Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

1

QVAEST VNICA De Bonitate, & Perfectione Dei.

2

POst tractatum de Veritate Dei plano tramite aggredimur agendum de illius Bonitate; sicut enim voluntas, quae specificatur a Bono, supponit intellectum, qui specificatur a Veritate, ita Bonitas supponit Veritatem, & ad illam sequitur; quale enim est specificatum, tale est specificatiuum; tum quia potetia, actus, & objectum eandem speciem, & ordinem seruant inter se. Quoniam autem docet Phil; quod Bonum, & perfectum idem sunt (loquendo de bonitate formali) ideo inhac quaest. de Bonitate, & perfectione Dei, simul agendum est. Praemittemus autem aliqua, quae ad rationem formalem Bonitatis necessaria sunt, reliqua relinquentes Metaphysicis. Quare.

Articulus 1

3

ART I. Quotuplex sit Bonum?

4

TTtossantur aequiuocationes, quae inhac materia contingere possunt, praemittemus, vt diximus hunc articulum, diuisioenim vnius ab alio tollit confusionem, quae oritur ex indiuisione multorum conceptuum, qui in eadem re reperiuntur. Diuiditur 1. bonum intranscendentale, & non transcendentale; nampassiones Entis, vtdiximus, commensurantur cum Ente, aliter non conuerterentur cum ipso; & quod commensuratur cum alio, diuiditur ad diquisionem illius, vt quia quantitas est passio substantiae corporeae, ideo vna diuiditur ad diuisione alterius. Sicut ergo Ens diuiditur in transcedens, & non trascendens, ita dicendum de Bono. Bonum transcendens, seu bonitas transcendentalis, quae a B. Doct. lib. de causis prop. 23. lit. I. vocatur Bonitas nominalis; et4. Met. q. 6. dicitur bonitas incompleta, & est illa, quae essentialiter imbibitur in quocuque ente, siue sit ens possibile, siue existens; Seper tamen dicitur in ordine ad existentiam, vel quam habet, vel quam potest habere, sic dicimus nedum bonum esse homine aegrum, qui non est actu sanus, posse fieri sanum; sed etiam bonum esse hominem esse actu sanum, & hanc doctrinam tradidit Beatiss. P. Aug. in lib. de Nat. Boni c. 18; vbi ait; quod materia, seu hy le est bonum, quia est capax recipiedi esse subsistens. Porro si bonum est forma, unde qui ea praeualent, formosi ap¬ pellantur, sic a specie speciosi, procul dubio bonum ali quod est etiam capacitas formae, sicut quia bonum est sapientia, nemo dubitat, quod bonum sit esse capacem sapientiae. Haec autem Bonitas transcendentalis dicitur nominalis, seu incompleta, quia praescindit ab actualitate existentie; quae complet ipsam Bonitatem, & vltimo perficit; patet enimo quod Bonitas sanitatis formaliter consistit ina ipsa actualitate sanitatis; non autem in posse aζ quirere sanitatem; aliter aeger carens sanitate diceretur habere Bonitatem formalem sanitatis; & per consequens diceretur formaliter sanus Sicuti si Bonitas formalis scientiae consisteret in posse acquirere scientiam, sequeretur, quod carens scientia ex eo tantum, quod posset illam acquirere, diceretur habere Bonitatem formale scientiae; sed ex eo, quod aliquis habeat Bonita tem formalem scientie, dicitur formaliter sciens; ergo carens scientia diceretur formaliter sciens; quod implicat in terminis.

5

Bonitas non transcendentalis, quae vocatur etiam Bonitas formalis, seu actualis, & completa est illa, quae reperitur solum in ente actualiter existente; cum enim Bonitas formalis, cuiuscunque rei dicat ipsum esse actuale illius rei; ve illa dicitur habere perfectionem scientie, qui habet esse sciens; & perfectionem sanitatis, qui habet esse sanum, cunque esse actuale non competat nisi rebus actualiter existentibus, ideo Bonitas non transcendentalis, seu formalis reperitur so¬ lum in rebus actu existentibus. Praeterea cum forma cuiuscunque rei sit vltimum complementum illius, sicut forma physica est vltimum complementum materiae; cunque complementum Bonitatis sit ipsum esse actuale, ideo bonitas formalis importat ipsum esse actuale, quod non competit nisi rebus actu existentibus a parte rei.

6

Ex hoc deducitur 1. solam Bonitatem trascendentalem conuerti cum Ente, vt sic, & esse passionem illius; quia Ens, vt sic, praedicatur tam de actuali, quam de ente potentiali, & sola Bonitas transcendentalis praedicatur de ente potentiali, & actuali: nam Bonitas formalis non conquenit enti potentiali, vt dictum est, & ideo nonest aequalis latitudinis, ac Ens, vt sic, & per consequens nequit cum illo conuerti, & esse passionem illius, quae essentialiter dicitur ad conuertentiam cum subjecto, cuius est passio. Videatur, que diximus quest. antecedente art. 3. ex quo sequitur materiam esse bonum transcendentaliter. propter capacitatem, quam dicit ad formam, que est bonitas formalis; & Mathematicalia esse bona transcendentaliter; quia abstrahunt ab existentia formali, dicunt tamen aptitudinem ad illam; unde quando Phil. negat res Mathematicas non esse bonas, loquitur de Bonitate formali: non de transcendentali.

7

Deducitur 2; quod quanuis bonum transcendentale possit dici quodammodo perfectum, quatenus dicit integritatem praedicatorum essentialium, quae concurrunt essentialiter ad consti tuendam essentiam cuius libet entis, attamen simpliciter loquendo solum bonum formale dicitur perfectum; vnde cum dicitur, quod bonum, & perfectum idem sunt, ac conuertuntur, intelligitur tantum de bono formali, & actuali, non autem de bono transcendentali. Et ratio est; quia illud dicitur perfectum, cui nihil deest ac sui complementum ita, vt illo habito nihil amplius expectet, quod faciat ad illius perfectionem, sed praedicata essentialia, de quibus dicit ut bonum transcendentale vlterius expectat actualem existentiam, quae est vlterior actus proprius illorum illa complens, actuans, & perficiens; ergo quanuis praedicata transcendentalia possint. dici bona transcendentaliter, quatenus important integritatem essentialem, seu praedicatorum essentialium constitutiuorum essentiae; attamen nequeunt dici perfecta simpliciter, quia illis deest ipsum esse actu, quod est vltimum complementum illorum; quapropter ait Phil; & est vsitatissimum axioma, quod perfectio sumitur ab esse: & Beatiss. P. Aug. lib. de Doctr. Christ. c. 32. ait; In quantum sumus, boni sumus. Unde solum bonum formale, seu actuale, & perfectum conuertuntur. Vid. Fundatiss. Doct. in 2. dist. 1. p. 2. 4. 10. art. 4.

8

Deducitur 3. explicatio alterius axiomatis eiusdem Phil; scilicet quod Bonitas est in rebus, veritas autem in intellectu; quapropter vo¬ luntas, quae tendit circa Bonum trahitur a rebus; intellectus vero, qui tendit circa Verum trabit ad se res; cum enim bonitas dicat esse, & esse sit in rebus, ideo Bonitas est in rebus; cum autem Veritas importet conformitatem intelligentis: ad rem intellectam, & e contra; ideo est in intellectu, non in rebus.

9

Deducitur4; quod alio modo dicitur Bonum transcendentale; & alio modo dicitur Bonum formale; quia bonum transcendentale dicitur bonum in ordine ad Bonitatem, quam non habet in se, potest tamen habere, & ideo dicitur tantum Bonum nominale, quia non habet nisi nomen Bonitatis, caret autem forma, seu re significata per tale nomeni vt aegrum posse sanaridicitur Bonum, non per bonitatem sanitatis existentis in ipso, sed per sanitatem, quae non existit in ipso, potest tamen existere. Bonum vero formale dicitur in ordine ad Bonitatem, quam habet in se, vt explicatum est. Et in hoc distinguitur Ens transcendentale a Bonitate transcendentali, quod Ens transcendentale dicitur tale per entitatem, quae est in ipso, seu quod est ipsus bonum vero transcendentale dicitur tale per bonitate, quae non est in ipso. Vnde fit, quod Ens transcendentale, quatenus tale, per se ipsum potest intelligi, quia in se ipso habet veram rationem Entis;, Bonum autem transcendentale secundum se ipsum praecise non potest amari, quia in seipso non est bonum, & si amatur, tantum amatur in ordine ad existentiam, quam potest habere. Cunque creaturae possibiles non habeant, nec sint habiturae existentiam, ideo secundum se ipsas non sunt amabiles a Deo: neque in ordine. ad existentiam, quia Deus non vult illis dariexistentiam, vt videb. in tract. de Volunt. Dei, & per consequens Spiritus Sanctus non procedit. ex amore Filij, vt in de Trinit. asseremus.

10

2 Diuiditur 2. bonum in Modum, Speciem. & Ordinem, quae diuisio, licet applicetur Bonitati formali; potest tamen verificari etiam. de Bonitate transcendentali, quatenus creaturae possibiles sunt capaces recipiendi modum, speciem. & ordinem. Haec diuisio eadem est, ac illa, quae traditur Sap. 11. Omnia in numero, pondere, & mensura disposuisti, vt explicabimus in Tract. de Trin, Hanc diuisionem tradit Beatiss. P. lib. de. Nat. Boni c. 3. dicens: Haec tria Modus, Species, & Ordo tanquam particularia bona sunt in rebus aDeo factis, siue in spiritu, siue in corpore, Modus reducitur ad mensuram, quia mensura rei praefigit modum, vt docet idem D. Pater lib. 4. sup. Gen. ad lit. c. 3. Species ad numerum, quia numerus formalitatem rei designat, & finit, ex eo autem, quod res habeat numerum suorum praedicatorum essentialium, consurgit speciositas, seu pulchritudo ipsius, sicuti ex eo, quod corpus habeat numerum suarum partium dicitur speciosum, & ex eo, quod habeat partes disconquenientes, dicitur monstruosum, & deforme. Or¬ do vero reducitur ad pondus; quia sicut ratione ponderis res tendit ad centrum, ita ratione ordinis respicit suum finem. Istae autem duae dius siones differunt inter se, quia diuisio tradita a Sac. Script. se tenet ex parte Dei numerantis, dirigentis, & mensurantis; diuisio vero tradita a Beatiss. P. se tenet ex parte creaturae constitutae a Deo numerante in sua integritate essentiali directae ab ipso, ordinataeque in suum finem; & mensuratae a Deo illi praefigente suum modum. essendi, quapropter dixit haec tria importantia determinationem ad tale esse, constitutionem in talibus praedicatis essentialibus, & ordinem. in suum finem, esse tria bona, quae sunt generaliter in omni creatura; sed de hoc suo loco¬

11

3Diuiditur 3. bonum in honestum, delectas bile, & vtile. Bonum honestum est illud, quod appetitur propter se tanquam finis, vt objectum, alicuius virtutis, & est realiter bonum. Delecta bile est, quod appetitur, vt Bonum, sed non est. bonum, quia solum apparet, vt Bonum, sed se cundum se malum est. Vtile est, quod appetitur, vt medium gratia alterius, ad cuius consecutionem conducit; sed de his Boni speciebus agemus in 2. sent.

12

Diuiditur 4. Bonum in Physicum, & morale; & vtrunque subdiuiditur in naturale, & su pernaturale; sed de his alibi. Tandem diuiditur Bonum in illud, quod est bonum in se; & in illud, quod est bonum alteri. Primum est illud, quod in se est perfectum; secundum est illud, quod quanuis in se non sit perfectum, est tamenBonum alteri. Sufficit autem hic species Bonitatis insinuasse, agere enim de illis spectat ad Ethicam.

Articulus 2

13

ART. II. Quid importet formaliter, & quid superaddat Enti Bonitas Transcendentalis?

14

Vo quaesita, quae proponuntur in Titulo, faciliter expediri possunt ex dictis de Vnit. Dei art. 1, & 2.idem enim proportione. seruata dicendum est de omnibus passionibus transcendentalibus ipsius Entis cum hac sola differentia, quod Vnitas importat supra entitatem absolute, & modificate sumptam negationem diuisionis, Bonitas vero importat aliquio positiuum, vtdiximus de Veritate.

15

Quaerimus in hoc articulo tantum de Bonitate transcendentaliter sumpta, quae conuertitur cum Ente transcendentali, non autem de Bonitate formali, quae conuertitur solum cum ente actualiter existente.

16

2 Prima sententia arbitratur Bonitatem. superaddere aliquod absolutum; & haec subdiuiditur: nam Aliqui censent hoc absolutum distingui realiter, vt tenentur asserere Auctores, quos citauimus de Verit. Dei ar 1osent. Alivero volunt distingui tantum formaliter ex natura rei, vt Scotus in 1. dist. 3. q. 3: & cum eo omnes Scotistae; Alij volunt importate aliquod absolutum indistinctum ab Ente; docent enim Bonum consistere in appetibili fundament aliter forma liter sumpto, vt Calet. hic q. 5. art. 1. Alij importare ipsam perfectionem rei, quatenus perficiens est, vt Heruaeus Quodl. 3. q. 2. Alij tandem ipsam Entitatem, quatenus habet adiunctam relationem rationis perficientis ad rem perfectam ita, vt talis relatio rationis sit tantum conditio, non autem formale constitutiuum Bonitatis. Ita Mol. 1. p. q. 3. art. 1. disp. un. in princ.¬

17

3 Improbatur autem haec opinio sic. Hoc absolutum, quod importat Bonitas formaliter; & superaddit Enti, vel est Ens in recto, vt quod vel in obliquo, vt quo, vel nihile Si primum; ergo non est superadditum Enti; Ens enim Ent non superaddit, sicut substantia non superaddit substatiae: nam sicuti ad hoc, vt aliquod superad datur substantiae, debet esse aliquo modo extra rationem substantiae, vt diximus de Vnit. Dei art, ita ad hoc, vt aliquod superaddat Enti, debet esse aliquo modo extra rationem Entis; sed Ens nullo modo est extra rationem Entis; ergo illud absolutum non superaddit aliquid Enti; & per consequens non constituit Bonitatem, quae est passio superaddita Enti. Si secundum; erge illud, quod additur, non est absolutum; obliquu enim est relatiuum ad suum rectum, cuius est Jobliquum, quia obliquum cognoscitur tantum per suum rectum, rectum enim est index sui, & obliqui; ea autem, quae sunt simul cognitione, sunt relatiua, quia in tantum vnum cognoscitur

18

per ali ud, in quantum refertur ad illud, quapro ter dixit Phil; quod Relatiua sunt simul natura tempore, & cognitione. Praeterea illud, quod sehabet, vi quo, respicit suum, vt quod, per ordis nem ad quod dicitur se habere, vt quo, ergosi Bonitas importat aliquod Ens in obliquoxο vt quo, iam non importat aliquod absolutum sed relatiuum. Si tertium; ergo non superaddum aliquid, quia nihilum non est aliquid, aliter nihil esset Ens; Ens enim, & aliquid conuertuntur, ve dicitur in Met.

19

Improb. 2. Hoc absolutum, quod impore tat Bonitas formaliter, siue sit distinctum, siuefidentificatum, debet esse Ens, quia Ens diuiditur in absolutum, & respectiuum, tanquam in duas species Entis, sed non potest esse aliquod aeque late patens, ac Ens, quia est species, & differentia Entis; & nulla species, seu differentia Entis est aeque late patens, ac ipsum Ens, quod sehabet, vt genus; sicuti enim relatiuum, quod est altera species Entis, non est aeque late patens; ac Ens, nec conuertitur cum Ente: nam datur aliquod Ens, quod non est relatiuum, & hoc est Ens absolutum; ergo hoc absolutum, quod importat Bonitas, non est passio Entis; passio enim conuertitur cum Ente, & per consequens nequit esse constitutiuum Bonitatis transcendenstalis, quae est passio Entis, & conuertitur cum Ente; aliter constitutum esset uniuersalius ipsoconstitutiuo. Haec ratio improbat nedum hanc primam sententiam, sed etiam secundam, & tertiam infra ponendam, vt videbimus.

20

S Improb. 3. Vel hoc absolutum esset idem formalissime cum Ente, vt sic, absolute sumpto vel esset aliquo modo distinctum? Si primuma ergo non esset passio Entis absolute sumpti, quia nomine passionis intelligimus aliquod sequens ad subjectum, cuius est passio; idem autem formalissime nequit esset sequens ad se ipsum; aliter in ea ratione, in qua sequeretur, non esset idem cum ea ratione, ad quam sequitur; ergo tale absolutum in hoc sensu nequit esse constitutiuum formale Bonitatis, quae formaliter habet rationem passionis ipsius Entis. Si secundum; ergo vitra rationem absoluti, in qua conquenit cum Ente absolute sumpto, importat aliquam rationem, secundum quam distinguitur ab Ente pure, & absolute sumpto; nam in ratione absoluti omnino conueniunt, & non differunt, sed Bonitas non est passio Entis, nisi se cundum eam rationem, per quam differt ab Ente, ergo constituitur in ratione passionis peraliam rationem distinctam a ratione absoluti, & superadditam ipsi absoluto, & per consequens. Bonitas transcendentalis nequit formaliter cosistere in aliquo absoluto absolute, & nude supto.

21

Praeterea impugnatur omnibus illis rationibus, quas attulimus de Vnit. Dei art. 1. contraI, & 2. sententiam.

22

6. Secunda sententia vult Bonitatem formaliter importare relationem conuenientiae, non quidem ad appetitum rationale, scilicet ad voluntatem, sed ad illud subjectum, cui conueniens est. Ita Dur. in 1. dist. 34. ari. 1. Hanc sententiam sequuntur quanplures, qui tamen diuersimode illam explicant. Alij enim distinguunt duplex Bonum, aliud relate, quod est bonum alteri, & hoc volunt consistere formaliter in relatione, non ad appetitum, sed ad aliud extremum. cui conueniens est; sicuti venenum est bonum. serpenti, non autem homini; aliud est Bonum absolute, quod volunt consistere in integritate ipsius rei, quae tunc bona est, quando est integra in sua essentia, & nihil illi deest, quod faciat ad constitutionem essentialem illius. Hanc autem integritatem volunt in rebus compositis esse realem relationem partium integrantium ad totum: in simplicibus vero esse relationem rationis; sicuti relatio, quam dicit Bonum relatiue aliquando est realis, vt in bono creato conuenienti alteri Enti, aliquando vero rationis, vt inDeo, qui est Bonus creaturae; & non dicit relationem realem ad creaturam. Ita Vasquex 1. p. disp. 23. c. 33. 4. & 5. Alij volunt Bonitatem importare quandam conuenientiam ad aliud, quae conuenientia tamen non est aliqua relatio, sed solum connotatio alterius rei, seu naturae, prout habet connexionem, inclinationem, vel propora tionem aliquam cum altera re. Ita Sua. in Met. disp. 10, sect. 1. n. 11. Alij volunt rationem formalem Boni constitui per relatione appetibilis ad appetitum, quae relatio est rationis. Tribuitur Capr. in 2. dist. 34. q. 1. Alij volunt importare perfectionem, actualitatem, & appetibilitatem ita tamen, vt appetibilitas sit ratio formalissima constitutiua Boni; sicut ratio hominis vltimo constitutiua est rationalitas. Ita Biescas hic q. 5. art. 1. dub. 1.

23

7. Sed haec sententia impugnatur I. Relatis uum, vt supra dicebamus, est species, & differetia Entis, vt sic; ergo non potest constituere formaliter passionem conuertibilem cum Ente. Antecedes patet; Ens enim diuiditur in absolutum, & relatiuum. Prob. conseq. Nulla species, aut differentia adaequatur suo generi, quia nullum membrum specificum diuidens adaequatur diuiso iuxta regulas Logicales, siue illud diuisum sit vniuocum, vt est genus; sine sit analogum, vt esa Ens; species enim essentialiter est minus vniuere salis, quam genus; non solum enim rationale. non adaequatur animali, sed etiam substantia non adaequatur Enti; sed relatiuum est species Entis; ergo non adaequatur Enti, & per consequens nequit constituere Bonitatem, quae est passio adaequans ipsum Ens, cum sit conuertibilis cum ipso; constitutiuum enim formale, & constitutum formaliter inter se adaequantur, & conuertuntur, sicuti rationalitas, quae est constitutiuum hominis, & homo, qui est constitutus per rationalitatem, dicuntur ad conuertentia, & sese inuicem adequant.

24

Conf. Vel illa relatio, quam importat Bonitas, est realis, vel rationis? Si realis, vel est trascendentalis, vel praedicamentalis? Si realis predicamentalis; ergo non adaequatur cum Ente, vt dictum est, quia relatio praedicamentalis est: ynum membrum diuidens Ens cum alijs nonem praedicamentis. Si transcendentalis; ergo supponit Bonitatem in ipsa re, que dicitur alteri conquenire; nam si res non est bona in se ipsa, nullo modo potest esse bona alteri, illique conuenire, cum prius sit rem esse in ordine ad se, quam in ordine ad aliud, & ideo quod est bonum in ordine ad aliud, debet esse bonum in ordine ad sex quanuis enim id, quod est bonum in ordine ad se, possit esse malum in ordine ad alterum, propter qualitates oppositas, que sunt in altero; venenum enim, quod est bonum serpenti, est malum homini propter qualitates oppositas, quaesunt in homine, & serpente; attamen quod est, bonum m ordine ad aliud, necessario est bonum. in ordine ad se; ergo relatio conuenientiae ad alterum supponit Bonitatem in ordine ad se, & per consequens nequit esse constitutiuum illius, quia constitutiuum, cum sit causa formalis constituti, est prius constituto, non posterius. Si est relatio rationis; ergo Bonitas non est in rebus, sed tantum per intellectum, quia illud, quod est reale, nequit constitui per aliquid rationis; quale enim est constitutum, tale est constitutiuum: vnde sicuti Ens reale, nequit constitui per Ens rationis, ita Bonitas realis nequit constitui per relationem rationis.

25

S Impugnatur 2. Proprietas, & passio est de genere qualitatis, importat enim aliquod praedicatum proprium quarto modo fluens ab essetia, & conuertibile cum ipsa; praedicatum autem proprium quarto modo adueniens essentiae conquertibiliter, nequit esse nisi qualitas, vt dicitur in Logica: nam cetera praedicamenta sunt accidentia communia, & praecipue relatio; tum quia passio definitur qualitas inseparabilis a subjecto, conuertibilis, cum ipso; ergo Bonitas, quae est passio Entis, nequit formaliter constitui per relationem, nullum enim praedicamentum potest. esse ratio formalis constitutiua alterius praedicamenti, aliter praedicamenta inter se formaliter non differrent, & sic esset vnum tantum formaliter praedicamentum; quod est contra communem sententiam Philosophorum, & per consequens. nulla res vnius praedicamenti potest esse ratio formalis constitutiua rei alterius praedicamenti; sic substantia nequit esse ratio formalis constituriua accidentis; actio passionis, & ita de relique

26

S Tandem praecisa quacunque relatione ad absolutum adhuc res bona est secundum se ipsam; ergo relatio ad absolutum nequit esse constitutiuum formale Bonitatis, aliter haberet tur constitutum sine suo constitutiuo formali, & per consequens haberetur ide sine se ipso. Proba antecedens. Adhuc praeciso ordine rationis Dei, ad creaturas Deus est summe bonus in se ipso; in ipso enim continetur omnis ratio boni; aliter esset bonus tantum per ordinem ad creaturas, & per consequens sine creaturis non esset bonus, sed totam suam Bonitatem acquireret per ordinem ad creaturas. Praeterea quaelibet res creata praecisa quacunque relatione est bona in se ipsa, quia in se ipsa est Ens, quapropter Beatiss. P. Aug. in Suppl. contra Iul. lib. 1. c. 114. ait: Omnis natura, in quantum natura est, bona est; quod saepe alibi repetit; ergo Bonitas non constituitur? formaliter per aliquam relationem.

27

IO Tertia sententia docet rationem formalem Bonitatis transcendentalis consistere in ipsa perfectione intrinseca, & entitatiua. Et haec pariter subdiuiditur; nam Alij volunt consistere. in perfectione intrinseca, & entitatiua rei, quatenus fundat, & connotat rationem perfectius per modum appetibilis, & non solum, per modum formae informantis, & constituentis, ubi not; quod eadem entitas rei potest considerati in genere causae formalis, quatenus forma informans; & constituens ipsam rem in esse Entis, & in hoc consistit essentia ipsius Entis, & in genere causae finalis, quatenus finaligans, & moquens appetitum, & sic volunt, quod constituat formaliter Bonitatem in esse Bonitatis, & in esset passionis ipsius Entis. Et licet ipsa appetibilitas explicetur per quandam relationem rationis ad appetitum, non tamen in ista relatione consistit: formaliter ratio Bonitatis, sed in eo, quod est fundamentum huius relationis, licet eam connotet, aut fundet. Ita Io: a S. Tho: 1. p. q. 5. disp. 6. art. 1. 8. Dico secundo. Haec sententia reducitur ad 2; idem enim sentit Capri vt dictum est: ac propterea iisdem rationibus confutatur. Alij vero volunt Bonitatem consistere in perfectione ipsius rei, qua constituitur res in sua essentia integraliter absque quocunque alios superaddito. Ita noster Lafosse qui citat pro hac sentBeatiss. P. Augi & Fundatiss. Doct. in 2sentdist. 1. p. 2. 4. 1. art. 4. dub.5; qui tamen aperte loquum tur de Bonitate formali, quae sumitur ex esse existentiae; non autem de Bonitate transcendentali, de qua loquimur in praesenti; nam ibidem dub. 7. ait: Nam, vt bonum, dicit ipsum Ens, quod diQuiditur in figuras praedicamentorum, sic ununquodque est bonum per essentiam suam. Si vero bonum dicat esse, & perfectiones superadditas, sic vnunquodque est bonum per participationem. Igitur B. Doci; quando ait bonum, & perfectum ide esse, loquitur de Bonitate participialiter, ve supra diximus circa titulum, & infra: Solus Deus est bonus per essentiam suam, quia in solo Deo sufficit Essentia sua ad omne esse, & ad omnem bonita: tem habere ita, quod sua Essentia est suum esse & omne esse, & omnis perfectio; alia autem non sunt bena per essentiam suam, non quod essentia eorum non sit aliquod bonum, quia quidquid est ali quod Ens, est aliquod bonum, sed quia essentia eorum non sufficit ad perfectionem Bonitatis eorum; essentia enim creaturarum non solum non sufficint ad perfectionem Bonitatis infinitae, sicut sufficit Essentia Dei, sed etiam non sufficit ad perfectionem bonitatis, quam potest habere creatura, sed oportet. ad perfectam bonitatem, quam potest habere Ens creatum, superaddi aliquod super Essentiam suam, idest existentiam, quae est vltima perfectio essentiae. Docet ergo, quod perfectio essentiae est, existentia, & quod essentia sine existentia est aliquod bonum: ergo Bonitas transcendentalis non consistit in perfectione rei. Refert quoque pro hac Sententia nostrum Aegid. Lusit. lib. 1. de Beat: q. 2. art. 2. Put. p. 1. q. 5. dub. vnico; & Gibbon. dispο.

28

II Sed contra primum modum explicandi hanc sententiam est; Nam ratio fundandi relationem rationis ad appetitum pertinet ad genus relationis, dicitur enim in Logica, quod ad constituendam relationem requiritur formaliter ratio fundandi, vnde sicut ratio constituendi alis quod absolutum pertinet formaliter ad genus absolutum; ita ratio formalis fundandi relationem, quatenus talis reduplicatiue, pertinet ad genus relationis: Albedo enim, quatenus fundat rationem similitudinis inter duos parietes albos, relatiue dicitur, non absolute; quia dici tur ad aliud, non ad se, sed per istum Docti rela¬ tio non constituit realiter Bo nitatem, quia consequitur ad ipsam, vt ipse optime arguit ibid. contra Dur; ergo ratio fundandi relationem rationis ad appetitum, siue finalizans, & mouens ingenere causae finalis, non est ratio formalis constituriua Bonitatis, quia consequitur ad ipsam.

29

Conf. Ratio fundandi relationem rationis ad appetitum est ratio in ordine ad aliquod extrinsecum ipsi rei; bonum enim sanitatis, quod fundat relationem rationis ad voluntatem aegroti, dicitur in ordine ad voluntatem, quae est extrinseca ipsi sanitati; sed Bonitas transcendenta. lis est in ipsa re intrinsece, & quod est intrinsecum rei, nequit constitui formaliter per aliquod extrinsecum; aliter idem esset extra seipsum constitutiuum enim, & constitutum idem sunt, formaliter; ergo Bonitas nequit formaliter constitui per illam rationem fundandi, quae substernitur relationi rationis.

30

Iz. Et si dicat illam entitatem, quatenus fundat relationem, esse quid absolutum connotans tamen relationem.

31

Contra est: nam vel illa connotatio pertinet formaliter, & intrinsece ad constitutionem bonitatis; vel none Si primum; ergo aliquod relatiuum intrinsece, & formaliter pertinet ad constitutionem Bonitatis, quia illa connotatio essentialiter est relatio, & est de genere relationis; que formaliter habet connotare suum terminum; hinc termini connotatiui sunt respectiui: inquantum enim connotant aliud, illud respiciunt, & manifestant; quod est proprium relatiuorum. Si secundum, ergo essentia Bonitatis potest intelligi sine illa connotatione, quia essentia cuiuslibet rei potest perfecte intelligi constituta adaequate sine omni eo, quod non ingreditur constitutionem illius; sed praecisa illa connotationes illa entitas remanet quid absolutum; ergo incidit in I, sent; nisi melius explicet suam.

