Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

1

GVAEST. III. De Mutua inclusione, praedicatione, & aequalitate Diuinorum Attributorum, ac Essentiae Diuinae.

2

IDem iudicium omnino faciendum est de inclusione, & praedicatione Diuinae Essentiae, eiusque Attributorum, ac de eorum diuisione; quia inclusio, vel est idem formaliter, ac indistinctio; sicut exclusio est idem formaliter, ac diuisio: nam illud dicitur excludi ab aliquo, quod negatur de illo; illud autem includi, quod de illo affirmatur; negatio autem formaliter est diuisio sicut affirmatio est identitas; vel ad minus inclusio sequitur ad distinctionem, & ideo vel est causa, aut effectus distinctionis vniuoce commensuratus cum illa, & sic de exclusione respectu distinctionis; praedicatio autem sequitur ad inclusionem, quia enim Petrus, v.ig. includit animalitatem, & rationalitatem, ideo de Petro praedicatur animalitas, & rationalitas, quia vero excludit equinitatem, ideo de illo non praedicatur equinitas. Inclusio ergo est ratio, ad quam sequitur praedicatio, sicuti exclusio est ratio, ad quam sequitur non praedicatio: nam cum praedicatio pertineat ad esse intelligibile, sit enim per intellectum, & intelligibilitas sequatur ad esse tanquam passio illius, & sit vnio duorum in esse intelligibili, necessario supponit vnionem in esse rei, quae formaliter est inclusio in esse rei. Igitur ex dictis in sup. φ praesertim art. 9: vbi egimus de distinctione inclusiua, & exclusiua, patere potest resolutio totius huius 3. 7. Attamen maioris claritatis gratia hanc ab illa secernendam decreuimus, vt colligamus ea, quae illuc omisimus

Articulus 1

3

ART. I. An sit Vnus omnino simplex conceptus formalis Essentiae Diuinae, & Attributorum dicens mutuam inclusionem Formalem ?

4

Vnc art. trifariam diuidunt aliqui Auctores, vt videre est apud nostrum Lusit. de Beat. lib. 5. q. 7. art. 2, & apud Fasol. 1. p. q. 4. art. 2. dub. 152, 3. 4. 10 & 113 vbi diffusissime agit de hac materia. 1. enim inquirunt, an Essentia sit de conceptu formali Attributorum? 2. anAt tributa sint de conceptu formali Essentiae o 3. an vnum Attributum sit de conceptu formadi alterius? Ceterum quia est eadem ratio de omnibus, ne idem toties repetatur, in vno, & eodem ara omnia simul resoluemus.

5

Prima sententia vult conceptum formalem Essentiae Diuinae non includere formaliter conceptum Attributorum, & e contra; & coceptum formalem vnius Attributi non includere formaliter conceptum alterius, sed includi tantum fidentice, & realiter, non formaliter ita, vt Essentia, & Attributa dicant vnum tantum conceptum realem identicum adaequatum, plures autem conceptus formales inadaequatos. Et haec sententia diuiditur in duplicem classem; Aliqui enim volunt Essentiam, & Attributa non se mutuo includere formaliter ex natura rei, vt Scotistae Recentiores substinentes distinctionem formalem ex natura rei ante opus nostri intellectus, vt diximus φ. 2. art. 7. Alij vero mutuo se includere formaliter ex natura rei, non autem formaliter virtualiter, aut formaliter ratione ratiocinata. Ita Vasque Fasol loc. cit. q. 2. art. 9; & multi ex nostris in M. S.

6

Secunda sententia vult Attributa formaliter includi in conceptu formali Essentiae, non tamen conceptum formalem Essentiae Diuinae includi formaliter in conceptu Attributorum, nec conceptum formalem vnius Attributi in¬ conceptu formali alterius. Ita noster Lusit. de Beat. lib. 5. q. 8. art. 2 & q. 9. art2; quem sequitur Martinonus. 1. p. de Deo disp. 3. sect. 8, & 9.

7

Tertia tandem sententia docet Essentiam, & Attributa vicissim formaliter includi quantum ad formalitatem implicitam, non autem quantum ad modum explicandi ita, vt sit vnus purissimus, & simplicissimus conceptus formalis etiam virtualiter, & multiplex tantum quoad modum explicandi eo, quia explicatio Essentiae non est explicatio Attributorum, & e contra; sicuti explicatio, seu conceptus explicitus vnius Attributi non est explicatio, seu conceptus explicitus, & explicans alterum. Ita Beat. Doct. Aegid, eiusque Discipuli, & omnes Auctores, quos citauimus art. 9. pro 2. sent. Ad cuius resolut.

8

2 Supp. exclusionem, quae tot modis dicitur, quot inclusio, cui opponitur, oppositorum enim eadem est ratio; nil aliud esse, quam extra clausionem ita, vt illud dicatur excludi ab alio, quod clauditur extra illud, seu extra terminos, & fines illius; sicuti e contra inclusionihil aliud est, quam clausio alicuius intra aliudita, vt illud dicatur includi ab alio, quod claudtur intra illud, seu intra terminos illius. Mutipliciter autem aliquod claudi potest extra, & intra aliud 1. secundum quantitatem ita, V illud dicatur excludi, quod est extra dimensies alterius, vtvnum corpus naturaliter excludt aliud, & locus natur aliter includit corpus. 2. per separationem actualem ita, vt illud dicaturexcludi ab alio, quod est realiter separatum ab llo; sic vnus Angelus excluditur ab alio, quia ist separatus realiter actualiter ab illo, & forua dicitur includiin materia, quia realiter actuditer ab illa non est separata. 3. per distinctioem realem; & sic entitas materiae dicitur excldere entitate formae, quia realiter distinguitua forma; differentia vero dicitur realiter ineldi in genere, quia est idem realiter cum illo. 4. per distinctionem formalem actualem ex natura rei; & sic vna forma dicitur aliam excludere, quia formaliter actualiter ex natura rei distinguitur ab illa; & insententia Scotistarum vna formalitas dicitur excludere aliam, quia secundum ipsos eadem distinctione actuali distinguitur vna formalitas abalia; illud aute dicitur includi formaliter actualiter ex natura rei, quod realiter actualiter ex natura rei non distinguitur, & sic in nostra sententia vna formalitas al iam includit: in sententia vero Scotistarum vna perfectio eiusdem formalitatis includitur in alia perfectione eiusdem formalitatis. 5. per distinctionem virtualem, & sic illud excluditur, quod distinguitur virtualiliter ab alio; vt animalitas excludit rationalita. tem, quia conceptus animalitatis est praecisus a conceptu objectiuo rationalitatis, illud vero dicitur includi virtualiter, quod virtualiter non distinguitur, vt animal, & sensitiuum. 6. per distinctionem rationis cum fundamento; & sic illud dicitur excludi, quod distinguitur ratione cum fundamento; vein nostra sententia animalitas, prout formaliter actualiter distincta per nostrum intellectum excludit rationalitatem, illud autem dicitur includi, quod non distinguitur ratione cum fundamento, vt rationale, & discursiuum. 7. tandem excludi virtualiter ex natura cum fundamento ab alio dupliciter dici potest: 1. quoad formalitatem ita, vt illud dicatur ex cludi virtualiter, vel ratione cum fundamento; cuius formalitas virtualiter, vel ratione est omnino praecisa a formalitate alterius; sicut se habet genus ad differentiam, illud autem dicatur includi secundum formalitatem virtualiter, vel ratione cum fundamento, cuius formalitas non est omnino praecisa ab illo, vt rationale, & principium discurrendi. 2. quoad esse explicitum & non explicitum ita, vt dicatur hoc modo excludi, quod licet sit eadem formalitas, attamen non explicatur per illud nomen, quo aliud explicatur; vt passiones entis, quae licet importent eandem entitatem, attamen habent diuersas explicationes illius entitatis, illud autem includitur formaliter etiam quoad modum explicandi, quod explicat formaliter idem, vt Pater, & Genitor

9

Circa aas exclusiones, & inclusiones non est dubium deprimis tribus; quia Diuina Essentia, & Attribuia, cum non sint corpus, nequeum excludi, vel incudi secundum quantitatem; quae est propria passo corporis; & cum non sint realiter separabilia, aut distincta realiter, ideo nequeunt excludi per separationem, aut per distinctionem realem; potest ergo esse dubium. 4. modo, in quo sensu Scotistae tenent partem affirmatiuam, quam sufficienter impugnanimus 7. 2. art. 7: & ex consequenti impugnabimus exeo, quod reijciamis opinionem substinentem Attributa excludi vitualiter, & ratione cum fum damento; semel enim, quod probetur Essentiam Diuinam, & Att ributa esse vnam simplicissimam formalitatem purissimam distinctam solum secudum esse explicitum, & non explicitum, seu secundum diuersos modos explicandi, & significandi, a fortiori remanebit probatum non dari exclusionem formale ex natura rei. Difficultas igitur ad exclusionem virtuale reducitur. Sensus itaque est, an quando v. 8. cognoscitur in Deo Essentia. correspondeat vna formalitas virtualis distincta a formalitate Omnipotentiae; & e contra; & sic de reliquis; pro quo.

10

Not; quod ijsdem rationibus probanda est inclusio formalis omnium Attr ibutorum inEssentia Diuina, & e contra, quibus impugnauimus distinctionem formalem ex natura rei; & distinctionem virtualem per modum excludem tis, & exclusi. Si enim vnum in tantum excfuditur ab alio, in quantum distinguitur; & in tatum includitur, in quantum non distinguitur, consequens est, vt rationes probates indistinctionem formalem siue ex natura rei, siue virtualem exclusiuam, probent etiam inclusionem formalem Igitur cum rationes principales probantes indistinctionem formalem siue ex natura rei, siue virtualem exclusiuam sint duae, vt diximus art 7: & 9; nempe ratio actus purissimi constituentis mirabilem Dei Simplicitatem: & ratio infinitatis identificantis sibi omnia absoluta, & constituentis perfectissimam vnitatem, his duabus pariter rationibus probanda est inclusio forma lis Essentiae, & Attributorum.

11

4. Quoad 1. rationem aduertendum; quod licet infinitas tollat omnem distinctionem: an esse absoluti, non tamen eam tollit in esse relaui. Ratio 1. est; nam etiam per Scotum, si Attri buta Diuina distinguerentur realiter, non essent infinita realiter simpliciter. Ratio 2. est, naqui quauis Personae Diuinae in esse relatiuo sint reα diter distinctae, attamen sunt infinitae realiterrsim pliciter; ergo per Scotum infinitas tollit omnem distinctionem in esse absolutii; & secundumom nes Catholicos non tollit distinctionemtinesse relatiui. Et prob. hoc ratione B. Doct: allatua 2. art. 5. n. 19, & q. 1. art. 1. n. 3: nam infinita proprie loquendo respicit esse In, tum quia est quid absolutum, tum quia dicit carentiam: ter minorum intrinsecorum, intra quos claudatum caretia autem terminorum intrinsecorumestan ordine ad aliquod absolutum, quia est in ordinead illud, quod est in se intrinsece excludensifines & terminos sui. Sicuti enim finitas est in ordine ad terminos intrinsecos, intra quos clauditur a ita infinitas, quae opponitur finitati, est imordin ad entitatem intrinsecam carentem terminisi ao autem, quod est intrinsecum, est absolutum; quia dicit esse In, quod est intra rem; non autemesse Ad, quod est extra rem; ergo infinitas tollittam tum terminos intrinsecos; & per consequensdi stinctionem intercedentem inter praedicata ab soluta, non autem tollit terminos extrinsecos, & ideo non tollit distinctionem relatiuam, quaeest ad terminum alium a se; tum quia infinitas est aliquod praedicatum absolutum; ergo importat praecise esse, in, & per consequens tantum tollit distinctionem, in, non vero distinctionem, ad, quae est relatiua.

12

Tota igitur difficultas huius rationis reducitur ad duo. I3an in Deo sit infinitas nedum realis simpliciter, sed etiam formalis ex natura rei, & virtualis, seu rationis, nam semel admisso, quod in Deo sit infinitas formalis, siue ex natura rei, siue virtualis simpliciter in omni genere, sequi tur necessario esse vnam solam formalitatem Essentiae, & Attributorum siue formalem, siue virtualem, siue rationis; sicuti ex eo; quod inDeo sit infinitas realis simpliciter in omni genere, sequitur necessario, quod sit tantum vna realitas omnium, quae sunt in Deo. 23 an haec infinitas formalis simpliciter in omni genere possit. dici infinitas formalis in omni genere ratione. identificationis realis, non vero ratione identi ficationis formalis e Utrumque explicabitur in conclusione.

13

S Quoad 2. rationem deductam ex purissima actualitate constituente mirabilem Dei simplicitatem, & per consequens excludente omnem distinctionem formalem multiplicantem, formalitates absolutas, quae necessario constituit. compositionem virtualem, videnda sunt, quae diximus art. 5. n. 6; vbi ostendimus quanlibet distinctionem formalem absolutorum, cum importet semper vnionem inter se, necessario constituere compositionem siue ex natura rei, siue vir tuale, vt manifeste apparet de distinctione generis, & differentiae; quae, quia vniuntur in eadem essentia, etiam secundum Scorum faciunt forma. lem compositionem. Quod si non sit distinctio praedicatorum substanti alium, sed veluti accidetalium, necessario facit compositionem formale accidentalem, quod cuidenter conuincitur ex proportione ad distinctionem realem accidentalem, quae facit compositionem realem accidentalem; & sic ex distinctione formali accidentali fit. compositio formalis accidentalis. Hoc not.

14

6. Vnica conclusio. Vnus est conceptus formalissimus; ac simplicissimus Essentiae, & Attributorum implicite etiam virtualiter, & ratione cum fundamento, diuersus solum quoad modum explicandi.

15

Prob. 1. pars concl. 1. ex Beatiss. P. Aug. vbi supart. 9; & praecipue ex 6. lib. de Trin, in fine, ubi habetur: Ceterum in summa Trinitate tatum est una, quantum tres simul sunt; nec plus aliquia sunt duae, quam vna, & in se infinita sunt, ita & singula sunt in singulis, & omnia in singulis, & singula in omnibus, & omnia in omnibus, & unum omnia; quo nihil clarius; dum enim ait vnam Personam tantum esse, quantum tres Personae Sunt simul, quia infinita est, docet infinitatem esse. rationem formalem vnitatis; & dum subdit omnia esse in singulis, manifeste docet omnes perfectiones trium Personarum esse in vna Persona. & dum ait singulas perfectiones esse in omnibus, tunc accipit perfectiones Diuinas, quatenus sunt distinctae a nobis, non enim sunt singulae, nisi singulatim sumptae, nec singulatim sumuntur, nisi quatenus diuiduntur a nobis; quia in re, nec sunt diuisae, nec singulatim sunt, & per coseques non sunt singulae; & tandem dum concludit esse omnia vnum, docet perfectiones Diuinas etiam, prout singulatim, hoc est diuisim accipiuntur a nobis, esse vnam tantum formalitatem.

16

Dices S. Doct. ibi tantum loqui de Personis, nec aliud velle, nisi quod omnes Personae sunt ynum in Essentia, ac propterea esse aequales; contendebat enim contra Arrianos negantes equalitatem Filij in Natura Diuina, & ideo nihil cocludere in hac materia

17

Resp. concludere vnitatem Personarum in Essentia ex vnitate Attributorum, ex eo enim quod Filius sit Sapientia, qua Sapiens est Pater, vt docet Apostolus; & magnitudo, qua magnus est Pater; & sic de reliquis Attributis, quae omnia sunt vnum, concludit, Filium esse vnum inEssentia cum Patre. Arriani enim deducebant Christum factum esse in tempore, eo quia natus est, quod improbabat S.P. ex eo, quod si per aliquod temptus fuisset Pater sine Christo, per aliquod tempus, imo per aeternitatem fuisset sine. Sapientia; vnde ne dicatur, quod Pater unquam fuerit sine Sapientia, concludit Filium esse aeternum. Et quia Sapientia in Patre idem est, quod eius Essentia, sapere enim est illi esse, ideo ex eo, quod Christus est Sapietia Patris, deducit, quo d sit idem in Essetia, & in omnibus Attributis, que concedebant Arriani esse idem in Patre. Ex idetitate ergo Attributorum concludit vnitatem Essentiae, & ex infinitate identitatem formalissimam Attributorum.

18

T Prob. 2. ex infinitate. No minus Deus est infinitus realiter simpliciter in omni genere, quam sit infinitus formaliter simpliciter in omni genere; sed ex eo, quod sit infinitus realiter inomni genere, sequitur, quod sit vna tantum realitas realiter indiuisa, & indistincta; ergo ex eo, quod sit infinitus formaliter simpliciter in omnigenere, sequitur, quod sit vna tantum formalitas formaliter indistincta. Prob, maior: nam, vt diximus ar. 7.finitas in genere est infinitas defectuosa, quia non est infinitas ex omni parte, habet enim terminos respectu aliorum generum: vt si daretur quantitas infinita, careret. quidem terminis respectu suarum specierum quia omnes suas species sibi identificaret; at non careret terminis respectu aliorum generum, quia distingueretur ab illis; ex eo enim, quod ab alijs generibus distingueretur, clauderetur intra suum genus, & intra suas differentias, & excluderet. alia genera, eoruque differentias; genus autem, & differentia sunt termini rei, hinc substantia hominis est finita realiter simpliciter, quia clauditur intra animal, & rationale, & est finita formaliter, quia non identificat sibi omnem animalitatem, & omnem rationalitatem; sed infinitas defectuosa repugnat Deo, cui nedum realiter, sed etiam formaliter repugnat quicunque defectus, & ideo formalitas importans defectum non est propria Deo: ergo Deus nedum est infinitus realiter simpliciter in omni genere, sed etiam formaliter simpliciter in omni genere; tum quia si Deus non esset formaliter infinitus in omni genere, vel esset formaliter finitus simpliciter, vel praescinderet ab infinitate formali simplicitera Primum dici nequit; quia finitas ita est de conceptu formali creaturae, sicut creabilitas, & dependentia; ergo sicut dependentia, & creabilitas nequit Deo copetere formaliter simpliciter; ita nec finitas; ergo sicut finitas, quae est proprium praedicatum creature, competit creature nedum realiter simpliciter, sed etiam formaliter simpliciter, nulla enim datur creatura formaliter infinita; ita infinitas, quae est propria Dei, copetit Deo nedum realiter simpliciter, sed etiam formaliter simplicit ter. Neque secudum, quia quod praescindit a finitater & infinitate formali simpliciter, formaliter neque est Deus, nec creatura; sicuti quod praescindit. formaliter a dependentia, & independentia, formaliter neque est Deus, nec creatura; & quanuis esset realiter Deus, quia esset infinitus realiter simpliciter, non tamen posset dici formaliter Deus, quia non esset infinitus formaliter simpliciter; quemadmodum enim dicitur realiter Deus. per infinitatem realem simpliciter, ita dicitur formaliter Deus per infinitatem formalem simpliciter; ergo sicuti non esset Deus, nisi haberet infinitatem realem simpliciter, ita non esset formaliter Deus, nisi haberet infinitatem formalem simpliciter:

19

Tandem Deus est infinitus realiter simpli citer in omni genere, ergo est infinitus formaliter simpliciter in omni genere. Antecedens negari non potest; quia si non esset realiter infinitus in omni genere, daretur distinctio realis secudum illud genus, secundum quod non esset infinitus. Prob. conseq. Deus est infinitus realiter simpliciter in omni genere per infinitatem formalem in Deo formaliter existentem, sicuti est realiter sapiens per sapientiam formalem formaliter in Deo existentem; infinitas enim formalis est veluti forma denominans Deum realiter infinitum, sicut sapientia formalis est veluti forma denominans Deum realiter sapientem: ve in creaturis rationalitas formalis est velutiforma denominans hominem realiter rationa. lem; sicuti enim non dantur in homine duae rationalitates; vna denominans hominem realiter, & alia denominans ipsum formaliter rationale; ita in Deo non dantur duae sapientiae denominantes Deum realiter, & formaliter sapientem; nec duae infinitates denominantes Deum realiter, & formaliter infinitum, sed sicut homo pervnicam rationalitatem formalem denominatur realiter, & formaliter rationalis; sic Deus pervnicam sapientiam formalem denominatur realiter, & formaliter sapiens; & per vnam infinitatem formalem denominatur realiter, & formaliter infinitus, quodlibet enim praedicatum reale constituitur realiter per suam formalitatem formaliter existentem in ipsa re quatalis res denominatur realiter; vt paries denominatur realiter albus per formam albedinis. formaliter in ipso existentem; sed per infinita; tem formaliter in vno genere non constituitur? infinitas realis in omni genere, aliter constitutum, quod habet veluti rationem effectus formalis, excederet suam causam formalem, quod est contra totam Philosophiam; & sic si esset in homine quant itas infinita formaliter tantum in suo genere, homo non diceretur infinitus realiter simpliciter in omni genere, sed tantum realiter infinitus in genere quantitatis, ergo si Deus est, infinitus realiter simpliciter in omni genere est etiam infinitus formaliter simpliciter in omnigenere; sed ex infinitate reali simpliciter in omni genere arguitur identitas realis, siue vna tantum realitas in Deo: ergo ex infinitate formali simpliciter in omni genere arguitur in Deo. identitas formalis, siue vna tantum formalitas in Deo. Haec ratio manifeste conuincit.

20

Dices hanc rationem improbare solame distinctionem formalem ex natura rei, non autem distinctionem virtualem, seu rationis, cum fundamento; quanuis enim Essentia, & Attris buta sint una formalitas ex natura rei indistin cta, attamen est multiplex formalitas virtuali ter; & ratione; quia etsi sint multae formalitates virtualiter, & ratione; attamen saluatur infinitas realis, & formalis simpliciter in omnigenere per identificationem realem, & formalemo ex natura rei

21

Resp. quod formalitas virtualiter distinecta ab alia formalitate, vel concepta, vt distincta ab alia formalitate, non esset formalitas virtua, lis infinita, nec esset concepta, vt infinita forma diter, quia distinctio repugnat infinitati, vt dictum est; ergo non esset formalitas Dei, quae in hoc distinguitur a formalitate creaturae; quod illa est infinita, haec vero finita; ergo vel esset formalitas creaturae, vel esset formalitas praescindens a formalitate Dei, & creaturae; & sic non esset formalitas Dei, nec agnosceretur, vt formalitas Deimo enim minus conuenit praedicatis Diuinis essentialiter formaliter infinitas, quam ratio increatis quia tam per rationem infiniti, quam per rationem increati Deus distinguitur a creatura; ergo sicuti non conciperemus formalitatem Diuinam formaliter, vt Diuinam, si ipsam praescinderemus a ratione increati vel virtualiter, vel ratios ne cum fundamento; ita nec conciperemus per¬ fectio nem Diuinam, vt Diuinam formaliter, si illam praescinderemus ab infinitate, seu si praescinderetur ab alia formalitate, vel virtualiter vel ratione; quia in tali casu necessario praescinderetur ab identitate, & per consequens. ab infinitate.

22

S Prob. 3. ex actualitate purissima. Implicat dari in Deo, vel in ipso concipi cum fundanento aliquam formalitatem per modum potentiae passiuae perfectibilis per actum; ergo implicat dari plures formalitates, vel ex natura rei, vel virtualiter, aut ratione se mutuo excludentes. Prob. antecedens. Implicat dari in Deo. vel in ipso concipi cum fundamento ratio creati; sed ratio potentiae passiuae perfectibilis peractum est ratio formalis, per quam aliquod constituitur in esse creati, quia creatura nihil aliud importat nisi non repugnantiam ad esse, & non esse, haec enim est cius definitio; & non repugnantia nihil aliud est, quam potentialitas passiua ad perfici per esse; tum quia ratio potentiae passiuae dicit exclusionem actus, & perfectionis, & ideo importat essentialiter imperfectionem; ergo implicat dari, vel concipi in Deo aliquam formalitatem per modum potentiae passiuae perfectibilis per actum. Prob. conseque. Si daretur in Deo aliqua formalitas excludens formaliter virtualiter aliam formalitatem, vt genus excludit differentiam, iam illa formalitas excluderet aliquem actum vel substantialiter sibi conuenientem, vel quasi accidentaliter sibi aduenientem, vt diximus φ. 2. art. 5. n. 6, sed exclusio actus nihil aliud est formaliter, quam potetia passiua; ergo illa formalitas esset in potentia passiua ad aliam formalitatem, & ideo nec esset actus purus, nec formalitas Dei

23

S Prob. 4. ex simplicitate. Si daretur vna formalitas Diuina excludens aliam formalitate vel ex natura rei, vel virtualiter, aut ratione, daretur in Deo compositio vel ex natura rei, vel virtualis, vel rationis cum fundamento, fed quaecunque ex his compositionibus repugnat. simplicitati Dei purissimae; ergo & exclusio vnius formalitatis vel ex natura rei, vel virtualis, vel rationis. Prob. maior; quia sicut exclusiorealis vnius realitatis ab alia cum vnione vtriusque facit compositionem realem; ita exclusio forma lis, vel virtualis, vel rationis cum fundamento cum vnione inter se facit compositionem, vel formalem, vel virtualem, vel rationis cum fundamento. Minor probata est q. 2. cit. art. 5. n. 6i & art. 12. n. 11.

24

to. Prob. 2. pars concl; quod scilicet Essentia Diuina quoad esse explicitum excludat At tributa, & e contra: nam Beatiss. P. Aug. lib. 15. de Trin. c. 5. loquens deratione Spiritus ait: Vltimum, quod posui, videtur tantummodo significare substantiam, cetera vero huius substantiae qualitates, sed non est sic in illa ineffabili, simplicique Natura, quidquid enim secundum qualitates illic dici videtur, secundum Substantiam, vel Essentiam est intelligendum. Ex quibus colligitur, quod praedicata substantialia Dei in hoc differunt ab Attributalibus, quod illa videntur significare substantiam, ista vero qualitates, & per consequens differunt in modo significandi, & explicandi. Per id vero, quod subdit quidquid secundum qualitates dici videtur, secundum Substantiam, vel Essentiam est intelligendum; docet vnum esse intellectum, seu conceptum formalem omnium. Idem docet Cirillus Alex. lib. 11. Thesauri, vbi ait. Non omnia ergo, quae sut in Deo, & de Deo dicuntur, substantiam significant. Eundem fere modum loquendi habent omnes SS. DD, vt videre est apud Fasol. q. 4. de Perfect Dei art. 2. dub. 23 qui quanuis illos adducat contra nostram sententiam, aperte tamen illam docent; semper enim aiunt Attributa differre a Natura, quia illam non significant, non dicunt, non aperiunt, non ostendunt, non explicant, sed ostendunt, significant, dicunt, aperiunt, manifestant, & explicant aliquid circa Naturam, quod nihil aliud est, quam Attributa differre solum quoad modum. significandi, & explicandi non autem quoad formalitatem explicatam, & significatam.

25

II. Prob. 2. ratione. Distinctio secundum esse explicitum, & inexplicitum, seu confusum. & distinctum, vt aiunt alij; nil aliud est, quam illa, qua vna, & eadem formalitas explicatur secundum vnum esse, quod continet formaliter, & non secundum aliud esse, quod pariter continet. formaliter; sed formalitas Diuina explicatur a nobis secundum vnum esse, quod continet formaliter, & non secundum aliud esse, quod formaliter pariter continet: per Iustitiam nanque explicatur esse iustum, quod est in Essentia Diquina formaliter; & non explicatur esse sapiens, quod pariter formaliter est in illa; ergo Essentia, & Attributa Diuina distinguuntur secundum esse explicitum, & inexplicitum.

26

Conf. 1. Essentia Diuina eo modo excludit. Attributa, quo distinguitur ab illis, & e contra quod dicendum est etiam de Attributis adinuicem consideratis; talis enim exclusio nequit esse nisi eorum distinctio, vt supra diximus; sed Essentia, & Attributa Diuina non distinguuntur? inter se, nisi secundum esse explicitum, & inexplicitum, vt ostendimus q. 2. art. 123 ergo non excluduntur nisi secundum esse explicitum & inexplicitum

27

Conf. 2. Illa exclusio est admittenda inDeo, quae saluat eius infinitatem formalem simpliciter in omni genere, & actualitatem purissimam, perfectissimanque simplicitatem, sed sola; exclusio secundum esse explicitum, & inexplicitum saluat infinitatem; quia dicit tantum modum inadaequatum conciprendi nostri intellectus; ex eo enim, quod noster intellectus inadaequate concipiat Deum, non laeditur eius infinitas formalis; sicut ex eo, quod linea pal maris inadaequate mensuret lineam infinitam, non laedit infinitatem lineae, sed indicat solum lineam infinitam inadaequate mensurari a linea palmaris ita ex eo, quod noster intellectus inadaequate explicet infinitatem Dei, non laeditur illius infinitas, sed indicatur tantum modus finitus explicandi proprius nostri intellectus; & saluat actualitatem purissimam, ac simplicissimam, quia diuersi modi explicandi non arguunt pluralitatem in re explicata, nec per consequens compositionem, quia compositio sit ex multiplicitate entita tum siue realium siue formalium, non autem ex multiplicitate modorum, qui non sunt, entitates, vt dictum est art. 33 & 7e ergo in Deo. solum est admittenda exclusio secundum esse explicitum, & inexplicitum, vt conformior eius perfectioni purissime, & simplicitati actualissime.

28

Argumenta, quae a Scotistis fieri possunt contra hanc conclusionem, soluta sunt art. 7: Sunt enim ea prorsus, quibus probant suam distinctionem formalem ex natura rei¬

29

I2. Obiicit 1. Fasol. S8. PP. docent Attributa. significare rationes formales diuersas existentes in Deo, & inter alios refert, (ustinim, qui in reprehensione responsionis a Gentibus datae ad tertiam interrogationem multis probat aliud esse Dei Essentiam, aliud voluntatem, quia uoluntas inest inEssentia, & ex Essentia prodit; Essentia vero non inest, nec prodit ex uoluntate; ergo At tributa non includuntur formaliter in conceptu formali Essentiae

30

Resp. omnes SS.PP. explicandos esse, quod Attributa non includuntur in conceptu Essentiae secudum esse explicitum, & inexplicitum, includuntur tamen secundum formalitatem, quanuis ali quis S.P. manifeste hoc no asserat, quia tamen hoc manifeste non negat, censendus est ipsum sentire cum communi sententia SS. Pp; & sic est concordandus; communis autem sententia SS.PP. cum Beatiss. Pp. Doct. August. est de exclusione solum secudum esse explicitum, & inexplicitum; vt vidimus superius.

31

Alias objectiones Fasol; & aliorum videque. 2. art.9; qui licet nobiscum sentiant contra Scotistas non dari exclusionem ex natura rei propter infinitatem, & actualitatem simplicissimam Dei; attamen substinentes dari exclusionem virtualem, vel rationis cum fundamento tenentur. respondere suis rationibus, quibus Scotistas oppugnant, aeque enim militant contra ipsos, vi ostensum est; nec se possunt defendere, nisi dado Scotistis resposiones, quibus ab eorum se tueantur impugnationibus.

32

13. Obiicit 2. noster Lusit. Accidentia in creatis includuntur in conceptu essentiali substantiae; substantia vero non includitur in conceptu essentiali accidentium: vel vnum accidens in conceptu essentiali alterius; ergo Attributa in Diuinis includuntur in conceptu formali Essentiae, non tamen Essentia includitur in concep¬ tu formali Attributorum, aut vnum Attributum in conceptu formali alterius. Prob. antecedens; quia de ratione effectus est contineri in ipsa causa, non tamen de ratione causae est contineri inipso effectu; sed accidentia sunt effectus substatiae, quia ab ipsa dimanant; ergo includuntur insua substantia, non e contra; quia substantia non dimanat ab accidentibus, neque vnum accidens ab alio. Tum quia illud dicitur contineri in conceptu formali alterius, quod ponitur in eius definitione; definitio enim rei est eius conceptus formalis; sed acc identia non ponuntur in definitione substantiae, vt patet, nec vnum accides ponitur in definitione alterius, attamen substantis ponitur in definitione accidentium; ergo acciden tia includuntur in conceptu essentiali substantiae; non e contra; aut vnum accidens in definitione alterius. Prob. coseq. Attributa Diuina se habent per modum accidentium, non quidem realiter; sed formaliter; dimanant enim ab Essentia Diuina, & sunt veluti effectus illius; ergo Attributacontinentur in conceptu formali Essentiae; non e contra, nec vnum Attributum in conceptu formali alterius.

33

Resp. 1. neg. antecedens: nam si accidentia includerentur in conceptu formali substantiae: accidentia nec etiam formaliter distinguerentur a substantia, inclusio enim formalis importat identitatem formalem; sicut exclusio importat distinctionem, vt supra diximus. Ad 1. probidis cimus effectum contineri in sua causa virtualitera non formaliter; continentia enim virtualis nihil aliud est, quam virtus cause potens producere, non autem est effectus formaliter, & ideo nequit esse de conceptu formali ipsius, cum formalitas effectus sit realiter distincta a sua causa. Ad aprob. dist, maior. Illud dicitur contineri in coceptu formali alterius, quod continetur in eius de finitione essentiali Metaphysica, quae datur per genus, & differentiam propriam, cone;tue enim definitio rei non includit nisi essentiam rergan definitione causali Physica, quae datur percansas Physicas, vel per additamentum, negimateria enim definitur per formam, & nullus diceret quod conceptus formalis materiae includatur am conceptu formali formae, vel e contra, aliter ant ma rationalis, quae est vera forma Physica;nelus deret formaliter in suo conceptu formali in trinseco materiam, quod multum derogatet eius immortalitati naturali.

