Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 1
QVoniam in his Tractatibus Metaphysica continuum famulatum praestat Theologiae, ideo ex illa aliquas quaestiones assumemus, breviori stylo inuoluentes ea, quae ibidem fussori calamo pertractantur, & relinquentes ea, quae ad tem praesentem non faciunt, ne nimis onerosa grassatione scientias ancillas expoliantes vana repetitione surripiamus.
Articulus 1
Ari Veritatem in rerum natura Eminentiss. Doct. 2. Met. q. 1. tripliciter probat. 1. Datur manifestatio in rebus, quia cogni¬ tio nequit fieri sine manifestatione ipsius rei, quandiu enim res non est manifesta, est abscondita, & ideo ignota, sicuti apparet in visione corporali; quandiu enim obiectum coloratum non est manifestatum per lumen corporeum, sempe est ignotum, non visum, nec vnquam potest dari visio corporalis; ita autem se habet oculus respectu objecti sensibilis, sicut objectum respectu intellectus, quemadmodum enim potentia visiua est oculus corporis, ita intellectus est oculus Animae; sed Veritas est manifestatio rei; tunc enim veritatem dicimus circa aliquam rem, quando nobis manifestatur res, sicuti est; ergo datur Veritas in rebus. 2. Vel haec propositio, nulla Veritas est, est vera, vel falsa? Si falsa; ergo eius opposita, scilicet aliqua Veritas est, erit vera nam ex contradictoriis vna necessario est vera, alteta falsa. Si vera; ergo datur Veritas in rebus 3. Si non daretur Veritas, tollerentur contradictoria; de quolibet enim posset quodlibet affirmari, & negari; sed hoc est absurdum, ergodatur Veritas
Conf. ex eodem. Datur finis scientiarum. speculatiuarum; cum enim scientiae speculatiuae resideant in intentione, & Agens ex intentione agat propter fine, ideo debet dari finis scientiaru speculatiuarum; sed finis scietiarum speculatiuarum est Veritas, vt habet Phil. 2. Met, ergo datur Veritas
Dices. 1. Veritas est adaequatio rerum. ad intellectum, vt infra videb; sed implicat intellectum, vtpote immaterialem, adaequari a rebus materialibus; ergo implicat dari Veritatem 2. Phil. de Caelo, & Mundo ait, quod si unum contrariorum fuerit in rerum natura, reperitur. & aliud; sed falsitas, quae contrariatur Veritati, non est in rerum natura; dicitur enim 1. Post. Falsum non scitur, quia falsum non est; ergo neque Veritas. 3. Veritas est in intellectus sed exquae sunt in intellectu, potius non sunt, quamsint, quia sunt magis non entia, quam entia ergo Veritas non est.
Resp. B. Doctor ad 1. dist. minore. Implicat, intellectum adaequari a rebus materialibus percommensurationem entitatiuam, conciper similitudinem, & conformitatem ita, vt res intelligatur, sicuti est in se, negi & in hoc sensu Veritas est adaequatio rerum ad intellectum. Ad 2. ait Phil. loqui de contrarijs positiuis, vt de albedine, & nigredine, non autem de contrariis negatiuis, aut priuatiuis, nihil enim contrariatur Enti negatiue, & tamen nihil non est in rerum natura; Falsitas autem opponitur Veritati priuatiue, & ideo non est, idest non est aliquod Ens positiuum. Ad 3. dist. mai. Veritas formalis, conctranscendentalis, neg. Vt autem istae duae veritates explicentur quarum explicatio proponitur in titulo.
13. Veritas duplex est, alia transcendentalis, quae dicitur etiam in essendo, quia inest entitati cuiussibet rei; & alia formalis, quae dicitur etiam in cognoscendo, quia reperitur tantum in cognitione. Ita Fundatiss. Doct. 2. Met. q. 33 & 22. Fundamentum eius est. Veritas est adaequatiorei, vt infra videb, sed duplex est adaequatio rei, scilicet alia, qua res adaequatur suis principijs essentialibus, vt in tantum Petrus dicitur verus homo, in quantum adaequatur animalitati, & rationalitati, quae sunt principia essentialia constitutiua essentiae hominis: & alia est adaequatiointellectus ad res, qua intellectus intelligit ipsas, sicut sunt in se ipsis; ergo duplex est Veritas; sed adaequatio rei ad sua principia dicitur transcendentalis, siue in essendo, quia transcendit, & imbibitur in omni entitate; & adaequatio intellectus ad res dicitur formalis, siue in cognoscendo, quia per hanc formaliter scitur adaequatio reit ergo datur Veritas transcendentalis, & formalis.
4. Notat tamen B. Doct. in 1. dist. 19. princ. 2. 7. 1. S. Propter hoc; quod Veritas transcendentalis, & formalis dicuntur analogice, sicut cibus, & animal dicuntur sana; sanitas enim dicitur formaliter de animali, quia est forma, per quam animal est formaliter sanum; cibus autem dicitur sanus causaliter, quatenus causat sanitatem in animali; ita Veritas dicitur formaliter de intellectu, quia est forma, per quam intellectus estformaliter verus; de rebus autem dicitur tatum causaliter, quatenus causant Veritatem in intellectu; cum enim intellectus sit pura potentia passiua, quae actuatur a rebus cognitis, ideo nequit esse actu formaliter verus; nisi Veritas formalis a rebus causetur in ipso.
Articulus 2
Veritate; aeque enim est passio Entis Vnitas, ac Veritas, & quod competit vni, prout est passio, necessario competit etiam alteri.
Igitur Veritatem trascendentalem importare ipsum Ens de materiali nullum est dubium; quia Ens est subjectum, in quo recipitur passio, & subjectum semper materialiter importatur. Quaerimus in praesenti, quid importet Veritas transcendentalis, & formalis, non in sensu materiali, sed in sensu formali.
Insuper aduertendum, quod Ens potest sumi vel absolute, & simpliciter; vel modificate, vt diximus locis cit.
2 Prinia sententia vult Veritatem transcendentalem importare formaliter solam negationem, quia in tantum Ens dicitur verum, in quatum non est falsum, aut fictum. Ita Aureol. in 1. dist. 13. q. 3.
Secunda sentetia vult Veritatem transcendentalem importare formaliter solam denominationem extrinsecam pronenientem ab intellectu creato, vel Diumo speculatiue, vel practice eam cognoscente. Ita Vasque 1. p. 4. 77. c. 3.
Tertia sententia tenet Veritatem transcendentalem importare solam relationem rationis praecise. Ita Fons.4. Met. c. 2.. 16 & alij¬
Vtima tandem sentetia docet Veritatem trascendentalem, sicuti omnem aliam passionem. Entis, importate formaliter entitatem modificatam a relatione secundum dici ad intellectum creatum, & a relatione reali ad intellectum Diuinum. Ita B. Doct. 2. Met. q. 2. 3. 4. & in 1. dist. 19. princ. 2. q. 1. 8. Sciendum, pro cuius decisione.
3. Unica conclusio. Veritas transcedentalis supra entitatem absolutam importat formaliter entitatem modificatam virtualiter distinctam, & ex consequenti relationem secundum dici ad intellectum creatum, & relationem realem ad intellectum Diuinum. Prob. iisdem rationibus. proportionali modo, quibus probauimus Vnitatem importare primario, & principaliter Entitatem modificatam virtualiter distinctam ab Entitate absoluta, & ex consequenti negationem: nam si non importaret formaliter Entitatem, formaliter, esset nihil, quia quod formaliter non est Ens, formaliter est nihil, cum nihil sit negatio Entis. Praeterea Veritas transcendentalis est passio Entis, vt communiter dicitur in Met; sed passio habet rationem qualitatis aduenientis essentiae, & qualitas est Ens modificatum diuidens Ens, visic; omnia enim praedicamenta sunt modi Entis: ergo Veritas transcendentalis importat formaliter principaliter entitatem modificatam virtualiter distincta ab Ente, vt sic absolute supto¬
Conf. Negatio non est passio alicuius rei, quia passio est de genere qualitatis, quae est aliquod positiuum; neque denominatio extrinsecapotest esse passio, quia passio est forma accidentalis intrinsece informans, & afficiens subjectum; denominatio autem extrinseca non est aliqua forma intrinsece afficiens subjectum denominatum, aliter non denominaret extrinsece, sed intrinsece, tandem relatio rationis non potest esse. passio, quia passio dicit rem, & est species diuidens Ens reale; ergo Veritas transcendentalis primario, & formaliter non importat negationem, vel denominationem extrinsecam, aut relationem rationis; vt vid de Unit. Dei ubi sup.