32

I3. Quo ad secundum modum dicedi huius sententiae satis impugnatur ex dictis contra 1, sent; nam haec perfectio intrinseca rei, quae dicit: integritatem praedicatorum conuenientium. eidem rei, vel dicit tantum esse ipsorum praedicatorum, vel aliquid aliud supra esse illorum Si primum; ergo non habetur conceptus passionis Entis, sed tantum habetur conceptus purus ipsius Entis, quia habetur tantum ipsum esse in quo consistit formaliter Ens. Si secundum.: vel est relatio, vt dicit Vasque & hoc est sufficienter impugnatum, vel est aliquid aliud, & sic tenetur iste Auctor explicare, quid hoc sit, perquod Bonitas constituitur in esse passionis ipsius Entis, virtualiter distinctae ab Ente; certum enim est, quod constitutiuum passionis Entis debet est se distinctum virtualiter ab Ente, aliter constitutum non esset distinctum. Vid. omnes rationes, quibus impugnauimus 1, sent; facifiter enim accomodantur ad reijciendum tanquam insufficientem istum modum dicendi. Itaque omissis his opinionibus, quae vel non explicant rationem formalem Bonitatis, indigitant enim aliquod consecutiuum ad ipsam, vt sunt illae, quae constituunt Bonitatem in aliquo relatiuo, quod consequitur ad essentiam bonitatis, vel si explicent essentiam Bonitatis, non tamen saluant rationem passionis, passios enim Entis debet esse aliquod Ens, quia nihilum non potest habere rationem passionis; & debet esse virtualiter distinctum ab Ente, quod est subjectum illius; vt sunt illae, quae constituunt Bonitatem in aliquo absoluto, vel in essentia, aut esse ipsius rei, quae licet verum dicant, non tamen explicant quomodo hoc esse sit distinctum ab Ente, cuius est passio, quia non potest essedistinctum per relationem, vel per aliquod relatiuum: nam cum hoc, per quod distinguitur, sit constitutiuum Bonitatis, sequeretur, quod Bonitas constitueretur per aliquod relatiuum; & sic non esset passio, vt dictum est; omissis, inqua, istis opinionibus recolenda sunt ea, quae diximus de Vnit. Dei art. 13 & art. 23 vbi ostendimus

33

passiones Entis esse inprescindibiles ab Ente formaliter; & ideo formaliter importare entitatem non quidem absolute, & indeterminate sumpta, quia sic sumpta est subjectum passionum, non vero passio, sed modificate supta, quia sic intelligitur aduenire Enti absolute, & indeterminate supto, & hoc modo habet rationem passionis. Quare

34

I4 Vnica conclusio. Bonitas transcendentalis, quae est passio Entis, importat formaliter entitatem modificatam virtualiter distinctam abEnte, vt sic, indeterminate sumpto, quae entitas est modificata ab integritate suae speciei, ad quam postea consequitur ordo ad suum finem seu conformitas, conuenientia, & appetibilitas in ordine ad voluntatem. Ita B. Doct. loc. cit, de Vnit. Dei art. 1. vbi quod dicitur de Vnii; quatenus est passio Entis, intelligi debet de Bonitate, & Veritate, quae pariter sunt passiones Entis, Hoc etiam docet in 2. sent loco supra cit, contra 2. modum explicandi 3. sent; bi ait: vt Bonum dicit ipsum Ens; particula autem reduplicatiua Vt, dicit rationem formalem, quia reduplicatio semper importat rationem formalem, vnde si quis diceret: homo, vt Musicus, aedificat; vel homo, vt animal, intelligit, falsae essent propositiones, quia nec musica est ratio formalis aedificandi, nec animalitas intelligendi; quare si Bonum. dicit reduplicatiue ipsum Ens, importat formaliter ipsum Ens, sed non potest dicere ipsum Ens, Vt sic, & indeterminate sumptum, quia Ens, vt sic, est subjectum Bonitatis, non vero Bonitas, quae est passio; neque potest esse Ens contracte sumptum, quia Ens contracte sumptum non conuertitur cum Ente, vt sic, vt patet de substantia, quae est Ens contracte, & differentialiter suptum. Quare haec entitas modificata non est constitutiua Entis, vt ait B. Doct. in 2. dist. 34. q. 1. art. 4. S. Sed dices; ergo importat formaliter en¬ titatem modificate sumptam. 2. aute pars conclaquod scilicet appetibilitas, seu conformitas, & conuenientia ad voluntatem se habeant consecutiue, vt effectus Bonitatis, habetur in eodem 2. sent. dist. 38. q. 1. art. 1. ad 2, & art. 2.vbi ait: Noti ficatio ergo illa de bono data a Phil; scilicet quod bonum est, quod omnia appetunt, videtur esse, quia, & per effectus, quia res bonae, vi bonae sunt.

35

vel apparenter, vel existenter, hoc habent efficeret quod sunt aptae natae mouere appetitum.

36

Haec concl. puocul dubio est D. P. Aug. inlib. de Nat. honi c. 213 & 22. vbi postquam c. 18. distinxerat bonitatem in transcendentalem, quae consistit in esse capacem Bonitatis actualis, & in Bonitatem formalem, quae consistit in ipsa essentia rei, ait, quod tres Bonitates generales, scilicet modus, species, & ordo, quas enumerauerat c. 33 reperiuntur in qualibet re, quae dicitur modificata eo, quia Bona est, his verbis: Omnis enim modus, in quantum modus est, Bonus est; unde omnia moderata, modesta, modificata dici sine laude non possunt. Et clarius in fine c. 23. Tamen uvbi est aliquis modus, aliqua species, aliquis ordo; est aliquod Bonum, & aliqua natura est, ubi autem nullus modus, nulla species, nullus ordo est. nullum Bonum, & nulla natura est. Et in fine c. 21. loquens de Bonitate Dei ait: Si autem dicamus eum summum modum, forte aliquod dicimus. Si autem in eo, quod dicimus summum modum, intelligamus summum Bonum.

37

Hanc sententia tenere arbitramur Lafosse, Caiet; Herus Mol; & alios, qui constituunt ratione forma lem Bonitatis in aliquo absoluto, quanuis insufficienter se ipsos explicent; & expresse asseritur a D Tho; qui hic q. 5. art. 5. ait: Vnunquodque dicitur Bonum, in quantum est perfectum, sic enim est appetibile; & q. 48. art. 5: Bonum in perfectione, & in actu principaliter consistit, hic tamen loquitur de Bonitate formali. Idem habet Alen. 6. Met. 1. 8; Henr. 2. p. summae art. 41. 4. 1.

38

15 Prob. 1. ex B. P. Aug. vbi sup. Omnis modificatio importat formaliter esse modicatum sed Bonitas transcendentalis est modificatio: ergo importat formaliter esse modificatum, Malor patet; quia sicuti albificatio formaliter imPortat esse album, cum albificatio sit ratio formalis constitutiua esse albi; ita modificatio importat formaliter esse modificatum; quia modificatio est ratio formalis esse modificati, ita dicendum de esse qualificatiuo, quod in genere, causae formalis est ratio formalis esse qualitatis, Prob. minor. Ex eo, quod res non habeat modum in suis praedicatis essentialibus, dicitur immoderata, & per consequens mala, quia omne immoderatum est malum, sicut omne moderatum est Bonum: nam si homo v. 8. non haberet modum essendi proprium ipsius hominis, qui est esse animal rationale, sed cum animalitate haberet conium; ctum esse caninum, vel equinum, homo esset immoderatus, & hoc esset illi malum, quia esset destructiuum essentiae ipsius, essentiae enim rerum sunt sicuti numeri, quibus si addatur aliqua vnitas, statim destruuntur, & fiunt aliae essentiae; nam si numero binario addatur alia vnitas, statim destruitur essentia numeri binarij, & sit numerus ternatius; destructio autem est malum, quia destructio dicit non esse & non esse est malum, sicut esse est Bonum. Ex eo aute, quod habeat proprium modum essendi, habet speciositatem, sicut ex eoquod habeat alienum modum essendi, habet disformitatem, in qua consistit ratio mali, ergo ex eo, quod aliqua res habeat modum essendi sibi proprium, qui sibi est conueniens, est bona, & per consequens Bonitas transcendentalis est modificatio ipsius, prout importat modum sibi proprium, & sibi conuenientem, non alteri¬

39

Conf. Bonitas transcendentalis formaliter importat determinationem horum praedicatorum essentialium specificorum conuenientium Enti, sicuti malitia transcendentalis formaliter importat determinationem horum praedicatorum essentialium Enti discouenientium: nam Petrus in tantum dicitur habere Bonitatem hominis, in quantum determinate habet praedicata specifica, quae homini conueniunt; quae sunt animal rationale, & in tantum dicitur carere Bonitate, & perfectione hominis, in quantum caret praedicatis, quae homini conueniunt, & habet alia praedicata, quae homini disconeniunt; sed determinatio est modus, quia determinatio non addit suprao rem determinata nisi modum essendi: cera enim ex eo, quod determinatur ad sigillum Tiuu, non acquirit aliam entitatem, quia non acquirit aliam ceram, sed tantum modum, quem prius non habebat; ergo Bonitas transcendentalis importat formaliter rem modificatam, quae modificatio dicit determinationem, seu collectionem horum praedicatorum essentialium, quae conueniunt rei, non aute praedicatorum, quae illi disconeniut

40

I6 Aduertendum tamen cum B. P. Augeubt sup. c. 22, quod licet modus aliquando sumatur a Grammaticis, prout idem est, ac finis, & terminus, sic dicimus imponere modum luctui, idest finire, & terminare luctum: hic tamen non sumi tur in hoc sensu: nam dicunt Theologi Deum habere proprium modum essendi distinctuma modo essendi creaturae; proprius enim modus essendi Dei est esse a se, creature vero ab alio; vinde cum modus sequatur rem, cuius est mo dus, si res sit infinita, vt Deus, etiam modus essendi illi proprius est infinitus; nam modus finitus non est proprius rei infinite, sed improprius; quia est illi, improportionatus. Nomine ergo modi hic intelligitur conuenietia horum praedicatorum, & non aliorum, seu collectio horum praedicatorum, non vero aliorum; quapropter modus correspondet mensure, quae tribuit modum rei ex eo, quod illi tribuat tot praedicata, quae illi conueniunt proprie, & non alia, quae illis disconuemut: & exinde etiam Phil:statuit ratio¬ nem formalem Boni in ipsa conuenientia, quae conuenientia explicari debet in ordine ad seex eo enim, quod Petrus habeat modum essendi ipsius hominis, idest praedicata hominis, habet praedicata conuenientia ipsi homini; non autem debet explicari per conuenientiam in ordine ad alterum, quia haec tantum consecutiue se habet; in tantum enim aliquod est conueniens alteri, inquantum est bonum in se, & per consequens in quantum est conueniens in ordine ad se; namsi daretur aliquod, quod esset intrinsece malim, vedicebant Manichei, quia nullam haberet conuenientiam in ordine ad se, illud nec posset esseconueniens, nec bonum alteri, ergo ratio formalis Bonitatis consistit praecise in modo essendi, & in conuenientia inordine ad se, quanis consecutiue possit esse etiam bonum alteri, vt est medicina, quae est bona in se, & bona aegroto; & in tantum est bona aegroto, in quantum est bona; in se, vnde potest esse aliquod bonum in se, & malum alteri, vt serpens est bonus in se, & sibi, quia habet omnia praedicata, quae conueniunt. serpenti, malus autem homini, quia est destructiuus illius; ergo ratio formalis Bonitatis nequit esse conuenientia in ordine ad alterum, aliter daretur res constituta sine suo constitutiuo, quod est ridiculum, quia ridiculum est dicere, posse dari hominem sine rationalitate.

41

Ex hoc habetur discrimen inter summam, Bonitatem Dei, & bonitatem creaturae, quod Bonitas Dei, cum contineat omnes bonitates creaturarum sine ulla imperfectione, ideo est, conueniens sibi, & bona in se, & conueniens, & bona omnibus creaturis, at vero bonitas creaturae, cum non contineat omnes bonitates aliarum creaturarum, sed habeat qualitates repugnantes, & destructiuas illarum, quae tamen sibi conueniunt, vt v.8. serpens, qui habet qualitates sibi conuenientes, & repugnantes, ac destructiuas hominis, ideo potest esse bona in se, & sibi conueniens, non autem bona alijs, nec illis conqueniens: vnde semper colligitur, quod Bonita. trascendentalis formaliter importat solum proprium modum essendi, seu collectionem praedicatorum specificorum conuenientium sibia conuenientiam autem in ordine ad aliud, non nisi consecutiue.

42

Vrgetur. Illud est constitutiuum formale alicuius, quod est distinctiuum illius a suo opposito; quia constitutiuum, & distinctiuum idem sunm; sed distinctiuum Bonitatis a malitia est entitas modificata, prout importat proprium modum essendi suae speciei; ergo entitas modificata formaliter constituit ipsam Bonitatem. Prob. minor. Ex eo, quod res non habeat proprium modum essendi, habet malitiam, quia habet de structiuum sui esse specifici: nam non habere proprium modum essendi destruit proprium. modum essendi; quia negatio est destructio affirmationis; destructiuum autem est maximum malum ipsius rei; ergo ex eo, quod res habeat proprium modum essendi conuenientem suae speciei, habet Bonitatem, sed ex eo, quod res habeat proprium modum essendi, dicitur modificata; ergo distinctiuum Bonitatis a malitia est entitas modificata, prout importat proprium modum essendi conuenientem suae speciei, cuius carentiam dicit malum, quod opponitur BonoExplicata autem hac subtilissima, & altissima. doctrina S8. Proto Doct.

43

17. Prob. vlterius concl. iisdem rationibus, quibus probatum fuit Vnitatem, & Veritatem. transcendentalem importate formaliter entita. tem, vt modificatam, minus principaliter vero, & ex consequenti negationem diuisionis, & relationem conformitatis ad intellectum, sic Illud importatur formaliter ab aliqua passione, quod habet veram rationem qualitatis aduenientis suo subjecto, & per quod distinguitur a ceteris passionibus; illud vero importatur ex consequenti, quod sequitur ad rationem formalem illius; sed illud, quod in Bonitate habet formalem passionis, per quod distinguitur a ceteris passionibus, est entitas, vt modificata a collectione, & determinatione praedicatorum integrantium es. sentiam Entis, & relatio siue realis, siue rationis ad appetitum, ac conuenientia ad alterum consequitur ad rationem formalem Bonitatis; ergo bonitas transcendentalis importat formaliter entitatem modificatam, & ex consequenti relationem appetibilitatis, & contenientiae ad alterum. Malor patet ex dictis loc. cit; nam passio est, species qualitatis; tum quia relatio, actio, & cetera praedicata, quae competunt substantiae spirituali, vel Enti praescindenti a corporeo, & incorporeo, sunt accidentia communia, non propria vt patet, & solum id, quod habet rationem qualitatis, habet rationem proprij, & quanuis quantitas habeat rationem passionis corporis; attamen non habet rationem passionis, nisi quatenus induit modum qualitatis: & sic dicendum de Paternitate, Filiatione, & Spiratione passiua in Diuinis, quae non sunt proprietates Personales, quatenus relationes, sed quatenus induunt modum qualitatis aduenientis Personis Diuinis;, nam quatenus relationes praecise, sunt communes etiam creaturis; ergo illud importat formaliter aliqua passio, quod habet rationem qualitatis aduenientis suo subjecto, illud autem, quod consequitur ad illam, manifestum est, non nisi exconsequenti ab illa importati. Prob. 1. pars minoris. Illud, quod habet veram rationem passionis, est Ens, quia qualitas essentialiter est Ens; & quod habet rationem qualitatis habet rationem entis aduenientis alteri; quod autem haber rationem aduenientis alteri tanquam subjecto, debet esse aliquo modo distinctum ab ipso subiecto; quia nihil potest esse subjectum sui ipsius, cum nihil possit aduenire sibi ipsissed Ens, vt sic, & indeterminate sumptum praescindens ab om¬ ni modificatione est subjectum Bonitatis, nonautem passio; & entitas; vt modificata, virtualiter aduenit Enti, vt sic, quia cera sigillata est quoadmmodo posterior cera rudi non sigillata, quae praesupponitur ad ceram modificatam, & per consequens intelligitur ei virtualiter adue, nire, non tamen est eius passio; quia talis sigillatio potest esse etiam in altera materia, entitas aute modificata est passio Entis, quia non recipitur; ni si in Ente, vt sic, & est inseparabilis ab ipsaergo illud, quod habet in Bonitate veram rationem passionis Entis, est entitas, vt modificata. Prob. 2. pars e iusde min. Per entitate, vt modificatam a collectione praedicatorum conuenientium Enti distinguitur Bonitas ab Vnitate, quae dicit eandem entitatem, vt modificatam ab indiuisione; & a Veritate, quae dicit ipsam, vt inodificatam a conformitat e ad intellectum, & ad sua principia; ergo per entitatem, vt modificatam a collectione praedicatorum essentialium conuenientium Enti distinguitur Bonitas a ceteris passionibus Entis. Tandem prob. 3. pars. Quecunque relatio siue realis, siue rationis consequitur ad essentiam qualitatis, & passionis; nam qualitas est fundamentum relationis, fundatum autem supponit fundamentum, & ad illud sequitur; ergo relatio appetibilitatis conuenientiae ad alterum importatur tantum consecutiue ab ipsa Bonitate.