34

Resp. 2. Transmisso antecedente neg.eona. seq. Ad prob. dist. antecedens. Attributa Dius na se habent per modum accidentium distim ctorum solum secundum esse explicitum, concasecundum esse implicitum, neg. Ad id, quod di citur, quod Attributa Diuina dimanant ab Es sentia tanquam effectus illius, eodem mododistdimanant per idetitatem formalem purissimam distinctam solum secundum esse explicitum, & inexplicitum, conciper distinctionem formalem, negi in hoc enim Attributa Diuina conueniunt. cum accidentibus qualificantibus substantiam, quod sicut accidentia explicant aliquod adue niens, & posterius substantia, ita Attributa; nam secundum esse explicitum important aliquod posterius adueniens substantiae Diuimae, non tamen important formalitatem vel praestantiorem, vel distinctam a formalitate Essentiae propter imperfectiones ex hoc consequetes, de quibus supra diximus.

35

14. Obiicies 3. contra 2. partem concl. Intellectus Dei cognoscit distinctionem virtualem inter Essentiam, & Attributa, quia distinctio virtualis datur in rebus nullo intellectu cogitante; cum enim formaliter cosistat in continentia reali plurium perfectionum cum summa vnitate aequiqualente pluribus realiter distinctis, vt dictum est, q. 2. art. 8; & haec continentia detur in ipsa renullo intellectu cogitate, ideo intellectus Diuinus cognoscit distinctionem virtualem suae entitatis Diuinae; sed intellectui Diuino nihil est inexplicitum, quia nihil est ignotum; ergo distinctio virtualis, quae est inter Essentiam, & Attributa, non est per modum expliciti, & inexpliciti¬

36

Resp; quod aliud est distinctionem actuale rationis esse secundum explicitum, & inexplicitum; & aliud est distinctionem virtualem esse secundum explicitum, et inexplicitum. Primum. asserimus; & ideo negamus intellectum Dei posse facere distinctionem rationis, quia nihil ei potest esse inexplicitum. Secundum negamus; distinctio enim virtualis consistit in continentiaplurium perfectionum, vi sup. diximus. Ideo conctotum arg. de distinctione virtuali, & negamus de distinctione rationis, quae alia est a distinctione virtuali, vt superius ostensum est.

37

I5. Quaeres; an id, quod diximus de Attributis Diuinis, & Essentia, dicendum quoque sit. de ipsis relationibus Diuinis

38

Resp. Relationes Diuinas posse dupliciter considerari, scilicet secundum esse In, & secundum esse Ad. Si primo modo considerentur, id omnino dicendum est de illis, ac de Attributis. Si vero secudo modo, aliter tenedum est, cum relationes Diuinae, sicut quaecunque alia relatio secundum esse Ad transeat ad suum correlatiuum; & id, quod transit ad aliud, nullo modo includatur in illo, a quo, & extra quod transit; aliter non transiret, quia quod includitur in alio, manet intra illud; quod autem transit, est extra illud; transire enim est idem, ac extra ire, vt patet ex ipso nomine, ideo secundum esse Ad relationes Diuinae non includuntur, sed excluduntur; sed de hoc in Tract. de Trin.

Articulus 2

39

ART II. An Essentia Diuina, & Attributa inuicem praedicentur:

40

I DRaedicatio in sui primaria diuisione du¬

41

plex est, alia in recto, & alia in obliquo, Praedicatio in recto est, qua praedicatum dicitur de subjecto in nominatiuo, qui casus tantuma apud Philosophos est rectus, quanuis apud Gramaticos vltra nominatiuum etiam accusatiuus & vocatiuus vocentur casus recti. Praedicatio in Jobliquo est, qua praedicatum non dicitur de subjecto in nominatiuo, sed in alio casu praeter nominatiuum, & sic omnia illa nomina, quae important aliquam relationem, praedicantur in Jobliquo, vt Filius est Patris, & e contra. Hic non loquimur de praedicatione in obliquo, sed in recto:

42

Praedicatio in recto adhuc duplex est, alia in concreto, in qua subjectum, & praedicatum sunt termini concreti, vt homo est rationalis, alia in abstracto, in qua subjectum, & praedicatum Sunt termini abstracti; vt humanitas est rationalitas.

43

Praedicatio in concreto subdiuiditur inpraedicationem concretam simpliciter, in quaconcretio datur ex vtraque parte, quia scilicet tam subjectum, quam praedicatum sunt termini concreti, vt homo est rationalis; & in concretum secundum quid, in qua tantum ex vna parte terminus est concretus, & ex alia est a bstractus, vihomo est rationalitas; vel humanitas est rationalis, & sic dicitur de praedicatione in abstracto; nam alia est, in qua ambo termini sunt abstracti, vt humanitas est rationalitas, & alia, in qua tantum vel subjectum, vel praedicatum est terminus abstractus, vt homo est rationalitas; vel humanitas est rationalis. Hic non loquimur de praedicatione in concreto vel simpliciter, vel secundum quid, certum enim est secundum fidem. quod Deus est Omnipotens, iustus &c; & quod Deus est sua omnipotentia, iustitia &cvt definitum est contra Gilbertum in Conc. Rhemen; & sic. quod Essentia Diuina est omnipotens, sapiens &c. Loquimur ergo de praedicatione in abstracto simpliciter, in qua tam subjectum, quam praedicatum sunt termini abstracti.

44

3 Praedicatio in abstracto subdiuiditur in praedicationem identicam, in qua de subjecto enunciatur aliquod identificatum realiter cum ipso, vt animalitas est rationalitas; & in praedicationem formalem, in qua enunciatur aliquod fidentificatum formaliter; vt humanitas est rationalitas. Hic non loquimur de praedicatione ide tica; certum enim est secundum omnes DDCatholicos omnia Attributa identificari realiter cum Essentia Diuina, & e contra. Dubium. ergo reducitur ad praedicationem formalem.

45

Praedicatio formalis alia est formalis ex natura rei, in qua aliquid enunciatur identificatum ex natura rei cum subjecto, vt in nostra sententia rationalitas est animalitas; & in sententia Scotistarum humanitas est rationalitas; alia est formalis virtualis, vel rationis cum funda mento, in qua aliquid enunciatur identificatum cum subjecto formaliter virtualiter, vel ratione, vehumanitas est rationalitas. Tandem praedicatio formalis virtualis, vel rationis cum fundamento duplex est; alia, inqua enunciatur de subjecto aliquod identificat tum secundum formalitatem eo, quia subjectum, & praedicatum dicunt vnam tantum formalita. tem indiuisibilem etiam virtualiter, & ratione. distinctam solum secundum esse explicitum, & inexplicitum, vt diximus in sup. ari; & alia est, in qua praedicatur aliquod de subjecto identificatum formaliter etiam secundum esse explicitum eo, quia per subjectum explicetur etiam praedicatum formaliter, & e contra; vi Pater est Genmtor. In vtroque sensu procedit difficultas.

46

Prima sententia tenet Essentiam, & Attributa praedicari tantum identice, non formaliter ex natura rei, seu quocunque alio modo formali. Ita Scotistae

47

Secunda sententia tenet Essentiam, & Attributa praedicari formaliter ex natura rei contra Scotistas, non tamen praedicari formaliter virtualiter, vel ratione cum fundamento. Ita Auctores adducti in sup. art. pro 2. sententia.

48

Tertia tandem sententia docet Essentiam, & Attributa mutuo praedicari etiam formaliter virtualiter, & ratione cum fundamento secundum formalitatem implicitam, quae nullo modo multiplicatur virtualiter, nec ratione, non autem praedicari secundum esse explicitum, & inexplicitum. Ita expresse Fundatiss. Doct. in 1. dist. 4. princip. 3. q. 2, & dist. 5. princip. 1. q. 2. art. 1. Suarex 1.9. lib. 1. de Essentia Dei c. 14, & omnes illiquos citauimus pro nostra sent. ubi sup. q. 2. art. 9. Ad cuius explicationem.

49

4. Not. 1. ex Beat. Doct. dist. 5. cit. 8. Et propter hoc; quod, cum praedicatio nihil aliud sit, quam vnio duorum terminorum, sit enim per Verbum, quod habet vnire vuum cum alio, ad hoc, vt videamus, quae possunt ad inuicem praedicari, vel non praedicari, debemus necessario considerate, quae vniuntur, vel non vniuntur. Vnio ergo: prout ad praesens spectare potest, duplex est; alia per distinctionem importantem simultatem existentiae, vel naturae, temporis, seu durationis, & intelligentiae ita, vt illa dicantur esse vnita secundum existentiam, naturam, tempus, seu durationem, & intelligentiam, quae simul consistunt eodem tempore, & simul intelliguntur, & inhoc sensu illa dicuntur potius vnita, quam vnum, quia dicunt distinctionem realem, quae non officit vnioni, licet tollat vnitatem, quae idem est, ac indistinctio, & ista, si considerentur respectu illius, in quo sunt, praedicantur cocrete, quia illud totum est vnum continens illa omnia. Si autem considerentur inter se, non praedicantur abstracte in recto, sed tantum in obliquo, quia in ter se non sunt idem.

50

Alia est vnio per identitatem, qua aliqua duo vniuntur nedum in tertio, in quo sunt, sed etiam sunt idem inter se; & quae sunt hoc modo vnum, possunt praedicari fubstantiue nedum in¬ recto, sed etiam in obliquo, nedum concrete sed etiam abstracte; & ideo animalitas Petri praedicatur de Petro concrete, & abstracte praedicatur substantiue de rationalitate Petri, quia animalitas, & rationalitas nedum sunt in eadem entitate Petri, sed etiam sunt vnum, & idem inter se; ac propterea valet: animalitas Petriestra tionalitas Petri. Igitur haec regula vniuersaliter Jobseruanda est in praedicationibus plurium terminorum inter se; quod eo modo praedicantur: quo sunt vnum, vt si sint vnum in tertio, praedicantur in concreto; si vero etiam sunt vnumo inter se, predicantur etiam in abstracto.

51

Hinc patet, quod relationes Diuinae, quia sunt idem cum Essentia, cum per ordinem: ad Essentiam transeant in identitatem illius, ideo de illa praedicantur in recto, & in abstracto; quia tamen non sunt idem cum suis terminis correlatiuis, ideo non praedicantur de illis; non enim valet: Paternitas est Filiatio.

52

S Not. 2. ex eodem; quod ea, quae sunt idem cum aliquo subjecto, vel sunt absoluta, vel relatiua. Si absoluta; iam praedicantur in concretos & in abstracto, quia vtroque modo sunt ideme Si relatiua, vel sunt relatiua secundum esse, quae importat purum ordinem; vt Paternitas; vel secundum dici, quae habent modum relationis,

53

6 Praeterea relatiua siue secundum esse, siue secundum dici possunt dupliciter praedicam sei licet substantiue per verbum, Est, vt v. 8. Omnis potentia est Iustitia; & sic quia praedicatio substa: tiua importat identitatem formalem, importat enim vnam simplicissimam formalitatem, vrdie ximus in sup. art; & locis ihid, cit; ideo forma ter praedicatur. Vel adiectiue per verbum signi ficans aliquam actionem, vt v. 8. intellectus, ge ne rat. Et hoc quoque dupliciter potest esse: nam vel illud verbum significat aliquam actionem communem Essentiae, & Attributis; vt v. gsaus sare; Essentia enim, intellectus; voluntas, & Om nipotentia causant res. Vel significat aliquam actionem propriam tali praedicato; vt v. 8. Scire; quod conuenit tan tum intellectui; punire, quod connenit soli Iustitiae. Si relat iua praedicatur, per verbum adiectiuum significans actionem communem, tunc quod dicitur de vno, potest & de altero praedicari; quia nulla est distinctio ex parte termini vtriusque. Si vero praedicentur per verbum adjectiuum significans aliquam actios nem propriam; tunc quod praedicatur de vnonequit praedicari de altero; quia etsi nulla sit die stinctio ex parte Dei, est tamen distinctio ex parte terminorum terminantium tales actiones proprias, & quia verbum adiectiuum nedumo significat principium, sed etiam terminum, ideo quod dicitur de vno, nequit dici de alio. V.g quia Spirare dicit actionem propriam solius voluntatis importatem terminum distinctum a termino generationis, ideo Spirare dicitur de voluntate, non de intellectu, quanuis enim intel¬ lectus, & voluntas in Deo sint idem, attamens quia Filius, & Spiritus Sanctus, qui sunt termini intellectus, & voluntatis, distinguuntur realis ter, ideo non possunt inuicem praedicari. Sic dicendum de punire, quod importat actionem propriam Iustitiae terminatam ad terminum realdem in creaturis distinctum a termino Miscricordiae; Scientiae &c. Vid; quae dicta sunt q. 2. art. 9 n.6. His notatis.

54

T. Vnica concl. Essentia Diuina, & Attributa in abstracto substantiue praedicantur in rectos siue formaliter ex natura rei, siue virtualiter, siue ratione cum fundamento, non autem adiectiue, Ita Beatiss. P. Aug. in lib. de Trinit. saepissime; & praecipue lib. 6. cap. 6. in fine; & cap. 7. in princ; vbi ait: Sed eadem Magnitudo eius est, quae Sapientia; non enim mole magnus est, sed virtute; eadem Bonitas; quae Sapientia, & Magnitudo, & eadem Veritas, quae illa omnia. Igitur si Magnitudo in Diuinis est eadem, ac Bonitas, & Veritas eadem, acomnia, que sunt in Deo, cum verbum Est sit substantiuum, necessario omnia, quae sunt in Deo, substantiue in abstracto praedicantur; & lib. 7. in princ. loquens de relatiuis, quae non nisi adiectiue praedicantur, ait: Et propterea non eo Verbum. quo Sapientia, quia Verbum non ad se dicitur, sed tantum relatiue ad eum, cuius est Verbum, sicut Filius ad Patrem, Sapientia vero eo, quo Essentia, & ideo quia vna Essentia, una Sapientia; ergo siFilius non est eo Verbum, quo est Sapientia, iam Sapientia non praedicatur de Filiatione; particula enim, non, tollit praedicationem vnius de alio, vt patet; quia ponit negationem, quae opponitur: praedicationi, quae nihil aliud est, quam affirmatio vnius de alio, vt dictum est; sed relatiua faciunt sensum adiectiuum, quia significant aliquam actionem, vel respectum ad aliud; substantiua vero dicuntur tantum ad se, quia substamtia ad se est, & ad se dicitur; ergo per B.P. Aug. in Diuinis nequit esse praedicatio adiectiua inrecto, sed tantum in obliquo.

55

Nec potest dici, quod loquatur solum de praedicatione reali, non autem de praedicatione formali, vel virtuali; quia loquitur de ea praedicatione, qua non praedicatur relatio de absoluto, ait enim: Non eo Verbum, quo Sapientia; patet autem, quod Filius eadem realitate est Verbum, qua est Sapientia, aliter relatio, qua est Verbum, distingueretur realiter a Sapientia, quod est contra eundem in eod. lib. 7. cap. 63vbi habet: Non est aliud Deo esse, aliud Personam esse, sed omnino idem. Relatio ergo praedicatur realiter identice de Deitate, sicut praedicatur realiter Sapientia, ergo quando dicit, quod relatio non predicatur de Essentia, sicut de illa praedicatur Sapientia, necessario intelligit de predicatione formali nedum ex natura rei, sed etiam virtuali; cum asse rat totam diuersitatem esse secundum modum. indicandi, & per consequens secundum esse explicitum, & inexplicitum, vt ostedimus 2e art. oi S Probant Recentiores quidam 1. partem conel. ex D. Bern in Concil. Rhem, contra Gilbertum: Ceterum, quia mens Concilij erat solum in proscribenda Gilber. sententia asserentis Attributa distingui realiter a Deo concrete sumpto, vt vidimus φ. 2. art. 5, ideo talis auctoritas concludit tantum de praedicatione reali identica, non autem de formali, virtuali, & rationis. Igitur quidquid sit de illa.

56

S Prob. 1. ratione Beatiss. P. exposita a Fundatiss. Doct. ubi sup. Illa, quae important vnam rationem formalem simplicissime eadem ex natura rei, virtualiter, & ratione, diuersam solum secundum esse explicitum, & inexplicitum, praedicantur formaliter ex natura rei, siue virtualiter, & ratione; sed Essentia Diuina, & Attributa. sunt huiusmodi; ergo Essentia Diuina, eiusque Attributa praedicantur formaliter ex natura rei, virtualiter, & ratione. Maior patet ex dictis: nam sicuti identitas realis est ratio predicationis realis identice, ita idetitas formalis est ratio praedicationis formalis ex natura rei, virtualis, & rationis; fidentitas enim est affirmabilitas unius de alio, & affirmabilitas vnius de alio est formalissime predicabilitas, vt patet, & e centra. Sicuti enim distinctio realis est ratio negationis, & non praedicationis identicae, ita distinctio formalis ex natura rei virtualis, & rationis, est ratio negationis, & non praedicationis formalis ex natura rei, virtualis, & rationis; & ideo vbicunque non datur huiusmodi distinctio, neque dabitur huiusmodi negatio; quod si non datur negatio, dabitur necessario affirmatio, iuxta illud principium de quolibet vel est affirmatio, vel negatio; quia affirmatio, & negatio sunt contradictoria, quorum vnum non tollitur, nisi per positionem alterius. Minor sufficienter probata est in supart: nam si in Deo multiplicarentur formalitates, vel ex natura rei, vel virtualiter, vel ratione, tolleretur necessario infinitas formalis ex natura rei, virtualis, vel rationis, & tolleretur ratio actus, purissimi simplicissimi, & per consequens destrueretur conceptus formalis proprius Dei, & proprius cuiuscunque perfectionis Diuinae, & ideo non conciperetur aliquod Diuinum, vtest Diuinum formaliter, sed aliquod creatum, vel aliquod praescindens a creato, & increato; & sic difficultas esset de subjecto non supponente.

57

Conf. ex B. Doct. ubi sup. Ideo accidentia; realiter distincta possunt in concreto praedicari. in composito,, quia compositum est vnum totum; in quo vniuntur talia accidentia, unde dici potest: Musicus aedificat; quia in eodem intellectu, in quo est ars musicae, est etiam ars aedificatoria; sed Essentia Diuina, & Attributa abstracte sumpta important vnam tantum formalitatem exnatura rei virtualiter, & ratione eandem, si sumantur substantiue, quia est vna omnium formalitas formaliter; ergo Essentia Diuina, & Attributa substantiue supta predicatur in abstracto formaliter ex natura rei, virtualiter, & ratione.

58

Videantur omnes aliae rationes allatae insup. art; quae dum probant identitatem forma¬

59

lissimam, probant etiam formalissimam praedicationem, quae desumitur ex identitate formali, vt dictum est.

60

I0 Prob. 2. pars concl. Attributa adiectiu e sumpta important aliquam relationem, vel realem ad intra, vt voluntas spirans ad Spiritum Sactum, & intellectus Diuinus ad Filium; vel modum relatiuum realem ad creaturas, vt scientia ad scibile, omnipotentia ad creabile; vel respectum rationis secundum esse explicitum, & inexplicitum in ordine ad nostrum intellectum, inpordine ad quem solum habent esse explicitum, & inexplicitum; sed per relationem attenditur dist inctio, & per distinctionem tollitur praedicatioformalis; ergo Essentia Diuina, & Attributa adiectiue sumpta nequeunt mutuo praedicari in abstracto vel realiter, si importent relationem reale; quapropter nequit dici Essentia generat, intellectus spirat; vel virtualiter, si importent tatum esse explicitum, & inexplicitum desumptu ab actione essentiali, quae est explicatiua sui principii, & non principij alterius actionis, intellectio enim solum explicat intellectum, & volitio voluntatem. Malor patet, quia verbum adijectiuum, vel importat actionem notionalem, & ad hac sequitur semper relatio realis personalis multiplicas realiter Personas Diuinas, vel importat solum actionem essetialem, & hoc dupliciter, illa enim actio, vel consideratur in ordine ad ipsum Deum, vt est actio intellectiua, qua Filius intelligit se ipsum, & volitio, qua Spiritus Sactus amat Filium; & sic quanuis non importent terminum realiter distinctum, quia Filius, vt cognitus a se ipso, non distinguitur realiter a se ipso, prout est amatus a Spiritu Sancto, importat tamen aliquod explicans vnum, & non alterum in ordine ad nostrum intellectum: & ideo importat distinctionem secudum esse explicitum, & inexplicitum. Vel illa actio consideratur in ordine ad creaturas, & sic cum creaturae distinguantur realiter, importat aliquod distinctum realiter; ergo Attributa Diquina, & Essentia adjectiue sumpta important aliquam relationem realem, vel modum relatiuum, vel respectum rationis. Prob. minor. Per relationem realem importatur distinctio realis, non quidem ipsorum principiorum, seu Attributorum. inter se, sed distinctio realis actionum passiue sumptarum, & ipsorum terminorum tum ab ipsoprincipio, tum inter ses & per relationem rationis sequetem ad actionem essentialem terminatam ad ipsum Deum importatur distinctio virtualis, & rationis secundum esse explicitum, & inexplicitum, terminatam vero ad creaturas importatur nedum distinctio virtualis, & rationis secundum esse explicitum, & inexplicitum, sed etiam terminus realiter distinctus; inflictio enim gehenne, quae est terminus Iustitiae Dei, distinguit tur realiter a concessione gloriae; quae est terminus inisericordiae; ergo per relationem atteditur distinctio, & non vnitas: & per consequens tollitur praedicatio formalis virtualis, vel rationis.

61

Cons. In hoc distinguitur in Diuinis relatiuum a substantiuo, quod relatiuum per se primo, & formaliter importat distinctionem, & secudario, ac materialiter vnitate, quatenus fudatur in vnitate; substantiuum vero e contra importat uvnitatem per se primo formaliter, materialiter vero distinctionem, quatenus in ipso fundatur relatio, quae habet distinguere, & ratio est, quia cum idem non possit referri ad se ipsum; relatio enim essentialiter est ordo unius ad aliud; ideo relatiuum per se primo, & formaliter importat distinctionem, substantiuum vero, cum sit in ordine ad se, & in ordine ad se sit vnitas; quia vnum est illud, quod est indiuisum in se; ideo substatiuum primo, & per se importat vnitatem; quapropter inualuit illud axioma D.P. Aug: Essentia continet unitatem, relatio vero multiplicat Trinitatem; sed verba adiectiua explicat aliquam actionem importantem aliquam relationem vel reale ex parte vtriusque extremi, vt relatio Personalis, vel reale tantum ex parte vnius termini, vt esse in creatura; ergo important formaliter, & per se primo distinctionem; sed quod dicit distinctionen formaliter, & per se, non potest in recto praedicari in abstracto de illo, a quo distinguitur; ergo que adjectiue dicuntur, non possunt praedicari im abstracto inter se¬

62

II Obiicies 1. contra 1. partem concl. Si vnum Attributum praedicaretur formaliter virtualiter de Essentia, vel de alio Attributo, valerent istae propositiones: Attributum iustitiae formaliter est Attributum misericordiae: Essentia Diuina forma liter est Attributum omnipotentiae, sicut omipoe tia formaliter est radix Essentiae Diuinae; sed istae propositiones sunt falsae; ergo falsum est, quod Essentia, & Attributa praedicentur formaliter via tualiter, substantiue in abstracto. Prob. matora na illae sut propositiones substatiuae, non adiectis siae, quia constant ex verbo substantiuo, Est. Minor patet; nam falsum est, quod Essentia formaliter loquendo sit Attributum, vel quod oriatur ab aliquo Attributo.

