Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

De Immensitate Dei
1

VAESTVNICA De Immensitate Dei.

2

QVanuis Immensitatis definitionem afferre nequeamus, quia Immensitati terminum assigna Pre non possumus, & per consequens nec definitionem, quae ex Phil. est terminus rei ratta; men eo modo, quo possumus, non debemus omittere eam describere, vt noscamus sal tem quid nominis, cum quid rei scire non possimus. Cognitio enim saltem quid nominis debet praecedere quancunque quaestionem. Nomine igitur Immensitatis intelligimus virtualem quandam extensionem replentem omnia, & ea continentem, ac ad aequantem absque eo, quod repleatur, contineatur, & adaequetur ab ipsis, vt colligitur ex Beatiss. P. Aug. lib. de Speculo to. 9.

Articulus 1

An Deus sit immensus per Essentiam; et an immensitas sit attributum Dei
3

ART I An Deus sit immensus per Essentiam, & an Immensitas sit Attributum Dei?

4

ITNI. art; quem instituunt recentes Theologi de Immensitate Dei, duplici confusione, & vtraque nimis crassa laborant; quapropter non modicam ingerunt legentibus prolixitatem, & obscuritatem.

5

Prima confusio est, quia Immesitatem cum praesentia Dei, seu existentia Dei in rebus ita immiscent, vt vnum pro alio accipiant, & cum premuntur de praesentia, ad Immensitatem resiliunt; cum vero de Immensitate agitur, ad praesentiam redeunt. Haec confusio videri potest. apud Gonet de Attr, in partic. dispi4. art. 5. 8. 1; & seque Io a S. Tho. 1. p. q. 8. disp. 8. art. 1, Fasol. q. 8. art. 15 & alios communiter.

6

2 Secunda confusio est, quia sicuti accipiunt, pro eodem Immensitatem, & praesentiam Dei, ita confundunt operationem, seu actionem Dei creatiuam cum Omnipotentia Diuina; intendetes enim probare cum D. Tho. praesentiam Dei. a priori per ipsam Dei operationem, per eandem videntur probare Immensitatem. Ita Mastrius in 1. disp. 2. q. 5. art. 2.

7

3 Itaque, vt tollantur hae confusiones, quae in hanc rem maximam ingerunt obscuritatem, hunc art, in quo agemus de Immensitate Dei, diuidimus ab art. seque in quo agemus de Dei praesentia, seu existentia in rebus; ita enim afferemus rationes distinctas probantes Vtranque, & inter alias rationem Omnipotentiae, perquam probatur a priori Immensitas; & operationem Dei, per quam probatur eius praesentia.

8

I4. Quod autem Immensitas sit distinguenda a praesentia, & existentia in rebus; sicuti Omnipotentia ab actione Dei actu ponente creaturas a parte rei, & reddente Deum praesentem. creaturis, nullus est, qui non videat, Si omninocaecus non est: nam Immensitas est Dei Atttibutum formaliter in Deo existens tanquam perfectio illius ab aeterno illi conueniens; praesentia vero actualis, seu existentia actualis inrebus est denominatio extrinseca Deo adueniens; sicuti illi tantum ex tempore aduenit creatura; praesentia enim realis, vt habet Fundatiss. Doct. in 1. dist. 30. princ. unica q. 1, & 23 importat solam relationem rationis, quae resultat ex eo, quod ponatur creatura; praesentia nanque importat relationem duorum existentium, vnde non bene diceretur quis loqui in praesentia Summi Pontificis, si Pontifex non esset existens; & vltra existentiam importat propinquitatem, vnde existens Neapoli non diceretur loqui in praesentia Hispaniarum Monarchae Matriti exi¬ stentis, quem Deus perenniter seruet. Patet autem, quod temporale, & aeternum; extrinsecum.. & intrinsecum secernuntur tanta distinctione. vt inter ipsa mediet Aeternitas. Idem dicendum de Omnipotentia, & actione Dei temporali; quod si distinguuntur, distinctae quoque erunt rationes a priori, quibus probantur; quia quanuis praesentia Dei temporalis possit probari apriori per aliquod temporale prius ipsa; attamen per hoc temporale nequit a priori probariImmensitas, quae est aeterna, & nullum aeternum potest esse posterius re temporali; quod videntur confundere recentiores Theologi. Igitur vt primum, quod quaeritur in titulo, distincte resoluatur.

9

Circa Immensitatem Dei turpiter errauerunt Antiqui tum Gentiles, tum Haeretici. In primis enim Gentiles, qui admiserunt Deos corporeos, quos descripsimus de Simplic. Dei art. 13. negauerunt Deum immensum: cum enim manifestum sit nullum corpus esse immensum, & occupare totum spatium vniuersi, aliter nullum aliud corpus esset dabile, quia vltra immensum, quod est infinitum essentialiter, nullum aliud esse reperitur; omne enim finitum mensurari potest ab alio finito vel per adaequationem, vel perrepetitionem, ideo attribuentes corpus ipsi Deo, ei negauerunt Immensitatem; quod pariter praestiterunt Haeretici corporeitatem Deo affingentes, vt diximus loc. cit, vt Antropomorphitae, & alij, quos refert Anastasius Synaita lib. 2. derectis Fidei Catholicae dogmatibus to. 1. Bibliothecae Patrum, & Vgo de S. Vict. lib. 1. de Sacram. p. 3. c. 17. Praeterea errauerunt Gentiles, qui, vt refert S.P. Aug. lib. 7. de Ciu. Dei c. 28. locum determinatum suis Diis tribuerunt; vt Ioui Coelum, Tunoni Aerem, Neptuno Mare &c; quanuis postea sibi contradixerint fatentes Immensitatem. iuxta illud Virgilij: Iouis omnia plena A Gentilium erroribus errare didicerunt nedum quidam antiqui Iudei, vt, refert D. Hier; qui voluerunt Deum esse tantum in templo Hierosolymitano, & a spatio illius comprehendi, ac propterea Immensum non esse, quanuis excusari possent, quod loquerentur tantum de praesentia speciali, vt infra dicemus. Sed magis perfide errauerunt Manichaei, qui, vt refert Beatiss. P. lib. 15. contra Fastum c. 2, minuerunt Dei Infinitatem, & Immensitatem ponentes duo principia productiua bonorum, & malorum, quam doctrinam fortasse. hauserant a Pythagora ponente decem principia, & Empedocle admirtente duo principia. Praeterea errauit Arist; qui8. Physet. 84. voluit, primum Motorem esse tantum in ea parte Coeli, in qua incipit motus, licet explicari possit, quod ibid. loquatur de Intelligentia motrice. quae est Angelus, non Deus; attamen lib. de Mundo, qui tamen dubius est, an sit illius, vt aliqui volunt, impugnat sententiam Thaletis primi Graecorum Philosophi docentis: Omnia plena Deo; & lib. de Mundo ad Alexand; quod etiam habet lib. 1. de Coelo c. 9. voluit Deum esse tantum in Coelo, sicut Rex Persarum est tantum Echactanis, vel Susis. Errauit etiam Plato, qui scripsit Deum esse tantum in Sphera ignis; & Comm. disp. 14. contra Algazelem irtidet dicentes Deum esse immensum. Ex Catholicis Aug. Eugubinus in Sp. 138. dixit Deum esse tantum in Coelo, quanuis aliqui excusent ipsum, sicut Aristotelem, & Platone dicetes, quod docuerint solum Deum ibidem esse per specialem praesentiam, non autem per vmuersalem assistentiam. Igitur omnes illi, qui negauerunt praesentiam Dei in rebus, & illius ubiquitatem, a posteriori negauerunt etiam Dei Immensitatem, quanuis enim praesentia, & vbiquitas Dei non sit confundenda cum illius Immensitate, attamen a posteriori optime sequitur a negatione ubiquitatis, & praesentiae negatio Immensitatis, ex eo enim, quod Deus est immensus, necessario debet implere omnia spatia actualia, aliter si non impleret, possemus eum metiri, & sic non esset immensus; & propter istam rationem Theologirecentes confuderunt Immensitatem cum vbiquitate, & Omnipotentiam cum actuali productione rerum, vt supra diximus, non aduertentes, quod licet actualis productio possit esse ratio a priori probatiua praesentiae Dei, vtrunque enim est temporaneum: non tamen est probatiqua a priori ipsius Immensitatis, quae est aliquod aeternum, quanuis a posteriori possit probare. Immensitatem, sicuti per existentiam actualem creaturarum, quae est aliquod temporaneum, a posteriori existentia Dei, quae est aliquod aeternum. Diximus per vbiquitatem a posteriori posse probari Immensitatem Dei, quod intelligendum est saltem negatiue; nam ex negatione vbiquitatis optime probatur negatio Immensitatis quaniis ex positione, & affirmatione ubiquitatis actualis, per quam actu est ubique, non concludatur Immensitas; si enim v. 8. esset tantum spatium actuale, quod impleret virtus vnius Angeli, ille Angelus esset vbique actualiter, & tamen non esset immensus: si ergo ex vbiquitate colligi debet Immensitas, loqui debemus de ubiquitate actuali, & potentiali simul, per quam res ita actu est in spatio actuali, vt possit esse in spatijs infinitis possibilibus, si actu darentur; tunc enim optime arguitur. Immensitas, quia soli Immensitati conuenit esse in spatus infinitis. Quare.

10

G Vnica concl. Deus, est per Essentiam immensus, & eius Immensitas est Attributum illius Haec concl. quoad 1. partem est de Fide, habetur enim Baruch. 3. Magnus sine fine excelsus, & immensus; & 3. Reg. 8. Caelum, & Caeli Caelorum te capere non possunt. Et Iob 11. Excelsior Caelo &c: & similes aliae auctoritates, quae docent ubiquitatem actualem, & potentialem Dei, ex quae a posteriori colligimus illius Immensitatem Item in Symb. D. Athan. habetur: Immensus Pater, Immensus Filius, Immensus Spiritus Sanctus, expresse autem haec veritas definita est in ConciLat. sub Innoc. III. relato inc. firmiter de summa Trin; ac Fide Catholica, vbi habetur: Unus solus est verus Deus, aeternus, immensus; quod acceperunt Patres a Beatiss. P. Aug. tract. 1. in Ios vbi habet: Quid est ergo illud in corde tuo, quando cogitas quandam substantiam viuam, perpetuam, omnipotentem, infinitam, ubique praesentem, ubique totam, nusquam inclusam; Et lib. de Fide ad Petrum c. 12. Firmissime tene, & nullatenus dubites Trinitatem Deum immensum esse virtute. non mole. Et quanuis iste Liber attribuatur nostro D. Fulg; attamen omnino voluntarie, & gratis dicitur; quanuis enim forte D. Fulgentius istum Librum conseruauerit, & promulgauerit, attamen non propterea illius censeri debet; nec stilidiuersitas sufficit ad negandum hunc Librum non esse D.P, patet enim ipsum fere semper a seipso esse diuersum inxta diuersitatem materie rum, & captuum hominum, quibus loquebatur: Unde vnus Augustinus omnes dicendi rationes, scribendique methodos continere visus est, & ita est vnus Auctor, vt sit omnis Auctor; quia eius sapientia est omnium scientia. Tum quia hanc eandem Auctoritatem habet lib. 1. confesse vt patet apud Fundatiss. Doct. in 1. dist. 37. pa. princ. 2. q. 1. in corpore

11

7. Prob. autem I: a priori. Deus est suum esse subsistens, sed ex eo, quod sit suum esse subsistens, est Omnipotens, & ex eo, quod sit Ome nipotens, est simpliciter infinitus, ve superius postensum est; ergo est simpliciter immesus; nam quod est infinitum simpliciter, est infinitum secundum quancunque rationem, sed quod est i finitum secundum quancunque rationem, est in finitum nedum secundum se, sed etiam imordine ad locum; & infinitas in ordine ad locum: est; formalissime Immensitas, ergo infinitum sime pliclter per Essentiam est quoque per Essentiam iminensum. Quod autem ista ratio sit a prioris patet ex dictis; nam omne esse est radix Omnis potentiae; Omnipotentia est radix Infinitatis σο& Infinitas Immensitatis, radix autem, cum se haebeat veluti causa virtualis, est ratio a priori, cum ratio a priori sit per causa, vt dicitur in lib. Posti Ex quo patet, quod Immensitas, siue probetur peresse suum esse subsistens, siue per Omnipotentia; siue per Infinitatem, semper probatur a priori; quia probatur per radicem sui vel mediatam, vel immediatam: nam radix etiam mediata est causa virtualis radicati, quod enim est causa causae, est causa causati, & quod est radix radicis, est radix radicati; licet omnes istae rationes debeant recto ordine graduari in vnam rationem, demonstratiuam, vtpraestitimus.

12

SProb. 2. eadem pars a posteriori per Immutabilitatem, & Aeternitatem. Omne immutabile simpliciter est immensum; Deus est Immutabilis simpliciter; ergo est Immensus. Prob. maior. Omni Immutabili simpliciter repugnati quicunque morus; nam si ei non repugnaret aliquis motus, iam non esset Immutabile simpliciter, idest secundum omnem rationem motus, & in quocunque genere motus; quod enim monetur in aliquo genere, est mutabile in illo genere. quia motus subjectatur in mobili tantum, vt dicitur in lib. Phys; sed soli Enti immenso repugnat motus localis; quod enim definitur, mensuratur; aut circunscribitur ab vno loco, potest transferri ad alium locum, saltem de Potentia Dei; ergo quod est immutabile simpliciter in omni genere. motus, est immensum. Min. pro nunc supponitur, & probabitur infra in seq. q.

13

Prob. 3. per Aeternitatem sic contra Fasol. hic n.8. Omne aeternum est immensum; sed Deus est aeternus; ergo Deus est immensus. Probi. maior. Omne immutabile est immensum, vt diximus in sup. ratione; sed omne aeternum est immutabile; Immutabilitas enim est ratio a priori, seu radix Aeternitatis, vt inferius ostedemus; ergo omne aeternum est immensum. Minor infraprobabitur suo loco.

14

9. Quod autem istae duae rationes sint a posteriori ostenditur sic. Immensitas est radix immutabilitatis, ex eo enim, quod Deus sit Omnipotens, arguitur, quod sit infinitus simpliciter & ex eo, quod sit infinitus arguitur, quod sit immensus simpliciter: & ex eo, quod sit immensus, arguitur, quod sit immutabilis; & ex eo, quod sit immutabilis, arguitur, quod sit, aeternus; vnde Immutabilitas est passio immediata sequens ad Immensitatem, & Aeternitas ad immutabilitatem; sed per passionem mediata optime probatur a posteriori sua causa, vt per sociabilitatem, quae est passio mediata admiratiuitatis optime probatur admiratinitas mediate a posteriori; unde sicuti per effectum immediatum probatur causa probatione immediata, ita per effectum mediatum probaturmediate, quidquid dicat Fasol; cuius objectiones infra reijciemus.

15

1o Preterea potest a posteriori probari per ipsam actualem operationem Dei temporaneam productiuam creaturarum, & per ipsam praesentiam, & existentiam in rebus, indirecte tamens & mediate sic. Praesentia Dei probatur a prioriper ipsam Dei actualem operationem. temporaneam, vt ostendemus in seq. art; praesentia enim Dei ad res sequitur ex eius operatione, qua illas producit, & per ipsam operationem creatiuam a posteriori probatur Omnipotentia, quae est radix mediata Immensitatis, vt dictum est; & per ipsam Omnipotentia probatur a priori mediate Immensitas; unde ista probatio dicitur indirecta, quia est per actualem operationem & praesentiam, quae est aliquod posterius Immensitate, cum haec sit aeterna, illa vero teporalis: & postea saltat ad Omnipotentiam, quae est, aliquod prius Immensitate, & postea per illam probatur Immensitas: unde indirecte probat, Praeterea quanuis ex actuali Dei praesentia, & tuybiquitate non colligatur Dei Immensitas, quia nulla est repugnantia, quod Deus possit condere aliquam creaturam replente totum spatium vniuersi; attamen ex eo, quod possit replere omnia loca in infinitum, colligitur eius Immensitas, quia replere omnia loca in infinitum nequit conpetere quantitati finitae¬

16

II Secunda pars concl; scilicet quod Immensitas sit Attributum Dei, aperte sequitur ex dictis, & colligitur 1. ex auctoritate Sanctiss. P. allata; collocat enim Immensitatem inter alia Attributa, & innuit huius rationem; collocans nanque Immensitate post Omnipotentiam, & post Infinitatem, docet illam oriri ex iis; formatur autem sic ratio. Omne illud, quod sequitur ad aliquod Attributum, dumodo adsint conditiones. exigite ad rationem formale Attributi est Attributum; sed Immensitas Dei sequitur ad aliquod Attributum, & habet omnes conditiones exigitas ad vera rationem Attributi; ergo est Attributum. Prob,. malior: nam omne illud, quod est perfectio positiua. absoluta simpliciter simplex formaliter in Deo. existens (istae enim sunt conditiones Attributi, vt diximus de Aur. in com. q. 1. art. 4.) nequit esse praedicatum essentiale constitutiuum, quia praedicatum essentiale est id, quod primo est, & intelligitur in re: & per cosequens ei repugnat, quod sequatur ad aliquod Attributum, quod est secundario in re, cum sit de secundario intellectu ipsius rei;s neque est praedicatum relatiuum quia est absolutu; neque est praedicatum eminentiale, quia est formaliter in Deo; ergo a sufficieti enumeratione sequitur, quod sit Attributum. Prob. min; quia Immensitas sequitur ad Infinitatem, & Omnipotentiam, quae sunt Dei Attributa, vt supra ostensum est; & est perfectio positiua, quanuis negatiue explicetur; sicuti enim mensurabilitas dicit positiuam extensionem in ordine ad locum clausum terminis; ita Immensitas dicit positiua extensionem in ordine ad locum carentem terminis, vt diximus de Infinit. art. vli; & est quid absolutum, vt patet, quia est veluti de genere quantitatis, & est simpliciter simplex, quia nulla in suo conceptu formali inuoluit imperfectionem, ac propterea formaliter in Deo. existens; ergo Immensitas sequitur ad aliquod Attributum, & habet omnes conditiones Attributi¬

17

Conf. Mensurabilitas ad locum est passio, & Attributum creaturae; ergo Immensitas, quae est; eius oppositum, est passio, seu Attributum Dei. Vid. alias rationes, quas attulimus de Infinit. Dei loco citat.

