Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

1

GVAEST VNICA De Omnipotentia Dei.

2

Gimus hic de Dei Potentia, prout respicit creaturas, quas ad extra producit, non autem Rprout respicit Diuinas Personas, quas ad intra per simplicem communicationem producit, Idcirco de ea loquimur, prout est Attributum distinctum ab Intellectu Diuino, qui est botentiae generatiua Verbi Diuini, & a Voluntate, quae est Potentia spiratiua Spiritus Sancti: in hoc seniu enim de ea loquuntur SS. PPiac Antiqui Theologiae DDvt infra videbimus. Igitur agere de Ome nipotentia idem est, ac agere de Potentia creatiua, per quam producuntur solum creaturae.

Articulus 1

3

ART. Quibus rationibus probetur in Deo esse Omnipotentiama.

4

POtentia iuxta Phil. 5. Metvt notat B. Doct. in 1. dist. 42. princ. 1. q. 1, duplex est; alia actiua, que importat actuale productionem effectus; & alia passiua, quae dicit receptionem alicuius esse. Non loquimur hic de Potentia passiqua, quae, vt pote secum deferes imperfectionem, non est in Deo, qui est undequaque perfectus, sed de actiua, quae, quia importat actum, dicit perfectionem, quae sumitur ab actu¬

5

2 Potentia actiua ex eodem in 1. dist. 35. princ. 2. q. 2. pariter duplex est; alia abijcies actum, seu separata ab actu, & alia coniuncta actui. Et sicuti actus alius est primus, per quem potetia costituitur proxime potens agere, sed non actu operans; & alius actus secundus, per quem constituitur actu operans, seu in actuali exercitio; ita Potentia alia est separata ab actu primo, vt substantia ignis sine calore, qui est actus accidentalis, a quo ignis constituitur proxime potens calefacere; & alia est separata solum ab actu secundo, vt ignis coniunctus calori actu non calefaciens. Tandem Potentia coniuncta actui secundo alia est cum distinctione reali ab ipso actus, & aliasine tali distinctione, sed cum omnimoda identitate, ac simplicitate purissima. Non loquimur in praesenti de Potentia seiuncta ab actu, quia haec est seiuncta a sua perfectione, cum actus sit perfectio Potentiae, neque de Potentia coniuncta actui per distinctionem, & com¬ positionem, quia haec officit summae Dei Simpli: citati, vt superius ostensum est; tum quia distinctio realis in Deo non datur nisi inter Diuinas Personas, Loquimur ergo de Potentia coniuncta actui per identitatem purissimam absque ylla distinctione vel reali, vel virtuali, vt diximus qe 2. de Subst. Dei art. 6.

6

3 Tandem actus secundus constituens Dotentiam in exercitio formali alius est immanens perficiens potentiam, ipsanque denominans actu operantem; & alius transiens constituens in actu ipsum effectum a Potetia extrinsece productum qui actus, prout recipitur in effectu, dicitur pasesio. Potentia perficitur solum per actum intrinse cum, cum quo coniungitur, non autem per actionem transeuntem, per quam solum perfici tur effectus, quia per ipsam effectus acquirit esse, & per consequens suam perfectionem, vnde quod detur, vel non detur effectus ad extra, nullam acquirit, vel ammittit Potentia perfectionen quia, cum actio illa perfectiua effectus sit extrinseca Potentiae, nullo modo potest perficere Potentiam, quae non perficitur nisi ex receptione. alicuius esse in se ipsa. His notatis.

7

Refert Beatiss. P. lib. de Fide, & Symb.ea: quod aliqui Haeretici, licet non explicite, attamen implicite negarunt Deum esse Omnipore tem, quia dixerunt esse naturam, quam Deus Omnipotens non creauerit, de qua tamen istum Mundum fabricauerit. His addi possunt Manichaei, qui dabant naturam malam, quae a Deo condita non erat, sed a Daemone; & Arriani, qui¬ negabant Filium esse Omnipotentem, volebant enim esse factum; & Plinius lib. 7. hist. Nat, negauit Deo Omnipotentiam, quia Deus nequit sibi mortem inferre; Abailardus apud Mag. sent. negauit quoque Omnipotentiam, quia voluit Deum; non posse facere, nisi ea, quae fecit; quod pariter senserunt alij Haeretici substinentes Deum ex necessitate agere, & ideo praeter id, quod agit nihil aliud posse facere.

8

Ceterum sentetia Catholica asserit Deum; esse Omnipotentem. Hanc probat B. Doct. in 1¬. dist. 425 33: & 44. Igitur.

9

Vnica concl. In Deo est formaliter Omnipotentia. Est de Fide; habetur enim in Symb. Credo in unum Deum Patrem Omipotentem, & in Symb. D. Athan. Ommpotens Pater, Omnipotens Filius, Omnipotens Spiritus Sanctus, & colligitur ex innumeris Scripturae locis, vt Gen. 17. & 35. Ego Deus Omnipotens; Et Exod. 15. Omnipotens nomen eius; quod frequentissime legitur in Iob; & 2. Machab. Hoc idem probat Beatiss P. Aug. lib. de Fide, & Symb. c. 2; & lib. 2. de Symb. ad Cathecum. c. 23 & 33 vbi ait: Omipotentem Deum credimus, qui omnia faciens factus non est, & ideo omnipotens est, quia de nihilo fecit, quaecunque fecit; & locis infra afferendis.

10

Probat Fundatiss. Doct. in 1. dist. 42. princip. 1. q. 1. quinque rationibus desumptis ex Beatiss. P. doctrina.

11

6 Prima ratio, quam tradit etiam dist. 20. princ. 1. q. 2, habetur apud Beatiss. P. lib. 5. de Ciu. Dei c. 10; vbi ait: Dicitur Omnipotens faciendo, quod vult, non patiendo; quod non vult; quibus verbis insinuat nedum primam rationem ductam ex actualitate purissima ipsius Dei ex pertis omnis potentialitatis passiuae, sed etiam alias quatuor ductas ex causalitate vniuersalissi ma. Arguitur autem sic. Quanto magis aliquod Ens est in actu, tanto maioris est actiuitatis, quae sumitur ab actu, & quanto maioris est actiuitatis tanto maior est in eo Potentia, hinc Phil. ait: Agens in tantum agit, in quanlum actu est, vnde ratio actus est ratio agendi; sed Deus est omnis actus, quia est summus, & purissimus actus includens omnem perfectionem, quae sumitur ab omni actu; ergo in Deo est omnis potentia. actiua, quae sumitur ab actu. Mi, patet. Prob. maior: nam ideo materia nulliust actiuitatis quia est pura potentia passiua nunum includens actum; ergo quanto magis aliquod habet actua litatis, tanto maior est in eo Potentia actiua, & per consequens quod habet omnem actum, habet in se omnem Potentiam actiuam.

12

7. Secunda ratio est. Quanto magis aliquod est vnum, tanto maior est in eo Potentia actiua; nam, vt habetur ex Auctore de Causis prop. 183 & ex Proclo prop. 93. Omnis potentia unitior existens est infinitior, quam multiplicata; unde ortum est, illud adagium: Virtus unita fortior; sed Deus est summe vnus; vt docet Fides; ergo in eo est sum¬ ma Potentia actiua, quae summa esse non potest, nisi sit omnis Potentia. Haec ratio reducitur ad primam, quia summa Vnitas probatur ex summaactualitate veluti accidentali, nam summa Vnitas est summa Simplicitas, vt diximus de Simplic; & Unit. Dei.

13

S Tertia ratio est. Quanto magis aliquod Agens immobiliter agit, tanto maior est in eo Potentia; sed Deus est Agens immobiliter simpliciter; ergo in eo est summa, & omnis Potentia. Prob. maior. Quanto magis Agens monet motum, tanto magis instrumentaliter agit; de ratione enim instrumenti est moueri ab Agente. principali; & quanto magis Agens agit, vt motum, tanto minor est in eo Potentia, indiget nanque virtute, et Potentia principalis Agentis ad hoc, vt agat; ergo quanto magis agit immobiliter, tanto maior est in eo Potetia. Minor patet; nam si Deus non ageret immobiliter, ageret, vemotus ab alio, & sic non esset primum Mouens, & prima Causa. Vid. de Subst. Dei q. 1. art. 1. 8. 2. n.165 & art. 6. n. 3.

14

9. Quarta ratio est. Quanto vniuersalius est, Agens, tanto maior est in eo Potentia; sed Deus est Agens vniuersalissimum; ergo in Deo est omnis Potentia. Prob. maior: nam Agens in tantum dicitur vninersalius, in quantum extenditur ad plures effectus, vt patet de Sole, qui dicitur causa vniuersalior, quia eius virtus extenditur ad producedos plures effectus, in quantum in ipsocongregantur plures rationes factiuae illorum & ideo Agens in tantum est vniuersalius, in quamtum in ipso est maior virtus, seu Potentia. Prob. min: nam Gen. 1. habetur: Creauit Deus Caelum, & Terram, & omnia, quae in eis funt; & Io. 1. Deus erat Verbum, Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil: & Coloss. 1. In ipsos creata sunt omnia, & Beatiss. P. Aug. in Io. reddes rationem ait; quod si Deus non esset Agens vniquersalissimum, iam daretur aliqua creatura, quae non esset creata a Deo: vel ergo illa creatura esset a se ipsa, vel ab alio? Non a se ipsa; quiain tantum dicitur creatura, in quantum ab alios creata est; vnde repugnat dicere creaturam non creatam. Si ab alio; vel ab alia creatura, vel ab alio Deo? Non ab alia creatura; quia de illa quaeri potest in infinitum. Non ab alio Deo; quia alius Deus non datur; ergo Deus est Agens vniversalissimum. Tum quia si non esset Agens vniquersalissimum, iam non contineret omne esse. quia non contineret esse illius creaturae, quam non crearet, & sic non esset purissimus, & perfectissimus actus. Praeterea non haberet Idaeas omnium, & sic non esset sapientissimus Artifex, quae omnia repugnat perfectioni ipsius Dei.

15

Quinta ratio est. Quanto aliquod Ages est, formalius, & spiritualius, tanto maior est in eoPotentia; sed Deus est Agens formalissimum, & spiritualissimum: ergo in eo est Omnipotentia. Prob. maior. Tum quia forma est ratio agendi, ut dicitur in Physs & ideo quanto magis aliquod habet de forma, seu de actu, forma enim est actus, tanto maior est in eo Potentia. Tum quia quanto magis aliquod est spirituale, tanto magis recedit a materia, quae ob sui grossitiem impedit, vel reta rdat actionem; & ideo magis accedit ad actualitatem, & subtilitate, quae adiuuat, actionem: hinc videmus Ignem, quia minus materialis est inter alia Elementa, esse magis actiuum; & Angelos, quia carent materia, maiorem potentiam habere, quam homines; nullus enim homo moueret Caelos, sicut Augelus. Min. patet: quia Deus est purissimus actus excludens omnem potentialitatem passiuam siue Physicam, siue Metaphysicam, Haec ratio reducitur ad 1.

16

IO Tandem probari potest ratione generali sic. Potentia actiua est perfectio simpliciter simplex nullam inuoluens in suo conceptu formali imperfectionem, loquimur enim de Potentia pure actiua excludente omnem passionem. quae est imperfectio Potentiae, prout reperitur in creatura; de qua dixit Phil; quod Omne Agens: agendo repatitur, quod intelligitur de Agente. creato, non de Agente increato; ergo est formaliter in Deo.

17

II Obiicies. Deus agit per Essetiam suam, ergo in ipso non datur Potentia, quae est virtus superaddita Essentiae.

18

Resp. B. Doctor ad 2. Deus agit per Essentiam suam identice, idest per aliquod realiter fidentificatum cum sua Essentia, conc; formaliter sine Potentia superaddita virtualiter, & realiter fidentificata, negatur.

19

Auctoritates Phil; quae videntur negare, Potentiam in Deo, procedunt vel de Potentia pure passiua, vel de Potentia actiua admixta cum potentialitate passiua, vt est in creaturis non autem de Potentia pure actiua, vt loquimur in praesenti¬

Articulus 2

20

ART. II. Unde sumatur ratio Omnipotentiae?

21

OStendimus in sup. art. dari in Deo potentiam actiuam productiuam creatur rarum: modo inquirimus, vnde deducatur, quod haec Potentia sit Omnipotentia; quod idem est, ac vnde trahat Potentia suam vniuersalitatem: per quam denominatur Omnipotentia:

22

Prima sententia substinet vniuersalitatem Omnipotentiae Dei desumi ex objecto, quod est infinitum, scilicet ex creaturis possibilibus, quae sunt infinitae. Ita noster Greg; quem sequitur Vasq. 15p. disp. 104. c. 23 & alij.