Prob. 2. pars concl. Veritas transcendentalis est causa, & mensura Veritatis formalis existentis in intellectu humano, & effectus Veritatis formalis existentis in intellectu Diuino, inhoc enim distinguitur intellectus humanus ab int ellectu Diuino, quod intellectus humanus, quia nascitur, vt pura potentia passiua in genere intelligibilium, actuatur ab ipsis rebus; quas intelligit, & ideo a rebus causatur in ipso intellectu humano actus cognitionis, prout qualitas estvt dictum est φ. 1. Proem. art. 6. n. 43 in quo actu consistit formaliter Veritas formalis, vt patebit exinfra dicendis, at vero intellectus Diuinus, quiaest purissimus actus simpliciter infinite actjuus, & causatiuus, habet producere omnem entitate creatam, & per consequens Veritas formalis intellectus Diuini habet mensurare omnem Veritatem transcendentalem, quia causa est mensura. sui effectus; effectus enim habet tantum de esse. quantum sibi communicatur a sua causa; quod tamen intelligendum est de mensura per excessum, non per adaequationem; sed mensura dicit telationem secundum dici ad mensuratum, mensuratum vero dicit relationem realem ad mensuram ex Phil; ergo Veritas transcendentalis dicit relationem secundum dici ad intellectum creatum, & relationem realem ad Diuinum
Conf. Veritas transcendentalis vitra entitatem modificatam importat conformitatem rei ad intellectum, sicuti Veritas formalis importat, conformitatem intellectus ad res; sed conformitas est relatio, & haec relatio per ordinem ad intellectum creatum est relatio mensurae; & per ordinem ad intellectum Diuinum est relagio mensutati, vt dictum est; ergo Veritas tranicendentalis improtat ex consequenti, & minus principaliter relationen secundum dici ad intellectum creatum, & secudum esse ad intellectum Dininum
Not. tamen B. Doct. vbi sup; quod hislo quimur de intellectu speculatiuo tantum: nam cum intellectus practicus causet res, vt patet de Artifice efformante statuam, ideo est mensura illarum, & per consequens res causata ab intellectu creato dicit relationem realem ad illum quanuis postea, vt speculatiue cognita, sit mensutra illius, & dicat relationem secundum dici.
Articulus 3
Duertit Fundatiss. Doct. 2. Met. 4. tτ.. adaequationem intellectus cum re triplicem esse. 1. est, qua intellectus adequatur ret secundum illud esse objectiuum, quod habet res in intellectu. 2. qua intellectus adaequatur rei secundum esse physicum, quod habet res extraintellectum; quotiescunque enim intellectus eognoscit rem, sicut repraesentatur in intellectustune dicitur adaequari rei secundum illud esse, quod habet in intellectu; & quoties cognoscit remo; sicuti est in se ipsa, tunc adaequatur rei secundum illud esse, quod habet in seipsa. 3. est, qua esseobiectiuum, quod habet res in intellectu, adaequatur esse reali, quod habet res in seipsa. Quaeritur in praesenti, in quanam ex his tribus adaequationibus consistat Veritas formalis: 2 Prima sententia vult Veritatem formale consistere in adaequatione, seu conformitate illius esse objectiui, quod habet res in intellectu cum esse reali physico, quod habet res a parte rei in seipsa. Ita Dur: in 1. dist. 19. q. 5; que sequitur Vasq. 1. p. disp. 76. c. 1. Secunda sententia putat Veritatem formalem consistere in conformitate, seu adaequatione cognitionis cum esse reali, quod habet res extrainte llectum. Ita Fasol. 1. p. q. 16. art. 1. dub. Iιnι6.
Tertia tandem sententia docet Veritatem formalem consistere primario in adaequatione, seu conformitate intellectus cum re secundum iliud esse, quod res habet intra intellectum, concomitanter vero, & secundario importare conformitatem cum esse physico, quod habet res extra intellectum. Ita Fundatiss. Doct. in 1. dist. 19. princi2. 4. 1, & Quodl. 4. q. 7. quam sentetiam censemus esse Philipro cuius decisione.
Vnica concl. Veritas sormalis consistit primario in adaequatione intellectus cum re intellecta secundum illud esse objectiuum, quod est in intellectu; ex consequenti vero, & secundario consistit in adaequatione cum esse reali, quod habet res a parte rei. Haec conclusio colligitur ex definitione Veritatis tradita a Beatiss. P. Aug. apud Fasol. ubi sup. docente: Veritas est, qua ostenditur id, quod est; cum enim res non ostendatur intellectui nisi secundum illud esse, quod est in intellectu; quandiu nanque res non habet esse objectiue in intellectu, non est ostensa, aut manifestata intellectui, quia non est cognita: & ideo Veritas primario consistit in illa ostensione, siue in illo esse objectiuo, & quo- niam debet ostendi illud, quod est a parte rei, id eo ex consequenti, & secundario consistit inesse reali, quod habet res in se ipsa.
Prob. 1. pars conc. Veritas formalis primario consistit in adaequatione illius, quod imme diate coniungitur cum ipsa cognitione, a quaintellectus dicitur verus formaliter; primarium enim, & immediatum, ac specificatiuum ipsius actus idem sunt; sed objectum actus intellectus immediatum, in quod immediate tendit cognitio, est res secundum illud esse, quod habet res in intellectu, non secundum esse reale, quod habet res in seipsa, patet enim, quod quando intellectus intelligit lapidem v. g, lapis vnitur intellectui, non secundum esse reale materiale. quod habet a parte rei, sed secundum esse obiectiuum, & intellectuale, siue secundum speciem. sui, ex qua vnione resultat cognitio iuxta doctrinam Beatiss. P. asserentis: Ex obiecto, & potentia paritur notitia; ergo Veritas formalis, qua actus cognitionis dicitur formaliter verus, primario consistit in adaequatione ipsius cognitionis cum re secundum illud esse objectiuum quod habet res in intellectu. Major patet: nam quilibet actus trahit specificationem ab objecto primario, & immediato, quod primario respicit; non autem ab objecto mediato, quod respicit secundario, & ex consequenti. Minor etiam constat: nam res secundum esse reale physicum respicit solum potentiam physicam, per quam res ponitur in seipsa; & ideo nequit respicere potentiam intellectiuam immediate, per quam res ponitur in intellectu; idem enim nequit respicere duplicem potentiam diuersam aeque primo immediate, aliter poneretur in duplici specie, quod implicat. Praeterea constat, quod res nequit uniri cum intellectu, nisi in eo ordine, in quo est intellectus; sed intellectus est in¬ ordine intellectuali, & repraesentatiuo; ergo res nequit immediate vniri cum intellectu, nisi secundum esse objectiuum, & repraesentatiuum.
Prob. 2. Oppositorum est eadem ratio, sed mendacium, quod opponitur Veritati formali, consistit in difformitate intellectus cum re secundum illud esse objectiuum, quod habet res in intellectu; ergo Veritas formalis consistit inconformitate, & adaequationecsumitur enim hic: adaequatio, prout idem est, ac conformitas) cum eodem esse objectiuo, Maior patet. Prob, min. ex Fundatiss. Doct. in 2. sent; vbi habet: Menuri est, quasi extra mentem ire; quod nihil aliud sonat, nisi quod mentiri est enunciare rem aliter, ac habet esse in intellectu: nam quando aliquis habet esse objectiuum in intellectu alicuius rei aliter, ac est ipsa res in se ipsa, tunc intellectus non mentitur formaliter, sed tantum materialiter, vt infra magis patebit; ergo tunc intellectus est verus formaliter, quando conformatur cum re secundum illud esse objectiuum, quod habet res in intellectu.
S Prob. 2. pars. Ex eo, quod intellectus conformatur rei secundum illud esse, quod habet in intellectu, conformatur etiam ipsi secundum illud esse, quod habet in seipsa, quia res in intellectu debet repraesentari, sicut est in seipsa; & ideo illud esse objectiuum debet esse conformeesse reali, quod habet res in seipsa ad hoc, vt intellectus sit formaliter verus; ergo Veritas formalis secundario, & concomitanter importat conformitatem cognitionis cum esse reali, quod habet res extra intellectum. Prob. antecedens. Quae adaequantur vni tertio, adaequantur inter se, sicuti quae vniuntur vni tertio, vniuntur interse, sed intellectus adaequatur cum esse objectiquo, quod habet res in intellectu; & esse reale, quod habet res in seipsa, adaequatur cum esse objectiuo, quod habet res in intellectu, quiadebet repraesentari intellectui, sicuti est in seipsa; ergo intellectus adaequatur primario cum esse obiectiuo, quod habet res in intellectu, & concomitanter, seu secundario adaequatur cum esse reali, quod habet res in seipsa.
Cons. Si Veritas formalis non importaret. concomitanter, & consequenter adaequationem: intellectus cum esse reali, quod habet res a parte rei, sequeretur, quod posset dari Veritas inintellectu, etiam si apprehenderet rem aliter, ac est in se ipsa, vt v. 8. si quis apprehenderet hominem esse animal irrationale, enunciando hominem esse irrationalem, esset veridicus, quia enunciaret iuxta illud esse objectiuum, quod habet in intellectu; sed consequens est falsum ergo & antecedens.
6 Aduertendum tamen ex Fundatiss. Doct. vbi sup. vnam tantum esse adaequationem, perquam intellectus adaequatur rei secundum esse objectiuum, & secundum esse reale, & perquam res adaequatur esse objectiuo, quod habet in intellectu, ac ipsi intellectui; sicut enim vna tantum est relatio realis, qua mensuratum refertur ad mensuram, & qua mensura refertur ad mensuratum: non enim reperitur duplex relatio, quia non est relatio mutua, ita vna est conformitas, seu adaequatio intellectus ad rem, & rei ad intellectum, quae conformitas, seu adaequatio est relatio mensurae, & mensurati, vi infra videbimus.
7. Obiicies. Si Veritas formalis primario; & essentialiter consisteret in conformitate, seuadaequatione intellectus cum esse objectiuo, sequeretur, quod intellectus apprehendens, v. 8. equum esse plantam, & assenties huic apprehenSioni, esset verus formaliter; sed consequens est, falsum; ergo & antecedens.
Resp. neg. maiorem. Ad hoc enim, vt intel ectus Sit formaliter verus, debet esse conformis nedum cum illo esse objectiuo, quod primario respicit, sed etiam cum illo esse reali, quod est a parte rei: nam illud esse objectiuum, quod est in intellectu ad hoc, vt causet Veritatem formalem in intellectu, debet esse conforme esse reali, quod est a parte rei, quia illud esse Jobjectiuum debet repraesentare intellectui ipsarem, Sicuti est in seipsa; vnde non dicimus Veritatem forinalem consistere in conformitate cumquocunque esse objectiuo, sed in conformitate cum illo esse objectiuo, quod est conforme esse reali: ipsius rei; malum enim est ex quocunque defectu.
Instabis. Quia homo secundario importat risibilitatem, ideo si concipiatur homo absque. risibilitate, concipitur verus homo; ergo si Veritas formalis importaret primario conformitatem ad esse objectiuum, & secundario ad esse realer, adhuc esset verus sine conformitate ad esse reale¬
Resp. neg. conseque & disparitas est, quia risibilitas importatur ab homine tantum accidental iter tanquam accidens superadditum essentie. hominis illam supponens adaequate constitutam; at vero conformitas cum esse reali, licet importetur secundario, attamen importatur essentialiter, & ideo sine ipsa non potest dari Veritas sormalis. Sicuti dicimus, quod specificatiur formale primarium hominis est rationalitas, secudarium vero animalitas, quae oritur ex rationalitate tanquam ex radice primaria, & per illam probatur a priori, vtraque tamen est de essentia hominis, & sine qualibet ex ipsis nequit esse homo, neque intelligi adaequate constitutus. Itaa pari. Tum quia risibilitas, & rationalitas non sunt relatiua, sed absoluta; neque risibilitas est specificatiua rationalitatis, per quam constitui tur homo formaliter; est enim aliquod praedicatum mere accident aliter illi adueniens; at vero conformitas est quid relatiuum relatione mensurae, quo intellectus mensuratur a rebus secundum illud esse, quod habent in se ipsis, & in ipso¬ intellectu, & quia relatiua sunt simul natura, & cognitione, ideo nequit esse Vvnum sine alio; & cum esse reale, quod habet res in seipsa, sit specificatiuum esse objectiui, quod est in intellectus ideo nequit dari conformitas cum esse obiectiuo sine conformitate cum esse reali, quanis illud importetur primario, istud vero secundario.
S Obiicies 2. Visio Beata est formaliter vera; & tamen non dicit conformitatem cum esse, objectiuo, quia hoc esse objectiuum nihil aliud est, quam species, & in Beatis non datur species de facto, vt videb. in Tract. de Vis. Idem dicitur de Angelo respectu cognitionis sui ipsius.
Resp. neg. antecedens. Ad prob. insertam. dicitur, quod licet in Beatis, & in Angelis non detur species, attamen in ipsorum intellectu est, Jobjectum secundum esse repraesentatiuum quod conformatur esse reali, & illud repraesentat, sicuti est in seipso; vnde esse objectiuum est species, quando objectum est absens, cum vero est praesens, est ipsum objectum.
P Obiicies 3. Intellectus Dei est magis verus, quam intellectus creatus, & tamen non est verus per adaequationem ad res secundum esse reale; aliter res esset mensura intellectus Diuini; ergo Veritas formalis non importat necessario conformitatem ad res secundum esse reale quod habent in se ipsis.
Resp. Deum cognoscere res, prout continentur in sua Essentia, & res in se ipsis esse veras, prout causantur ab intellectu Diuino; unde in intellectu Diuino e contra se habet, vt diximus in sup. art. Neg. igitur conseque
IO Obijcies 4. Intellectus est formaliter verus etiam, quando cognoscit Entia rationis, & tamen nullum datur esse reale, cui conformetur talis cognitio; ergo Veritas non importat adaequationem cum esse reali.
Resp quod ab intellectu cognoscitur Ensrationis per speciem Entis realis, vt dicitur in Logica, cognoscitur enim per cognitionem reflexiuam; & ideo datur esse reale, cui reflexiue conformatur.
II Colligitur 1. ex dictis in sup. art; Veritatem formalem non conuerti cum Ente, vt sici quia Veritas formalis non reperitur in rebus, ned solum in intellectu, vt dictum est, illa autem quae se non imbibunt, non dicuntur ad conuertentiam; vt si Ens non reperiretur in omnires non diceretur ad conuertentiam cum re, vtsice Veritas autem transcendentalis dicitur ad conquertentiam cum Ente, quia reperitur in omnire, cum in omni re sit conformitas ad sua principia, & ad intellectum; & dicitur ad conuertentiam quantum ad rem significatam, non autem quantum ad modum significandi eo modo, quo diximus de Vnit. Dei art. 3.