18

I2. Obiicies 1. plura Scripturae loca asserentia Deum esse tantum in aliquo loco particulari: determinato, vt Gen. 28. Vere Dominus est in locoisto, & ego nesciebam; & psal. 113. Caelum Caelis Domino, terram autem dedit Filijs hominum: & psal. 75. Habitatio eius in Sion; & psal. 122. Ad teleuaui oculos meos, qui babitas in Caelis: & in

19

Orat. Dominica, quod etiam habetur Matth. 6. Pater noster, qui es in Caelis; & innumera alia loca, in quibus dicitur Deus descendere de Celo, vt videret, quae aguntur in terris; esse longe ab impiis: & habitare in Sanctis, quae omnia indicant Deum non esse vbique; sed quod non est ubique, non est immensum: ergo Deus non est immensus

20

Resp. Sanctiss. P. Aug. Praesentiam Dei duplicem esse aliam vniuersalem, qua Deus, vtAuctor Naturae, existit in omnibus rebus creatis; & aliam specialem, qua Deus, vt Auctor Gratiae, existit sanctificando creaturas, in quibus existit; ita Ep. 57. ad Dardanum. Fatendum igitur est Deum ubique esse per Diuimitatis praesentiam, sed non ubique per habitationis gratiam, & quaestiunc. de Trin. q. 27. In Caelo dicitur magis habitare, quam in terra, quia maior est cognitio in Sanctis Diuinitatis in Coelis, quam in terris; & plenius Dei substantia intelligitur ab inhabitatoribus Caeli, quamterrae incolis.

21

I3 Ratio autem, cur Deus in aliquo locodeterminato, & non in omni debet esse per hanc speciale gratiae suae praesentia, est; quia haec specialis Dei praesentia illos sanctificat, in quibus est, si sit per gratia, vt in Iustis, & illos glorificat, si sit per gratiae consumatione, vt in Beatis; patet aute, quod non omnes sanctificat, quia non debet sanctificare existentes in peccatis, neque. omnes glorificare, vt danatos; aliter nec isti essent damnati, & miseri, sed Beati, & felices; nec illi essent peccatores; quia eius gratia sanctificas nequit habitate cum peccato, illud enim essentialiter destruit: nam sicuti praesentia vniuersalis Diuinitatis facit creaturas existentes, ita eius praesentia gratuita, & gloriosa facit Sanctos, & Beatos. Subtrahit ergo Deus peccatoribus, & lamnatis suam praesentiam gratiae; & gloriae; non tamen praesentiam Diuinitatis.

22

I4. Obiicies 2. Si Deus esset in his inferioribus, Deus faedaretur, & conspurcaretur; in his enim sordibus sordesceret; & in his perturbationibus maxime perturbaretur; sed implicat Deum faedari, conspurcari, sordescere, & perturbari; ergo Deus non est vbique, & per consequens. non est immensus.

23

Resp. Sanctiss. P. lib. de triplici Habitaculo c. 6. Si lux ista omnia loca illustrat, & sterquilima etiam penetrat sine sui faetore, & sine sui pollutione, quanto magis Deus, qui est inuisibilis, & incommutabilis lux? Neg. igitur maior: nam proprium est rei corporeae faedari, cospurcari, & sordidari, sicut proprium est rei mutabilis mutari, perturbari, dolere &c; anima enim in corpore leproso non infinitur lepra, quia est spiritualis; Deus autem nec corporeus est, nec mutabilis, ideo nullam ex his suscipit maculam.

24

15. Obiicit. 3. Infinitas, & Imme nsitas sunt vnum Attributum formaliter idem; ergo non bene probatur a posteriori Immensitas per Infinitatem, quia idem nequit probari per idemProb. antecedens. Infinitas De i est infinitas simpliciter: ergo est Infinit as etiam in ordine ad locum, & per consequens non distinguitur ab Immensitate.

25

Resp. negantecedens. Ad prob. dist. consequens. Ergo est Infinitas etiam in ordine ad lo cum implicite, conc, explicite secundum rationem formalem, quam explicat, neg; sicuti enim, quamuis Sapientia Dei sit Infinitas simpliciter, & implicite sit etiam Bonitas, atramen conceptus explicitus Sapientiae non est conceptus explicitus Voluntatis; ita quanuis Infinitas sit implicite Immensitas; atta men conceptus explicitus Infinitatis non est conceptus Immensitatis,

26

Ceterae obi ectiones, quae improbare videtur vniuersalem Dei praesentiam in rebus, solquentur in seqe art.

27

I6. Obiicit Fasol. contra 3. prob. 1. partis concl. Aeternitas, & Immensitas sunt duo Attributa inter se disparata, & ex propriis rationibus. formalibus non necessario connexa, ergo perAeternitatem Dei non bene probatur Immensis. tas a posteriori. Probatur antecedens. Angelas, & mundus potuit esse aeternus; nulla enim amplicantia potest assignari, vt ait Fundatise. Doct; nec tamen esset immensus; & corpus potest. esse infinitum, & per consequens immensum; non enim repugnat dari infinitum in actus & posset a Deo fieri in tempore, & sic non esset aeternum. ergo Aeternitas, & Immensitas sunt duo Attributa inter se disparata. Prob. conseque quia ex vnodisparato non probatur aliud, vt ex rationalitate hominis non recte probatur latrabilitas canise

28

Resp. dist. antecedes. Aeternitas, & Imme sitas sunt duo Attributa inter se disparata ime mediate, idest non habent ordinem immediatum causalitatis, seu dimanatiae; conc; Aeternitas enim immediate dimanat ab Immutabilitate tanqua a radice proxima formali; sunt disparata media re, idest non habent ordinem causalitatis virtua is, & dimanantiae mediante Immutabilitate, quae proxime oritur ab Immensitate, & est immediata radix Aeternitatis, neg. Ad prob. dist. antecedens. Angelus, & Mundus potest esse aeternus. Aeternitate simpliciter, quae est Aeternitas ima participata, & non Immensus, neg: Aeternitate secundum quid, quae non est Aeternitas forma: liter, sed aeuiternitas, conc; & sic dicendum est se corpore, quod quanuis concedatur posse esse infinitum, attamen a nullo admittitur possereffeinfinitum simpliciter; & immensum simpliciterα absque eo, quod sit Aeternum. Quanuis ergo Aeternitas, & Immensitas secundum quid nullam habeant connexionem causalitatis, attamen¬ hanc habent Aeternitas; & Immensitas simpliciteri quia important implicite formaliter vna formaditatem etiam virtuale, quae formalitas est infinita; in omni genere; vt explicatum est φ. 2. de Atir. in comart. 7: & 9. Ad prob. coseq. dist. eodem modo. Ex vno disparato immediate, & mediate non probatur aliud, conc; disparato tantum immediate, non autem mediate, negei patet enim, quod ex tertia passione hominis a posteriori probatur prima illius passio

29

Obiectiones, quae fiunt ab Auctoribus reijcientibus vltimam prob. 1. partis concl;quae probat Dei Immensitatem per causalitatem vniuersalissimam omnium Creaturarum, infra soluentur in seq. art.

Articulus 2

An immensitas vel operatio Dei extrinseca sit ratio formalis per quam Deus est in omnibus rebus seu ubique
30

ART II. An Immensitas, vel operatio Dei extrinseca sit ratio formalis, per quam Deus est, in omnibus rebus, seu ubique?

31

TOn minus confuse, quam in praecedente, loquuntur in hoc art. Recentiores: adeo enim inuoluunt hanc difficultatem diuersis loquendi modis, vt facile non sit eos ad distinctam veritatis claritatem euocare.

32

Duplicem rationem assignat Fundatiss; & Angelicus Doct. locis infra afferendis, dum probant Dei ubiquitatem, seu vniuersalem Dei existentiam in rebus. 1. est ratio Immensitatis: quae est quantitas virtutis, & se habet in Deo, sicuti se habet quantitas molis in corporibus, vtostendemus ex Beatiss. P. Augivnde sicuti quam titas molis in corporibus est ratio formalis, perquam corpus est in loco circunscriptiue, ita quantitas virtutis, seu Immensitas est ratio formalis, per quam Deus est vbique, seu inomnibus. rebus. 2. est actio vniuersalissima, qua Deus causat omnes res intime illas conseruando per suam, assistentiam intrinsecam; quia Agens per virtute. indistinctam a sua substantia debet contingere. reffectum secundum suam substantia; omne enim Agens contingit passum secundum suam virtutem;nam ex Phil. Agens in tantum agit, in quantum tangit; & per consequens Agens, cuius virtus est sua substantia, si contingit effectum secudum suam virtutem, necessario contingit secundum suam substantiam; & si intime contingit ipsum intime penetrando, necessario est in illo secundum virtutem, & secundum substantia, cum virtus ne queat separati a substantia, quia cumilla identificatur; & quia existens in alio secundum substantiam, dicitur esse in illo secundum esse, quia esse presupponitur coniunctum cum substantia ad actualem operationem, Agens enim in tantum agit, in quantum actu est, vt habetur apud eundem Phil; ideo operatio Dei est ratiofformalis existentiae Dei in rebus.

33

Verum quia Scotus ait hanc 2. rationem esse insufficientem, & non probare intentum, ideo Aegidiani, & Thomistae tanto impetu inuehuntur in Scotum, & Scotistas, vt videantur negare. 1. rationem asserentes ipsam esse tantum remota. non proximam, quia Immensitas se habet tantum, vt radix fundamentalis remota; operatio autem se habet, vt ratio fundamentalis formalis proxima, & cum premuntur paritate quantitatis molis, quae est ratio formalis proxima corporis essendim loco circunscriptiue, vt docent etiam Thomistae, inter quos IocaS. Tho: in Physo. 16. art. 23 quod eodem modo debet essequantitas virtutis in Spiritibus: & in Deo Immensitas, quae est illius quantitas virtutis; respodent corpus esse in loco proxime per vbicationemivt sentit Compto in Phys. disp. 34. sect. 3. non per quantitatem, nec reflectunt ubicationem. esse potius denominationem resultantem in reo iam costituta in loco, non autem rationem formalem constitutiuam in loco, sicuti quando est, denominatio relicta in re temporali ex adiacetia temporis; ita enim se habet quando ad rem temporalem, sicut Ubi ad rem locata. Tum quia ybicatio est quid intrinsecum, habetur enim perUbi intrinsecum, vt docent comuniter Recentiores; ratio autem essendi in loco citcunscriptique habetur per aliquod diuisibile, & extensum, quod non est intra rem, sed in extrinseca superficie rei; tum quia vbicatio est indiuisibilis secudum se, quia est etiam in Angelis, qui sunt mole indiuisibiles; ergo secudum vbicationem precise nequit desumi ratio formalis essendi in lococircunscriptine. Tum quia Ubi, vt dicitur in Logica, est circunscriptio passiua resultans in locato exjactiua citcuscriptione loci proueniens; ergo supponit citcunscriptionem loci: & per conseques sequitur ad esse in loco, vt etiam fatetur. Ioa S Tho: in Phys. q. 18. art. 13 & 2.

34

Quapropter dum vnam rationem conantur defendere, aliam euertunt, & sic dimidiant suos Doctores, eorunque doctrinas apertis contradictionibus inuoluunt. Quod si Scotus impugnasset Immensitatem non esse rationem essendi. in loco, & concessisset operatione, id, quod nunc dicunt de operatione, dixissent forsan de Immen sitate, attendentes impugnationi, non veritati doctrinae, quam suscipiunt exponere. Igitur totus noster labor erit in praesenti in explicanda, veritate rei, & exponenda doctrina horum duorum Theologiae Principum, ex qua explicatione facilis patebit responsio objectionum. Igitur.

35

Prima sententia vult Deum esse in locoper suam substantiam, quod etiam sentit de omni substantia spirituali ita, vt ratio substantiae sit ratio formalis essendi in loco. Ita Scotus in 2. dist. 2. 4. 6; & in 1. dist. 37. q. 13 quem sequuntur omnes eius Discipuli Lichet; Barg; Faber, Vulpes, Mayr; Rub. Bassol; Rada in controuto: 2. q. 1: Mastrius vero in 1. disp. 2. q. 5. vult Immensitatem. esse rationem formalem, non autem operationen; recedere enim videtur a Scoto; ita etiam Val; & Vasq. disp. 8. art. 1, & Suaan Met. disp. 30. Secunda sententia vult Deum esse in locoper praesentiam localem. Ita multi Recentiores; sed isti non explicant, per quid constituatur ista praesentia localis; idem enim omnino est esse, in loco, & esse praesens loco, quapropter idem est existentia in loco, ac praesentia localis; quia praesentia dicit esse, vt infra ostendemus; unde isti curandi non sunt, quia non respondent difficultati, sed solum verbis eam contegunt, & inquoluunt, non aperiunt, & manifestant:

36

Tertia sententia docet Deum, & omnem substantiam spiritualem esse in locoper Immensitatem, & operationem formaliter; substantiam vero esse tantum in loco materialiter, quia est res constituta in loco, non autem est ratio, per quam aliud constituitur in loco; quomodo autem hoc sit intelligendum, infra explicabitur. ItaFudatis. Doct an 1. dist. 37. p. 2. princ. 1. q. 1, & p. 1. princ. 1. 4. 1, & princ. 2. q. 1: & saepe alibi. D. Tho: q. 8. art. 1: & 3. contra Gent. cap. 68, & 1.9. q. 52. art. 13 & communiter Sectatores utriusque Scholae; quibus nonissime accessit Godoy in Schola Thomistica, & noster Tafosse de Immensit. Dei q. 4. cap. 2. in Schola nostra. Quod autem tradant ytranque rationem essendi in loco, quoad Fundatiss. Doct, colligitur ex d. 37. cit. par. 1. princ. 1. q. 13vbi ait: Ex eo, quod Deus ipsum esse causat, in ipsa re de necessitate existit; & paulo post: Est enim haec differentia inter materialia, & immaterialia; quia cum materialia operantur, & si sum iuxta res, in quas suas actiones exercent, in ipsis tamen rebus non exisiunt, quia per quantitatem suam ad certum locum determinantur; spiritualia. vero esse in aliquo est operari ibid. Quod etiam ex professo docet p. 2. princ. 1. 4. cit. de Angelis, exquibus patet ipsum sentire operationem esse rationem formalem essendi in loco. Quantum vero ad Immensitatem in eadem dist. 37. p. 1. princ. 1. q. 1. in fine corp. ait: Deus est quid immensum nullo determinatus termino, de necessitate igitur in omnibus rebus erit. Et si aliqua creatura esset, in qua non esset, non esset omnino immensus, & infinitus, quia non repleret omnia, nec valet dicere, quod hic loquatur de ratione fundamentali remota, seu materiali; nam princ. 2. seque. q. 1. ait. Nulla res dicitur esse in loco nisi per quamtitatem suam, vel per magnitudinem suam, nam propter formam, & propter materiam non dicitur? aliquod esse in loco &c: & paulo post: Si igitur substantia est in loco, hoc est ratione, quia quanta; vel magna. Si igitur videre volumus, quomodo Deus sit in loco; videamus, quomodo ei competitmagnitudo; non autem ei competit magnitudo molis, seu corporalis; nam 8. Physt. c. 8o, & in Meti. c. 41. probatur, quod Deus existit praeter omnem. magnitudinem finitam, & infinitam. Si igitur Deus est magnus, vel immensus, non est magnus, vel immensus mole, sed virtute. Quod si Deus esset in loco, seu in rebus creatis per Immensitatem suam fundamentaliter tantum, & remote; iam Deus diceretur e sse in loco per aliquid aliud, per quod constitueretur in loco formaliter proxime, & sic falsa esset illa propositio; quod nulla res sit in loco, nisi per quantitatem suam. Praeterea quaerens rationem formalem, essendi in loco, dicendo Immensitatem, non responderet quaestioni, quia non adduceret rationem formalem, sicut si quis quaereret, per quid Petrus constituatur homo; respondens, quoc constituitur per animalitatem, non responderet. quaestioni, quia responderet tantum per materiale, non autem per formale; responderet tamen, si diceret constitui per rationalitatemHanc quoque rationem tradit D. Tho: 3, contraGent. loco cit; & hic art.1, tum quia comparat Immensitatem cum quantitate molis; quae tamen est ratio proxima essendi in loco rei corporalis; vnde non bene exponunt eorum Discipuli, quod cum loquuntur isti duo Doctores de Immensitate, intelligendi sint de ratione fundamentali remota. Hanc sententiam amplectitur Mastrius loc. cit; & plures alij Scotistae, & est DBonau; & omnium Antiquorum.

37

A Ceterum quia duae rationes totales vita tualiter fundamentaliter diuersae nequeunt habere eundem numero effectum, vt supponimus ex Physs cunque actio, & quantitas sint duaera: tiones formales vir tualiter diuersae, pertinent enim ad diuersa praedicamenta, quae essentialis ter saltem virtualiter differunt, cum differentia virtualis attendatur penes diuersa generaiut, dix. de Attr. in com.7. 3. art. 8; videtur locustationabilis dubitandi, quod illae duae rationes non sint ambae immedi atae; & formales; sed vna me diata, altera vero immediata, & proxima; & ee magis, quia non possunt esse duae rationes pantiales, quia causae partiales sunt eiusdem generis, & specici, ille vero sunt diuersige neris, & speciei, vt dictum est; ideo ad issa rum intelligentiam,

38

S Not. 1. ex Fundatiss. Doct. dist. 37. ctpai princ. 2. 7. 1; quod praesentia, quae proprie dicitur de tempore, vel de aliqua alia mensura duratio nis continente tempus (intelligitur enim, veest vna ex differentijs temporis, quae distinguitur a fut uritione, & praeteritione) duplex est; alia ena titatiua, alia localis. Praesent ia entitatiua im portat realem coexistentiam duorum indista tium in duratione; sic forma huius ligni, & suae materia dicuntur esse innicem sibi praesentes:& vna entitas simul cum alia existens in eadem duratione, quanuis non sit in eodem loco, dicitur illi praesens; est enim in eode nunc, & eodem tem pore, quo est illa; haec tamen praesentia non est illa praesentia localis, de qua hic quaerimus quia potest vna res esse praesens alteri absque co, quod sit in illa. Praesentia localis importati coexistentiam duarum rerun, indistantium, & illi addit continentiam quantitatiuam vnius in alia; vnde illa res dicitur esse praesens alteri lo¬ caliter, seu in alia tanquam in loco, quae continetur in illa, vel quae continet illam; & ratioest, quia locus est superficies corporis, continentis formaliter, vt dicitur in Physs potest autem res localiter contineri in alia tripliciter, loquendo de continentia secundum ordinem naturae. 1. circunscriptiue, vt quando quantitas molis locimensurat quantitatem molis locati ita, vt vna pars loci circunscribat partem locati, & totus locus totum locatum: & hic modus conuenit solis substantijs corporeis habentibus quantitatem. 2. definitiue, & est, quando quantitas molis loci ita continet aliquam substantiam spiritualem, vt nihil illius substantiae sit extra ipsum locum; vnde dicitur definitiue, quia definit, & limitat ipsam tem locatam ad esse tantum intrafines illius. 3. infinitiue, & est, quando res ita replet locum, vt tamen nec finiatur, nec limitetur a loco, sed potius locus finitur, & limitatur a locato: & ita est Deus in loco, replendo scilicet omnia loca absque eo, quod contineatur a loco, sed potius continendo loca sicut dicitur existere in tempore, non quidem, vt mensuretur a tempore, quia aeternus est, sed mensurando, & continendo omne tempus. Haec igitur est differentia inter duos primos modos, & tertium; quod locus primis duobus modis sumptus continet. locatum, & illud finit, & limitat; locus vero tertio modo sumptus continetur a locato, & ab illorepletur, & limitatur, quia intra Immensitatem infinitam illius continetur. Unde Beatiss. P. Aug. lib. 1. Confess. c. 3. alloquens Deum habet: An non opus habes, vt a quoquam continearis, qui omnia contines? Quoniam, quae imples, continendo imples; non enim vasa, quae te plena sunt, te stabilem faciunt, quia, & si frangantur, non effunderis; & cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, nec tu dispergeris, sed colligis nos.