23

Secunda sententia vult vniuersalitatem. Omnipotentiae Dei desumi solum ex subjecto:; scilicet ex Essentia Diuina, quae est infinita, non autem ex objecto. Ita videtur sentire Ioca S. Tho1. p. disp. 11. art. 2. a n. 32. usque ad 39; vbi conatur ostendere hanc esse mentem D. Tho; quiassignans rationem infinitatis Omnipotentiae Dei ait petedam esse, ex infinitate Essentiae Diuinae

24

Tertia sententia docet uninersalitatem, Omnipotentiae Dei a priori desumi ex ipso esse Dei, a posteriori vero ex objecto secundano, scilicet ex creaturis possibilibus. Primam partem huius sententiae tradit B. Doct. dist. 42. princ1. q. 2, & dist. 20. princ. 1. q. 2. Alteram autem partem tradit dist. 43. princ. 1. q. 1, & Argentdist. 43. art. 3; quam sententiam putamus esse D. Tho1. p. q. 25. art. 4 & de Pot. q. 1. art. 23 vbi docet in finitatem Potentiae Dei desumi ex infinitis mobilibus; quod nequit intelligi, nisi a posterios ri, aliter contradiceret loc. cit. 4 Io. 48. Thospro cuius decisione.

25

Not; quod Potentia ab eo sumit vniquersalitatem, a quo sumit specificationem: implicat enim, quod aliquod specificatum pluribus conueniat, quam eius specificatiuum, vt vig implicat, quod homo conueniat pluribus indiquiduis, quam conueniat rationalitas, quae est specificatiua illius; specificatum enim, & specificatiuum dicuntur essentialiter ad conuertentiam, cum specificatum nihil aliud sit formaliter, quam specificatiuum; specificatiuum autem Potentiae est objectum, vt docet Phil; & communiter omnes; ex quo deducitur, quod Potem tia habet suam vniuersalitatem ab objecto, ve. contendit prima sententia, & vt etiam docet Fundatiss. Doct. hic.

26

Haec doctrina, si recte intelligatur, vera est; & improbat primam sententiam; nam cum obies ctum duplex sit, scilicet primarium, & secundarium; & cum specificatio habeatur tantum abobjecto primario, non autem a secundario, quia specificatiuum est id, quod primo est in re, non autem id, quod est posterius, quia posterius sema per supponit rem constitutam, & specificatam; supponit enim aliquod prius in ipsa, per quod res specificatur, & constituitur in se ipsa, ideo Potentia Dei specificatur tantum a suo obiecto primario, non autem a secundario; patet autem quod objectum primarium Potentiae Diuinae est ipsum esse Dei, vt communicabile, & participa bile creaturis, seu est ipsum esse, quod habet creatura in Deo: quia illud esse solum est eiusdem speciei cum Deo, cum sit idem, ac esse, seu Essentia Deieatura nanque (ut docet Beatisapa. in Diuina Esssua nihil aliud est, qua ipsa creatria Essentia, & ideo Potentia Dei specificatur ab esse creaturarum in Deo, quod, cum sit idem, ae esse Dei, habet dare illi vniuersalitatem, seu omneitatem. Creaturae vero secundum illud esse quod habent extra Deum, sunt objectum de cundarium Omnipotentiae Dei, vt commuriter asseritur, & ideo nequeunt illam spe cificare, nec esse radicem, a qua desumatur illius vniuersalitas.

27

Quanuis autem objectum secundarium non sit specificatiuum potentiae, neque sit radix, aut ratio formalis illam qualitercunque denominans attamen ex illo potest argui a posteriori vniquersalitas ipsius Potentiae; tum quia nullum obieectum siue secundarium, siue primarium potest. excedere suam potentiam, aliter in eo, in quo excederet, non esset objectum, quia illi non obiiceretur; vnde sicuti ex uniuersalitate objecti primarij, quod se habet, vt ratio a priori, arguitur a priori vniuersalitas Potentiae, ita ex vniuersalitate objecti secundarij, in quod tendit Potentia, & quod se habet, vt quid posterius naturaliter consequens ad ipsam, optime arguitur? a posteriori viuersalitas ipsius. Tum quia lice quaecunque passio sit posterior essentia, attamen ex illa a posteriori argnitur latitudo, & vniuersalitas essentiae eo, quia passio conuertitur cum essentia; ergo licet objectum secundarium sit, quid posterius ipsa Potentia, attamen ex illo arguitur a posteriori vniuersalitas Potentiae eo, quia objectum, & Potentia debent inter se adaequari.

28

Quamobrem si consideretur creatura secundum illud esse, quod habet in Deo, quod est idem, ac esse Dei, est radix, a qua formaliter desumitur ratio Omnipotentiae a priori, ex quo apparet continentiam omnis esse, seu Eminentiam Dei esse rationem formalem, per quam apriori probatur Omnipotentia, propter quod in Arbore Theologica Eminentiae supposuimus Ommpotentiam; si vero consideretur creatura se cundum illud esse, quod habet, vel habere potest extra Deum, est quid posterius Omnipotentia, & ideo ex illa non arguitur a priori, sed tantum a posteriori vniuersalitas Potentiae. His not.

29

UVnica concl. Uniuersalitas, siue omneitas potentiae Dei a priori probatur per continentiam omnis esse in ipso Deo, a posteriori vero colligi potest ex creaturis secundum illud esse, quod habere possunt extra Deum.

30

Prob. 1. concl. ex Beatiss. P. Aug. lib. de Symbi ad Cathecum. c. 4. vbi ait: An non est Omnipotens, qui continet omnia? Quibus verbis aperte declarat continentiam omnis esse rationem esse Omnipotentiae. Et superius c. 2. Ideo Omnipotens est, quia de nihilo fecit, quaecunque fecit: Quibus insinuat ex creaturis tanquam ex effectibus, & fideo a posteriori probari Omnipotentiam Dei.

31

A Prob. 1. pars concl.a Fundatiss. Doct. in 1. dist. 20. princ. 1. q. 2. sic exponente rationem Beauss. P. Aug. Causa efficiens in tantum dicitur potens agere, in quantum continet ipsum effectum; quia causa ex Phil. in tantum agit, in quantum actu est secundum illam formam, secundum quam agit; tum quia nemo dat, quod non habet, vnde si causa non contineret in se ipsa esse effectus neque posset dare esse ipsi effectui, nec alia ratio potest assignari, quare Leo producat tantum Leonem, non autem Canem, aut plantam, nisit quia continet tantum esse Leonis, non Canis, aut plantae; ergo vniuersalitas Potentiae a priorideducitur ex ipsa Eminentia, seu Continentia omnis esse; vnde quanto plura esse continentur; tanto plura potest illa Potentia producere; sed in Deo habent esse infinitae creaturae possibiles. ergo Omnipotentia est infinita.

32

SProb. 2. Potentia trahit suam vniuersalitatem tantum ab objecto primario, vt supra ostensum est, quia trahit vniuersalitatem a suo specificatiuo; sed objectum primarium est esse. Dei, prout est omne esse omnium creaturarum; implicat, enim, quod aliqua creatura sit obiectum primarium alicuius Attributi Diuini, quia implicat, quod sit in eadem specie cum Deo, aliter esset Deus; ergo Potentia Dei trahit suam yniuersalitatem ab esse Dei, prout continet esse omnium creaturarum.

33

6. Prob. 2. pars concl. Ex illo probatur a posteriori vniuersalitas Potentiae, quod consequitur naturaliter ad illam, & est connexum essentialiter cum illa; sed creaturae possibiles consequuntur naturaliter ad Omnipotentiam Dei; ex eo enim, quod Omnipotentia potest illas creare, sunt possibiles; & ideo resultat possibilitas illarum, ergo a posteriori ex creaturis arguitur yniuersalitas Potentiae Dei.

34

Confirmatur ex B. Doct. Ex eo, quod omnes creaturae ordinentur in Deum tanquam invitimum finem simpliciter, a posteriori arguitur yniuersalissima eius Prouidentia; ergo ex eo, quod omnes creaturae possibiles respiciantur ab Omnipotentia Dei, a posteriori arguitur illius vniuersalitas.

35

TArist. 8. Physut refert Fundatiss. Doct. dist. 43. princ. 1. q. 13ostendit Deum habere Virtutem. infinitam, quia mouet, vel mouere potest in tempore infinito; imaginatur enim, quod posse reuoluere infinities Caelum circa Terram per infinitum tempus esse non possit sine infinitate virtutis.

36

Hanc rationem adducit Vasque ait enim; quod ex eo, quod quodlibet corpus sit aptum moueri velocius, & velocius in infinitum sine termino, est danda Potentia infinita, quia si illa Potentia esset finita in monendo velociter, iam haberet terminum in monendo, & sic velocitas motus non posset crescere in infinitum.

37

Hanc explicationem reijjcit Io. 4S. Tho. 1. Quia ex velocitate motus corporalis solum arguitur infinitas in aliquo genere determinato; ergo non arguitur infinitas Potentiae Dei, quae est infinitas simpliciter in omni genere. 2. Aptitudo infinita ad moneri velocius in infinitum est, infinitas sincathegorematica, ergo ex ipsa non arguitur, nisi infinitas sincathegorematica, & ideo non arguitur infinitas Potentiae Dei, quae est cathegorematica. 3. Illa aptitudo ad moqueri in infinitum est creata a Deo: ergo ex illa tantum arguitur, quod Deus possit creare creaturam perfectiorem in infinitum in velocius mouendo. Vid. de Subst. Dei q. 1. art. 6. n. 3. Addit B; Dest; quod haec ratio sic explicata solum probat Deum habere Potentiam infinitam duratione, non vigore: nam si daretur aliqua vir¬ tus, quae nunquam fatigaretur in monendo vedlocius, posset per infinitum tempus semper velocius monere, sicuti enim ex eo, quod detur virtus non defatigata in monendo in infinitum, potest mouere in infinitum absque eo, quod sit, actu infinita simpliciter, vt est virtus Angeli, que potest monere Coelos in infinitum; ita ex eo, quod possit monere velocius in infinitum, non arguitur, quod sit infinita simpliciter, sed sufficit, quod in infinitum excedat passiuam resistentiam mobilis; virtus aute Angeli, & si actu finita, in infinitum tamen excedit passiuam resistentia corporis mobilis, & ideo potest mouere velocius ininfinitum. Tandem sicuti non implicat virtus creata monens in infinitum, ita non implicat, virtus velocior in infinitum.

38

Vt ergo ratio Phil. concludat, ait Fundatiss. Doct; quod non est superficialiter inspicienda, vt illam inspiciunt cit. DD; sed requirit altiorem, ac subtiliorem intellectum.

39

Formatur autem sic eius ratio. Omne motum essentialiter supponit primum Mouens. simpliciter immobile, quia non datur processus in infinitum; sed Mouens simpliciter immobile habet Potentiam simpliciter infinitam; ergo ex mobilibus, & motis optime arguitur a posteriori infinitas Potentiae Dei. Maior probata, est de Subst. Dei ubi sup. Prob. min. 1. Monens. immobile non habet virtutem ab alio recepta, aliter moueretur ab alio; sed virtus irrecepta est infinita, quia virtus irrecepta non limitatur ab Agente communicante talem virtutem secundum tantam mensuram; loc enim Agens non datur, aliter illa virtus esset recepta ab alios; nec limitatur ab aliquo subjecto, in quo recipiatur; Quodlibet enim receptum ad modum (idest ad mesuram) recipientis recipitur; non limitatur, inquam, a subjecto passiue recipiente, quia cuilibet, receptioni passiuae debet correspondere communicatio actiua; vnde si illa virtus non est conmunicata actiue, aliter esset recepta ab alio, neque est recepta passiue, ergo Mouens immobile habet virtutem infinitam. 2. Mouens immobile, non habet virtutem contractam ad aliquod genus, vel speciem: ergo habet virtutem infinitam. Patet conseque quia genus, & differentia sunt termini finientes rem, quia ipsam definiunt, vt diximus de Simplic. Dei art. 8. Prob. antecedens. Quod est in aliquo genere, habet tantum partem ipsius generis, & partem esse specifici: non enim Petrus v.g. est omne animal, aut omnis homo; sed quod participat esse, nequit illud participare a se ipso, aut sibi ipsi; & ideo necessario illud participat ab alio, & per consequens non est primum Agens; Deus enim, qui est primum Agens, nequit ab alio aliquod esse participare; & in eo, quod participat esse ab alio, monetur ab illo, quia illud facit, vt transeat de non esse ad esse, ergo Mouens immobile non habet virtutem contractam ad genus, vel speciem. Addi¬ mus, quod illud, quod est in genere, habet aliquid potentialitatis passiuae, vt ostendimus loc. cit; sed quod habet potentialitatem passiuam potest moueri; quia Motus est actus entis in potentia; ergo quod est in genere, non est Mouens immobile. 3. Agens immobile ex eo, quod sit primum, non innititur virtuti superioris Agentis; ergo eius virtus est simpliciter infinita; quia non regulatur per virtutem superioris Agentis, a qua solum mensuratur, & finitur virtus inferioris Agentis, quod recipit tantam virtutem. quanta illi communicatur ab Agente superiori.