63

Resp. neg. ma. Ad prob. dist. assumptum. Illae propositiones sunt substantiuae secundum mos dum significandi, cone; secundum rem significatam, neg; quotiescunque enim propositio de secundo adiacente resoluitur in propositione detertio adiacente, tunc verbum adjectiuum resolquitur per suum supinum in verbum substantiuum; retinet tamen in vi illius supini naturam verbi adiectiui: vnde in hac propositione, Essentia est Attributum Misericordiae, facta est resolutio verbi adjectiui, attribuo, in propositione de tertisadiacente idem enim valet illa propositio, ac istas Essentia attribuitur iustitiae tanquam passio illius; & illa propositio, Omnipotetia est radix Essentiae; aequiualet huic alteri, Essentia radicatur in omnipotentia, vnde quotiescuque in aliqua propositione est aliquod supinum, vel ali quod nomen verbale adjectiuum, tunc illa propositio forma: liter facit sensum adjectiuum, ac propterea prae dicatur in obliquo, quapropter illud At tributum, quod praedicatur, ponitur in genitiuo,

64

I2 Obiicies 2. Attributa distinguuntur solum virtualiter ab Essentia Diuina, & inter se ergo virtualiter non praedicantur in abstracto quia distinctio, sicuti tollit vnitatem, ita tollit praedicationem

65

Resp. dist. antecedens. Distinguuntur virtualiter secundum esse explicitum, & inexplicitum cum identitate formalitatis, conc; cum multiplicatione formalitatum, neg. antecedens; & eo dem modo distinguitur consequens.

66

13. Obijcies 3. Si Attributa Diuina, & Essentia praedicarentur for maliter inter se, sequeretur, quod etiam definitio vnius Attributi praedicaretur dedefinitione alterius Attributi; sed consequens est falsum; ergo & antecedes. Probo maior. Definitio, & definitum sunt idem formalissime; ergo de quo praedicatur definitum, pre dicatur definitio: & ideo quia de Petro praedicatur formalissime, quod sit homo, praedicatur etiam, quod sit animal rationale. Prob. minor Si definitio vnius Attributi praedicaretur de definitione Essentiae, vel alterius Attributi, seque retur, quod Essentia emanaret ab alio, sicut emanat Attributum; & Misericordia esset virtus punitiua, & Iustitia virtus non punitiua: & sic de alijs

67

Resp. neg. maior. Ad prob. dist. antecedes. Definitum, & definitio sunt idem formalissime secundum esse explicitum, & inexplicitum, neg. secundum esse inexplicitum, conc; nam definitioest explicatio definiti, non autem e contra Ad id, quod dicitur de Petro, cone; quod de ipso praedicatur nedum definitum, sed etiam definitio; quia Petrus est terminus concretus; & sic etiam valet in Diuinis, quod Deus est puniens, misericors &c non autem valet in abstracto, quia distinguuntur secundum esse explicitum, & inexplicitum, vt dictum est. Praeterea ille definitiones traduntur per verba adjectiua, ac propterea, quia important aliquod relatiuum, & perconsequens aliquam distinctionem virtualem, vel secundum esse explicitum, & inexplicitum, vel realem ex parte terminorum, vt superius dictum est, ideo nequit fieri praedicatio formalis.

68

I4. Obijcies 4. Illa, de quibus verificantur contradictoria, non possunt ad innicem praedicari formaliter; sed de Attributis Diuinis verificant ur contradictoria, vt de Iustitia verificatur quod puniat, non parcat; de Misericordia veros quod parcat, non puniat; de Intellectu, quod generet, non spiret; de voluntate vero, quod spiret, non generet, ergo Attributa Diuina nequeunt formaliter ad innicem praedicari substatiue. Min. patet. Prob. maior: nam si illa, de qui bus praedicantur contradictoria, possent ad inuicem praedicari formaliter, posset quoque vnum contradictorium verificari de altero formalitera & sic non parcere esset parcere, non punire esset. punire: non generate esset generare &c, quod est contra naturam contradictoriorum, quorum vnum necessario est verum, & aliud falsum.

69

Resp. neg. maiorem. Ad prob. neg. assum. ptum; & ratio est, quia etsi illa, de quibus verificantur contradictoria, possent adanuicem substantiue praedicari, quia dicunt Vnam simplicissimam formalitatem, non tamen vnum contradictorium potest praedicari de altero, quia supra illam simplicissimam formalitatem importat distinctionem, vel virtualem secundum esse explicitum, & inexplicitum, vel realem ex parte terminorum realiter distinctorum, vt dictum est.

70

Ceterae objectiones vid. in sup. arti & q. 2. art. 7, & 9.

71

I5 Obijcies 1. contra 2. partem concl. Si Attributa non praedicarentur adiectiue de Essentia, esset falsa haec propositio: Essentia includit formaliter Auributa, haec enim propositio constat ex verbo adjectiuo, vt patet; sed conseques est falsum, vt vidimus in sup. art; ergo & antec.

72

Resp. neg. maiorem. Ad prob. insertam dist. assumptum. Haec propositio constat ex verbo adiectiuo secundum modum significandi, concisecundum rem significatam, negi haec enim propositio, Essentia includit Attributa, est eadem, ad ista: Essentia est formaliter Atributa. Unde sicut aliquando verbum substantiuum ratione nominis verbalis, vel supini induit modum verbi adiectiui, ita aliquando verbum adiectiuum ratione rei significatae induit modum verbi substantiui; quod praecipue ex eo cognoscitur, quando verba adiectiua nullam significant actionem, sed solam identitatem, vt inicasu; & hoc modo solquuntur fere omnes difficultates.

73

I6. Obiicies 2. ex B Doct in 1. dist. 34. princip. 1. φ. 2. in 3. Not; habetur, quod actus essemtiales praedicatur de Diuina Essentia; valet enim Essentia sapit, viuit, vult &c, quiuisapere idem est, ac esse; vnde sicut esse praedicatur de Essentia; ita sapere, viuere, velle &c; ergo Diuina Attributa praedicatur de Diuina Essetia adiectiue

74

Resp. dist. antecedens. Praedicantur in cocreto, cone; in abstracto, negi & licet in praefatis propositionibus Diuina Essentia videatur importari in abstracto; attamenamportatur in concreto, quia Essentia importatur, vt principium quod, non autem, vt principium quos principium autem quod est quoddam concretum ex ratione materiali, & formalis

75

17 Quaeres, quid dicedum sit de relationibus &

76

Resp;quod vel relationes sumuntur ad inquicem, & sic non praedicantur realiter, quia realiter distinguuntur, vel sumuntur in ordine ad Essentiam, & sic adhuc dupliciter: nam vel sumuntur secundum esse In, & ita cum tranfeat in Essentiam, sicuti Attributa, eodem modo praedicantur; vel secundum esse Ad; & sic non praedicantur, quia non transeunt; Sed de hoc in Tract. de Trin. Vid, quae diximus in sup. art.

Articulus 3

77

ART. III. An omnia Praedicata Attributalia, & Essentialia sint aequalis perfectionis ?

78

DIximus superius Attributa Diuina posse dupliciter considerati. 1. quo ad formalitatem implicitam, quam significat. 2. quoad esse explicitum, quod formaliter exprimunt Conclusimus quoque Attributa primo modo considerata se se mutuo includere formaliter, & ad inuicem praedicari, quia non important, nisi vnam simplicissimam formalitatem, secundo autem modo accepta ad innicem se excludere. quia explicatio vnius non est explicatio alterius. ac propter hoc ad inuicem non praedicari.

79

Ex hoc euidenter sequitur, quod Attributa, & Essentia primo modo considerata sunt aequalis perfectionis; cum enim aequalitas sit relatio secundum vnitatem, quia est relatio similitudinis, sicuti inaequalitas est relatio secundum numerum fundata in multitudine: non enim est relatio potentiae, quia vna linea dicitur aequalis alteri absque eo, quod sit causata ab illa; neque est relatio mensurae, & mensurati, quia Pater dicitur aequalis Filio, & tamen non est mensura. illius; aliter Filius non diceret relationem realem ad Patrem, quia mensuratum non dicit relationem realem ad mensuram, & ideo remanet. quod aequalitas sit relatio secundum: vnitatem; praeter enim haec tria genera relationum assignata a Phil. nulla alia relatio dari potest. Quare cum Essentia Diuina, & Attributa primo modo considerata importet vnitatem formalitatis, necesse est, vt sint aequalis perfectionis, vnitas enim in magnitudine fundat aequalitatem, Modo dubium est, an Attributa secundario considerata, scilicet secundum esse explicitum, & inexplicitum, seu prout ratione a nostro intellectu distinguuntur, Sint aequalis, vel inaequalis perfectionis ita, vt voluntas, vig. considerata secundum esse explicitum sup lineae infinitae perfectissimae Sit aequalis, vel inaequalis perfectionis: cum intellectu Diuino considerato secundum. esse explicitum infinitum perfectissimum suae lineae intellectiuae:ivi¬

80

Prima sententia tenet Attributa considerata secundum rationem explicitam, & peranalogiam ad Similes perfectiones, quae sunt increaturis, esse inaequalia eo, quia vnum maiorem exprimit perfectionem, quam alterum, v.g. intellectus majorem explicat perfectionem, quam voluntas; sapientia, quam ars. Ita Arriaga 1. p. disp. 27. sect. 4. subsect. 1. n. 72, Marunon, de Deo disp. 3. Gonet de Attr. in com. disp. 3. ant. 3. corol. 15. & ex nostris Lafosse ibid. d. 3. c. 1. 8. 12. corrol. 3.

81

Secunda sententia docet praedicata Attri¬ butalia, & essentialia etiam considerata secundum esse explicitum esse aequalis perfectionis, nec vnum maiorem exprimere perfectionem quam alterum, non obstante eorum distinctione Deducitur ex B. Doct. in 1. dist. 31. princip1. q. 1. 25 & 3: & ex locis infra afferendis: pro cuius resolutione.

