Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

1

DRIMJVTAEAEHIEL

2

TT Mmutabilitate Diuinae Substantiae cuiusuis mutationis, expertem eleganter describit elegantissimus Doctor Augustinus; nam lib. 1. Confess. c. 4. inquit: Deus stabilis, incomprehensibilis, immutabilis, mutans omnia, nunquam nouus, nunquam vetus; innouans omnia, & in vetustatem perducens: superbos, & nescierunt; semper agens, semper quietus, colligens, & non egens; portans, & implens, & protegens; creans, & nutriens, & perficiens. Quaeris, cum nihil desit tibi; amas, nec aestuas; gelas, & securus es, paenitet te, & non doles; irasceris, & tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium, recipis, quod inuenis, & nunquam amittis, nunquam inops, & gaudens lucri; nunquam auarus, & usuras exigis; reddis debita nulli debens; donas debita nihil perdens. Stabilis, quia seper est, incomprehensibilis, quia mutabilis creatura eius nequit capere immutabilitate; immutabilis, quia non mouetur; omnia mutans, quia cuncta monet; nunqua nouus, quia Seper est; nunqua vetus, quia nunqua deficit; omnia innonans, quia semper agit; deducens in vetustatem, quia Mundus praeterit, & ipse semper est; semper agens, sed sine motus semper quietus, & nunquam vacans; colligens, dum dispergit: non egens, dum non colligit; portas sine labore, implens sine mora, protegens sine aduersante; creans; sine tempore, nutriens ad perfectionem, & perficies ad plenitudinem. Quaerit, & omnia possidet, amat, neque feruet; gzelat, & non comeditur; paenitet, sed in alio; dolet, sed extra se; irascitur, sed noin se, tranquillus est, & bellaciet; mutantur opera, sed non consilia. Recipit, nec afficitur. Inuenit, quod ipse creat. Nunquam inops, & mercatur. Non auarus, & faeneratur, soluit debita, quae non debet; omnia donat, & sua sunt. Quibus aperte concluditur Deum simpliciter immutabilem esse, & tamen omnia facientem mutabilia. Mutabilitas tamen eius a mutabili creatura percipi nequit, sicut nec eius Immensitas mensurari, ideo pauca dicemus quia nihil pene de ipsa sciri potest:

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum