Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 1
Rdo agendi postulat, vt post Tractatum de Omnipotentia, sermo de Infinitate habeatur; quia per Omnipotentiam probatur Infinitas, vt infra patebit. Relinquemus autem difficultates Physicas, quas hic congerit inter alios Fasol; quia scientias explicare, non expoliare intendimus.
Articulus 1
TTtitulus explicetur, notat Fundatiss. Doct. in 1. dist. 43. princ. 1. 4. 1. ad 42 quod infinitum duplex est, aliud priuatiuum, seusinchategorematicum; & aliud negatiuum, seu cathegorematicum. Infinitum priuatiuum est carentia infinitatis cum aptitudine ad recipiedam aliquo modo infinitatem, vt quant itas continua, quae, quauis actu sit finita, apta tamen nata est ad diuidi in infinitum, & ex tali diuisione recipere Infinitatem quandam potentialem, quae tamen nunquam est, aut fieri potest actualis; vnde infinitum priuatiue est finitum simpliciter a parte. rei, aptum tamen infin itari Infinitate quadam extrinseca, & potentiali. Hanc Infinitatem Deo. non competere certum est, competit enim solis quantitati, quae est diuisibilis in infinitum; unde cum Deus non sit affectus quantitate, quia non habet materiam, cuius passio propria est quantitas, est enim purissime simplex, vt supra ostendimus de Simplicit. Dei; ideo non competit ei haec Infinitas priuatiua. Infinitum negatiuum, seu cathegorematicum est illud, quod est actu infinitum, & ei repugnat fieri finitum; sicuti enim infinitum sincathegorematicum est illud, quod est actu finitum, & est aptum infinitari; ita infinitum cathegorematicum est illud, quod est actu infinitum, & est ineptum fieri finitum; infinitum enim cathegorematicum opponitur infinito sincathegorematico; quia infinitum cathegorematicum est actus, & infinitum sincathegorematicum est potentia; actus autem opponitur potentiae. Illud autem, quod est actu infinitum, dicitur negatiue infinitum, quatenus negat finitatem seu terminos, & limites, quibus finitur, & limitatur; non dicitur autem negatiue infinitum eo, quia importet formaliter aliquam negationem, nam, vt videbimus in seq. art; Infinitas formaliter importat aliquam perfectionem positiuam, exconsequenti vero negationem, quatenus importat carentiam terminorum, quibus clauditur finitum; & de hac Infinitate queritur in praeseti¬
a Praeterea infinitum negatiue potest esseduplex; aliud in aliquo genere determinato Entis, v. 8. in substantia, vel in quantitate solum vel in qua litate, & sic de reliquis; & aliud simpliciter in omni ratione Entis, quod est undequaque infinitum, quia in nulla ratione Entis clauditur terminis, propter quod dicitur Infinitum secundum totam latitudinem Entis, quia in nullo genere clauditur, sed absorbet omne genus, omnem speciem, & omnem rationem difeferentialem absque vlla limitatione, & finitate eo, quia continet in se ipso omnes species, & omnes perfectiones nedum actuales, quae sunt, finitae, sed etiam potentiales, quae sunt infinitae In praesenti loquimur de Infinitate hoc secundo modo, quod est purum, & simplex infinitum nam Infinitum in genere est admixtum finitatis quia habet terminos, quibus clauditur intra limites talis generis, & quibus secernitur ab alijs generibus, sicuti enim eo, quia identificat sibi omnes suas species, & differentias, dicitur infinitum intra suam lineam; ita ex eo, quod distine guatur, & secernatur ab alijs generibus, dicitur finitum; vnde ex vna parte est infinitum, & ex alia est finitum; propter quod non est puruminfinitum, sed infinitum mixtum finitati. His sup¬
S Prima sententia fuit Manichaeorum, quiDei Infinitatem mutilarunt siue secundum perfectionem, siue secundum durationem, sine secundum immensitatem. Ita refert Magnus P. Aug. libh. 23. contra Faust.c.2: & in alijs opusculis contra Manichaeos, quorum insaniam manifeste conuicit idem Sanctiss. Doct, ibidem. 4 Sententia tamen Catholica docet Deum. esse simpliciter vndequaque infinitum. Ita SS PP, & Doctores Catholici; pro cuius decisione.
Vnica conclusio. Deus est per Essentiam vndequaque simpliciter infinitus in quocunque genere Entis. Habetur manifeste ex Script nam psal. 144. dicitur: Magnitudinis eius non est finis: & Baruc. 3. Magnus est, & non habet finem. Hanc sententiam definiuit Conc. Lat. in c. Firmiter de summa Trin; & Fide Catholica contra eosdem Manichaeos. Et prob. 1. ex D. P. Aug. lib. de Speculo animae c. 113vbi loquens de hoc nomine, Deus. ait: In his quatuor literis, & duabus syllabis infinitum quid, & incomprehensibile, & immensum, & inennarrabile mentis intuitu contemplor; & c. 23. Credo Deum magnitudine infinitum, & in psal. 144. superius allato: Illius magnitudo sine fine est; & contra Faust. lib. 5. c. 2. Cum enim quaeri ceperit, quomodo Deus sit infinitus, & passuim tumn in lib. contra Manichaeos; tum in libde Trin. Quia tamen maximum dissidium est inter Auctores circa rationes, quibus haec veritas probari potest, ideo in duobus sequentibus S. afferendae sunt rationes Fundatiss. Doctoris desumptae ex Beatiss. P. Aug.
in 1. dist. 43. princ. 1. q. 1; & q. 11. de Esse, & de Essentia, & alijs in locis infra citandis: & Angelicus Doet. 1. p. q. 7. art. 13 & 1. contra Gentes c. 43: sic efformatur. Illud, quod est suum esse subsistens irreceptum simpliciter, est infinitum simpliciter; sed Deum est suum esse subsistens irreceptum simpliciter; ergo Deus est infinitus simpliciter. Hanc rationem tradidit D. P. Aug. contra Faust. loc. cit, ibi enim habet: Cum enim quaeri caeperit, quomodo Deus sit infinitus, & perfectus, vbi ab eadem ratione deducit Bonitatem Dei, & Infinitatem; Bonitatem autem deducit ex eo, quod sit suum esses nam lib. de Vera Relig. c. 18. ait: Summum Bonum est summe esse. sed summe esse est esse a se, non per participationem, vt videbimus inseq. S; ergo summa Boninitas deducitur, ex eo, quod sit suum esse, vt diximus de Bonit. Dei art4; & per consequens Infinitas deducitur ex esse suum esse. Quae tamenratio, quia nec sufficienter, nec clare explicatur, ideo non percipitur a pluribus, qui illa reijciunt: & despiciunt, cum eam intelligere non valeant Prob. igitur maior, & explicatur. Illud, quod est suum esse subsistens irreceptum simpliciter: habet esse separatum, & abstractum ab omni potentialitate passiua; quia vbi datur potentialitas passiua, ibi datur receptio, cum recipere sit pati; & ideo materia dicitur potentia passiua, quia recipit formam, & noster intellectus dicitur pati, quia recipit species; sed illud, quod est sepatum ab omni potentialitate passiua, est actus pu¬ rissimus, quia actus in tantum dicitur purissimus, in quantum est depuratus ab omni potentialitate passiua, & actus purissimus nequit esse depuratus ab omni potentialitate passiua, nisi per exclusione omnis potetialitatis passiue omnis aute potentialitas passiua excludi non potest, nisi perinclusione omnis actus; sicuti pura potentialitas passilia haberi non potest, nisi per exclusionem omnis actus; aliter quemadmodum si potentia passiua includeret aliquem actum, iam non esset pura potentia, sed esset potentia admixta actui; ita si actus purissimus non excluderet omnem potetialitatem, iam non esset actus purissimus, sed mixtur potentialitati, & si actus purissimus excluderet aliquem actum, iam careret tali actu, quem tamen posset habere; quia actus, quantum est de se, non opponitur, neque pugnat cum actu, & per consequens potest illi vniri; & ideo esset inpotentia passiua ad illum actum; quia potentia passiua non est aliud, quam non esse actus, cum sit oppositum actus cum aptitudine ad illum recipiendum: igitur actus purissimus est omnis actus, & omnis actus est infinitus simpliciter: quia omnis actus importat omnem actualitatem cuiuscunque generis etiam possibilem; aliter non esset omnis actus; ergo illud, quod est suum esse subsistens irreceptum simpliciter, est infinitum simpliciter. Prob. minor. Deus est actus purissimus excludens omnem potentialitatem passiuam, vt probatum est de Simplic. Dei; ergo est suum esse subsistens irreceptum simpliciter; de ratione enim actus purissimi est, quod excludat quancunque receptionem, sicuti excludit, omnem potentialitatem passiuam; quia recipere idem est, ac pati, & e contra.
Conf. 1. & explicatur magis. In hoc distinguitur abstractio Physica ab abstractione. Logica, quod quanto magis aliquod est abstrajectum Physice, tanto magis est perfectum; & quanto magis aliquod est abstractum Logice, tanto magis est imperfectum, quia abstractiophysica est separatio actus a potentialitate passiua, & ideo est separatio ab imperfectione, quae separatio non sit nisi per maiorem accessum adactum; abstractio autem Logica est separatiogradus potentialis ab actualitate, & per consequens asua perfectione, actus enim est perfectio rei, vt diximus q. 1. Proem. art. 6. n. 233 & q. 3. art. 10. n. 2, sed esse per se subsistens simpliciter irreceptum est separatum ab omni potentialitate passiua reali siue Physica, siue Metaphysica; aliter non esset irreceptus simpliciter, quia eo ipso, quod diceret aliquam receptionem, diceret aliquam potentialitatem passiuam, cum recipere sit pati; ergo esse per se subsistens irreceptum includit omnem actum cuiuscumque generis, sed quod includit omnem actum cuiuscunque generis, est infinitum simpliciter, quia actus in quolibet genere sunt infiniri saltempossibiliter; ergo esse per se subsistens simplici¬ ter irreceptum est infinitum simpliciter inquocunque genere; sed Deus est suum esse subsistens simpliciter irreceptum; ergo est infinitus simpliciter.