44

I8 Vid. alias rationes, quas attulimus contra 2. sententiam; cum enim probent Bonitatem transcendentalem non importare formaliter, & primario relationem, manifeste deducitur, quod si importatur relatio a Bonitate, importatur tatum consecutiue, & secundario. Item vid. rationes, quibus impugnauimus 1, & 3. sententiam; probabant enim Bonitatem non importare ipsamEntitatem, vt sic, indeterminate sumptam, haec nanque est subjectum Bonitatis; & cum ex alia parte non importet nihil, quia nihilum nequit esse passio alicuius entitatis; superest, quod importet entitatem modificatam, non quidem modificatam, vt sic, quia esse modificatum, vt sic, conuenit omnibus passionibus Entis, quae in hoc conueniunt, sed determinate ab hac modificatione, quae scilicet importat collectionem horum praedicatorum conuenientium Enti; in hoc enim Bonitas nedum distinguitur ab Ente, quod est eius subjectum, sed etiam ab alijs passionibus Entis.

45

I9. Obiicies 1. S8. P. Aug. lib. de vera Relig. c. 18. ait: Summum bonum est summe esse, & lib. 1. de Doctr. Christ. c. 32. In quantum sumus, boni sumus; ergo Bonitas secundum B. Doct sumitur ex esse, sed ex esse sumitur perfectio: nam Fundatiss. Doct. in 2. dist. 2. p. 1. art. 4. dub. 33 ait: Esse, secundum quod est quaedam perfectio bona, induit rationem boni; ergo bonitas formaliter importat perfectionem.

46

Conf. Idem SS. Doct. in psal. 102. ait: Omnes. cre aturae habent quoddam bonum suum integritatis suae, & perfectionis naturae suae; & lib. de. Nat. Boni c. 3. ait: Omnis natura, in quantum natura est, bona est, quod saepe repetit contra Manichaeos, & contra Iul. Pelagianum, ergo Bonitas consistit in perfectione, & integritate rei.

47

Resp. ad arg. illis in locis Beatiss. P. manifeste loqui de Bonitate formali actuali, non autem de transcendentali, concedimus autem Bonitatem formalem actualem sumi ex esse existentiae, & solum negamus Bonitatem trascendentalem sumi ex esse, vt sic, & indet erminate supto; quia passio non distingueretur a suo subjecto. Pet. quod patet ad Fundatiss. Doct.

48

Ad conf. dicimus 1. auctoritatem nil aliud concludere, quam quod creaturae habent bonitatem ex integritate, & perfectione suae naturae; non tamen intendere, quod ista Bonitas desumatur ex ipsa natura, vt sic, & non modificate sumpta: nam quando propria in sede agit de Natura honi contra Manichaeos, declarat Bonitatem desumi secundum modum naturae, non autem secundum ipsam naturam, vt sic, indeter minate sumptam, ipsa enim natura, vt sic; & indeterminate sumpta est subjectum Bonitatis, quae est illius passio, aliter idem esset passio su & eodem modo dicitur ad secundam auctoritatem, idest omnis natura, in quantum natura cum modo, est bona, non autem in quantum est, sine modo; & sic soluuntur omnes rationes; que afferuntur a Doctoribus primae sententiae; si enim intelligat, quodBonitas transcendentalis impot tet ipsam entitatem, vt modificatam, virtualiter distinctam ab Ente, verum dicunt; si autem, quod importet Entitatem, vt sic, indetermihate sum ptam, falsum asserunt, vt habitum est.

49

2O. Obiicies 2. Ratio formalis constitutiua Bonitatis consistit in habere omnia ea, quaecoqueniunt suae naturae, vt esse bonum Philosophum consistit in habere scientiam rerum naturalium sed habere ea, quae conueniunt suae naturae est perfectio; ergo ratio formalis Bonitatis consistit in perfectione, & integritate rei.

50

Resp. dist. maiorem. Ratio bonitatis formalis, conc; transcendentalis, neginam creatura possibilis est transcendentaliter bona, & tamen non habet omnia ea, quae conueniunt suae natus rae, nec habet perfectionem naturae, quia non nabet existentiam, quae conuenit naturae, & est yltima illius perfectio integrans illam.

51

2I Obijcies 3. pro 2. sent. Phil. 1. Ethi et ait: Bonum est, quod omnia appetunt; cui fauent in primis D. Basil. in psal. 44. Recte quidam bonum de finierunt, quod omnia expetunt; Beatisss Doct. Aug. lih. 83. qq. q. 30. Honestum dicitum, quod per se expetendum est; Angelicus Doct hic q. 5. art. 1. Bonu dicit rationem appetibilis; & Fundatiss. B. Doct. in 2. sent. dist. 34. q. 1. art. 1. Hoc est. enim esse bonum, quod potest esse appetibile& quod potest cadere sub appetitu; ideo Philosophus de simt bonum per comparationem ad appetitum. ergo ratio formalis constitutiua Bonitatis, transcendentalis est ratio appetibilitatis formalitera vt dicit secunda sententias vel saltem radix talis appetibilitatis, siue res, prout fundat relationem rationis ad appetitum, vt docet Io a S. Tho¬

52

Ad has auctoritates resp. B. Doct. vhi sup. Phils & SS.Pp. loqui de Bono a posteriori, & perid, quod consequitur ad rationem formalem Bonitatis, non autem per id, per quod a prioriconstituitur ratio formalis Bonitatis, cum enim effectus sit notior sua causa, quia vt plurimum. ex effectibus deuenimus in cognitionem causae, ideo magis notificatur ratio Boni per rationem appetibilitatis, quae consequitur tanquameffectus ad rationem formalem boni, quam peripsam rationem formalem Boni, cum autem definitio debeat esse per notiora, ideo conuenienter Phil; & SS. Pp. assignant definitionem Boni per rationem appetibilitatis, quae licet consequatur ad rationem formalem Bonitatis, attamen est manifestior, & nobis notior.

53

22. Obiicies 4. Ratio formalis Boni consistit: formaliter in esse objectum voluntatis, vel appetitus, sed objectum formale, quatenus obiet ctum, dicit respectum ad potentiam, cuius est objectum; ergo ratio formalis Boni consistit inesse radicem fundantem relationem rationis adappetitum. Maior patet: nam Bonum, vt Bonum. est objectum formale voluntatis, vt saepe docet. B. Dost. Prob. minor: nam quanuis objectum inesse Entis non dicat relationem ad potentiam, cuius est objectum, attamen in ratione obiecti reduplicatiua, vt objectum est, habet fundare relationem rationis ad ipsam; quia nequit intel ligi objectum alicuius potentiae, nisi aliquo modo intelligatur illa potentia¬

54

Rtesp. dist. maiorem. Ratio formalis Boniconsistit formaliter in esse objectum voluntatis primario, negiconsecutiue, conc: nam ratio formalis boni est prius in ordine ad se, & consecutiue in ordine ad aliudi vnde quanuis nulla esset. voluntas, & esset aliquod ens, illud ens esset bonum formaliter, & tamen nullum appetitum respiceret. Ad prob. dicitur, quod quado B. Doct; & alij docent Bonitatem esse obiectum forma. le voluntatis, loquuntur de Bonitate consecutine secundum id, quod consequitur ad rationem formalem illius, non autem formaliter secundum id, quod illam formaliter constituit.

55

Instabis. Bonitas est ratio formalis primaria constitutiua objecti voluntatis, non autem secundaria, & materialis: nam objectum secundarium, & materiale voluntatis est Ens; ratio autem formalis est bonum, sicuti obiectum materiale intellectus est Ens, formale autem est Verum; tum quia Bonum reduplicatiue, vt Bonum, est objectum voluntatis; reduplicatio autem appellat rationem formalem primariam. non materialem secundariam; ergo ratio for¬ malis primaria, non secundaria, & consecutiua. bonitatis consistit in esse objectum voluntatis.

56

stesp. non implicare, quod illud, quod est, secundarium respectu vnius, sit primarium respectu alterius, vt color, si consideretur ratione. qui, habet primario constituere album subjectum, specificare autem potentiam visiuam habet tantum secundario, quanuis haec ratio secundaria sit primaria respectu potentiae visiuae, igitur quanuis fundare appetibilitatem sit quid secundarium in ordine ad Bonitatem secundum seest tamen primarium in ordine ad voluntatem. Habemus instantiam de extensione in ordine. ad locum, quae est effectus secundarius quantitatis in ordine ad se, & in ordine ad locum est, effectus primarius, quia locus, non respicit extensionem quantitatis in ordine ad se ipsamo, sed tantum in ordine ad locum, & ideo id, quod primario respicit locus, est extensio in ordine ad locum. Ita a pari¬

57

23 Obiicies 5. Eadem res dicitur bona, vel mala respectu diuersorum, imo respectu eiusdent nam eadem res inuariata modo est bona, monlo est mala, sicut ignis in estate est malus homini, & bonus in hyeme; ergo Bonitas formaliter consistit in relatione conuenientiae ad alterum.

58

Resp. dist. antecedens. Eadem res dicitur bona, vel mala extrinsece, conc, intrinsece, & inse ipsa, neg; quanuis enim ignis in aestate sit malus homini, quia dissoluit illius humores, attamen in se ipso siue in hyeme, siue in aestate semper est bonus, quia semper est Ens; & per consequens semper est Bonus; ergo praecisa conuenientia ad alterum adhuc remaner in Ente Bonitas transcendentalis, quae consequitur ad ipsum¬

59

24. Obijcies 6. Bonum, prout importat entitatem secundum collectionem, & plenitudinem praedicatorum essentialium, constituit essentiam Entis; nec distinguitur ab Ente, & perconsequens Bonum hoc modo consideratum est subjectum Bonitatis, non autem passio; ergo Bonum est passio Entis relate ad alterum, vel tanquam ad appetitum, vel tanquam ad conueniens: nam secundum hanc rationem solum potest habere rationem consecutiui ad ipsum Eus; & per consequens rationem passionis.

60

Cons. Quando dicitur, Bonum est appetibile. vel dicitur appetibile respectu sui, vel respectu alterius? Si primum; ergo idem erit appetitus, & appetibile, & sic idem erit Ens, & Bonum, & per con sequens non habebitur ratio passionis, quae essentialiter debet esse aliquid aliud ab Ente. Si secundum; ergo sola relatio, vel connotatio alterius erit constitutiua Bonitatis, prout Bonitas est passio formaliter, prout vero dicit collectionem, & plenitudinem praedicatorum essentialium, constituit ipsum Ens, nec differt ab Ente.

61

Resp. ad arg. dist. antecedens. Bonum, prout importat entitatem secundum collectionem, & plenitudinem praedicatorum essentialium, vesic, indeterminate, & non modificate sumptam, constituit Ens, nec distinguitur ab Ente, concimodificate sumptam, neg. Ad 1. prob. conseq. insertam dicitur, quod Entitas modificate sumpta sequitur primario ad Ens, vt sic, & illis aduenit virtualiter; relatio vero ad alterum sequitur tantum secundario, & consecutiue ad rationem primariam, & ideo ratio formalis Bonitatis consistit primario in entitate modificata a plenitudine, & collectione praedicatorum conquenientium Enti; secundario vero, & ex consequenti in relatione ad alterum.

62

Ad confresp; quod appetibile dicitur tantum in ordine ad alterum; neg:tamen, quod Bonitas constituatur per relationem ad alterum: quia ratio appetibilitatis est effectus secundarius Bonitatis; & quando Bonum definitur, quod omnia appetunt, definitur tantum per effectum. secundarium, qui nobis est notior, vt supra dictum est.

63

Instabis. Constitutio formalis Bonitatis in eo, quod est formaliter passio Entis, debet esse alia formaliter ab ipsa constitutione formaliter ipsius Entis in esse Entis, quia Bonitas, quae est, passio, est aliquod formaliter diuersum ab Ente, quod est subjectum; sed sola relatio ad appetitum, vel ratio fundans relationem in genere causae finalis extrahit rationem formalem constitutiuam ab esse Entis; ergo Bonitas formaliter constituitur per ipsam relationem ad appetitum, vel per ipsam Entitatem, prout fundat, appetibilitatem in genere causae finalis.

64

Resp. dist. maiorem. Constitutio formalis Bonitatis debet esse alia a constitutione eius in esse Entis, vt sic, indeterminate sumpti, conc; Entis modificate sumpti, negi ipsa enim Bonitas est: Ens modificate sumptum, quod est formaliter passio Entis, vt sic, quod est illius subjectum; nam, vt supra dicebamus, passiones Entis, cum simbibant formalissime ipsum Ens, aliter essent nihil, important formaliter ipsum Ens, non quidem, vt sic, & indeterminate sumptum, quia hoc modo est subjectum ipsarum passionum, sed Ens modificate acceptum, quod virtualiter aduenit. Enti, vt sic, & per consequens est passio illius. Et sic soluuntur omnes rationes horum DD.

65

25 Obiicies Vitimo. Potest dari Bonum inse, quod est malum alteri; ergo potest dari malum in se, quod est bonum alteri, oppositorum enim eadem est ratio; sed in illo malo in se adest: Bonitas transcendentalis, quia adest ratio Entis, vt est peccatum Tyranni, quod est malum in se& bonum Martyri; ergo Bonitas transcendentalis constituitur per relationem ad alterum. Prob. antecedens. Deus est bonus in se, & tamen est malus damnatis, quia illis est disconueniens. quatenus physice eos affligit.

66

Resp. dist. antecedens. Si illud bonum sit summum Bonum, & omne bonum, negi si sit Bo¬ num secundum quid, conc; & negatur consequ. Ad prob. insertam dicitur, quod illud axioma verificatur de oppositis contrarie contentis subeodem genere; malum autem, & bonum opponuntur priuatiue, quia malum est prinatio boniAd id, quod dicitur de Tyranno, resp. peccatum, illius esse Martyri occasionem boni, non causam effectiu am; non quod in illo peccato sit aliqua bonitas etiam relatiue, quia illud peccatum non causat physice, aut moraliter in Martyre. aliquod bonum; quia peccatum est non ens: Est igitur sola occasio Boni, non autem Bonum. Ad prob. antecedentis neg. assumptum, vt patebit in seq. art.

Articulus 3

67

ART. III. Quid, & quotuplex sit Malitia opposita Bonita, & an sit conuertibilis, ac passio Entisa

68

QVatuor proponuntur in titulo, quae Pbreuiter explicabuntur; quia prima duo ex professo agitari debentina sent; & duo postrema habent propriam sedemin Met. Igitur

69

Quoad 1. B. Doct. in 2. sent. dist. 1. p. 1.qat art. 3. in princi narrat Empedoclem, qui fuit Philo sophus Siculus, posuisse duo Principia rerumo creatarum, vt colligitur ex Phil. lib. 1. de Genes rat. 1. 6. 2. scilicet litem, seu discordiam, & amici tiam, seu concordiam, vt diximus de Vnit Dei art. 7, attendens enim ad contrarietatem effea ctuum, posuit duo principia contraria, a quibus illa procedunt. Post Empedoclem fuit Pythagoras Samius, qui considerans hanc rerum diuersa rum discordiam facere perfectam armoniama quia quaelibet essentia se habet veluti nomerus; ideo modo Mathematico posuit numeros rexum principia; cum autem res aliae sint malae discordantes ab hac armonia, & aliae bonae concordam tes cum armonia totius, idcirco posuit principia rerum malarum, & principia rerum bonarume cunque videret numerum non ire nisi vsquead decem, quia vitra decem non est nisi replicatio corudem; propter hoc posuit dece principia re rum bonarum, & decem principia rerum malarum. De hac opinione Pythagorae agit Phil.1. Met: c. 3, & B. Doct. in quaest. de Esse, & Essentia; quas appellat quaestiones de primo Principiovult noster Angelus Rocca Scholiastes eiusdem: Post Pythagoram fuerunt Manichaei, qui sententiam Pythagorae vtique sequuti fuerant, sed eum aliqua moderatione; posuerunt enim vnum tan tum Principium bonum, scilicet Deum; & aliud Principium malum, scilicet Demonem, vel Hui lem, seu materiam, vt ait Beatiss. P. contra Faus stum, & lib. de Nat. Boni contra Manichaeosπρο lib. 2. de moribus Manichaeorum, & lib. 1. de vera Religione c. 40, & lib. de haeres. haer. 40; & omnibus. alijs in libris editis contra Manichaeos. Igitur tam Manichaei, quam praedicti Philosophi ponebant Malum esse aliquam naturam positiuam omnia mala continentem, sicuti Bonum est aliqua natura positiua omnia bona producens.