39

6 Diximus, quod localis praesentia addit continentiam quantitatiuam, quod intelligendum est de continentia quatitatiua siue molis, siue virtutis, vt supra explicatum est; non enim sufficit quaecunque continentia; nam Essentia Diuis na continetur in tribus Diuinis Personis, & omnes perfectiones continentur in Deo, vt superius ostensum est, non tamen Essentia Diuina localiter est in ipsis Diuinis Personis; & sic dicendum de perfectionibus, quae sunt in Deo persummam identi ficationem, & de accident ibus creatis, quae sunt in creatura per informatione. Praesentia: ergo localis importat essentialiter continentiam quantitatiuam siue molis, siue virtutis, quae continentia est extrinseca locato extraneitate informationis, quia locus non informat locatum tanquam accidens subjectum non tamen extraneitate locali, quia locali¬s ter sunt simul

40

V. Diximus praeterea, quod hic loquimur de continentia secundum ordinem naturae, non autem de continentia in hominibus iustis per¬ gratiam, & charitatem in hac Vita, & in CoeloEmpyreo per gloriam; aut de continentia Sacramentali Eucharistiae, ubi Christus est indiuisibiliter, quia ibi est ratione substantiae, vi videbimus in 4. sent; non ratione suae quantitatis; istae enim continentiae non sunt ordinis naturalis, sed supernaturalis, de quibus suis in locis agemus.

41

SNot. 2. quod sicuti aliud est fieri ipsius rei, & aliud est esse; nam fieri nihil aliud est, quam actio, quae est transitus, fluxus, motus, seu via, qua res dicitur transire de potentia Agentis ad esseextra illud; & esse ipsius rei est terminus talis transitus, fluxus, & viae; ita alia est ratio formalis a priori ipsius fieri, & alia est ratio ipsius esse;¬ nam ratio a priori, a qua oritur formaliter actio; est ipsa virtus applicata ad agendum; quousque enim virtus non sit applicata ad agendum, non oritur actio; quomodo aute fiat ista applicatio; dicimus, quod in Agentibus liberis sit per voluntate decernente talem actionem; in necessarijs vero sit per iuxtapositionem passi proportionati, & proprij. Ratio vero formalis ipsius esse rei est. ipsa actualitas, per quam talis res ponitur a parte rei in rerum natura extra suas causas, v. 8. si quaeramus, quodnam sit fieri ignis in ligno? Reapondebimus esse actionem ignefactiua progredientem a virtute ignis applicata ipsi ligno. Etsi vlterius volimus scire, quid sit esse ipsius ignis geniti ex ligno? Nihil aliud possumus respondere, nisi quod sit actualitas ipsius ignis positi in ligno ab igne producente.

42

9 Ita a pari philosophandum est de essein loco;nam esse in loco, quod est quoddam esse, debet participare id, quod conuenit omni esse. Dicimus igitur, quod aliud est fieri praesens loco, seu existens in loco; & aliud est esse in loco, seu esse praesens locos nam fieri praesens necessario dicit motum, seu actionem, seu fluxum, per quem res sit existes in loco; tripliciter enim aliquod potest fieri in loco. 1. quia producitur in loco, vt patet de omni creatura, quae fuit a Deo producta intra ambitum Coeli; fuit enim producta in loco; & facta fuit praesens, & existes. in loco per motum passiue receptum in ipsa creatura. 2. quia per motum progressiuum acquirit locum, quem prius non habebat, vel perquencunque alium motum, vt patet de corporibus mutantibus locum; ratio enim formalis acquirendi aliquem locum est motus. 3. quia producit sibi locum; in quo non existebat, quiaprius non erat existes; vude ratio formalis fieri inloco est motus productiuus creaturae. Ex quo manifeste deducitur, quod ratio formalis, per qua Deus sit praesens, & existens in creatura, est ipsa virtus Dei applicata a sua Diuina Voluntate ad producendam creatura; a qua virtute sic applicata oritur ipsa actio creatiua, quae est formaliter ipsum fieri praesens, & existens in creatura; ipsum enim fieri essentialiter dicit motum, qui respectu Dei nequit esse, nisi actio ipsius; aliuc vero est: esse in locos nam esse in loco dicit terminum illius fieri, & motus, qui terminus, vel debet contineri in loco passiue, vtpatet de creatura contenta, vel debet continere actiue ipsum locum, vt diximus de Deo. Continentia autem debet esse quantitatiua vel molis, vel virtutis, vtepariter explicatum est; & ideo ratio immediata, & formalis, per quam res est in loco, est ipsa quantitas, molis quidem in corporibus, virtutis vero in spiritibus; quae, cum in Deo sit ipsa Immensitas, sicut in creatura est mensitas, idcircoratio formalis immediata, per quam formaliter Deus est in loco, est Immensitas ipsius, quae solam; extensionem virtualem importat; sicuti ratioformalis immediata, per qua Deus est existes in loco, & illi praesens, est virtus Diuina, prout actu applicata, ad producendas creaturas; & in hoc sensu ambae rationes inconcutibiles sunt, & nulla ratione improbari possunt, imo nec leuiter tangi¬

43

IO. Quia tamen per ipsum fieri rei immediate probatur a priori ipsum factum esse; cum ipsum fieri sit causa veluti formalis fluens ipsius facti esse, ideo per actionem productiuam creaturae quae est fieri ipsius, a priori probatur esse in locoipsius Dei. Ex quo patet ambas has rationes esse immediatas, & probare vnum, & eunde effectum secundum diuersa rationem consideratum, quia probant existentiam loci, prout habet rationem fieri, & prout habet rationem esse; imo vtraque probat ipsum esse, prout habet rationem effectus correspondentis ipsi fieri, quod est actio productiua, & prout habet rationem replebilis, & mensurabilis ab illa actione, actio enim Dei, ita producit effectum, vtintime penetret producendo, & conseruando quancunque partem etiam minimam ipsius effectus: haec autem ratiocorrespondet actioni, & virtuti productiuae, & per illam probatur a priori; quia omni facto esse correspondet suum fieri; & etiam illum replete continendo quanlibet partem illius; & haec correspondet Immensitati, quae habet per omnia virtuali ter distendi absque sui limitatione. Unde ambae istae rationes sunt a priori immediatae secundum diuersas rationes; non implicat autem alique effectum ssecundum diuersam rationem esse a pluribus causis adaequatis diuersae rationis, & supponimus ex Phys¬

44

II Hoc aute est discrimen inter duos primos modos, & tertium, quod ipsum fieri secundum duos primos modos in loco, recipitur im locato, locatum enim est mobile, quod monetur ad locum, & motus recipitur in mobili, quod est, in potentia ad illum recipiendum; dicitur enim mobile, quia potest recipere motum,; sed iuxta tertium modum fieri recipitur in loco, quia ipse locus mouetur, cum producitur de non esse ad esse; ipsu aute locatum non monetur, quia immutabile est; vnde cum creatura ponitur in loco, & est in lo¬ co, dicitur moueri ad locum, & fieri praesens loco & acquirit relationem realem praesentiae addocum: Deus vero, cum producit sibi locum, & est inillo non monetur, sed monet, nec sit praesensdoco per reale relationem praesentiae, quia Deus nullam relationem reale dicit ad creaturam, sed facit? sibi actiue praesentem creaturam, & dicitur prae sens creaturae per relationem rationis ex tempone ei adueniente, ex quo apparet, quod praesetia localis non importet nisi relationem; Deus enim dicitur praesens creaturae ex eo, quod sit increatura; & tamen ex hac praesentia non resultatin, Deo nisi relatio rationis, ergo praesentia localis formaliter non importat, nisi relationem,a sed de hoc in Physy¬

45

I2 Igitur si omne, quod est in loco9. velest in loco per productionem passiua, vel permotum locale, vel per productionem actiua ipsius, locia optime se quitur, quod sicuti creatura est indoco per actionem, & motum passiue receptum in ipsauta Deus est in loco per actionem actine supta; aliter Deus nullo modo esset in loco; cum fieri praesens loco aliqua actionem essentialiter importet; u de ablata ratione actionis actiue sumptae a Deo. cum ipse non sit in loco per actionem, & motum pasi siue receptum in se ipso, nulla esset ratio formalis, per quam poneretur in loco. Actio autem actiue sumpta nih il aliud dicit, quam ipsa virtute acti ua, prout applicata, vt magis explicabitur infta Et hoc est, quod docet Beatiss. P. Aug; & cum eo comuniter SS.PP, & DD;quod scilicet Deus est in loco actiue continendo, & replendo loca creatura vero est in loco, vt passiue contentaab ipso loco; quare haec veritas a S8. PP. traditura & substinetur:

46

13. Si dicatur. Agens creatum siue consuctum, siue separatum a suo effectu non constituitur in loco per actione productiua illius, sed suppo nitur ante illa actione esse in loco; quanuis per actionem passiue sumpta effectus fiat in locorego quauis per actionem Dei creatiua creatura fiatam loco;non tamen per actionem actiue sumpta Deus constituitur formaliter in creatura. Antecedes patet de Sole; qui producendo illuminationem quae ipsi secundum parte coniungitum licet non coniungatur secundum se tota, non fit in locole luminationis, quia non fit in aere, in quo est i luminatio, & producendo autum in visceribus. montium non fit in ipsis montibus. Conseq. dedus citur paritate rationis,

47

Resp. neg. conseque & disparitas est, quiae Agens creatum est in loco passiue per productio nem sui, seu per actionem passiue acceptam, per qua est productum in loco; a quo ita finitur, & limita tur, vt non possit esse extra illum; quia vel est inil lo definitiue, vt Angelus, vel circunscriptiuet Sol uvterque tamen finitur a loco; quod simmul lo loco passiue esset, nec esset determinatus, & limitatus ad aliquem locum, iam vel constitue retur in loco per actionem actiue sumpta, vel qula libi esset, at vero Deus non est in loco passiue per aliquam actionem passiue receptam in ipsoDeo, aliter Deus esset productus, & creatus; ergo ad hoc, vt sit in loco, debet constituit per sua actionem actiue sumpta, aliter nullibi esset, quod est contraomnes SS. PP, & contraEcclesiam Catholicam docentem ipsum esse ybique. Ita Fundatiss. Doct. ubi sup.

48

Resp. 2. assignando aliam disparitatem: nam Agens creatum producit effectum per virtutem a se decisam, & diuisam extra se, & ideo eius substantia non est, ubi est sua virtus, aliter sua virtus non esset separata ab eius substantia in tantum autem eius virtus separatur ab ipso, in quantum distinguitur ab ipso realiter; quia eius virtus est accidens, & accidens realiter distinguitur a substantia. At vero Deus non agit per suam virtutem separatam a sua substantia. quia eius virtus est sua substantia, & sic idem separaretur a se ipso.

49

114 Ex his apparet, quod haec ratio probans Dei vbiquitatem non fundatur in illo principio; Nullum Agens potest agere in distans; vti illam fundant fere omnes Thomistae, & Salm; quauis enim illud principium sit verum, & illud probet ex professo noster Doct. 7. Phys. t. 9. usque ad 1qe attamen quia hoc est controuersum cum. Aduersariis, non debemus hanc rationem fundare contra ipsos in aliquo controuerso. Fundatur ergo haec ratio in hoc duplici principio, quod docet Fides, & SS. po; scilicet Deum esse in omnibus rebus, & quod Deus est causa omnium rerum, quo supposito aperte arguimus rationem essendi Dei in rebus esse ipsam actionem actiue fumptam; cum omne, quod est in aliquo loco, sit vel passiue per actionem passiue receptam inipso, quod nequit Deo competere; vel actiue per actionem actiue sumptam, quod Deo competit; aliter nullibi esset, quod est contra Fidem. Unde quanuis Deus posset operati in distans, attamen non esset, vbi operaretur per fuam substantiam; sed tamen ex hoc non arguitur ipsam operationem non esse rationem formalem essedi in loco, sed tantum arguitur, quod supposito Deum producere omnes creaturas in distans, mullibi esset; quia in nulla creatura esset, quod sequeretur ex illa suppositione; attamen supposita eius existentia cum creaturis, vt docet Fides, dicimus ibi esse per suam operationem tanquam per rationem formalem locantem Deum actiue in creaturis. His notatis.

50

15. Vnica conclusio. Existentia Dei in rebus probatur a priori immediate non solum pereius Immensitatem, sed etiam per eius causalitatem actiue supta in diuerso genere cause, non solum tanquam per rationem materialem, connexam, & extrinsecam, sed tanquam per rationem formalem immediatam, & per locum ab intrinseco. Diximus per rationem formalem immediata a priori: nam per rationem media tamprobatur etiam per Infinitatem, & Omnipotentiam; & aposteriori per Aeternitate, ac Immutabilitatem, vt probauimus Immensitatem in sup. art. Haec. concl. quoad 1. partem prob. ex his Scripturae locis, quae asserunt Deum non capi a Mundo, vediximus in sup. ari; non enim capitur propter Immensitatem, vnde optime deducitur Immensitatem esse rationem formalem existendi in creaturis. Quoad 2. partem, quae est controuersa, prob. ex duplici auctoritate. 1. ex psal. 138. Quo iboa spiritu tuo, & quo a facie tua fugiam? Si ascendero in Caelum, tu illic es, si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meus diluculo, & habitauero in extremis maris; etenim illuc manus. deducet me, & tenebit me dex tera tua, quibus verbis Psalmista declarat praesentiam Dei in¬¬ omnibus rebus; & ostendit ibi esse per operationem, seu per virtntem deducentem, idest agente; deductio enim actio est; & tenentem, idest conserquantem; conseruatio autem actio est; quia conseruatio est continuata productio. 2. Acr 17. vbi Paulus disputans cum Atheniensibus ait: Non longe est ab vnoquoque nosirum, in ipso enim viuimus, mouemur, & sumus: Vbiclosa vertit. Quia id operatur in nobis, quod viuimus, Iy autem quia importat rationem formalem causalem. essendi in nobis.

51

I6 Prob. 2. haec 2. pars ex B.P. Aug. lib. 1. Cofess. c. 1. Quae imples, continendo imples; quam auctoritatem infra exponemus; & lib. 7. de CiuDei c. 30. Deus implens Caelum, & terram praesente potentia, non absente Natura; ubi Dei praesentiam attribuit potetiae productius Dei. Alij probat ex lib. de Spec. c. 23. Tu intra omnia es, verum ne extra essent, tu exterior es, vt concludantur non locali magnitudine, sed potentiali praesentia; sed haec auctoritas probat solum Deum non esse inpatijs imaginarijs; ait enim Deum esse extracreaturas non locali magnitudine, sed praesentia. potentiali. Prob. propterea ex lib. 11. de Ciuit. c. Savbi ait; quod si Deus esset in spatiis imaginarijs, quae sunt infinita, consequenter cogeremur admittere cum Epicuro infinitos Mundos; quaeconsequetia non teneret, nisi esset in loco opera ndo; ait enim: Similiter ergo cogitent extra Mudum infinita spatia locorum, in quibus, si quisquam dicat non potuisse vacare Omnipotentiam no nne conse quens erit, vt innumerabiles Mundos cum Epicuro somniare coganture

52

17. Prob. 1. pars concl. ratione deducta exB. P. Aug. in de Fide ad Pet. c. 12. superius allata a Fundatiss. Doct; vbi ait Beatiss. P. Deum immensum esse virtute, non mole. Ita se habet quantitas molis in corporibus, sicuti quantitas virtututis in Spiritibus; sed existentia corporis inloco circunscriptiue habetur formaliter, & immediate per quantitatem molis; ergo existentia Spiritus in loco habetur formaliter per quantitatem virtutis; sed quantitas virtutis in Deo est, eius Immensitas; ergo Immensitas est ratio for¬ malis, & immediata probans a priori Deum esse. in rebus. Maior patet: nam sicutiper quantitate molis corpus redditur formaliter: diuisibile, & extensum; diuisibilitas enim, & extensio sunt: effectus formales quantitatis, vt tradunt omnes. Philosophi; ita per quantitatem virtutis Spiritus redditur virtualiter diuisibilis, & extensus. Prob. minor. Existentia circunscriptiua in loco est formaliter secundum partes diuisibiles ipsius locati, & loci: nam est illa, secundum quam vna pars loci correspondet vni parti ipsius locati; & omnes partes loci omnibus partibus ipsius locati, sed habere partes habetur formaliter per extesionem, & diuisibilitatem, quae sunt effectus formales quantitatis, ergo corpus est in loco formaliter per quantitatem molis.

53

Conf. 1. Si existentia corporis in loco non haberetur formaliter per quantitatem tanquam per rationem intrinsecam a priori, haberetur pervbicationem, aut per motum localem; sed neutrum dici potest; ergo tantum habetur per quantitatem molis. Major patet, quia nullum aliud adduci potest, quod sit ratio formalis constitutiua corporis in loco. Minor quantum ad vbicationem probata est: ubicatio enim est aliquod posterius existentia in loco;nihil enim aliud est, quam circunscriptio passiua locati proueniens a circunscriptione actiua ipsius loci, & per consequens supponens circunscriptionem locantem; patet autem, quod nequit dari circunscriptiolocalis, nisi corpus existat in loco; quid enim locus actiue circunscriberet, nisi corpus existeret in illo? Unde circunscriptio passiua, quam im portat ubicatio, supponit existentiam in loco;tum quia vbicatio respectu loci se habet veluti quan do respectu temporis, & quando respectu temporis est quedam denominatio resultans ex existentia rei in tempore. Vid; quae superius dictasunt. Quantum autem ad motum probi nam licet: motus passiue acceptus sit ratio formalis, perquam corpus existit in loco simpliciter, vt dicemus in prob. 2. partis conclusionis, non tamen est ratio formalis, per quam existit modo citcuscriptiuo, quia ipse motus secundum se praescindit a diuisibilitate, & extensione molis, cum sit. de praedicamento actionis, cui non competit extensio, & diuisibilitas, quae sunt effectus formales quantitatis, & per consequens sunt alterius predicamenti, & ideo motui formaliter non copertunt; ergo corpus non est formaliter proxime in loco circunscriptiue per motum.