Cons. 2. ex Phil. dicente. Quodlibet li mitatur per oppositum, ergo id, quod est suum esse subsistens irreceptum simpliciter, est simpliciter infinitum, & illimitatum. Antecedens est axioma communiter admissum. Prob. conseq. Quod est suum esse simpliciter irreceptum, non habet oppositum ipsi esse, quia non habet non esse, quod opponitur esse: nam si haberet coniunectum non esse, iam haberet coniunctam potentiam passiuam, in qua reciperetur, & sic non esset simpliciter irreceptum; potentia enim passiqua nihil aliud est, quam carentia esse, seu non esse cum aptitudine ad recipiendum esse, in tantum enim albedo, quae est forma accidentalis, vel forma substantialis ignis est limitata, inquantum est in subjecto, in quo est coniunctum non esse alterius formae, quod est oppositum ipsi esse, quod habet talis forma; tale enim subjectum non est capax recipere omne esse cuiuscunque formae, ergo, quod est suum esse simpliciter irreceptum, est simpliciter infinitum quia non est coniunctum cum non esse, a quo limitatur ad tale esse, & per consequens est omne esse, & infinitum esse,
6 Tandem explicatur inductione. Omne recipiens determinat receptum ad mensuram suae capacitatis; nam vel recipiens est physicum. vel Metaphysicum? Si physicum; vel substantiale, vt materia respectu formae: & sic materia limitat, & determinat formam ad genus corporis, quia materia non est capax recipere nisi formam corporis, aliter materia recipiedo formam completam, quae non est forma corporis, poneretur in specie substantiae pure spiritualis, quia forma est specificatiua materiae. Vel est recipiens accidentale; & hoc dupliciter: nam vel est recipiens intrinsece informatum, & affectum, vt compositum physicum respectu accidentis physici, & sic tantum de esse illius accidentis recipit, quantum potest recipere, aliter reciperet aliquod, quod non posset recipere; & sic illud accidens secundum aliquod sui esset in subjecto, quia esset receptum, & secundum aliquod non esset in subjecto, quia subjectum non posset recipere omne esse illius. Vel est recipiens situale, seu locale; & sic tantum est receptum, quanta est capacitas recipientis, aliter vas plus aquae reciperet, quam sit eius capacitas, & idem dicendum de loco respectu locati, locus enim proprius formicae posset recipere leonem; quaeomnia sunt manifeste opposita experientiae, & lumini naturali. Si tandem recipiens est Metaphysicum, vel est recipiens reale realiter distinctum a recepto, vt essentia respectu existentiae; & sic patet, quod essentia hominis non potest recipere. esse Angeli, vel alterius indiuidui diuersi ab esse ipsius hominis; & natura eiusdem hominis non potest recipere personalitatem Angeli, vel suppositalitatem lapidis, leonis, canis &c. Vel denique est recipiens virtualiter distinctum, vt genus respectu differentiae; & sic etiam constat; quod genus nequit recipere nisi differentias, quae sunt sub ipso; animal enim nequit recipere differentiam plantae, sed tantum vel hominis, vel canis, vel leonis &c; & quia nequit recipere simul in eodem omnes suas differentias, aliter posset recipere simul opposita, vt esse rationale, & irrationale, ideo vnam tantum differentiam recipit; quapropter dicitur determinate suam differentiam in indiuiduo. Quia tamen oppositorum eadem est ratio; sicuti recipiens determinat: & limitat receptum ad talem mensurationem: ita receptum, cum sit differentia recipientis, determinat, & limitat ipsum recipiens ad tale esse, vt eadem inductione manifestum fieri potest; nam forma substantia lis ligni determinat materiam ad compositum ligni; calor de terminat conpositum ad talem speciem qualitatis; tale locatum determinat locum ad esse locatiuum talis locati, & non alterius; aqua enim determinat vas ad esse subjectum talis humoris, & non alterius ita, vt valcat dicere, hoc vas est plenum aqua, non vino, non pleo &c; sic talis existetia determinat essentia ad tale esse, v 8. hominis, Angeli &c; suppositalitas determinat naturam ad tale indiuiduum; & differentia limitat genus ad tale esse specificum, & non aliud. Unde maxime obseruadum est, quod subjectum, si consideretur praecise, vt subjectum, commune omnibus ijs, quae potest recipere tunc determinat tantum ad genus; si vero consideretur, vt affectum t alibus conditionibus andie quiduantibus, tunc determinat ad tale indiuse duum; & sic si consideretur receptum, quod se¬¬ habet, vt forma, praecise secundum rationes nie uersales suae speciei, tunc limitat solum adesse specificum; si autem consideretur, vt affectum conditionibus indiniduantibus, tunc limitat ad tale esse indiuiduum: patet autem, quod taleese se indiuiduum est finitum; quia finitum impore tat tale esse determinatum: sicut infinitumam portat omne esse, quod solum est infinitum; quaem propter constat, illud axioma, quodlibet recipiem finiri per receptum, & e contra, innegabile esses & per se notum, ac per consequens Aduersarios negare aliquod per se notum, quod exper rientia, & lumine naturae est innegabile, ergo ex eo, quod Deus habeat esse simpliciter inre ceptum, optime probatur Deum esse simpli citer infinitum.
T Obiscit 1. Scotus in 1. dist. 2. q. 2. propefinem. Angelus non habet esse receptum in ma teria; quia non est materialis, & tamen non habet esse infinitum; ergo receptio non arguit fini tatem, & per consequens irreceptio infinitate
Resp. quod quanuis forma finiatur per materiam, & e contra, non tamen omne finitum habet esse receptum: in materia; quia sufficit, quod aliquo modo habeat esse receptum, & si non in materia, attamen in aliquo subjecto; vnde valet, quod omne esse receptum est finitum; & quod forma recepta in materia sit finita eo, quia est recepta: non tamen valet, quod omne finitum habet esse receptum in materia; est enim fallacia consequetis; vt etia ipse Scotus fatetur; vt siquis diceret: Omne animal est sesitiuum, omnis homo, est sesitiuus; ergo omne sesitiuum est homo; tuc enim praedicatur genus conuertibiliter de specie, inqua praedicatione consistit fallacia consequetis, in qua praedicatur conuertibiliter terminus antecedes, seu superior de conseque seu inferiori. At si dicamus. Omne receptum est finitum, ergo omnis forma recepta in materia est finita; valet haec consequentia, quia forma recepta est aliquod receptum specificum, vt patet, & ideo si verificatur fmitas de recipiente, vt sic, debet etiam verificari de tali recipiente; aliter prima propositionon esset vniuersaliter vera; non tamen valet; ergo omne finitum est receptum in materia; quia finitum est praedicatum aeque late patens, ac recipiens, vt sic, & ideo de ipso non potest praedicari receptum in materia, quod est praedicatum minus vniuersale, praedicatum enim nequit esse minus vniuersale, quam subjectum non enim valet: Omne animal est homo. Ex quo manifeste patet hoc esse purum sophisma, & per consequens. potius declarare veritatem nostrae conclusionis, quam eam inficere; falsitas enim objectionis firmat veritatem conclusionis impugnatae. Dist. ergo antecedens. Angelus non habet esse receptum in materia, nec in aliquo alio, neg; habet enim esse receptum in Essentia, & differentiam in genere, quod se habet ad modum materiae; Angelus non habet esse receptum in materia & receptum in Essentia, cone; & sic dist. consequens. Receptio in materia non arguit finitatem gniuersaliter in omnibus etiam in ijs, quae caret materia, conc; in illis, quae habent materiam, neg. Quanuis ergo receptio in materia non arguat finitatem in omnibus, & per consequens. quanuis irreceptio in materia non arguat infinitatem; irreceptio tamen, vt sic, quae conuenit. Deo, arguit infinitatem simpliciter.
S. Obiicit 2. idem ibid. Essentia cuius libet creaturae est prior existentia; existentia enim adquenit Essentiae veluti per accidens, & accidens. est posterius subjecto; ergo Essentia creaturae pro illo priori erit infinita intensiue; quia pro illo priori non intelligitur receptum, per quod finiatur; & per consequens in signo posteriori non est finibilis per existentiam; quia quod est, per Essentiam mfinitum, nequit finiri.
Resp. dist. antecedens. Essentia creaturae est prior existentia, & ordine, quem dicit ad recipiendam existentiam, neg: nam essentia creaturae secundum se ipsa est capax existentiae creatae, & ad illam ordinatur; est prior existentia non autem ordine ad illam in genere causae materialis, conc; & neg. conseque essentia enim proillo priori finitur per ordinem, quem dicit ad existentiam, vt ad subjectum receptiuum illius
P Obiicit 3. Quaelibet entitas creata habet sibi intrinsecum gradum suae perfectionis, ergo etiam praecisa existentia vel est infinita, vel finita, quia finitas, vel infinitas attenditur secundum gradus suae perfectionis essentialis.
Resp. neg. antecedens vuiuersaliter; quia existetia est perfectio essentiae, est enim actus ipsius, vt apud omnes compertum est; & tamenexistetia in creaturis non est intrinseca, idest essentialis essentiae creatae, quia illi aduenit ab extrinseco, scilicet a Deo. Praeterea consequentia. interimit antecedens; quia praescindit existentiam ab essentia, cuius est perfectio; ergo si finitas, vel infinitas attenditur secundum perfectiones: essentiae, sequitur, quod praecisa existentia non habeatur finitas, vel infinitas.
IO Obiicit 4. Fallacia est consequetis dicere. Forma finitur per materiam, ergo si non est ad illam, non finitur; sicuti corpus finitur ad locum: ergo si non est ad locum, non est finitum, tunc enimyltimum Caelum erit infinitum. Sicuti igitur corpus prius est finitum in se, quam finiatur per locum; ita forma prius est finita in se, quam finiatur per materiam; ergo Essentia Angelis prius est finita in se, quam finiatur per existentia.