I2 Colligitur 2. Veritatem superaddere Entitati, vt sic absolute sumptae; & Entitati modificate acceptae relationem secundum dici in ordine ad intellectum creatum, supra quam noster intellectus necessitatur ad formandam relationem rationis; & relationem realem ad intellectum Dininum; quia Veritas supra Entitatem dicit conformitatem, seu adaequationem, quam patet esse relationem mensurae, & mensurati, quae in mensurato est realis secundum esse, inmensura vero est realis secundum dici: vnde cum res respectu nostri intellectus sit mensura, quia Veritas formalis in nostro intellectu causatur arebus; & cum respectu intellectus Diuini sit mensurata, ideo respectu huius dicit relationem secundum esse, & respectu illius relationem secundum dici. Quomodo autem intelligenda sit relatio secundum esse, & secundum dici, videatur q. 2. de Aur. in comart. 16. n. 6 & art. 2, & o & alibi.
Articulus 4
e Iximus superius Veritatem formalem esse in intellectu tanquam in subjecto; quod probat Fundatiss. Doct. Quodl. 4. q. 7, & 2. Met. q. 2. ex Arist. docente: Verum, & falsum. sunt in intellectu; honitas autem in rebus: Tum quia Veritas formalis est finis scientiarum speculatinarum; scientiae etenim nihil aliud intendunt, quam assequi Veritatem; sed finis scientiarum speculatiuarum est intra, non extra intellectum: nam scientiae speculatiuae in hoc secernuntur a facultat ibus practicis, quod practicae non sistunt in ipsa contemplatione intellectus; sed progrediuntur ad aliquod opus extra intellectum; speculatiuae vero sistunt intra intellectum in sola contemplatione Veritatis, ergo Veritas formalis est tantum in intellectu. Tum quia Veritas formalis importat relationem adaequationis intellectus cum rebus; a quibus adaequatur, & mensuratur, sed relatio adaequationis est in mesurato, non in mensura, vt dicitur 5. Met; ergo Veritas formalis est in intellectu. Tum quia ita se habet Veritas formalis ad Veritatem obiectiuam, sicut cognitio formalis ad objectum cognitum; quemadmodum enim cognitio formalis est actus, quo intellectus tendit in objectum cognitum, ita Veritas formalis est actus, quo intellectus tendit in objectum verum, sed cognitio formalis est tantum formaliter in intellectu, quiaest actus vitalis elicitus ab intellectu, de cuius ratione est recipi in eodem principio, a quo elicitur; ergo Veritas formalis est tantum in intellectu:
Hinc ait Doct in 1. dist.19, quod res non dicitur vera, nisi per analogiam ad Veritatem formalem existentem in intellectu, v. 8. dicitur verum autum, quia intellectus potest de auto veras efformare propositiones. Hoc igitur supp¬
Difficultas est, in quanam ex tribus operationibus nostri intellectus Veritas formalis pro¬ prie, & formaliter resideat? Et occasionem huius difficultatis dedit Arist. 1. Periher. c. 13 & 3. de An. c. 213 & 22, & 6. Met. c. 8. docens Veritatem esse solum in intellectu componente, & diquidente, & per consequens in sola secunda operatione, quae est enunciatio, seu iudicium, non autem in prima operatione, quae est simplex apprehensio; neque in tertia, quae est discursus; nam in discursu non est Veritas formalis, nisi quatenus continet enunciationem, seu propositiones. ex quibus componitur; quapropter enunciatio definiri solet: Oratio verum, vel falsum significans.
Prima sententia substinet Veritatem formalem proprie esse tantum in intellectu componente, & diuidente, seu iudicante, & per consequens esse solum in secunda operatione, in prima autem operatione esse tantum inchoate, & quasi in semine; in secunda vero complete, & perfecte. Ita Gahr. excale. 1. p. q. 16; cui adduntur aliqui Thomistae, & alij Recentiores.
Secunda sententia docet Veritatem formalem vere; & proprie non reperiri solum in secunda operatione, sed etiam in prima, seu in simplici intuitu absolute loquendo de omni intellectu Diuino, & humano; facta tamen comparatione inter operationes intellectus humani magis proprie reperitur in secunda operatione, quam in prima, licet proprie etiam reperiatur in prima. Ita Fundaiss. Doct. Quodl. 4. 4. 7. quem sequuntur fere omnes eius Discipuli, vt videre, est apud Mag. Conson. in M. Si pro cuius declar¬
Not, ex B. Doct. ubi sup;quod Veritas formalis duplex est; alia, quae opponitur falsitatis contrarie, seu priuatiue, & est illa, quae residet in in illo intellectu, qui potest esse subjectum Veritatis, & falsitatis oppositae, quia potest in seipso recipere Veritatem, & falsitatem, vt est noster intellectus, qui nedum potest substerni Veritati, sed etiam propter suam potentialitatem. passiuam potest substerni falsitati. Alia est Veritas, quae oppomtur falsitati negatiue, & est illa, quae est in intellectu; qui nunquam potest. subijci falsitati, vt est intellectus Dei. Veritas primo modo sumpta magis proprie reperitur in intellectu componente, & diuidente, quam in simplici operatione, & ideo facta comparatione inter operationes intellectus nostri Veritas magis proprie reperitur in secunda, quam in prima; attamen proprie, & formaliter reperitur etiam in prima, quia prima operatio est propria operatio intellectus; aliter si non esset propria intellectus, non esset operatio ipsius, sed alterius potentiae; sed operatio propria intellectus est proprie, & formaliter vera, quia habet pro objecto Veritatem transcendentalem, quae est objectum adaequatum omnium operationum intellectus, a qua Veritate transcendentali, seu objectiua sumitur Veritas formalis, ergo in prima operatione vere, & proprie reperitur Veritas formalis, quanuis magis proprie reperiatur in secun¬ da, & in hoc sensu intelligendus est Phil; nam 9. Me t. c. 223 & 3. de An. c. 26. ait Veritatem esse etiam in prima operatione, quod non est intelligendum de Veritate transcendentali, quae reperitur in operationibus intellectus, quatenus entia sunt; cum reperiatur in omnibus entibus: vt dictum est, sed de Veritate formali, de qua expresse ibidem loquitur. Veritas secundo modo accepta magis proprie residet formaliter, & complete in simplici intuitu, quam in secunda operatione; quia intellectus Dei, qui est summa; & perfectissima Veritas formalis, omnia vnico intuitu simplicissimo vere apprehendit; & Angeli magis perfecte habent Veritatem formale; quam homo, quanuis non enunciet, componant, aut dividant. Ex quo patet, quam fapienter exponat Fundatiss. Doctor mentem Arist. Hoc supp.
Vnica conclusio. Veritas formalis proprie loquendo reperitur etiam in prima operatione, & si loquamur de intellectu Diuino, & Angelico, est maxima Veritas; facta tamen comparatione inter operationes nostri intellectus magis proprie reperitur in secunda operatione. 1. pars concl. colligitur ex Beatiss. P. Aug. tract. 5. in lo; vbi ait; quod Deus est ipsa Veritas, a qua verax dicitur creatura, sed implicat dicere, quod in Deo sit Veritas inchoate, & incomplete, quia Veritas incompleta est imperfecta, quae nequit esse in Deo; & Veritas, quae est in Deo est Veritas, quae copetit primae operationi, quia Deus omnia cognoscit vnico simplicissimo intuitu; & implicat dicere, quod Veritas, quae est in Deo, non sit Veritas formaliter, sed tantum Metaphorice; quia Veritas in suo conceptu formali nullam dicit imperfectionem, sicut nullam dicit imperfectionem intellectus, cuius est actus; ergo Veritas formalis, quae deriuat in creaturas a Deo, potest vere, & proprie competere simplici operationi.
