Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Praeambulum
TUlla Dei perfectio a nostra mente remotior, & a cognitione distractior est, qua eius Infinitas; etenim cum inter finitum, & infinitum infinita intercapedo claudatur, idcirco ad perfectam Infinitatis notitiam peruenire non possumus, quia infinitum finita Verborum periodo pertransiri non potest: nam sicuti quod pertransitur, praeteritur, & quod praeteritur, finitur; quia quod praeteritur, per non esse recipit terminum esse; ita si infinitum praeteriretur, infinitum finiretur, quod absonum dictu est; vnde cum nomine infiniti magis, quam quocunque alio Attributo explicetur Deus, vt ait Fundatiss. Doct. lib. de Causis prop. 6, fit, quod per ignorantiam magis, quam per scientiam sciatur. Dum quaerimus ergo, quid sit Infinitas Dei, Omnis cognitio carnalis euanescit; docet Sanctiss. P. Aug. lib. 25. contra Faust. c. 2. Pet remotionem igitur, inquit D. Dion; remouendo ea, quae non sunt, Infinitatem explicare poterimus. Quapropter pauca de hac materia afferemus; quia nil de ipsa dici potest; cum omne, quod dicitur, de eo, quod non est, asseratur.
On this page