Resp; quod licet sit fallacia consequentis dicere: Forma finitur per materiam, ergo omne. finitum finitur per materiam; quia sic isti termini non conuertuntur; vt explicatum est n attamen non est fallacia consequentis dicere: Forma finitur per materiam, ergo forma est in materia; quia istae propositiones sunt conuertibiles; finitas enim formae habetur ab existentia in materia. Ad id, quod dicitur de corpore per ordinem: ad locum, dist. Corpus finitur ad locum secundum extensionem circunscriptiuam, cone; secundum extensionem in ordine ad se, vel secundum suam substantiam, neg quia corpus secundumextensionem in ordine ad se finitur per ipsam materiam, quae est capax tantae extensionis, & non maioris; & sic finitur secudum substantia, quia eius forma recipitur in tali materia; secundum autem extensionem in ordine ad se, & secundum informationem non respicit locum, vt patet, quia ocus non est subjectum receptiuum formae substantialis talis corporis, neque extensionis in ordine ad se, sed tantum extensionis circunscriptibilis. Ad id, quod dicitur de ultima Spheca, patet secundum Catholicos circunscribi a loco; supra ipsam enim est Celum Empyreum. vt docet Fides; de Caelo Empyreo autem secundum partem conuexam non est circunscriptum; & ideo non habet finitatem citcunscriptionis; non tamen sequitur, quod sit infinitum; quia est finitum secundum se, neque est infinitum circunscriptiue, cum nullam habeat secundum par¬ tem conuexam circunscriptionem; quae tantum est a corpore circunscribente; unde cum supra Coelum Empyreum nullum sit corpus circunscribens, nulla erit in parte superiori citcunscriptio; ergo neque erit finita, neque infinita; quia infinitum, & finitum sunt passiones Entis; & ideo non Enti nequeunt competere; sicuti quia chimera nullum habet esse reale, ideo neque est realiter infinita, nec finita. Praeterea quanuis Caelum Empyreum non sit actu in loco circuscriptiue, aptum tamen est esse in loco, & secundum aptitudinem dicit ordinem ad locum, a quo potest circunscribi, a quo ordine finitur, & limitatur; sicut infra dicemus de anima separata a corpore, quae finitur per ordinem, quem dicit: ad corpus; & de quantitate in Sacramento Eucharistiae, quae finitur per ordinem, quem dicit ad subjectum.
II Obiicit 5, Aureolus in 1. dist. 1. q. 1. art. 1. opin. 2, & in 3. dist. 13. q. 1. art. 3. 8. Nunc tamen. Si materia esset causa limitationis formae, maxime in genere causae materialis, quia materia nequit esse causa in alio genere causae; sed materia causando materialiter recipit esse, non autem dat esse; ergo nequit dare limitationem. formae, sed potius recipere limitatione a forma.
Resp. hoc friuolum esse, quia materia dat esse materiale formae, & tamen certum est non dare illud in genere causae efficientis, vel formalis, vel finalis, sed tantum in genere causae materialis, scilicet exhibendo se ipsam, & suam entitatem. Sic quando dat limitationem formae, illa datio non est aliqua actio efficientis, vel formalis, vel finalis, sed quaedam exhibitio sui ipsius, seu suae entitatis, per quam terminat formam; sicut dicitur de vase respectu aquae. Dist igitur minor, Materia recipit esse, non dat esse efficienter, aut formaliter, conc; non dat esse per exhibitionem passiuam, seu per communicationem sui, neg. minor, & consequentia.
I.13. Obiicit 6. idem, Materia, & forma habent eandem illimitationem, & amplitudinem, quia sicut materia de se est indifferens ad recipere. plures formas; ita forma de se est indifferens ad informare plures materias; sed ea, quae sunt illimitata, non possunt limitare; sicut ea, quae sunt, limitata, non possunt illimitare; ergo neque materia limitatur per formam, neque e contra.
Resp. dist. maiorem. Materia, & forma, vesic, scilicet considerata secundum suam puram entitatem, conc; materia secunda, & forma haec- neg. maior; & eodem modo distincta minori: neg. conseque quanuis enim materia secundum. vnam rationem sit illimitata, & secundum istam rationem non possit limitare; attamen fecundum aliam rationem, scilicet prout affecta quantitate, & qualitatibus, est limitata, & sic potest limitare; idem dicitur de forma.
I3 Obiicit 7. idem. Per nullam potentiam forma potest fieri illimitata, etiam per separatio¬ nem a materia; patet enim, quod forma huius lapidis nequit esse illimitata ad esse lapidem: ergo forma secundum se est limitata; & ideo non indiget limitati a materia.
Resp. neg. antecedens. Ad prob. insertam neg. suppositum; cum enim dicitur forma huius lapidis, dicitur materia; in tantum enim est forma lapidis, in quantum est vnita materiae lapidisi quod si nulli materiae esset vnita, non esset forma determinata potius lapidis, quam hominis &c. Unde si forma lapidis esset separata ab omnimateria, & ab omni ordine ad materiam, iam non haberet, per quid determinaretur ad hoc indiuiduum, ad hanc speciem, & genus; & sic esset illimitata
14. Obiicit 8. idem. Impossibile est, quod idem manens realiter idem transeat de finitate ad infinitatem; sed quantitas in Sacramento Altaris est separata a subjecto, & potest iterum coniungi su bjecto; ergo si a subjecto haberet finitatem, & a separatione infinitatem, idem realiter transiret de finitate ad infinitatem, & e contra; & sic dicitur de anima rationali separataaquae iterum vnietur in resurrectione vniuersalis
Resp. dist. mino rem. Quantitas est separata a subjecto, & ab ordine ad subjectum, negi a subjecto, non autem ab ordine, conc. Idem dicitur de Anima rationali; non tamen sequitur tranlitus de finitate ad infinitatem, quia finitas habetur ab ordine ad subjectum, unde cum remaneat talis ordo etiam in forma separata, remanet etiam finitas.
15 Obiscit 9. Vasq. 1. p. q. 7. disp. 25. c. 23. & Sua, in Met. dsp. 30. sect. 2. Substantiae immate riales, vt sunt Angeli, non habent esse receptum; quia existentia non distinguitur realiter ab esse tia, & tamen sunt finitae, ei go ratio receptionis non est ratio finitatis.
Resp. neg. antecedens, vt satis ostensum: est. de Subst. Dei q. 2. art. 33 vbi indistinctionem existentiae ab essentia creata manifeste rejecimusisi enim creatura habet esse receptum a Deo, vtfatetur Vasque & Sua; necessario debet dari recupiens; implicat nanque in terminis dari receptum absque recipiente. Praeterea etiansi essentia mo distingueretur ab existentia, attamen esse differentiale esset receptum virtualiter in ratione generica, aliter si non daretur in creatura nec etiam compositio generis, & differentiae creatura esset eque simplex substantialiter, ac Deusa quod nullus auderet concedere.
I6. Obiicit 10. idem e. 4. Creatura sufficienter limitatur per hoc, quod habeat esse efficiem ter a Deo; quicunque enim effectus accipit esse a sua causa, & intra efficaciam illius ita continetur, vt non possit egredi extra eam; & ideo prae cise limitatur ex eo, quod accipit esse a causa ergo esse receptu in alio non est ratio limitationis
Resp. neg. antecedens. Ad prob. insertamo dicitur, quod implicat creaturam dicere esse re¬ ceptum absque recipiente, haec enim sunt, correlatiua. Tum quia si effectus haberet limitatione a causa eo, quia non possit egredi extra efficacia illius, iam effectus haberet eandem latitudinem, quam habet efficacia causae; sed efficacia causae est ad plures effectus, & efficacia virtutis Dei est, ad infinitos effectus; ergo si effectus desumeret. commensurationem ab effic acia causae, iam effectus esset tantae latitudinis, quantae est efficacia causae, & per consequens creatura esset infinita; non enim haberetur, vnde posset desumi limitatio effectus
Instabis, Materia prima non recipitur ina lio tanquam in subjecto; aliter non esset primum; subjectum, & tamen est sinita; ergo receptio non est ratio finitatis
Resp. dist. 2. partem antecedentis. Et tamen est finita per receptionem formae, quam recipit, in se ipsa, concisine tali receptione, neg. Quanuis ergo materia non finiatur per receptionem inalio, finitur tamen per aliquod receptum in seipsa; sicut enim receptum finitur per recipies, ita recipiens per receptum, quia oppositorum est eadem ratio
17. Obiicit 11. Albertin an Praedicam. Quantit. conc. 6. dubit. 7. n. 2.et 5. Quae libet essetia creata ex se ipsa, & ex sua natura est determinata, & finita etiam praecisa existentia; quia praecisa existentia essentia hominis non est essentia canis: ergo esse irreceptum non est ratio Infinitatis.
Resp. eodem modo. Quelibet essentia creata praecisa existentia, & ordine ad existentiam. est determinata, & finita, nege essentia, enim hominis differt ab essentia canis per ordinem, que dicit ad existentiam hominis; quod si nullum talem ordinem diceret, nullo modo distngueretur. Praecisa existentia, non autem ordine ad existentiam, conceditur antecedens, sed negatur consequentia
IS Obiiciunt 12. Alij: Accidens proprium in suo proprio subjecto perficitur, non autem finitur, & limitatur; quia in suo proprio subjecto est secundum omnes gradus intesionis, quos potest habere, vt patet de luce in Sole, & de Gratia habituali in anima Christi, quae ita sunt intesae, vt non possint crescere secundum intensionen etiam si essent separatae; ergo receptio non est? causa limitationis.
Resp;quod accidens proprium in suo proprio subjecto perficitur comparatiue ad subiectum extraneum ita, vt lux in Sole sit magis intesa, quam in alio corpore lucido; & Gratia habitualis in anima Christi Domini est magis intensaquam in anima cuiuscunque alterius hominis, vel in quolibet alio Angelo ratione Diuinae Natus rae existentis in Chisto Domino, cui est naturalis gratia, attamen accidens proprium eo, quod recipiatur in proprio subjecto absolute, & simpliciter limitatur, & finitur. Unde si lux, & Gratiae habitualis essent extra omne subjectum, nec di¬ cerent ordinem ad aliquod subjectum, essent, infinitae: & per consequens maiorem perfectionem haberent:
I9. Obiicies 13. Allata ratio fundatur in illo falso principio de distinctione essentiae, & existentiae in creaturis; ergo non est admittenda tanquam fundata in falsitate
Miramur aliquos Recentes has propositiones proferre, quibus tam alte sapere de se ipsis ostendunt, criminantes falsitatis Theologorum Principes, qui distinctionem realem inter essentiam, & existentiam docuerunt. Dicitur ergo 1. oppositum illius principij falsissimum esse, & per consequens illud non falsitatem, sed veritatem extare, & ideo rationem in illo fundatam omnino veridicam esse. 2. quod etiam dato existentiam non distingui realiter in creaturis; attamensupposito, quod existentia reciperetur in essentia, quomodocunque distingueretur, vel non distingueretur, adhuc ratione talis receptionis finita esset; quod si nullo modo esset recepta, nullo modo esset finita:
20 Obiicies. 14. Rationes vniuersales etiam, dum concipiuntur abstractae a minus vniuersalibus, antequam diuidantur per differetias subiectiuas, non sunt infinitae, nec habent perfectius esse, quam habeant, prout contractae a suis differentijs specificis, imo sunt imperfectiores; ergo ratio abstractionis non est ratio Infinitatis. Prob. antecedens. Ratio Entis, vt sic, v. 8. non est infinita; aliter in quocunque poneretur, esset infinita; & ratio Entis est imperfectior ratione talis entis, quia est potentialior, & magis elogatur ab actu¬
Ad hoc patet responsio ex dictis. Admisse enim antecedente dist. consequens. Ratio abstractionis Logicae non est ratio Infinitatis, conca quia abstractio Logica dicit potentialitatem, vtdictum est; ratio abstractionis Physicae; neg. Ratio autem Entis, vt sic, limitatur per ordinem quem dicit ad rationem talis differentiae.