40

Quod autem ratio Phil. sit intelligenda solum de mobilibus, & motis vniuersaliter, non pecialiter de motu locali per infinitum tempus; ut illam intelligit Fundatiss. Doct; patet 1. quia tantum sic intellecta concludit. 2. quia in eodem lib. ex mobilibus, & motis vniuersaliter probat dari primum Motorem immobilem; vnde hic adducit vnum motum particularem ad hoc) vi explicet illam rationem vniuersalem; quapropter haec non est alia ratio distincta a ratione, qua probat dari primum Motorem, sed est quaedam explicatio illius,

41

S Obijcies 1. Vhiuersalitas Potentiae sumitur ex objecto secundum Phil; ergo non sumitur ex Essentia; & ideo ex esse Dei non bene probatur omneitas, siue vniuerfalitas Potentiae Dei:

42

Resp. dist. antecedens. Ex objecto primario, conc; secundario, neg. Obiectum autem primarium Potentiae Dei est esse Dei, quatenus communicabile creaturis.

43

Obijcies 2. Si creaturae pos sibiles non essent infinitae, Potentia Dei non esset infinitai ergo infinitas Potentiae Dei sumitur ex creatus

44

ris possibilibus.

45

Conf. Ex Essentia Diuina non probatur in finitas Potentiae Diuine in ratione Virtutis, quam uis probetur in ratione Entis, quatenus omnes id, quod est in Essentia Diuina, est omne esse, & ideo infinitum; ergo infinitas Potentiae Dei, quam tenus Potentia, & Virtus est formaliter, probatur solum ex infinitate creaturarum possibilium;

46

Resp. ad arg; quod antecedens valet tantum a posteriori, quatenus ex vniuersalitate effectus colligitur viuersalitas causae, non autema priori: nam possibilitas creaturae non est causas sed effectus Potentiae Dei: & ita infinitas creaturarum non est ratio a priori infinitatis Potem tiae Dei, sed tantum a posteriori, quatenus ex infinitate effectuum possibilium arguitur, quod caus sa praecontineat infinitos effectus, & ideo quod sit infinita; nihil ergo deducitur ex illo antecedente contra nostram sententiam.

47

Ad conf. dist. antecedens. Ex Essentia Diquina, quatenus Essentia est praecise, non argnis tur infinitas Potentiae, quatenus virtus est, transeat, haec enim propositio in rigore falsa est; quia ex qualibet Essentia a priori arguuntur illius vir¬ tutes; cum quaelibet Essentia ordinetur ad suas operationes, quas non potest exercere nisi per suas virtutes. Ex Essentia Diuina, quatenus praecontinet esse omnium creaturarum, neg: nam virtus formaliter constituitur per praecontinentiam effectuum

48

IO. Obiicies 3. contra 2. partem concl. Species creaturarum producibiles sunt finitae; ergo ex ipsis nequit colligi a posteriori infinitas Potentiae Dei: nam licet in vnaquaque specie sint, producibilia infinita indiuidua, attamen ex infinitate indiuiduorum nequit colligi infinitas Potentiae Dei, quae est infinitas in omni genere.

49

Resp. 1. neg. antecedens; ita enim se habent species respectu generis, sicut indiuidua, respectu specierum: & ideo sicuti sub qualibet specie sunt possibilia infinita indiuidua, ita sub quolibet genere sunt possibiles infinitae species.

50

Resp. 23 quod licet essent finitae species. creaturarum, imo & finita individua, attamenquia ex producibilitate ipsarum colligitur immobilitas primi Agentis, quae arguit infinitam virtutem illius, vt diximus ex Fundatiss. Doct ideo ex illis, quanuis finitis arguitur infinita; Potentiae Dei.

51

II Obiicies 4. Infinitas creaturarum producibilium est infinitas Syncathegorematica, & potentialis; quia implicat produci a Deo infinitum cathegorematicum, vt docet Fundatiss. Doct. in Phys; ergo ex illa nequit argui infinitas Potentiae Dei, quae est actualis, & cathegorematis ca; sicuti enim ex antecedente contingenti non arguitur nisi conclusio contingens, ita ex infinitate syncathegorematica &c.

52

Resp. neg. conseque ad cuius prob. insertam dist. assumptum. Ex antecedente contingenti non arguitur nisi conclusio contingens, si arguatur: proposito, conc; si ab opposito, negi vt cum dicitur. Quod accidentaliter aduenit, contingens est; ergo quod necessario aduenit, necessarium est. Sicest in casu; nam ex mobilibus, & motis arguimus primum Agens immobile, & ideo ex finita; te infinitatem.

53

I2. Obiicies 5. Posse mouere per infinitum tempus potest competere virtuti finitae: nam virtus Angeli est finita, & tamen quia in moquendo non lassatur, potest infinito tempore mouere Caelos; ergo ratio Phil. non concludit.

54

Resp. dist. antecedens. Posse mouere immobiliter per infinitum tempus competit virtuti finitae, negi mobiliter, conc. Quanuis igitur posse mouere infinito tempore non arguat inMonente mobiliter infinitam virtutem, illam tamen arguit in Monente immobiliter.

Articulus 3

55

ART. III. An Obiectum Omnipotentiae sit solum Ens possibile2.

56

IC Ensus difficultatis est, an sub Obiecto Omnipotentiae comprehedantur nedum omnia Entia possibilia, sed etiam non Entia, impossibilia, & mala ita, vt defectu alicuius ex his, quae non possit Deus, dici nequeat Omnipotes?

57

Prima sententia est Haereticorum, quos citanimus in sup. art; negantium Deo Omnipotetiam, quia non potest mori, falli &c; & per consequens substinentium Omnipotentiam habere pro objecto nedum Ens positiuum, sed etiam non Ens. Hos redarguit Beatis. P. Aug. loc. ibid, cit.

58

Secunda sententia vult non Ens, prout negat Essentiam, esse Obiectum Omnipotentiae, non quidem positiuum ita, vt Omnipotentia producat non Ens, sed negatiuum, sicut tenebrae sunt objectum visionis; Non Ens autem, prout negat existentia directe comprehendi in Obiecto Omnipotentiae; quia Omnipotentia, sicuti per actionem productiuam facit rem existere, ita per negationem sui concursus facit rem non esse. ItaVasq. apud Io. a S. Thos hic art. 1. n. 28.

59

Tertia sententia docet solum Ens possibile essentiale directe comprehendi sub Obiecto Omnipotentiae; non Ens vero, prout negat esse. existentiae, solum indirecte, scilicet ratione Entis possibilis, pertinere ad Obiectum Omniporetiae. Ita B. Doct. dist. 20. princ. 1. q. 13 vbi ait: Proprie dicitur Omnipotens, quod potest omne, quod habet rationem Entis. Idem docet omnes eius Discipuli; & est doctrina D. Tho: apud Io: a S Tho: ubi supra

60

2. Not, ex B. Doct. in 1. dist. 42. princ. 2. q. 13. & 2, quod impossibile duplex est aliud absolute, & secundum se; & est illud, quod in terminis essentialiter repugnat, vt Chimaeca; aliud comparatiue ad causa; & est illud, quod nullo modo ab aliqua causa potest produci. Hinc sicuti causaduplex est, scilicet creata, & increata;; ita impossibile aliud est per ordinem ad causam creatam, vt creare omnes creaturas; & aliud per ordinem. ad causam increatam, vr peccare; ridere, ignorare, & cetera huiusmodi, que formaliter importati imperfectionem; & quae conueniunt soli creature;

61

Ea autem, quae sunt possibilia causae create; & impossibilia Causae increatae, non dicuntur possibilia eo, quia respiciant Potentiam actiuam efficientem, sic enim importarent puram perfectionem, sed quia respiciunt potentiam passiuam deficientem: nam cum potentia passiua dicat non esse, vt diximus de Subst. Dei q. 2. art. 3. 8. 1, ideo dicit defectum, & per consequens illud, quod dicitur possibile per ordinem ad potentiam. passiuam, dicit imperfectionem, & defectum, & respicit causam deficientem, non efficientem Causa autem deficiens dicit impotentiam formaliter, non vero Potentiam, sicut causa efficies dicit Potentiam, non impotentiam. Hinc peccata dicuntur habere causam deficientem, non efficientem, & actiones in genere causae formalis cum respiciant potentiam non pure actiuam, sed simul actiuam, & passiuam, quia in illa recipiuntur, a qua eliciuntur, ideo re spiciunt causam de¬ ficientem, & per consequens impotentiam.

62

Et hoc est, quod docet Beatiss. P. Aug. lib. 5. de Ciu. Dei c. 10, & loc cit. dicens: Propterea quaedam non potest, quia Omnipotens est, idest ideoDeus non potest mori, falli, mentiri, peccare, & cetera huiusmodi, quia nullam habet impotentiam, cum nullam habeat potentialitatem passiuam, est enim actus purissimus, & est ipsum esse sine admixtione non esse, propter quod dicitur Omnipotens. Hoc notato.

63

Unica concl. Omnipotentia habet proObiecto solum Ens possibile, quanuis non Ens, prout negat esse existentiae, possit indirecte esse Obiectum Omnipotentiae ratione esse Essentie, cui coniungitur.

64

Prob. 1 ex Beatiss. P. Aug. ubi sup. art. 1. Omnipotentem Deum credimus, qui omnia faciens factus non, et ideo Omnipotens est. Ex quosic. Omnipotentia dicitur ex eo, quod possit facere omnia, sed solum Ens possibile est factibile, quia non Ens non est factibile, & cetera importantia imperfectionem sunt defectibilia, non pure factibilia; ergo solum Ens possibile directe est Obiectum Omnipotentiae. Hoc idem docet D. Ans. Prosologi 7. vbi loquens de iis, quae implicant, ait: An hoc posse non est Potentia, sed impotentia:

65

Prob. autem ratione I. Circa non Ens, Impossibile, & Malum, non est Potentia, sed impotentia; ergo non Ens, impossibile, & Malum nequit esse Obiectum Omnipotentiae. Antecedens supra probatum est. Prob. coseque nam illud est Obiectum alicuius Potentiae, citca quod illa Potentia versatur; sed Omnipotentia Dei non versatur circa non Ens, Impossibile, & Malum; quia circa ista versatur impotentia, quae opponitur Potentiae; repugnat autem, quod idem sit Obiectum formale duorum specifice oppositorum, aliter duo opposita essent idem formaliter, identitas enim formalis habetur ab Obiecto; ergo non Ens, Impossibile, & Malum nequit esse Obiectum Omnipotentiae.

66

S Prob. 2. Potentia Agentis supponit esse. ipsius Agentis, quia fundatur in Essentia illius; & quia prius est rem esse, quam posse agere, propterea dixit Phil; quod Agens in tantum agit, in quantum actu est; ergo posse fieri in effectu supponit Essentiam ipsius effectus, supra quam fundatur possibilitas illius;, Potentiae enim actiuae debet correspondere potentia passiua, sed non Ens, Impossibile, & Malum nullam habent Essentia, nec possibil itatem respectu Omnipotentiae Dei; ergo non sunt Obiectum illius.

67

6 Prob. 3. contra Vasq. Adhoc, vt aliquod sit Obiectum alicuius facultatis, non sufficit, quod illa facultas negatiue se habeat circa illud, aliter Deus, & Angeli, circa quos oculus corporeus negatiue se habet, essent Obiectum Oculi corporei, ergo ex eo, quod Deus negatiue se habeat circa non esse Essentiae; non arguitur, quod non esse Essentiae sit Obiectum Omnipotetiae Dei. Prob. 2. pars concl. Illud est Obiectum directum alicuius Potentiae, quod secundum se ipsum potest terminate actionem illius, illud aute est Obiectum indirectum, quod potest terminare actionem illius ratione alterius; sed non esse existentiae nequit terminate actionem aliquam Omnipotentiae Dei, quia non esse existentie non causatur per aliquam actionem, sed per solam suspesionem, aut negationem actionis; tum quia non esse est nihil, nihil autem nequit terminate aliquam actionem; coniugitur tamen cum Essentia creaturae, quae potest terminare actionem Omnipotentiae Dei, quia potest per illam acquirere esse; ergo non esse existentiae directe non est? Obiectum Omnipotetiae Dei, sed tatum indirecte

68

S Obiicies 1. ex Vasq. Potentia visiua, quamuis tantum negaliue se habeat citca tenebras, & circa illas actum visionis non exerceat, attamendicitur aliquo modo habere pro objecto tenebras, quia tenebrae opponuntur luci, quae est Jobjectum potentiae visiuae, & oppositorum eadem est ratio; ergo a pari de Omnipotentia.

69

Resp. dist. 2. partem antecedentis. Tenebrae opponuntur luci priuatiue, & oculus aliquo mode tendit in aerem, qui est subjectum positiuum aptum natum recipere lucem, nihil tamen viuedo, conciopponuntur negatiue, neg; & sic dicitur ad illud axioma, quod oppositorum priuatiuevel positiue est eadem ratio, non autem negatiue; nam si Deus destrueret aerem, in quo est carentia lucis, oculus nullo modo diceretur videre tenebras, sed mere negatiue non videre. Non esse autem opponitur Enti mere negatiue.

70

P Obijcies 2. Sicuti per cocursum positiuum Deus facit rem esse, ita per subtractionem concursus facit rem non esse, sed ex eo, quod facit rem esse, res est objectum Omnipotentiae; ergo ex eo, quod facit rem non esse, non Ens est obiectum Omnipotentiae.