54

Conf. Esse in loco circunscriptiue est esse in loco per adaequationem mathematicam cum locato, ita vt maius locatum adaequet maiorem quant itatem, seu superficiem loci, & minus minorem; sed adaequatio mathematica, & maioritas, vel minoritas habentur formaliter per quatitatem molis, vt habet Phil. 6. de Quant; ergo corpus est in loco formaliter per quantitatem molis circunscriptiuam illius; sed Immensitas re¬ spectu Dei se habet, veluti quantitas molisrespectu corporis, quia sicuti corpus per quantitatem molis sensib iliter extenditur per totumlocum, ita per Immensita tem Deus virtualiter, & spiritu aliter distenditur per omne spatium; ergo immensitas est ratio formalis a prioriuprobants immediate existentiam Dei in rebus.

55

ISProb. 2. pars concli in qua magnumest dissidium inter Theologos,1. Omne existens in loco vel est in loco per productionem ipsius locati in loco, vel per motum, quo locatum acquia rit locum, vel per productionem ipsius loci, ut supra dictum est, sed omne illud, quod est in loconis modis, est in loco per operationem: iergo operatio est ratio formalis a priori costitutiua in loco, & per conseques bene probatur a priori Deum esse in loco per operationem actiue sumptam. Maior explicata est; cum enim locus non sit aliquod spatium increatum, & improdus ctum, necessario debet esse productum per alis quam actionem: & cum illud, quod est in locorvel sit creatum, vel increatum, necessario velest. in loco per simplicem productionem loci, si locatum sit increatum, vel si sit creatum, per productionem illius in loco, vel per productionem oci circa ipsum, si suponatur locatum secundum ordinem productum ante locum; ergo nullus alius modus essendi in loco praeter tres assigna tos est assignabilis. Prob. min. Omne illud, quod est in loco per productionem, vel loci, vel locati, est in loco per operationem; productio enim est formalissime operatio; ergo omne illud, quod est in loco his tribus modis, est formaliter in soco per operationem, & per consequens operatio est ratio a priori probans existentia rei in locosed Deus est in loco per productione ipsius locitantum, & per solam mutatione factam in loco non aute in se ipso, quia ipse est simpliciter im mutabilis; ergo est in loco, inquatum formaliter producit locum; & per consequens operatio actiue sumpta modo supra explicato est, ratio formalis a priori, per quam probatur existem tia Dei in loco¬

56

Conf. 1. Motus, & locus se habent velut via, & terminus; locus enim est terminus motus; quia res naturaliter in proprio loco quiescunta canquam in suo termino, & extra illum sunt ino motu; sed via immediate, & proxime praecedit terminum; non enim inter viam, & terminum aliquod mediat, sed immediate coniunguntur tanqua aliquod prius, & posterius; ergo a priore optime probatur per motum existentia rei intermino; sed motus est actio; ergo per actionem optime probatur a priori existentia rei in loco& hoc probat vniuersaliter de omni locato siue spirituali, siue corporali; quodlibet enim est in loco tatum per motum factum vel in se ipso, vel in loco, vnde B. Doct; & D. Tho: probates Deum esse in loco ex eius operatione probant per vniuersalissimum principium, quod convenit omnitrei existenti in loco, & ideo reducunt suam conclusionem ad principium per se notum; quod quo- modo negatur ab Aduersariis, videant, qui intelligunt. Differt autem modus essendi in loco ipsius corporis a modo essendi inloco ipsius Spiritus, quod iste est per quantita tem virtutis, que si sit finita, arguit modum essendi in loco definitiue; si vero sit infinita, arguit modum essendiin loco infinitiue: modus autem essendi in locoipsius corporis est per quantitatem molis, vt supra dictum est; quapropter non bene ratiocinantur illi ex nostris, qui dicunt modum essendi in loco rei spiritualis differre a modo essendi inloco rei corporalis, quod spiritus est in loco peroperationem, corpus vero per quantitatem molis, vt per hucusque habita patere potest.

57

Conf. 2. Existentia Dei in loco sit per contactum rei ad locum: nam sit per iuxta positione immediatam locati in loco;si enim aqua v.g. poneretur in vase, & non contingeret vas; sed maneret suspensa in aere, qui est intra vas, tunc aer diceretur locus ipsius aquae, & non vas; sed omnis contactus vel praesupponit rem, quam tangit, vel illam producit; ergo existent ia rei in loco vel supponit existentiam loci, vel ipsum producit, sed contactus, quo Deus contingit loeum, non potest supponere existetiam loci, quia contactus supponens existentiam rei contacta. essentialiter est contactus secudarius suppones. necessario contactum primarium, quia supponit contactum Agentis, quod produxit existentiam illius rei; omne etenim Agens, vt docet Phil; in tantum agit, in quantum tangit; contactus autem secundarius repugnat Deo, cui repugnat ratio Agentis secundarij, quae ratio conuenit essentialiter creaturae; ergo contactus, quo Deus contingit locum, est formali ter productiuus illius; contactus autem productiuus est operatio formaliter; & per consequens per opera. tionem formaliter probatur a priori existentia rei in loco. Et hoc intendunt duo Scolasticae luminaria magna, Fundatiss; & Angelicus Doct; quos Dominus dedit, vt praeessent diei eructati verbum sapientiae, & nocti indicanti Scientiam.

58

19 Prob. 2. Deus est in loco actiue continendo ipsum locum; sic enim loquuntur SS. Pp, & praecipue Beatiss. P. Aug. loc. cit. An non opus habes, vt continearis, qui omnia contines? Quae imples, continendo imples; & ratio etiam hoc conquincit, quia contineri passiue dicit passionem, sicut continere actiue dicit actionem, quia conti neri passiue dicit substentari a continente, Deus autem non substentatur a loco, sed substentat locum, nec vllam admittit passionem realem; quia admitteret imperfectionem, solam autem admittit actionem, quia haec dicit puram, perfectionem, sed esse in loco actiue est formaliter per actionem; ab actione enim formaliter oritur denominatio actiue; ergo Deus est formaliter in loco per actionem, sicuti corpus, quia est formaliter in loco passiue, est formaliter in ipsoper passionem, & per receptionem passiuam sui in loco vita quia Deus est formaliter actiue inloco continendo locum, est formaliter in ipso per actionem, a qua solum formaliter sumitur denominatio actiue, & per consequens actio Dei est constitutiua ipsius in loco¬

59

2o. Supponatur modo sententia Scoti, quam videtur manifeste derelinquere Mastrius forte eam considerans improbabilem, Ait ergo Scotus substantiam corpoream esse in loco circunscriptine per quantitatem; definitiue vero persubstantiam; vnde si a corpore auferatur quantitas molis, illud esset in loco per substantiam definitiue, sed non aduertit, quod sicuti per quantitatem molis corpus dicitur in loco circunscriptiue, ita per quantitatem virtutis dicitur in loco definitiue, vnde ablata quantitate molis illud corpus esset in loco definitiue per quantitatem virtutis, quare nihil probat. Impugnatur igitur sic 1. Substantia secundum se ipsam est formaliter indiuisibilis, diuisibilitas enim habetur persolam quantitatem, quia est effectus formalis illius, vt etiam Scotus fatetur; unde sicuti diuisibiditas molis est effectus formalis quantitatis molis, ita diuisibilitas virtualis est effectus formalis quantitatis virtutis, ergo substantia secundum se ipsam nequit esse ratio formalis constitutiua. in loco: nam ratio formalis constitutiua in locodefinitiue debet esse ratio formalis adaequatiua. loci; sicuti ratio formalis constitutiua in lococircunscriptiue debet esse formaliter adaequatiqua loci; sed nullum indiuisibile adaequatur diuisibili, vt experientia notum est, quis enim diceret, quod punctum adaequat lineam, & instans tempus? ergo substantia nequit esse ratio formalis constitutina in loco, locus enim essentialiter est diuisibilis, cum sit quantus, est enim superficies, vt dicitur in eius definitione, & per consequens nequit adaequari per ipsam substantiam formaliter sumptam praecisa quantitate molis, & virtutis, sic enim est omnino, & simpliciter indiuisibilis.

60

2I Impugnatur 2. Quod est tale per substantiam, est formaliter substantialiter tale; sicuti quod est tale per accidens formaliter, est accidentaliter tale; sed existentia in loco non est praedicatum substantialiter conueniens locato; illi enim conueniret necessario, nec posset separari ab ipso; ergo existentia in loco non est effectus formalis substantiae. Prob. maior; qui a subsistere in se, & per se est effectus formalis substatiae, & substantia est ratio formalis existentiae in se, & per se, ideo existentia in se, & per se est effectus inseparabilis ab ipsa substantia, & nequit esse, aut intelligi sine illa; ergo quod est tale persuam substantiam formaliter, est substantialiter tale, & per consequens nequit non esse tale Minor amplius declaratur. Nam in tantum existentia in hoc loco est separ abilis ab hac sub¬ stantia, quia illi conuenit tantum accidentaliter. & per accidens; ergo si illi conueniret formaliter per substantiam, esset inseparabilis essentialiter ab illa

61

22. Impugnatur 3. Si substantia esset ratioformalis essendi in loco definitiue, sequeretur, quod perfectior substantia maiorem exigeret. locum; sicut quia quantitas est ratio essendi inloco citcunscriptiue, ideo mator quantitas exigit maiorem locum; sed substantia perfectior vniuersaliter loquendo non exigit maiorem locum: nam substantia hominis, quae est perfectior substant ia Elephanti habet minorem locum nec ampliorem locum exigit, aliter natura ei defuisset in eo, quod naturaliter exigit; ergo substantia non est ratio essendi in loco¬

62

23 Praeterea si substantia esset ratio formalis essendi in loco definitiue, sequeretur, quod vbi est formaliter substantia, ibi esset definitiue in loco, sicuti, quia quantitas est ratio essendi in loco circunscriptiue, sequitur, quod illud, in quo est quantitas, est citcunscriptiue in loco; sed inDeo est ratio substantiae formaliter; ergo Deus esset in loco definitiue, quod nullus concederet; est enim expresse contra modum loquendi SS. PP, & contra rationem, quia illud est definitiue in loco, quod finitur a loco, ve ipsa verba sonant.

63

E4 Tandem si substantia esset ratio formalis essendi in loco, sequeretur, quod ratio formalis vnius praedicamenti, esset ratio formalis alterius praedicamenti, quia locatio reducitur ad praedicamentum Situs, vel Quantitatis, vt dicitur in logica; substantia autem est in diuersopraedicamento; ergo haec opinio aperte confundit praedicamenta, & per consequens Philosophiam. Prob. antecedens. Ratio loci est ratic accidentalis, accidentaliter enim aduenit substantiae; ergo reducitur ad aliquod ex nonem praedicamentis, quae diuidunt accidens; sed substantia nequit esse ratio formalis constitutiua. accidentis; aliter illud accidens esset substantia; denominatio enim, & specificatio est a constitutiuo formali; sicuti acccidens nequit esse ratioformalis constitutiua substantiae propter eandem rationem: ergo sequeretur, quod ratio formalis vnius praedicamenti esset ratio formalis alterius praedicamenti, quod est absurdum.

64

25. Obiicit 1. Mastrius. Operatio Dei vel est ratio formalis, vel fundamentalis praesentiae. Dei in rebus; ergo praesentia per Essentiam iam non praecedit operationem, sed subsequitur, quia effectus formalis subsequitur ad suam causam formalem, vel rationem fundamentalem, ergo Deus potest operati in distans, & ideo operatio non est ratio essendi in loco. Antecedens, & 1. consequentia patent ex nostra Doctrina. Prob. 2. conseq. Quando Deus produxit hunc Mundum in spatio, vel erat ibi antecedenter ad talem actionem transeuntem, vel non? Si primum, ergo iam dabatur eius praesentia, ante¬ quam operaretur, & per consequens operatio non est ratio formalis eius praesentiae; Si secundum; ergo operatus est in distans, & ubi nonerat.

65

Resp. Caletanus praesentiam per Essentiam non esse aliam a praesentia per operationem. nisi vt quo, & vt quod, quia operatio est ratio, qua essentia sit praesens; essentia vero est idiquod sit praesens per operationem; & quanuis Mastrius appellet hanc distinctionem ambagem, Catetanicam, attamen veritatem profert, quatenus hac responsione ita implicatur sententiaMastris, vt nullo modo explicari possit: namsiquaeramus a Mastrio, an Deus sit sciens per Scientiam, vel per Essentiam. Respondere tenetur, quod est sciens, vt quod per Essentiam, quia id, quod scit, est Essentia, & est sciens, vt quo per Scientiam, quia ratio formalis sciendi est Scientia, non tamen ibi sunt duae Scientiae, sed vna tantum, quae quia afficit subjectum quod, in quo est, denominat illud sciens. Et hoc habetur vniquersaliter in omni qualitate afficiete subjectum; nam paries dicitur albus, vt, quod per albedinem, & albedo est forma, qua paries denominatur albus; sic substantia dicitur extensa, vt quod per quantitatem, ipsa autem quantitas est id quo substantia dicitur extensa. Igitur in casus substantia Dei est praesens, vt quod per operationem, & ipsa operatio est id, quo substantia sit, praesens formaliter; & hoc potest contra Mastrium retorqueri: nam substatia corporea est in loco citcunscriptiue; quaeritur ergo ab ipso, ansit praesens loco circunscriptiue per quantitate vel non? Si primum; ergo substantia est praesens loco, in quo non est. Si secundum, ergo quantitas non est ratio essendi in loco citcunscriptiue, vt asserit Scotus; & istae sunt ambages; ad quas reducit Caletanus. Ad arg. igitur in forma neg. 2. conseq. Ad prob. dicitur, quod quando Deus produxit Mundum, antecedenter non erat in ipso, quia Mundus non erat, & ideo in ipso esse non poterat; quomodo enim aquapotest esse in vase, quod non est? Nec fuit in ipso subsequenter posterioritate temporis, vtiimaginatur Mastrius, vel posterioritate realis naturae, quae desumitur penes dependentiam effectus a causa; substantia enim Dei non est effectus sequens ad virtutem ipsius, sed fuit inipso simultate temporis, & naturae cum suaactione actiue sumpta, quae est idem realiter cum sua substantia, ipsa tamen actio est ratio, qua substantia Dei est in mundo, quia si non fuisset actio, nec fuisset Mundus, nec Deus esset in ipso; vnde si aduertisset Mastrius actionem Dei esse indistantem, & indistinctam ab eius substantia, non dixisset posse Deum esse praesentem. per actionem, non per substantiam, & per consequens posse Deum agere in distans.

66

E26 Obiicies 2. Deus est vbique per sua Ilmmesita. tem; ergo non per Omnipotetia, quia haec Sut duo Attributa ex sua ratione formali distincta, & si¬ cut Deus per Omnipotentiam est in rebus illas causando; ita per Immensitatem est in rebus perEssentiam.

67

Resp. neg. conseque nedum enim Deus est, in rebus per Immensitate illas repledo, sed etiam est in rebus per Omnipotentia illas causando; nam est in rebus actiue replendo, non enim passiue repletur a rebus; sed non potest esse in rebus actiue repletiue formaliter, nisi per actionem, vt dictum est; ergo est in rebus nedum per Immensitate, sed etiam per Omnipotentia actiue illas causantem; tum quia non minus ex sua ratione formali sunt distincta Omnipotentia, & Immensitas, quam Immensitas, & Essentia; Immensitas enim est Attriburum formaliter distinctum, tum ab Omnipotetia, tum ab Essentia; ergo si ex eo, quod Immensitas distinguatur ab Omnipotentia, sequitur Deum non posse esse in rebus per Omipotentia, consequenter etia sequitur non posse esse in rebus per Essentiam, quia eodem modo distinguitur, vt ipse asserit. Dicendum igitur, quod licet, sint duo Attributa virtualiter distincta; attamensecundum diuersa rationem possunt constituere. praesentiam Dei. Immensitas quidem repletiue, Omnipotentia vero productiue.

68

27. Obijcies 3. Relatio Praesentiae Diuinae non dependet a causalitate Dei; ergo non bene deducitur ex ipsa. Prob. antecedens. Ad hoc, vt aliquod sit actualiter praesens alteri, debet praesupponere salte prius natura illud actu existens, ergo Praesentia Dei non dependet proxime a causalitate Diuina, sed tantum remote.

69

Resp. neg. antecedens. Ad prob. neg. pariter antecedens; eo enim ipso, quod res formaliter sit existens, formaliter sit praesens, cum imperceptibile sit, quod aliquis effectus coexistat suae causae, & illi non sit praesens; praesentia enim nihil aliud dicit formaliter, quam coexistentiam; vt supra dictum est.

70

Instat Mastrius. Per Omnipotentiam non concipitur formaliter Deus coexistere creaturis, sed tantum eas facere, sicuti per Immensitatem non concipitur eas facere, sed illis iam factis coexistere, ergo quanuis gratis concedatur ad actionem Dei subsequi necessario praesentiam, attamen non sequitur formaliter nisi per Immensitatem.

71

Resp. dist. antecedens. Per Omnipotentia. actu producentem non concipitur Deus coexistere creaturis, neg. praecisa productione, concex eo enim, quod Omnipotentia facit res, formaliter dat illis existentiam, & ex eo, quod res formaliter habeant existentiam, habent praesentiam, quae nihil aliud dicit, quam coexistentiam. Nec Immensitas dicit praesentiam rebus iam factis, quia adderet praesentiam praesentiae, sed importat praesentiam repletiue pro eo tunc, quo sit res, & quanuis Immensitas formaliter non faciat res, quia ipsa solum habet eas replere, facere autem est proprium Omnipotentiae, atta¬ men non sequitur, quod Omnipotentia non habeat facere praesentiam, quia praesentia non est effectus formalis proprius Immensitatis, nec quantitatis, vt falso supponunt Scotistae: nam nunc vere dicitur praesens, & tamen neque est; Immensum, nec quantum, sed potius est effectus Aeternitatis, quae consistit in vnico nunc semperstante; effectus enim Immensitatis est replere. omnia absque eo, quod repleatur; & hic non potest comunicari Omnipotentiae; sicuti facere non potest comunicari Immensitati. Praesentia igitur, quatenus dicit durationem, est effectus formalis aeternitatis, quatenus dicit existentiam est effectus formalis Omnipotentiae, & quatenus dicit repletionem loci, est effectus formalis Immensitatis, & per hoc tollitur omnis aequiuocatio,

72

2S. Obiicies 4. Quanuis ex actione Dei productiua, qua res primo accipit esse, deducatur praesentia rei, attamen hoc non potest deduci exactione conseruatiua; nam si Deus destrueret. rem post illud instans, quo illam produxit, vere diceretur fuisse praesens illi rei, & tamen in talicasu nulla fuisset actio conseruatiua. Tum quia actio conseruatiua supponit actione productiua, & per conseques supponit praesetia; & ideo nequit esse ratio formalis illius; ergo actio Dei vniuersaliter non est ratio formalis praesentiae.