70

Hanc haeresim radicitus cuulsit Beatiss. P. in suppl. contra Iul. rationibus adeo solidis, vt penitus remanserit extincta, nec vllum posteahabuerit sectatorem; nullus enim haereticorum huius temporis ausus est eam sequi.

71

Docet ergo Beatiss. P. omnem naturam, in quantum natura est, bonam esse, quia Ens est, vt lib. de Nat. Boni c. 3: & vbique locis cit; ergo remanet, quod Malum non sit aliqua natura, sed defectus naturae ita, vt defectus non possit esse aliqua negatio maioris perfectionis, aliter cum omnis creatura habeat negationem perfectionis excellentioris, quae est in Deo, omnis creaturi esset mala, quod est contra S. Script. 1. Gen. dicentem. Vidit Deus cuncta, quae fecerat, & erant valde bona, et 1. Thim. 4. Omnis creatura Dei bona. est. Neque potest esse negatio simpliciter, quae conuenit nihilo, quod est non ens simpliciter; quia contraria habent fieri circa idem subjectum, vt docet Phil; sed Bonitas, quae est contraria malitiae, non conuenit non enti; ergo neque Malitia; sicuti enim falsitas, quae opponitur veritati, quae est passio Entis, non competit nihilo, sed tatum Enti; ita Malum, quod opponitur Bonitatis quae pariter est passio Entis, non conuenit nihilo, sed tantum Enti; quapropter Beatiss. P. Aug. ubi supi& praecipue in suppl. contra Iul. lib. 1. c. I14. ait: Non potest ullum esse malum, nisi in aliquo bono, quia non potest esse nisi in aliqua natura; omnis autem natura, in quantum natura est, bona est. Igitur Malum est defectus proprius Entis; an autem transcendentaliter, & conuertibiliter dicantur de omni ente, inferius quo ad tertium sermo erit. Quamobrem relinquitur, quod Malum sit priuatio perfectionis sibi debitae cum aptitudine, & debito habendi illam; in hac enim carentia cum aptitudine consistit formaliter priuatio, vt dicitur in 1. Physs & hoc probat B. Doct. ubi sup. sic: Omne Bonum dicit aliquod esse, quia ab esse sumitur Bonitas, vt probatum est in sup. ari; ergo Malum, quod opponitur Bono, dicit non esse; oppositorum enim oppositae sunt ratones; sed non esse est defectus, seu carentia. esse; sicut non albedo est defectus albedinis; ergo Malum formaliter importat defectum, seu priuationem; defectus autem, seu priuatio non habet causam efficientem, quia efficiens formaliter specificatur ab esse, in quod tendit, sed causam deficientem, quae formaliter tendit in non esse, & ideo Malum non habet principium positiuum productiuum sui; & hanc esse communem. S8. PP. sententiam testatur Sua: in Met. disp. 11. sect. 1. n. 4. vbi refert DD. Dion, Basil; Greg. Nissenum, Damasc; Nazianae; Epiphan, Christ, Iust; Ambros; Hieron, Fulgen, Ansel, Bern; Leon. D. Th. &c.

72

3 Dices. Duo contraria non possunt esse simul; sed Ens est Bonum, ergo Malum nequit esse in Ente; aliter Malum, quod est contrarium Bono, esset simul cum Bono

73

Resp. Beatiss. P. Aug. in Enchirid. c. 14. hanc regulam Logicalem non valere respectu Boni, & Mali; & ratio est, quia, cum quodlibet Ens creatum non sit purum Bonum, quia non est omne. Bonum, solus enim Deus est purum Bonum, ideo habet admixtam aliquam rationem Mali, & sici Bonum, & Malum simul sunt, Igitur dist. illud axioma. Duo contraria non possunt esse simul opposita secundum speciem, conc; opposita secundum genus, neg. Explicatur haec distinctio. Forma in genere, & priuatio illius sunt opposita secundum genus; priuatio autem formae hominis opponitur formae hominis in specie; vinde licet cum forma hominis non possit simul esse, priuatio illius, quia sic sunt opposita secundum. speciem; & sic simul esset non esse, & esse eiusden attamen priuatio formae cadaueris, vel alterius formae potest stare, imo de facto stat cum forma hominis, quia talis priuatio dicit non esse forma cadauerice, vel alterius forme; & forma hominis dicit esse hominis; & esse hominis, & esse formae cadauericae sunt diuersa esse, & ideo non esse. illius potest stare cum esse huius; quia est respectu diuersorum, & sic nulla est contradictio. Igitur sic dicendum de Bonitate; dantur enim diuersae Bonitates specifice, & ideo cum vna specieBonitatis potest stare priuatio alterius sonitatis, & per copsequens Malum,

74

Hoc tamen non obstante aliqui Thomistae, quorum primus censetur fuisse Calet. p. 2. q. 18.art. 5: & q. 71 art. 6, & q. 72. art. 1; quem secuti sunt Salmat. p. 2. disp. 6. dub. 1. 8. 43 & 5; & Gonet: de peccatis disp. 3. art. 1; & alij substinent. Malum simpliciter, & absolute sumptum, prout opponitur Bono, esse puram priuationem, Malum vero respectiue sumptum nedum materialiter: sed etiam formaliter (loquendo de Malo, quod est pecatum commissionis) importare aliquod positiuum. Sed quidquid sit dicendum de hoc, de quo suo loco, maxima enim est difficultas in doct. SS.PP, & praecipue Beatiss. P. Augiqui quauis aliquando loquens contra Manichaeos agat: de Malo naturae, vt sunt monstra, mors, & cetera huiusmodi, vt plurimum tamen de Malo culpae loquitur, & ipsum vocat nihil, purum defectum, purum non esse, priuationem boni, Vt explicabimus in propria sede. Sufficit nobis in praesentiquod Malum, quod opponitur Bono transcendentaliter sumpto, de quo hic solum agimus, soiam importat priuationem, quod etiam concedunt supradicti Recentiores, vt supra diximus Igitur hoc statuto

75

S Colligitur ex dictis, quod Malum non habet propriam causam efficientem, sed deficietem; quia illud habet causam efficientem, quod proprie habet rationem effectus; & illud habet rationem effectus, cui competit habere esse ab alio; Malo autem, cum sit priuatio, conuenit non esse, & ideo illi non conuenit esse e. ectus, sed defectus, & per consequens non habet causam efficientem, sed deficientem.

76

G. Quoad 2. in titulo propositum dicimus quod, cum Malum opponatur Bono, diuiditur iuxta illius diuisionem; cum enim sit prinatioBoni, seu carentia Boni, & priuatio referatur ad formam, cuius est prinatio, ideo ad multiplicationem forme multiplicatur priuatio, quare dicimus tot esse priuationes formae in materia, quot sunt formae, quibus caret, & quas proxime potest recipere; igitur

77

Malum aliud est oppositum Bono transcen dentali, quod dicit carentiam Bbonitatis transcendentalis, & in hoc sensu dicit defectum alicuius perfectionis essentialis; aliud vero malum oppositum Bono formali, & actuali; & in hoc sensu creaturae possibiles sunt malae formaliter, quia carent existentia actuali, quae est Bonitas forma lis illarum, licet sint Bone transcendentaliter, quia sunt Entia, quae possunt esse

78

7 Praeterea Malum aliud est oppositum modo, & est carentia eorum praedicatorum, qui bus essentia rei mensuratur, & dicitur immoderatum, sic Malum est homini esse animal irrationale; aliud est oppositum speciei, & dicit priuationem speciositatis, ac pulchritudinis suae natutalis, & dicitur deforme, seu monstruosum, & sic monstrum est Malum; aliud vero est oppositum ordini, quod dicit priuationem ordinationis in finem, & dicitur inordinatum, & sic quaelibet actio carens debito fine est mala¬

79

SPraeterea Malum aliud est oppositum hoc nesto, quod est caretia honestatis, & dicitur Malum inhonestum, seu Malum ex objecto, aliud est oppositum. Bono delectabili, quod caret dele ctatione, & dicitur Malum paenae; aliud vero est oppositum Bono vtili, & dicitur inutile. Nec videmus; cur Aliqui negent Malum oppositum Bono vtili, cum detur in rebus nedum prinatio honesti, & delectabilis, sed etiam carentia vtilitatis, a qua aliqua media dicunt inutilia, & non bonaab consecutionem finis, in ordine ad quem assumuntur; & hoc dupliciter. 1. quia aliqua nedum non conducunt, sed nec impediunt consecutione finis, vt sunt media disparata. 2. quia illam impediunt, vt sunt media opposita

80

9 Insuper Malum aliud est physicum, & est carentia Bonitatis physicae; aliud morale, & est priuatio rectitudinis moralis; & vtruque Malum aliud est carentia Boni naturalis, aliud superna turalis, sicut diximus de Bono.

81

IO Tandem aliud est Malum in se, quod dicit carentiam Bonitatis in se; aliud Malum alteris quod habet aliud imperficere eo, quod careat, perfectione, quae posset, si adesset, illud perficeret sed de his in 2. sent.

82

II Quo ad 3. scilicet, an Malum conuertatur cum Ente; sciendum, quod nos quaesitum istud distinguimus a quaesito sequenti, scilicet an sit passio Entis: nam aliquod potest conne, ti cum alio, & tamen non esse passionem illius eo, quia non est aliqua qualitas positiua aduentens, & qualificans essentiam illius; sic dicimus, quod negatio diuisionis in se conuertitur cum Vnita. te, & tamen non est passio illius, quia non est ali quod positiuum, vt diximus in Tract. de Vnit. Non est ergo idem quaerere, an aliquod conuertatur cum Ente, & an sit passio illius &

83

In hac re adeo perplexi sunt DD, vt vis possit intelligi, quid sentiant; multa quidem vera asserunt, sed adeo implicata, & inuoluta obscuritatis velo, vt non modicam afferant confusione & tamen declaratio huius quaesiti maxime facit ad explicandum, in quo formaliter consistat Malum, quod opponitur Bonitati transcendens tali. Igitur

84

I2 Not. cum B. Doct. in lib. de Causis prop20. lit. F; & saepissime in 2. sent; quod Malum oppositum Bonitati transcendentali dicit non est in aliquo Ente, seu defectum, & priuationem, vesuperius dictum est, non esse autem in alique Ente sumitur a potentialitate, quia potentiapassiua dicit non esse; sicuti actus dicit esse, quam propter ait Phil; quod Malum, & Error contingi in rebus propter potentialitatem, quia tamen hoc non esse est coniunctum cum aliquo esse, sicut priuatio semper est coniuncta cum aliqua forma, quae praecedit, vel sequitur ad formam, cuius est priuatio: ideo soli illi esse conuennit ratio Malicui competit aliquod esse, quod est coniunctum cum aliquo non esse; vnde si reperiatur aliquod esse, quod est omne esse, vt est esse Dei, nullum habens adiunctum non esse, in illo non erit tatio Mali. Esse autem potest coniungi cum nono esse dupliciter. 1. quia illud esse determinatum: quod habet creatura, habet annexum non esse alterius creaturae; vt v. 8. esse hominis, quia est limitatum ad vnum tantum esse particulare determinatum, habet annexum non esse Leonis: quia distinguitur realiter a Leone, & per consequens de illo negatur esse Leonis, distim gui enim est negari. 2. quia illud esse est receptum in potentia passiua, vt diximus. 2. Subst. Dei art. 3. S.1, & potentia passiua secundum se dicit non esse, ad quod est in potentiae nam in hoc consistit formaliter essentia creatur rae, vt dicebamus loco cit; quod essentia creatur rae est potentia passiua ad esse, & non esse; essetia autem Dei est ipsum esse, quia est purissimus actus sine potentialitate passiua; vnde essentiae creaturae etiam, prout est sub esse actuali, adhuc est in potentia passiua ad non esse, quia potest tolli ab ipsa esse, sub quo est vel naturaliter, vi in creaturis sublunaribus, quae desinunt esse; vel per potentiam Dei absolutam, vt in substantij. incorruptibilibus. Illa ergo potentia passiua, qui est in creatura, respicit esse, & respicit non esse& si illa creatura est in statu possibilitatis, est sub non esse actualiter: si vero est in statu actualis existentiae; respicit non esse potentialiter; quate nus potest transire ad non esse; sicuti enim essentia creaturae in statu actuali est actualiter sub esse, & in statu potentialitatis respicit esse potentialiter, ita e contra se habet respectu non esse.

85

Itaque Malum, quod opponitur Bono trascendentaliter sumpto, est Malum in secundo sensu, non in primo; & prob. 1: nam Bonitas trascendentalis est ipsa essentia, quatenus dicit potentiam ad esse, siue quatenus dicit posse esse,¬ vt dictum est in tari; ergo Malum, quod opponitur Bono transcendentali, est eadem essentia. quatenus dicit potentiam ad non esse, siue quatenus dicit posse non esse, oppositum enim potentiae ad esse, per quod constituitur Bonum. transcendentale, est potentia ad non esse, perquod habetur Malum transcendentaliter; sicut oculus per ordinem ad Visionem, quam habet, vel potest habere, dicitur videns, per ordinem vero ad non esse Visionis, quod non habet, nec potest habere, dicitur caecus, & priuatus ipsa Visione; opposita enim, quae conueniunt per modum habitus, & priuationis eidem rei, habent rationes oppositas per modum negationis, & affirmationis. 2. Hes non dicitur Bona transcendentaliter per ordinem ad esse alterius, quod non habet, nec potest recipere, homo enim non dicitur bonus per ordinem ad esse canis, quod non habet, nec potest habere; sicuti paries non dicitur albus per ordinem ad albedinem, quam non habet, nec potest recipere, aliter res diceretur bona per ordinem ad Bonitatem sibi repugnam. tem; esse enim canis repugnat homini; & sic si perfectio existens in alio, & repugnans sibi sufficeret ad constituendam Bonitatem propriam; non esset ratio, cur peccatum non esset in se bonum per ordinem ad actum bonum, cuius Bonitas repugnat peccato; ergo Malum, quod opponitur Bono transcendentali, non est per ordinem. ad esse alterius, quia illud nec habet, nec potest. habere, & si illud haberet, destrueret potius illa naturam, quam perficeret, & ideo carentia illius est Malum, aliter habitio illius esset Bonum; oppositorum enim oppositae sunt rationes. Unde remanet, quod sola potentia per ordinem ad non esse suum sibi proprium constituit Malum oppositum Bono trascendentaliter sumpto. 3. Malum importat priuationem, vt supra probatum est, sed priuatio essentialiter respicit tantum for mam, cuius est priuatio, vt v. 8. priuatio formae ignis respicit tantum formam ignis, non formam ligni; aliter in ligno, in quo de facto est forma ligni, & prinatio formae ignis, esset actu etiam priuatio formae ligni, & sic duo opposita nedum secundum genus, sed etiam secundum speciem. essent simul; quod est impossibile, vt superius dictum est; ergo Malum dicitur tantum in ordine ad illud esse, per quod constituitur Bonum. transcendentale, quia illi duntaxat opponitur; sed illud esse, quod constituit formaliter Bonum. transcendentale, est essc proprium, non alie¬ num; ergo Malum, quod opponitur Bono transcendentaliter sumpto, est in ordine ad suum non esse, nequaquam vero in ordine ad non esse alterius.