Conf. haec ratio. Si Veritas formalis essentialiter vere, & proprie repugnaret simplici, & incomplexae apprehensioni, & ei non competeret nisi inchoa te, & incoplete, sequeretur, quod repugnaret cuicunque apprehesioni simplici, & incoplexae, imo quo magis esset simplex apprehesio, eo minus proprie ei copeteret Veritas formalis; sed consequens est absurdum; ergo & antecedens. Prob. maior. Quia intellectui essentialiter re pugnat amare, & voluntati intelligeretamare enim, & intel ligere sunt actiones impermixtae: quae nequeunt competere promiscue diuersis potentiis, cum Essentiae rerum sint impermixtae, ideo amare repugnat cuicunque intellectui siue Diuino, siue creato, & intelligere cuicunque voluntati; ergo si Veritas fomalis essentialiter re. pugnaret vere, & proprie simplici apprehensioni, & ei non competeret nisi Veritas inchoate, & incomplete, sequeretur, quod repugnaret cuicuque apprchensioni simplici siue Diuinae, siue creatae: imo quo magis esset simplex apprehen¬ sio, eo minus proprie ei competeret Veritas formalis. Quod si Veritas formalis non repugnat. essentialiter apprehensioni simplici, vt sici ergo illi essentialiter competit; non enim datur medium inter contradictoria essentialia; sicut est Veritas formalis, quae essentialiter competit actibus intellectus conformibus cum rebus intellectis; de difformibus enim, & falsis in prae sentinon loquimur, sed de conformibus, & adaequatis, in qua conformitate, & adaequatione consistit essentialiter Veritas formalis, vt supra dictum est. Prob,. min. 1. Ubi perfectior est cognitio, ibiperfectior est Veritas formalis, quia Veritas formalis fundatur in cognitione, vel est ipsa cognitio, prout conformis rebus cognitis; sed absurdum est dicere, quod in Deo non sit perfectissima cognitio, & in Angelis perfectior, quam in homine, & tamen in Deo, & in Angelis non est hisi simplex apprehesio; ergo absurdum est dicere, quod Veritas formalis essentialiter repugnet simplici apprehensioni. 2. Quaeuis ratio analogamagis proprie reperitur in principali analogato; quam in analogatis minus principalibus, Vt sanitas magis proprie est in animali, quam in aere cibo &c; sed Veritas formalis analogice dicitur de Deo, & creaturis; ergo magis proprie est inDeo, quam in creaturis, & Angelus est analogatum magis perfectum, quam homo; ergo magis proprie est in Deo, & in Angelis, quam in homine, sed in Deo, & in Angelis non est nisir simplex apprehensio; ergo magis proprie competit primae apprenhensioni. 3. Quaelibet forma magis proprie reperitur in eo, in quo est per essetiam, quam in eo, in quo est per participationem a vt calor magis proprie est in igne, quam in lignocalefacto; sed Veritas est in Deo per Essentiam? dixit enim Christus Dominus: Ego sum Veritas; & in creaturis per participationem, quia omnes quod habet creatura, est participatum a Deo, ergo in Deo magis proprie est Veritas formalis; sed in Deo non est nisi simplex apprehensioquia Deus enunciabilia inenunctabiliter cognoscit; vr docet Fundatiss. Doct; ergo Veritas formalis absolute loquendo magis proprie conuenit sim: plici apprehensioni, quam secundae operationi
S Prob. 2. eadem pars. Intellectus in primaoperatione est conformis rei intellectae; ergo vere, & proprie est formaliter verus, & ideo Veritas formalis proprie conuenit primae apprehen: sioni, quae non nisi per Veritatem formalem potest denominari formaliter vera. Prob. anter cedens. Intellectus in prima operatione intellis gens animal rationale intelligit aliquod, quod est a parte rei, & sicut est a parte rei; ergo est conformis rei intellectae. Coseque. patet; quia Veritas formalis consistit in conformitate cum re intellecta, vt supra diximus.
6 Prob. 3. Obiectum formale primae operationis est Ens, quatenus Verum, aliter Verum. non esset obiectum adaequatum intellectus, quia intellectus haberet aliquam operationem, quaenon tenderet formaliter in Verum; ergo prima. operatio est formaliter vera; operationes enim. denominantur formaliter tales a suis obiectis: vnde sicuti visio corporalis denominatur formaliter sensatio a seunsibili, quod est eius obiectum; ita intellectio denominatur formaliter vera ab objecto, quod est Verum.
7. Prob. 2. pars concl. Facta comparatione. in ter operationes intellectus, in illa operatione est magis proprie Veritas formalis, in qua est, falsitas, quae est prinatio opposita Veritati; opposita enim priuattue habent fieri cirea idem subiectum, vt patet de luce, & tenebris, quae fiunt circa Ae rem &c; sed falsitas est in secunda operatione, ergo in illa magis proprie est Veritas formalis, prout Veritas opponitur falsitati priuatiue, vt supra diximus. Prob. min. Falsis tas est illa, qua aliquod attribuimus alicui, quod illi non conuenit, vel aliquod separamus ab illoquod illi conuenit, sed hoc sit tantum per iudicium compositiuum, vel diuisiuum, quod est secunda operatio, vt patet; ergo falsitas est in secunda operatione.
S Affert hic lepidam similitudinem Fundaetis. Doct. de animali, quod finxit Empedocles, qui voluit omnia membra animalis a Discordia fuis. se diuisa inter se; superuenisse aute Amicitiam, & coniunxisse omnia membra in vnum corpus, quaedam a utem recte adaptauit, & quaedam non recte, & sic adaptando propria membra inter se, fecit verum animal; adaptando vero non recte, idest ventri Leonis caput Vrsi, vel Bouis, fecit, Monstra, quae sunt animalia mentientia suam, speciem. Ita facit intellectus, qui cum coniungit ea, quae sunt proprie coniungenda, & cum separat ea, quae sunt separanda, producit Veritatem. cum autem coniungit, vel diuidit ea, que non Sut coniungenda, vel diuidenda, producit mendacium,
9. Obiicies 1. Intellectus in sua prima operatione potest errate: nam, vt docet Fundatiss. Doct; si non posset errare, frustra daretur primiInstrumentum Logicale dirigens primam operrationem, quod est Definitio, quia id, quod dirigitur, ne erret, frustra dirigitur, si non potest errare; ideo enim dirigitur, ne erret, quia potest errare; ergo in prima operatione potest esse falsitas.
Resp. B. Doctor hic; quod intellectus insimplici operatione potest: errate dupliciter. 1. quia partes definitionis, quae sunt genus, & differentia non recte, & indebite coniungit, vt cum debito generi coaptat differentiam indebitam. 2. quia a definito separat definitionem debitam; vtroque modo autem est aliquis modus proprius. compositionis, & diuisionis, qui est modus proprius secundae operationis: & ideo ibi datur er ror ratione secundae operationis, quam virtuaditer continet. Dist: ergo antecedens. Intellectus in prima operatione potest errate per se, & ratione ipsius primae operationis, negi, per aliud, & ratione secundae operationis, quam virtualiter continet, conc; & propter hoc datur Instrumentum diriges, quod dari debet ad euitandum quenlibet errorem, siue contingat per se, siueper aliud; & ideo error per se non contingit, nisi in secunda operatione.
10 Obiicies 2. In intellectu Diuino, & Angelico est magis proprie Veritas formalis, sed in illis est tantum prima operatio: ergo Veritas formalis magis proprie est in prima operatione, quam in secunda.
Resp. dist, maiorem. Est magis proprie Veritas formalis opposita falsitati negatiue, conca priuatiue, aut veluti contrarie, neg. Vel, resp. neg. suppositum; supponit enim argumentum nos loqui de omni intellectu absolute, prout comprehenditur intellectus Diuinus, & Angelicus, quod falsum est, ve supra diximus; loquimur enim de solo intellectu humano comparando tres illius operationes.