EI Obiicies 15. Vel esse subsistens, quod est, radix Infinitatis, est esse commune essentiae, & existentiae, vel est esse essentiae, vel esse existetiaeo Non primum; quia esse commune essentiae, & existentiae non recipitur, cum essentia non recibiatur. Neque secundum propter eandem rationem; ergo remanet, quod sit tantum esse existetiae, & per conseques probatur tantum Infinitas existentiae Dei, non autem Essentiae.
Resp; quod tale esse subsistens, de quo loquimur, est esse essentiae, & existentiae simul omnino indistinctum etiam virtualiter, vt probatum est de Subst. Dei q. 2. art.4; & cum dicitur, quod essentia non recipitur, resp;quod licet non recipiatur in alio, recipit tamen in se ipsa existentiam, per quam receptionem limitatur, vt supra dictum est;
Instabis. Esse subsistens non est omne Ens; ergo non est simpliciter infinitum. Tum quia albedo, antequa recipiatur in corpore, est in gene¬ re qualitatis, & si esset per se subsistens, non esset in genere substantiae; ergo esse subsistens non est omne esse.
Resp. dist. antecedens. Esse subsistens simpliciter irreceptum, & irreceptibile, nege esse subsistes vel receptum, vel receptibile, conc. Ad 2. dist. eodem modo antecedes. Albedo, antequa recipiatur in corpore, est in genere qualitatis, si concipiatur, vt receptibilis, conc; de ratione enim qualitatis, vt qualitas est, necessario exigitur, quod respiciat subjectum salte in genere, quod perficiat, vel possit perficere; quod si absoluatur a tali ordine, non erit amplius qualitas, quia non erit amplius accidens; a superiori enim ad inferius valet negatiue consequentia, vt v. 8. si homo non esset animal, non esset rationalis; vnde si albedo non haberet ordinem ad subjectum, saltem aptitudinaliter, non esset accidens, quia accides essentialiter talem ordinem importat; quod si non esset in genere accidentis, esset substantia nec esset tantum in genere substantiae, sed absorberet sibi omnia genera. Si concipiatur, vt simpliciter irreceptibilis, negatur:
Dei per Essentiam, habetur apud Fundatiss. Doct. in 1. dist. 43. princ. 1. q. 1, & apud S. Tho. 1. p. q. 7. art. 1. ex Phil. 3. Physt. 30: & sic esformatur. Productio effectuum in infinitum. arguit Infinitatem causae producentis a posteriori; sed Deus potest producere creaturas ininfinitum ita, vt quacunque creatura producta nunquam exhauriatur potentia productiua; ergo Deus est infinitus simpliciter. Haec ratio colligitur ex Beatiss. P. Aug. lib.5. de Trin. c. 10, vbi loquens de Magnitudine Dei, quae ide est, ac Infinitas, vt ostendemus in seqe art. ait: Illa est vera magnitudo, qua non solum magna est Domus. quae magna est, & qua magnus est mons, quisquis magnus est, sed etiam, qua magnum est, quid quid aliud magnum dicitur, vt aliud sit ipsa magnitudo, aliud ea, quae ab illa magna dicuntur. Quae magnitudo vtique primitus magna est, multoque excellentius, quam ea, quae participatione eius magna sunt. Deus autem non ea magnitudine magnus est, quae non est, quod ipse, vt quasi particeps eius sit Deus, cum magnus est; alioquin illa erit maior magnitudo; quam Deus; Deo autem non est aliquid maius. Ea igitur magnitudine magnus est, quia ipse est eadem magnitudo.
23 Hanc rationem non satis explicant Recentiores; Alij enim, vt vidimus in Tract. de Omnipot. art. 25 substinentes posse a Deo produci infinitum in actu volunt ex actuali productione infinitorum effectuum probari Infinitatem simpliciter ipsius Dei, vt noster Gregi Vasque & alii; sed quia infinitum in actu fere ab omnibus. alijs reijcitur, ideo haec explicatio dimitten¬ da est tanquam falso innixa fundamento, de quo in Physicis.
24. Alij volunt ex productione effectuum in infinitum, quanuis actu finita, probari Infinitatem Dei, etiansi illa productio sit successiua. vnius effectus post alium, siue talis productio sit indiuiduorum sub eadem specie, siue specierum. sub eodem genere, siue generum sub Ente itam vt ex eo, quod Deus possit producere finita indiuidua in infinitum, vel infinitas species sub eodem genere, vel infinita genera sub ipso Ente, optime arguatur Infinitas Dei. Ita pluret ex Thomistis, quibus fauet Fasol. 1. p. q. 7. art. 1. dub.1, sed haec opinio patitur aliquas instantias,
quae ab ipsis sufficienter non dissoluuntur; Angelus enim per eandem speciem potest cognoscere successiue indiuidua infinita; imo per eundem intellectum elicere cognitiones finitas ininfinitum per totam aeternitatem; & si Sol, & Coelum essent aeterni, sicut posuit Phil. de facto, & sicut de possibili non negant Fundatiss. Docti & D. Thoshabuissent infinitas illuminationes, & reuolutiones; & tamen neque Sol, neque Coelum haberent infinitam virtutem, vt optime ostendit Fundatiss. Doct, ibide vnde per hanc rationem solum probatur Infinitas sincathegorematica, non cathegorematica, quia illa successio effectuum finitorum in infinitum est sincathegorematica, & ideo non potest arguere nisi Infinitatem sincathegorematicam in causa, vediximus de Caelo, de Sole, de Specie, & intellectu; neque aliquid facit, quod potentia non exhauriatur per effectus finitos; quanuis enimo continuum non exhauriatur per diuisiones finitas in infinitum, attamen non arguitur Infinitas cathegorematica ipsius continui, ergo quanuis Potentia Dei non exhauriatur per effectus fini tos in infinitum, attamen non arguitur per hoc eius Infinitas cathegorematica.
ES Alij vero explicant hanc rationem per productionem simultaneam plurium effectuum in infinitum; cum enim potentia non adaequatur per productionem simultaneam plurium effectuum finitorum in infinitum, tunc potentia est infinita; quia potentia finita adae quatur per effectus finitos. Ita Dur; Herudum Albertin, Fasol. ibid. n4; & fere omnes alij Thomistae. Sed haec etiam explicatio easdem patitur instantias, quia illa simultanea productio eest actu finita, & tantum sincathe gorematice infinita, ergo non potest arguere nisi virtutem actu finitam, & sincathe gorematice infinitam; ex eo enim, quod continuum sit actu diuisibile diuisione simultanea plurium partium; vt si quis diuideret lineam in centum partes diuisione simultanea, illa linea non esset actu infinita; quanuis non adaequetur, vel exhauriatur per illam diuisionem simultaneam plurium partium; & bol, quanuis simultanee producat plures species. finitas, & eius virtus non exhauriatur, quia po¬ test semper simul producere alias species finitas in infinitum, non arguitur propter hoc virtus actu infinita, sed tantum sincathegorematice; ergo a pari.
26 Neque aliquid valet illa disparitas, qua adducunt de productione successiua, & simultanea, quia scilicet in productione successiua effectuum adaequatur virtuti causae; vt ignire adequatur virtuti ignis, in productione autem simultanea quilibet terminus productus seorsim. sumptus non adaequatur virtuti causae vt vgi flos productus a Sole non adaequat virtutem. Solis; quia virtus Solis potest etiam extendi ad producendum animal, plantam &c: & ideo perproductionem simultaneam plurium effectuum arguitur excessus tausae; non autem per productionem successiuam.
Non valet, inquam, 1. quia falsum est terminum. successiue productum adaequare, & exhaurire totam virtutem suae causae: nam si adaequaret, iam causa non posset alium effectum producere, cum illa dicantur adaequari, quorum vnum non extenditur extra aliud, & ideo dicimus, quod in Diuinis non est nisi vnus Filius, quia est terminus adaequatus Potentiae generatiuae principii, & ideo si vnus terminus singilla tim productus adaequaret virtutem suae causae, illa causa non posset successiue alium effectum producere, ergo ex productione successiua plurium effectuum arguitur etiam excessus causae, & ideo nulla est disparitas assignata. 2. haec disparitas implicat in terminis; interimit enim se ipsam: nam si productio successiua plurium effectuum importat successiuam adaequationem causae ita, vt quilibet effectus succedens per se ipsum adaequet virtutem causae; ergo successioe plurium productionum simultanee ponentium. plures effectus importat successiuam adaequa tionem causae ita, vt causa per quanlibet productionem simultaneam singillatim sumptam adaequetur; v. g. Sol simultanee producit decem viuentia ita, vt simultanee possit producere viginti viuentia; & sic successiue in infinitum; & intellectus simultanee cognoscens centum creaturas simultanee potest cognoscere ducentum, & sic in infinitum, quia ista successio arguit tantum infinitatem sincathegorematicam, quae, cum non repugnet creaturae, ipsi potest communicaris aliter non posset saluari; quomodo Deus possit facere creaturam perfectiorem in infinitum; certum enim est, quod Sol perfectior plura simul posset producere, quam iste Sol, qui de facto est; & intellectus perfectior intellectu primi Angeli posset plura simul intelligere per modum vnius, & sic in infinitum; ergo successio. productionum plurium effectuum simul arguit, adaequationem causae terminantis illos effectus simul sumptos; quanuis enim illi effectus singillatim sumpti non adaequent totam causam, attamen collectio illorum effectuum totam cau¬ sa adaequat; sicuti vnus effectus adaequat totam causam, sed quaecunque productio simultanea est finita; quia infinitum nequit actu produci, vte etiam isti Auctores fatentur; ergo disparitas assignata nulla est, & omnino repugnans.