86

13 Ex his deducitur manifeste, quod, cum in Deo nulla sit potentia passiua, quia totus est, actus undequaque purissimus, nullum quoque. sit Malum, quod tantum contingit in rebus propter potentialitatem; & per consequens Malum: non dicitur de omni Ente, nec conuertitur cum illo. Verum quanuis hoc recte probet in sententia eorum, qui substinent Bonitatem transcendentalem importare aliquod in ordine ad sevt diximus in sup. art; attamen, quia Alij tenent consistere formaliter in esse Bonum relate ad alterum, adhuc videndum superest, an saltem Malum alteri conuertatur cum Ente; nam quannis omne Ens in se absolute sit Bonum, attamenrelate ad alterum Malum illi esse potest; & licet aliquod Ens ita in se Bonum sit, ut nullam in seipso includat malitiam, quia habet omnia, quae conueniunt suae naturae, & essentiae; attamen potest esse Malum alteri, vel quia alteri est disconueniens, vel quia in alio causat aliquod, quod illi disconuenit, vt Deus, qui est disconueniens. Angelis malis, quia ipse totus Bonus est, vel causat in ipsis Malum pene, que ma xime disconquenit eorum naturae. Quamobrem.

87

14. Not. 2. ex B. Dost. ubi sup;quod aliquod in tantum est Malum alteri, in quantum est illis disconueniens; & in tantum est illi disconuenies, in quantum non habet esse, aut naturam illius; nam si habeat esse, & naturam illius, conuenit cum illo in esse, & natura, vel adaequate vniuoce, vt homo homini, vel inadaequate analogice, vt cum vtra illud esse inuoluit etiam aliud esse alterius naturae, vt Deus, qui non solum habet esse, & natura hominis, sed etiam esse, & naturam cuiuscunque alterius creaturae. Igitur cum Deus sit omnium esse, Deus nuili creaturae potest esse contrarius, & disconueniens; vnde quado Deus punit creaturas pena vltrici, non est illi malus, & disconueniens, fed bonus, & conueniens; quia poena conuenit, & debetur malitiae creaturae, & Deus, qui opponitur culpae creaturae per Bonitatem suam, non est illi malus, sed bonus, quia malitiae non opponitur malitia, sed Bonitas; quare cum creatura puniatur, vt mala, & malo disconueniat Bonum, ideo etsi concipiatur Deus, vt disconueniens malitiae creaturae, attamen concipitur, vt Bonus, non vt malus. Igitur cum dicitur, quod Malum alteri est illud, quod est disconueniens, intelligendum est de disconuenientia opposita Bonitati illius, non autem de disconuenientia opposita malitiae, sicuti est disconuenientia, quae est in Deo: nam si intelligatur disconuenientia opposita malitiae; patet, quod illa est Bonitas, & non malitia Quamobrem Deo, quia est ipsum esse, & omne esse, non contrariatur nisi nihili non autem po¬ test contrariati aliquod esse, quia est omne esse; disconuenientia autem ad nihil importat Entitatem, & per consequens Bonitatem, Hanc doctrinam hauserat ex Beatiss. P. Aug. lib. 2. de Moribus Manichaeorum c. 13 vbi ait: Si Deus est, & de solo Deo proprie dici potest hoc verbum, Est, nihil Deus habet contrarium. Si enim quaeretur a nobis, quid sit albo contrarium? Responderemus, nigrum. Si quaeretur; quid sit calido contrarium? Responderemus, frigidum, & quaecunque similia. Si autem quaeratur, quid sit contrarium ei, quod est? Respondetur id, quod non est. Unde si disconquenientia in esse fundat malitiam physicam in ordine ad alterum: cum Deus nulli sit disconueniens in esse, quia omnium esse continet in seipso, Deus nequit esse malus alteri; si autem disconuenientia ad nihil non fundat malitiamo, sed Bonitatem physicam in eo, quod disconuenit, quia fundat Entitatem, quae est Bona; & disconuenientia ad culpam fundat Bonitatem moralem, quae sola disconuenit malitie morali; Deus in ordine ad nihil, aut in ordine ad culpa, cui disconnenit, nequit esse Malus, sed Bonus.

88

I5 Apparet ergo, quod Malum, siue sumatur secundum se, sine relatiue ad alterum, non conuertitur cum Ente, quia datur aliquod Ens, scilicet Deus, qui nullo modo est malus, quia secundum quancunque rationem est Bonus, cum sit Bonus simpliciter in omni genere.

89

I6 Praeterea addi potest, quod sicut se habet falsitas, quae opponitur Veritati transcendentali, ita Malum, quod opponitur Bono transcendentali; sed falsitas, quae opponitur Veritati transcendentali, non conuertitur cum Ente, vesic, quia datur Deus, qui est aliquod Ens, cui essentialiter repugnat falsitas; ergo Malitia, quae opponitur Bonitati transcendentali, non conuertitur cum Ente, vt sic, quia datur aliquod Ens, quod non est malum, vt est Deus Optimus Maximus.

90

17. Obijcies. Opposita, quae se inuicem tollunt, debent esse aequalis latitudinis, aliter sivnum esset latius altero, illud non tolleretur adequate per alterum, quia non tolleretur secundum id, per quod excedit alterum; sed Malum, & Bonum transcendentale sunt opposita, quae se inuicem tollunt; ergo sunt aequalis latitudinis, & per consequens conuertuntur.

91

Resp. dist. maiorem. Si sint opposita adaequate, conc; si sint opposita tantum secundum rationem contractam, neg. Oppositum ergo adequatum Bonitatis, vt sic, est non Ens, seu nihil, quod est Malum negatiue; Malum autem, quod opponitur prinatiue Bonitati transcendentali, illi tantum opponitur, prout talis Bonitas reperitur tantum in creatura, & per consequens contracte inadaequate, & ideo conuertitur solum cum Ente creato.

92

I8. Quo ad 4. expositum in titulo, an scilicet Malum sit passio Entis, cum sequatur ad Ens tanquam defectus illius; sicuti est passio Entis Bonitas transcendentalis, cui opponitur, patet: resolutio ex dictis; nam illud est passio alicuius, quod dicitur ad conuertentiam cum illo, sed Malum non dicitur ad conuertentiam cum Ente, vt supra probatum est, ergo non est passio illius. Tum quia illud est passio alicuius, quod est proprietas fluens ab illo, & illi adueniens taquam perfectio actualis illius; sed Malum non est proprietas fluens ab Eute, quia non est effectus, sed defectus; nec illi aduenit tanquam perfectio actualis illius, aliter esset Bonum, quia perfectum, & Bonum conuertuntur, sed imperfectio, quae conuertitur cum defectu, & malitia; ergo Malum non est passio Entis. Unde quanuis admitteretur Malum oppositum Bonitati transcendentali conuerti cum Ente, adhuc non esset passio Entis propter hanc rationem; vnde licet, Malum conuertatur cum Ente creato, attamen non est passio illius.

93

Cetera, quae de malo inquiri possunt, dissoluentur in 2. sent; cum de Malo in specie agemus; vid. B. Doct; & Sua in Met. disp. 11.

Articulus 4

94

ART. IV. An solus Deus sit Bonus per Essentia

95

PRaesens difficultas potest habere duplicem sensum. 1. ita, vt ly per Essentiam. idem sit, ac a se, & imparticipate, & sic illud est bonum per Essentiam, quod non habet Bonitatem sibi participatam ab alio. 2. sta, ve ly per Essentiam idem sit, ac essentialiter; quidquid sit; an talis essentia sit ab alio, an vero a se; sic dicimus hominem esse animal rationale per essentiam, quia, hoc ei essentialiter competit. Hic autem ecundus sensus dupliciter adhuc potest intelligi iuxta duplicem acceptionem Bonitatis, sciliret transcendentalis, seu potentialis, & formalis, seu actualis. 1. Iy per essentiam potest accipi in ordine ad Bonitatem transcendentadem itaj vt sensus sit, an soli Deo competat essentialiter habere integritatem praedicatorum essentialium, vel etiam creaturae ? 2. in ordine ad Bonitatem formalem, quae sumitur ab existentia rer ita, vesoli Deo conueniat Bonitas formalis, quia illis soli conuenit necessario existere, creaturae vero conueniat Bonitas formalis tantum accidentaditer, quia illi non conuenit essentialiter existere, cum secundum se sit indifferens ad existens dum, & non existendum. Difficultas procedit tantum in secundo seu su; nam quod solus Deus sit Bonus a se eo, quia non habet suam Bonitaem sibi participatam ab alio, omnes Theologi ynanimiter consentiunt. Igitur.

96

Prima sententia arbitratur non solum Deum, sed etiam creaturam esse Bonam per Esentiam participatiue tamen eo, quia sicuti Entitas essentialiter conuenit creaturae, ita Bonitas, que est inseparabilis ab Entitate, ei essentialiter conuenit. Ita Mol. p. 1. q. 6. art. 3. disp. 2. Vasquex 1. p. q. 4. disp. 24. c. 2. Val. ibid. q. 6. punct. 2, & quidam ex iis, qui substinent essentiam, & existentiam in creatura realiter non distingui inter se, de quibus diximus q. 2. de Subst. Dei art4. §. 1.

97

Secunda sententia docet solum Deum est se Bonum per Essentiam loquendo de Bonitate formali; creaturam vero essentialiter esse honam solum, transcendentaliter, nominaliter, ac potentialiter; quod aute misit Bona formaliter actualiter, hoc illi quodammodo accidit. ItaB. Doct. in 2 sent. dist. 1. p. 1. q. 2. art. 3. & p. 2. q. 2. art. 4. dub. 5. lit. A & in lib. de Causis prop. 21; & 23. ?ta noviter noster Lafosse de Perfectione, & Bonitate Dei q. 5. c. 5. 8. 1. Hanc sententiam sequuntur Thomistae, Calet; Ban; Gonet; Herus Biesas p. 1. q. 6. art. 3. apud Ioc a STho. q. 4. disp. 4. ant. 3ipro cuius decisione.

98

3 Not; quod triplex fuit motiuum SS. Ppo & Anti quorum Theologorum examinandi expositam propositionem, vt aperte deducitur ex B. Doct. dist. 1. p. 1. cit. Primum fuit, vt impugnarent Manichaeos admittentes duos Deos, vnum Bonum, & alterum Malum, quem dixerunt Hy lem, seu Daemonem, quem volebant esse primum Principium omnium malorum omnino independens a Deo Bono; quem errorem manifeste connicit Beatiss. P. Aug. in omnibus lih, contra Manichaeos ostendens, quod Dei propria est Bonitas per Essentiam, quia illi proprium est ess& sicut Deus summe est, quia est primum Ens, ita summe Bonus est, quia prima Bonitas est; Bonitas enim sumitur ab esse, & ita sumitur ab esse, vt dicatur ad conuertentiam cum illo: vnde aperta est contradictio dicere aliquod Ens esse Deum, & dicere esse Malum, sicuti implicantia. est esse primum Ens, & non esse primum Bonum; Secundum motiuum fuit, vt explicarent aliquos textus Sac. Scripturae, qui videtur habere aliqua dissonantiam inter se; nam Lucae 18. dicitur: Nemo bonus, nisi solus Deus; & Marci 10. Nemo bonus, nisi unus Deus; quod habetur etia Matth. 19. Quibus videtur contradicere illud Genese c. 2. Vidit Deus cuncta, quae fecerat, & erant valdebona; esse enim bonum solum Deum, & creaturam, quae est aliud a Deo, esse bonam, videntur contradicere; tum quia psal. 38. ait Dauid nomine omnis creaturae: Substantia mea, tanquam nihilum ante se, quod repetit etiam Apost; cui tamen videtur contradicere idem Apost. 1. ad Thim. c. 4. Omnis creatura bona est. Igitur vehos textus concordarent, exposuerunt examinandam hanc propositionem, in qua ostendunt, in diuerso sensu hos textus habere veritatem; nam cum dicitur, quod solus Deus est Bonus, intelligitur, quod est Bonus formaliter a se, & per suam Essentiam, quia per suam Essetiam est suum esse, a quo sumitur ratio Bonitatis formalis; quapropter Beatiss. P. Aug. lib. 1. de Doctr. Christ. c. 32. ait: In quantum sumus, boni sumus; Creaturavero, cum habeat esse ab alio, propter quod eius esse non est summum, quia non est primum, consequenter non habet Bonitatem a se, nec est summum Bonum; & ideo in hoc sensu creatura. non est Bona, sed nihil, quia ex se nihil est, cum omne illud, quod est, ex Deo sit; quia tamen est, ab alio, ideo habet Bonitatem ab alio; vnde cum dicitur, quod creatura bona est, intelligitur quod bona est ab alio, seu per Bonitatem alterius, scilicet Dei. Tertium motiuum fuit, vt explicaret omnes perfectiones, & Attributa Dei, vt colligitur ex D.P. Aug. de Trin. lib. 8. c. 3. vbi explicat Bonitate Dei, quatenus est perfectio in Deo existens. Cum enim inter Diuinas perfectiones connumeretur Bonitas, quae non solum est perfectio generice, sicut alia Attributa Diuina, quae dicuntur perfectiones genericae, quatenus imbibunt rationem perfectionis, quae est omnibuscommunis, sed etiam est perfectio differentialiter, quia propria ratio specifica, veluti differentialis ipsius Bonitatis, est perfectio; Bonum enim, & perfectum idem sunt; vnde scientia Dei secundum suam rationem differentialem explicat cognitionem rerum per causam; secundum autem, quod est perfectio, explicat aliquod conmune omnibus praedicatis Diuinis, at vero Diquina Bonitas secundum suam rationem specificam veluti differentialem, habet, quod sit perfectio; idcirco explicandum erat, quomodo Bonitas conueniat Deo, & quomodo conueniat. creaturis. Quia tamen primum motiuum euanuit, cum cuanuerint omnino Manichaei, qui tale motiuum dederunt, ideo propter sola duo extrema motiua examinant Theologi propositam difficultatem. Quare

99

4 Vnica concl. Solus Deus est summe Bonus, idest a se, & solus est formaliter Bonus per Essentiam; creatura vero solum nominaliter, & potentialiter est Bona per essentiam, formaliter autem est Bona tantum quasi accidentaliter, siue per aliquod superadditum ipsi essentiae; quod superadditum est eius existentia, a qua sumitur ratio Bonitatis formalis. Haec concfusio quo ad omnes partes probata est ex supradictis tum inhoc tract; tum in alijs antecedentibus.

100

Prima pars, scilicet quod solus Deus sit, summe Bonus patet ex dictis de UVnit. Dei art.7. solus enim Deus est primum Ens, & ex eo, quod est primum Ens, est summum Ens, quia nomine. Summi nihil aliud intelligimus, nisi id, quod est supra omne aliud, eminens omnibus; primum aute est supra omne aliud, & non aliud habet supra se; & ideo primum Ens est sumum Ens; ergo solus Deus est summum Bonum; Bonum enim dicitur, sicuti Ens, cum Bonitas sit passio Entis: Hanc rationem docuit Beatiss. P. in lib. de Nat. boni, qui incipit. Summum Bonum, quo saperius non est, Deus est, & lib. 8. de Trin. c. 3. Non enim est. aliud aliquid, quam ipsum bonum, ac per hoc etiam summum Bonum.

101

conf. Ens, quod est omne esse, est summum esse, quia supra illud, quod est omne, nihil maius potest dari; ergo Bonum, quod est, omne Bonum; est summum Bonum; sed Deus est Ens, quod est omne esse, quia est infinitus; ergo est Bonum quod est omne Bonum: nam Bonitas Dei nihil al iud est, quam esse Dei, prout modificatum, vi supra diximus; & ideo sicut esse Dei est omne esse, ita Bonitas Dei est omne Bonum; sed omne Bonum est summum Bonum; ergo Deus est summum Bonum, Hanc quoque rationem docuit. SS. P. lib. 8. de Trin. c. 3. dicens: Bonum hoc, & Bonum illud; tolle hoc et illud & vide ipsum Bonum. si potes, ita Deum videbis, non alio bono Bonuma sed omnis honi Bonum. Quam doctrinam late prosequitur Fundatiss. Doct. locis supracit. Vide alias rationes allatas de Vnit. Dei ubi supra.

102

S Secunda pars concl, quod scilicet solus Deus sit Bonus Bonitate formali per Essentiam. constat pariter ex dictis: nam Bonitas formalis seu actualis sumitur ab esse actuali, quod est existentia ipsius rei, ve diximus art. 1, sed sola Essentia Dei constituitur formaliter per suum esse existentiae; quia existentia est praedicatum Essentiae Dei, vt probatum est q. 2. De Subst. Dei art. 33. ergo solus Deus formaliter est summe Bonus per suam Essentiam, quia est Bonus per suam. existentiam, quae formalissime est sua Essentia cut constitutiuum rei sit formalissime ipsa res constituta, Maior superius declarata est. Prob. min; in hoc enim distinguitur Essentia Deiab c ssentia creaturae; quod illa est essentialiter suum esse, per quod constituitur formaliter; ista autem non est suum esse, quia eius esse est ab alio, nec constituitur formaliter per suum esse; quia recipit esse, & illud deperdit; vnde si existentia creaturae esset constitutiua essentiae illius, res constituta posset esse aliquando sine suo constitutiuo, & per consequens posset esse sine se ipsa cum ipsa nihil aliud sit formaliter, quam suum constitutiuum; ergo sola Essentia Dei constitui. tur formaliter per suum esse existentiae.

103

6 Prob. 3. pars concl. Bonitas transcendentalis, seu potentialis sumitur ab integritate, & a numero praedicatorum essentialium constituentium ipsam essentiam in ordine ad existentiam? quam potest habere, vt ostendimus ant. 2, sed quaelibet creatura habet essentiam completam, ex suis praedicatis, & habet numerum eorum inuariabilem, quia essentiae rerum sunt sicut numeri; & haec essentia dicit ordinem ad posse fieri existens, in qua potentialitate consistit Bonitas transcendentalis; ergo quaelibet creatura est Bona transcendentaliter per suam essentiam.

104

Tandem prob. Vtima pars. Creatura fit existens per existentiam sibi realiter supeTadditam, quae illi quasi accidentaliter videtur aduenire, quia modo abest, modo adest; sicuti dicitur de accidente; ergo creatura sit forma liter Bona per Bonitatem sibi superadditam realiter; quae quasi accidentaliter dicitur illi adue nire; & per consequens nulla creatura est Bona formaliter per suam essentiam. Antecedens iam probatum est loco cit. Consequentia patet; quia Bonitas formalis sumitur ab ipsa existentiavt dictum est.

105

Conf. Nulla creatura est existens per suam, essentiam, aliter non posset non esse existens; nam sicuti quia homo per suam essentiam est animal rationale, ideo non potest non esse animalrationale, ita si essentia rei esset ratio formalis existendi, sicuti res non potest esse sine sua essentia. nec intelligi, ita nec posset esse sine sua existem tia, nec sine ipsa posset intelligi, quemadmodo est Deus, ergo nulla creatura est Bona formaliter per suam essentiam, nam Bonitas formalis sumitur ab existentia actuali. Vid. alias rationes allatas De Subst. Dei ubi sup.

106

Potest insuper haec conclusio demonstrari omnibus illis rationibus, quibus φ. 1. De Subst. Dei art.6. probauimus Dei existentiam.

107

S Obiicies 1. contra 1. partem concl. Sum mum Bonum excludit omne Malum: ergo Deus non est summum Bonum. Prob. maior; quia Sunmum Bonum includit omnem Bonitatem, sicut summum Ens includit omnem entitatem, sed inclusio Bonitatis est exclusio malitiae, & e contra; ergo summum Bonum excludit omne Malum. Tu quia si includeret aliquod Malum, ia non esset Sumum Bonum, quod potest excogitari; quia posset excogitari aliquod Bonum, quod nullum includeret Malum, & quod includeret omne. Bonum, & hoc ess et maius Bonum illo, & per conquens illud non esset summum: ergo summum. Bonum excludit omne Malum. Prob. min. In Mundo dantur plura mala tum naturae, vesunt, monstra; tum culpae, vt peccata, tum paenae, vi calamitates temporales, aeternae, mors, fames, sitis, caedes &c: ergo Deus non excludit omne Malum.

108

Resp. dist. maiorem. Deus non excludit omne malum a se ipso formaliter, negia creatur ris efficienter, cone; & ad prob. dicitur, quodtas lia mala non sunt in Deo, quia Deus, vtpote summum Bonum, est incapax talium malorum; sed sunt in creatura, quae, cum non sit summe bona, potest illa mala in se ipsa admittere.

109

Instabis. Summum Bonum debet excludere omne malum nedum a se ipso, sed etiam ab alijes quia summum Bonum est summe diffusiuum sub ipsius, idest suae summae Bonitatis non est autem diffusiuum summae Bonitatis suae in alios, nisi tollendo ab alijs omnem malitia, sicut nunquam esset in se ipso summum Bonum, nisi tollendo a se ipso omne malum; ergo nulla solutio.

110

Resp. hanc instantiam dissoluendam essede Volunt. Dei. Neg. ergo antecedens. Ad probinsertam dist. assumptum. Summum Bonum est. summe sui ipsius diffusiuum cathegorematice ita, vt possit communicare actu totam suam infinitam Bonitatem creaturae, nege creatura enim est incapax bonitatis infinitae; Syncathe gorema¬ tice ita, vt nulla possit dari communicatio suae Bonitatis, vitra quam in infinitum non possit dari alia, & alia, conc. Cum autem dicitur, quod summum Bonum non est summe diffusiuum sui, nisi tollendo ab eo, in quod diffundit suam Bonitatem, omnem malitiam, si diffundat se summe cathegorematice, cone; si syncathegorematis ce, neg. Imo si tolleret omne malum ab alijs, non summe diffunderet in alios summam suam, Bonitatem, quia si tolleret omne peccatum, non haberet, vnde posset diffundere Bonitatem suae lustitiae. Quapropter Beatiss. P. lib. 11. de Ciuit. Dei c. 12. ait: Si omnes remanerent in poena, in nullo appareret misericordis gratia redimentis; & sic omnes trans ferrentur ad lucem, in nullo appareret seueritas ultionis.

111

9 Obiicies 2. contra 2. partem concl. Omnis creatura est formaliter bona per suam essentia; pergo non solus Deus. Prob. antecedens. Omnis creatura formaliter est Ens; ergo est formaliter bona; Bonum enim, & Ens dicuntur ad conuertentiam. Tum quia Bonitas formalis consistit inintegritate praedicatorum essentialium; omnis autem creatura per suam essentiam habet praedicata essentialia, quae illam constituunt, Tum quia essentia creaturae non distinguitur realiter a sua existentia; ergo si omnis creatura est bona. per suam essentiam Bonitate essentiali, quae est Bonitas transcendentalis, est etiam bona Bonitate formali, quae sumitur ad existentia. Tum quia creaturae possibiles amantur a Deo amore complacentiae; ergo sunt bonae formaliter.

112

Ad haec arg. Vasque quae supponunt id, quod nos alijs in locis reijciemus, breuiter resp. Neg. igitur antecedens. Ad 1. prob. dist. antecedens. Omnis creatura secundum suam essentiam est, formaliter Ens potentiale, conc; ens actuale, negi & dist. consequens. Est bona potentialiter, conca actualiter neg. Aduertenda est igitur aequiuocatio, quae latet in illa particula formaliter; aliquado enim sumitur pro ratione formali constitutiqua, & sic etiam potentiae passiuae conuenit ratioformalis; quia habet suam quiditatem, seu rationem formalem constitutiuam; aliquando vero sumitur pro forma sui ipsius completiua; & sic potentia passiua formalicer non est per se ipsam. Cum: ergo dicitur: Omnis essentia creaturae est, formaliter Ens; si Iy formaliter appellet formam completiuam essentiae, quae est existentia, neg; ac propterea Apost. ait: Vocat ea, quae non sunt, tanquam ea, quae sunt, ubi non existentia vocat nonientia; & in hoc sensu autiqui Theologi vocant creaturas possibiles non Entia, vtpatet ex B. Doct. in 1. dist. 38. princip. 2. q. 1, in qua quaerit, an Deus cognoscat non entia? Ubi per non entia intelligit non existentia, idest creaturas possibiles, quae non existunt. Si vero ly formaliter appellet rationem formalem constituti uam, conc;¬ & sic dicitur de Bonitate, quae, si sit transcendentalis, & potentialis, conuertitur cum Ente tran¬ scendentali, & potentiali, si sit actualis, conuertitur cum ente actuali.

113

Ad 1. prob. antecedentis patet responsioex dictis art. 2: nam Bonitas, quae sumitur, ex integritate praedicatorum essetialium, est Bonitas transcendentalis, quam concedimus per essentiam, non autem Bonitas actualis, quam illi negamus per essentiam, & concedimus tantum illiconuenire quasi per accidens, vt dictum est.

114

Ad 2. prob. neg. antecedens, vt diximus q. 2. de Subst. Dei art. 2.

115

Ad. 3. prob, neg antecedens; nam, vt infravideb. De Volunt. Dei q. 1. art. 5: Amor Dei est, operatio practica, cum ratio practici consistat inactu voluntatis, sicut ratio speculatiui consistit in intellectu; sed ratio practici importat aliquam operationem inducentem aliquod esse in ipsum objectum; in quod tendit, & per consequens inipso aliquod producentem; ergo si Deus amaret: creaturas possibiles produceret practice, & operaretur aliquid in illis; sed primque quod operatur Deus in creatura, est existentia, ergo in illis produceret existentia, & per cosequens eas trasa ferret ad statum actualis existentiae, & non remanerent amplius possibiles.

116

IO Obijcies 3. contra 3. partem concl. InScripturis dicitur, quod solus Deus est Bonus; ergo creatura non est bona, illa enim particula. solus restringit Bonitatem ad ipsum Deum ita vt non sit extra Deum. Item Mathematicalia ex Phil. 3. Met. 1. 4. non sunt bona; quod pariter dicendum est de materia prima; ergo creatura non est bona per suam essentiam, nec etiam transcendentaliter.

117

Ad has leues objectiones superius dictum est. Ad 1. dicitur, quod Deus solus est Bonus per suam Essentiam imparticipate, & per se formaliter actualiter; non autem transcendentaliter, & quasi accidentaliter actualiter. Ad 2. dicitur, quod Phil. loquitur de Bonitate actuali, non autem de transcendentali, cum enim res Mathematicae, praescindant ab existentia, ideo non habent Bonitatem formalem, ide st actualem, cunque non prescindant ab Ente, aliter essent nihil, ideo hapent illam Bonitatem, quam habet Eus praescindens ab existentia, quae est Bonitas transcendens talis, & potentialis. Ad vltimam de materia iam diximus art. 1. materiam habere aliquam Bonitatem potentialem, quatenus potest acquirere existentiam.

Articulus 5

118

ART. V An Summa Dei Bonitas sit Attributum Dei:

119

POnderanda sunt, quae diximus de Vnit. art. 8, de Simplic. art. 11, & Unit. art. vlt; ex his enim faciliter colligitur enodatio huius difficultatis. Igitur.

120

Not. 13 quod hic non sumitur Bonitas Dei, prout importat Diuinam Essetiam, quam imbibit, & implicat, sed sumitur secundum proprium suum explicitum formale differentiale, secudum quem distinguitur virtualiter ab ipsa Essetia Diuma, vt ostendimus De Attr. in com. q. 2. art. 9. Bonitas autem sumpta secundum suum conceptum explicitum formale differentiale; importat ipsam Entitatem Diuinam, prout modificatam ab integritate, & conuenienti a praedicatorum: vtustendimus de Vnit. Dei art. 2, & hic art. 2, & inhoc sensu procedit haec difficultas

121

Not. 2. quod licet Bonitas Dei imbibat transcendentaliter Diuinam Essentiam, & de illa ad conuertentiam praedicetur, sicut Bonitas, vt sic, imbibit Ens, vt sic, & cum illo connertitur: non tamen ex hoc sequitur, quod Bonitas Dei alia sit essentialis, alia a ttributalis, vt a quibusdam Recentioribus asseritur; & ratio est, quia, vt dicebamus de Vnit. Dei art. vltsi daretur Bonitas essentialis, frustra esset Bonitas attributalis: nam in tantum ponitur aliquod accidens proprium in aliqua essentia creata, in quantum illa essentiadebet acquirere aliquod esse actuale, quod non habet, quod cum sit ens secundarium essentialiter adueniens, dicitur accidere, & de genere accidentium; quod si hoc esse conueniret primario ipsi essentiae, frustra poneretur aliud esse acciden taliter, & secundario illi adueniens; vt v.8. quia, esse rationale conuenit primario essentiae hominis, ideo non ponitur rationalitas accidentalis: per quam essentia hominis dicatur actu rationalis, aliter bis diceretur rationalis, at vero & contra ideo ponitur accidens sapientiae in homine, quia homo non est per suam essentiam actualiter sapiens, aliter si homo esset actu sapiens per suam essentiam, frustra poneretur accidens sapientiae, quod ideo ponitur, vt det subjecto esse actu sapiens; ergo si Essetia Dei perse ipsam esset actu Bona essentialiter praecisa Bonitate attributali, frustra poneretur Bonitas attributalis, vt det illi esse actu Bonum, aliter eadem Essentia bis redderetur actu talis; quia per accidens superadditum essentia vere redditur actu talis. Tum quia sicuti per existentiam substantialem redditur essentia actu existens, & per illam redduntur actu existentia omnia eaquae sunt in tali essentia; & propter hoc non datur existentia accidentalis, per quam reddantur existentia ipsa accidentia illi superaddita, ita siEssentia Dei per se ipsam essentialiter esset Bona per Bonitatem essentialem, non daretur Bonitas attributalis, per quam redderetur Bona veluti accidentaliter, & redderentur bona cetera Attributa, quae sunt in Essentia Diuina, quia haec essent bona per Bonitatem essentialem ipsius essentiae; ergo haec diuisio Bonitatis in essentialem, & attributalem, quam asserunt Recentiores; omnino chimerica est. Tum quia sicuti Vnitas Dei non diuiditur in Vnitatem essentialem, per quam est vna Essentia, & Vnitatem attributale; per quam sunt vna Attributa, & ipsa Essentia. sed per viam, & eandem Vnitatem attributalem est vna Essentia Diuina, & omnia quae sunt inipsa, quem admodum per vnam infinitate; actualitatem, independentiam, & sic de ceteris transcendentibus Diuinis, est infinita, actualis, independens Essentia, & quodlibet praedicatum ipsius siue essentiale, siue attributale; ita dicendum de Bonitate. Tum quia si duplex esset Bonitas, duplex quoque esset Voluntas, scilicet essemtialis pertinens ad lineam constitutiuorum essentialium Dei, & attributalis pertinens ad lineam Attributalem: & ratio est, quia Bonitas est specificatiuum Voluntatis, vt asserunt etiam ipsi Aduersarij; sed multiplicato formali specificatiuo multiplicatur formaliter specificatum: nam quia intelligere essentiale est specificatiuum Naturae Diuinae, vt diximus in De subst. Dei, & intelligere per causam est specificatiuum Scientiae Dei, & virtualiter ista duo specificatiua distinguuntur, ideo duo paritet sunt specificata virtualiter diversa, scilicet Natura, & Scientia Dei, & hoc habetur manifeste in creaturis, in quibus quia rationale, & irrationale sunt duo specificatiua, ideo duo quoque sunt specificata, sefficet animal brutum, & animal homo; & sic dicendum de reliquis specificatiuis, ergo si duplex esset bonitas, scilicet essentialis pertinens ad lineam essentiae, & attributalis pertines ad lineam proprietatum, duplex quoque esset Voluntas, vnascilicet pertinens ad lineam Essentiae; & sic velle diuinum esset praedicatum constitutiuum Essentiae Dei; & non esset ratio, cur Spiritus Sanctus procedens per velle Diuinum non procederet. formaliter per naturam, & per consequens, ut genitus; & alia attributalis pertinens ad lineam proprietatum ipsius Dei. Tandem quia ex hoc quod aliquod transcendens imbibatur essentiae liter in omnibus, non sequitur, quod in illis mub tiplicetur formaliter, quannis verum sit, quod veluti materialiter multiplicatur; vt v. 8. ex eo quod animal imbibatur in rationali, & irrationae lobene sequitur, quod animalitas rationalis destinguatur realiter ab animalitate irrationaliνο hoc materialiter ratione subjecti, seu ratione alterius, cui adiunguntur; quia enim rationalitas & irrationalitas distinguuntur realiter, ideo animalitas coniuncta cum rationalitate, & cumare rationalitate diuiditur, & multiplicatur realiteri non tamen animalitas rationalis est formaliter specie diuersa ab animalitate irrationali, aliter essent duo genera, non vnum; & definitio specifica animalitatis non conueniret vtrique animalitati, quia definitio vnius speciei non conuenit. alteri speciei; ergo licet Bonitas materialiter diuidatur ad diuisionem Essentiae, & Attributi; attamen vna & eadem formaliter est ratio formalis bonitatus, per quam formaliter Sut bona Essentia; & Attributa; sicut vna formaliter est ratio Entis; per quam sunt entia substantia, & accidens; & sic yna est formaliter infinitas, actualitas, independentia, per quam formaliter est infinita Essentia, & quodlibet Attributum Diuinum; aliter tot esSent Infinitates, Actualitates, Aeternitates, & Immutabilitates, Simplicitates, Vnitates, Veritates Immensitates formaliter, quot sunt praedicata. Diuina, & sic in homine formaliter tot essent existentiae, finitates, dependentiae, durationes, & cetera huiusmodi, quot praedicata sunt, finiunt, depedent, & durant in illo, quod est inauditum. Hic notatis

122

3 Vnica concl. Summa Dei Bonitas differentialiter sumpta secundum id, quod explicat, in suo conceptu formali, est verum Attributum Essentiae Diuinae. Diximus: Bonitas differentialiter sumpta secundum id, quod explicat in suo conceptu formali: nam si sumatur secundum ide quod implicat, & imbibit, cum hoc sit ipsa Essentia, vt dictum est, & Essentia sit subjectum Attributorum, non vero Attributum, ideo remanet, quod si Bonitas Dei est Attributum Dei solum secundum id, quod explicat in suo conceptu formali, sit Attributum. Tum quia Attributum in eo, quod Attributum, dicit aliquam distinctionem ab Essentia, cuius est Attributum; sed nulla datur in Diuinis distinctio virtualis secundum implicitum, vt probauimus in de Atir. in comm. q. 2. art. 9; ergo Bonitas Dei secundum id, quod implicat, non est Attributum, sed Essentia.

123

Prob. ijsdem rationibus, quibus probata. est concl. art. 8. de Unit; & art. 11. de Simplic; & art. vlt. de Verit. Et I. ex Beatiss. P. Aug. lib. 5. de Trin. c. 11. dicente: Sicuti enim Trinitas onus Deus dicitur, Magnus, Bonus, Aeternus. Omnipotens; Ubi notanda est illa particula, sicuti, quae facit comparationem similitudinis inter ipsa praedicata Diuina allata ab ipso; sed Vnitas, Magnitudo, Aeternitas, Omnipotentia dicuntur de Deo attributaliter, & sunt vera illius Attributa; ergo & Bonitas.

124

4 Formatur autem sic haec ratio. Illud est Attributum alicuius essentiae, quod illi aduenit tanquam perfectio absoluta supponens constitutionem perfectam, & completam illius in suis praedicatis essetialibus, sed Bonitas Dei a nobis intelligitur, virtualiter aduenire Essentiae Diuit nae iam constitutae adaequate, & complete in suis praedicatis essentialibus; ergo Bonitas Dei est Attributum illius. Maior patet ex dictis de Aur. in com. q. 1. art. 4. vbi assignauimus sex conditiones, quae requiruntur ad rationem Attributi. Minor prob. Bonitas Dei aduenit Diuinae Essentiae post Veritatem, & Vnitatem, sicuti enim Voluntas sequitur ad Intellectum, ita objectum Voluntatis, quod est Bonum, sequitur ad obie ctum Intellectus, quod est Verum, cum eandem proportionem seruent obiecta, quam seruant potentiae; sed Veritas Dei transcendentalis differentialiter sumpta aduenit Essentiae Diuinae iam completae in suis praedicatis essentialibus, & est verum Attributum illius, quia illi aduenit post Veritatem, quae est quoque Attributum. Dei supponens Essentiam Dei adaequate constitutam, vt supra probatum est; ergo multo magis ipsa Bonitas intelligitur aduenire Diume Essentiae iam constitutae adaequate, & complete in suis praedicatis essentialibus, & per conseques. a fortiori est verum Attributum Essentiae Diuinae.

125

Conf. Sicuti se habent passiones transcendentales, vt sic, in ordine ad Eus, vt sic, generalissime acceptum, ita se habent passiones transcendentales indiuidualiter sumptae in ordine. ad tale Ens indiuidualiter acceptum: nam juxta regulam Logicalem, quae conuentunt essentialiter superiori, conueniunt essentialiter etiam infertori; sed Bonitas, vt sic, conuenit attributaliter Entivt sic, & est vera passio illius; ergo talis Bonitas & per consequens Bonitas Dei, quae est talis Bonitas, conuenit Deo attributaliter, & est verum Attributum illius.

126

Videantur aliae rationes, quas attulimus de Vnit; Simplie; & Verit. Dei, a fortiori enim concludunt de Bonitate Dei, quae est quid consequens, & posterius illis, vnde si illa sunt Attributa, multo magis haec erit Attributum, cum haec multo magis adueniat. Et ex alia parte est propria ipsius Dei, quia summa Bonitas nequit conuenire creaturae, ideo aduenit Deo tanquam aliquod ipsi proprium, & per consequens est Attributum.

127

S Obiicies 1. Bonitas Dei implicat forma liter Diuinam Essentiam; ergo formaliter non est Attributum illius. Antecedens patet ex dictis de Attr. in com. ubi supi& de Vnit. Dei art. 21. nam sicuti Bonitas, vt sic, implicat formaliter Ens, vt sic, ita Bonitas talis implicat formaliter tale Eus. Prob. conseq. Si Bonitas Dei esset Attributum illius sequeretur, quod aliquod, quod est formaliter Essentia, esset Attributum Essentiae, & sic idem formaliter esset Attributum sun ipsius, imo idem esset idem formaliter, & non formaliter; quia, prout implicat illud formaliter est idem formaliter; prout autem est Attributum illius, non est formaliter illud, cuius est Attributum; ergo si Bonitas Dei implicat formaliter Essentiam Dei, non est formaliter Attri butum illius.

128

Resp. dist. antecedens. Bonitas Dei implicat formaliter Essentiam Diuinam tantum, neg; etiam, conc. Bonitas igitur Dei nedum implicat, Essentiam Dei, sed etiam explicat aliquod vir tualiter distinctum ab ipsa; & quanuis, prout implicat Essentiam Dei, non sit Attributum illius, quia hoc modo est idem formaliter, ac Essentia. attamen, prout explicat aliquod virtualiter distinctum ab ipsa eo modo, quo supra explicatum est, habet veram rationem Attributi. Quapropter diximus de Atr. in com. q. 1. art. 3. haec trascendentia posse dupliciter sumi, scilicet transcendentaliter, & differentialiter, quae doctrina. maxime notanda est. Ad prob. antecedentis dist. sequela maioris. Sequeretur, quod aliquod, quod est formaliter Essentia, esset Attributum Essentiae secundum eam rationem, secundum quam non est formaliter Essentia, nege secundum alias rationem, secundum quam non est formaliter Essentia, conc; non est autem inconueniens, quod idem secundum diuersas rationes habeat diuersos conceptus formales explicitos.

129

6. Obiicies 2. Si Bonitas Dei esset Attributum Dei, posset Essentia Diuina concipi, vi praecisa a sua Bonitate; sicut potest concipi, vtvirtualiter praecisa a sua Omnipotentia, Iustitia, &c; sed consequens est falsum; quia Essentia Diuina etiam, vt praecisa a suis Attributis, eest perfectissima in sua linea, summe Bona, sicuti eest summe Ens; ergo Bonitas Dei non est Attributum Diuinae Essentiae.

130

Resp. neg. maiorem. Ad prob. insertam dicitur, quod disparitas est de Attributis non transcendentalibus, & transcendentalibus, quod illa sunt praescindibilia a suis subjectis; haec autem sunt impraescindibilia, ve fusius ostendimus inde Vnit. Dei art. 1; quia cum Attributa transcendentia importent formaliter suum subjectum. ideo si praescinderentur ab ipso, essent formaliter nihil, quia essent sine sua formalitate, per quam constituuntur formaliter in esse Attributi; at vero Omnipotentia, Iustitia, &c. sunt non transcendentia, & ideo Essentia Diuina potest. concipi sine illis praecisiue

131

Dices. Quanuis Diuina Bonitas sit impraescindibilis ab Essentia, quia implicat formaliter Essentiam, & per ipsam formaliter constituitur? & si separaretur, separaretur a suo constitutiuc formali, quod non esset sine destructione sui; attamen Essentia est separabilis a suis proprietatibus, quia potest intelligi perfecte constituta sine illis; ergo Essentia Diuina potest intelligi, vepraecisa nedum a praedicatis non transcendentibus, sed etiam a transcendentibus, aliter non esset adaequate constituta sine illis: & si non esset adaequate constituta sine illis, illa etiam essent de constitutione illius; & sic non essent Attributae; & si esset perfecte constituta sineillis, non videtur ratio, cur non possit intelligi, vt perfecte constituta sine illis,

132

Ad hanc replicam responsum fuit de Vnit. art. 1. n. 5. Neg. ergo antecedens; Quotiescunque enim duo sunt essentialiter connexa, & seformaliter imbibunt, tunc non est ratio, cur vnum possit ab alio separati, & non alterum; sic enim non minus Bonitas formaliter constituitur perEssentiam, quam Essentia formaliter sit Bona per Bonitate, vnde sicuti si Bonitas separaretur. ab Essentia, iam Bonitas non esset Ens, & per consequens non esset Bonitas; sic si separaretur Essentia a Bonitato, ia Essentia non esset Essentia, quia non esset Bona, & perfecta, & per consequens non esset Essentia. Ad prob. insertam dist. eodem modo. Essentia potest intelligi sine suis proprietatibus non transcendentibus, concatrascendentibus, negi nam licet non constituatur per ipsa, artamen essentialiter perit imbibi formaliter in ipsis, sicuti illa essentialiter petunt imbibere illam formaliter; sicuti enim transcendetia non sunt formaliter nisi ipsa Essentia, ita Es sentia non est formaliter nisi id, quod imbibitur in suis transcendentibus; vnde sicuti si transcendentia non imbiberent formaliter Essentiam: essent sine eo, quod sunt formaliter, quod implicat; ita si Essentia non esset id, quod est forma liter imbibitum in suis transcendentibus, esset formaliter sine eo, quod est ipsa, & per consequens esset sine se ipsa, quod eodem modo repugnat: & per hoc patet ad conseque & ad illius insertam prob; Essentia enim adaequate constituitur sine suis proprietatibus etiam transcendentibus, quia proprietates non constituunt: attamen nequit praescindi ab ipsis, quia intelligeretur sine se ipsa.

133

Instabis 1. Praedicatum constitutiuum communiter definitur, quod sit illud, sine quo res, nec potest esse, nec intelligi; ergo si Essentia non posset intelligi sine suis transcendentibus, transcendetia essent costitutiua illius, non vero Attributa.

134

Resp. dist. antecedens. Praedicatum constitutiuum est illud, sine quo res nec est, nec intelligi potest, & addit illi rei aliquod esse, per quod constituit illam tem in illo esse, quod addit, conci & non addit illi rei aliquod esse, negi nam & sitranscendentia nequeant esse, nec intelligi sine Essentia, cuius sunt transcendentia, attamen illinon addunt aliquod esse formaliter; quia important formaliter illud idem esse, quod dicit E sentia, & ideo illam non constituunt; sic dapis dicitur constituere domum, quia illi addit alis quam entitatem di stinctam; unde cum transcendentia non addant entitatem distinctam, quam uis sine illis non possit esse, nec intelligi Esse tia, at tamen illam non constituunt.

135

In stabis 2. Sine eo, quod virtualiter distine guitur, potest res intelligi formaliter; sed praedicata attributalia transcendentia virtualiter disj stinguuntur a Diuina Essentia; ergo sine ipsis Diuma Essentia virtualiter intelligi potest¬

136

Resp;quod praedicta transcedentia impore tant duplicem rationem, vt dictum est de Aum in com. 4. 1. art. 3? scilicet rationem transcende talem, & differentialem, & quanuis secundum rationem differentialem possint praescindizat tamen secundum rationem transcendentalem impraescindibilia sunt; quia secundum hanc rationem sunt formalissime idem. Dist. igitur maior. Sine eo, quod virtualiter distinguitur, res potest intelligi secundum eam rationem, secundum quam distinguitur virtualiter, quae est ratio differentialis, conc; secundum eam rationem per quam virtualiter non distinguitur, quae est ratio transcendentalis, neg: & eodem modo dist. minor; nam Attributa transcendentia distinguum tur tantum a Diuina Essentia secundum rationen differentialem, quam explicant, non autem secundum rationem transcendentalem, per quam implicant Diuinam Essentiam, & in illa formaliter imbibuntur.

137

Obiicies 3. Ratio transcendens non est At tributum; sed Bonitas est ratio transcendens; ergo non est Attributum. Prob. maior. Ratiotranscendens est ratio communis, ratio autem Attributalis est ratio specifica, & differentialis, cum Attributum se habeat per modum qualitatis, vt supradictum est; & ideo ratio creati increatura non est Attributum; ergo ratio transcendens non est Attributum. Min, patet, nam sicuti Bonitas, vt sic, est transcendens ad Ens, vt sic, ita Bonitas talis est transcendens ad tale Ens.

138

Resp. dist. maiorem. Ratio transcendens in eo, quod transcendens, non est Attributum, cone; in eo, quod differentialis, idest secundum suum esse explicitum, neg: & eodem modo dist. minor; nam Bonitas secundum suum esse explicitum non est transcendens ad Ens, quia de illo non praedicatur; non enim valet, quod ratio conformitatis ad voluntatem sit ratio constitutiua Entitatis, aut e contra.

139

Agunt hic Recentiores de Similitudine, quae est inter Deum, & creaturas, sed quia proprium est specici, seu Idaeae esse similitudinem qui obiecti, ideo ad Tractatum de Idaeis hanc difficultatem transmittimus.

PrevBack to TopNext