71

Resp. dist. 2. partem maioris. Per subtractionem concur sus facit rem non esse per aliquam actionem positiuam, neg, per negationem actionis posit iuae, conc; & sic distincta minori negi consequentia¬

72

IO Obiicies 3. Si ad hoc, vt Deus sit Omnipotes, sufficeret, quod Dei Potentia possit; quid quid non implicat contradictionem, sequeretur quod omnis creatura esset Omnipotens: nam ignis v.g. non potest frigefacere, quia frigefacere in igne dicit contradictionem; implicat enim; quod duo contraria sint simul in eodem subjecto; aed consequens est falsum, quia Omnipotentia est propria Dei, ergo & antecedens.

73

Resp. B. Doctor dist. 20. q. 1. 8. Sed si sic dist. maiorem. Quidquid non implicat contradictionem ex parte rei absolute sumptae, conc; sed inhoc sensu, neg. minor: nam ex parte ligni non implicat frigefieri, ex parte Agentis particularis, & determinati, neg. maior; & ad min. dicitur, quod ignis est causa particularis, & talis re¬ pugnantia non est ex parte passi, aut ex parte Agentis vniuersalis, sed ex parte Agentis particularis.

74

Aliae objectiones vid. apud B. Doct. dist. 42. princip. 2. q. 13 & 2.

Articulus 4

75

ART. IV In quo consistat esse possibile creaturarum:

76

HAec difficultas adeo arcana visa est Recentioribus, vt fere omnes in publicis ac priuatis, disputationibus eam explicent negatiue, asserentes possibilitatem creaturarum extra Deum consistere in non repugnantia terminorum essentialium, seu in connexione eorundem,. nec tamen declarant, quid sit haec non repugnatia, cum manifestum sit ipsam non esse purum nihil, vt infra videbimus, quod si non est nihil, necesse est, quod sit aliquid, quod tamen silentio inuoluunt. Et sic conexio terminorum necessario. exigit extrema connexa, connexio enim est vnio, quae essentialiter est inter duo extrema; nec tamen ostendunt, quid sint ista extrema, propter quod obscuritatis ymbra inuolutam latere hanc veritatem fateri necesse est. Igitur, vt pro nostra tenuitate proferamus, quod assequi potuimus.

77

Prima sententia vult esse creaturarum possibilium formaliter cosistere in aliquo esse actuali, quod habent ab aeterno creaturae possibiles extra Deum, quod esse actuale nihil aliud est, quam esse Essentiae quiditatiuum absolutum, inquo fundatur possibilitas, & quod suscipit denominationem possibilitatis. Ita Henr. in Sum. art. 1. q. 233 & Quodt. 5. q. 2. Mapr an Idist. 24. q. 1. art. 25 Albert in. in praedicam. Subst. disp. 1. q. 1. concl. 1. Nazar. 1. p. q. 3. art. 4. controu. 1.

78

Secunda sententia asserit creaturas possibiles esse ipsum Intellectum Diuinum, vel aliquod esse objectiuum intelligibile absolutum intrinsecum ipsis creaturis productum ab Intellectu Diuino, antequam producantur a parte. rei. Refertur Scot apud nostrum Basil. relect. 5. in confutat. 2. modi dicendi.

79

Tertia tandem sententia docet creaturas possibiles formaliter importate esse Eminentiale contentum virtualiter in Deo cum modo relatiuo ad extra, qui vocatur a Theologis non repugnantia ad essendum, seu aptitudo ad essedum, & non essendum, vel conexio terminorum essentialium. Ita Fundatiss. Doct, in lib. de Causit prop. 23, & in 1. dist. 36. princ. 2. q. 3: & in 2. dist. 1. p. 1. q. 3. art. 2. §. Sic &; vbi ait: Nec Essentia nec esse, nec aliquid erat de ipso creato ante creationem. Hoc sine dubio implicite docent omnes illius Discipuli, & omnes Thomistae, ac alij Recentiores, quanuis se ita non explicent. Igitur.

80

Not. 1. quod creatura possibilis formaliter non est purum nihil; aut Ens rationis. Raticprimi est: nam creatura possibilis vere est cognoscibilis, aliter Omnipotentia Dei, quando fertur in creaturas possibiles illas producendo in esse, & Voluntas Dei decernendo illas transferre ad statum futuritionis, & actualis existentiae, tenderet in incognitum, quia nihil est incognoscibile, cum cognoscibilitas sit passio Entis, cognosci enim sequitur ad esse, sed implicat, quod Omnipotentia, & Voluntas Dei ferantur in incognitum; quia Omnipotentia Dei omnia producit artificioso modo, qui est cum praecognitione illius, quod producit; Artifex enim prius cognoscit suum Opus in suis Idaeis, antequamo illud producat; & Voluntas fertur in tem prius cognitam, quia nil volitum, quin praecognitumiergo creaturae, possibiles non sunt purum nihil. Quomodo autem sint aliquid, mox explicabitur. Ratio secundi est. Ens rationis purum non est. producibile ad extra; est enim illud, quod habet esse tantum obiectiue in intellectu; & quod producitur ad extra, non habet esse tatum obieejctiue in intellectu; sed creaturae pos sibiles sunt producibiles ad extra; ergo non sunt formaliter Ens rationis. Tum quia creaturae possibiles habent esse in sua causa, quae potest illas producere sub esse actuali; omnis enim effectus habet esse in sua causa, vt dictum est de Emin. Dei; ergo non habent esse tantum in intellectu, & perconsequens non sunt Entia rationis.

81

Hoc autem esse, quod dicit creatura possibilis, a quo denominatur Ens, & aliquod, non est aliquod esse actuale ab aeterno existens extra Deum, vt vult Henr; tum quia nihil actu est ab aeterno extra Deum, vt docet Fides, quae statuit omnia esse producta in tempore, & habere principium suae durationis; tum quia si creatura possibilis importaret aliquod esse actuale ab aeterno, sequererur, quod quando creatura producitur in tempore, non crearetur, quia fieret exaliquo subjecto actuali praesupposito ab aeterno, & ideo non fieret ex nihilo sus tum quia actus: per quem essentia denominatur actualis, est existentia; existentia enim est actus Essentiae, sicut forma est actus materiae; sed creaturae non sunt, existentes ab aeterno extra Deum: ergo non sunt, aliquid actuale.

82

Neque est aliquod esse objectiuum productum ab aeterno ab Intellectu Diuino; quia vel hoc esse objectiuum est productum in ipso Intellectu Diuino, vel extra Intellectum Diuinum; Non primum; quia Intellectus Diuinus ad intra non producit nisi Verbum; patet autem, quod Verbum non est creatura, vt blasphaemabat Arrius; tum quia nihil possibile est intra Deum, quia possibile dicit potentiam passiuam ad recipiedum esse actuale, in Deo autem nulla potentia passiua reperiri potest, quia est actus vndequaque purissimus. Si secudum; ergo esse creaturarum possibilium non est purum esse objectiuum; quia illud dicitur purum esse objectiuum quod est tantum in intellectu, cui obijcitur; quod autem est extra intellectum, habet essereale, prout contradistinguitur ab esse objecti¬ uo, nam licet homo, prout cognitus, habeat est se objectiuum in intellectu, attamen prout existit extra intellectum, habet esse reale, & entitatiuum; nec vllus diceret rem existentem a parte rei habere purum esse objectiuum in intellectu; ergo, si creatura possibilis dicit aliquod esse productum ab Intellectu Diuino extra se iam non dicit purum esse objectiuum, sed realos & entitatiuum. Tum quia productio terminatur ad existentiam ipsius rei; est enim actio, per quam res transit de non esse ad esse, sed creaturae non existunt ab aeterno; ergo non important aliquod esse productum ab aeterno extra Deum ab In tellectu Diumo; & ideo rationes allatae contraHenr; vrgent etiam Scotum. Tum quia nulla res producta extra Deum consistit formaliter in esse inte lligibili, quia esse intelligibile est pas sio sequens ad Eng) & nulla res potest formaliter constitui per suam passionem, quae illi accidit: & est posterior illa; repugnat autem constitutiquum esse id, quod est posterius in re; quia definitur id, quod est prius. Tum quia vel producuntur ad extra ex imperio Voluntatis Diuinae & per consequens libere, vel producuntur praecisa Voluntate Diuina? Si primum; ergo creaturae possibiles non sunt necessariae, sed contingentes; & per consequens ita producuntur, vepotuissent non produci, sicut dicimus de creaturis futuris. Si secundum; ergo Deus ad extra non est Agens liberum; vtrunque repugnat, nec admittitur a Scoto; ergo creatura possibilis non importat formaliter aliquod esse productum ad extra aeternaliter ab Intellectu Diuino. Omissis igitur his opinationibus.

83

S. Vnica concl. Esse possibile importat esse. eminentiale contentum in Diuina Omnipotentia cum aptitudine ad essendum ad extra, quae aptitudo est modus relatiuus, qui non distinguitur ab ipso esse, sed est ipsum esse absolutum habens modum respectiui.

84

Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. docente, vt superius diximus; quod creatura in Diuima Essentia nihil aliud est, quam ipsa creatrix Essentia quod repetit Fundatiss. Dost. vbi sup. Formatur autem sic ratio. Creatura possibilis nihil est extra Deum, quia si esset aliquid, daretur aliquid ab aeterno extra Deum; ergo importat solum esse eminentiale contentum in Deo. Tum quia creatura possibilis est effectus in sua causa; non enim ponitur effectus extra causam, nisquando producitur sub actuali existentia, cum sola existentia sit ratio, per quam res ponitur extra causam; sed effectus in causa dicit solum esse ipsius causae virtualiter continentis essequod potest communicare effectuergo creatura possibilis importat esse eminentiale virtualis ter contentum in Diuina Essentia, quae est causaillius. Tum quia res vel habet esse in se ipsa, vel in alio; nullus enim alius modus essendi reperiri potest, quia Ens immediate diuiditur in Ens per se, & in se, & in Ens in alio; sed creatura possibilis non habet esse in se ipsa, quia si haberet aliquod esse in se ipsa extra Deum, quantunuis potentiale, iam non crearetur, quando producitur, creatio enim est ex nullo praesupposito subiecto etiam potentiali; nam si praesupponatur materia extra Agens, ex qua educatur forma, illa eductio non est creatio, quia praesupponit extra Agens subjectum potentiale, ex quo educitur forma; & ideo ad hoc, vt detur vera creatio, nihil omnino debet praesupponi extra Agensi ergo creatura possibilis importat tantum esse, contentum in causa

85

6 Prob. 2. pars concl. Esse possibile, quod creatura possibilis importat in sua causa, si sumatur absolute, est summe actuale; tum quia est esse ipsius causae, quod est actuale, cum per ipsum causa existat a parte rei; tum quia nulla potentialitas passiua reperitur in Deo, qui est actus purissimus excludens omnem passiuitatem: ergo esse possibile, quod creatura possibilis importat in sua causa, debet sumi relatiue ad existentiam, quam potest recipere extra Deum, in ordine ad quam dicitur possibilis: & ideo creatura possibilis importat esse eminentiale contentum in Deo cum modo relatiuo ad esse, quod potest fieri extra Deum.

86

Conf. 1. Possibile est formaliter factibile; sed factibile non dicitur nisi per ordinem extraDeum, quia nihil in Deo est factibile, aut factum, vt docet Beatiss. P. ubi sup. art. 13 ergo esse possibile importat esse eminentiale cum modo relatiuo extra Deum.

87

Conf. 2. Esse possibile dicit aptitudinem, seu habitudinem ad essendum, sed aptitudo, & habitudo est modus relatiuus, relatio enimest habitudo vnius ad aliud; ergo creatura possibi lis importat modum relatiuum.

88

Tandem sic dicendo cuitantur inconue nientia, quae sequuntur ex Aliorum sententia; nam I. euitatur, quod detur aliquod extra Deu coaeternum Deo: quia ille modus relatiuus non est aliquid praeter esse Dei, sed est ipsum esse Dei sic se habens. 2. cuitatur, quod productio creaturae non sit creatio propter eandem ratio nem; quia scilicet fit ex nihilo sui extra Agensi ille enim modus relatiuus est in ipso Agentea. qui tamen habet respicere extra Agens illuc esse, quod potest esse, & simpliciter non est, cum haec sit essentia relatiuorum; & ideo rationabi lior apparet hic modus dicendi. Circa hunc modum relatiuum videantur, quae diximus de Atur., in com. q. 2. art. 2, & 6.

89

S Obiicies 1. Possibile definitur per negationem, idest quod nec habet, nec habuit, nec habebit esse; ergo est aliquod mere negatiuum, & si apprehendatur per modum entis positiui, erit ens rationis.

90

Resp. neg. conseque multa enim sunt, quae sunt aliquod positiuum, quia tamen fundant ne¬ gationem aliquam, definiuntur per negationem, vt patet de Attributis Dei negatiuis, & tamennon sunt aliquod negatiuum.

91

9. Obiicies 2. Ad hoc, vt creatura sit creata, sufficit, quod sit facta ex nihilo actuali existentiae, non autem ex puro nihilo actuali essentiae; ergo essentia possibilis importat aliquod actuale. Prob. antecedens: nam creatio non est? ex nihilo simpliciter, sed tantum ex nihilo existentiae actualis.