27. Neque valet id; quod addunt, vt videre est apud Fasol. loc. cit. n. 11, scilicet, quod res maior quacunque re finita matori, & maiori in infinitum sit infinita simpliciter, aliter non esset maior omni re finita.
Non valet, inquam; nam vel dicitur res maior quacunque re finita collectine sumpta & sic talis res est cathegorematice infinita, non sincathegorematice, quia talis collectio dicit simultatem partium; infinitum autem sincathegorematicum non dicit Simultatem partium, sed partes alias in actu, & alias in potentia; repugnat: autem, quod id, quod est in potentia, Sit Simul cum eo, quod est in actu, quia esse in potentiaest non esse actu; & esse in actu est non esse inpotentia; esse autem, & non esse repugnant simul esse, quia si non esse fieret actu, iam non esset non esse, sed esse, ergo ex illis partibus collectiue sumptis non arguitur tanquam ex infinito sincathegorematico, sed cathegorematico Infinitas Dei, ex eo aute, quod detur res maior qualibet re finita sincathegorematice, & singillatim accepta, non arguitur Infinitas, quiaqualibet re finita potest dari maior; illa tamenres maior est finita: nam data qualibet creatura est dabilis alia perfectior in infinitum ita, vt inisto processu quaelibet creatura perfectior, quae est dabilis, sit finita; ergo ex maioritate cuiuscunque rei finitae sincathegorematice acceptae non arguitur nisi finitas.
28 Neque tandem officit id, quod obijcit, Fasol, scilicet Solem, & Angelos habere vtique virtutem productiuam, non autem conseruatiuam indiuiduorum iam productorum; Deum autem nedum producere, sed etiam conseruare effectus productos.
Nam contra est; quia sicut productio actualis non est nisi effectuum finitorum, infinitum enim nequit produci a parte remita conseruatioactualis non est nisi effectuum finitorum in infinitum; ergo sicut creaturae potest communicari.
virtus productiua effectuum finitorum in infinitum, quia haec est actu finita; ita potest communicari potentia conseruatiua, quia haec pariter est actu finita; cum ad conseruanda indiuidua finita, sicut ad producenda, non requiratur virtus infinita, sed sufficiat finita. Tum quia sicuti ex productione finita plurium finitorum in infinitum non arguitur virtus productiua infinita ita neque ex conseruatione finita effectuum finitorum in infinitum non arguitur virtus infinita; cum eadem sit potentia productiua, & conseruatiua. Unde nec ista cuasio sufficiens est. Igitur omissis his explicationibus
E9 Prob. maior praedictae rationis ex Fun¬ datiss. Doct sic. Productio siue simultanea, siue fuccessiua plurium effectuum in infinitum arguit, primam Causam agentem immobilem, omnia monentem non motam, producentem perpropriam virtutem irreceptam ab alio, non contractam ad genus, & differentiam, neque innixam virtuti alterius, quia in monentibus, & motis non est dare processus in infinitum; deue niedum enim est ad vnum primum Mouens agens: per propriam virtutem, quam communicat omnibus inferioribus in infinitum; aliter si daretur iste processus, motus nunquam posset deuenire. ad inferiora; quia infinitum non potest pertransiri; sed prima Causa agens immobilis per virtutem irreceptam, non contractam ad genus, & differentiam, neque innixa virtuti alterius est infinita simpliciter, vt probauimus in sup. Sy ergo productio effectuum in infinitum siue simultanea, siue successiua arguit infinitatem simpliciter primi Agentis.
Prob. min. illius arg. Solus Deus potest. per suam virtutem irreceptam non innixam virtuti alterius producere effectus in infinitum. quia solus Deus est primum Agens simpliciter, a quo dependent in agendo omnia alia Agentia in infinitum, & ipse non dependet ab vllo alios aliter non esset primum Agens; ergo Deus potest producere effectus finitos in infinitum. Haec explicatio sumpta est ex Beatiss. P. vbi sup; docente: Deum esse suam Magnitudinem, seu Infinitatem, quia ipse non participat magnitudinem ab alio, sicut illam participat creatura, & ideo omnes creaturas magnas esse per, magnitudinem Dei; quia ab illo participant magnitudinem; ipse autem est sua magnitudo simpliciter irrecepta: & ideo excellentior magnitudo est, & superat magnitudinem cuiuscunque creaturae, quod antelligendum est de excessu infinito: infinitas enim arguitur ex irreceptione, vt supra ostens u est. Ex hoc patet hanc rationem non esse validam, neque habere vim, nisi reducatur ad primam. rationem; sicuti eam reducit Fundatiss. Doctor: & sic explicata hac ratione facillime soluuntur omnes instantiae; quae fiunt ab Aduersarijs contra modos explicandi Recentiorum.
3o Obiicies 1. Angelus per vnicam specie potest cognoscere objecta successiue infinita & elicere infinitas cognitiones successiue, sicut si Sol in aeternum produceret haec sublunaria (nulla enim apparet repugnantia) produceret. successiue effectus finitos in infinitum; quod pariter valet de motu Caeli, qui compleret infinitas reuolutiones; & noster intellectus, & voluntas habebunt per totam aeternitatem actus immanentes finitos in infinitum; & tamen ex taliproductione successiue infinita sincathegorematice non arguitur virtus infinita in Angelo, Sole; Caelo, Intellectu, & Voluntate; ergo neque ex successione sincathegorematice infinita effectuum a Deo producibilium arguitur virtus infinita ca¬ thegorematice ipsius Dei, sed tantum virtus infinita simathegorematice.
Resp. igitur neg. conseque & disparitas est quia ex tali successione sincathegorematice infinita respectu creaturae non arguitur virtus prima, irrecepta simpliciter, immobilis, non innixa virtuti alterius, cui conuenit infinitas simpli citer; sicuti arguitur respectu Dei, vt dictum est. Ad replicam dicitur, quod ex productione. siue successiua, siue simultanea arguitur virtus prima, simpliciter irrecepta, quae est simplici ter infinita
Instabis. Ex successione diuisionum continui in infinitum arguitur prima diuisio ipsius continui, quae non supponit aliquam diuisionem in Deo, quia Deus non est diuisibilis, & tamen illa diuisio non est infinita; ergo ex successione productionum creaturarum in infinitum non arguitur virtus prima infinita simpliciter.
Resp. neg. conseque & disparitas est, quia prima diuisio continui non est aliquod primum simpliciter in omni genere, & irreceptum, cumillud esse diuisibile sit a Deo receptum, & illa diuisibilitas, ac diuisio sit a Deo: & ideo non est infinita; at vero virtus productiua prima simpliciter irrecepta est infinita simpliciter; ergosi ex productione creaturarum in infinitum arguis tur virtus prima, irrecepta simpliciter, arguistus Infinitas; sic ignis, quanuis sit primus in genere calidorum, non tamen est infinitus, nec primum Ens simpliciter:
43. cit; & dist. 2. princ. 1. 4. 2& BTho. 1. contra Gent. c. 433 quem sequitur He uaeus dist. 43. q. 1, Capreo. q. 1. art. 1. concatssit formatur. Omne illud est infinitum per essentia quod caret terminis limitantibus illius essem tiam; sed Deus caret terminis limitantibus eius Essentiam; ergo Deus est per Essentiam infini tus, Maior patet; sic enim describitur infinitum Prob. min. Termini limitantes essentiam sunt genus, & differentia; animal enim limitat homi nem ad essendum sub aliquo determinato genes re distincto a genere plantae, lapidis &c; & ratos nalitas, quae est eius differentia, ipsum limitat ad essendum solum sub hac determinata species hominis, & non sub specie canis, leonis &calis mitare enim ad vnum genus, & speciem est po nere sub vno genere ita, vt non sit etiam subal tero; & sic dicendum est de specie; sed Deus non constat ex genere, & differentia, vt fuse probatum est de Simplic. Dei art. 8; ergo Deus caret. terminis limitantibus eius Essentiam. Haec ratio reducitur ad primam.
33 Obiiciunt Baccon; & Dur; quod Si daretur quantitas, vel qualitas infinita, illa esset ingenere quantitatis, vel qualitatis. Tum quia, licet omne id, quod est finitum, Sit in praedicamento, non tamen e contra omne id, quod est in praedicamento, est finitum; Sicuti licet omne id; quod est in praedicamento substantiae, Sit subgistens; non tamen omne subsistens est inpraedicamento substantiae; quia Deus est subs istens, & non est in praedicamento substantiae; ergo ista ratio non probat, quod etiam Fasol. dub. 12. n. 60. concedit.
Resp. ad 1; Sicut responsum fuit de Simplie: art. 8. n. 22. Ad 2. neg. antecedens quoad 1. partem; & disparitas est, quia finitum dicitur conquertibiliter de omni eo, quod definitur, finitum enim, & definitum idem sunt: omne autem id quod definitur, componitur ex genere, & differentia, & omne, quod componitur ex genere. & differentia, est in praedicamento. Omne autem, quod ponitur directe in praedicamento ( sicenim poneretur Deus, Si constaret ex genere, & differentia) constat ex genere, & differentia & quod constat ex genere, & differentia sinitum est, quia definitur; ergo omne finitum est inpraedicamento, & omne, quod est directe inpraedicamento, est finitum; vnde valet conuergιo. At vero subsistens, vt Sic, non dicitur conquertibiliter de eo, quod componitur ex genere, & differentia, quia Deus est subsistens, & tamen non componitur ex genere, & differentia, ideo subsistens non dicitur conuertibiliter de eo,
34. Quarta ratio est Scoti in 1. dist. 2. q. 2. S. Quarta via, sic. Infinitas non repugnat Enti, quia nulla apparet impossibilitas, ergo de facto poni debet in Deo, qui est omnium entium perfectissimus.
Sed haec ratio minus efficax est; quia negatiue concludit; procedit enim ex non repugnantia siue ex non impossibilitate; vnde propter hoc taquam minus valida reijcitur a Fasol. vbi sup. n. 65: & a Ioa STho.q. 7. disp. 8. art. 1; & alijs.