II Obiicies 3. In illa operatione magis proprie est Veritas formalis, quae est magis perfecta; sed simplex operatio est magis perfecta quam iudicium, quia illa ponitur in Deo, & inAngelis, qui perfectissime intelligunt, in quibus tamen non ponitur secunda operatio; tum quia simplex operatio est semper intuitiua, secunda autem operatio potest esse abstractiua; ergo inprima, operatione magis: proprie est Veritas formalis Resp. neg. min. Ad 1. prob. insertam dici: tur, quod simplex apprehensio; quae ponitur in Deo, est simplex simplicitate perfectionis, quia, cum sit perfectissima, excludit omnem compositionem, quae importat imperfectionem, omnia tamen perfectissime, & comprehensiue intuetur; simplex autem apprehensio, quae est in nobis; est simplex simplicitate imperfectionis, quiaa ynum tantum, vel alterum praedicatum intuetur. ignorans,, quaenam sint, illa praedicata, quae conueniunt, vel repugnant tali subjecto. Est exeplum de simplicitate Angeli, & animae rationalis, quae est simplicitas perfectiqnis, quia excludit compositionem, quae dicit imperfectionem, & de simplicitate puncti, & materiae, quae est simplicitas imperfectionis, cum sit imperfectiore ipso composito. Unde nostra secunda operatio magis assimilatur in perfectione cognitioni Diuinae, & Angelicae, quia plura cognoscit,, sicut illa omnia intuetur, & in hoc consistit perfectiocognitionis; plura scilicet cognoscere; quam assimiletur: ei nostra prima operatio, quae minora cognoscit. Ad 2. probi dicitur, quod simplex apprehesio est intuitiua imperfectissimo modo est enim propinqua cognitioni sensitiuse, & minora cognoscit, quam secunda operatio; & ideo est imperfectior, quam sit simplex apprehensio; quantunuis sit intuitiua. Praeterea dicitur, quod simplex apprehensio potest esse abstractiua, vt cum videtur animal a longe
Articulus 5
VT completam tradamus notitiam eorum; quae traduntur de Veritate, aliquot, quaesita, & eorum resolutiones ex Fundatisse Doct. sparsim collectas breui calamo perstringemus. Igitur.
Resp. re duci ad specie habitus. Ita B. Doct 2. Met. q. 1inam Veritas non est passio, quia passiones fiunt tantum in sensumeque est potentia; quia potentia est indita a natura, Veritas autem acquiri tur in tempore; neque est forma, aut figura, quia istae subjectantur solum in quantitate molis; neque est dispositio, quia Veritas semel acquisita diu durat in inteflectu. Tum quia Veritas causatur in anima ex eo, quod intellectus debite cognoscit res; ergo est habitus.
Resp. B. Doctor 2. Met. q. 3; quod vel loquinur de Veritate incomplexa, quae consistit inprima operatione nostri intellectus, & tunc difficultas oritur ex parte scientis, & ex parte rei scitae, quia ex parte vtriusque est materia impeditiua cognitionis, vt docet in eod lib. φ. 8. Exparte quidem intellectus; noster enim intellectus, cum dependeat a phantasmatibus materialibus, & cum aliquae res, quia sunt separatae a materia, non sint phantasiabiles, ideo difficilis est, eorum inuestigatio, & intellectus non nisi aegre ad illas potest pertingere. Ex parte rei scitae oritur difficultas dupliciter. 1. quia, cum Veritas transcendentalis consistat in adaequatione ad sua principia, & cum principia sint difficillimae cognitionis, ideo Veritas formalis, quae non acquiritur, nisi per cognitionem Veritatis transcendentalis, difficulter inuenitur. 2, oritur difficultas ex parte causarum rei, quia, cum multae sint causae ipsius rei, cunque multitudo generet. confusionem, quae difficulter potest superati, ideo Veritas formalis difficulter inuenitur. Vel loquimur de Veritate complexa, quae consistit in secunda operatione, & haec est difficilis scitu quia multo tempore acquiritur propter difficillimam causarum inuestigationem, & proptermultitudinem operationem sensitiuarum, quaepraerequiruntur ad agnitionem Veritatis, & propter tarditatem ipsius intellectus a materia praepediti, & a vulnere contracto propter peccatum originale infirmato
Resp. B. Doctor in Idist. 19. q. 1. S. Aduertendum, quod magis proprie est in intellectu speculatiuo: & ratio est: nam Veritas formalis consistit in quadam manifestatione obiecti, & se habet respectu intellectus, sicut lumen respectus oculi; dicitur enim 1. Post: Omne, quod verum est, ipsum sibi omnino manifestum est, sed manifestatio pertinet ad intel lectum speculatinum; ergo Veritas magis proprie est in intellectu speculatiuo. Tum quia intellectus speculatiuus sistit in sola contemplatione Veritatis, & intellectus practicus extenditur ad aliquod opus externum; sed Veritas formalis non consistit in alis quo externo, sed consistit formaliter in intellectu, vt dictum est; ergo Veritas magis proprie est in intellectu speculatiuo.
Resp. negatine: nam sensus non potest tendere circa Verum, aliter confunderetur cum intellectu; confusis enim objectis confunduntur potentiae, quia confusis specificatiuis confunduntur res specificatae; sed Verum: est obiectum intellectus, ergo sensus non potest tendere in Verum, & ideo in sensu nequit esseVeritas formalis.
Resp. Ens esse objectum materiale, Verum. autem objectum formale intellectus; nam obiectum formale est illud, quod adaequatur, & conformatur potentiae, sed adaequatio, i& conformitas obiecti cum intellectu est. Veritas transcendentalis, vt dictum est; ergo Veritas trascendentalis est objectum formale intellectus. Obiectum autem materiale est ipsa res, quaeattingitur apotentia; sed Ens est huiusmodis ergo Ens est objectum materiale intellectus. Vide B. Doct. Quodl. 4. q. 20.
Re sp. affirmatiue: nam objecta commena surantur, & seruant eundem ordinem, quem nabent eorum potentiae; sed potentia tendens in Verum, quae est intellectus, est prior potentia tendente in Bonum, quae est Voluntas; quia mihili volitum, quin praecognitum, ergo Verum:est prius, quam Bonum, & ideo Verum immediate sequitur ad Vnum; propter quod prius agitur de Veritate, quam de Bonitate.
Articulus 6
Ari Falsitatem in rerum natura nihili Pest manifestius; in ore enim fere omnium paucis exceptis falsitas auditur: Dupli citer autem potest intelligi Falsitatem essei rerum natura. 1. positiue ita, vt Falsitas sit alis quod positiuum existens a parte rei; & in hoc ensu non datur Falsitas; Falsitas enim est priua. tio Veritatis, sicuti malitia est prinatio bonita tis, vt ostendit Beatiss. P. Aug. lib. de nat. Bonis quod passim vrget in alijs libris contra Manm chaeos, qui asserebant malum esse aliquam natutam positiuam, idem autem colligitur de Mali¬ tia, dicendum est de Falsitate, quia ita Falsitas opponitur Veritati, sicut Malitia Bonitati. 2. priuatiue ita, vtisit priuatio Veritatis, cui opponitur; priuatio enim vere datur a parte rei, & inhoc sensu datur Falsitas; quod prob. 4B. Doct Quodl. 4. 4. 7. Opposita ex Phil. habent fieri circaidem, vt supra diximus; sed datur Veritas in intellectu, quae opponitur falsitati, ergo datur & falsitas. Tum quia dantur mala, seu peccata; sed peccata sunt mala per ordinem ad voluntatem; & falsa per ordinem ad intellectum; intellectus enim peccatoris apprehendit, vt bonum idquod est malum, & per consequens fallitur, quia falli nihil aliud est, quam apprehendere rem aliter, ac est; ergo datur falsitas.
. Quoad 2. Falsitas est, difformitas, seu carentia conformitatis, & adaequationis rei ad intellectum.