73

Resp. etiam hoc arg. procedere ex falsa imaginatione, opinatur enim actionem conseruatiuam esse aliam ab actione productiua, quod tamen falsum est, nam per Phil. conseruatio nihil aliud est, quam continuata productio, seu continuatio actionis productiuae; vnde sicuti actioproductiua est ratio formalis praesetiae; ita continuatio actionis productiuae est continuatio praesentiae, seu ratio formalis praesentiae continuatae Igitur si Deus destrueret rem, desineret esse praesens rei, quia des ineret agere; ergo ratioactionis est ratio praesentiae. Et sic conseruatio praesentiae supponit ipsam praesentiam, sed nihil contra nos

74

29 Obiicit 5. In Agentibus naturalibus actio supponit praesentiam Agentis, & passi; ergo & in Deo.

75

Resp. neg. conseque & disparitas est, quia Agens naturale, cum agat per motum, & transmutationem agit ex praesupposito subjecto, & ideo debet supponere passum, circa quod agit: at vero Deus cum agat per creationem, & exnihilo, ideo nihil debet supponere.

76

Obiicit 6. Actio Dei concurrit tantum ingenere causae efficientis respectu creaturarum. ergo nequit esse ratio formalis.

77

Resp; quod nec etiam Immensitas potest. esse ratio formalis intrinsece informans creaturas, sed omnino extrinsece efficienter se habet, & sic etiam Essentia, & Substantia Dei eodem modo concurrit, ideo hoc arg. solui debet a Mastrio; dist. ergo conseques. Nequit esse ratio for¬ malis extrinseca, negi intrinseca, conc; quanuis enim intellectus sit causa formalis extrinsecavoluntatis, quia non est forma informans voluntatem, attamen est ratio formalis a priori, per quam probatur voluntas.

78

3O Obiicit 7. Potest Deus agere in distans; ergo actio Dei non est ratio formalis ipsius praesentiae. Prob. antecedes. Si indistantia esset conditio necessaria ad agendum, vel esset necessaria. ex parte Agentis, vel ex parte actionis, vel ex parte effectus? Non primum; quiae Agens efficiens, de quo loquimur est extrinsecum Neque secundum; quia actio est via tantum ad comunicandum esse; & cum sit transiens, est extra Agens. Neque tertium; quia effectus causae efficientis est extra illam, ergo potest Agens agere in distans

79

Sed ad hoc iam supra responsum est; quanuis enim admitteretur Agens posse agere in distans, attamen non deducitur actionem non esse rationem formalem existedi in illo loco: nam quanuis, ex illo principio possit deduci nostraconclusio, quia tamen est controuersum inter Nos, & Scotistas, ideo illo hic non vtimur, nehic alteram quaestionem reuocemus; unde sicuti si quantitas, quae est ratio formalis essendi circunscriptiue in loco, non tangeret locum, tunc nec esset in illo loco, nec esset ratio, per quam actu constitueretur in illo loco; adhuc tamen esset ratio, per quam posset constitui in illo, quia posset illum tangere, ita si Deus ageret in distans, non esset in illo loco, nec eius actio esset ratio, per quam constitueretur in illo, quia non tangeret; esset tamen ratio, per quam posset costitui in illo; quia posset tangere. Quod tamen Deus non possit agere in distans, habet manifeste Magnus P. Aug. lib. 7. de Ciu. Dei c. 3o3vbi ait: Deus implens Caelum, & terram praesente potentia, non absente natura; & D. Greg. 8. in Ezech; Deum; esse ubique per Essentiam, praesentiam, & potentiam, quod communiter accipiunt Theologi, & ratio est; quia si Deus ageret in distans, creatutra conseruaretur sine Praesentia Dei, quod est contra SS. PP. Ad arg. tamen dist. antecedens: Agens potest agere in distans distantia suppositi, loquendo de Agente creato, vt videtur concludere argumentum, conc; distantia virtutis, neg. Cum ergo Deus agat per suam virtutem.. quae est sua substantia, sicut non potest agere, in distans distantia virtutis, ita non potest agere in distans distantia suppositi; imperceptibile enim est, quod lignum comburatur ab igne, nisi calor, qui est virtus ignis, intime tangat, & recipiatur in ligno; Tunc nanque Ages nihil prorsus ageret in effectum, nec illi communicaret esset quia esse comunicatur solum per virtutem Age tis: vnde si Agens non conmunicaret effectui sua virtutem, illi non conmunicaret esse. Ad prob. dicitur, quod indistantia est necessaria ex parte. omnium trium; ex parte quidem Agentis, quia Agens debet comunicare esse, quod continetur in ipsius virtute; unde si virtus distaret ab effectu, etiam esse ab illo distaret, & sic nunquam comunicaretur; sicuti quia esse calidum continetur in virtute Solis, nunquam aliquod potest calefieri a Sole, nisi ad illud perueniat virtus Solis, in qua continetur calor. Et cum dicitur, quod Agens est extrinsecum, respondet Fundausi. Doct. ads; esse extrinsecum, prout negat informationem, non autem prout negat praesentiam virtutis. Ex parte actionis, quia actio est viai & via debet tangere vtrunque terminum, nec potest esse distans a termino: aliter nunquam perueniretur ad terminum. Tandem ex parte effectus, qui essentialiter debet recipere esseab Agente, & ideo debet tangi ab eius virtute, in qua continetur virtualiter esse effectus¬

80

Insiabis. Ideo Agens creatum debet agere, in propinquum, quia eius virtus est limitata pergo Deus, cuius virtus est illimitata, potest agere in distans.

81

Resp. neg. antecedens: nam limitatio vir: tutis dicit solum, quod possit distendere suam virtutem in tantam, non in maiorem distantiam; non aute quod debeat operari per contactum; hoc enim habetur non ab ipsa finitate, sed abactione, vt dictum est.

82

Instabis 2. Indistantia virtutis, & suppositi limitaret Potentiam Dei; cogeret enim eam ad agedum solum in propinquum; ergo potest agere in distans; nam sicuti eius Potentia non coarctatur ad aliquod genus objecti, ita non debet coarctari ad hunc modum agendi solum inpropinquum

83

Resp. neg. antecedens. Ad prob. dicitur, quod ex eo, quod Deus non possit agere nisi in sibi propinquum, arguitur potius eius infinitas a posteriori: nam ex eo, quod sit propinquus omnibus, & a nullo distans, arguitur; quod sit infinitae extensionis virtualis, & arguitur effica, cia cius praesentiae sine cuius propinquitate mequit res consistere; ab ipsa enim regitur;, & comseruatur in esse. Nec ex eo, quod necessitatur ad sic agendum, dicitur cogi, sed tantum dicitur agere secundum modum perfectissimum conuenientem suae Potentiae; sicuti ex eo, quod ne cessitatur ad cognoscendas omnes creaturas sibi praesentes secundum esse objectiuum, non dici: tur cogi, sed agere secundum modum Potentiae intellectiuae perfectissimae, cui omnia sunt prae sentia. Ita a pari.

84

Instant praeterea Aly varijs experietiis, sci dicet ignis comburentis stupam distantem, magnetis trahentis ferrum, ignis magis calefacientis aquam in summitate, quam in fundo lebetis, imo magis aquam, quam fundum lebetis, torpedinis reddentis torpentem, manum Piscatoris, non arundinem, ignis inferni agentis in Daemones existentes in hoc mundo, & Humanitatis Christi Domini patran¬ tis miracula in locis distant: ssimis

85

Saed haec omnia, quanuis possint transimt ti, vt supra dictum est, ad arg. principale, attamen puerilia sunt, & a Philosophis soluta. Dicitur enim haec omnia agere indistans distantia suppositi, non virtutis; & quanuis aer per calo rem ignis non infiammetur, sicut stupa, est quia est minus aptus, & capax inflamationis; & fundum lebetis est minus calidum, quanuis per ipsum transeat calor calefaciens aquam, quia aquaremittit in fundum totam suam frigiditatem, vesuo resistat contrario; torpedo stupefacit manum Piscatoris, non arundinem, quia illa est capax stuporis, non ista, quae de se naturaliter stupida est. Ad id, quod dicitur de Daemonibus, quid quid sit de hoc, videbimus enim in 2. sent; quid sit dicendum, resp;quod dato ignem inferni cruciare Daemones Aereos, & tentantes in hoc Mum do, attamen eius virtus confortatur a Deo, veagat in tantam distantia, nullum enim est inconqueniens, quod Deus non possit confortare virtutem ignis hic existentis, vt comburat lignum existens in India, quod dici potest etiam de Humanitate Christi; quanuis plurimi dicant ipsam operati miracula tantum moraliter, & ideo sufficiat praesentia moralis non Physica.

86

3I Obiicit 8. Scotus. Vel concluditur Praesentia Dei in rebus ratione operationis, vel ratione Immensitatis? Si primum; sequitur petitio principij: nam concluditur. Praesentia Dei perconiunctionem Dei cum creaturis, quae coniunctio idem est, ac praesentia formaliter. Si secundum; ergo non ratione operationis.

87

Resp. coneludi per vtranque secundum diuersam rationem, vt supra explicatum est. Acimprob. dicitur, quod praesentia Dei in rebus addit supra operationem relationem rationis, quae resultat ex ipsa actione Dei productiua. creaturarum, & ideo non esse idem, neque probari idem per idem.

88

32. Obiicit 9. Posset Deus vti instrumentis ad. agendum; sed tunc eius actio non contingeret effectum nisi mediante instrumento; ergo exeius actione non deducitur eius praesentia.

89

Resp. dist. antecedens. Potest Deus vti instrumentis separatim a se ipso, nege indistanter a seipso, cone; quando enim simul cum creaturis, quae se habent, vt instrumenta ipsius, quatenus recipiunt virtutem ab illo, & agunt per actionem illius, producit aliquos effectus, tunc simultanee eosdem effectus producit, imo magis intime illos producit, quam producat creatura, quia Deus est intimior nobis intimo nostro, vt docet Sanctiss. P. Aug.

90

33. Obiicies 10. Quando Deus concipitur: vt Agens, vel supponitur Immensus vel non, Si primum; ergo antecedenter ad actionem est. in rebus, quia Immensitas est ratio formalis essedi in rebus. Si secundum; ergo Immensitas non est Attributum Dei, conuenit enim illi ex tem¬ pore, sicut ex tempore illi conuenit ratio praesentiae, & per consequens Immensitas importat tantum denominationem Dei extrinsecam.

91

Respi quod supponitur immensus. Ad improb; neg. conseq. Ad prob. insertam dist. assum tum. Immensitas est ratio formalis essendi in rebus praecisa actione negi coniuncta cum actione, cone; sicut quantitas est ratio formalis essendiin loco circunscriptiue, prout coniuncta cum motu, non autem prout separata a motu, vt supra ostensum est.

92

Instabis. Ergo Immensitas est tantum ratiomediata existendi in rebus, quia scilicet mediam te actione existit in ipsis; tum quia Immensitas est aeterna, praesentia localis temporalis; tandem quia Immensitas secundum se est indifferens ad hunc, vel illum locum; ergo non est ratio proxima essendi in loco.

93

Resp. neg. conseque sunt enim duae rationes. in diuerso genere, vt dictum est, & ideo ambaesunt immediatae: nam quia Sol, & homo sunt, duae causae in diuerso genere, sunt ambae imme diatae, ideo Immensitas tangit locum, quatenus extensum; actio vero, quatenus ens; Ad 2. dici tur, quod quanuis Immensitas sit aeterna, & praesentia temporalis, attamen colligitur solum Immensitatem praecedere praesentiam localem. non tamen non esse rationem formalem essendi. in rebus; nam si daretur corpus ab aeterno sine. loco, posito in tepore in spatio, illud corpus in tempore esset in loco absque eo, quod adderetur aliquid ipsi corpori, & de facto vltimum Celum secundum partem conuexam non est in loco, quia supra se non datur aliud corpus ambiens, & si Deus produceret nouum corpus ambiens, illud absque eo, quod ei adderetur aliquid, per solam suam quantitatem esset in lococircunscriptiue; ergo a pari. Ad 3. dicitur, quod etiam actio, seu virtus, vt applicata, secundum se est indifferens ad hoc, vt sit potius applicata huic, quam illi, cum secundum se possit se applicare omnibus locis; terminatur ergo ab hoc loco indiuidualiter, quem implet: sicut forma determinatur ab hac materia, in qua recipitur, non tamen tollitur; quin forma sit ratio immediata informans materiam; ita a pari¬

94

34. Obiicies 11. Ex eo, quod Deus producat esse, quod est intimum creaturae, non dedus citur, quod sit creaturae intime praesens: nam essentia creaturae est magis intima creaturae, quam existentia, quia sine existentia potest intelligi creatura, non tamen sine essentia. Tum quia esse producitur a creatura; ergo non est effectus Dei. Tum quia effectus non est id, in quod Agens agit, sed id, quod agit; sed praesentia attenditur penes id, in quod Agens agit; ergo non attenditur penes esse, quod, cum sit effectus Dei, est id, quod Agens agit.

95

Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. dicitur, quod essentia est magis intima in ratione for¬ mae specificantis, non autem in ratione effectus producti, quia effectus, prout productus, dicit formaliter esse, non essentiam, quia essentia non producitur, sed esse. Ad 2. dicitur, quod tale esse prod ucitur a creatura, quia creatura producit, v. g. esse calidum, esse frigidum, esse hominem esse canem &c; Deus autem producit esse, vt esse, & ideo secundum diuersam rationem est effectus Dei, & creaturae. Ad 3. dicitur, quod id, in quod Agens eductiuum agit, non est effectus illius; qui a illud est subjectum praesuppositum actioni eductiuae; est tamen effectus actionis creatiuae, quia haec nullum praesupponit subjectum, cum producat subjectum ipsum, & formam informantem tale subjectum.

96

3S Obiicies 12. per loca ab extrinseco Christus descendit ad Inferos, non secundum Diuinitatem, quia secundum hanc erat ubique, neque secundum corpus, quia hoc iacuit in sepulcro; ergo descendit secundum an imam; sed non est credibile, quod anima semper aliquid operata sit, vel pat rando miracula, vel aliquid aliud operando; ergo spiritus non est in locoper suam operationem, & per consequens nec etiam Deus, qui summe Spiritus est. 2. Animae, quae sunt in Inferno, nihil agunt, cum simpliciter patiantur, & animae, quae sunt in Paradiso, non potest cogitari, quid agant, & tamen vtrobique sunt in loco. 3. Anima, prout est in corpore, non patitur, quia ibi est connaturaliter, neque aliquid operatur in ipso tanquam in loco; ergo Spiritus non constituitur in loco per operati onen

97

Resp. ad 1, quod licet Dur. in 3. sent. intelligat descensum Christi ad Inferos non secundum realem praesentiam ipsius, sed secundum effectum tantum, quia scilicet Meritis Christi illae Animae solutae sunt ab illo loco infelici, & transsatae ad Visionem beatam; & ratio ipsius est, quia Christus moriens dixit Latroni crucifixo cum ipso: Hodie mecum eris in Paradiso; non potuit, autem Anima Christi esse in duobus locis, scilicet in Paradiso, & in Inferno, nisi recurreretur ad miracula, quod non est necesse; ergo Paradisus intelligitur Metaphorice, idest pro Visione. beata, & Infernus pro carentia Visionis heatae Sed haec responsio est contra Cathechysmum Romanus 1. p. de 5. Symb. art. docentem omnino credendum esse animam Chisti descendisse ad Inferos, non tantum virtute, sed etiam re, & praesentia, & quod nomine Inferni intelligenda sunt abdita. receptacula, in quibus animae detinentur iuxta doctrinam sacrae Scripturae confirmatam Apostolica traditione, declaratam a Sacris Cone; & SSi PP; & quidem Beatiss. P. Aug. ep. 57. ad Dardanum ait: Christum descendisse ad Inferos, tanquam, ad locum corporeum per eandem praesentiama & hoc probat ex D. Petro Act. 25 & ex psal. 155 vbi habetur, Quomam non derelinques animam meam in Inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Subdit autem Magnus Doctor: Il¬ lud de Anima dictum est, quia ibi non est derelicta, unde tam cito remeauit, illud de corpore, quod in sepulero corrumpi celeri resurrectione non potuit. Idem repetit Epist. 99. ad Euodium, ubi postquam dixit, quod huic veritati contradic. non potest, quia contradiceretur prophetiae; & Petro, concludit; Quis ergo nisi infidelis negauerit apud Inferos Christum: Ad rationem autem Dur. re spondet ibidem, Christum dixisse Latroni futurum fuisse cum ipso secundum Diuinitatem in Paradiso, non autem secundum animam, Conceditur, ergo Christum fuisse apud Inferos secundum animam; negatur autem minor sub sumpta, quia nedum multo credibilius est animam Christi aliquid operatam fuisse in Inferno, quam otiosam ibi mansisse, sed etiam habetur manifeste ex Scriptura docente Christum Dominum praedicasse SS. Pp. vt colligitur Petri 1. c. 3: & illuminasse, ac reuelasse suae passionis mysteria, illos soluisse ab illo carcere, & perterrefecisse animas damnatorum; ergo aliquid operata est absque eo, quod recurramus ad miracula Ad 23 quo ad animas damnatas dicitur: quod admisso nihil eas agere, attamen non potest negari, quod non patiantur; existentia autem in loco probatur, vel ex actione, vel ex passione, vt supra diximus; sed Deus non potest patijergo etus existentia in loco probatur tatum ex actione; ceterum simpliciter dicendum est, animas, tam damnatas, quam beatas actiue se applicare illi loco, & elicere operationes tristitiae, doloris, & gaudij, ac laetitiae; haec tamen instantia petit. explicari, an Spiritus sit in loco per operatione transeuntem, vel immanentem, vel per operationem actualem, aut per applicationem virtu. tis, vel tandem per quam operationem sit in loco, quod praestabimus in seq. art. Ad 3. respondent Aliqui Animam esse in corpore, tanquam actus in potentia, & tanquam forma in materia; non tanquam locatum in loco. Sed admisso etiam animam esse in corpore tanquam in locodicimus, quod est in loco per applicationem, suae virtutis, & operatur informando, & moquendo corpus.

98

Instabis. Anima per suam substantiam informat corpus; ergo ratio substantiae est constitutiua ipsius in loco¬

99

Resp. dist. antecedens. Anima immediate per sua substantia informat corpus, quatenus constituit vnum cum ipso, conc;quatenus constituitur cum ipso in loco, neg; quia quatenus constituitur in loco, respicit quantitatem: nam locus est, superficies, cum qua debet proportionari locatum; substantia autem secundum se ipsam non proportionatur quantitati, cum pertineat ad praedicamentum disparatum: ergo proportiona. tur tantum secundum quantitatem virtutis actiuae, & ideo tantum per operationem, vel applicationem virtutis.