82

Not. 1. ex B. Doct. 1. sent princ. 1. Prol. p. 2. q. 2, & dist. 34. princip. 2. q. 1. in princ. corp;& lib. de Causis; quod perfectio sumitur ex esses nam in tantum quis dicitur habere perfectionem sapietiae, in quantum habet esse sapiens; & quotiescunque manet in potentia passiua ad habendam sapientiam, non dicitur habere perfectionem. sapientiae. Hoc diffuse explicat B. Doct, in lib.de Causis prop. 21. lit. Es & prop. 23. lit. E. Igitursi volumus scire, an praedicata essentialia, & Attributalia habeant aequalem, vel inaequalem perfectionem, oportet aduertere, an habeant aequale, vel inaequale esse? Perro cum esse formaliter nil aliud sit, quam actus; quapropter forma, quae est actus materiae, vocatur a Phil. quod quid erat esse rei; & sicuti potentia passiua dicit formaliter non esse illius, in ordine ad quod dicitur potes tia passiua, ita actus, qui opponitur potentiae passiuae, formaliter importat esse; necessario dicendum est illa aequaliter participare esse, quae eodem modo participant rationem actus, illa vero inaequaliter, quae sunt inaequaliter actus Quamobrem, quia quodlibet praedicatum Diui num etiam secundum id, quod explicat forma: diter, & prout a nostro intellectu concipitur, ne cessario exprimit rationem actus purissimi (ue enim conceptus est proprius formalissimecus iuscunque praedicati Diuini) & actus in tantum est purissimus, ac simplicissimus, in quantum excludit omnem potentialitatem passiuam; quae tollit puritatem actus, potentia autem passsua no tollitur nisi per positionem actus, quia quod libet tollitur per suum oppositum, ideo deratione actus purissimi est, quod sit omnis actus;& per consequens omne esse; ex quo necessario se quitur, quod praedicata Attributalia, & essentias lia etiam sumpta secundum esse explicitumaν prout concipiuntur a nobis, sint aequalis perfectionis, quia quodlibet illorum est omnis actus & omne esse, cum quodlibet sit actus purissimus

83

Ex hac doctrina apparet, quomodo ime creaturis detur inaequalitas in perfectionea cum enim perfectio creata non sit omnis perfectis quia non est omne esse, sed habet esse determi natum ad vnam speciem excludens esse aliarum specierum, & quia species sunt sicuti numerisfe cundum quos attenditur inaequalitas; ideo ine creaturis est inequalitas perfectionis; undeillae creatura est magis, vel minus perfecta, quaemas gis, vel minus habet de esse. Hoc not

84

4. Vnica conel. Omnia praedicata Diuinasque essetialia, siue attributalia Sunt aequalis perfectig niis, non solum realiter sormaliter ex natura re& formaliter virtualiter, sed etiam secundum esse explicitum, & per ordinem ad nostrum intellectum illa distinguentem.

85

Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 6. de Trin. c. 5. in fine: Si enim minus magna est ibi charitas, qua sapientia, minus, quam est, diligitur Sapientia Aequalis est igitur, vt quata est Sapientia, tantum diligatur; est autem Sapientia aequalis Patri, sicut supra disputauimus. Aequalis est igitur Spiritus. Sanctus, & si aequalis, in omnibus aequalis propter summam simplicitatem, quae in illa substantia est. Ex quo sic 1. Si Sapientia Diuina secundum id quod explicat, esset magis perfecta, quam voluntas, sequeretur, quod Sapientia Diuima explicat ret aliquod magis diligibile superans vim dilectiuam voluntatis Diuinae, & sic maior esset dilis gibilitas intellectus, quam virtus dilectiua volum tatis; & per cosequens explicaret aliquod, quod minus amaretur, quam sit amabile; sed hoc est impossibile; ergo & id, vnde sequitur. Probi maior, Bonum, & perfectum idem sunt; vnde quanto magis aliquod est bonum, tanto magis est perfectum, sed quanto magis aliquod est bonum, tanto magis est diligibile, & amabile, quia dilectio, & amor specificantur a bono, quod est eius objectum, & ideo ad incrementum bonitatis & diligibilitatis crescit amor, & dilectio, quae necessario cum illa commensurantur; ergo si Sapientia Diuina explicaret maiorem perfectionem, quam voluntas, Sapientia Diuina, explicaret, maiorem diiigibilitatem, quam sit virtus dilectiqua voluntatis, & esset magis diligibilis, quam posset eam diligere voluntas, & per conseques. explicaret aliquod, quod minus amaretur, quam sit amabile. Prob, maior. Voluntas Diuina secundum suum conceptum explicitum importat omnem perfectionem suae lincae; sed perfectio lincae voluntatis est vis dilectiua, sicut perfectio lineintellectus est vis intellectiua; ergo voluntas Diuina secundum suum conceptum explicitum importat omnem vim dilectiuam; sed impossibile. est, quod detur aliquod diligibile superans omnem virtutem dilectiuam; ergo omnis virtus dilectiua adaequat omnem diligibilitatem, in ordine ad quam tatum denominatur, & specificatur, aliter, si non adaequaret omnem diligibilitatem: non esset omnis virtus dilectiua, quia non dicitur omnis virtus dilectiua, nisi quatenus potest inomne diligibile; sicut non dicitur omnis potentia, nisi quatenus potest in omne creabile; ergo impossibile est, quod Sapientia Diuina explicet. aliquod magis diligibile, quam possit eam diligere voluntas Diuina.

86

Conf. Si voluntas esset magis vera obiectique, quam sit veritas formalis intellectus, iam voduntas non cognosceretur ab intellectu, quantum est cognoscibilis, aliter si cognosceretur, quam tum est cognoscibilis, non esset maior veritas objectiua, quam formalis, sed esset aequalis; ergo sic intellectus Diuinus esset magis perfectus, quam voluntas, iam intellectus Diuinus non amaretur a Diuina voluntate, quatum esset amabilis; aliter, si amaretur, quantum est amabilis, non esset maior amabilitas intellectus, quam vis amatiua voluntatis; amabilitas autem idem est, ac bonitas formaliter, & bonitas & perfectio ide sunt.

87

Dices. Si haec ratio valeret, sequeretur quod nec etiam in creatura vna potentia esset perfectior alia, & sic intellectus non esset perfectior voluntate, quod tamen est contra omnes. Philosophos communiter asserentes vnam potentiam rationale esse persectiorem altera, vt videre est in Lib. de Anima. Prob. sequela eodem modo: nam si intellectus esset perfectior voluntate creata, maior esset diligibilitas intellectus, quam virtus dilectiua voluntatis: & sic iste duge potentiae non essent aeque late patentes, quod tamen est falsum, quia diligibilitas naturalis intellectus non superat naturalem vim dilectiuam voluntatis, cum voluntas naturalis possit diligere omne objectum naturaliter diligibile, sicut intellectus naturalis potest cognoscere omne verum naturale.

88

Resp. neg. 1. partem sequele; cum enim nulla potentia sit simplicissima, & purissima, ideo nulla est omne esse, & omnis actus; sed quanto magis accedit ad actum, tanto magis participat, de esse: & ideo potest esse minor, vel maior eius perfectio. Ad 2. neg; quod intellectus sit perfectior voluntate, vt diximus q. 2. art. 9. n. 22.

89

Ex eadem auctoritate sic arguitur 2. Ex summa simplicitate, & vnitate arguitur omnis actus, & omne esse, vt dictum est; & ex omni esse, & actu arguitur omnis perfectio; sed quodlibet Attributum est simplicissimum; ergo quodlibet. Attributum est omnis perfectio; sed illud, quod est omnis perfectio, nequit habere inaequalem. perfectionem, quia inaequalitas perfectionis dicit minorem perfectionem, minor autem perfectio dicit defectum perfectionis; in tantum enim numerus binarius est minor ternario, in quantum dicit defectum, & carentiam vnius vnitatis supra duas vnitates; defectus autem perfectionis tollit omnem perfectionem, quia omnis perfectio dicit positionem omnis perfectionis: ergo nullum Attributum potest habere inaequalem perfectionem, quia quod dicit inaequalem perfectionem, dicit carentiam illius perfectionis: quae facit maioritatem in altero, respectu cuius dicitur inaequale

90

S Prob. 2. ex eodem lib. 6.c. 3. in fine. Aequa litas, & inequalitas sumuntur secundum magnitudinem ita, vt aequalitas importet eandem magnitudinem; inaequa litas vero diuersam; quapropter apud Mathematicos vna linea dicitur aequalis alteri lineae, quae habet eandem magnitudinem, quam habet altera linea, illa autem dicitur inaequalis, quae non habet eandem magnitudinem, sed omnia Attributa sunt magna per vnam, & eandem rationem magnitudinis, si¬ cut sunt infinita per vnica infii itatem, & aeterna. per vnicam aeternitatem, & sic de reliquis; ergo omnia Attributa sunt equalis perfectionis.

91

Conf. Magnitudo in Diuinis, secundum quam desumitur aequalitas, attenditur secudum. esse, non secundum quantitatem, quia quantitas in Deo non est; sed vnum Attributum nequit habere minus de esse, quam alterum; quia quodlibet Att ributum essentialiter est omne esse cum sit purissimum, & simplicissimum excludens omnem potentialitatem ad esse, ergo nullum Attributum potest esse inaequale alteri. Prob. maior. Magnitudo in Diuinis est magnitudo secundum perfectionem; sed perfectio est esse; ergo magnitudo in Diuinis sumitur secudum esse.

92

SProb. 3. ratione D. Bernardi serm. 80. in Cantica, qua vsus est contra Gilbertum in Concil. Rhemen; & sumpia est ex Beat. P. Aug. lib. cit, arguit enim sic. Si Sapientia esset distincta ab Essentia, vel esset aequalis Essentiae, vel maior, vel minor? Si minor; ergo non esset increata, sed creata. Maior esse non potest, quia nihil datur maius Essentia Dei, ergo remanet, quod sit aequalis, sed ne quit esse aequalis, nisi per inclusionem totius perfectionis Essentiae; ergo non distinguitur ab Essentia. Ex quo sic. Si vnum Attributum esset inaequale Essentiae Diuinae, vel alteri Attributo; vel esset minus, vel maius alio? Si esset minus; ergo non esset Diuinum increatum, sed creatum, quia quodlibet Diuinum summum est; & ideorepugnat, quod sit minus; nam minus summum; esse nequit, cum supra minus detur maius; haec enim sunt correlatiua; & supra summum nihil dari queat, aliter summum non esset, & ideo quod est minus, essentialiter est quid creatum, quod habet aliud supra se; & quod est increatum, repugnat, quod sit minus, aliter non esset summum; quapropter D. Athan. in symb. ait: nihil maius, aut minus, sed totae tres Personae coeternae sibi sunt, & coaequales; quod si daretur maioritas, & minoritas secundum conceptum formalem non repugnans Diuinis perfectionibus, iam daretur aliquod maius, & minus saltem conceptibiliter non repugnans, & per consequens Personae non essent totae corquales, quia non ess entaequales secundum omnia. Si vero esset maius, ergo aliud Attributum, relatiue ad quod dicitur maius, esset minus, quod nequit esse propter eandem rationem, quia eodem modo, quo excluditur minus, excluditur etiam maius, quod est correlatiuum minoris.

93

Conf. Praedicata, quae essentialiter important defectum proprium creaturae, nequeunt cocipi in Diuinis cum fundamento, sed tantum chimaerice; vt quia dependentia, limitatio, & cetera huiusmodi dicunt essentialiter defectum, & imperfectionem, nequeunt admitti in Diuinis Attributis nec etiam per rationem cum fundamento, sed minoritas est praedicatum essentialiter importans defectum, & imperfectionem importat enim defectum perfectionis, quae inalio extremo facit maioritatem, ergo non est in Deo admittenda, sed vbi non adest minoritas, non est maioritas, quae est eius correlatiuum; & Ubi non adest maioritas, non est inaequalitas, que necessario fundatur in maioritate, & minoritate; ergo inequalitas non est admittenda inter Attributa Diuina etiam, vt cognita per nostrum. intellectum, & distincta secundum esse explicitum, & inexplicitum.