3 Diuiditur Falsitas in transcendentalem: quae est difformitas, quae reperitur in rebus ad sua principia, ac ad intellectum; & in formalem, quae est difformitas intellectus ad res secundum illud esse objectiuum, quod habent in intellectus & ex consequenti ad illud esse reale, quod habet res a parte rei; ex opposito enim loqui debemus de Falsitate, ac de Veritate, quia oppositorum oppositae sunt rationes.
I4 Quo ad vltimum, quod quaeritur in Titulo, dicendum Falsitatem formalem esse tantum in intellectu creato, non autem in intellectu Diuino: vnde res possunt quidem dici falsaeper ordinem ad intellectum creatum, non autem per ordinem ad intellectum Diuinum. Ita B. Doct. ubi sup. Prob. prima pars. Falsitas forma: lis est difformitas intellectus ad rem apprehensam; sed difformitas dicit relationem: mensura. ti, quae formaliter est tantum in intellectu, qui mensuratur a rebus; ergo falsitas formalis, est tantum in intellectu: Tum quia Veritas formalis est tantum in intellectu; ergo & falsi tas formalis.
5 Prob. 2. pars. In illo intellectu tantum est, falsitas, qui propter suam potentialitatem passiuam potest decipi circa suum objectum; sed solus intellectus creatus habet potentialitatem passiuam, propter quam potest decipi; intellectus enim Diuinus, cum sit actus purissimus exeludens omnem potentialitatem nequit decipi ergo Falsitas formalis est tantum in intellectu creato, non vero in intellectu Dei.
6 Prob. 3. pars. Res artificiales in tantum sunt falsae per ordinem ad intellectum creatum, in quantum deficiunt a propria Idea, et eueniunt. praetercintentionem Agentis; sed nulla creatura potest deficere ab Idaeis intellectus Diuini, aut cuenire praeter intentionem illius, ergo nulla creatura potest esse falsa per ordinem ad intel lectum Diumum; vnde monstra, & defectus naturales dicuntur fortuita, & falsa per ordinem. ad causas creatas, non vero per ordinem ad Deum. 7 Dices. Peccata sunt difformia Bonitati Diuinae; ergo sunt falsa per ordinem ad intellectum Dininum. P Resp. dist. antecedens. Peccata sunt difformia Bonitati Diuinae in esse cogniti, negi itaenim cognoscuntur a Deo, sicut sunt in seipsis; in esse voliti, conc; & in hoc sensu dicuntur. mala, non falsa¬
Articulus 7
Ot, est 1. diuisio analogiae, quae traditur in Logica, & quam insinuat B. Doct. in hac dist. 19. φ. 2. Igitur analogia alia est attributionis, & est illa, qua plura dicuntur per attributionem ad vnum, ratio tamen analogans non reperitur formaliter, nisi in vno, vt v. 8. sanitas non reperitur formaliter, nisi in animali; in aere vero, cibo, & medicina reperitur tantum denominatiue, & extrinsece, scilicet per ordinem ad sanitatem, quae est in animali formaliter, Aliaest proportionalitatis, & est illa, qua plura participant eandem rationem inaequaliter, vt quiaynum habet illam rationem formaliter per essentiam, complete, perfecte, simpliciter, & per se, primo, & principaliter; aliud vero per participationem incomplete, imperfecte, diminute, secundum quid, secundario, & minus principaliter, hoc modo dicitur Ens de substantia, & accidente; de substantia enim dicitur simpliciter, per se primo, & principaliter, complete, & perfecter de accidente vero dicitur participatiue per aliud secundario, diminute, & secundum quid; accides enim dicitur Entis ens, imo dicitur ens in alio, idest participans entitatem a substantia, sine qua esset nihil. Veritas itaque dicitur de Deo, & creaturis analogice analogia proportionalitatis, non attributionis, quia Veritas formaliter reperitur in Deo per Essentiam simpliciter primo, & principaliter, quia est Veritas a se, non abalio; de creaturis vero dicitur minus principaliter participatiue, diminute, & secudum quidicreaturae enim sicut participant entitatem a Deo, ita participant Veritatem, quae ad illam sequitur:
2 Not. 2. ex eode ibide, quod cum creaturae se habeat ad Deum, sicut artificialia ad Artificem, ad hoc, vt videamus, quomodo participet Veritatem a Deo, videnda est, quomodo artificialia participet Veritate ab Artifice. Artificialia igitur dicuntur vera, quia adaequantur suis principiis & ideis, que sunt in mente Artificis: imago enim Caesaris dicitur vera imago, quia adaequatur, & conformatur idaeae existenti in mente Artificis. & per consequens dicitur vera participatiue, siue per ordinem ad Veritatem existente in men¬ te Artificis. Pari ratione est loquendum de Veritate creaturarum respectu Veritatis Dei.
3 Not. 3. ex eodem hic, quod quando dicimus Veritatem consistere in adaequatione, non loquimur de quacunque adaequatione, nam licet ignis genitus adaequetur igni generanti, tamen proprie non meretur nomen Veritatis; sed loquimur de adaequatione manifestatiua, seu per ordinem ad intellectum, propterea dicitur adaequatio ad intellectum. His notatis.
Vnica conclusio. Deus est prima Veritas simpliciter aeterna, incommutabilis, mensurans: & verificans omnes veritates creatas. Haec conclusio manifeste traditur a Beatiss. P. Aug. Tract. 5. in lo; ubi habet: Si quid autem homo habet Veritatis, & iustitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac Eremo. Et paulo post: Si ergo verax Ioannes; & verax esse homo non potest nisi a Veritate, a qua erat verax, nisi ab eo, qui dixiut: Ego sum Veritas. Prob, autem a B. Doct sic. Veritas Artificis est Veritas, per quam artificialia participant Veritatem, & dicunturvera, & a qua Veritates omnium artificialium mensurantur; sed Veritas, quam alia participant, & a quam mensurantur est prima Veritas mensurans caetera: ergo est prima Veritas, per quam omnia, quae abilla dependent dicuntur vera, sed Veritas Dei est Veritas primi Artificis omnium creaturarum; ergo Deus est prima Veritas mensurans omnes Veritates creaturarum.
S Prob. 2. Deus est primum Ens mensurans omnia entia; ergo est primum Verum mensuras omnia Vera. Antec. pat. Consequ. prob; Ens enim & Verum conuertuntur; ergo pariformiter de ipsis est philosophandum.
Conf. ex D. Ansel; qui lib. de Verit. ait: Sicut vnum est tempus mensurans omnia temporalia, ita vnum est Verum mensurans omnia vera; sed hoc vnum Verum est Deus, ergo Deus est prima Veritas mensurans omnes alias Veritates.
6Prob. 3. ab eodem 2. Met. q. 16. ex Phil. 4. Met. dicente: In quibus est maius, & minus, ibiest aliquod simpliciter, sicuti si est aliquod Bonum maius, & minus, oportet, quod detur Bonum simpliciter; sed datur minus, & maius Verum: nam secundum eundem Philosophum non omnia sunt vera secudum eundem gradum Veritatis; ergo debet dari vnum Verum simpliciter, per quod cetera sint vera.
7 Prob. 4. ab eodem ibid. Omnis multitudo secundum Proclum fundatur super aliquam Veritatem simpliciter: ergo multitudo Veritatum supponit vnam Veritatem simpliciter, supra quam fundantur omnes aliae Veritates.