3S. Quinta ratio est Vasq. 1. disp. 25. c. 5: & aliorum. Deus non habet causam efficientem sui; ergo est infinitus; nam omne finitum finitur per actionem extrinsecam Agentis.
Sed de hac ratione satis diximus S. 1. ad to; confutatur autem a Sua. 1. p. Tract. 1. lib. 2. e. 1. n. 2, & a Fasol. ubi sup. n. 61.
36 Sexta ratio est Sua. 1. p. Tract. 1. lib. 2. c. 1. n. 5. Deus est id, quo maius excogitari non potest; sed qualibet re finita potest excogitarimaius, quia haec est propria ratio finitatis, vtsemper ei possit fieri additio, ergo est infinitus per Essentiam; sicuti creatura ex eo, quod ha¬ beat aliquod superius in esse, & in essentia; est, per suam essentiam finita, Hanc rationem magnifaciunt aliqui ex nostris in M.S.
Reijcitur tamen a Fasol. ubi sup. n. 633 verum satius diceremus hanc rationem reduci ad 1. allatam in 1. Si ex eo enim, quod Deus non habeat aliquod supra se, deducitur, quod sit sua esse subsistens simpliciter irreceptum, & per consequens, quod sit infinitus simpliciter; vnde recte probat, si sic reducatur. Quod si non reducatur, paruam habet efficaciam; quia procedit negatiue, vt diximus ad 4. Praeterea si perse ipsam consideretur, solum probat Infinitatem sincathegorematica, quia sufficeret, quod aliquid haberet maiorem, & maiorem in infinitum perfectionem, sic enim esset maius qualibet creatura, quae non habet maiorem, & maiorem perfectionem in infinitum. Quod vero additur, finito posse semper fieri additionem, verum est; sed non sequitur ex hoc probari infinitum cathegorematicum; quia in processu sincathegorematico nunquam peruenire possumus ad infinitum cathegorematicum, vt patet; ergo per illam nunquam potest probari Infinitas cathegorematica.
37. Septima ratio traditur a Mol. 1. p. q. 7. disp. vn. sic. Deo competit virtus creatiua Entis ex nihilo; sed inter ens, & nihil est infinita distantia; ergo ei competit virtus vinces infinitam distantiam; sed haec non potest esse finita; ergo infinita. Hac rationem tradit B. Doct. Quodl. 3. q. 5.
Sed haec ratio minus efficax est: nam distantia infinita, quae est inter Ens, & nihil, est distantia negatiua, quia est inter aliquod positiuum, & negationem sui, ergo sufficit, quod sit, virtus negatiue infinita; objectum enim commensuratur cum potentia; & per consequens. non probat virtutem Dei esse infinitam positiue, sed quidquid sit de censuris istarum rationum.
Resp. Aliqui negatiue substinentes posse probari solum rationibus probabilibus. ItaDeham, Aliacenss Gabr; Marsit; Iandun; & Niphus Success. apud Fasol. ubi sup. n. 66.
Alij volunt sententiam negantem infinitatem posse demonstrari esse temerariam; ItaBan; Eum, Trig. apud Fasol. ibid.
Sed communis Theologorum responsioest Deum esse infinitum de Fide esse, quod autem possit demonstrari demonstratione rigoroSe sumpta nullam extare definitionem Ecclesiae; optimis tamen rationibus probari posse. Infinitatem esse demonstrabilem per ipsam Omnipotentiam, quod est Attributum virtualiter distinctum a Deo, & ab ipsa Infinitate, quae est pariter Attributum distinctum, vtostendemus in seq art; quod sufficit ad veram demonstrationem. Unde nimis rigida est censura nostri Put. 1. p. 4. 7. dub. 2; & nostri Greg. in 1. dist. 43. q. 1. art.2; quanuis sententia op¬ posita sit cauenda, quia opponitur communiTheologorum consensui.
Articulus 2
Eomni genere; sicuti est Infinitas Dei non autem de Infinitate secundum quid, seu invno genere determinato tantum, vt est Infinitas, de qua quaerunt Philosophi, an possit competere creature; & quanuis Theologi de hac re ex professo non agant, sed tantum incidenter hinc inde; attamen nobis visum est praesentem Articulum instituere, vt patefiat ratio formalis Infinitatis, & multa, quae circa ipsam occurrunt, de quibus egimus tum de Subst. Dei, tum de Atr, in com; & alibi saepe erit a gendum, explicemus.
Supp. ex Fundatiss. Doct. in 1. dist. 2. q. 2; & q. magna de Obiecto Theologiae S.Ulterius contraaliquos Recentes, quos suppresso nomine refert? noster Lafosse infra, quod licet Infinitas quan tum ad modum significadi importet primo negationem, quia importat negationem finitatis ade enim est, ac non finitas; attame quoad rem significatam primario, & in recto importat aliquod positiuum; quia importat perfectionem propriam ipsius Dei, perf ectio autem nequit formaliter consistere in negatione, cum negatio dicat non esse, & non esse dicit non perfectionem, perfectioenim sumitur ab esse secundum Phil; & ideo a non esse sumitur non perfectio. Tum quia infinitas, & fmitas sunt differentiae diuidentes Ens, sicut creatum, & increatum; sed differentiae diuidetes aliquod positiuum essetialiter sunt aliquod positiuum; quia differentia est actus contrahens, & determinans illud, cuius est differentia; igitur Infinitas primario importat quid positiuum. Et quannis explicetur per modum negationis, attamen hoc non tollit, quod non sit quid positiuum quo ad rem significatam; sicuti quanuis irrationale, quod est idem, ac non rationale, explicetur per negationem, attamen primario importat aliquo d positiuum contrahes animal. Praeterea valeant rationes, quas adduximus in Tract. de Vnit. Dei art. 2. Sicuti enim diximus ibid. Vnitate principalius importare aliquod positiuum, & minus principaliter negatione, quanuis explicetur per indiuisionem in se, quae est aliquod negatiuum; ita eodem modo philosophandum est, de Infinitate, quae principaliter importat aliquod positiuum, & minus principaliter negationem terminorum, propter quod ipsum nihil, quia nullam dicit perfectionem, quanuis careat, terminis, non dicitur infinitum, nec finitum; cum finitas, & Infinitas sint passiones Entis, quae nequeunt competere nihilo. Hoc supposito.
Prima sentetia substinet Infinit atem esse praedicatum substantiale constitutiuum Naturae Diuinae. Ita ex nostris Argent. in 1. q. 1. Prol. ad 1. primae solutionis, Toletan in Prol. 1. sent. q. 1arta: conc. 1, & art. 4. ad 1. arg. Ochami; Scotus cum suis.
Secunda sententia, quae communior est, substinet Infinitatem formaliter importate plenitudinem, seu cumulum omnium perfectionum Diuinarum, vti explicant aliqui Recentiores; inter quos Lafosse de Aur, in partic. q. 6. c. 1. in concl. arguens ex illo Isaiae 1. Plenus sum, & fere omnes alij Recentiores, & quanplures ex nostris in MS
Tertia sententia vult importare ipsum esse Dei; & haec subdiuiditur: nam Alij volunt importare esse a se, vt quidam apud Sua: de dum neg. Alij importate esse identificatum Essentiae; vt attribuitur D. Thomae, & B. Doct. a Vasqu.
Vltima tandem sententia docet Infinitate importare Magnitudinem Diuinae Essentiae carentem terminis, quae est aliquod Attributum distinctum virtualiter ab ipsa. Ita Fudatiss. Doct. in q. magna de obiecto Theologiae. §. Ulterius forudubitaret, vbi ait: Omnia excepto hoc nomine, Deus quod imponitur ipsi substantiae, vel naturae; cetera alia nomina, nisi sint sinonyma, siue sint affirmauua, siue negatiua possunt dici nomina Attributorum; & paulo inferius: Si ergo idem dicet hoc nomen Deus, & hoc nomen, infinitum, videtur tamen unum ab alio dupliciter differre, quia hoc nomen, infinitum, dicitur de Natura Diuina per atttributionem, & negatiue, sed hoc nomen Deus importat illam Natura infinita per significationem, & positiue; & in 1. dist. 2. q. 2; & alibi locis cit. in sup. aris ubi
probat Infinitatem a priori per Omnipotetiam. Hanc sententiam sequitur noster Tolos. ubisupra in Confirmat. tertiae rationis fundamentalis; bi ait Infinitatem ex Theologis communiter esse Atetributum Dei; quomodo autem superius dixerit Infinitatem importare plenitudinem omnium perfectionum, cum plenitudo omnium perfectionum sit aggregatum, & cumulus omnium praedicatorum essentialium, & attributalium, ex plicabimus infra, vt sui cohaerentiam ostedamus, Ita Henr. in Summa art. 44. 4. 13 & fere omnes alij communiter,
P Not; quod sicuti finitas, & Infinitas mo, laris sunt passiones quatitatis molis; finitas enim & Infinitas nihil aliud important, quam magni tudinem, seu extensionem terminatam punctis vel carentem terminis, vt dicitur in paedicame to Quantitatis; quapropter punctum, quod caret magnitudine, & extensione, non dicitur finitum; aut infinitum formaliter, sed tantum dicitur rο ductiue finitum eo, quia reducitur ad quantitatem quae est finita, tanquam terminus illius; tum quia finitum est illud, quod clauditur terminis: patet autem, quod termini quantitatis sunt, pucta, vnde si punctum esset aliquod quantitatiue finitum, clauderetur punctis, & sic daretur pu cta terminantia vnum punctum, & ita de quolis bet puncto terminante illud punctum queren dum esset, an esset finitum, & terminatum punctis; & per consequens possemus abire in infinis tum. Sicuti, inquam, finitas, & Infinitas molaris sunt passiones quantitatis molis; ita finitas, & Infinitas substantiae sunt passiones quantitatis virtualis, ac propterea sicut finitas, & Infinita; molis important magnitudinem, & extensionem. molis; ita finitas, & Infinitas substantiae importat, formaliter magnitudinem virtutis, vel clausam terminis, si sit finitas; vel sine terminis, si sit Infinitas; vnde quemadmodum quantitas, quae plures complectitur partes quantitatis, dicitur finita, & quae in infinitum extenditur, dicitur infinita; ita substatia, quae plures complectitur per fectiones substantiales terminatas limitibus, dicitur finita; quae vero complectitur omnes perfectiones sine vllo termino, dicitur infinita; vnde Psalmista describens Infinitatem Dei psal. 144. ait: Magnitudinis eius non est finis, & D. P. ibid. Illius magnitudo fine fine est &c: & paulo post: Illius enim immensa Bonitas, & interminabili. magnitudo. Sicuti ergo finitas molaris, quae competit quantitati, non est formaliter ipsa quantitas, sed passio ipsius quantitatis; & finitas virtutis, quae competit substantiae creatae, non est ipsa substantia creata formaliter, sed passio illius; itaInfinitas, quae copetit substantiae Diuinae, non est ipsa substantia Diuina formaliter, sed Attributum.
A Neque haec doctrina aduersatur Fundatis. Doctivt putat aliqui eius Discipuli in M.S. eo: quia asserat Fundatiss. Doct. in q. magna de Dbiecto Theologiae S. Ad hoc autem; quod ratio Deitatis est ratio Infinitatis, & quod omne esse sit Infinitas Dei; quod etiam repetit in lib. de Causit prop. 6; omne autem esse est praedicatum constitutiuum, non Attributale ipsius Dei, vediximus de Subst. Dei q. 2.art. 3; tum quia habet quod Deus. magis explicetur per hoc nomen Infinitas, quam per hoc nomen Deitas, & quod Infinitas importet plenitudinem omnium perfectionum, omnium generum, & specierum, vt etiam docet in 1. dist. 2. φ. 2. cit; quae omnia non videntur posse conuenire praedicato Attributali, cum manifeste importent vel aliquod praedicatum essentiale constitutiuum Dei, vt patet de primis tribus auctoritatibus; vel aggregatum omnium perfectionum. vt ait vitima auctoritas, quod aggregatum nequit esse Attributum, cum Attributum essentialiter supponat essentiam, cui attribuitur, & adqua sequitur; aggregatum aute omnium perfectionum Diuinarum siue essentialium, siue Attributalium nequit supponere Essentia Diuna, aliter Essentia. Diuina, prout includitur in illo aggregato, supponeret se ipsa; & esset Attributum sui ipsius; & sic aggregatum lapidum, quod importat paries, supponeret ipsum parietem, quod est ridiculum.
Non aduersatur, inquam, doctrina superius tradita his omnibus, quia his non obstantibus subdit Fundatiss. Doct; quod Infinitas est Attributum Diuimae substantiae, vt manifeste apparet. ex eius verbis superius allatis pro nostra sentetia, & omnino inuerisimile est, quod in eadem quaestione Tantus Doctor sibi contradicat, qui tantae memoriae commendatur a I0. Trithemio: Panuimo, & alijs, vt videre est apud Ang. Roccain eius Vita, vt nunquam sibi contradixerit. Vt igitur explicetur eius mens
Aduertendum, quod sicuti philosophamur de magnitutine quantitatis, quae est finita, ita philosophandum est de magnitudine substatiae, siue cuiuscunque alterius entitatis vel finita, vel infinita; ex ijs enim, quae videmus, deuenimus in cognitionem eorum, quae videre non possumus. Finitas igitur quantitatis est passio illius, vt docet Phil; & si daretur Infinitas in quatitate, esset quoque passio quantitatis, ita tamen est passio, vt non sit realiter distincta a quantitate, quia finitas nihil aliud dicit, nisi magnitudinem clausam terminis: magnitudo autem importat extensionem, & extensio est essentia quantitatis, vnde finitas non est aliquod distinctum realiter a quantitate, est tamen aliquod virtualiter distinctum; aliter si nullo modo esset distincta, non esset passio illius, quia passio saltem virtualiter debet distingui a re, cuius est passio, cum idem nequeat esse passio sui ipsius; vt dictum est de passionibus Entis. Differt aute in hoc, quod quantitas importat extensionem tantum praecise; finitas vero importat eandem extensionem clausam terminis; & quia extensios prout clausa terminis, supra ipsa extensione, vtsic, non addit nisi terminos, qui sunt pucta terminantia quantitatem, & puncta non sunt res distinctae realiter ab ipsa quantitate, sed tantum modi ipsius, & modus non distinguitur a re, cuius est modus, nisi virtualiter, vt probauimus q. 2. de Attr. in com. art. 2, ideo finitas importat aliquod tantum virtualiter distinctum a quantitate. Quia autem hoc virtualiter distinctum importatum a finitate supra quantitatem est ipsamet quantitas, prout modificata, quia est ipsamet extensio, prout terminata; ideo finitas importat formaliter ipsam quantitatem; sicut passiones Entis important formaliter ipsum Ens: vnde quemadmodum passiones Entis, quia important formaliter ipsum Ens, prout modificatum, vt diximus in Tract. de Unitart. 13& 2. sunt impraescindibiles ab Ente; ita finitas, quia formaliter importat ipsam quantitatem, prout modificatam, est impraescindibilis ab ipsa; aliter si posset praescindi, finitas esset formaliter sine magnitudine, & per conseques sine ratione formali constitutiua sui ipsius, sicuti si passiones Entis possent praescindi ab Ente, essent formaliter sine entitate, & per consequens essent nihil, quia essent formaliter sine ratione formali constitutiua. ipsarum. Ex hoc deducitur, quod sicuti passiones Entis formaliter imbibunt Ens: ita finitas formaliter imbibit quantitatem; & quemadmodum passiones Entis important ipsam entitate, prout modificatam formaliter, & ipsam entitatem absolute sumptam, idest praecisa tali modifi¬ catione importa ne tantum materialiter; ita finitas importat ipsam quantitatem, prout modificatam formaliter, & ipsam quantitatem absolute sumptam, idest praecisa tali modificatione, tantum materialiter; vnde quantitas, prout modificata, est passio sui ipsius, prout est non modificata sicuti Entitas, prout modificata ab indiuisione. quam dicit Vnitas, est passio sui ipsius, prout est, entitas absolute sumpta, & sic philosophandum est de quacunque alia finitate virtutis, quam importat substantia, qualitas, & quodcunque aliud Ens creatum. Propter quod diximus φ. 1. de Atr. in com. art. 2, quod sicuti passiones Entis sunt transcendentia respectu Entis, vt sic; ita finitas est transcedens respectu Entis creati, quia formaliter imbibit omnem entitatem creatam; ipsa tamen Entitas creata absolute sumpta importatur tantum materialiter, non formaliter.
6 Eodem modo philosophadum est de Infinitate Dei, quae competit substantiae infinitae nam Infinitas importat formaliter magnitudinem virtutis, quae est quantitas virtutis; & haec magnitudo est sine terminis, per quod contradistinguitur a finitate, quae habet terminos. Ipsa autem magnitudo sine terminis, seu sine fine, inqua consistit formaliter Infinitas, importat ipsa Substantiam Dei, seu esse Dei, quod, prout modificatum ab hac magnitudine, que finem non habet, est passio sui ipsius, prout caret tali modificatione; sicuti quannis Idaea importet Diuinam Essentiam formaliter, vt suo loco probabimus, attamen quia importat illam, prout modificatam, ideo est Attributum Diuinae Essentiae Igitur quando Fundatiss. Doct. ait, quod ratio Deitaus est ratio Infinita tis, si intelligatur de Deitate absolute sumpta, prout prescindit a modificatione magnitudinis carentis fine, loquitur tantum materialiter, non vero formaliter; si vero intelligatur de Deitate, prout modificata a magnitudine carente terminis, loquitur formaliter, non materialiter; quia in hoc consistit: formaliter ratio Infinitatis. Propte rea dicimus, quod Doctor nihil aliud vult, quam quod Deitas sit formaliter Infinitas, non quidem absolute sumpta, sed prout modificata a magnitudine. Vel intelligitur de ratione, prout est ratio, seu radix probans Infinitatem a priori, sic enim probat per esse omne esse, & per esse cumulum omnium perfectionum; sicut per esse Ens a priori probatur, quod sit Vnum, Bonum, Verum, tanquam per causam materi alem adaequatam. Unde licet Deitas, omne esse, plenitudo, actus purus, & cumulus omnium perfectionum, si absolute sumatur, sint Infinitas materialiter, sunt enim ea res, quae dicitur infinita; sicuti extensio quatitatis absolute sumpta est finitas materialiter; est enim ea res, quae dicitur finita: & propterea Deitas, omne esse, plenitudo, actus purus, cumulus, & aggregatum omnium perfectionum non sint Attributum Diuinae Substantiae, attamen Iufinitas formaliter sumpta, prout dicit magnitudinem,
Deitatis, omnis esse, plenitudinis omnium perfectionum, est Attributum illius, quod significat, illa verba, quae adduximus pro nostra sententia. Hoc nomen infinitum dicitur de Natura Diuinaper Attributionem, & negatiue; quia prout negatiue explicatur, dicit Naturam Diuinam modificatam ab illa negatione, quam importat magnitudo sine fine; sicuti diximus φ. 1. de Vnit Dei art. 13 quae; prout importat entitatem modificatam a negatione indiuisionis, est passio ipsius Entis. His explicatis.
T. Vnica concl. Infinitas formaliter importat magnitudinem sine termino, & fine, quae formaliter est Attributum Diuinae Substantiae. ItaFundatiss. Dect, locis laud; & cum eo maior pars Theologorum. Prob. 1. ex Script; nam, vt diximus, psal. 144. habetur: Magnitudinis eius non est finis, & psal. 140. Magnus Dominus, & magna virtus eius, & Sapientiae eius non est numerus; vbi per ly Magnus intelligit Infinitatem; sicut magnitudo creaturae nihil aliud est, quam finitas illius, & sic explicat Beatiss. P. Augi vt supra diximus; sicuti autem magnitudo creaturae est Attributum sequens ad essentiam illius 5ita& magnitudo Dei, Hanc rationem tradit Sanctiss. P. in lib. de Trin. lib. 5. c. 10, vbi probat: Magnitudinem Dei esse infinitam, quia non est participata ab alio: magnitudo autem creaturae est finita, quia participata est a Magnitudine Dei, vt diximus pr sup. art. Hac ratione vsus est. Henr. in summa loco cit. dicens: Talis Infinitas nihil aliud est, quam cuiusdam magnitudinis immensitas in infinitum spiritualiter protensa. 3.& paulo post: Sicut Infinitas corporis simul existens est magnitudo corporalis infinitos, gradus magni tudinum finitarum in infinitum accipiendarum continens; sic Infinitas Essentiae Dei est spirtualis magnitudo perfectionis in esse absoluto infinitos gradus magnitudinum perfectionis in esse aninfinitum accipiendarum continens; & sicut corpus infinitum continet in se corporaliter quantitatem mobilis corporis pedalis, bipedalis, & sic in infinii tum; sic Essentia Dei infinita continet inse spim tualiter quantitatem essendi speciei inanimati, vegetabilis, sensibilis, rationalis, intellectualisο sic in infinitum ponendo infinitos gradus creatura rum possibiles inter esse Dei, & esse Angeli quan tuncunque supremi accipiendi.
Tormatur autem haec ratio sic. Sicut se habet finitas molis respectu quantitatis molis,, & finitas virtutis respectu substantiae creatae; ita sehabet Infinitas respectu substantiae increatae; sed finitas molis est passio, & Attributum quantita. tis, & finitas virtutis est passio, & Attributum substantiae creatae; ergo Infinitas erit passio, & Attributum Substantiae Diuinae, Maior iam probata est, & explicata; nam sicuti finitas molis, & virtutis importat magnitudinem inclusam terminis quantitatis, & substantiae creatae; ita lufini¬ tas importat magnitudinem sine termi nis Substantiae Diuine. Minor est Phil; & conceditur conmuniter ab omnibus; dicitur enim in Logica. quod finitas, & infinitas sunt passiones quantitatis.
Lot. ex B. Doct. in 1.dist. 19. p. 1. princ. 2. q. 1. In hoc distinguitur Magnitu do a Multitudine, quod Magnitudo proprie loquendo est in quantitate continua, & si sit magnitudo molis, est inquantitate molis continuae; & si sit magnitudo virtutis, est in quantitate continua virtutis, Multitudo vero proprie loquendo est in quantitate discreta, quae importat numerum, sed aggregatum omnium perfectionum est quantitas discretaquae est numerus; ergo Infinitas Dei, quae per SS.DP, & habetur in de Fide ad Petrum c. 9. Firmissime tene, & nullatenus dubites Trinitatem Deum immensum esse virtute, non mole; & per Scripturam importat Magnitudinem Dei, non consistit formaliter in aggregatione omnium perfectionum Diuinarum, sed in Magnitudine, que est perfectio Attributalis virtualiter distincta¬
S Prob. 2. Infinitas Dei probatur a prioriper Omnipotetiam tanquam per rationem formalem, & radicem illius, vt ostensum est in supart; & colligitur ex D.P. Augiqui Tract. 1. in Io. c. 1. assignat hunc ordinem horum Attributorum. Quid est ergo illud in corde tuo, quando cogitas quandam substantiam viuam, perpetuam, omnipotentem, infinitam, ubique praesentem; & quauis praeponat perpetuitatem Omipotentiae; non tamen nomine perpetuitatis intelligit aeternitatem, sed indefectibilitatem ipsius esse Dei, quae dicit ipsum esse purum, non autem durationem ipsius; ex eo enim, quod Deus contineat omne esse, est omnipotens: nam Eminentia est radix Omnipotentiae, vt supra diximus; & ex eo, quod sit omnipotens, est infinitus; vnde ratio omnis esse est, immediata radix Omnipotentiae, & mediante ipsa Infinitatis; sed Omnipotentia est Attributum Dei; ergo a fortiori etiam Infinitas est Attributum: nam Infinitas se quitur ad Omnipotentiam tanquam ad suam radicem formalem; sed implicat, quod praedicatum constitutiuum sit posterius praedicato Attributali; nam praedicatum constitutiuum est illud, quod primo intelligitur in re; ergo ex eo, quod Infinitas sequatur ad Ommpotentia, optime probatur esse Attributum Dei.
Conf. Ita se habet Infinitas respectu Substantiae Diuinae, sicut Immensitas respectu existentiae localis, & Aeternitas respectu durationis; sed Immensitas, & Aeternitas, quanuis importent esse Diuinum, quod est constitutiuum Naturae Diuine, attamen superaddunt formaliter illi rationem attributalem, ergo & Infinitas quanuis importet Naturam Diuinam, attamen illi superaddit formaliter aliquod Attributum.
9 Obiicies 1. Essentia Diuina praecisis omnibus Atrributis est infinita, quia non habet terminos; non enim conponitur ex genere, & differe tia; ergo Infinitas non est illius Attributum; nam id co Sapientia est Attributum Dei, quia. Essentia Diuina, prout praecisa ab Attributis, non est Sapiens.
Respondent aliqui Thomisiae, & etiam ex nostris duplicem esse Infinitatem, scilicet essentialem, & attributalem; sicuti dicunt de Veritate, & de Bonitate, sed haec responsio sufficienter impugnata est de Verit: art. vlt; & de Bonit. art. 5. Igitur.
Resp. neg. suppositum antecedentis, scilicet, quod Infinitas possit praescindi a Diuina Essentia; est enim Attributum formaliter illam, imbibens, & formaliter imbibitur, quia est Attributum transcendens per omnia Diuina: nam in hoc distinguuntur transcendentia a non transcendentibus, quod illa non possunt praeicindi, vt dictum est de passionibus Entis, quae sunt verae passiones Entis, & tamen ab Ente praescindi non possunt, vt ostensum est de Unit. Dei art. 1. Dato autem, quod posset praescindi tunc diceremus, quod Diuma Essentia est tantum infinita materialiter, quia esset sine Infinitate formali; esset enim ea res, quae per Infinitatem formalem redditur formaliter infinita Sicuti Si a substantia creata posset praescindi ratio creaturae, illa esset tantum creata materialiter, non formaliter. Unde facta praecisione substantia creata nec esset creata, nec increata; & ita Substantia Diuina facta tali praecisione nec esset finita, nec esset infinita formaliter. Et cum dicitur, quod non est composita ex genere, & differentia, dicitur, quod ex hoc tantum sequeretur ipsam esse actum purum praescindentem. tamen ab Infinitate, & finitates in tantum enim Actus purus Simplicissimus importat Infinita tem, inquantum dicit magnitudinem Sine terminis, sicuti in tantum compositum ex genere, & differetia importat finitatem, in quantum importat magnitudinem clausam terminis; neque sufficit carere terminis ad Infinitatem, vel finitatem, sed requiritur ipsa magnitudo, vt dictum est. Quapropter quanuis nihilum non habet terminos, quia tamen non dicit magnitudinem; ideo non est infinitum, neque finitum; & punctum, quanuis non terminetur terminis, quiaterminatetur punctis, non tamen propter hoc dicitur infinitum; ergo quanuis Essentia Diuina non componeretur ex genere, & differentia; attamen si careret magnitudine, quam importat formaliter Infinitas, neque esset formaliter infinita, neque finita. Instantiae, quae contra hanc responsionem fieri possunt, iam solutae sunt loc. cit. de Bonit: Verit; & Unit.
Instabis. Ex eo, quod substantia creata precise constet ex genere, & differentia, formaliter est finita; sed genus, & differentia sunt praedicata essentialia constitutiua essentiae; ergo praecise per suam essentiam est finita formaliter; & perconsequens idem dicendum est de Substantia: increata. Resp. dist. maiorem. Ex eo, quod substantia creata constet ex genere, & differentia virVtualiter explicantibus magnitudine, per quam extenditur genus ad omnia ea, que continet subsua latitudine, & differentia ad omnia indiuidua, conc;praecisa tali magnitudine virtutis, negi & eodem modo dist. minor; sed genus, & differentia sunt praedicata constitutiua secundum se cone; secundum talem magnitudinem, neg.
IO. Obiicies 2. Infinitas importat identificationem omnium perfectionum, ac omne esse, & plenitudinem omnium rationum formalium; si enim vna ratio, vel vnum esse deficeret, iamnon esset Infinitas, quia illi posset addi ratio, que deficeret, quod est contra rationem insiniti, & conuenit tantum finito; sed omnes perfectiones. Diuinae non constituunt vnum Atrributum: nam inter perfectiones Diuinas sunt praedicata essentialia, quae non constituunt Attributum, ergo Infinitas non est Attributum.
Resp. dist. maiorem. Infinitas importat idetificationem omnium perfectionum, omne esse. materialiter, conc; formaliter, negi formaliter enim importat magnitudinem, vt supra ostensum est, sicuti quanuis Veritas Diuina importet materialiter omnem entitatem, & perfectionem. Diuinam, quia omnis perfectio vera est, attamen non constituitur formaliter ex omni perfectione Diuina: importare autem omnem perfectionem Diuinam est proprium praedicati transcendentalis, quod materialiter imbibit omnia, in quibus inuenitur, & ideo materialiter omnia importat.
II Obijcies 3. Infinitas est pura negatio; nihil enim aliud est, quam negatio terminorum; sed pura negatio non est Attributum; quia de ratione Attributi est, quod sit perfectio positiqua; vt diximus de Attr. in com. q. 1. art. 4 ergo Infinitas non est Attributum.
Resp. neg. maiorem; & ad prob. insertam. neg. assumptum; quia Infinitas primario importat magnitudinem, quae est aliquod positiuum vt supra dictum est, secundario vero negationem terminorum.
I2 Obiicies 4. Infinitas potest communicari creaturae; ergo non est Attributum Dei. Prob. antecedens, quia nulla est repugnantia, cur Deus nequeat facere actu infinitum, ut multi tenent, inter quos noster Grege Fasol, &c.
Propter hanc instantiam congerit hic Fasol. plures quaestiones physicas; an scilicet Deus possit facere infinitum in actu, vel solum infinitum sincathegorema ticum &c. Ceterum quia physicae sunt, omittuntur. Resp. igitur 1. neg. antecedens, & implicantia assignatur in PhylicaResp. 2. dato antecedente neg. conseque & ratio est, quia Infinitas Dei est simpliciter in omni genere, patet autem, quod secundum omnes nullacreatura potest esse infinita simpliciter in omnigenere, quanuis aliqui substineant posse esseinfinitam secundum quid; aliter esset aeque infinita, ac Deus. Infinitas ergo simpliciter est Attributum Dei, & haec est incommunicabilis creaturae; non autem Infinitas secundum quide