100

36. Obiicies 13. Substantia spiritualis potest. cessare ab omni opere, & ab omni applicatione ad locum,; sed in tali casu esset in loco: ergo operatio non est ratio constitutiua in loco. Probmaior, Angelus libere se applicat huic loco, & illi, & sic de omni, & libere operatur; ergo potest cessare ab omni operatione, & applicatione: Prob. min; quia nulla creatura potest esse nullibi: nam omne ens creatum naturaliter sibi vendicat locum.

101

Resp. Fundatiss. Doct. in 2. sent. dist. maiorem: Potest cessare ab omni opere, & applicatione disiunctiue, conc; collectiue, neg; & ad prob. dicitur eodom modo, quod Angelus est liber ad applicandum disiunctiue, non autem collectiue: nam sic tolleret connexionem, & ordinem vniuersi, qui non potest tolli a creatura cum sit effectus solius Dei. Ex eo enim, quod absolueret se ab omni loco, solueret se ab Uniuerso.

102

37. Obijcies 14. Impossibile est existentibus, Angelis, & existente tempore Angelos non coexistere tempori, & esse in tempore; ergo impossibile est existentibus Angelis, & locis, Angelos non esse in loco; eadem enim est ratiode loco, & tempore.

103

Resp. neg. conseque & disparitas est, quia coexistentia tempori nihil aliud dicit, quam durationem ipsius existentiae Angeli, quae duratio est idem, ac existentia perseuerans; at vero existentia in loco dicit receptionem locati inloco, & contactum illius; non potest autem dari iste contactus, nisi ex eo, quod vnum alteri applicetur; aqua enim non contingit vas, nisi illis applicetur, neque potest applicari, nisi per actionem applicatiuam.

104

38. Obiicies. 15. Punctum separatum a linea, quanuis non haberet extensionem attamen haberet locum; ergo substantia spiritualis, quanuis non habeat extensionem: attamen est in loco¬

105

Resp. neg. antecedens, & suppositum illius, Punctum enim, cum sit modus continui, quanuis possit desinere, non potest tamen consistere separatum, sicuti dicitur de sessione corporis.

106

S9. Obijcies16. Prius est rem esse, quam coperari, vel applicari ad operandum: nam operari sequitur ad esse; ergo prius est rem esse hic. quam operati hic, quia sicuti se habet simpliciter ad simpliciter, ita secundum quid ad secundum quid. Praeterea Angelus, & si nihil operetur, est pars Uniuersi; ergo debet esse in Uniuerso. Tum quia Art. Parisien. 204. ait: Substantiam Angelinon esse in loco sine operatione error est, quia Articulus fuit firmatus a Summo Pontifice, vt patet ex c. Ad abolendam de Haereticis.

107

Resp. neg. conseq. Ad prob. insertam dicitur; quod esse in loco passiue supponit poni inloco actiue; & sic valet, quod res sit in loco, inquantum actiue se applicat tali loco. Praeterea esse, & operati se habent tanquam duo dispara¬ ta realiter distincta; at vero esse hic, & operati hic in Spiritibus sunt vnum, & idem, & ideo non valet praedicta propositio, quod magis explicabitur in seq. art. Ad 2. dist. antecedens. Est pars separata, & recisa, conciconiuncta, neg. Ad 3. dicitur cum Tolet. quod Anticuli Parisienses non transeunt Sequanam. 3. dicitur cum Fundatiss. Dost; qui pariter fuit Doctor Parisienss quod illis Articuli non fuerunt facti ab omnibus Doctoribus Sorbonicae, sed tantum ab aliquibus; & ideo non habent vim. 3. illum Articulum intelligi deea sententia, quae vult Spiritum esse in loco peraliquam operationem transeuntem, non autem per applicationem virtutis. 4. quod Stephanus Episcopus Parisiensis speciali decreto reprobauit: illos Articulos, qui Sunt contra doctrinam D. Thoj & tandem iussu Alex. VII. Anno 1665. fuisse interdictos, vt patet in Indice librorum prohibitorum. Ad caput Ad abolendam dicitur, quod Pontifex nihil aliud intendit, quam quod ille, qui damnatus fuit, vt Haereticus a suo Episcopo, sit excommunicatus, nihil autem decernit de ea sententia

108

Instabis. Potest Angelus trasire de vno extremo ad extremum absque eo, quod operetur in medio, & tamen non potest transire absque eo, quod existat in medio; ergo sine operatione.

109

Cons. Si Deus tolleret ab aqua existente. in vase quantitatem; adhuc illa aqua esset in vase, nam si Deus vellet reuntre quantitatem aquae, illam reuniret in vase; ergo tunc illa aquaesset in loco per suam substantiam, ergo multo magis Spiritus.

110

Resp. dist. 1. partem antecedentis. Absque eo, quod operetur, vel se applicet medio, neg. Absque eo, quod eliciat aliquam operationem: externam, vitra talem applicationem, conc; si enim transiret per medium, necessario vniretur medio, & per consequens illi applicaretur.

111

Ad Confneg. antecedens. Ad probatione insertam dicitur, quod Deus reuniret quantitate aquae in vase, non quia aqua esset in vase, sed quia in vase poneretur quatitas, sub qua denuo inciperet esse aqua, quod si quantitas poneretur extra vas, illa aqua fieret, & esset extra vas.

112

AO Tandem adducunt Scotistae aliquas auctoritates SS.PD; quae quia nihil penitus concludunt, & sunt prorsus extortae, ideo leuiter taguntur, vt Nissen. Orat, de Infantibus dicit: Sedem Caeli conuenire naturae Angeli; Intelligit autem Niss. solum, quod natura Angeli, vtpote sublimis, exigit locum sublimem; sicuti natura corporea, vtpote inferior, exigit sedem terrae, non autem quod natura Angeli immediate sit in Celo per seipsam, sicut nec natura corporea est immediate in terra per seipsam. Et Nax. Orat. 4. deAngelis ait; eos esse ubique ob leuitatem; Intelligitur autem, quod sint vbique disiunctiue, non collectiue. Et Greg. 1. Mor. c. 2. ait; Angelos esse circunscriptos; intelligit autem, Angelos non esse vbique, sed aliquo loco definitos. Et istae explicationes sunt congruetiores veritati, quam ille quibus alij dicunt hos Sanctos PP. loquutos fuisse in Sententia Platonicorum, qui Angelis tribuebant corpora acrea, vt narrat Beatiss. P. Aug. lib. 8, & 9. de Ciu. Dei. Tadem Sanct. P. Aug. lib. de Speculo c. 32. Per molem corporis nusquam es, sed per incircunscriptam substantiam. Haec autem auctoritas non solum eis non fauet, sed est contra ipsos; si enim diceret, per Substantiam possent aliquid contendere, sed quia dicit, per incircunscriptam substantiam, ideo intelligendus, est per substantiam, quatenus immensam; si est enim substantia, quatenus circunscripta, est substantia, quatenus quanta; citcunscribitur enim formaliter per quantitatem; sic substantia, quatenus incircunscripta, est formaliter immensa. seu virtualiter extensa: ergo si est in loco per incircunscriptam substantiam, est in loco formaliter per quantitatem virtutis, quod nos pariter docemus.

113

AI Praeterea arguit Mayr. contra alias rationes, quibus probatur conclusio. Si ex Infini tate Dei probaretur existentia ipsius in loco, Deus esset in locis infinitis, sed hoc est falsum ergo haec ratio non probat:

114

Resp. dist. Matorem. Si ex Infinitate Dei. probaretur existentia in loco adaequata ipsi Infinitati, conci inadaequata, neg. Igitur ex Infinitate probatur existentia Dei in locis inadaequatis sus Infinitati, & per consequens in locis finitis actu in infinitum

115

A2 Tandem arguunt Aliyj contra aliam rationem ductam ex immutabilitate. Potest Deus fieri praesens per solam mutationem factam in creatura, sicut sit Creator per creationem passiuam factam in creatura; ergo ex eius immuta bil itate non arguitur praesentia in loco¬

116

Resp. dist. antecedens. Potest Deus fiera praesens per solam mutationem factam in creatura, si huiusmodi locus; & creatura creetur, & incipiat esse, concisi supponatur locus, & creatur ra existens, & Deus illi non praesens, nege tuno enim moueretur Deus de loco ad locumr mutatur enim creatura quando producitur; tunc autem non produceretur, nec locus moneretur quia locus est immobilis, vt dicitur in 2. Physsere go mutatio non esset in creatura, & per consequens esset in Deo.

117

A3 Obiiciut vitimo. Ex D. Greg; & Theolo gis communiter. Deus est in loco per Essentiam Praesentia, & Potentiam, ergo non per oper ationem, sed per substantiam; Essentia enim est, substantia eius

118

Resp. hos modos essendi in loco explicandos esse infra art. 5, neg. autem conseque nam ly per Essentiam explicant omnes antiqui Theologi producendo, & conseruando, sicut per Praesentia cognoscendo, & per Potentiam regendo, sed non est in rebus producendo, nisi per operationem; quanuis sit etiam per Essentia materialiter, quia eius Essentia non est distans ab eius operatione actiue sumpta, & in hoc sensu dicitur esse in rebus per Essentiam, non autem ita, vt Essentia sit, ratio formalis constitutiua ipsius in loco, ergo haec erit operatio; vt explicabitur,

Articulus 3

Quaenam operatio constituat Spiritum in loco, et quomodo explicanda sit etc.
119

ART. III. Quaenam operatio constituat Spiritum in loco, & quomodo explicanda sit &ce.

120

Xdictis in sup. art. facile colligi potest resolutio quaesiti, artamen, vt magis declarentur ea, quae diximus, hic breuiter u explicabimus.

121

Quaeritur itaque ab Aduersariis, quaenam sit operatio, quae constituit Spiritum in locoan scilicet sit operatio transiens extra ipsum Spiritum, vel immanens in ipso; an potius ipsavirtus existens in Spiritu, quae potest exercere talem operationem? Et supposito, quod sit operatio, non virtus; an ista operatio sit antequam Spiritus sit in loco; vel cum Spiritus est in locopro cuius resolutione,

122

a Certum est 1. virtutem non esse rationem formalem proximam essendi Spiritum in loconam virtus non tangit rem, in qua est nisi mediate sua actione. Agens enim intantum agis in quam tum tangit, agere autem supra virtutem addis actionem, vnde cum praesentia in re arguatur ex contactu, vt dictum est in sup. art; hinc sequitur, quod Virtus Agentis non sit ratio formalis proxima essendi Spiritum in loco, sed tantum remota, quatenus a virtute exit actio, quae im mediate tangit effectum; vnde Omnipotetia Dei. quae est virtus productiua creaturarum, quia at aeterno non tangebat creaturas, ideo in ipsis non perat. Remanet ergo, quod ratio formalis proxima essendi Spiritum in loco non est ipsa virtus praecisa operatione, sed est ipsamet operatio

123

3 Certum est 2. non omnem operationem quam elicit Spiritus, esse rationem formalem essendi in loco: nam intelligere, & vellemere speculatiuum non est ratio formalis essendi im loco; quia licet in qualibet intellectione, & volitione requitatur praesentia obiecti, & vnio ipsius cum potentia, quia tamen sufficit praesentia se cundum esse objectiuum, non secundum esse reale, ideo Spiritus intelligens aliquod objectum non est illi realiter praesens, patet autem, quod praesentia localis est praesetia realis, non obiectiua; cum locus sit aliquid reale existens a parte rei.

124

4 Praeterea operatio facta in corpore Spiritu ia in ipso existente v.g. hic motus hodie nus factus ab Angelo in Caelo non est ratio formalis constitutiua ipsius Angeli in Caelo, quia iam praesupponit Angelum praesente, & existentem in Caelo, igitur non omnis operatio siue speculatiua, siue practica est ratio formalis esse di Spiritum in loco. Ad hoc ergo, vt inuestige mus, quid sit dicedum in hac re adeo controuersa¬ S Operatio duplex est; alia immanens, quae manet in eodem principio, a quo elicitur, & haec non est illa operatio, per quam Spiritus est inloco; quia, cum per hanc tangat solum seipsum, cum ipsum sit Agens, & patiens, ideo non est ratio essendi in loco, qui supponitur esse aliud a locato; & alia transiens, quae exit ab Agente, & tangit aliud distinctum ab ipso Agete, & in illo recipitur, hinc necesse est, quod operatio, per quam Spiritus constituitur in loco, sit operatio transiens, quia solum per operationem transeuntem. tangit aliud, & est in illo tanquam in loco. Quia tamen non omnis operatio transiens est constitutiua in loco, vt diximus; ideo

125

G Not. 1. quod operatio transiens alia est productiua sui termini, vt Creatio, que producit creaturam; alia est simpliciter tactiua sui termini, & vnitiua, seu applicatiua virtutis cum suo termino: vt v. 8, motns progressiuus, quo animal acquirit aliquem locum, qui est terminus talis motus, non est productiuus loci, ve patet, sed simpliciter est vnitiuus, & applicatiuus locati ac locum. Quod autem ille motus sit vera operatio, sensibiliter patet, quis enim negaret motum corporis sui non esse veram operationem procedentem ab Anima? Operatio autem productiqua sui termini duplex est; alia est primo applicatiua, & vnitiua Agentis cum ipso termino; alia supponens ipsum Agens iam applicatum, & unitum cum suo termino. Operatio supponens ipsum Agens iam applicatum suo termino non est? ratio formalis constitutiua ipsius in suo termino: vt diximus, quia iam supponit vnitum, & per consequens praesens suo termino, & ideo nequit esseconstitutiua praesentiae illius. Remanet ergo, quod operatio transiens siue sit productiua sui termini, siue simpliciter applicatiua, & vnitiua. formaliter primo, est ratio formalis constitutina Spiritus in loco.

126

γ Not. 2. quod operatio applicatiua per se primo, & formaliter vnitiua potest considerati dupliciter. 1. actiue ex parte ipsius Agetis, quod applicat, & unit termino. 2. passiue ex parte ipfius termini applicati,; quaelibet enim actio est? vnus; & idem motus, qui, si consideretur ex parte ipsius Agentis, dicitur actio, si vero consideretur ex parte passi;dicitur passio; cunque pasiosit posterior actione, quia ad illam sequitur velutiveffectus ipsius, sicuti passum, de quo dicitur passio, est posterius Agete, de quo dicitur actioideo eadem actio secundum diuersam rationem considerata, scilicet actiue, & passiue, potest habere rationem causae formalis, & effectus formalis. Patet autem, quod, si operatio consideretur pafsiue, non est ratio constituens in locoquia dicit formaliter ipsum locum, de quo dicit tur passio; ratio autem formalis constituens: inloco debet esse aliquo modo prior ipso, cum sit, causa essendi in ipso, de qua dicitur essentialiter prioritas aliquo modo ex ipsis assignatis com¬ muniter in postpraedicamentis. Relinquitur ergo; quod actio per se primo vnitiua, & formaliter applicatiua ipsius Agentis ad passum actiue considerata sit ratio formalis existentiae ipsius in loco, ipsa aute actio passiue considerata nihil aliud sit, quam ipsa praesentia, seu locatio passiua, aut existentia in loco. His notatis.

127

S. Vnica concl. Operatio transies per se primo applicatiua, & formaliter vnitiua Spiritus loco est ratio formalis immediata essendi in loco, siue sit productiua ipsius loci, vt est actio Dei, quae locum producit, non enim ipsum praesupponit, aliter locus esset increatus, quia non haberet esse per actionem creatiuam; siue non sit productiua ipsius loci, vt est operatio Angeli; & Animae rationalis. Haec est mens Beatiss. Pa Aug. locis cit. in sup. art; & Fudatiss. Doct; ac Angelici, ve supra diximus. Fundamentum est. Illaest ratio formalis constitutiua Spiritus in loco, quae formaliter primo ponit locatum in ipso loco, illa enim ratio, quae non ponit locatum in loco, sed prae supponit ipsum iam positum, non est constitutiua illius; sicut illa ratio, quae non ponit hominem in esse hominis, scilicet in esse specifico naturae ipsius, vt animal, viuens &c; vel praesupponit ipsum hominem iam positum inspecie humana, vt risibilitas, admiratiuitas & ci non est ratio formalis constitutiua hominis; sed applicatio actiue sumpta Spiritus ad passum est, ratio formalis primo, & per se ponens Spiritum in ipso passo tanquam in loco; antequam enim applicetur, & vniatur tali loco, iam non est positus in ipso; & postquam applicatus est loco, ia est positus in illo, vt patet exemplo adducto inmaiori; ergo operatio transiens per se primo applicatiua, & formaliter vnitiua Spiritus corpori, siue sit productiua ipsius, sine simpliciter tactiua, est ratio formalis essendi ipsius in loco.

128

Conf. Illa est ratio formalis constitutiua. cuiuscunque rei, quae primo concipitur in ipsa re, sed prima ratio, per quam Spiritus tangit corpus, est ipsa applicatio Spiritus ad corpus, & vnio, qua primo illi vnitur, & ipsa applicatio est: operatio procedens ab ipso Spiritu, vt dictum est; ergo est ratio formalis constitutiua ipsius in loco. Maior patet, & conceditur communiter Minor etiam est manifesta; nam est implicantia, quod Spiritus tangat corpus prius, quam sit illis vuitum, & applicatum; & quod primo tangat, postquam illi est vnitum, & applicatum, cum enim concipitur vnitum, & applicatum, iam concipitur ipsum tangere, ergo vnio, & applicatio est prima ratio, qua tangit corpus.

129

Ex hac explicatione manifestae fiunt solutiones objectionum, quas attulimus in sup. art.

130

Sii Cum enim dicitur: Operari sequitur ad esse. Dist. hoc axioma. Operati applicatiuum, & vnitiuum cum ipso esse; negiipsum enim est causa ipsius esse; sic enim applicatio, & vnio formae in materia non sequitur ad esse formae in mate¬ tia, sed illius est ratio, & causa. Operati nonapplicatiuum ad esse, conc; sed nihil contra nos:

131

IO Praeterea cum dicitur: Angelus, & anima rationalis potest esse in aliquo loco, & nonoperati; dist. Et non operarti applicatiue, se non applicando, & vniendo tali loco, neg; haec enim est contradictio in terminis; repugnat nanque aliquod esse in loco, & non esse applicatum tali loco, quia esse in loco dicit vnionem, & applicationem tali loco. Et non operati productiue, conc; sed nihil obtinet; & sic dicendum de Angelis in Caelo, in Inferno, & alibi.

132

I Instabis. Quando Deus produxit Angelos, illos produxit in loco; ergo eorum operatio non constituit ipsos formaliter in loco, quia eorum operatio subsequuta fuit ad eorum productionem: nam prius est rem esse productam, quam operari, & per consequens eorum operatio supposuit eorum existentiam in loco, secus fuissent in loco, antequam fuissent in loco¬

133

Resp; quod in primo instanti suae creationis se applicuerunt ad locum, & per illam applicationem constituti formaliter sunt in loco, & a Deo efficienter constituti sunt in tali loco. Ad id, quod dicitur, quod prius est rem esse, quam operari, quia operari sequitur ad esse; resp;quod est prius prioritate dependentiae, qua vnum dicitur dependere ab alio, a qua dependentia sumitur sequela vnius ex alio, non prioritate durationis:

134

12 Instabis 2. Deus est in spatio vacuo quod vocant imaginarium, & tamen nihil ibioperatur:

135

Resp. hoc esse dissoluedum in seq. ari; negis ergo assumptum, vt infra videbimus. Praeterea dato, quod ibi esset, esset tamen per applicationem sui ipsius ad illud, & ideo operaretur: applicatiue applicando se illi, non autem productiuo aliquod in illo producendo.

136

Leteras obiectiones vid. in sup. art.

Articulus 4

An Deus sit in spatiis imaginariis
137

ART. IV An Deus sit in spatijs Imaginariis:

138

T Anae hominum mentes, vt capiant, quod intelligere nesciunt, vana, & omnino chimaerica sibi formant figmenta) falsas somniantur chimaeras, & loquuntur vanitates; ac quasi veritas per se ipsam sciri non posset, nisi per falsitatem indicaretur, & per mendacium patefacta appareret. Hinc est, quod Recentiores, vt Dei Immensitatem percipiant, vana quaedam imaginantur spatia extra mundum diffusain infinitum, omnino inania, vacua, imo nec existentia, nec entia, sed apta tantum fieri vera spatia plena, & positiue existentia; & in istis dicunt: Deum actu esse praesens, adeoque Immensum quia immensa sunt talia spatia. Isti certe sapiunt secundum carnem; quia putant extensionem virtutis eodem modo connecti cum spatio siue reali positiuo, siue negatiuo, vt ipsi asserunt, si¬ cuti connectitur corpus, quod, si esset immensum, necessario caperetur tantum a spatio infinito sius ue positiuo, siue negatiuo, Illorum tamen deceptionem redarguit in Manichaeis Beatiss. P. Augilib. 25. contra Faustum c. 2. admonens, vt exuant sensum carnis, si velint de Immensitate Dei vera, & digna cogitare.

139

Et ratio est; quia Immensitas Dei, quaeest. illius quantitas virtualis, ita indiuisibilis est, uvtin indiuisibili tota consistere possit; simplicissima enim est, & caret pattibus cuiuscunque rationis illae sint, quia caret quacunque compositionea quae essentialiter ex partium quaruncunque positione consurgit: & ita indiuisibils est, vt virtua. iter valeat extendi ad res finitas in infinitum absque eo, quod ipsa fiat maior; sed ipsae res fiunt maiores, vt loquitur B. P. Aug. in lib. de cognit: verae vitae c. 29. D. Damas. lib. 1. de Fide c. 1Gan fine. Et Ric. de S. Vict. lib. 2. de Trin. c. 23. & hoc indicant omnes auctoritates Scripturae, quae asserunt Deum esse extra Caelos; non capi a mundo &c. Et aliqualiter huius veritatis vestigium habemus in creaturis: nam anima nostra, quae secundum seipsam est expers quantitatis molis, & sola; gaudet quantitate virtutis, est tota in qualibet parte corporis, & tota in toto corpore; cum autem dicitur, quod est tota in toto, non sit mator; sed indicat tantum maiorem extensionem ipsius orporis. Et Angelus totus est in qualibet parte loci, & cum virtualiter extenditur ad totum locum, non sit maior; aliter Angelus augumentaretur, & minueretur; cresceret, & decrescereta. quod non potest fieri, nisi per additionem, & deperditionem quantitatis virtutis; sicut cresceres & decrescere; augeri, & minui secundum quantita; tem molis nequit fieri, nisi secundum additione & deperditionem quantitatis molis; & ita Am geli subderentur ortui, & interitui secundum accidentia, quod nullus diceret. Ergo non estne cessarium ponere infinita spatia, vt saluetur Dei Immensitas, quae tota in puncto indiuisibili gom sistit ita tamen, vt possit spatia infinita, si datem tur; replere. Vt autem hoc distincte explicetur;;

140

2 Prima sententia vult Deum, esse nspa tiis imaginariis praesentia actuali absoluta;ν& designabili in ordine ad spatium, noniquedaa is praesentia dicat relationem actualem, adspa tium actuale, quia spatium non est, sed quiaa est simul cum negatione spatij. Ita aliqui Recena tiores, Mol. 1. p. q. 8. art. 13 Zum, art4. q. utgui Fonseca 5. Met. disp. 30. sect. 3. Val. 1. p. 4. 8. punct a; Conimb. 8. Phys c. 10. q. 2. art. 23 Arrub, hicdisp 11c. 6; Hurt. in Phys. disp. 24. sect. 5; Alhertinusm Lessius, Amicus disp. 8. sect.3; Arriagam Physedis. 14. sect. 4. q. 8. sect. 4. Citatur etiam Ferrariemo Catet, apud Ioa S. Tho. hic. Et tandem duo lumos res accessere, scilicet Mastr. in 1. disp. 2, q. Sarti & in Phys. disp. 11. 4. o6; & Compion in Physedispa 33. sect. 4.

141

Secunda sententia docet Deum nonessex in spatiis imaginarijs:secundum actualem praesentiam. Ita omnes antiqui. Fundatiss. Doct. in adist. 1. p. 2. q. 4. art. 1. in respavbi probatante Mundum vacuum non fuisse, & per consequens non dari ista spatia imaginaria. Et dist. 12. 9. 1. ar. 2, & dist. 17. q. 1. art. 2, & in 1.dist. 37. locusicitari: Ti vbi ait Deum esse in loco solum per operationem, & applicationem suae virtutis, applicatio autem nihilo esse non potest, quia essentialiter importat aliquod ens, cui applicatur; Noster Lafosse q. 7. de Immensit. Dei c. 3. 8. 1, & 2; & omnes alij nostrae Scholae. D. Tho. 3. contra Gentes c. 68. S. vlis & in 1. dist. 39. art. 3: Iod S. Tho. q. 8. disp. 8. art. 4. Gonet de Attr. in partic. disp. 4. art. 5. §. 7, & omnes alij Thomistae communiter. Scotus in 1. dist. 39. q. vnica in fine; sed ante omnes D. Bon. in 1. dist. 39. art. 2. q. 1. n. 22, Capreol. q. unica ad 4Mispal. ibid.q. unica art. 4. ad 4. Vasq. 1. p. disp. 209. Granad: Tannerus, Meratius, Quied, Fasol; Moncaeuus, Complut; & alij

142

Isti tamen diuisi sunt; Aliqui enim volunt Deum esse in spatiis imaginarijs potentialiter & virtualiter; Alij nec etiam virtualiter, quiatalia spatia mere commentitia sunt, & chimaerica. At haec diuersitas non est rei, sed vocum. Primi nanqua volunt, quod Deus ita sit potentialiter in spatiis imaginarijs, vt possit feri in illis actu praesens non quidem reduplicatiue substetando ipsa spatia imaginaria, sed possit fieri praesens destruendo ipsa spatia imaginaria, & producedo spatia realia, & sic cocordant cum secudis,

143

3. Hanc difficultate resoluit Beatiss. P. Aug. lib. 11. de Ciu. Dei c. 5; vbi inpugnans Manichaeos asserentes ante creationem Mundi fuisse tempora aetema, in quibus Deus semper est aliquid operatus, quia nunquam masit otiosus, ait, quod sicuti extra mundum hunc non dantur infinitaloca, in quibus, si non potuisset fuisse otiosus omnipotens, necessario darentur infiniti mundi quales ex athomis compactos finxerunt Epicuraei; & ex Epicuraeis Haeretici Praeadamitae, qui admiserunt alios homines ante Adamum, ita non dantur infinita tempora, in quibus operata sit Dei Omniporetia; vnde quemadmodum Immensitas Dei saluatur, quanuis sit in his locis finitis: ita Omnipotentia saluatur, quanuis produxerit, effectus finitos te pore finito. Verba eius Sunt haec:¬ Si infinita spatia temporis ante mundum cogitent, in quibus eis non videtur Deus cessare ab opere. potuisse. Simter ergo cogitent extra mundum infinita spatiam locorum, in quibus, si quisquam dieat non potuisse vacare Omnipotentem, nonne consequegaoit, ut innumerabiles mundos cum Epicure. sagmarchogantur: Et paulo post: Quod si dicant stanes essepominum cogitationes, quibus infinitafmaginantar loca, cum nullus locus sit praeter munndum, respondetur eis isto modo inaniter homines. ugitare praeterita tempora vocationis Dei, cum Quullum tempus sit ante mundum. Et lib. 7. confess. epeconfitetur se aliquando tenuisse hanc sen¬ tentiam; quod Deus esset in spatijs imaginarijs imaginabatur enim Dei Immensitatem ad modum molis corporeae: Ita te vitam vitae mea, gradem per infinita spatia undique cogitabam peneatrare totam mundi molem, & extra eam quaquauersum per immensa sine termino; vi haberet teterra, haberet caelum, haberent omnia, & illa fimerentur in te, tu vero nusquam: Ita suspicabar, quia aliud cogitare non poteram: Nam falsum erat &c; quibus vltimis verbis reprobat illam priore sententiam, quam tenuerat. Quod pariter docet lib. de Nat. Boni contra Manichaeos c. 3. dicens: Deus est supra mundum, & extra mundum non spatijs locorum, sed ineffabili, & singulari potentia: Et lib. de speculo c. 23. hanc pariter difficultatem determinat: Ideo Domine interior es, vt omnia contineas, ideo exterior es, vt incircumscriptae magnitudinis tuae Immensitate omnia circuncludendo, omnia regas &c; ac ne ea, quae creata sunt, sine teessent, tu intra omnia es; verum ne extra te essent, tu exteriores, vt concludantur, non locali magnitudine, sed praesentia potentiali. Quibus manifeste docet Deum esse extra creaturam, quatenus non continetur, definitur, aut circunscribitur a creatura, sed continet, & definit creaturas; nonstamen est extra magnitudine locali, idest magnitudine implente spatia, sed praesentia potentiali, quatenus potestalia loca producere, & ea implere. Et in psal. 122. Antequam Deus faceret Caelum, & terram ubi habitabat? In se habitabat Deus, apud se habitabat. Quod repetit psal. 223 &. alibi; D. Bern. lib. 5. de considerat, idem habet; & Tertull. libr. contra Praxeam c. 5. Ante omnia Deus. erat solus, & ipse sibi locus; & omnia. Et omnes SSi PP. communiter; pro cuius decisiones

144

A Not. 1; quod spatium imaginarium, vtexplicant Aduersarij nihil aliud est, quam quaedam dimensio extra Caelum, in qua nullum est; corpus, aut alia creatura. Dicitur autem imaginarium, non quia sit in nostro intellectu, sed quia illud imaginamur ad modum spatij realis, & differt a vacuo, quod vaeuum est locus inanis non repletus corpore, clausus tamen intra corpora realia; spatium vero imaginarium nullo ambitur, aut clauditur corpore. Unde spatium imaginarium est illa capacitas priuatiua, quae potest. recipere spatium positiuum, & reale; vt v. g. capacitas priuatiua, in qua facta est huius Vniquersi moles spatiosa, antequam fieret, dicebatur spatium imaginarium. Quare sic loquendum est, de spatio imaginario, quod est extra Mundum, in quo Deus potest facere alios Mundos, sicuti de spatio, in quo creatus est: iste Mundus antequam crearetur.

145

Certum autem est secundum Fidem, quod iste Mundus factus est ex nihilo ita, ve nihil positiuum actu praecesserit Mundi creationem, & per consequens nec aliquid vere priuatiuum: quia priuatio est carentia formae in subjecto; unde sicuti ante productionem Mundi nullum fuit Ens positiuum, in quo subjectaretur prinatio, ita nullum fuit Ens vere priuatiuum, sed mere negatiuum, & per consequens nihil. Improprie tamenspotest dici, quod praecesserit ens priuatinum, quatenus res habebant aptitudinem ad esse. Quaerere igitur, an Deus sit in spatiis imaginarijs, est idemSeac quaerere, ansit in nihiloactuali, aut praesens spatio, quod actu non est. Quale autem sit hoc quaesitum, videant, qui considerant; an nihil possit esse extensum, dimensum, magnum, & per consequens spatiume cai Si, igitur, extra Mundum spatium non est, quia extra Mundum nihilest; & nihilimensurabile non est; quia mensurabilitas est passio quatitatis, quae est Ens, non autem nihil; quomodo ex ipso argui potest. Immensitas Deie Quin potius quomodo ex ipso non arguitur: negatioImmensitatis, cum nihil sit origo, & radix omnium negationum? Sicuti enim ex dimensione spatij arguitur dimensio mensurantis spatium, ita ex negatione dimensionis spatij argui non potest nisi negatio dimensionis mensurati ab illa negatione, quia sicuti affirmatio est causa, & ratio; affirmationis, ita negatio negationis. Quare Aduersarij ponentes Deum in spatiis imaginariis non inferunt, vt putant, Dei Immensitatem, sed potius negant. Igitur arguere debent. Dei Immensitatem ex eo, quod eius, potentia ve docet Sanctiss. P. Aug. vbi supi possit producere spatia in infinitum, & in iis esse, Vel quia a: nullo spatio creato ita clauditur, vt non possit essei in alio maiori; sicuti concludunt plures Theologi de Omnipotentia, quae est infinita quia potest producere effectus finitos in infinitum, & a nullo exhauriri. Vel nobiscum ex eo, quod in dimensis, & dimetientibus non est abire iminfinitum; deueniendum est ergo ad vnum primum Immensum, vt diximus de Omnipot. art. vlis & de Infinii; sic enim optime explicabunt, Dei Immensitatem eo modo, quo a nobis percipi potest; nec illam per vanas explicationes, & inanes cogitationes deducent ad nihil.

146

S Not. 2. quod aliquod esse praesens negationi alicuius absolute sine relatione ad illud, vtcum Sua, multi loquuntur, est simpliciter non esse praesens. Nam praesentia essentialiter importat existentiam, vt supra diximus; idem enim est praesens, ac habens prae se Ens; & ideo ab existentia vnius rersimul cum alia dicitur, quod vna res sit praesens alteris ergo a negatione existentiae illius rei dicitur, quod vna res non sit praesens alteri, & per consequens negatio, licet ut simul cum alia re, attamen non facit praesentiam sui cum ipsa re; quia forma opposita negationi facit praesentiam cum re; & ideo facere praesentiam nequit conuenite negationi, quae opponitur illi formae; oppositorum enim oppositae sunt rationes; Et hoc manifeste colligitur ex doctrina Beatiss. P. Aug. supra tradita contra Manichaeos: nam sicuti ex negatione temporis non potest de sumi praesentia temporis, vel praesentia talis negationis; v. 8. ex eo, quod Deus, antequa mundumerearet, fuerit simul cum negatione temporis, ab illa negatione non potest sumi praesentia cum illa negatione; quia praesentia est una differentia, quae est propria temporis; & differentia, quae est propria temporis, nequit sumia negatione temporis; sicut rationalitas, quaeest differentia animalis, nequit sumi a non animali, siue a negatione animalis, ita praesentia localis, quae sumitur ab existentia loci, nequit sumia negatione loci.

147

Tum quia esse praesens secundum nominis ethimologiam nihil aliud significat, quam esseprae se ens, seu esse praeter se ens, vt diximus, ideo praesentia secundum vsitatam nominis significationem importat exisentiam duorum entiumi sed spatia imaginaria non sunt vera entia, cumo sint negatio entis positiui, implicat autem, quod negatio entis sit ens; sicuti quod negatio hominis sit homo; ergo nequit aliquid dici praesens negationi, & si hoc dicatur, idem est, ac sidicatur non praesens; sed esse in spatijs imaginarijus est esse praesens ipsis; ergo dicere, quod Deus sit, in spatiis imaginarijs, idem est, ac dicere, quod Deus non sit in ipsis, & non praesens ipsis.

148

6 Si dicatur, quod spatia imaginaria, licet, non sint entia positiua actualia, sunt tamen entia positiua possibilia, quatenus dicunt possibilitatem ad esse, & capacitatem, seu aptitudinem ad, essendum, sicut diximus de creaturis possibilibus, quae sunt vera entia potentialia, & cognoscuntur a Deo, quanuis non sint, vera entia actualia.

