruptam, vesupra explicatum est; aliud enim est, quod negatio habens modum priuationis supponat subiectum positiuum, in quo est, & cui non opponitura nam priuatio formae ignis supponit materiam ligni, in qua est, & ipsi non opponitur, aliter non posset esse simul cum materia; & aliud, quoc supponat formam, quam negat, sed Vnitas est negatio diuisionis habens modum prinationis: vt infra explicabimus; ergo quanuis supponat. ipsum Ens, in quo est, tanquam in subjecto; & cui non opponitur, attamen non supponit formam. diuisionis, cui opponitur.

118

Conf. Si priuatio diuisionis, quam importat Vnitas, supponeret diuisionem: vel esset illadiuisio, qua Ens diuiditur a sua contradictorios quod est non Ens; vel esset diuisio Entis in scipso? Si primum; ergo adueniente Vnitate iam Ens non esset amplius diuisum a non Ente; quia adque niente priuatione tollitur forma, opposita enim nequeunt stare simul, aliter esset Simul non esse, & esse, quod est falsum. Si secundum; ergo Vnitas supponeret multitudinem, & per consequens non esset causa, nec mensura, nec ratio multitudinis: nam diuis io Entis in seipso est diuisio Entis in plures entitates inadae quatas Enti, vt Sic, quod est diuisum, quae nihile aliud est formaliter, quam multitudo.

119

II Ad 1. rationem dubitandi dist. maior: Prinatio formae corruptae, conc; formae generandae, & acquirendae, neg; & eodem modo dist, minor. Indiuisio, quam importat Vnitas, est negatioper modum priuationis formae corruptae, negi enim indiuisio, quam importat Vnitas, esset priuatio alicuius diuisionis corruptae, sequeretur: quod aliqua diuisio praecesisset in Ente, quae ac aduentum Vnitatis destructa esset; & sic Vnitas non esset passio Entis, quia Eus, prout existens sub illa diuisione antecedente Vnitatem, non esset Vnum; aliter esset Vnum ante ipsam Vnitatem, quod est contradictorium, & sic Ensmon. conuerteretur cum Vnitate. Indiuisio, quam im portat Vnitas, est per modum priuationis formae generandae, & causande per ipsam Vnitatem: cone: nam indiuisio, quam importat Vnitas; est priuatio multitudinis, quae est forma generanda, & causanda per ipsam Vnitatem, & sic Vnitas antecedit divisionem, cuius est negatio, non aute illam supponit. Ad id, quod additur, dist. antecedens. Negatio est posterior affimatione, idest subjecto positiuo, cui non opponitur, conc; est posterior affirmatione opposita, quam negat, negi nam in homine est negatio Angeli, & e contra quia homo non est Angelus; & Angelus non est homo; & quanuis ista negatio supponat entitatem affirmatiuam, & positiuam hominis, & Angeli, in qua fudatur; in hoc enim distinguitur negatio, quae habet modum priuationis, a negatione, quae est pura negatio, quod pura negatio est nihil, & in nihilo, negatio vero, quae haber modum priuationis, est in aliquo subjecto positiuo; attamen, non supponit in ipso homine foremam Angelicam praeexstitisse, vt patet, quod tamen videtur probare Fasol. dubit. 13. n. 45. Ea quo patet, quam hallucinentur hac in reisti Recentiores:

120

Ad alteram dist. minor. Quod est causa causae formalis constitutiuae indistinctae forma liter ab effectui, seu a constituto formaliter sume pto, quod constitutum non habet rationemef fectus Physici realiter distincti, vel Metaphyfici virtualiter distincti, sed est formalissime suum constitutinum, tantum indirecte est causa constituti, neg;quod est causa causae, quae vel realiteri vel virtualiter distinguitur a suo effectu, tantum indirecte, & virtualiter est causa effectus, coneased neg. conseque nam diuisio positiua est causae formalis multitudinis ita, vt multitudo non sit aliud formaliter a diuisione positiua, vt dictum est, quia constitutum formaliter sumptum non est aliud formaliter a suo constitutiuo formali cum constitutum fiat per intrinsecam exhibitionem ipsius constitutiui formalis; vnde constitus tum non importat formaliter nisi ipsum constitutiuum formale; quapropter quod directe;& formaliter opponitur priuatiue constitutiuoa directe etiam, & formaliter opponitur constitu to formaliter sumpto.

121

I Obiicit 1. Fasol. Negatio formalite tollit rem, quam negat; sed Vnitas nontossi multitudinem, ergo Vnitas non importat fon maliter, & directe negationem multitudinis Maior patet; quia qaodlibet tollitur per suum oppositum. Prob. maior. Vnitas constituit multitu dinem, quia est causa, & mensura illius; multitus do enim fit, & constituitur per re duplicationem Vnitatum, sicuti enim compositum Physicum, sit, per positionem materiae, & formae simulinco dem composito, ita multitudo, quae est quoddam compositum per aggregationem, sit per simul positionem plurium partium, quae non sunt nisi plures Vnitates simul positae; sed est prorsus imperceptibile, quod idem ponat, & tollat aliquod; causet, & destruat formaliter; ergo Vnitas, cum ponat multitudinem, ipsam non tollit, aut destruit.

122

Resp; quod si iste Auctor admitteret inVnitate indiuisionem in se, & diuisionem a quo- libet alio, vt infra contra eundem probabimus. non esset: illi imperceptibile, quomodo Vnitas tollat, & ponat multitudinem secundum diuersas rationes, quas importat. Ad arg. igitur dist. minor. Vnitas non tollit multitudinem, prout importat indiuisionem in se, negi multitudo enim formaliter importat diuisionem in se, vtdictum est; quae diuisio in se directe, & formaliter opponitur indiuis ioni in se, vt patet. Non tollit multitudinem, prout importat diuisionem ab alio, cone; diuisio enim ab alio causat multitudinem: nam ex eo, quod vnus homo Sit diuisus ab alio homine, ideo constituit cum alio homine pluralitatem hominum; & ad prob. eodem modo dist. maior. Vnitas constituit multitudinem, prout dicit dinisionem positiuam ab alios conc;prout dicit indiuisionem in seipsa praecise, neg; & quanuis diuisio ab alio, qua vnus homo, constituit cum alio homine pluralitatem, secum etiam deferat indiuisionem in se, quia quilibet homo, prout diuisus ab alio, est etiam undiuisus in seipso, aliter non esset vnus, & Sicmultitudo non constaret ex Vnitatibus, attamenindiuisio in se solum de materiali, & disparate se habet ad multitudinem, quae causatur formaliter ex dinisione ab alio positiue accepto, quae diuisio ab alio supponit diuisionem in se; unde istae duae rationes, quas importat Vnitas, se debent supponere ad inuicem, Si considerentur in ordine ad diuersos terminos, quos respiciunt.

123

13 Obiicit 2. Io 4S. Tho. Diuisio ab alios non constituit formaliter multitudinem; ergo Mtra diuisionem multitudo aliquod aliud formaliter importat; sed Vnitas importat tantum indiuisionem, ergo opponitur diuisioni, non autem multitudini. Prob. antecedens. 1. Quaelibet res se ipsa est diuisa, ab alia, & tamen nulla res se ipsa est multitudo; nam si esset tantum vnus lapis a parte rei, ille esset diuisus ab alijs, & tamen non esset multitudo. 2. quia diuisio a suo contradictorio non est Vnitas formaliter, sed supponitur ad Vnitatem; quia Ens, prout praecisum ab Vnitate eo modo, quo potest praescindi, est diuisum a non Ente, & per hoc non est? Vnum formaliter; aliter esset vnum sine Vnitate: ergo diuisio formaliter non constituit multitudinem.

124

Resp. dist. antecedens. Diuisio ab alio positiua non constituit multitudinem, neg; negatiqua, conc. Ad 1. prob. dicitur, quod quaelibet res est diuisa ab alio negatiue, non autem positiue; quae diuisio positiua supponit diuisionem in seIgitur vnus lapis esset diuisus ab alijs, negatiue, conc; positiue, neg. Ad 2. dicitur, quod Ens, prout praecisum ab Vnitate, praescindit etiam a diuisione a suo contradictorio, quia diuisio a suo contradictorio importatur formaliter ab Vnitate; vnde Ens, vt Ens, secundum modum explicitum neque est diuisum, neque indiuisum; sed praecise est illud, quod est; per ipsam autem Vnitatem est diuisum, & indiuisum; sed admisso, etiam antecedente dist. conseq. Diuisio positiua. non constituit multitudinem, neginegatiua, coc.

125

14. Obiicit 3. Priuatio, quam importat Vnitas, illi formae opponitur directe, & formaliter, quae per se dissoluit ipsam Vnitatem, sed tantum diuisio dissoluit Vnitatem; ergo priuatio, quam importat Vnitas, opponitur directe tantum diquisioni, non multitudini. Maior patet; quia caecitas opponitur tantum potentiae visiuae, quae tolit ipsam caecitatem. Prob. minor. Facta diuisione non remanet Vnitas, quae antea erat, quia non remanet amplius illa res indiuisa; ergo sola diuisio, praeciso quocunque alio, dissoluit Vnitate.

126

Confex eodem. Multitudo supponit Vnitatem solutam per diuisionem, & requirit inquolibet diuiso Vnitatem adiectam, per quam constituitur multitudo; quae Vnitas adiecta non opponitur Vnitati solutae, sed per accidens sehabet ad illam; ergo multitudo per se ipsam non opponitur Vnitati solutae, sed tantum ratione diuisionis.

127

Ad arg. neg. minor taxatiue sumpta, sicutisumitur in arg; quanuis enim verum sit, quod Vnitas opponatur diuisioni positiuae; attamen falsum est, quod tatum illi opponatur. Ad probdicitur ad antecedens, quod facta diuisione habetur formaliter multitudo, imo ipsa diuisio formaliter est multitudo; sicuti esse rationale formaliter est homo formaliter sumptus; vnde neg. suppositum conseque supponit enim multitudinem esse aliud a diuisione positiua, quod falsum est, vt patet ex dictis.

128

Ad conf. neg, quod multitudo supponat Vnitatem solutam; cum enim multitudo nihil aliud sit formaliter, quam solutio Vnitatis, ideo si supponeret Vnitatem solutam per diuisionem, supponeret se ipsam. Ad id, quod additur, quod multitudo requitit in quolibet diuisoVnitatem adiectam, quae non repugnat Unitatis solutae; concineg. tamen, quod Vnitas soluta, & insoluta non repugnent. Quanuis ergo Vnitas, & Vnitas secundum se non repugnent; attamen reduplicatiue, prout soluta, & non soluta, seu prout diuisa, & indiuisa (idem enim est solutum, & diuisum; ac insolutum, & indiuisum) manifeste repugnant inter se; cum ergo multitudo non dicat solam negationem praecise, sed entitatem diuisam; & Vnitas dicat entitatem indiuisam; cunque entitas diuisa, & indiuisa pugnent inter¬ se, ideo Vnitas directe opponitur multitudini.

129

Replicat Fasol. Diuisio, vt diuisio, etiam positiue sumpta importat solum formaliter plutra entia, idest hoc, & illud Ens; & praeterea quadam negationem importat, qua hoc Ens non est illud Ens; non autem importat plures Vnitates; nam si per impossibile darentur plura entia, quae non essent vna per se, adhuc essent diuisa; at vero multitudo importat formaliter plures Vnitates, cum ex illis essentialiter componatur; ergo diuisio, vt diuisio, positiue sumpta, non est idem formaliter, ac multitudo, & per consequens, cum Vnitas opponatur directe diuisioni, non opponitur formaliter multitudini.

130

Conf. Quando definitur Vnum esse indiuisum in se, non definitur per non habere in se plura vna, esset enim definitio vitiosa; quia esset, definitio eiusdem per idem: nam non habere inse plures Vnitates, & esse vnum sunt idem formalissime; ergo, cum definitur vnum per esseindiuisum in se, intelligitur non habere in seplura entia, quae entia sunt fun damentum diuisionis; & carentia illorum est fundamentum indiuisionis, & per consequens Vnitas non opponitur multitudini, sed diuisioni plurium entium.

131

Ad arg. neg. 1. pars antecedetis. Ad prob. insertam dicitur, quod plura Entia non sunt formaliter plura, vt plura, nisi per indiuisionem, & diuisionem; & per consequens per Vnitatem formalem; vnde si per impossibile plura Entianon essent per se vna, illa essent plura, & non essent plura; essent vna, & non essent vna; essent plura, vt supponitur; non essent plura, quia non essent indiuisa in se, & diuisa ab inuicem, per solam enim ind inisionem in se, & dinisionem abalio constituuntur plura, & per cosequens essent, vna, quia essent secundum se indiuisa, & diuisa ab inuicem, & non essent vna, vt supronitur: Praeterea illa Entia praecisa Unitate, si esset plura, essent multa, quia pluralitas, & multitudo sunt idem formaliter; & sic essent multa, quia essent plura; non essent multa, quia non essent composita ex Vnitatibus, quae omnia sunt contradictoria, & fictitia.

132

Ad conf. neg. antecedens. Ad prob. dicitur, quod ad definitionem non requiritur, quod definitum definiatur per aliud a se, sed quod definiatur per sua principia formalia constitutiua. quae nec virtualiter differunt ab ipso Vnde homo definitur per animal rationale; patet: autem, quod animal rationale est idem forma dissime, ac homo; sufficit autem ad definitionem, quod definitio sit clarior, & notior definito; quandocunque autem definitio est formaliter idem cum definito, tunc est magis bona, quia est per essentialia; essentia enim rei est idem, ac ipsissima res; vnde cum multitudo sit nobis notior secundum imaginatiuam, & sensum, vt docet Fundauss. Doct. ex Auicenna ubi sup; quam ipsa Vnitas, hinc fit, quod per carentiam multi¬ tudinis optime definiatur ipsa Unitas.

133

15. Obijcies vltimo. Vnitas definitur, perdivisionem, ergo diuisio est prior Vnitate, Antecedens patet ex definitione Vnitatis. Prob. conseq. Definitio est prior definito, quia definitio continet principia essentialia, quae sunt priora ipso definito, quod habet rationem constituti, & effectus ipsorum; ergo diuisio est prior Vnitate, sed multitudo est posterior Vnitate, ergo diuisio non est ide formaliter, ac multitudo

134

Resp. neg. conseq. Ad prob. dist. antecedens. Definitio, quae datur per essentialia, eest prior saltem ratione ipso definito, cone; definitio, quae datur per remotionem, & negationem, neg: nam punctum in linea est principium partis; & tamen, quia definitur per remotionem, & negationem, ideo definitur per negationem, partium; Definitur enim ab Euclide: Punctum est illud, cuius pars non est; ita dicendum in casu

Articulus 5

135

ART. V. Quomodo Vnum, & multa opponantur, & quo modo multitudo ex UVnitatibus componatur:

136

Tsi haec duo, quae hic inquiruntur, satis Ri clare possint colligi ex dictis in sup. ami attamen maioris distinctionis causa scorsime sunt explicanda.

137

Quo ad 1: Fundatiss. Doct. 10. Met. t.9qei. docet multitudinem posse comparari ad trapli cem terminum, scilicet paucitatem, unitatemmus meralem, & unitatem transcendentalem; & quia omnis comparatio dicit oppositionem, importat enim essentialiter duos terminos, quorum unus opponitur alteri, quia comparatio essentialiter est inter duo extrema, nihil enim aliud est comparatio, quam parificatio vnius cum alio; adeo ex eo, quod multitudo triplicem dicit compa rationem, triplicem quoque importat oppositionem

138

Igitur I. comparatur multitudo ad pauuu tatem; & sic multi dicuntur per ordinem adpae cos; vt est illud Matt. 10 Multi sunt vocatspaus ci vero electi; & in hoc sensu multitudo reper tur in praedicamento relationis, & dicit opposi tionem relatiuam; terminus enim multur refere tur ad paucum tanquam excedens ad excessum? Nec officit, quod multitudo sit res alterius predicamenti, vel transcendens ad omnia praedicae menta; non officit, inquam; nam, vt ait: EDnct quanuis linea sit res praedicamenti quantitatis quia est vna species illius, attamen secundum aliquam considerationem potest esse inpraedica mento Helationis: nam prout vna linea dicitaega cessum longitudinis super aliam lineam; & istii alia linea dicit defectum longitudinis, qui dice tur breuitas, ponitur in praedicamento stelaoes nis; & sic licet albedo sit in praedicamento Quae ditatis, attamen prout fundat similitudinemaaest in praedicamento Relationis, praedicamenta enim, quae sunt modi Entis, communicant sibi inuigem suos modos; ergo a pari, licet multitudo sitres praedicamenti quantitatis, si ssit multitudo numeralis; vel trascendens ad omne praedicamentum, si sit multitudo, quae opponitur Vnitatis transcendentali; attamen considerata, prout pordinatur ad paucitatem, est in praedicamento Relationis:

139

3Compatatur 2. multitudo ad Vnitate praedicamentalem, quae est principium Quantitatis nam multitudo quatitatiua comparatur ad Vnitates discretas, ex quibus componitur; sicuti omne compositum comparatur ad partes, exquibus coalescit, & comparatur tanquam mensuratum ad propriam mensuram; quodlibet enim mensuratur per minimum sui generis, vt docet Phil; vnde cum minimum in genere quantitatis sit vnitas, quae est principium illius, sequitur quod vnitas sit mensura quatitatis discretae, set numeri, qui nihil aliud est, quam multitude vnitatum; quare multitudo quantitatiua ad vnitatem, quae est principium illius, dicit oppositionem numeralem, scilicet oppositionem, quam dicit numerus ad suam Vnitatem, quae est principium illius.

140

4 Comparatur 3. multitudo ad Vnitatem trascendentalem; & multitudo hoc modo comparata non est in aliquo genere, sed est supra omne praedicamentum; sicuti Vnitas trascendentalis, ad quam comparatur, non est determinata ad aliquod praedicamentum, sed est supra omne praedicamentum, quia transcendit ad omnia praedicamenta. Et in hoc sensu multitudo dicit: oppositionem priuatinam; quia Vnitas, quae couertitur cum Ente, habet modum priuationis, veex Phil. probauimus in sup. art. Et ratio huius est; quia quodlibet oppositum specificatur a suo termino, quem respicit; sed terminus oppositus multitudini trascendentaliter sumptae est Vnita. trascendentalis, que priuationem importat; quatenus importat carentiam diuisionis in aliquo subjecto positiuo; ergo multitudo importat oppositionem priuatiuam. Quae oppositio priuatiqua non est proprie priuatiua, sed similitudinarie sicuti priuatio, quam importat Vnitas, non est proprie priuatio, quia non dicit aptitudinem subiecti ad recipiendam diuisionem, quam negat: sed est tantum priuatio similitudinarie, quatenus dicit carentiam formae in aliquo subjecto positiquo, vt superius dictum est,

141

5 Quod vlterius inductione sic potest probari ex Phil. 10. Met. c. 1. Multitudo transcende taliter sumpta non opponitur Vnitati transcendentali mere relatiue, quia relatiua sunt simul natura, & cognitione; Vnitas autem potest esse sine multitudine, & cognosci sine illa. Neque opponitur mere negatiue; quia neutrum illorum est mera negatio; aliter si Vnitas, vel Multitudo esset mera negatio, posset praedicari tam de Entibus, quam de non Entibus; nam negatio dicitur de Entibus in ordine ad id, quod non sunt; vt homo non est leo: vbi negatio sleonis dicitur de homine, qui est Ens; & dicitur de non entibus; vt cum dicitur chimera non est Ens; vbi negatio Entis dicitur de chimaera, quae non est Ens: At vero Vnitas, & multitudo dicitur tantum proprie de Entibus, quia Vnitas, & multitudo conuertuntur cum Ente; tum quia si Vnitas esset mera negatio, iam multitudo, quae componitur ex Vnitatibus, componeretur ex meris negationibus. Neque opponuntur mere contrarie, quia licet opposita contrarie includant negationem: qua vnumnegatur de alio, attamen directe sunt, duo Entia disparata, vt natura humana, & equina; at vero Vnitas directe est negatio multitudinis, quia Vnitas formaliter est indiuisio; multitudo vero est diuisio. Et quanuis Vnitas non sit pura priuatio, quia importat aliquod positiuum vitra negationem, vt diximus, propter quod oppositio, quae est inter multitudinem, & Vnitatem potest dici aliquo modo contraria; vt ait Phil; attamen quia illud positiuum, quod importat Vnitas formaliter, explicat etiam negationem; contraria vero non explicant negationem sui oppositi formaliter, sed tantum ex consequenti; quia natura humana formaliter non dicit quid negatiuum, sed quid positiuum fundans tantum remote negationem naturae equinae, ideo Vnitas importat magis proprie oppositionem priuatiuam, quam contrariam; licet ytranque secudum diuersas rationes importet Sed hoc magis fiet manifestum in explicatione secundi quaesiti¬

142

G Quod ad 2. quaesitum, idest quomodo multitudo componatur ex Vnitatibus, ratio dubitandi consistit in hoc; an multitudo componatur ex Vnitatibus, quatenus plura entia sunt praescindendo ab indiuisione, & diuisione formaliter; an vero componatur ex Vnitatibus, quatenus sunt pure negationes; vel tandem an componatur ex Vnitatibus, quatenus entia sunt, & quatenus indiuisa in se, ac diuisa inter se; & hoc dupliciter. 1. ita; vt negatio importetur solum, veconditio, entitas vero formaliter, vt vult Iod S. Tho.q. 11. disp. 11. art. 1. difficult. 2. Secudo ita Vt importetur eque in recto formaliter positiuum; & negatiuum, quod diximus formaliter importari ab Unitate, vt vult Sua. in Met. disp. 4. sect. 6.

143

Et huius dubij occasionem dedit Angelicus Dect; qui q. 11 art. 2. ad 2. ait; Quod maltitudo componitur ex unitatibus non secundum, quod habe ni de indiuisione, sed secundum quod habent de Entitate; quod etiam repetit de Pot. q. 9. art. 7. ad 10ς & 14. Ex postea e contrario in eademque II. art. 2. ad. 4, & de Pot. q. 9. art. 7. ad 15. ait Quantuncunque enim aliqua intelligantur diuisa, non intelligetur multitudo, nisi quodlibet ipsorum intelligatur esse unum.

144

S Has duas auctoritates aliter concordat Sua: in Met. loc. cit; & aliter Ioca STho: ubi supinam Sua: dicit, quod multitudo, quatenus est quid positiuum, componitur ex unitatibus secun¬ dum id, quod habent de Entitate, mon secudum. id, quod habent de indiuisione, & sic est intelligenda. 1. auctoritas; at vero si consideretur multitudo secundum omnia, quae formaliter includit: componitur ex Vnitatibus secundum id, quod habent de indiuisione, quia alioquin Vnitates non componerent certam, & determinata multitudinem. Verum Ioa S. Tho: ait, quod Angelicus Dost. in 1. auctoritate tradit rationem formalem costitutiuam multitudinis, in 2. vero tradit solam conditionem necessario exigitam ad constituedam multitudinem, sicuti linea, & superficies componunt corpus, non ratione indiuisibilitatis, & carentiae eius, quod componunt, sed ratioe positiuae extensionis, scilicet longitudinis, & latitudinis; quanuis necessario importent carentiam corporis tanquam conditionem necessarie. requisitam; aliter si corpore non carerent, corpus non componerent; quia illud, quod non caret corpore, est corpus, & quod est corpus, non potest corpus componere, quia sic componeret seipsum

145

S Dicendum tamen conformiter ad nostram doctrinam, quam in sup. art. tanquam verisimiliorem amplexi sumus; dicendum, inquam, mul titudinem componi ex Vnitatibus formaliter: quatenus Vnitas importat positiuum, & negatiuum ita, vt ad multitudinem formaliter requiratur nedum Vnitas, in quantum ens est, sed etiam inquantum indiuisio, & diuisio est. Hoc proculo dubio est ad mentem Fundatiss. Doct. ubi sup; ait enim. Est & tertia multitudo, quae componitur ex Vno, secundum quod Vnum conuertitur cum Entes & paulo post explicas, quid sit hoc Vnum, quod conuertitur cum Ente, subdit: Vnum enim, secundum quod conuertitur cum Ente, a natura priuationis trahit originem; nam ex eo, quod aliquid habet esse Ens, ex eodem habet, quod sit in se indiuisum, idest idem sibi, & diuisum ab alijs, idest non continuum cum alijs. Si igitur multitudo componitur ex Vno, quod conuertitur cum Ente, & Vnum, quod conuertitur cum Ente, a natura priquationis trahit originem, quia formaliter est aliquod indiuisum in se, & diuisum a quolibet alios manifeste sequitur, quod multitudo componatur ex Vnitatibus, prout important formaliter positiuum simul cum negatione, quia si Vnitas, quae conuertitur cum Ente, & ex qua componitur multitudo, trahit originem a natura priuationis, necessario importat prinationem forma liter; quia quod importat aliquod tanquam conditionem, non dicitur oriri, & constitui formalis ter ab illo; aliter conditio esset principium essentiale constitutiuum, quod nullus diceret; & si Vnitas, ex qua componitur formaliter mifititudo, est formaliter indiuisio in se, & diuisio a quo libet alio; definitio enim rei est id, quod est formalissimum in ipsa re; quia est eius essentia; quo modo multitudo componi poterit ex Vnitate, prout Entitas est, & non prout indiuisa est? Cer¬ te si sic componeretur, non componeretur ex Vnitate, quatenus Vnitas est formaliter, quia Vnitas, quatenus Vnitas est formaliter; est indiuisio in se¬

146

IO Et prob. 1. Vnitas importat formaliter aliquod positiuum cum negatiuo; sed multitudo formaliter componitur ex Vnitatibus; ergo formaliter componitur ex positiuo cum negatiuo. Maior probata est art. 2. Minor communiter admittitur: nomine enim multitudinis nihil aliud intelligimus, nisi aggregationem multarum rerum diuisarum inter se; consequentia autem recte infertur: nam quod formaliter includit aliud, includit etiam formaliter omne id quod includitur formaliter in illo altero, quia omne id, quod includit formaliter alterum, necessario includit formaliter essentiam illius alterius, aliter ipsum formaliter non includeret, quia non includeret formaliter essentiam illius.

147

Conf. Unitas, quatenus Ens, importat aliquod positiuum, & quatenus indiuisio, importat aliquod negatiuum; ergo multitudo, quatenus Ens, importat formaliter aliquod positiuum; & quatenus multitudo, importat formaliter aliquod negatiuum, oppositorum enim eadem est ratio; & ideo, cum Vnitas, & multitudo sint opposita, eadem ratione de vtraque est philosophandum. Antecedens patet ex dictis. Prob. conseq. Multitudo nedum importat entitates, sed etiam importat formaliter pluralitatem, & distinctionem plurium entitatum, quia absque distinctione, & pluralitate entitatum imperces ptibilis est multitudo, nec potest haberi conceptus formalis multitudinis, quae consistit inhoc, vt sit aggregatio plurium rerum; non possunt autem esse plures res, nisi sint inter se distinctae, quia sola distinctio facit pluralitatem; Sicut indistinctio constituit identitatem; sed distinctio est aliquod negatiuum, cum Sit negatio vnius de alio; ergo multitudo, quatenus Ensa importat positiuum, & quatenus multitudo, importat aliquod negatiuum formaliter.

148

II Prob. 2. Illud, quod est distinctiuum formale alicuius, est constitutiuum formale illius, & formaliter importatur ab ipso tanquam aliquod essentiale illius, non vero tanquam pura conditio; sed aliquod negatiuum est distinctiuum formale multitudinis ab Un itate; ergo est formale constitutiuum illius, & formaliter importatur a multitudine tanquam aliquod essentiale illius non vero tanquam pura conditio. Maior pateti quia idem est constitutiuum formale, ac distine ctiuum formale; cum res per idem habeat esse formaliter, & distinctum esse formaliter. Prob. minor, Multitudo in hoc distinguitur formaliter ab Vnitate, quod multitudo importat distinctionem, & diuisionem plurium entitatum Vnitas vero importat indistinctionem, & indiuisionem entitatis, sed distinctio, & diuisio plurium entitatum formaliter est al iquod negatiuum quia distinctio, & diuisio est negatio vnius de alio; seu dicit hanc rem non esse aliam; ergo aliquod negatiuum est distinctiuum formale mul titudinis ab Vnitate.

149

Conf. Pura conditio non ingreditur formaliter definitionem, & essentiam rei, quia sine illa potest haberi conceptus formalis essentiae illius rei;nam conditio non est aliquod formaliter spectans ad essentiam rei, sed aliquod negatiuum formaliter ingreditur definitionem, & essentiam multitudinis, ergo negatio nequit esse pura conditio ad multitudinem requisita. Patet maior, Approximatio enim agentis ad passum, quae est pura conditio necessario requisita ad actionem, non ingreditur definitionem, & essentiam actionis. Prob. minor. Multitudo definitur collectio plurium rerum, seu entitatum distinctarum, sed distinctio est aliquod negatiuum; ergoaliquod negatiuum ingreditur definitionem, & essentiam multitudinis. Tum quia sine conditione potest haberi conceptus formalis ipsius rei, sed per solas entitates sine diuisione non potest haberi conceptus formalis multitudinis, quia istae entitates sine distinctione non essent plures, sed essent vna entitas, vnde si ab omnibus hominibus tolleretur distinctio, tolleretur pluralitas, & per consequens remaneret vnus homo; ergo distinctio, & diuisio entitatum non est mera conditio requisita ad multitudinem.

150

I2 Obiicies 1. Multitudo non componitur ex Vnitatibus, in quantum sunt indiuisae, sed in quantum sunt Entia; ergo multitudo non componitur ex Vnitatibus, prout important aliquod negatiuum. Prob. antecedens. 1. Domus componitur ex lapidibus, in quantum sunt corpora, non inquantum sunt non domus; ergo multitudo componitur ex Vnitatibus, inquantum sunt Entia, non inquantum sunt indiuisa. 2. Vnitas, quatenus est indiuisa, opponitur multitudini, quae essentialiter diuisionem importat; sed nullum compositum sit ex partibus sub ea ratione secundum quam partes repugnant composito; ergo multitudo non sit ex Vnitatibus, quatenus sunt indiuisae.

151

Resp. hoc arg. conuincere solum, quod multitudo non componitur ex Vnitatibus;, quatenus importat solam negationem, quod libenter admittimus; non tamen concludere, quod componatur ex Vnitatibus praecise, prout important solum positiuum. Dist. ergo 2. pars antecedentis, Multitudo componitur ex Vnitatis bus, quatenus sunt entia diuisa, conc; secus neg. Ad 1. prob. dist. antecedens. Domus componitur ex lapidibus, quatenus sunt corpora realiter distincta, & diuisa, conc; quatenus sunt corpora praecisa distinctione, & diuisione, negi si enim sapides non essent corpora distincta, & diuisainter se, sed praescinderent a tali distinctione, & diuisione, quomodo Domum possent compo¬ nere; cum compositio sit distinctorum vnio? Etita cum Multitudo sit quaedam compositio peraggregatione, & compositio necessario requirat plura distincta, vt plura sunt, necessario importat entitates distinctas, & diuisas; & per consequens formaliter importat aliquod positiuu mcum negatiuo. Ad 2. dist. maior. Vnitas, quatenus indiuisa, opponitur multitudini priuatiue, cone; contrarie, aut contradictorie, neg; & eodem modo dist, minor. Nullum compositum fit, ex partibus sub ea ratione, secundum quam opbonuntur priuatiue ipsi composito, neg; contrarie, vel contradictorie, conce nam pars, vt pars, opponitur toti priuatiue, quia non est totum, potest tamen fieri totum cum altera parte, & tamen, vt pars constituit compositum; at vero non esse contradictorie sumptum non componit, quia sic est pura negatio, quae non concurrit ad constitutionem compositi, cum sit nihil; & sic calor, qui opponitur contrarie frigori, non potest simul cum frigore componere aliquod tertium, quia calor in illo tertio esset simul cum frigore, quod repugnat; quia contraria se se mutuo expellunt ab eodem subjecto.

152

13. Obiicies 2. Materia, & forma componunt totum Physicum, prout sunt Entia positiqua, non vero prout sunt diuisa, & distincta, quauis diuisio, & distinctio requitatur tanquam conditio ad compositionem; ergo Vnitates componunt multitudinem, prout Entia positiua sunt, quanuis diuisio, & distinctio Vnitatum requiratur tanquam conditio ad componendam multitudinem. Prob. antecedens. Distinctio, & diuisio, quam important materia, & forma, est puranegatio; sed negatio non componit, quia compositio fit ex Entibus, non autem ex negatione. Entis, vnde Deus ex eo, quod distinguatur a creatura, non dicitur compositus ex sua entita; te, & negatione, qua de ipso negatur creatura; ergo materia, & forma componunt totum physicum, prout sunt Entia positina, non vero prout sunt distincta. Coseq. patet ex paritate rationis.

153

Resp. neg. conseque & disparitas est; quia totum physicum essentialiter est aliquod totum positiuum, & ad constituendam hac totalitatem mulla negatio requititur tanquam essentiale constitutiuum, at vero multitudo est totum essentialiter importans simul positiuum, & negatiuu; quia constat ex Vnitatibus, quae essentialiter important aliquod positiuum, & negatiuum, & ideo ad constituendam multitudinem concurrit essetialiter nedum entitas positiua, sed etiam negatio: nam multitudo est quoddam totum numerale, quod essentialiter componitur ex partibus discretis, ergo ad ipsam componendam essentialiter concurrit ratio discretiua, quae non potest esse nisi negatio. Unde si negatio constitueret formaliter formam, & materiam, sicut constituit Vnitatem, totum physicum importaret essentialiter negationem, sicut importat for¬ mam, ergo quia Multitudo essentialiter importat Vnitatem, & Vnitas essentialiter importat negationem, Multitudo formaliter importat negationem. Ad id, quod subditur, dicitur, quod Deus, & negatio, qua distinguitur a creatura non faciunt compositionem, neque multitudinem: quia compositio, & multitudo non constat ex puris negationibus, sed ex Entibus positiuis, & negationibus.

Articulus 6

154

ART. VI. An Vnitas importet formaliter nedum indiquisionem in se, sed etiam diuisionem a se, & diuisionem ab alio?

155

TRiplicem negationem concipiunt inVnitate Auctores. 1. est negatio diuisionis in se. 2. est negatio diuisionis a se. & 3. est. negatio identitatis, seu coniunctionis cum alios Et supposita hac triplici negatione, quaerunt; anomnes hae tres negationes importentur forma. liter, & per se primo ab Vnitate; an vero aliqua solum importetur formaliter, & aliae solum ex consequenti, materialiter, & per accidens? Hac in re plures aequiuocationes manifeste inspiciumtur;, & dissonae explicationes harum negationum, quae sunt causa diuersitatis opinionum.

156

Prima sententia vult Vnitatem formaliter importare, & constitui essentialiter per ipsam indiuisionem a se, non per indiuisionem in sePro hac sententia citantur apud Fasol. infra, noster Argentin4. dist. 24. q. unica art. 15 Heruae: Quodlib. 3. q. 1, Bassol. in 1. dist. 24. q. nica art. 1. S. Dico igitur: DRam. dist. 2. q. 1, Gabr. q. 1. art. 15. Marsil in 1. dist. 27. q. 1; Catet. hic art. 2. 8. Ad hoc dicitur: Gill. lib. 2. Tract. 3. c. 3. Nax. ar. 2. dub. vlt; & controuersia unica §. Sed quantum, & tandem citatur etiam noster Fundatiss. Doct. in 1 dist. 24. p. 1. q. 2, & 4. Met. q. 6.

157

Secunda sententia vult Unitatem formaliter importare solam indiuisionem in se, non autem indiuisionem a se, aut divisionem ab alio, istae enim negationes importanmur solum materialiter, & ex consequenti. Ita Fasol. 1. p. 7. 11. art. 1. dub. 7. qui citat pro hac sententia Mayr¬ in. 1. dist. 8. q. 7. art. 33 Aureol. q. 3. art. 23. Dur. in 1. dist. 24. q. 1. n. 123 Nostrum Greg. q. 1. part. 1, Hispal. q. unica art. 33 Capreol.q unica. arti 1. concl. 1, Fland. 4. Met. q. 3. ar. 8; Niphum disp. 3. Met. cap. 3, et 4e Alensem membro1; Albert. memb. 2;D. Bonau, in I. dist. 24. art. 1. q. 1, Henr, in Summa art. 25. 4. 1; & Quodl. 1. 4. 1; & iterum citat etiam Fundatiss. Doct. He ruae; Bassol; Ocham Gabr; & Marsil; Hanc sententiam ex presse sequitur Suar in Met. disp. 4. sect. 1. n. 13. cuius rationes transcripsit Fasol; & tande Sonc. in.4. Met. q. 23. ad 1, apud Sua.

158

Ultima tandem sententia docet Vnitatem formaliter per se primo importare negationem diuisionis in se, & a se eo, quia diuisio in se, & a se est vna, & eade diuisio formalissime; & diuisio¬ nem ab alio negatiue accepto, non tamen positi ue sumpto. Ita B. Doct, locis, cit; & 10. Met t.9.q. S: & hoc solum docent Auctores citati pro prima sententia, quibus adduntur Capr; Gabj erSones apud Sua; & nouiter Quied in Met. controuer. punct. 1. S.2, & alijspro cuius decisione:

159

P Oportet ostendere, quid sint, & in que consistant indiuisio in se, indiuisio a se, & diuisic a quolibet alio: in hoc enim nimis obscure, & implicite loquuntur Recentiores. Non possumus autem melius percipere, quid importenthe tres negationes, quam ex eorum oppositis: oppossta enim iuxta se posita magis elucescunt. Unde necesse est videre, quid sit diuisio in se, ex quo im telligemus, quid sit indiuisio in se; & quid sit diquisio a se; & ex hoc colligemus, quid sit indiuisic a se, tandem quid sit coniunctio Vnius cum alio, & habebimus, quid sit diuisio a quolibet alio. Igitur:

160

S Diuisio in se est quaedam separatio aliquorum, quae sunt intra ipsum diui sum; quod dicitur in se diuidi, quando diuiditur in ordine ad aliqua, que sunt in ipso intrinsece; sicuti aliquod dicitur diuidi extra se, quando diuiditur in ordine ad aliqua, quae sunt extra se, vt quando paries resoluitur in lapides, dicitur in se diuidi, quia diuiditur in lapides, qui intrinsece sunt in partete. Dupliciter autem aliquod potest in se diuidi; scilicet vel per scissionem in partes; vt cum diui ditur paries in lapides, qui sunt partes illius; vel per multiplicationem realem sui; vt quando natura humana diuiditur in naturam Petri, & naturam Pauli, quae realiter multiplicantur nume ro. Igitur indiuisio in se ex opposito est negatio diuisionis, seu separationis eorum, quae existunt intrinsece in ipso indiuiso; & dupliciter sumi potest 1. prout est negatio diuisionis partium ipsius indiuisi, vt simplex dicitur indiuisum, quia de ipso negantur partes. 2. prout est negatio multiplica tionis realis suivt Petrus dicitur indiuisus, quia non multiplicatur in plures Petros. Et hoc dueplici modo sumitur indiuisio in praesenti, quia non minus tollitur indiuisio per diuisionem partium, quam per multitudinem, seu multiplicat tionem totius: nam, Vt supra staturum est, indie quisio opponitur nedum diuisioni, sed etiam mula titudini, quae per diuisionem formaliter costituitur;

161

A

162

Diuisio a se nihil aliud est, quam separa tio sui a se ipso; quae separatio sui a se ipso nihil aliud est, quam multiplicatio realis eiusdem en titatis eo modo, quo dictum est: nam quande aliquod separatur ab alio, quod non est ipsume tunc non dicitur diuidi a se, sed ab alio; erge diuisio a se importat formaliter diuisionemdus a se ipso; sed diuisio sui a se ipso formaliter constituit multiplicationem sui; sicuti diuisiorab alio constituit multitudinem, & multiplicationem non quidem eiusdem, sed diuersorum: ergo diuisio a se importat multiplicationem suiaEx quo patet, quod diuisio a se non est alia a diui¬ sione in se, prout diuisio in se importat multiplicationem realem sui; propter quod B. Doct aliquando definit Vnitatem per indiuisionem inseivt 4. Met. 1. 5. q. 8; ubi ait: Nam ex hoc aliquid dicitur esse Vnum, quia est indiuisum in se, & diuisum a quolibet alio: Et aliquando eam definit per indiuisionem a se, vt ibid. 7. 5. in princ; ubiait: Nam ex hoc, quod aliquid est indiuisum a sex & diuisum a quolibet alio; ex hoc aliquid dicitur esse Vnum. Quod repetit etiam in 1. dist. 24. loco tiis & ratio huius est; quia indiuisio, quam importat Vnitas sequens ad Ens, est negatio diuisionis ipsius Entis; diuisio autem ipsius Entis importat multiplicationem realem ipsius Entis: sed quando multiplicatur realiter Ens, dicitur diuidi a se ipso, & in se ipso; quia in tantum dicitur diuidi a se ipso, inquantum Ens habet rationem partis, seu membri diuidentis; in tantum vero dicitur diuidi in se ipso, inquantum habet rationem totius diuisi continentis in se ipso plura Entia, in quae diuiditur; vnde indiuisio in se& a se est eadem indiuisio considerata secundum diuersas rationes, & respectus: nam in ordine ad Ens, quod habet rationem totius indiuisi, dicitur indiuisio in se, in ordine vero ad indiuisionem Entis, quod habet rationem memibri indiuisi, dicitur indiuisio a se. Instant iam manifestissimam habemus in Physicis; nam compositum dicitur indiuisum in se, in ordine ad partes, quas in se vnitas continet; partes vero dicuntur indiuisae a se inuicem; & est vna, & eadem indiuisio, quia eo ipso, quod compositum est indiuisum in fe, necessario per eandem indiuisionem partes compositi sut indiuise a se ipsis: unde si materia, & forma vocarentur eodem non mine, quo vocatur compositum, illud nomen, prout importat compositum, diceretur indiuit sum in se; prout vero importat partes, diceretur. indiuisum a se. Igitur cum Ens, prout habet rationem totius, & prout habet rationem partis, vel membri diuidentis, gaudeat eodem nomine, quia tam Ens diuisum, quam Ens diuidens vocatur Ens: Ens enim est nomen transcendens, & nominans omnia, ideo Ens indiuisum, quatenus habet rationem totius, dicitur indiuisum in se& prout habet rationem membri diuidentis, dicitur indiuisum a se, ita tamen, vt eadem sit indiuisio, per quam dicitur indiuisum in se, & perquam dicitur indiuisum a se, vt diximus de composito Physico: & ita soluuntur modi dicendi Recentiorum, qui se tot negationibus negationum, & explicationibus vanis adeo implicant, ve facile non sit eorum ambages capere, & reijcere.

163

S. Vnio cum alio nihil aliud est, quam indiuisio unius ab alio, quae opponitur diuisioniuvnius ab alio; in tantum enim aliquod est Vnum cum alio, in quantum est indiuisum ab illo; nam quae sunt diuisa, non sunt vnum, cum Vnitas Sit indiuisio. Quamobrem diuisio ab alio, quae opopponitur Unitati cum alio, nihil aliud impora tat, quam separationem vnius ab alio. Haec autem separatio vnius ab alio potest esse duplex. 1. positiua ita, vt illud aliud Sit aliquod positiuum existens. 2. negatiua ita, vt illud aliud non existat positiue, sed tantum negatiue, idest neget tantum vnitatem positiuam, seu consortium, vel coexistentiam cum alteros & in hoc 2. sensus sumitur diuisio in praesenti, quae competit Vnitati; nam Si vnus tantum esset lapis in Mundo, ille lapis esset vnus; & tamen non esset positiue, sed tantum negatiue diuisus ab alio, quia aliud non esset.

164

6 Ex his patet, quod istae tres negationes sunt vna, & eadem negatio formaliter, diuersificata solum secundum diuersos respectus; quia in ordine ad totum dicitur indiuisio in se, in ordine ad membra diuidentia dicitur indiuisio a se, & in ordine ad aliud dicitur diuisio ab alio. Et hinc apparet, quod definitio Unitatis, quadicitur Indiuisio in se, & diuisio a quolibet alio; est definitio per partes essentiales formales, non vero per proprietates consequentes ad essentiam Vnitatis. His supp.¬

165

Vnica conclusio. Vnitas importat formaliter nedum indiuisionem in se, sed etiam indiquisionem a se, & diuisionem a quodlibet alio ita, vt omnes negationes positae in definitione. Vnitatis sint de conceptu formali illius. Prob. 1. Negatio diuisionis in se est eadem formaliter cum negatione diuisionis a se, & cum negatione identitatis, vel coniunctionis cum alio; sed Vnitas importat negationem diuisionis in se formaliter; ergo importat formaliter negationem diuisionis a se, & coniunctionis cum alio; sed indinisio in se, & diuisio a se est negatio diuisionis a se, ac negatio coniunctionis cum alio est diuisio ab alio; ergo Vnitas formaliter importat nedum indiuisionem in se, sed etiam: indiuisionem a se, & diuisionem ab alio, Maior probata est nam negatio diuisionis in se est negatio cuiuscunque diuisionis, quae potest fieri in ipse re intrinsece, siue talis diuisio sSit partialis inpartes, Siue totalis per replicationem totius, vtraque enim diuisio fit in ipsa re; negatio aute diuisionis a se est negatio diuisionis, quae potest fieri in ipsa, vel potest in illa imaginari, quatenus talis diuisio contingit in alia re, quae Sic diuidi potest, vt dictum est de natura humana replicata, & multiplicata realiter in pluribus hominibus, & per consequens negatio diuisionis. a se eadem est, ac negatio diuisionis in se. Praeterea negatio coniunctionis, vel Vnitatis, aut identitatis cum alia re est eadem, ac negatio diuisionis in se; Sicuti enim Si res esset realiter coniuncta cum alia, esset diuisibilis in se, & non esset. yna; ita ex eo, quod Sit diuisa ab alio, sequitur, quod Sit formaliter indiuisa in se; quia indinisioin ordine ad se, Si sumatur in ordine ad aliud, eest diuisio; ergo negatio diuisionis in se est formaliter negatio diuisionis a se, & negatio identitatis, vel coniunctionis cum alio. Minor communiter cone; omnes enim concedunt Vnitatem form aditer constitui per indiuisionem in se, Sicuti multitudo constituitur per sui diuisionem, vt ideosunt multi homines, quia in illis est diuisa natutra humana; ergo e contra ideo est vnus home tantum, quia inillo indiuisa est hominis natura.

166

S Prob. 2. Unitas formaliter constituitur nedum per indiuisionem in se, sed etiam per indiuisionema se, & per diuisionem a quolibet alio; ergo Vnitas formaliter importat nedum. indiuisionem in se, sed etiam indiuisionem a se, & diuisionem a quolibet alio; quaelibet enim res formaliter importat id, quodallam constituit. formaliter. Prob. antecedens. Vhitas formaliter constituitur per id, quod tollit multitudinem: quae est eius oppositum, vt diximus in sup. arii nam quodlibet oppositum constituitur per id, per quod tollitur eius oppositum; aliter si constitutiua contratiorum non essent opposita, & non se tollerent, contraria non essent formaliter contraria, & ideo priuatio, quae opponitur formae, constituitur per non esse, per quod tollitur esse, quod constituit formam; sed multitudo tollitur per indiuisionem in se, & a se, ac per diquisionem ab alio; quia sicuti si esset diuisa in sex iam esset multiplex, cum diuisio sit constitutiuum multitudinis, ita si esset diuisa a se, iam esset, multiplex res, quia esset illa res, & esset alia a qua esset diuisa; & ita si non esset diuisa ab aliare, idest si esset coniuncta cum alia re, iam ibidaretur alia, & alia res; quia daretur coniunctioduarum rerum; & ubi datur alia, & alia res, datur pluralitas, & multitudo rei, non Vnitas; ergo Vnitas formaliter constituitur per indiuisionem inse, a se, & per diuisionem ab alio.

167

Conf. Unitas importat formaliter id, sine quo nequit esse, aut intelligi conceptus formalis adaequatus illius; sed sine indiuisione in se & a se, ac diuisione a quolibet alio nequit esse, aut intelligi formaliter conceptus adaequatus Vnitatis; ergo Vnitas importat formaliter indiuisionem in se, & a se, ac diuisionem a quolibet alio. Maior patet; quia quaelibut res importat formaliter suum constitutiuum formale, Sicuti illud importat materialiter, quod non constituit ipsam formaliter; constitutiuum autem formale est illud, sine quo res, nec esse, nec intelligi potest. Prob. minor. Posita sola indiuisione inse, non potest intelligi conceptus formalis Vnitatis, quia Si illa res esset diuisa a se, iam non esset vna, sed duplex; & Si esset coniuncta cum alio, pariter non esset vna, sed duplex; sed ratio duplicis est constitutiua multitudinis, quae tollit rationem formalem Vnitatis, ergo Sine indiuisione in se, a se, & Sine diuisione a quolibet alio non potest intelligi formalis, & adaequatus conceptus Vnitatis.

168

Obiiciunt 1. Fasol; & Sua. Nulla res potest formaliter constitui per illud, quod forma¬ diter conuenit etiam illius opposito; vt forma nequit constitui per non esse, quod conuenit. priuationi; oppositorum enim oppositae sunt rationes formales constitutiuae, aliter non essent oppoSita; sed indiuisio a se conuenit etiam multitudini, quae opponitur Vnitati: nam aceruus lapidum dicit multitudinem, & tamen est indiuisus a se, ergo indiuisio a se non constituit forma liter Vnitatem.

169

Resp. neg. min; & ad prob. insertam dicitur, quod aceruns lapidum potest consideram materialiter, & formaliter; si consideretur materialiter, importat multitudinem, quia importat multos lapides, ex quibus componitur; si consideretur formaliter, importat Vnitatem quandam per accidens, quia importat compositionem per aggregationem, per quam dicitur Vnus aceruus distinctus ab aceruo lignorum, ossium, cadauerum &c. Dist. igitur assumptum. Indiquisio a se conuenit aceruo lapidum, quatenus Vnus est, conc;quatenus multitudo est, neg. & sic. etiam dicitur de diuisione a quolibet alio; nam Vnus aceruus lapidum distinguitur ab alio; quatenus Vnus est, non quatenus multus est.

170

IO Obijcies 2. Sola indiuisio in se est sufficiens ad constituendam Vnitatem, ergo Vnitas non importat formaliter indiuisionem a se, & diuisionem a quolibet alio. Prob. antecedens: Per solam indiuisionem in se distinguitur Vnum a multitudine, quae dicit formaliter diuisionem in se; tum quia habita indiuisione in se, habetur absque vllo alio interueniente conceptus formalis VUnitatis, ergo sola indiuisio in se est sufficiens ad constituendam Vnitatem formaliter.

171

Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. neg. a tecedens; Vnitas enim distinguitur a multitudia ne nedum per indiuisionem in se, sed etiam perindiuisionem a se, & diuisionem a quolibet alios

172

quia multitudo nedum constituitur per diuisionem in se, sed etiam per diuisionem a se, & per coniunctionem cum alio; multitudo enim nihili aliud est, quam vnio plurium distinctorum. Ad 2. prob. neg. pariter antecedens; nam si per impossibile poneretur indiuisio in se, & haberetur diuisio a se, & coniunctio cum altero realiter distincto, iam non haberetur Vnum, sed multiplex; quia ipsum, & aliud a se no sunt Vnum, sed duo, aliter si essent Vnum, non esset aliud a se; & si est aliud a se, non est Vnum, sed duo; & si est coniuctio plurium, iam est multitudo, non Vnitas, vtpatet ex sensu.

173

II Obijcies 3. Indiuisio Entis a se est negatio vnionis impossibilis; ergo non potest constituere essentiam Vnitatis, aliter Vnitas, quae est aliquod actuale, & per consequens possibiles constitueretur per aliquod impossibile.

174

Resp. retorquendo arg. Indiuisio Entis inse in Ente simplicissimo, vt Deus, est negatio diquisionis impossibilis, ergo non potest constituere essentiam Vnitatis Dei, aliter Vnitas, quae est proprietas, & Attributum Dei, constitueretur. per aliquod impossibile, quod est absurdum

175

Dist. igitur antecedens. Indiuisio Entis inse est negatio vnionis impossibilis respectu talis entis in particulari, conc; respectu Entis, vt Sic cuius Vnitas est passio, negi Ens enim, veSic, est diuisibile in seipso in plura entia, & ideo Vnitas trascendentalis, quae aduenit Enti, vt Sic; reddit illud formaliter in seipso indiuisu. Quid quid ergo Sit de Vnitate indiuiduali; falsum est, antecedens de Vnitate transcendentali, de quae solum hic loquimur.

176

Resp. dist. antecedens. Diuisio ab alio positiue ponendo Simul ambo diuisa, conc; diuisic ab alio negatiue, vt supra explicatum est, neg.

177

13. Obiicies 5. Antequam Deus crearet mundum, Deus erat Vnus, & tamen non erat diuisus ab alio; ergo Vnitas non importat diuis ionem ab alio formaliter.

178

Resp. eodem modo dist. 2. partem antecedentis. Deus non erat diuisus ab alio positiue, cone; negatiue, neg.

179

14. Obiicies 6. Id, quod est in ordine ad se, est prius eo, quod est in ordine ad aliud; quia res prius est in ordine ad se, quam in ordine ad aliud, sed id, quod est prius in re, est essentia rei, & quod est posterius, est proprietas rei; ergo indiuisio in se est ratio formalis Unitatis, indiuisio vero a se, & diuisio ab alio est passio ipsius.

180

Resp. dist, maiorem. In pure absolutis; concxin absolutis habentibus essentialiter modum relatiuum, nege nam scientia, quae est aliquod absolutum habens modum relatiuum ad scibile, non constituitur formaliter per solam entitatem absolutam praecisam ab ordine ad scibile, quiacum ab isto ordine habeat suam specificationem, sequeretur, quod specificaretur formaliter sine. suo specificatiuo, quod implicat in terminis.

181

I5 Obiicies 7. Diuisio ab alio supponit. Vnitatem iam constitutam, & solum reddit illam segregatam ab alio extra se, & illam comparat alteri extremo, cum quo facit multitudinem: ergo Vnitas non importat diuisionem ab alio formaliter, sed tantum consequutiue.

182

Resp. eodem modo conc. antecedes de diquisione positiua; neg. de diuisione negatiua.

183

I6. Quaeres, quaenam ex his negationibus formalius, & differentialius, ac magis vltimo se habeat in Vnitate:

184

Resp. aequaliter se habere, quia non sunt nisi vna, & eadem negatio secundum diuersas rationes, & respectus considerata; respectus tamen in ordine ad se est prior, qua in ordine ad aliuda quia prius est rem esse in ordine ad id, quod est, intra se ipsam, cum per illud constituatur, quam per ordinem ad aliquod extrinsecum, per quod non constituitur; vude vnus respectus est prioralio, & alius posterior; non tamen ex hoc sequitur, quod vna priuatio sit posterior alia; quia exeo, quod paries respiciat posterius alium parie¬ tem, non acquirit aliam relationem posteriorem: ergo possunt multiplicari respectus absque eo, quod multiplicentur negationes:

Articulus 7

185

ART. VII. An Deus sit summe unus? Ubi Politheismiinsania demonstratur.

186

T Esana Gentilium Antiquitas tantam Deorum somniauit cateruam, vt nec eam describere, imo nec suspicari quisquis facile, aut difficile possit. Maximus Theologorum, ac Summus Diuimitatis Doctor Aug. eam vnice descripsit in lib. de Ciuit. Dei, quem postea sequutus est, licet insufficienter, anteacto saeculo Gtraldus. Diuiserat ergo Priscorum Romanorum Philosophi, qui a Graecis hac falsam, ridiculanque Theologiam subhauserant, Deos in minutos, & magnos, vt docet Beatiss. P. lib. cit. c. 839, & Irisingulis rebus singulorum Numinum dispertiens officia. Deos minutos vilibus rebus emancipantes Agrorum curam commiserunt Deae Rufinae, vt ruribus praesideret; Iugatino, vt iugis montium; Collinae, vt Collibus; Valloniae, vt Vallibus; Seiam frumento, quando latet sub Terra; cumvero esset super Terram Segetiae, vt ruto seruaretur, Tutelinae; vt bene, & feliciter germinatet, Proserpinae; Nodato, vt seruaret Geniculos, Nodosque culmorum: Volutinae, vt seruaret inuolucra Foliculorum; Patelenae, vt folia patescerent, & exiret spica; Ostilinae, vt aristae aequarentur; Florae, vt florerent; Lacturno; vt lactescerent; Maturae, seu Matutae, vt maturescerent, Runcinae, veobtruncarentur, Hominis custodiae deputauerunt Liberum, & Liberam, vt custodiret semengenitale Viri, & Feminae; Diespiterum, vt partum perduceret ad Diem; Menam, vt praeesset menstruis Feminarum; Lucinam, vt ederentur in lucem; Opim, vt opem ferret nascentibus; Vagitanum, vtos ad vagiendum aperiret; Leuanam vt de Terra eleuaret; Cuninam, vt Cunas tueretur; Carmentem, vt nascentibus praecinerent Fata; Fortunam, vt praeesset fortuitis; Ruminam, viin os pueri mammam immulgeret; Potinam, vepotum ministraret; Edulicam, vt edulium praeberet; Pauentiam, vt pauorem incuteret Infantibus, Veniliam, vt daret venire id, quod speratur; Volupiam, vt voluptates; Agenoriam, vt actiones; dirigeret; Stimulam, ve ad agedum impelleret; Strenua, vt ad fortia aggredienda; Numeriam, vt numerare doceret; Gamaeni, quae ad cantum erudiret; Consum, vt consilia inspiraret; Sentiam, quae sententias infunderet; Iuuentam, quae post praetextam inuenilis aetatis custodiret exordia; Fortunam barhatam, quae barbamentum adultorum vestiret; Iugatinum, vt Coniuges iungret; Virgi nensem, vt Virgini Lona solueret, Mutumum, vel Tutumum, qui apud Graecos Priapus dicitur, vepudendis praestaret; & Volupiam voluptatibus; Libentinam libidinibus praefecerant. Praeterea alijs rebus vilissimis Deos minutos adiecerunt; vt Cloacinam cloacis; Forculum Foribus; Cardeam cardini, Limentinum Limini: & quibus vnus homo ianitor sufficit; tres Dij Cadeo erant impotentes) per se singuli non sufficiebant; & sic de alijs Dijis, quorum aeque, ac stultorum (inquit Sapiens) infinitus est numerus.

187

Ex Diis magnis prefecerunt Iouem ActheriIunonem Aeri; Neptunum Mari, Plutonem Terre. & quanuis de Ioue dicerent apud Virgilium Iouis omnia plena, attamen quasi ipse non sufficeret, alios vbique Deos adiungebant; sicut Neptuno addiderant Salaciam, & Plutoni Proserpinam ita, vt Salacia inferiorem Maris partem: fundunque teneret, Neptunus superiorem; & Proserpina insimam Terrae partem, Pluto superiorem, Iuno inferiorem Aeris, & Iuppiter superiorem locum regeret. Hinc locis domesticis eustodiendis Vestam; Fabrorum Fornacibus Vulcanum; Syderibus Solem, Lunam, & Stellas. Aruspicibus diuinantibus Apollinem, Mercato. ribus Mercurium, qui eos vel protegeret, vel edoceret; Ianum inittatorem initio cuiussibet reiTerminatorem termino, Saturnum tempori; Martem, & Bellonam bellis, Baccum vineis; Cererem frumentis; Dianam syluis; Mineruam ingenijs; Consos, Trophonios, Satyros speluncis; Visccribus Montium Aeolos; Hortis Dryadas; Fluuijs Nymphas: Focis Lares; Domibus Penates. inclinationibus Genia; Vijs Terminos, & Vertum, nos, & innumeros alios innumeris quibusque rebus demandarunt mendaci Poetarum garrulitate potius, quam ratione probatos.

188

P. Hanc Gentilium vesaniam obtudit Euangelica veritas; & primi omnium Apostoli, ac in ter alios Apostolorum Principes Romae Politheismi Magistrae caelesti doctrina, & miraculos rum multitudine multitudinem mendaciorum emendarunt. Idolatrorum germina, quae deinde renascentibus annis repullularunt, strenue ceciderunt Tertullianus in Apologetico, de quo fatetur Lactant. lib. 5. institut. c. 4. Hanc causam pleniperorasse. Iustin. Martyr, Cypr. lib. de Idolorum vanitate; Athan contra Idola; & inter alios eruditissime, ac profundissime suo more Maximus Augustinus in lib. de Ciu Dei, & contra Faustum; & quanplures alij SS.Pp& DD. g Post Gentiles insurrexerunt Haeretici Manichaei, Cerdoniani, & Gnostici, qui duos Deos uvnum bonum, & alterum malum admiserunt inter se pugnantes ita, vt Deus bonus victus a malo opus malum patraretur, Hos omnino dissipauit Sanctiss. P. Aug. 10. 6. Isti sequuti sunt, Marcionem, quem confutauit Tertull. Tandem fuerunt Tritheitae, qui Petsonas Diuimas tres Deos dixerunt. Vt autem Catholis ca veritas ostendatur. l 4. Not; quod hic non loquimur de Vnitate transcendentali, quae sequitur ad Ens, vt sic; costat enim, quod si Deus est Ens, necessario est Vnus; attamen, quia Vnitas transcendentalis per replicationem sui constituit multitudinem: etium, ideo Vnitas transcendentalis, vt transcendentalis est, non repugnat multitudini. Hic autem loquimur de Vnitate Dei, quae tollit, & negat Politheismum, qui est multitudo Deorum. Neque loquimur de Vnitate personali, quae sus mitur ab Hyposthasi, seu Persona, patet enim secundum Fidem tres esse Personas Diuinas. Loquimur ergo solum de Vnitate secundum es¬. sentiam, seu secundum speciem: & sensus est; anVnus tantum sit Deus ita, vt nec dentur, nec dari possint alij, vel plures Dij? Et haec Vnitas secundum speciem, & essentiam vocatur a Theologis solitudo, seu Vnitas solitatie accepta; sicuti dicitur Vnus Sol.

189

S Vnica conclusio. Deus est summe Unus, & eius Vnitas a priori potest infallibiliter comuinci, non tamen demonstrari demonstratione. proprie dicta, a posteriori vero potest directe demonstrari per alia Attributa Diuina;

190

Prob. 1. pars concl. ex Beatiss. P. Aug. libi 1. de Trin. c. 4. in initio dicente: Omnes, quos de gere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate qui est Deus, Diuinorum Librorum veterum; & nouorum Catholici tractatores hoc intenderunt secundum sccripturas docere, quod Pater, & Filius & Spiritus Sanctus unius, eiusdenque substantia in simplici aequalitate Diuinam insinuant Unitatem, ideoque non sunt tres Dij; sed unus DeusA & traditur etiam a Philosophis Gentilibus.

191

Eam probat Fundatiss. Doct. in 1. sent.disti 24. princip. 1. q. 1; & dist. 2. princ. 1. q. 13 & inaidist. 1. p. 1. 4. 2. art. 33 & 2. Met. q.16; & in libde Causis prop. 30. lit. Qu& de esse; & essentia propai & 3. Et 1. ex Scripturis: nam Deut. 6. habetur; Audi Israel; Dominus Deus tuus Deus Unusest & 4. Reg. 1. Nahaman Syrus mundatus a dlepra septemplici lotione in Iordane afflatus Spiritu Sancto dixit ad Eliseum; Vere scio,; quod non sit alium Deus in uniuersa Terra, nisi tantum in (sracti Ubi autem non est alietas, ibi non est multitudo; quae constituitur tantum per alietatem, & ybinon est multitudo, ibi non est nisi Vnitas; aliter nullus esset. Et Io: 17. ait Christus: Egoρο Pater Vnum sumus. Et c. 7. Qui plantat, & qui rigat. Vnum sunt. Et I. Cor. 8. Nullus est Deus, nisi Vnus; Et in Conc. Nic. fuit haec veritas Catholica confirmata. Credo in unum Deum. Etu Symbolo D. Athan. Fides autem Catholica haecasti vt Vnum Deum in Trinitate, & Trinitatem in Vnitate veneremur; & paulo post. Deus Patera Deus Filius &c; & tamen non tres Dij A sed Vnis est Deus. 2. ex Philosophis Gentilibus: nam Pno clus Platonis Discipulus proposit. 21. ait: Deus est Vnitas bonifica, & Bonitas Unifica. Imo Platoip. se confessus est Unitatem Dei, vt testaturBeaust P. Aug. lib. 9. de Ciu. Dei c.16. Quemadmodum Orpheus, Socrates, & Pythagoras, Cicero, & Vam ipse persuasissent Vni Deum esse colendum, ve traedit idem Sanctiss. P. lib. 4. de Ciu. Dei exis nisi timuissent Gentilitatem. Item Arist. 12. Met. prope finem ait: "Non est bonum pluralitas Principatuum: Vnus ergo Princeps"; propterea idem Phil. 8. Phys. probat ex mouentibus, & motis dari Vnum primum Motorem monentem. immobilem, qui non est nisi Deus.

192

6 Prob. 2. ratione B. Doct. dist. 24. cit. Sicut res se habet ad esse, ita ad Vnum esse; sed Deus est sumum, & maximum Ens: ergo est summe, & maxime Vnus, Mator est Phil. 4. Met. c. 3: & ratio est; nam Vnitas rei est ipsa Entitas rei, vt diximus arergo suma, & maxima Entitas est suma; & maxima Vnitas. Tum quia sicuti Vnitas trascedentaliter supta comensuratur cum Entitate trascendentaliter sumpta, quia conuertitur cum illa, vt supra diximus, tanquam passio illius; ita talis Unitas commensuratur, & adaequatur cum tali Entitate, ad quam sequitur tanquam passio illius; ergo sicuti res se habet ad esse, ita adVnum esse, & sic dicendum de alijs passionibus Entis. Prob. minor. Deus est Ens per essentiam, quia est suum esse; fsed Ens per essentiam est maximum, & Sumum Ens, quia ratio Entis magis, & principalius reseruatur in eo, quod est tale per essentiam, quam in eo, quod est tale per participationem: nam quod est tale per participationem, non habet nisi partem illius, quod est; participare enim est parte capere; ergo Deus est maximum, & summum Ens.

193

Hanc rationem habet D. P. Aug. lib. 1. de. Doct. Christ. c. 7, & de Trin. lib. 1. c. 7. vbi exprofesso probat Dei Vnitatem contra Arrianos sic argues: Deus est summe magnus; ergo est summe Vnus. Antecedens patet, quia nomine Dei intelligimus id, quod est super omnem creaturam, & a quo omnes creaturae producuntur, taquam fluuij a mari magno, & spatioso. Prob. conseque. Quod est summe magnum, est summe Vnum. nam si essent plura summe magna, neutrum illorum esset summum; quia ratio summi importat superioritatem ad omnia; neutrum autem illorum esset superius ad alterum; quia alterum esset illi aequale in eo, quod summum; ergo Deus est summe Vnus.

194

V. Prob. 3. Deus est summe indiuisus; ergo est summe Vnus. Prob. antecedens. Deus est summe simplex eo, quia excludit compositionen tum ex materia, & forma; tum ex esse, & essentia; tum ex natura, & supposito, tum ex genere, & differentia; tum ex accidente, & subjecto, ve probabimus in seq. q. de Simplic. Dei, sed Ens Sunme simplex est sume indiuisu in se; quia quod est diuisibile in se, componitur ex iis, in quae diuiditur; ergo Deus est summe indiuisus. Prob. coseque nam indiuisio in se est ratio formalis constitutiua Unitatis.

195

S Prob. 4. Deus est summe perfectus; ergo est summe Vnus. Antecedens patet; quia summaperfectio sumitur a summo esse, nam perfectiosumitur ab esse, sed Deus est summum Ens; ergo est summe perfectus. Prob. conseq. Si essent duo Dij summe perfecti, vel vnus haberet, quidquid perfectionis est in altero, vel none Si primumi ergo non haberent, in quo differrent; nam non differrent in perfectione, quia eadem perfectioesset in vtroque neque in imperfectione, quia si in vno illorum e sset imperfectio, iam non esset summe perfectum, quia summe per fectum dicit omnem perfectionem sine vlla imperfectione, & per consequens non esset Deus. Si secundum; ergo illud, cui deficeret aliqua perfectio, non esset Deus, & per eosequens ille Vnus, cui nulla perfectio deficeret, esset Deus; ergo Deus est sume Vnus. Haec ratio eadem est, ac prima, quia perfectio, vt dictum, est sumitur ab esse.

196

Conf. ex B. Doct. dist. 2. cit. Non possunt dari duae species differentes aequales in perfectione; species enim sunt sicut numeri descendentes. a prima Vnitate, quae est Deus; sed plures Dijnon differrent solum numero, quia si differrent solo numero, differrent solum indiuidualiter, & in Personalitate, non autem in Deitate, & sic non essent duo Dij, sed vnus Deus in pluribus Personis; in tantum enim duo homines differentes numero differunt realiter etiam in natura, inquantum natura humana, cum non sit suum esse, acquirit esse in suppositis, & per consequens ad diuersitatem suppositorum diuersificatur natura; at vero Natura Diuina, quia est suum esse, non acquirit esse in suppositis, & ideo non multiplicatur ad multiplicationem suppositorum; ergo si essent plures Dij, differrent nedum numero, sed etiam specie, aliter essent Vnus Deus; ergo si essent plures Dij, illi essent inaequalis perfectionis; sed imperfectior non esset Deus, quia nomine Dei intelligimus id, quo no datur aliud perfectius; ergo Deus est summe Vnus.

197

S Prob. amplius ex eodem ibid. Si darentur plures Dij. vel essent eiusdem naturae, sicut duo homines, vel diuersae naturae, sicut homo, & equus: Si primum; ergo illi essent eiusdem esse. quia in Diuinis natura, & esse sunt idem formalissime propter purissimam actualitatem, vt diximus q. 2. de Subst. Dei art4. §. 2; ergo nullo modo essent plures Dij: nam duo homines plurifificantur solum ad plurificationem esse, quod acquirunt in suppositis. Si secundum; ergo ille, qui non haberet naturam Dei, non esset Deus; sicut ille, qui non habet naturam hominis, non est homo, & per consequens non essent duo Dii, sed Vnus Deus. Hac rationem affert Beatiss. P. Aug. 7. de Trin. c. 6.

198

IO Tandem probari potest ex ratione vltimi Finis, ad quem omnia essentialiter ordinatur; sicuti enim omnes effectus reducuntur ad Vnam primam Causam efficientem; ita reducuntur ad Vnum Finem simpliciter vitimum; no enim minus repugnat infinitum in causis efficientibus per se subordinatis, quam in causis finalibus; sed si essent plures Dij; darentur plures vitimi fines simpliciter; quia si vnus illorum reduceretur in alium, iam ille, qui reduceretur, no esset vitimus, & per consequens non esset Deus, qui essentialiter, sicuti est primum Efficiens simpliciter; ita est vltimus Finis simpliciter, cum sit Alpha, & Omega, idest principium, & finis, ergo Deus est, summe Vnus

199

Videantur aliae rationes, quibus probauimus existentiam Dei in Tract. de Subst. Dei q. 1. art. 6. eque enim probant sumam Dei Vnitatem.

200

II Prob. 2. pars concl, quod scilicet sum ma Dei Vnitas possit cuidenter conuinci a priori: nam 1. ratio est per Entitatem, quae ante cedit ipsam Vnitatem, quae fluit ab entitate. 2. ratio est. per rationem formalem constitutiuam ipsius Vnitatis, constitutiuum autem habet rationem, principij formalis, & per consequens infert a priori euidenter.

201

12 Prob. 3. pars concl;quod scilicet a priori non possit demonstrari demostratione proprie dicta. Prima passio est indemonstrabilis de suo subjecto; sed Vnitas est prima passio, seu Attributum Dei; ergo est indemonstrabilis de Deo a priori. Maior diffuse probata est φ. 1. de Subst. Dei art.4. §. 1. Prob. minor. Vnitas, vt sic, est prima passio Entis, vt sic; ergo talis Vnitas est primapassio talis Entis, sicuti enim se habet Vnum, vi sic, ad Ens, vt sic; ita talis vnitas ad tale ens; sed Vnitas Dei est talis Vnitas distincta ab omni alia; vnitate, sicuti Deus est tale Ens distinctum abomni alio ente; ergo Vnitas Dei est prima passio, seu Attributum Dei.

202

Hinc colligitur allatas rationes non esse veras demonstrationes, sed syllogismos infallibiles euidenter concludentes. Obijectiones, quae fieri possunt contra hoc videantur in Tract. de Subst. Dei loco cit.

203

13 Prob. vltima pars concl; quod scilicet a posteriori possit directe probari per aliud Attributum Diuinum, Illud probatur a posterioridirecte, quod probatur per aliquam passionem. fluentem ab ipso vir tualiter adaequate conuertibilem cum ipso subjecto, a quo virtualiter fluit, illud, quod probatur; sed Vnitas Dei probatur per summam Veritatem Dei, quae est passio ipsius conuertibilis cum ipsa; ergo a posteriori directe potest probari demonstratione proprie dicta. Vid, quae diximus q. 1. de Subst. Dei art. 5. Anautem etiam per creaturas possit demonstrari

204

Vnitas Dei, faciliter colligi potest loccit.

205

Alias rationes improbantes existentiam Dei mali, quem admittebant Manichei, videantur apud Beatiss. P. Aug. lib. 2. de moribus Manichaeorum c. 1; & lib. de Fid; & Symh.c. 4, & lib. 12. de Ciu. Dei c. 2.

206

14. Obiicies 1. UVnitas proprie dicta importat formaliter priuationem, sed priuatio proprie non est in Deo formaliter, quia priuatioimportat carentiam alicuius esse; Deus autem nequit carere aliquo esse, quia est omne esse, er¬ go Vnitas proprie dicta non est in Deo.

207

Resp. dist. maiorem. Vnitas proprie dicta importat priuationem proprie dictam, negi priuationem similitudinarie, & late sumptam, conciquanuis enim priuatio stricte sumpta importet carentia esse cum aptitudine ad illud esse, attamen hoc non verificatur de priuatione late sumpta: quae idem est, ac negatio in aliquo subjecto positiuo, vt diximus art. 4.

208

Obiicies 2. Si in Deo esset Vnitas formaliter, sequeretur, quod in ipso esset vnitas numerica, quae est principium numeri, quia quaelibet Vnitas potest num erum componere; sed hoc est falsum; ergo in Deo non est formal iter Vnitas.

209

Resp. ex B. Doct. loc. cit. q. 4. quod numerus quadrupliciter sumitur: nam I. Phil. 10. Metc. 68. accipit numerum, prout est quantitas mensurata per vnum; & in hoc sensu numerus est tantum in

210

praedicamento quantitatis, & ideo secundum hanc acceptionem nequit Deus poni in nume, ro, nec esse in numero. 2. D. Dion. ultimo de Diuinis Nomin. ait: Numerum esse connumerabilem alteri, & illud esse connumerabile alteri, quod participat ipsum esse, non autem, quod est omne esseaquod enim connumeratur alteri, addit aliquod esse super esse illius, & e contra, & sic etiam Deus non est in numero; quia Deus est omne esse, & siaddatur creaturae, non sit maius esse eo, quod etaddatur esse creature. 3. Boetius ait; numerum importare diuersitatem essentiae; & sic licet inDeo non sit proprie numerus inter. Diumas Personas, quia habent eandem essentiam, attamen Deus cum creatura facit numerum; quia Deus, & creatura habent diuersam essentiam. Tandem D. Dam. lib. 3. c. 8. ait: numerum importare solam distinctionem; & sic in Deo est numerus inter diuinas Personas; & Deus cum Creatura facit numerum. Dist. igitur sequela maioris. Sequeretur, quod in Deo esset vnitas numericasecundum acceptionem Arist; & D. Dion; negi secundum acceptionem. D. Dam; & Boetu, conc.

211

Instabis. Si in Deo esset Vnitas, sequeretur, quod Deus cum creatura faceret quid maius, & quid perfectius, quam Deus solus; quia duae Vnitates sunt quid maius, quam vna Vnitas; sed hoc est absurdum; ergo & id, vnde sequitur. Tum quia, quod est Vnum, est terminatum, limitatum, & distinctum, sed Deus non est huiusmodi ergo non est proprie Vnus.

212

Resp. B. Doct in hac q. 1. ad 4. quod tunc multitudo est quid maius, quam vnitas sola; quam do in vna Vnitate reperitur aliquod, quod non reperitur in alia, & e contra, at vero cum in vna Vnitate reperitur totum id, quod est in alia, aliter tamen, & aliter, tunc non est quid maius. Sicin creatura reperitur aliquod, quod totum est, in Deo; aliter tamen est in creatura, & aliter in Deo, quia in creatura est cum imperfectione limitationis, distinctionis &c; in Deo autem sine ylla imperfectione, propter quod saluatur di¬ stinctio inter Deum, & creaturam, non tamen. facit maius, aut perfectius. Ad 2. dicitur, quod verum est de Vnitate secundum quantitatem, cui proprie conuenit ratio termini, non autem de Vnitate transcendentali, quae abstrahit abEnte finito, & infinito; aut de Vnitate sequente Entitatem infinitam; quae licet importet distinctionem ab alio, non tamen importat distinctionem in se: & ideo non importat finitatem, aut limitationem, vt alibi diximus.

213

I6 Obiicies 3. In Psal. 81. habetur: Ego dixiDiu estis, & Filij excelsi omnes; & Exod.7. Deus loquens Moysi ait: Ego constitui te Deum Pharaonis. Et I. Cor. 8. Sunt Dij multi, & multi Domini; ergo Deus non est Vnus.

214

Ad 1. resp. Beatiss. P. Aug. ser.16. in Psal. 118. Non existendo sunt homines Dij, sed fiunt participando illius unius, qui verus est Deus. Dicuntur ergo Dij participatiue, non formaliter, quatenus recipiunt gratiam sanctificantem, quae est participatio Diuinae Naturae. Et in Psal. 94. Ideo ipse verus Deus, quia Deus non est factus nos autem facti, non veri Di: per quod patet ad illud, quod dicitur de Moyse, qui, cum sit factus Deus similitudinarie propter potentiam miraculorum, non est verus Deus, qui essentialiter non est factus. Ad illud Apostoli dicitur, quod loquitur de Diis falsis Gentilium, vt patet, nos autem loquimur de vero Deo.

215

17. Obiicies 4. Deus est summe Beatus; ergo non est Vnus secundum speciem. Antecedens. patet; quia Deus est summum bonum in se ipso, & amat se ipsum, vt summum, & omne bonum, in quo consistit Beatitudo. Prob. conseq. Beatitudo consistit in societate; soc ietas enim est magnum solatium; tum quia beatitudo consistit inamore, qui est ad alterum; amor autem ad alterum dicit societatem, sed societas non est nisi inter ea, quae sunt eiusdem speciei, sicuti amicabilitas; ergo Deus non est Vnus secundum speciem; aliter non esset summe, & perfectissime Beatus.

216

Resp. neg. conseque. Ad prob. dist, maior. Quo- tiescunque ille, qui est Beatus, non est in se ipsoomne bonum, conc; quotiescunque est omne. honum, negi vnde si per impossibile Deus esset Vnus etiam in Persona, esset perfecte Beatus, quia in se ipso frueretur omni Bono. Ad 1. prob. insertam dicitur societatem esse solatium, quam do persona est capax tristitiae; Deus autem non est capax tristitiae, quia est omne bonum carens omni malo. Ad 2. dicitur, quod amor ad alterum respicit Personam, quae est altera, etiansi habeat eandem naturam. Ad minorem eodem modo dist. Societas stricte sumpta non est nisi inter ea, quae sunt eiusdem speciei, vel per identitatem, vel per distinctionem naturae, conc; perdistinctionem tantum, neg.

217

I8 Obiicies 5. Creaturae habent suas perfectiones specificas extra Deum, & tamen aliqua perfectio non deest Deo; ergo quanuis daretur plures Dij realiter distincti, non tamen sequeretur perfectionem vnius non esse in alio Deo. Tum quia ex eo, quod dentur plures homines in eadem natura, non sequitur, quod in vno homine non sit tota perfectio specifica; ergo ex eoquod essent plures Dij, non sequitur, quod in ijs, non Sit tota perfectio essentiae. Tum quia quaelibet Petsona Diuina habet proprias proprietates relatiuas, quibus distinguitur ab alia Persona Diuina, & tamen illi nulla deest perfectio; ergo a pari.

218

Resp. ad 1. neg. conseque creaturae enim habent perfectiones, quae sunt in Deo, aliter tamen, & aliter, quia in Deo sunt per essentiam in creatura per participationem, ideo distinguutur, nec faciunt quid maius. At vero in nullo Deo posset esse illa perfectio per participationem, quia Sic Deus non esset. Ad 2. dist. antecedens. Non sequitur, quod non sit tota perfectio specifica quantum ad totalitatem esse, neg. quantum ad totalitatem graduum essentialium, conc. Ad 3. dicitur, quod Relationes Diuinae sunt in Singulis Personis Diuinis, non quidem per modum constituentis, sed per modum circuminsedentis, vt loquuntur SS. PP. 19 Obiiciunt 8. Tritheitae. Ubi est alius, & alius Deus sunt plures Dij; sed Diuinae Personae sunt alius, & alius Deus; ergo sunt plures Dij. Malior constat; alius enim, & alius homo sunt plures homines; ergo alius, & alius Deus sunt plures Dij. Prob. minor. Pater est alius a Filio, & a Spiritu Sancto, & e contra; sed Pater est Deus, Filius est Deus, & Spiritus Sanctus est Deusiergo Diuinae Personae sunt alius, & alius Deus.

219

Resp. neg. minorem. Ad prob. dist. maiore Pater est alius a Filio in essentia, nege in proprietate Personali, conceditur.

220

20 Obiiciunt 7. Manichaei. Ex Arist. 1. Caelis habetur. Si unum contrarionum est in natura adesi & alterum, sed datur Deus Bonus, ergodari debet Deus malus, qui opponitur Deo Bono. Tum quia in omni graduatione debet darisummum, & infimum, aliter daretur processus in infinitum: vnde si datur maius, & minus albi, debet dari summe album; sed datur maius, & minus malum; ergo debet dari summum malum; sed summum malum est oppositum summo Bono, quod est Deus bonus; ergo datur summum malum, quod est Deus malus. Tandem quia malum non potest causari a Bono; nihil enimcausatur a suo contrario: nam vnum contrarium non potest virtualiter aliud contrarium continere, vt album nequit continere nigredinem & ideo albedo nequit causare nigredinem, quia causa debet praecontinere effectum; ergo malum, non potest causari a Deo Bono, quia Deus Bonus nequit continere nec formaliter, nec virtualiter malum; aliter non esset summum, & purum. Bonum; neque potest causari a creatura, quae est; bona; ergo dandus est Deus malus, a quo omnia mala causentur.

221

Resp. ad haec arg. Beatiss. P. Aug. in lib. de Natura boni, & in alijs operibus contra Manichaeos; & in suppl. contra Iul. lib. 1. c. 1133 114. I15, & 116: Ad 1. ergo dicitur Phil. loqui de cotrariis positiuis mutuo se expellentibus ab eodem subjecto, per quam expulsionem sit generatio non autem de priuatiue oppositis: malum autem opponitur bono priuatiue, non positiue: non enim malum aliqua natura est, vt volebat Manichaeus, sed defectus naturae. Ex eo ergo, quod detur summum Bonum sequitur, quod detur summum malum, non quidem positiue, quia malum non est aliqua natura positiua, sed defectus bonitatis; sed negatiue, aut priuatiue, hoc autem summum malum est nihil, quod est carentia omnis esse, & omnis boni: non tamen sequitur, quod istud summum malum sit Deus, quia Deus est quid positiuum, non negatiuum: aut priuatiuum. Per quod patet ad 2; dist. enim maior. In graduatione alicuis priuatiui debet dari summum priuatiuum, quod est nihil, concisummum positiuum, quod est Deus, neg. Ad 3. neg. suppositum, scilicet quod malum causetur; cum enim malum non sit aliqua natura, sed de fectus naturae, ideo non causatur.

Articulus 8

222

ART. VIs. An Vnitas sit Attributum Dei

223

QVamuis nullus Auctor, que viderimus explicite hanc difficultatem proponat; attamen quia multi plurima implicite tangunt, quae videntur negare Vnitatem esse connumerandam inter Diuina Attributa ideo vt tollatur omnis circa hoc haesitatio, brequiter discurremus. Porro tota huius resolutiopendet ex dictis. 1. de Aur. in comm. art.4. vbi assignanimus sex conditiones, quae necessario requiruntur ad hoc, vt aliquod praedicatum Dei habeat rationem Attributi; quarum 1. est; vt sit quid reale. 2, vt sit quid absolutum. 3. quod sit perfectio simpliciter simplex. 4. quod sit aliquid veluti adueniens Diuinae Essentiae iam complete constitutae in sua linea essentiali. 5. quod sit, praedicatum nobis innotescens ex creaturis, exquibus illud Deo tribuimus. 6. quod significet, vel affirmatiue, vel negatiue. Igitur an Vnitas habeat has omnes conditiones, colligi potest. ex dictis art. 1. n. 9; & seque vbi explicauimus rationem formalem Vnitatis, ex quo patere, potest, an sit Dei Attributum?

224

Ratio autem dubitandi esse potest; quiaVnitas supra entitatem, non addit nisi negationem: non enim aliquod positiuum est excogitabile distinctum ab Ente; quia illud certe, si non esset Ens, esset non Ens, & per consequens esset nihil; sed negatio non importat perfectonem adiacentem suo subjecto, quia negatio dicit non esse, perfectio autem dicit esse; quia su¬ mitur ab esse, ergo Vnitas videtur non esse Attributum. Praeterea per idem res habet esse, & vnum esse ex Phil; vt supra diximus, sed per Ens res habet essc, quia Ens dicitur in ordine ad ese se; ergo per Eus res dicitur esse Vna; sed Ens nequit esse passio Entis, aliter idem esset formaliter passio sui ipsius, ergo Vnitas, quae formaliter est idem, ac Ens, nequit esse passio Entis. Sicuti ergo Vnitas, vt sic, non est passio Entis, vt sic; ita Vnitas Dei non est passio, seu Attributum ipsius, Vnitas enim, vt sic, non est aliquod praecisum a talibus Vnitatibus, sed est talis, & talis Vnitas.

225

Not. tamen; quod passiones transcendentales, quae communiter censentur proprietates Entis, in hoc differunt a passionibus praedicamentalibus; quod illae formaliter important, & imbibunt Ens, aliter essent nihil; istae vero non important, aut imbibunt sormaliter suum subiectum; quia etiansi non imbibant subjectum, cuius sunt passiones, attamen non sequitur, quod sint nihil, cum illud fubjectum non adaequet totam lineam Entis, sed solum quandam inadaequatam rationem, vt patet de quocunque praedi camento singillatim sumpto. Unde quanuis passio substantiae non sit formaliter in praedicamento substantiae; neque illam formaliter imbibat, vel importet; attamen non sequitur, quoo sit nihil, quia est in praedicamento qualitatis, vel quantitatis; quae est aliquid; & est Ens, cum sit membrum diuidens ipsum Ens; hoc iam probatum est in art. 1. n. 5, & seque.

226

Igitur passiones Entis imbibunt formaliter entitatem, non quidem absolute, vt sic; & nude sumptam; entitas enim absolute, vt sic, & nude sumpta est essentia, & subjectum, a quo fluunt, ipsae passiones, & per consequens secundum hac considerationem non potest habere rationem, Passionis, sed imbibunt formaliter entitatem mod ficatam, seu determinatam ab aliqua modificatione, non quidem inadaequata ipsi Enti: sicuti est modificatio, quam acquirit Ens a singulis praedicamentis, quae dicuntur modi Entis; sed modificatione adaequata ipsi Enti, quae sola conuerti potest cum Ente, & per consequens potest inducere rationem passionis, de cuius ratione est conuertibilitas. Quamobrem, Vnitas importat formaliter entitatem, vt indinisam; & entitas, vt indinisa, est passio Entis, vesic; & sic Veritas formaliter importat entitatem conformem rationi; & entitas, vt conformis rationi, est passio Entis, vt sic; & Bonitas, importat, entitatem, vt conformem voluntati, & secudum hanc rationem est passio Entis, vt sic. Unde non sola indiuisio, quam addit Vnitas Enti, est passio Entis; sicut nec sola conformitas, quam addunt ad rationem, & ad appetitum Veritas, & Bbonitas, est passio Entis, indiuisio quidem, quia, vt dicebatur in ratione dubitandi, est mera negatio, quae nequit esse de genere qualitatis, sicut est passio; alit er negatio esset Ens; conformitas vero non est passio Entis; quia conformitas est relatio; passio autem de genere qualitatis. Superest ergo, quod Vnitas, Veritas, & Bonitas sint passiones Entis secudum entitatem modificatam, quam virtualiter superaddunt Enti, vt sic; Entitas enim, vt modificata, intelligitur aduenire Enti, vt sici sicuti entitas accidentalis risibilitatis aduenit entitati substantiali ipsius hominis cum hac sola differentia, quod risibilitas aduenit realiter, Vnitas vero, Veritas, & Bonitas adueniunt tantum virtualiter, & ideo virtualiter tatum distinguuntur.

227

2 Praeterea obseruandum est aliud principium communiter acceptum in Logica; scilicet, quod ea, quae essentialiter competunt superiori, essenti aliter etiam, competunt infertori, vt quia animali, vt sic, essentialiter competit esse principium sentiendi, ideo etiam homini essentialiter conuenit esse principium sentiendi; & ratio huius est; quia species essentialiter imbibit, genus, quod contrahit, & ex quo componitur; species enim essentialiter constat ex genere, & differentia; vnde quia Enti, vt sic, essentialiter conuenit, quod Vnitas, vt sic, sit eius vera, & propria passio; ideo etiam tali Enti essentialiter conuenit, quod talis Vnitas sit illius vera, & propria passio; sicuti quia potentia sensitiua, vesic, est passio animalis, vt sic; ita talis potentia sensitiua, v. 8. potentia sensitiua subjecta rationi: quae sequitur ad tale animal, quod est rationale, est passio talis animalis, scilicet rationalis. His suppositis. a3 Vnica conel. Vnitas summa est Attributum Dei, imo primum inter omnia Attributa Diuina. Colligitur ex Fundatiss. Doct. lib. 4. Met. 1.Saq. 1. vbi ait: Nunc autem ita est, quod proprietas, quae est indiuisio, a qua indiuisione sumitur ratio Vnius, indiui sio consequitur omnem entitatem. Quod si Vnitas est proprietas sequens ad omnem entitatem, necessario dicendum est, quod consequatur etiam ad Entitatem Dei, qui enim dicit omne, nihil excludit.

228

Prob. 1. ex MagnoP. Aug.lib. 5. de Trin. 6. T13 vbi loquens de Vnitate Essentiae Diuinae, quam probat contra Arrianos ex illo Christi Domini: Ego, & Pater Vnum sumus; ait: Sicuti enim Trinitas Vnus Deus dicitur, Magnus, Bonus, Aeter nus, Omnipotens; quibus verbis comparat Vnitatem cum magnitudine, bonitate, aeternitate, & omnipotentia; sed haec sunt Attributa: ergo & Vnitas est Attributum.

229

q. Prob. 2. ratione. Vnitas Dei importat entitatem modificatam sequentem ad Diuinam Essentiam formaliter in ipsa existentem, eique superadditam, ac virtualiter distinctam, sed Entitas superaddita Essentiae formaliter, & consequens. ad ipsam est Attributum illius; ergo Vnitas Dei. est Attributum ipsius Dei. Maior explicata est nam Vnitas, & ceterae passiones Entis sunt impraescindibiles a suo subjecto, & essentia; cuius sunt passiones; ergo formaliter important ipsam entitatem, non quidem absolute sumptam, quia sic non sunt passiones, sed modificatam; quia tamen entitas modificata supponit entitatem absolute sumptam, nam modus supponit remcuius est modus, & ideo res modificata supponir rem non modificatam, cum res modificata sit modificata tantum per modum; quapropter sicut modus supponit rem, cuius est modus, ita res modificata per talem modum supponit remnon modificatam. Minor patet ex dictis in Tract. de Attr. in comm. q. 1.art. 4: nam entititas superaddita essentiae conuertibilis cum ipsa est proprietas illius; hoc enim intelligitur nomine proprietatis,

230

S Prob. 3. Quae conueniunt essentialiter superioribus, conueniunt etiam inferioribus; sed Enti, vt sic, conuenit Vnitas per modum veri Attributi; ergo tali Enti conuenit talis Vnitas per modum veri, & proprij Attributi; sed Deus est tale Ens; ergo talis Vnitas, quae est summaVnitas, est illius verum, & proprium Attributum, Maior patet. Prob. min. Unitas, vt sic, sequitur ad Ens, & conuertitur cum illo, vt omnes fatentur; sed quod sequitur ad aliquod, nequit pertinere ad essentiam illius, quia Essentia nequit esse quid posterius, cum sit id, quod primo est inre, ergo erit quid accidens secundario essentiae; sed id, quod accidit secundario Essentiae alicuius, & dicitur ad conuertentiam cum illo, est accidens proprium, seu passio; ergo Vnitas, vt sic, est vera passio, seu Attributum Entis, vt sic.

231

6 Prob. 4. Summa Vnitas Dei importat Entitate purissimam, & actualissimam; Entitas enim Dei, quomodocunque sumpta, est actus purissimus, sed entitas purissima, & actualissima est perfectio simpliciter simplex excludens quanlibet imperfectionem; ergo summa Vnitas Dei importat perfectionem purissimam simpliciter simplicem excludentem formaliter omnem imperfectionem, sed perfectio simpliciter simplex excludens formaliter omnem imperfectioneme adueniens Diuinae Essentiae iam constitutae inisua entitate absoluta est Attributum illius ergo Vnitas Dei est proprium Attributum cilalius, Maior, & minor constant ex dictis: sicuti enim entitas, quam importat Vnitas creaturae, est entitas creaturae; ita Entitas, quam importati Vnitas Dei, est Entitas Dei; & Entitas Dei esse purissimum actum, nulli est, dubium. Quod autem. Vnitas Dei importet Entitatem Dei, ad. uenientem Diuinae Essentiae, satis ostensum est; quia entitas, quam importat Vnitas creaturae, est entitas adueniens entitati creaturae; sicuti entitas, quam important Bonitas, & Veritas creatao est entitas adueniens entitati creaturae iam constitutae in lineacentis perfecte; & complete; ergoEntitas, quam importat. Vnitas; Dei, est Entitas adueniens Essentiae Diuinae iam constitutae inlinea essentiae perfecte, & complete. Conf. Risibilitas est passio hominis, quia importat entitatem superadditam essentiae hominis, quae vocatur nomine diuerso ab essentia. hominis; dicitur enim risibilitas, non rationalitas; ergo entitas, quam superaddit Essentiae Dininae Vnitas Dei, quae Entitas non habet nomen proprium diuersum a nomine Entitatis Diuinae, propter summam, & intrinsecamimbibitionem vnius in alio, est verum Attributum Dei illi adqueniens per modum passionis.

232

7 Ex dictis colligitur Vnitatem Dei esse primum inter Attributa Diuina, & idcirco oriri a primo praedicato constitutiuo essentiali, quod est substantia, vt diximus in Arbore Augustiniana; & ratio est, quia sicuti Vnitas, vt sic, est prima passio Entis, vt sic, ita talis Vnitas est prima passio talis Entis, ergo Vnitas Dei est prima passio, seu Attributum Substantiae Dei.

233

Ad 1. rationem dubitandi dicitur, quod Vnitas supra Entitatem, vt sic, absolute suptam addit Entitatem modificatam a negatione; & secundum illam entitatem modificatam est passioEntis, vt probatum est.

234

Ad 2. dist. maior. Per idem res habet esse, & vnum esse diuersimode acceptum, idest peridem esse, prout absolute sumptum, habet esse; & per idem esse modificate sumptum habet Vnum esse, conce per idem eodem modo sum¬ ptum, neg: & sic dist. min. Ens eodem modo sumptum nequit esse passio sui ipsius, conc; diuersimode acceptum, negi nam entitas risibilitatis, prout distincta ab entitate substantiali, est passio Entitatis substantialis, ergo Entitas modificata per negationem, quia distinguitur virtualiter abentitate, vt sic, est passio virtualiter distincta entis absolute sumpti¬

235

S Obiicies. Attributum est proprium solius Dei; sed Vnitas est communis etiam creaturis, quia transcendit ad omnia Entia siue creata; siue increata; ergo non est Attributum Dei

236

Resp. dist. minorem. Vnitas transcendentaliter sumpta est communis creaturis, conc; differentialiter sumpta, idest summa, & prima Vnitas, neg. Sicuti igitur Unitas, vt sic, est passio Entis, vt sic, ita Vnitas summa, quae est propria solius Dei, est Attributum illius, vnde quanuis sapientia, & scientia, vt sic, sint communes Deo, & creaturis, & hoc modo non sint Attributa Dei, nec Creaturae; attamen Sapientia, & Scientia, prout Diuina, est Attributum Dei; & prout creata, Attributum creatur?. Ita dicendum de Vnitate, & de alijs Attributis analogis ad Deum, & creaturas.

237

Cetere difficultates, quae fieri possunt circaAttributum Vnitatis Dei, facillime solui possunt ex dictis, vel ex infra dicendis de Simplicit. Dei

PrevBack to TopNext