92

Resp. neg. antecedens. Ad prob. neg. assumptum; creatio enim in hoc distinguitur a generatione, quod generatio est ex aliquo subjecto praesupposito, creatio vero est ex nullo prae supposito; ergo si creatio praesupponeret. essentiam actualem creature, quae est subjectum, in quo recipitur existentia, sicut materia est subiectum, in quo recipitur forma, & esset tantum ex nihilo existentiae; non distingueretur a generatione, quae est tantum ex nihilo existentiae ipsius forme, non autem ex nihilo ipsius essetie¬

93

1O Obijcies 3. Cognitio actualis, & intuit tiua necessario terminatur ad objectum actuale. sed Deus ab aeterno cognonit creaturas possibiles actualiter, & intuitiue; ergo essent ia possibilis importat aliquod actuale. Mator patet: nam cognitio specificatur, & denominatur ab objecto. Prob. min. Nunquam intellectus Dimnus fuit in potentia ad cognoscendas creaturas possibiles, nec illas vnquam abstractiue cognonit; ergo Deus ab aeterno cognouit creaturas possibiles actualiter, & intuitiue.

94

Resp. dist,. maiorem. Cognitio actualis, & intuitiua terminatur ad objectum actuale primarium, cone; secundarium, negi & ad prob. dicitur, quod cognitio specificatur, & denominatur ab objecto primario, non a secundario; & sic dist. min. Creaturae possibiles secundum essequod habent in Deo, sunt obiectum primarium. & sunt quid actuale, cone; secundum aliquod esse actuale extra Deum, negatur.

95

Instabis. Deus cognoscit creaturas secundum illud esse, quod habiturae sunt in se ipsis, quod dicitur esse in potentia passiua, sed illud esse, quod habebunt in se ipsis, prout est in potentia passiua, non est in Deo, quia nihil potentiale passiuum est in Deo: ergo cognitio Dei. actualiter terminatur ad esse creaturae possibilis extra Deum.

96

Resp; quod illud idem esse, quod est increatura, est etiam in Deo, & prout est in Deo, est actuale, quia actu est in Deo, nam totus Deus actus est, per ordinem vero ad creaturas est potentiale, quatenus potest communicari creatutis. Dist. ergo maior: Deus cognoscit creaturas secundum illud esse, quod habiturae sunt in se ipsis, prout est in ipso, & quod per ordinem ad creaturas est in potentia passiua, respectu tamen ipsius Dei est summe actuale, conc, secundum illud esse extra Deum, negatur. II Obiicies4. Sicut se habet ens ad nonens, ita possibile ad impossibile; ergo mutata proportione sicut se habet imposs ibile ad non ens, ita possibile ad ens; sed omne impossibile est non ens actuale, ergo omne possibile. est ens actuale.

97

Resp. dist. min. subsumptam. Sed omne. impossibile est non ens actuale tantum, negi etiam, conce impossibile enim non solum est non ens actuale, sed etiam non ens potentiale, quia impossibile nec est, nec potest esse, & ita a pari valet: Omne possibile vel est ens potentiale, quod importat esse ipsius causae cum modo relatiuo ad extra, vt supra explicatum est, vel importat ens actuale, quod habet existentiam. Neg. igitur 2. consequentia.

98

I2. Obiicies 5. Creaturae secundum esse possibile ponuntur in praedicamentis; substantia; enim non existens est in praedicamento substantiae, non accidentis; sed illud, quod est in praedicamento, est aliquod actuale, quia includit differentiam, quae est actus; ergo creaturae possibiles. important aliquod actuale extra Deum.

99

Resp. dist. maiorem. Creaturae possibiles ponuntur in praedicamento ratione alicuius actualitatis, quam habent in se ipsis ab aeterno. extra Deum, neg; quam non habent, sed possunt, habere, conc; essentiae enim creaturarum consistunt in aptitudine, non in actualitate, vt supponimus ex Logica, & vt superius ostendimus: Et dic dist. min. Quod ponitur in praedicamento, includit differentiam, quam actu habet, neg; quam potest habere, conceditur.

100

13. Obiicies 6. Essentia realiter distinguitur ab existentia, ergo essentia habet suum esse actuale distinctum ab esse actuali existentiae: nam si essentia haberet esse actuale existentiae, sequeretur, quod vna pars alicuius totius haberet totum esse, quod habet totum, & sic esset pars & esset totum:

101

Resp; quod licet materia distinguatur realiter a forma, attamen praecisa forma non habet esse actuale; & sicuti materia quando actu est. consuncta cum forma, licet habeat esse actuale per formam, attamen illius entitas est realiter distincta ab entitate formae; sic dicendum de accidente, quod licet existat per existentiam substantiae, attamen habet entitatem realiter distinctam ab entitate substantiae; ita a pari. Neg. igitur conseque aliud est enim, quod essentia habeat: entitatem distinctam ab entitate existentiae, & aliud, quod habeat esse actuale, seu actualitatem distinctam ab actualitate existentiae, vt diximus de materia, & accidente, quae licet habeant distinctam entitatem, attamen existunt per eandem existentiam, per quam existunt forma, & substantia. Ad prob. insertam neg. sequela; nam totum compositum nedum includit esse actuale, quod importat forma, & existentia, sed etiam includit esse potentiale, quod importat mate¬ ria, & essentia, & ideo pars, quae importat solum esse actuale, non est totum.

102

14. Obiicies 7. Si essentia non haberet esse actuale ab aeterno, sequeretur, quod haec propositio: Homo est animal rationale; non esset aeternae veritatis, non enim dicitur, homo potest. esse animal rationale, sed homo est animal rationale; sed consequens est falsum; quia nulla daretur scientia, quae essentialiter est ex necessarijs & sempiternis; ergo & antecedens:

103

Resp. neg. maiorem: & ad prob. insertam dicitur, quod illud verbum, est, appellat essequod habet creatura in Deo cum ordine ad extra Deum, vt supra dictum est, illud autem esse, quod est in Deo, est immutabile, necessa. rium, & aeternum, & ideo de illo potest habere scientia. Hinc dicimus, quod Deus, vtpote prima Veritas, est verificatiuus omnium propositionum, quia continet esse omnium creaturarum, de quibus possunt formari a nobis propositiones.

Articulus 5

104

ART. VI. An Deus possit facere praeteritum non fuisse praeteritum4

105

DIfficultas haec, quae ab Antiquis agitata est, apud Recentiores fere antiquanit: pauci enim sunt, qui agant de illa; quia tamen Potentia Dei explicatur per posse in omnia cunque inter illa, ad quae videtur non posse comparati Potentia Dei, vt sunt infinitum inactu, non entia, impossibilia, & chimaerae, ad numeretur etiam praeteritum; quia praeteritum. formaliter est non ens post esse, ideo quaeritur, an Omnipotentia extendatur etiam ad praeterita ita, vt possit facere praeterita non fuisse praeterita

106

Prima sententia vult Deum posse faceret praeteritum non fuisse praeteritum, quia aliter Deus non esset Omnipotens. Ita Gilbert. Porretan. in com. super lib. de Trin. Bastij, quem sequutus est Guilelmus Antisiodor, in summa lib. 1. tract. de Potentia Dei, vbi quaerit, an Deus possit facere de corrupta Virginem, vt refert noster Greg. in 1. sent. dist. 22. q. 1. art. 2. ad4: & haec sententia a quibusdam ex nostris in M.S. tribuitur etiam ipsi Gregorio. Ceterum quid dicendum sit de eius mente, infra patebit.

107

Secunda sententia docet, quod Deus potest facere praeteritum materialiter sumptum non esse praeteritum, non autem praeteritum. formaliter sumptum. Ita B. Doct. in 1. dist. 42. princ. 2. q. 2. ad 33 & q. 3. D. Tho.q. 25. art. 4. & ibid, omnes Thomistae; D. Bon. in 1. dist. 42. q. 3. Vasq. disp. 105. n. 2. Sua. de Attr, positiuis c. 9. n. 253. & omnes alij Recentiores communiter; proculus decisione.

108

Not. 1. pro indagatione mentis nostri Gregorij; quod loco cit. in response ad auctoritatem. quae est Beatiss. P. Augi praeteritum non esse prae¬ teritum, potest dupliciter intelligi. 1. cum constantia praeteriti ita, vt sit simul praeteritum, & non praeteritum pro eadem duratione. 2. absolute, & simpliciter ita, vt potuisset facere, quod res, quae praeteriit, non fuisset praeterita, veli potuisset facere praeteritum non esse praeteritum pro diuersa duratione ita, vt illud, quod praeteriit, possit. reducere ad praesens dando denuo illi esset. Vult igitur Greg; quod Deus non possit facere preteritum non fuisse praeteritum in primo sensus quia implicat idem simul esse, & non esse, & in hoc sensu ait impossibile esse propositionem veram. mutari in falsam; attamen ait Deum posse faceret praeteritum absolute secudum se simpliciter sumptu non esse praeteritum. Quid autem intelligat perpraeteritum absolute sumptum, non explicat, & dissident Recentiores inter se

109

Nam Vasq. loco cit. arbitratur nihil aliud voluisse, quam, quod res, quae est praeterita, fiat non praeterita referendo Potentiam Dei ad rem secundum se, non autem ad praeteritionem. Suas vero opinatur tantum voluisse, quod in Deo est? Potentia, quae potuisset illam tem non facerepraeteritam, sicuti per eandem Potentiam eam fecit praeteritam

110

4 Contra istos Auctores insurgunt Aliqui ex nostris in M. S. 1. quia si Gregorius intelligeret rem praecisa praeteritione, non responderet que stioni; quaestio enim erat; an Deus possit facerepraeteritum non praeteritum, non autem, an possit facere rem non rem: nam quaerere, an Deus possit facere praeteritum non praeteritum referedo Potentiam Dei ad ipsam tem absolute praecisa praeteritione, idem est, ac quaerere, an libere illam produxerit ita, vt sicuti illam producendo illa praeteriit, ita illam non producendo illa non praeteriisset, hoc autem est querere de Libertate, non de Potentia Dei. 2. quia si Deus posset facere praeteritum referendo Potentiam Dei ad ipsam tem praecisa praeteritione, hoc posset etiam creatura, presertim creatura libere agens; nam creatura libere ages ita ponit rem, vt antequam ponat, potuisset non ponere, in hoc enim consistit libertas, quod tamen non concederet Gregorius de creatura, qui id tantum probabiliter ait posse dici de Deo, & eo magis, quia haec quaestic excitata est de muliere corrupta, an possit reddi Virgo a Deo? Quam tamen nullus diceret posse reddi Virginem a creatura, quanis creatura, que illam corrupit, potuisset ea non corrumpere; erge Gregorius non est ita intelligendus. Quomodo autem sit intelligendus, isti nostri Auctores non explicant, sed solum tacite supponunt de bere intelligi de praeterito, vt praeteritum est.

111

Verum quanuis Vasque & Sua. plene non explicauerint mentem Gregorii, attamen eodem modo nori se habent, vel quia nihil dicunt, vel quia supponunt ipsum loqui de praeterito eue praeteritum est, quod tamen patebit esse manifeste falsum. Igitur. S Not. 2. ex B. Doct. loc. cit. ad 33 quod res praeterita dupliciter accipi potest. 1. prout stat, sub ipsa praeteritione formaliter, & explicatur per verbum, est, de praesenti, vt cum dicit ur: Dies hesterna est praeterita. 2. materialiter, & subjectiue ita, vt dicat ipsam tem praeteritam quidemo non tamen manentem formaliter sub denominatione praeteritionis de praesenti, sed transeute de statu praeteritionis ad statum non praeteritionis, & praeteritio explicetur per verbum, fuisse, temporis praeteriti, vt cum dicitur: haec res fuit. praeterita. Si praeteritum consideretur primo modo, quaerere, an Deus possit facere praeteritum. non esse praeteritum, idem est, ac inquirere, anpossit facere, quod ipsa praeteritio sit non praeteritio, quod manifestam inuoluit contradictionem, quia importat formaliter simul esse, & non esse; & hic est primus sensus sumendi praeteritum allatus a Greg. Si consideretur 2. modo, tunc est, quaerere, an res, quae manet sub praeteritione, non reduplicatiue, prout stat sub praeteritione cum consistentia praeteritionis, sed cum desitione praeteritionis possit fieri non preterita: & in hoc sensu concedit Greg. posse fieri a Deo: & a nullo potest negari; potest enim Deus facere, quod homo corruptus, cuius vita praeteriit, redeat existens idem numero, vt fiet in die Iudicij juxta Fidem Catholicam. Et hoc est praeteritum absolute, & simpliciter sumptum sine consistentia. praeteritionis posse fieri non praeteritum; eo enim ipso, quod fiat presens, sit non praeteritum, non tamen manet praeteritum de praesenti, quia implicat, quod praeteritum formaliter, vt praeteritum, sit praesens; quanuis remaneat, quo d fuerit, praeteritum pro transacta differentia temporis.

112

Praeteritum igitur formaliter importat duos scilicet non esse, in quo differt a praesenti, quod dicit esse; & importat non esse post esse, in quo differt a futuro, quod importat non esse, antequa habeat esse. Igitur si consideretur praeteritum. prout importat non esse, potest fieri non praeteritum, quia potest recipere esse, & ammittere non esse, vt patet de restauratione hominis corruptiSi vero consideretur, prout dicit fuisse, idest non esse post esse, tunc nequit fieri non praeteritum. quia variaretur essentia praeteriti. Itaque valde notanda est differentia inter has duas propositiones: Deus potest facere praeteritum non fuisse praeteritum; & Deus potest facere praeteritum non esse praeteritum: prima enim falsa est; quia illud verbum, fuisse, importat essentiam praeteritionis, & sensus est, quod Deus possit facere essentiam praeteritionis non esse essentiam praeteritionis; secuda autem est vera, quia illud verbum, esse, importat aliquod, quod potest aduenire rei praeterite contingenter: importat enim existentiam, quae contingenter adueniret creaturae: & ideo potest fieri a Deo absque variatione essentia. praeteritionis, quia dum res praeterita acquirit esse, sit non praeterita, reducitur enim ad praesesa & tamen remanet illam tem fuisse, idest habuisse non esse post esse pro alia differentia temporis in quo consistit essentia perteritionis, a qua praeteritum nequit absolui, & ita intelligi debet Greg.

113

6 Ad 1. instatiam allatam contra Vasq. dist. illa propositio. Si Greg. intelligeret rem praecisapraeteritione vel formaliter, vel materialiter, non responderet quaestioni, conc, formaliter tantum, non materialiter, neg. Sic futurum potest fieri presens, & ideo non futurum, quia res, quae est sub futuritione, potest fieri sub existetia; & in hoc consistebat quaestio; non enim quaerebatur, anpraeteritio possit esse non preteritio, sed an res, que est sub praeteritione, possit transire ad esse actualis existentiae, seu non praeteritionis.

114

Ad 2. neg. sequela; nam creatura potest facere praeteritum non esse praeteritum tantum abutedo hoc nomine praeteriti, prout est non preterium, quia ita posuit aliquod, quod praeteriit, quod si non posuisset, non esset praeteritum: non tamenpotest restaurare rem corruptam, quam fecit.

115

7. Vnica concl. Deus potest facere preteritum materialiter sumptum non esse praeteritum, non tamen praeteritum formaliter sumptum. Hanc putamus esse mente nostri Gregiimo & aliorum, quos citat in oppositam Sententiam, si bene intelligantur; vnde censemus inter eos esse contentionem de nomine.

116

Prob. 1. ex heatiss. P. Aug. lib. 26. contraFaust. c. 5; vbi ait: Quis dicit, si Omnipotens est Deus, faciat, vt, quae facta sunt, facta non fuerint; non videat hoc se dicere: Si Omnipotens est, faciat, vi, quae vera sunt, eo ipso, quo vera sunt, falsa fint. Potest enim facere, quod aliquod non sit, quod erat; tunc enim facit, vt non sit, quando id esse inuenerit, de quo fiat; vt cum aliquem, qui caepit esse nascendo, facit non esse moriendo, hoc enim factum inuenit, de quo fieret. Quis aute dicat, vt id, quod iam non est, faciat non esse? Quidquid enim praeteritum est, iam non est; quod si & de ipso fieri aliquod potesi, adhuc est, de quo fiat. Quibus verbis subtilissime docet, quod non praeteritum potest sumi dupliciter. 1. negatiue ita, vt non praeteritum dicat solam negationem praeteriti. 2. positiue ita, vt dicat aliquod positiuum fundans negationem praeteriti. Primo modo sumitur non praeteritum formaliter; secundo modo autem materialiter, scilicet pro re fundante negationem praeteriti¬

117

Formatur autem sic eius ratio. Ad hoc, vtpraeteritum fiat non praeteritum, debent dariduo termini oppositi, scilicet esse, & non esse,¬ quia praeteritum nequit fieri non praeteritum nisi transeundo de esse praeteriti ad non esse preteriti; sed sola negatio praeteriti formaliter non est terminus oppositus praeterito, quia negatioformaliter dicit non esse, & praeteritum formaliter dicit non esse; non esse autem, & non esse non opponuntur, quia non esse opponitur esse; ergo praeteritum nequit fieri non praeteritum formaliter reduplicatiue. At vero quia esse op¬ ponitur non esse, ideo potest facere praeteritum non esse praeteritum dando illi esse, quod oppo¬

118

nitur non esse, quod importat praeteritum, & ideo hoc potest solum mate riali ter.

119

Conf. 1. Quanuis possit Deus facere, quod homo viuens moriatur, quia omnis actio immutatiua essentialiter petit esse inter duos terminos oppesitos, & sic mors, quae dicit non esseopponitur vitae, quae dicit esse; attamen nequit facere, quod homo non viuens, aut non existes moriatur; quia transiret ad non esse id, quod non est; ergo quanuis possit Deus facere, quod praeteritum, quod non est, acquirat esse positiuum, quia esse positiuum opponitur non esse, attamennequit facere, quod praet eritum, quod non est, sit non praeteritum, quod pariter non est, daretur enim transitus de non esse ad non esse, quod repugnat Philosophiae.

120

Conf. 2. Si Deus posset facere praeteritum. negatiue non praeteritum, vel hoc faceret peraliquam actionem; vel per suspensionem actionis? Si per al iquam actionem, vel illa actio esset productiua alicuius Entitatis, per quam praeteritum fieret non praeteritum: & sic faceret tantum positiue materialiter, non autem mere negatiue; vel illa actio esset destructiua; & hoc non, quia actio destructiua supponit essetial iter esse factum, quod destruitur; praeteritum autem non dicit esse, sed non esse, ideo non est cestruibile, quia destructio est mutatio de esse ad non esse, sicut productio est mutatio de non esse ad esse. Neque per suspensionem actionis, quia suspensio actionis eodem modo se habet, ac destructio: ex eo enim, quod Deus suspendit suam actionem conseruatiuam creaturae, creatura destruitur; ergo nullo modo potest Deus facere praeteritum non esse praeteritum formaliter mere negatiue, sed tantum positiue materialiter.

121

S Prob. 2. Quanuis Deus possit facere quod homo existat, & non existat, quia existentia accidentaliter aduenit homini, attamen nequit facere, quod homo sit non animal rationale, quia nequit facere rem sine sua Essentia, aliter faceret rem sine se ipsa; ergo quanuis possit facere praeteritum acquirere esse positiuum quod est facere praeteritum non praeteritum positiue materialiter, attamen nequit facere formaliter praeteritum non praeteritum mere negatiue, quia existentia conuenit accidentaliter espraeterito, at vero non fuisse illi conuenit essentialiter.,

122

PProb. 3. alia ratione Beatiss. P. Non potest Deus facere veritatem formaliter non esse. veritatem formaliter, & falsitatem non falsitate, quanuis possit facere, qued eadem res transeat de veritate in falsitate, quando talis veritas contingenter conuenit rei, vt sunt illae veritates, quae fundantur in praedicatis contingentibus, sed si posset facere praeteritum formaliter non praeteritum, posset facere veritatem formaliter non veritatem, & falsitatem non falsitatem; & si non posset facere, quod res praeterita sit praesens, non posset facere, quod eadem res transiret de veritate contingenti ad non veritatem; ergo Deus nequit facere praeteritum formaliter non praeteritum, bene tamen materialiter. Maior patet, quia si posset facere veritate non veritatem formaliter, posset facere hominem non hominem, & sic de singulis rebus possent verificari contradictoria; & si non posset facere, quod eadem, res transeat de veritate contingeti ad non veritatem, non posset facere, quod res transeat, de esse fundante aliquam veritatem ad non esse falsificante illam veritatem, & sic creaturae, esset indestruibiles &c. Prob. min. Si Deus posset facere praeteritum non esse formaliter praeteritum, posset falsificare hac propositionem: Praeteritum fuit, quia posset verificare aliam oppositam: Praeteritum non fuit; & sic dicendum de re transeunte de vna veritate ad aliam,

123

IO Prob. 4. Deus non potest facere non fuisse suam actionem, suam cognitionem; & suam, volitionem; aliter Deus mutaretur; ergo nequit: facere praeteritum formaliter non esse praeteritum: nam praeteritum a Deo cognitum fuit, Vt. praeteritum, & volitum, sicuti quod est praeteritum, antequam esset praeteritum, fuit productum per actionem Dei, ergo si posset facere praeteritum non esse praeteritum negatiue, posset facere non fuisse suam actionem, cognitionem, & volitionem. Quia tamen actio Dei, vepote infinita, potest extendi ad esse, & non esse, ideo potest facere, quod res, quae est sub praeteritiones transeat ad esse praesens.

124

II Obiicies 1. Potest Deus facere futurum formaliter non esse futurum, quia potest ipsum facere praesens; ergo & praeteritum non esse praeteritum.

125

Re sp. neg. antecedens; quanuis enimpoi sit facere rem futuram praesentem, attamens nequit facere futuritionem formaliter: es praesentem..

126

I2. Obijcies 2. Potest Deus facere aliqued non praeteritum esse praeteritum, ergo e contra

127

Resp. eodem modo neg. antecedens; quam, uis enim possit facere rem non praeteritam esse praeteritam, non tamen potest facere non praege ritionem esse praeteritionem.

128

I3. Obijcies 3. Quidquid Deus agit adeu tra, libere agit; ergo sicuti libore facit rem esse praeteritam, ita libere potest facere nonesse praeteritam formaliter.

129

Resp. dist. antecedes. Quidquid Deus facit ad extra, libere agit simpliciter, & absolutexζei secundum quid, & ex suppositione, neg; namea eo, quid res est, necesse est esse, vt ait Phis & ficca eo, quod Deus agat, idest supposita actionemeus potest non esse actio, aliter posset, essesm actio, & non actio.

130

14. Obiicies 4. Leus est Omnipotensialgο potest facere praeteritum formaliter non: essepraeteritum

131

Resp. Omnipotentiam habere pro objecto ens possibile, non autem impossibile, sicuti est illud, quod illi denegamus. Neg. igitur conseqe 15 Ad illam autem quaestionem, quae antiquitus excitata fuerati, respondet D. Iot Chrisin Eutrop. psal. 144. de Maria Magdalene his verbis: Admirari libeat in sponso hoc, quia accepit, meretricem, & reddidit Virginem. Oram nouam, & admirabilemi Nuptiae apud nos missam faciunt Virginitatem: Nuptiae apud Deum perditam exsu: scitant Virginitatem. Apud nos, quae Virgo est, nupta non est Virgo; apud Deum, quae erat meretrix. nupia mox Virgo facta est.

Articulus 6

132

ART. VI. An Omnipotentia sit Attributum distinctum virtualiter ab Intellectu, & Voluntates Omine. Omnipotentiae intelligimus.

133

AD potentiam executiuam productionis: creaturarum directam ab imperio Voluntatis Diuinae, & a consilio intellectus, sicuti in nobis potentiae exequentes imperium nostrae Voluntatis, & consilium intellectus, illis famulantes, & ministrantes vocantur potentiae executiue. Querimus igitur in praesenti, an Omnipotetia distinguatur virtualiter ab Intellectu, & Voluntates;

134

Prima sententia vult Omnipotentiam Dei, esse Intellectum practicum ipsius, nec vllo modo distingui virtualiter ab ipso. Ita Calet. 1. p. 7. 25. art. 13 & q. 54. art. 5, aluar. lib. 3. de Aux. disp. 17. Naz. q. 14. art. 8. controu. 2; Conzal: disp. 38. sect qe Salm. de Volunt Dei; Io a S. Thoq. 26. disp. 16. art. 2. Gonet; & alij Thomistarum putantes hanc esse sententiam D. Thoeo, quod 1. p. 7. 25. art. 1. ad de& de Verit. q. 2. art. 4. doceat intellectum. practicum esse causam immediatam productionis creaturarum; quod etiam ait de Voluntate Fundatiss. Doct. loc. infra cit. Ceterum quomodo hoc sit intelligendum, explicabimus iuferius. Hanc sententiam docuit Henr. Quodl. 3 Mol; & alij.

135

Secunda sententia vult Omnipotentiam Dei formaliter esse Voluntatem Diuinam. Ita Vasq. 1. p. disp. 102. c. 3.

136

Tertia sentetia docet Omnipotentiam virtualiter distingui ad Intellectu, & Voluntate Ita Fundatiss. Doct. in 1. dist. 39. p. 2. q. 1. 8. Hoc autem; ubi loquens de Prouidentia ait: Ex hoc autem apparet dispositionem Diuinam, et Prouidetiam pertinere ad Scientiam, Potentiam, & Voluntatem diuersis respectibus; quod si Potentia esset idem virtualiter cum Scientia, vel Voluntate, nodaretur, nisi vnus respectus: nam ad Voluntatem, & volitionem non datur, nisi vnus respectus, quia Voluntas; & volitio sunt idem virtualiter. Et paulo post: Sed si consideramus ea, prout tali cognitiani, & proposito superadditur executio, sic pertinent ad Potentiam, mediante qua talis executio habet fieri. Igitur si superadditur Intellectui, & Voluntati, distinguitur virtualiter ab illis. Ide docet dist. 39. p. 1. q. 2. vbi ait Potentiam supponere ordinem, & Voluntatem; & dist. 45. princ. 2. q. 1. ad. 4: & dist. 40. princ. 3. q. 1. ad 3? & loc. infracit. Hanc sententiam docet Mag: sent; Alen; Rioc. in. Idist. 38. art. 1. q. 2. Dur. in 1. dist. 38. q. 1; Suadisp. 30. fect. 17; Arrub; Tum: et alij apud Fasol; & ipse Fasol. q. 25art. 1; pro cuius decisione.

137

P. Not. 1. Intellectum; & Voluntatem actiue concurrere ad productionem creaturarum, vtsuis in locis probabimus, quia, cum Deus agat artificioso modo; & Artifex agat per intellectum, & voluntatem, per intellectum quidem practicet dirigendo opus, & per voluntatem illud imperando, ideo agit per intellectum, & voluntatem Nec incongruum est, quod plures potentiae subordinatae actiue concurrant ad producendum cum de effectum. Hinc ex eo; quod dicamus Omnipotentia virtualiter distingui:ab Intellectu, & Voluntate, non negamus Intellectum, & Voluntatem actiue concurrere ad productionem creaturarum.

138

Not. 2. pro explicatione mentis Fundatiss. Doct; & D. Tho; quod aliquod concurrere. immediate ad productione alicuius effectus stat. dupliciter: 1. prout immediatum idem est, ac primum, & principale; immediatum enim, & primum idem est, vt alibi diximus, quia, cum primum non habeat aliud supra se, ideo primum nequit habere rationem medij, medium nanque essentialiter est inter duo extema, quorum vnum est superius, & aliud inferius; & per consequens. primum, & principale nequit habere rationem mediati, cum denominatio mediati habeatur a medio. 2. prout immediatum idem est, ac proximum effectui eo, quod proxime tangat effectum sine vllo medio. Quando igitur Fundatiss. Docta asserit Voluntatem Dei esse causam immediatam creaturarum, sumit immediatum, prout ide est, ac principale, non autem prout idem est, ac proximum; ita enim clare se ipsum explicat dist. qoprinc. 3. q. 1. ad4; & dist. 45. princ. 2. q. 1. ad qit quod pariter dicendum est de D. Tho; quando ait Intellectum practicum immediate causare res, nulla enim alia differentia est inter hos duos Summos Doctores, nisi quod iste vult imperium esse actum Intellectus practici, ille vero esse actum Voluntatis, cuius proprium est dominari, & imperare, sicuti proprium est Intellectus consulere, ostendere, & ordinare; vnde Fundatiss Doct. ait Intellectum practicum subdi imperio Voluntatis Diuinae decernentis productionem creaturarum; & ideo Voluntatem Diuinam esse primam, ac principalem Potentiam practice operantem productionem creaturarum; D. Thocaute Voluntatem subdi imperio Intellectus Diumi, & ideo Intellectum Diuinum imperantem esse. primam, & principalem Potentiam operantem. productionem creaturarum: hinc ille vocat Voluntatem, iste vero Intellectum Potentiam immediate operatem, idest primo, & principaliter, non tamen proxime. Quare nec Fundatiss. Doct nec D. Tho: substinent Omnipotentiam non distingui ab Intellectu, & Voluntate Dei. His not.

139

Vnica concl. Omnipotentia est Attribus tum virtualiter distinctum ab Intellectu, & Voluntate Diuma. Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 21. de Ciu. Dei c. 7. vbi ait: Non ob aliud vocatur Om. nipotens, nisi quoniam quid quid vult, potest. Quod si Omnipotentia idem esset formaliter, ac Volumtas vitiosa cacophonia de Voluntate Dei loqueretur; redderet enim hunc sensum: Quidquid vult, vult; & si esset idem cum Intellectu, faceret hunc sensum: Quidquid vult, intelligit; quod tamen nihil concluderet, de hoc enim nullum est, dubium; quia nihil volitum, quin praecognitum. Colligitur pariter ex lib. de Trin; vbi passim loquitur de Omnipotentia, tanquam, de alique Attributo distincto a Voluntate, & Intellectus aliter idem formalissime bis vana sinonymia repeteret. Quod Auoque dicendum est de Magnia DD. Fundatiss; & Angelico; qui distinctis in locis agunt de Omnipotentia, de Scientia, & Voluntate Dei, quod certe non praestarent, nisi distinctionem virtualem inter illa supponerent.

140

S Prob. 2. ratione. Illa in Deo distinguuntur virtualiter, quae oriuntur a diuersis radicibus, & habent diuersas actiones, ac objecta formalia; sed Omnipotentia, Intellectus, & Voluntas in Deo sunt huiusmodi, ergo distinguuntur. virtualiter, Maior patet: nam idem formalissime eandem formalissime habet radicem, actionem, & objectum formale; ea enim, quae a diuersa procedunt radice, & quae habent diuersam actionem, & obiectum formale, pertinent. ad diuersas lineas, vt diximus q. 2. de Autr, in com. art. 8; & seqe & ideo distinguuntur virtualiter. Prob. min. Omnipotentia oritur ex Eminentia, seu Continentia omnis esse, vt supra dictum est, & illius actio est transiens, & objectum est, Ens, quatenus factibile; Intellectus vero oritui ex immaterialitate,. Voluntas ex intellectu, actiones autem Intellectus, & Voluntatis sunt, essentialiter immanentes, & tandem Obiectum Intellectus est Ens, quatenus Verum, & Voluntatis Ens, quatenus Bonum; ergo Omnipotentia, Intellectus, & Voluntas oriuntur ex diuersis radicibus, habent diuersas actiones, & obiecta.

141

Cons. Distinctio virtualis potentiarum habetur ex diuersitate actionum, a quibus specificantur; & diuersitas actionum ex diuersitate Jobjectorum formalium; sed actio Omnipotentiae est diuersa virtualiter ab actionibus Intellectus, & Voluntatis, quod pariter dicendum est de earum Obiectis; ergo Omnipotentia virtualiter differt ab Intellectu, & Voluntate, Malor supponitur ex lib. de Anima; nam idem est specificatiuum, & distinctiuum ex Phil; unde si potentiae specificatur per actiones, & actiones per Obiecta, per illa etiam distinguuntur. Prob. minActio transiens differt nedum genere, sed etiam praedicamento, quod est genus supremum, abactione immanente, quia haec est de praedicamento Qualitatis, inhaeret enim suo principio, a quo elicitur; actio autem transiens est de praedicamento Actionis, quia non inhaeret suo, principio, a quo clicitur, sed transit extra illud, hinc cum dicimus, quod Intellectus, & Voluntas extensione ad potentias transeuntes agentes fiunt practicae, non est intelligendum, quod fiant prae cticae eo, quia earum actiones transeant: extra ipsas potentias, inteliectio enim practica nomrecipitur in effectu, aliter denom inaret effectum intelligentem, sicuti denominat intelligentem potentiam eo, quia reci pitur in ipsa, & sici dicedum de volitione, sed dicuntur practicae eo, quia coniunguntur cum potentia exequente, cuius actio transit ad aliquodopus extrinsecum, unde dicuntur practicae, & transeuntes, non ratione. suarum actionum, quae, cum sint essentialiter immanentes, repugnat eas transire, sed ratione. actionum potentiarum transeuntium, cum quibus coniunguntur; & Ens, quod est Obiectum. Omnipotentiae, eodem modo distinguitur a Veritate, & Bonitate, quo Bonitas distinguitur a Veritate; Bonitas autem distinguitur virtualiter a Veritate, ergo actio, & Obiectum Omnipotentiae virtualiter distinguuntur ab actionibus, & Obiectis Intellectus, & Voluntatis,

142

6 Prob. 3. Intellectus speculatiuus virtuali ter distinguitur ab Omnipotentia; quia de intellectu speculatiuo realiter negatur id, quod affirmatur de Omniporentia; negatur enim de illo, quod ad extra producat; quod tamen affirma: tur de Omnipotentia; & idem dicendum est de Voluntate non productiua, vt est Voluntas; qua Spiritus Sanctus amat Patrem, & Filium; ergo & Intellectus practicus, aut Voluntas productis qua: nam Intellectus practicus, & speculatiuus ne sunt duo Intellectus specie diuersi, sed vnus, & idem virtualiter Intellectus, qui, quatenus sistit in sua linea dicitur speculatiuus, & quatenus conmungitur cum Voluntate, & ceteris potentijs, dicitur practicus; & sic Voluntas mere affectiua, & Voluntas effectiua non sunt duae Vo luntates specie diuersae, sed vna, & eademο¬ luntas, quae, quatenus sistit in sua linea, dicitur affectiua, quatenus vero extenditur ad potem tias executrices, dicitur effectiua; ergo sicutiea eo, quod Intellectus coniungatur cum Volum tate, ex qua coniunctione sit practicus, & operatiuus, non sit idem virtualiter, ac Voluntas; ita ex eo, quod Intellectus, & Voluntas coniungana tur cum potentia executiua, non sunt idem ti tualiter cum illa.

143

V. Tandem prob. Si Intellectus practicus, & Voluntas practica essent idem virtualiter, ac Omnipotetia, sequeretur, quod eodem modo Deus. denominaretur practice productus, sicut deno minatur practice cognitus, & practice amatus; nam potentiae actiuae correspondet potentia passiua & ideo sicuti intellectio practica actiua, aut volitio practica actiua denominant formaliter Deum actiue producentem, ita intellectio practica, & volitio practica passiua denominarent ipsum. passiue productum, hinc creatura, quia passiue practice producitur, denominatur producta, & sic Deus, quia passiue practice intelligitur, & amatur, passiue practice produceretur: non enim esset ratio, cur intellectio practica actiua sit ide formaliter, ac productio practica actiua, & intellectio practica passiua non sit idem formaliter, ac productio practica passiua, sed implicat, dicere Deum esse passiue productum, & creatum; nam, vt docet Beatiss. P. Aug. vbi sup. art. 13 Ideo Deus est Omnipotes, qui omnia faciens factus non est; & habetur expresse in Symb. D. Athan. Non factus; si enim esset factus, non esset Omnipotens, quia non fecisset se ipsum, & ideo non fecisset omnia, ergo Omnipotentia distinguitur? virtualiter ab Intellectu, & Voluntate.

144

S Obiicies 1. Fundatiss. Doct. in 1. dist. 38. princ. 1. 4. 1. ait: Voluntas erit causa immediata productionis huius; Scientia autem mediante Voluntate. Et clarius in 2. dist. 7. q. 3. art. 3. dub. 5. ait; quod intellectus dirigens, & potentia exequens non differunt in Angelis, nisi sicut intellectus practicus, & speculatiuus, ergo Omnipotentia. quae est potentia immediata, & extensiua, non differt ab Intellectu, & Voluntate.

145

Resp. ad 1, quod, vt supra explicatum est, ibi sumit immediate, prout idem est, ac principaliter, & primo. Ad 2. dicitur, quod manifeste loquitur in aliorum sententia; ait enim inprincipio illius resolutionis. Dicendum, quod seeundum quosdam in substantus separatis sunt tres potentiae &c.

146

9. Obiicies 2. Sacra Scriptura tribuit operationem modo Intellectui, modo Voluntati, vtpsal. 148. Ipse dixit, & facta sunt, ipse mandauit. & creata sunt, ergo Omnipotentia non distiniguitur ab Intellectu, & Voluntate.

147

Resp. Sacram Scripturam tribuere operationes Dei Intellectui, & Voluntati tanquam potentiae principali, & primae, non autem tanquam potentiae proxime exequenti; & hoc praestat, vt ostendat Deum esse Agens perfectissimum, & nobilissimum, quod est Agens per Intellectum, & Voluntatem.

148

IO Obijcies 3. In separatis a materia non est necessaria potetia motina distincta ab Intellectu, & Voluntate; nam Phil. 3. de An. c. 10. loquens de Intellectu, & Voluntate ait: Nec ideo amho mouedi motu dicto principia sunt; sed Deus est maxime separatus a materia, quia est actus purissimus; ergo in ipso non datur Potentia distincta ab Intellectu, & Voluntate.

149

Resp. Phil. loqui tantum de potentia locomotiua progressiua animalium, cuius motus non reducitur in Intellectum, sed tantum in Voluntatem, seu in appetitum, quatenus ex eius im¬ perio, vel instictu sit talis motus. Negatur ergo maior; cuius prob, non est ad rem, vt diximus.

150

II Obiicies 4. Intellectus, & Voluntas Diuina sunt infinitae virtutis, & efficacitatis, ergo non indigent Potentia executiua distincta: nam in tantum ponitur Potentia executiua distincta, in quantum Potentia imperans non potest exequi per se ipsam; sed Intellectus, & Voluntas Diquina possunt exequi, aliter non essent infinitae virtutis, & efficaciae; ergo non indigent Potentia. executiua virtualiter distincta.

151

Resp. dist. antecedens. Sunt infinitae virtutis in sua linea, & sphaera, conc; in aliena linea, negi nam sicuti licet Intellectus Diuinus sit infinitae virtutis, attamen non arguitur, quod non detur Voluntas virtualiter distincta, aliter Intellectus formaliter amaret &c, ita ex eo, quod Intellectus, & Voluntas sint infinire virtutis, non arguitur, quod non detur Potentia exequens. virtualiter distincta. Ad prob. conseq. dicitur, quod in tantum ponitur Potentia executiua, inquantum Potentiae immanentes non possunt operari transeunter, nisi coniungantur cum Potentia transeunter agente; sed Intellectus, & Voluntas sunt Potentiae immanenter agentes; ergo vitra ipsas debet poni Potentia executiua, aliter nihil ad extra producerent; nec ex hoc arguitur finitas virtutis Intellectus, & Voluntatis, sicut non arguitur finitas Intellectus ex eo, quod non possit practice intelligere, nisi coniungatur cum Voluntate.

152

I2. Obiicies 5. Quae conueniunt in aliqua forma, vel vnum est causa immediata alterius, vel ambo causantur a tertio; sed res scitae conqueniunt cum Scientia Dei, quia sunt tales, quales sciuntur a Deo, & Scientia nequit causari arebus, vel ab aliquo tertio; ergo res scitae immediate causantur a Scientia Dei.

153

Resp. neg. maiorem absolute; nam Adam, & Abel conueniunt in Substantia, & in natura humana, & tamen Substantia Abelis non causatur immediate a substantia Adami, nec eius natura a natura huius, quia nulla substantia est immediate operatiua, vt fatentur PP. Salmai; quorum est hoc argumentum, sed causatur tantum mediante potentia generatiua, quae est accidens superadditum; ergo licet res scitae, & Scientia Dei conueniant, attamen non sequitur, quod res scitae immediate causentur a Scientia, sed sufficit, quod causentur mediante Potentia virtualiter superaddita.

154

Instabis. Deus est Agens immediate immediatione suppositi, & virtutis; ergo non indiget Potentia superaddita.

155

Resp; quod hoc probat creaturas nec etiam produci per Scientia, quae est virtus virtualiter superaddita Essentiae Diuinae. Dist. ergo antecedens. Deus est Agens immediatum immediatione virtutis realiter, conc; virtualiter, negi

156

quanuis enim non agat per virtutem realiter di¬ stinctam a sua Essentia, sicut agunt creaturae, attamen agit per virtutem virtualiter superadditam.

157

13. Obiicit 6. Gonet. Esse Dei est suum velle, & intelligere ipsius est suum facere; ergo superflua est Potentia executiua virtualiter distincta.

158

Resp. retorquendo argumetum; sed quanuis esse Dei sit suum velle, attamen non arguitur, quod Voluntas non sit Attributum distinctum virtualiter ab Essentia Dei, quae est formalissime suum esse, ve docet idem Gonet; ergo quanuis intelligere Dei sit suum facere, attamen non arguitur, quod Potentia non sit virtualiter distincta ab Intellectu. Dicitur ergo, quod sicut esse Dei est suum velle tantum realiter, non virtualiter; ita intelligere est suum facere tantum realiter, non virtualiter.

159

14. Obiicies 7. Deus est simplicissimus, & est naturae purae intellectualis; ergo in ipso non debent admitti nisi Potentiae intellectuales; sed istae sunt tantum duae, scilicet Intellectus, & Voluntas; ergo in Deo non debet admitti Potentia virtualiter distincta ab Intellectu, & Voluntate.

160

Resp. hoc arg. probare in Deo non esse nisi Attributum Intellectus, & Voluntatis, ideo nihil probat. Dist. ergo 1. pars antecedentis. Deus est simplicissimus simplicitate imperfectionis, vt est simplicitas puncti, vel materiae, negi simplicitate perfectionis includente omnem perfectionem, conc; & dist. conseq. In ipso non debent admitti nisi Potentiae intellectuales formaliter, negi sic enim natura intellectualis non esset communicabilis ad extra. Nisi Potentiae intellectuales formaliter, & consecutiue, scilicet, quae consequuntur ad naturam intellectualem, cone; sed neg. min. subsumpta: nam vitra Intellectum, & Voluntatem dantur etiam Potentiae executiuae quae consequuntur ad naturam intellectualem, vt exequantur id, quod ordinant Potentiae formaliter intellectiuae, & ideo dicuntur int ellectua les consecutiue.

161

I5 Obijcies 8. Potentia executiuam distingui a Potentia imperante dicit imperfectionem tum ex parte imperantis, tum ex parte exequetis: nam ideo ponitur Potentia executina distincta ab Imperante, quia Imperans non habet in sesufficiente efficaciam, nec res ipsi perfecte subijcitur; Artifex enim ideo indiget malleo ad operandum, quia ex se non habet sufficientem virtutem ad frangendum, vel plicandum ferrum.3 & ex alia parte potentia exequens se habet, vemota, vt pure obediens, & vt instrumentum passiuum, quod dicit imperfectionem; ergo inDeo Potentia executiua non distinguitur abImperante.

162

Resp. hoc arg. fuisse solutum ad 4. Dist. ergo anteced ens. Potentiam executiuam distingui realiter ab Imperante dicit imperfectionem, concivir tualiter, neg. Ad prob. 1. partis dicitur, quod ideo ponitur Potentia executiua, quiaPotentia essent ialiter immanens nequit transeum ter agere, non quia non habeat sufficiente efficacia ad agedum immanenter in sua linea; & exeplum de malleo non est ad rem, quia malleus, est realiter distinctus, & est merum instrumentum. non vero potentia actiua, quae per se ipsam causat effectum, quae si absque instrumento externo causet effectum, procul dubio est fortior, & efficacior; attamen nequit causare sine potentiatranscunter agente, vt sine virtute motiua. Itavirtus Dei, vtpote perfectissima, non indiget instrumento externo ad hoc, vt externe operetum debet tamen habere virtutem coniunctam transeunter agentem, aliter nihil operaretur ad extra. Ad aliam dicitur, quod in sententia Aduersariorum Voluntas imperatur ab Intellectus mouetur, & obedit; & in nostra sententia Intellectus monetur a Voluntate, imperatur &c; & tamen propter hoc non de negatur Deo Intelle. ctus, & Voluntas; ergo nec denegari debet Potentia executiua. Ad id, quod dicitur de instrumento, resp. potentiam executiuam non esse proprie instrumentum; quanuis enim Voluntas agat mediante potentia, attamen quia instrus mentum semper agit in eadem linca, specie, & sphera, m qua agit causa principalis, & simul cum causa principali constituit vnam causam adaequatam, & sufficientem respectu vnius, & eiusdem effectus, vt respectu vnius, & eiusdem claqui formaliter versatur malleus, & manus Artificis: & Potentia executiua non agat in eademo specie, imo nec in eodem genere, in quo agunt Intellectus, & Voluntas; quia illa agit transeum ter, & habet pro Obiecto Ens, quatenusmi Intellectus vero, & Voluntas agunt immanem ter, & habent pro Objecto formali Verumο Bonum, ideo non est proprie instrumentalis;

163

I6. Obiicies 9. Pater aeternus produeit fe lium per intelligere notionale; ergo omnes Det sonae Diuinae producunt creaturas per intellige re commune tribus Personis.

164

Resp. neg. conseque & disparitas est; quia Verbum, & Spiritus Si cum sint termini imma nentes, manent enim intra Diuinam Naturam possunt produci immediate per Potentias ime manenter agentes; creaturae vero, cum produs cantur extra Deum, debent produci per Potem tiam transeunter agentem.

165

17. Colligitur ex dictis; quod Intellectus & Voluntas semper coniunguntur cum suis actibus, imo sunt formalissime ipsi actus; quia totus Deus actus purissimus est, & nulla potentialitas passiua vel realis, vel virtualis in Deo reperim: potest, at vero Omnipotentia, licet sempersit coniuncta cum actu interno, attamenmonest. semper coniuncta cum actione externa: nam cum actio externa non recipiatur in ipsa sedi effectu, ideo non perficit ipsam, sed effectum; & ideo quannis non habeat actionem externam nihil perfectionis illi deficit, sed totus defectus est ex parte effectus.

Articulus 7

166

ART. VII. Aliquot quaesita ad complementum huius Tractatus

167

ALique difficultates, quas agitat B. Doct in hoc art;breuiter resoluendae sunt. Quaeres 1; an infinitas Potentiae, seu Omnipotentia possit communicari creaturae e

168

Resp. B. Doct. dist. 43. princ. 1. q. 2. negatiues & ratio est, quia, vt dictum est art. 15 Potentia. Dei dicitur infinita, seu Omnipotentia, quia non est recepta in materia, sed est actus purus, nec est contracta ad genus, & speciem, nec innititur virtuti alterius, sed est virtus simpliciter imimobilis simpliciter, immaterialis, & spiritualis, sed haec omnia repugnant creaturae, vt diximus loc. cit; ergo Omnipotentia nequit communicari creaturis.

169

P Quaeres 2; an Deus sit Agens ex necessitate naturae

170

Resp. negatiue ex eodem dist. 43. princ. 2. q.1, & ratio eius est. Deus omnia ordinat, omnia conseruat, omnia producit, & omnia ad seipsum tanquam ad finem conuertit; sed Agens omnia ordinans, conseruans, producens, & conuertens non est Agens ex necessitate naturae sed libere; ergo Deus non est Agens ex necessitate naturae: Prob. min. Agens ex necessitate. naturae monet motum, & eius actio est ad vnum determinate, vt habetur in 2. Physea, com. 71. & lib. 9. Met. 1. com. 71; sed monens motum non mouet omnia, quia non monet se ipsum, & perconsequens non ordinat omnia, non conseruat, mec producit, nec conuertit, & ideo eius actic non est ad vnum determinatum, ergo non agit: ex necessitate naturae

171

3. Quaeres 33 an Deus agat ex necessitate. iustitiae

172

Resp. ex eodem dist.. 2. Deum agere necessitate iustitiae non simpliciter ita, vt necessitas iustitiae sumatur pro debito, quo Deus obligatur ad agedum ea, quae agit; nullo modo enim Deus. potest obligari a creatura; agere tamen ex iustitia, prout lIyiustitia dicit condecentiam suae Bonitatis; cum quidquid agat; supposito, quod agat; faciat, prout decet suam Bonitatem.

173

4 Quaeres qian Deus potuerit facere aliqua rem meliorem, quam fecerit:

174

Resp. ex eode dist. 44. princ. 1. q. 1mo potuisse. facere res meliores quantum ad essentiam, seu quantum ad praedicata essentialia; quia essentiae rerum sunt sicuti numeri inuariabiles, & omnino immutabiles; bene tamen potuisse facere meliores quantum ad accidentia, quae cum non mutent essentias rerum, adhuc mutata in melius. reliquissent eadem essentiam, & hoc patet, quia res corruptibiles, quae dicuntur tales propter accidentia corruptiua, poterat Deus facereincorruptibiles.

175

S Quaeres 5; an Deus potuerit facere totum Vniuersum melius, quam fecerit S

176

Resp. dist. 44. princ. 1. q. 2, quod Deus non potui t facere Vniuersum melius quantum ad Crdinem, quia ordo Vniuersi est secundum suam summam Sapientiam, & Prouidentiam, bene tamen quantum ad partes ordinatas secundum accidentalia, non secundum essentialia intesiue, & extensiue producendo alias species, quas de facto non produxit.

177

G. Quaeres o an Deus potuerit facere meliora ea, quae sunt excellentiora, v. gi an potuerit facere melius Christo Domino, & Beata. Virgine

178

Resp. ibidem φ. 3: quod si loquamur de Christo, & Beata Virgine quantum ad esse, potuit facere melius, quia uterque habuit esse humanum; patet autem, quod fecit esse Angelicum, quod est melius esse humano. Si autem loquamur de respectu, quem dicit humanitas Christiad Petsonam Verbi, cui vnitur, & de respectu, quem dicit Maternitas Virginis ad Filium Dei: non potuit facere melius, quia nec humanitas Christi, nec Maternitas Virginis potuit dicere, respectum ad aliquod excellentius Filio Dei.

179

7. Quaeres Vitimo; an Deus modo possita quidquid potuit T

180

Resp. eadem dist. princ. 2. q. unica, quod absolute loquendo Deus potest, quidquid potuit; nam eius Potentia cum sit eterna, consistit invno instanti semper praesenti, ideo quod dicitur de ea in praeterito, enunciari potest in praesenti; sed de Potentia Dei dicitur, quod potuiti ergo de ea enunciari potest in praesenti, quod potest, quidquid potuit; tum quia eius Potentia. non diminuitur per actionem, cum sit infinita ergo semper potest, quidquid potuit. Si tamen lyquidquid referatur non ad Potentiam Dei, sed ad res ad extra productas, quia ex parte rerum aliquod prius fuit possibile, quod nunc non est possibile;, ideo si haec locutio referatur ad creaturas, Deus non potest, quidquid potuit. Ceterum quia ex vi sermonis haec locutio refertur ad Potentiam Dei, absolute est concedendum, Deum posse quidquid potuit:

181

S Hic multa congerunt Recentiores, scilicet an Deus possit facere infinitum cathegorematicum, & sincathegorematicum tam secundum. substantiam, quam secundum magnitudinem, multitudinem, & intensionem; verum quia tractari solent in Philosophia, ne hanc scientiama omnino euacuemus, ab istis difficultatibus abstinendum inre merito censemus remittente? illarum explicationem, & responsiones ad argumenta contra illas ab Aduersarijs objecta in 3. lib. de Physico Auditu.

PrevBack to TopNext