94

V. Obijcies 1. Attributa creaturarum sunt inaequalis perfectionis; ergo Attributa Diuina quatenus cognoscuntur per analogiam ad perfectiones creaturarum, sunt inequalis perfectionis; sed prout a nobis distinguuntur, cognoscuntur in ordine ad perfectiones creaturarum; quia in tantum distinguuntur, in quantum equiualet pluribus realiter distinctis in creaturis, ergo, prout a nobis cognoscuntur distincta, sunt inaequalis perfectionis.

95

Resp. 1. retorquendo arg. Attributa creaturarum sunt essentialiter defectuosa, quia perfectio purissima repugnat creaturae; ergo Attributa Diuina, quate nus cognoscuntur a nobis per analogiam ad perfectiones creaturarum, Sunt de fectuosa; ergo si hoc non valet, neque primum est concedendum; quia inaequalitas, cum imporret minoritatem, quae est essentialiter defectus; est defectuosa, & ideo repugnat concipi in Diuinis Attributis etiam, prout cognoscuntur inordine ad perfectiones creaturarum.

96

stesp. 2. neg. conseque & ad minorem subsumptam dist; prout a nobis distinguuntur, 3cο¬ gnoscuntur in ordine ad perfectiones creaturarum vniuoce, idest cum ijsdem imperfectionibus, quae sunt in creatura, negi analogice sine imperfectionibus creaturarum, conc; & in hoc sensu quanuis inaequalitas concipiatur in creatura non tamen in Deo.

97

S Obijcies 2. Esse intellectiuum secundum totum suum genus est perfectius esse non intele lectiuo; ergo & si quodlibet Attributum sit fuum esse, & omne esse sui generis, attamenvnum perit perfectius altero. Prob. antecedens:οεdα retur intellectus creatus, qui esset omnis intele lectio, adhuc esset perfectior potentia vissuaa quannis haec esset omnis visio, quia genus: intele lectiuum perfectius est genere sensitiuo; ergoese se intellectiuum secudum totum suum genusest perfectius esse non intellectiuo. Probi conseque quia quotiescunque concipitur aliquod Attrie butum, vt distinctum ab alio, non concipitur? ii cum perfectione sui generis contradistincti a perafectione alterius generis, vt v.g. quando conerbimus intellectum Diuinum, ipsum concipimus cum omni actu intellectiuo, prout contradistine guitur ab omni actu volitiuo, aliter non coneta peretur intellectus, vt distinctus a voluntateser go quanuis vuum Attributum sit suum esseο omne esse, attamen vnum est per fectius altero Resp. dist. antecedens. Esse intellectiuum. secundum suum genus est perfectius esse non intellectiuo, purissimo, ac simplicissimo, neg; esset impuro, conc. Ad prob. neg. conseque & ratio est, quia potentia visiua non est perfectio simplici: ter simplex, & ideo includit essentialiter in suo conceptu imperfectionem, at vero esse intellectiuum, & esse Attributale Dei sut perfectiones. Simpliciter Simplices nullam inuoluentes imperfectionem; & ideo inter intellectum, & potentiam visiuam datur maioritas perfectionis:. non autem inter Attributa.

98

Obiicies 3. Aequalitas sumitur ab vnita. te, vt dictum est; sed Attributa, prout distinguutur, non sunt vnum; distingui enim, & esse vnum opponuntur; ergo ab Attributis, vt distinctis pernostrum intellectum, nequit desumi aequalitas, sed inaequalitas; quia Sicuti aequalitas sumitur ab vnitate, ita inaequalitas a distinctione, haec enim opponuntur.

99

Resp. dist. minorem. Attributa, prout distinguuntur, non sunt vnum in esse, negiin modo explicandi, coc; & neg. conseque ad cuius prob. insertam dicitur, quod inaequalitas sumitur a distinctione in esse ita, vt illa sint inaequalia, quae habent magis, & minus de esse, non autem sumitur a quacunque distinctione, aliter Personae Diuinae, quae realiter distinguuntur, essent realiter inaequales.

100

IO Obiicies 4. Gradus vitae intellectualis in Deo est perfectior quocunque alio gradu essendi; ergo in Deo datur inaequalitas perfectionum. Prob. antecedens. Ille est gradus perfectior in Deo, qui est constitutiuus veluti differentialis ipsius; sicati in nobis ille est gradus perfectior, qui est vitimus, & differentialis constitutiuus, sed gradus vitae intellectualis est constitutiuus veluti differentialis ipsius, vt diximus q. 2. de Subst. Dei art. 7; ergo gradus intellectualis in Deo est perfectior quocunque gradu essendi; probatur consequentia, quia ubi datur perfectius, & imperfectius, ibi datur inaequalitas perfectionis, vt patet.

101

Respineg. antecedens. Ad prob. neg. maior; ille enim est gradus constitutiuus, & differentialis Dei, qui est veluti specialior, & non transcendens, & ratio a priori ceterorum. Ad paritatem insertam dicitur, quod in creatura, quae est capax distantiae, & maioris, vel minoris distantiae ab actu puro, potest dari gradus perfectior, & imperfectior; & ideo gradus intel lectualis est perfectior gradu essendi, vegetandi, & sentiendi, non autem in Deo, cui repugnat simpliciter distantia ab actu, & ideo nequit darimaior, vel minor distantia, & per consequens. nec gradus perfectior, & imperfectior.

102

II Obiicies 5. Paternitas in Diuinis est inaequalis Filiationi, Paternitas enim aequatur. Patri, & Filiatio Filiationi; ergo inaequalitas non repugnat Deo; praesertim illa, quae sumitur ex distinctione, non ex minoritate.

103

Resp. neg. antecedens; ait enim Beatiss. P. quod Paternitas est dissimilis Filiationi, non autem inaequalis; quia inaequalitas sumitur a magnitudine, quae vna est in Patre, & Filio; a relatione autem sumitur diuersitas, quia a relatione sumitur distinctio. Et sic soluuntur omnes aliae objectiones.

104

I2 Latiori calamo de Attributis in communi ratiocinati sumus, vt explicaremus multa. principia vniuersalia, ex quibus eruuntur fere innumerae conclusiones; nam illis ignoratis, non nisi cum formidine istis assentimur. Unde Recentiores, quae ista vel supponunt, vel negligunt explicare, causandi sunt, quod plurimi spurie haec intelligat, vt diximus de distinctionibus. formali, modali, virtuali, & rationis, explicant enim eas suo modo, prout intelligunt, non quomodo DD. illas tradiderunt; & in illas suo modo explicatas ridicule inuehunt efformantes sibi Aduersarium, qui cum re vera non sit ipse, sed ab ipsis vane confictus, tempus terunt, Vmbram caedunt inaniter, aerem verberant, & ad risum sibi de victoria, & triumpho sine Andagonista. bladiuntur. Accidit nobis non semel disputare. cum aliquibus aliunde Doctis impugnantibus. distinctionem virtualem, quam, vt valide impeterent, formabant ipsam sine ratione, & ideo sine clypeo ad defensionem, vt facilius eam euerteret. Idipsum apud aliquos Auctores, vel Scriptores legimus, quos citauimus q. 2: impugnantes non distinctionem virtualem, sed distinctionem fictam ab ipsis, quapropter opus suum destruunt, non nostrum, & ideo secum pugnant, victi, & Victores, sine praeda, & cum iactura; prae ter quam ipsi soli sunt sibi pugna, praeda, & iactura. Unde cum nos explicaremus verum huius distinctionis sensum ab Antiquis intentum, libenter confessi sunt esse innegabilem, & sic in bello sine conflictu rejecti sunt, & Rubor potius. quam robor soluit certamen. Quare, vt tollantur hae spuriae explicationes, hanc materiam explicare adlaboranimus. Quod si perspicue egerimus. refundendum in Numen, a quo omne lumen.

105

LATIRLDVTILAVHVEθ INPARTICVLARI. CIrcunfusam florum planitiem oculus cum primum ingreditur, vniuersam ele gantiae speciem, varianque distributis ordinibus copiam communi quodam miratur aspectu, deinde singula in singulis, ac singulis propria distincto, eoque suaui contemplatur obtutu. Est oculus corpori veluti mens, sicuti mens est animae mysticus oculus. Cuin Paradisum illum Diuinum, cuius intuitu Celestium beantur animae, mens nostra spiritaliter perineat, quotquot ibi pullulant Attributorum germina, aut germinantium perfectionum flores, generali quodam, ac geniali lustrat scrutinio, singulorum continuo pulcherrimas species contemplatura scorsim. Nil mirum itaque nostram mentem in aggenerandis suarum cogitationum fetibus Naturae ordinem seruare, quae a communibus incipit, & Artis, quae ad specialia desinit, documenta respicere; quasi a cuiusdam venustate totius ad singularum pulchritudinem partium, & a plena consonantia concentuum ad vniuocam cuiusque armoniam resiliat. Natiua sciendi hoc postulat lex; omnis etenim homo naturaliter scire desiderat; quam quaestionem a Phil. expositam superhumana subtilitate dilucidans serenissimum Ecclesiae Lumen Augustinus lib. 10. de Trin.c. 1, & 2. ait: Si enimrem prorsus ignotam amare omnino nullus potest, quomodo est amor studentium, idest iam non scientium, sed adhuc scire cupientium Quod si amari, nisi notum non potest; quid in eo, quod scire studet, amet, inquirimus, quod profecto nondum nouit; & propterea miramur, cur amet, quoniam firmissime nouimus, amari msinota non posse; secus si nosset, illud nosse non quaereret, quia quaerere, quod iam inuenimus, proprie non dicimur. Quid est hoc? Nisi quia cuiusque pulchritudinis fama ad videndum, ac fruendum animus accenditur, quia generaliter nouit corporum pulchritudines ex eo; quod plurimas vidit, & inest intrinsecus, unde approbetur, cui forinsecus inhiatur; quod cum fit, non rei penitus incognitae amor excitatum, cuius genus iam notum est. Non amat igitur, nisi quia nouit, atque intuetur in rationibus rerum; quae sit pulchritudo doctrinae, qua continetur notitia signorum omnium. Hanc speciem decoram, & vilem cernit anima, & nouit, & amat, eanque in se perfici studet, quantum potest. Nullus itaque amatineo gnita, etiam cum appetit scire, quod nescit. Aut enim iam genere notum habet, quod amat, idque nosee expetit etiam in aliqua re singula, vel in singulis rebus, quae illi nondum notae forte laudantur; aut in specie sempiternae rationis videt aliquod, ad quod quaerendum ab illa visione inuitatur. Propterea nul lus amat incognita; imo omnis odit incognita, quia nulla vult esse incognita, dum vult omnia esse cognita. Genus Attributorum Diuinorum iam vidimus, speciem adeo decoram, & vtilem monimus; eanque perficere, quantum valemus, studendum est; quod non praestabimus, nisi ex eo, quod inge nere notum est, ad inquirenda ea, quae occultantur in specie cuiussibet, procedamus; sic enim Diui, nae cognitionis plenitudine, quam nostra huius status vacuitas capere potest, mens superfusa ad amandam beatissimam illam Substantiam, in qua talium perfectionum pulchritudo conspicitur; violentiori suauitate percurret, & rapidiori euolabit affectu,

PrevBack to TopNext