S Prob. 5. Quotiescunque aliqua sunt analoga, forma analogans reperitur tantum in vno, primo, principali, per essentiam, idest imparticipate, in alijs vero participatiue, & secundum quid, vt patet de Ente respectu substantiae, & accidentis; Dei, & creaturae; sed Veritas creata dicuntur analogice de Veritate Dei; ergo supbonunt vnicam Veritatem simpliciter prima, & per consequens nequeunt dari plures Veritates simpliciter prime
Resp. B. Doct. dist. 19. cit. q. 8.8. Ut ergo appareat, quod loquendo de propositionibus necessariis, & infallibilibus per ordinem ad intellectum Diuinum sunm aeternae; quia intellectus Diquinus, qui eas mensurat, est aeternus; per ordinem vero ad intellectum creatum sunt temporales, quia intellectus creatus eas mensurans est temporalis; potuissent tamen esse aeternae, quia potuisset creari intellectus creatus ab aeterno. Si autem loquamur de propositionibus contingetibus, quae modo sunt, modo non sunt, v.g. Petrum sedere, vel currere, cum non semper verum. sit Petrum sedere, vel currere, tunc dicitur, quod istae non sunt aeternae, quia aeterna sunt immuta bilia, & dicut duratione ipsius esse, quod nunqua desinit. Ratio autem, quare propositiones necessariae sint aeternae, contingentes vero non sint eterne, affertur a B. Doct; quia illis nunqua deest Veritas prima, per quam sunt aeternaliter verae istis vero, deest Veritas, & ideo non sunt aetera naliter verae
Articulus 8
I Ratio dubitandi esse potest, quia vedi mus q. 2. de Attr. in comart. 8; & 10 & q. 2. de Subst. Dei art. 1. Potentia, actus, & objectum in tegrant vnam, & eandem lineam, seu speciem, ac propterea non distinguuntur virtualiter inter se; ergo si Veritas, quae est obiectum formale in tellectus, vt diximus art. 5. n. 5: esset Attributum, sequeretur, quod etiam inte llectio essentialisa quae specificatur a Veritate, e sset Attributum; quia esset in eadem linea, in qua est Veritas, quae est eius objectum. Hoc autem repugnat doctria nae iam traditae q. 2. de Subst. Dei art, 5; 6; & qii tvbi diximus intelligere essentiale, spectare ad lineam constitutiuorum Dei, imo esse vitimum constitutiuum, ac proptere a non esse Att ributum Propter hanc grauem difficultatem.
Aliqui multiplicant in Deo Veritatem, sicuti dicemus de Bonitate in seq. quaest; aliam enim vocant essentialem, & aliam Attributalem: esse tialem volunt, esse illam, per quam vera est scie¬ tia; Attributalem vero, per quam vera sunt Attributa. Haec doctrina reijcietur a nobis tanqua dissona doctrinae traditae a SS. PP. in seq. quaest. Interim dicitur, quod si teneremur multiplicare Veritatem in Deo in essentialem, & Attributalem, eo, quia essentia, & Atrributa distinguuntur virtualiter, & ideo nequeunt esse vera per vnicam Veritatem, ex hoc sequeretur, quod nedum duae Veritates deberent dari in Deo, sed deberent dari tot Veritates quot, sunt Attributa, imo quot sunt praedicata virtualiter distincta; si vera esset illa doctrina, qua asseritur Essetiam, & Attributa non posse esse vera per vnicam Veritatem in ipsis imbibitam eo, quia virtualiter distinguuntur.
2 Vera tamen sententia docet, Veritatem Dei esse Verum Attributum illius, nec multiplicari Veritatem in essentialem, & Attributalem: Ita Fundatiss. Doct. in 1. dist. 2. princ. prima q. 2. 8. In contrarium: vbi postquam ex Beatiss. P. Aug. enumerauit Magnitudinem, Sapientiam, Bonitatem, & Veritatem, subdit: Sed haec sunt plura Attributa. Ita omnes Antiqui, & fere omnes Theologi pauculis exceptis Recentioribus; pro cuius declaratione.
Sae Not, est; quod haec est differentia inter intellectum, & Voluntate secundum Pihil; quod intellectus trahit res ad se, & Voluntas trabitur a rebus; ratio autem huius diuersitatis est: nam, vepariter docet idem Phil; Bonitas formalis est inrebus, Veritas autem formalis non est in rebus, sed in ipso intellectu, vt supra diximus. Cum igitur nulla potentia possit agere sine ratione formali agendi, quia ageret sine virtute agendi, vel sine actione, quod implicat, ergo Voluntas ad hoc, vt agat, debet trahi a rebus, in quibus est bonitas formalis, quae est ratio formalis motiua. ipsius voluntatis. E contra vero intellectus debet trahere res ad se, quia in rebus non est Veritas formalis, quae est ratio formalis mouendi, & agendi. Veritas enim formalis est in intellectu, vi supra ostensum est; ergo intellectus, cum intelligit, non exit extra se ad hoc, vt vniatur cum ratione formali agendi, sed trahit res ad se adhoc, ut vniantur cum ipso intellectu, & cum ipsa ratione agedi, ex qua vnione postea sequitur actio¬
Ex hac doctrina manifeste colligitur, quod Verum, licet sit objectum intellectus, attamennon potest specificare ipsum intellectum, quia in ipso Vero transcendentaliter sumpto non reperitur Veritas formalis, quae sola potest esse specificatiua, quia specificatiuum rei est causa. formalis Metaphysica ipsius, sicuti forma Physica est specificatiua Physice ipsius materiae, ipsa aute Veritas formalis, & ratio formalis ide sunt; vnde, si in objecto non datur Veritas formalis, sed tantum materialis, se u transcendentalis, sequitur quod specificatio intellectus non habeatur a Veritate, sed ab Entitate, quae formaliter est in obiecto; praeter enim haec duo nihil aliud reperitur in objecto intellectus, quia intellectus, vt supra diximus, habet pro obiecto Ens, vt Verum ita, ut a Vero habeat adaequationem,, & ab Ente specificationem formalem. Unde quanuis Veritas sit Attributum, attamen quia intellectus Diquinus habet pro objecto primario Diuinam Essentiam, prout est vera eo modo, quo explicabimus in de Viss ideo intellectus Diuinus specificatur a Diuina Essentia, & est in eadem linea cum illa, non autem a Veritate transcendentali, & ideo distinguitur virtualiter ab illa. Non sic autem dicendum de Voluntate, quae, cum habeat proobjecto bonum, & in ipso objecto sit bonitas formalis, quia bonitas formalis est in rebus, ideo Voluntas specificatur a bonitate formali, quae est in rebus; & quia bonitas formalis, quae est in rebus, est passio, & Attributum ipsius Entis, ideo etiam Voluntas debet esse passio, & Attributum essentiae; specificatiuum enim, & specificatum nedum debent esse in eodem genere, sed etiam in eadem specie.
Vnica Conclusio. Veritas Dei est Attributum Dei. Colligitur manifeste ex Beatiss. P. lib.6. de Trin. c. 7. vbi connumerat Magnitudine, Sapientiam, Bonitatem, & Veritatem inter ea praedicata, quae citcunstant, & dicuntur aduenire Diuinae Essentiae tanquam proprietates illius, vt supra dicebamus ex Fundatiss. Dost. Et probatur ijsdem rationibus, quibus probauimus, Simplicitatem, & Vnitatem esse Attributa Dei Imo si Vnitas, & Simplicitas sunt Dei Attributas multo magis id dicendum est de Veritate, que sequitur, tanquam aliquod posterius ad ipsam Vnitatem, & Simplicitatem; propter quod nequit esse praedicatum constitutiuum, cui repugnat esse posterius predicato attributali, neque est praedicatum relatiuum, vt patet; ergo a sufficienti partium enumeratione, remanet, quod Veritas sit Attributum Dei, praeter enim relationes, & praedicata constitutiua non dantur nidi Attributa. Vid. aliae rationes loc. cit; & infrade Bonitate Dei: vbi afferuntur obiectiones: quae possunt fieri, & earum solutiones; praeter enim objectionem factam in ratione dubitandi. omnes aliae sunt communes omnibus alijs transcendentibus ipsius Entis; quapropter etiam earum solutiones communes esse debent, exceptis ijs, quae dicuntur de ipsis transcendentibus, prout differunt inter se quo ad diuersos modos explicandi, illa enim debent singulis accomodari conformiter ad ea, quae diximus, vel dicturi sumus de singulo transcendenti singulatim sumpto: