On this page
Praeambulum
Praeambulum
Vmma Bonitas, qua aliquid superius non est, Deus est. Absque vacuitate diffundit se extra sex Ssuperefluit sine superfluitate, se communicat sine decremento; semper plena, & semper fluens; nunquam indiga, nunquam vana, omnia ditat, omnia creat; omnia recreat, omnia perficit. Per fectionum cumulus sine sui dissolutione omnia aedificat; immensum pelagus, sed redudans, nec minuitur; nonissima omnium meta omnia terminat, nec augescit. Quidquid est, illius est; & quidquid non est? per illam est. Quod est, ab illa est, non de illa est; quod enim de illa est, hoc est, quod ipsa; quia illis consubstantiale est; quod autem ab illa est, quod ipsa non est, quia ipsius substantia non est; quanquis ab illius substantia sit (inquit Beatiss. Ecclesiae Doct. Aug. de Nat. honi) No decedit tempore, quia aeterna, non finitur termino, quia intermina, non circunscribitur, quia immensa; non diuiditur, quia smplicissima non frustratur; quia omnipotens; non mutatur, quia perfecta; non desinit, quia sempiterna. Ubique est, & ubi non est, nihil est; cuncta replet, & non capitur; cuncta capit, & non repletur; si se participat: non partitur, si se communicat, praesens est; si se subtrahit, absens non est. Eam speratibus praemium est,eam videntibus corona est, possidentibus beatitudo est, acquirentibus inamissibilis est: Hoc tenemus de illo bono incommutabili, cuius participatione boni tantum esse possumus. De hac Bonitate quidquid digne dici potest, dici debet, quannis teste Beatiss, nihil digne de illa possit effari