149

Resp; quod praesentia formaliter importat esse actuale existentiae, non esse essentiae tantum; aliter rosa, quae de facto in hyeme habet esse possibile, diceretur habere esse praesens, & nona futurum, & nos de facto diceremur esse praesentes rebus futuris, Antechristo, diei Iudicij &c Quia res futurae sunt nobis viciniores, quam res possibiles: nam res futurae aliquando erunt possibiles vero nunquam, ergo si de rebus futus ris nunquam potest praedicari praesentia, cum de ipsis dicatur formaliter futuritio, quae, vetalis, pugnat cum praesentia non minus, ac pugnat cum praeteritione; ergo multo minus poterit praesentia dici de possibilitate, quae remotior est, ac magis pugnat cum praesentia. Tum quia possibilitas dicitur in ordine ad esse, quod habent creaturae in Diuina Omnipotentia; dicuntur enim possibiles, quatenus possunt fieris nec fieri possunt nisi a sua potentia, vt diximus de Omnipot. art. 23 ergo dicere, quod Deus sitprae Ses creaturis possibilibus, est dicere, quod Deus sit praesens suae potentiae, & per consequens sibi ipsi, cum sua potentia sit idem, ac ipse, & per cosequens dicere, quod existat in creaturis possibilibus, est dicere, quod existat in seipso, quod libenter concedimus. Et quanuis creatura pos¬ sibilis vitra esse eminentiale, quod importat inOmnipotentia, importet extra Deum nomrepugnantiam terminorum essentialium, haec tamen non repugnantia non est aliqua entitas extraDeum; quia vel esset producta, vel inproductas Non primum, quia productio terminatur ac existentiam, neque secundum, quia nihil extraDeum est inproductum; nihil est ab ipso independens; ergo nihil aliudimportat non repuignantia terminorum, quam denominationem. extrinsecam in ordine ad illud esse, quod potest. produci a eausa, & extra causam aallusi

150

7. Not. 3. pro dissolutione alterius rationis Aduersariorum, quod illud monetur localiter: quod continetur passiue in loco, contentum enim transit de vno continente ad aliud continens. continens autem est immobile, quia locus, quiest continens locati, constituitur formaliter persuperficiem immobilem, vt dicitur in Physi Deus autem ita est in loco, vt contineat actiue ipsum locum, & locus contineatur a Deo: Locus enim finitur a Deo continente, Deus vero non finitur, aut limitatur a locos sic enim discurrunt SS Pp. Unde sicuti locus ex eo, quod actiue contineat locatum, dicitur immobilis, & ex eos quod locatum passiue contineatur, & finiatur adoco, dicitur moueri, cum transit ad alium locum; Ita ex eo, quod Deus actiue contineat creaturam, quam finit, & limitat, dicitur immobilis, & exeo, quod de nono contineat aliam creaturam; non dicitur moneri, quemadmodum vnus, & idem locus, v. g. A, ex eo, quod modo contineat. vnum locatum, & postea aliud locatum, non dicitur locus moueri ad alium locum, aliter locus nedum esset mobilis, sed destrueretur, cum recipit aliud locum, & sic in quocunque motu locali, semper destrueretur, & reproduceretur nonus locus, quod nullus Philosophorum vsque nunc dixit. Ruit ergo aliud fundamentum, quo Aduersaris contendunt, quod si Deus non esset in spatijs imaginariis, sequeretur, quod, cum producitur in ipsis aliquod corpus, inciperet esse in ipso, inquo prius non erat, & per consequens, quod transiret ad alium locum, & moueretur localiter: Ratio autem huius prouenit ex falsa imaginatione: imaginantur enim, quod Deus sit inloco, sicut creatura, quod tamen SS.PP. negant. cum dicunt Deum non esse in loco, quia creatur ra est in loco passiue, prout contenta, & definita. a loco, & ideo monetur, cum ponitur in alio Joco, in quo prius non erat; quia motus recipitur in passo. Igitur si passum in tali motu est locatum, ideo locatum monetur localiter; at vero quia locus se habet actiue locando, & finiendo ipsum locatum, ideo motus non recipitur inloco: & per consequens locus est immobilis Deus vero est in loco actiue producendo, conseruando, & limitando locum, ideo motus recipitur in ipso loco, qui est passum respectu Dei: sed illud dicitur moueri, in quo recipitur mo¬ tus; a motu enim sumitur denominatio moueri: sicut illud actiue dicitur monere, quod producit talem motum, ergo solus locus, in quo recipitur talis motus passine, dicitur moneri; Deus vero, in quo non recipitur talis motus, non dicitur moueri, sed actiue mouere, quia actiue producit talem motum

151

S Praeterea adhuc ipsi tenentur respondere. huic objectioni: nam certum est, quod cum Deus producit spatium reale positiuum, incipit esse positiue in illo spatio positiuo, in quo prius non erat, quia illud spatium positiuum non erat; aliter si non esset positiue in illo spatio positiuo, sequeretur, quod Deus semper esset in spatio imaginario, & nuquam in spatio reali, quod nec ipsi Aduersarij dicerent; ergo sequeretur mutatio in Deo adhuc positis spatijs imaginarijs: nam ab aeterno Deus non erat in spatio reali positiauo, & in tempore est in spatio positiuo; & si de facto crearetur alius mundus, Deus inciperet esse in illo positiue per praesentiam dicentem relationem ad spatium reale; ergo realiter mutaretur: nam transiret de spatio imaginario ad spatium reale; qui transitus maior est, quam transitus de spatio reali ad aliud spatium reale, extres ma enim illa magis distant, quia distant in esse entis, quae distantia est maior, quam distantia in esse talis entis, ergo in cassum laborant admittendo spatia imaginaria ad saluandam Dei immutabilitatem. His notatis.

152

9. Vnica concl. Deus non est actu in spatiis imaginariis. Prob. 1. ex SS. PP, nam Beauss. P. Aug. in psal. 122. ait: Antequam Deus faceret Caelum, & terram ubi habitabate In se habitabat Deus, apud se habitabat. Hoc idem habent Tertull, contra Praxeam ubi sup. D. Ber. lib. 5. de Confiderat, Albinus Alcuinus tom. 3. hibliot. PP, Dione Carthus. in 1. dist. 37. q. 1; & alij innumeri apuc Fasol. q. 8. art. 2. dubit. 33 & 4. Ex qua auctoritate formatur haec ratio: Ante mundi creatione nedum erant haec spatia imaginaria, quae fingunt Aduersarij, sed etiam ubi est modo ipsum spatium reale ipsius mundi, erat spatium imaginarium; de Fide enim est, quod hoc spatium reale est creatum in tempore, sed perSS.Pp. Deus ante productionem mundi erat in se ipso; & idem sibi erat locus, vt loquitur Tertull; ergo non erat in spatio imaginario, quia esse in se, & esse in alio opponuntur.

153

IO Prob. 2. alia ratione, quam adducit Beatiss. P. Aug. contra Manichaeos ubi. supiNon minus est, infinita Omnipotentia Dei, quam sit infinita eius Immensitas, magnit tudo, & aeternitas, sed adhoc, vt faluetum im finitas Omnipotentiae Dei, non est recurno. dum ad infinitas actiones imaginarias, equas dicatur elicere Omnipotentia Dei: ergo adhoc, vt saluetur infinitas Immensitatis, & magnitudinis, non est recurrendum ad infinita spatia imaginaria, quae repleat Dei Immensitas, & sic ad¬ hoc, vt saluetur Aeternitas Dei, non debet coexistere infinitis temporibus imagmarijs, Maior patet, & est de Fide, quia omne, quod est inDeo, caret fine, & termino. Minor prob: nam sicut se habet Immensitas in ordine ad spatia, quae replet, ita Omnipotentia in ordine ad creaturas, quas creat; & aeternitas in ordine ad tempora, quae mensurat. Ex hoc patet, quod senrentia Compton substinentis Deum extitisse ininfinitis temporibus imaginariis fuit expresse impugnata a D. P. Aug. in Manichaeis; vnde iste Recens exsuscitauit vetustam, & obsoletam sententiam, vt defenderet hanc in vacuo imaginario existentiam.

154

Conf. ex doctrina superius tradita ex eodem. Immensitas Dei non est immensitas molis, & corporea, vt dicebant Haeretici, de quibus egimus de Simplic. Dei art. 1; sed est Immensitas virturis realiter simplicissima, & simpliciter indiuisibilis formaliter, ac virtualiter tantum diuisibilis, & extensa, quatenus aequiualet quantitati formaliter diuisibili, & extesae omnia reple¬. do: sed simplicissimum formaliter indiuisibile. simpliciter non exigit spatium diffusum in infinitum, quia totum potest saluari in quolibet pucto indiuisibili; ergo Immensitas Dei non exigit: infinita spatia imaginaria. Pater maior ex dictis de Simplic. Dei; omne enim, quod est in Deo, est, simplicissimum, & indiuisibile simpliciter eo, quia est summe Vnum. Prob. min; si Deus exigeret spatium diffusum in infinitum, hoc esset, quia eius Immensitas non posset saluari in spatiosinito; sed hoc est falsum, quia si non posset tota saluari in spatio finito, sequeretur, quod totus Deus non esset in nobis, & in qualibet creatura, sed solum, quod pars Dei, vel aliquod sehabes ad modum partis esset in vna creatura, & alia pars in alia, & sic de alia in infinitum, ac ita Deus esset diuisus in nobis, neque esset totus in nobis; quod est absurdum, & contra SS.PP. communiter; ergo inaniter admittuntur haec spatia. inania ad saluandam Dei Immensitatem.

155

II Prob. 3. ex doctrina superius tradita Ex actuali existentia loci arguitur actualis praesentia locati, sunt enim correlatiua, quorum

156

ynum infert aliud; ergo ex negatione existentiae loci arguitur negatio praesentiae locati; sicut exexistentia actuali temporis arguitur actualis praesaentia temporis, & ex negatione actualis existentiae temporis arguitur negatio praesentiae temporis; differentiae enim vnius generis, vt dicebamus, non possunt desumi a negatione illius; sed spatium imaginarium dicit negationem existentiae loci, vt fatentur Aduersarij; ergo ex ipsa nequit argui praesentia, sed potius non existentia Dei,

157

Conf. Ex actuali existentia loci realis, positiui arguitur actualis praesentia realis, & positiua ipsius Dei; ergo ex imaginaria existentia spaeij ad summum arguitur imaginaria praesentia. ipsius Dei; & sic Deus erit praesens Apatios quod non est vere, & realiter positiuum, solum per imaginariam praesentiam, quam imaginantur Aduersarij.

158

Conf. 2. Vel illa capacitas inanis, priuatiua negat omnem extensionem actualem realemam. parte rei, vel non? Si primum; ergo est acturealiter a parte rei indiuisibilis, & per conseques spatium non est, quia spatium essentialiter um portat latitudinem, & extensionem, & sic Deus nequit esse praesens realiter spatio, quia spatium realiter non est. Si secundum; ergo illa capacitas est realiter quanta, quia extensio est ratio formalis quantitatis, sed omne quantum est plenum, non inane; & est reale, non imaginarium; ergo illa spatia sunt imaginaria.

159

IT. Si dicatur, quod illa capacitas: est extesa tantum virtualiter; & potentialitera non vero actualiter.

160

Contra est: nam esse extensum solum virtualiter, & potentialiter dicit non esse actu extensum, & esse actu indiuisihile, sed posse tam tum fieri extensum, & diuisibile; ergo Deum esse praesentem illi capacitati virtualiter; & potentialiter extensae, & diuisibili dicit tantum Deum posse fieri praesentem spatio, quod potest. fieri, & per conseques dicit non esse praesentem. spatio, sicut posse sanari dicit actu non esse sanum, posse tamen fieri sanum; & esse rosam virtualiter in trunco, florem in semine, dicit non esse actu florem, sed posse fieri ex ipso florem,

161

13 Prob. 4, redarguendo aliam rationem;, vt diximus 3. not. In motu locali tantum mone tur, & mutatur contentum passiue, continens vero actiue est immutabile simpliciter, etiansi mus retur contentum passiue, vt patet de loco, qui est immobilis, nec mouetur, quanuis mutetur passiue contentum, & locatum in ipso; sed Deus est continens actiue locum, & creaturas Jerea: turae vero sunt contentae, vt docent SS. PP.come muniter; ergo ex mutatione creaturarum none arguitur mutatio Dei

162

Praeterea. Maior mutatio est transitus de spatio imaginario ad spatium reale, & posite uum, quam transitus de vno spatio, positiuo ac aliud spatium; ergo si transitus de vnoxspatio positiuo ad alium positiuum arguit mutationem in Deo, multo magis transitus de spatioumaga nario ad spatium positiuum.

163

14 Tandem prob. Omnis existentia imalig supponit vnionem cum illo, aliter forma posset existere in materia absque eo, quod vmretur cuin illa; & aqua posset existere in vase absque eo, quod vniretur cum illo; eo ipso autem, quod aqua non vnitur cum vase, est distans a vasesmon vnitum enim, & distans idem est; Sicut vnitum adem est, ac mdistans; & Sic forma, prout distaus a materia, adhuc existeret in materia absqueaos quod vniretur cum illa; sed Deus nequit uri rum spatijs imaginarijs, quia spatia imagina: tia non sunt aliquod positiuum extra Deum. sunt enim mere possibilia, quae dicunt esse eminentiale virtuale contetum in Diuina Omnipotentia, vt diximus de Emin. Dei; quod esse eminentiale non distinguitur a Deo, sed est ipsemet Deus, & ideo vel Deus vniretur cum se ipsovel cum nihilo, vtrunque autem est absurdum quia vnio localis necessario debet esse inter duo distincta realiter, & illa duo debent esse ambo positiua, aliter vnum vniretur nihilo; & nihilum vni positiuo, quod est omnino dissonum. dictu; ergo Deus non est in spatijs imaginariis

164

15. Obiicit 1. Auersa, & ex illo Mastrius plura Scripturae loca. 3. Reg. 8. Si enim Caelum, & Caeli Caelorum ie capere non possunt, quanto magis domus haec. Et Iob 11. Excelsior caelo est, profundior Inferno; longior terra mensura eius, & latior mari. Quod repetit c. 22. Et Baruch. 3. Magnus est, & non habet finem, excelsus, & immensus.

165

Cons. Omnes SS.PP. communiter, qui videri possunt apud Fasoli loc. cit. dub. 31 & 4ι & apud eundem Auersam q. 8. sect.4; fatetur Deum esse extra mundum, supra mundum, & sub mundo, vt etiam loquitur Concil. Ephes, & Beatiss. pAug. lib. 1. confess. c. 3: & 6; & lib. 7. c. 1. ait: Constituebam in conspectu spiritus mei uniuersam creaturam, & fere unam massam grandem distinctam generibus sane finitam, te autem, Domine. infinitum ex omni parte, ambientem eam, & penetrantem, sed usque quaque infinitum. Tanquam si mare esset ubique, & undique per immensa. spatia infinitum solum mare, & habens intra se spongiam quanlibet magnam, sed finitam tamen plena esset spongia ex omni parte sua immensos mari. Sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putaba, & dicebam, ecce Deus, & ecce quo- modo ambit, & implet ea. Et lib. 11. de Ciu. Dei &sS: An forte Substantia Dei ubique totam a tanus locorum extra mandum spatijs absentem dictuisunt, & in vno tantum, atque in comparatione illius infinitatis exiguo loco, in quo mundus est, occupatam, non opinor eos in haec vaniloquia progressuros. Quibus verbis sententiam negantem Deum esse in spatiis imaginarijs vaniloquium appellat. Cui additur D. Tho. Quodl. 12. art. 1. dicens: Deus non solum est in his, quae sunt, sed etiam in imaginatis, & in praeteritis, & in futuris.

166

Si respondeatur omnes auctoritates SS.PP. intelligi de existentia secundum potentiam, perquam potest producere infinita spatia, & in illis esse, non autem de existentia actuali secundum. praesentiam localem:

167

Instant Auersa, & in eo Mastrius hanc responsionem reijcienda esse, quia Scripturae, et PP. eodem modo loquuntur de existentia Dei extra Uniuersum, ac intra ipsum, sed existentia Dei intra Vniuersum est actualis secundum substantiam; ergo & existentia extra Vniuersum est actualis non potentialis.

168

Sed an haec responsio Auersae sit ad mentem SS. Pp; vel potius contra ipsos videamus. Beatisc. P. Aug. ceterorum Pater, & Magister lib. de Nat. Boni c. 3. ait: Deus est supra Mundum, & extra Mundum, non spatijs locorum, sed ineffabili, et singulari potentia. Et de spec c. 23. Tu exterior es, viconcludantur, non locali magnitudine, sed praesentia potentiali. Et D. Gregor: lib. 2. moral. c. 8. ait: Superior est per potentiam, infertor per substentationem. Idem habet Petrus Damianus Epist. 4. c. 6. Videant ergo Aduersarij, an haec responsio sit. contra mente SS. Pp; cum eam expresse doceat, Beatiss. Pater Patrum. Et quanuis Fasol. asserat. Deum esse extra mundum, quatenus est actu in seipsos & hoc verum sit; attamen per hoc non deducitur esse in spatiis, quae potest producere, nisit per eius potentiam actiuam, per quam potest illa producere, & in ijs esse.

169

Igitur ad loca Scripturae dicitur I. Deum esse extra Mundum virtualiter actiue, quanuism enim totus Deus sit in qualibet paruitate Mundi; quia tamen eius Immensitas est infinita inextensione actiua, ideo secundum virtute potest. dici esse extra Mundum. 2. dicitur esse extra Mundum secundum potentiam eo modo, quo dictum est. 3. dicitur esse extra, quia actiue cotinet Mundum; non autem continetur a Mundo; patet enim, quod actiue continens aliud non est intra contentum, sed potius contentum est intra ipsum continens; & in hoc sensu dicunt SS. Pp. Deum non esse in loco, quia non continetur a loco, sed continet locum; vnde potius locus est in Deo, quam Deus in loco, 4. dicitur extra Mundum, quia non finitur, & limitatur a Mundo, sed finit, & limitat Mundum. 5. quod Deus est in seipso, vt exponit Fasol. Et istae sunt verae; & germanae expositiones SS. Pp, ineque enim aliud intendunt, vt videre, est: apud Beatiss. P. loc. cit; & praesertim lib. de spec, per totum, cum eadem sit ratio de spatiis imaginariis, postquam factus est Mundus, & antequam esset, sed antequam esset, docent SS.Pp, quod Deus erat in seipso, non autem docent, quod esset in aliquo spatio; ergo conforme est ipsorum menti, quod non sit extra Mundum in aliquo spatio, nisi aliquo ex praedictis modis.

170

Ad primam auctoritatem Beatiss. P. dicimus, quod non possumus non dolere grauissimos Auctores non legere in propriis libris Beatiss. Doctorem, sed in recisis auctoritatibus apuda Auctores; si enim atente legissent librum Confess; vidissent, quod in ipsis confitetur, & reijcit, suas primas cogitationes, quas habebat, antequam lumine Fidei illustraretur. Annumeratergo inter illas illam sententiam, qua, comparabat, Deum mari infinito, & Mundum spongie finitae, & ait falsam esse, vt habet Iib7. ciii; falsitas aute eius consistit in hoc, quod imaginaretur substatiam eius per infinita spatia diffufam. Ad 2. dicitur, quod adurget ad inconueniens Manichaeos asserentes Deum extirisse in infinitis tempori¬ bus ante creationem mudi, ex quo arguit, quod sicuti Deus non est in infinitis spatiis imaginarijs, sic nec in infinitis temporibus imaginarijs, aliter si admitteret Deum esse in infinitis spatiis imaginarijs, probaret potius hac paritate sentetiam Manichaeorum, quam improbaret, vt falso volunt Aduersarij. Patet autem, quod in eodem loco concludit oppositum, scilicet quod sunt: inanes hominum cogitationes, quibus somniantur spatia inania, & imaginaria; & sic de temporibus imaginarijs. Ad auctoritatem D. Tho dicitur, quod nihil aliud intendit nisi comparare. modum essendi Dei in imaginatis modo, quo est in praeteritis, & futuris, sed in praeteritis, & futuris est tantum virtute, non actu; ergo & in imaginatis; quare haec etiam auctoritas est contra ipsos.

171

IO Obiicit 2. Auersa: Deus est immensus: ergo debet illi tribui infinita praesentia nullis terminis clausa, & per consequens non solum. est praesens spatio huius Uniuersi, sed etiam spatio in infinitum diffuso extra Vniuersum, in quo posset producere infinitos mundos.

172

Si dicatur Deum esse immensum, non quia actu sit in spatio infinito; sed quia potest esse in spatio maiori, & maiori in infinitum.

173

Contra instat, Multo melius explicatur infinita potetia Dei, & ad maiorem perfectionem. Dei confert, si dicamus Deum semper actu esse in spatio infinito; quam solum posse esse in spatio malori, & maiori in infinitum: ergo haec responsio non est admittenda.

174

Conf. Effectus formalis Immensitatis est reddere Deum praesentem rebus praesentia infinita; ergo in spatijs imaginarijs, quae sola habent infinitatem.

175

Resp. 1. retorquedo arg. cum Beatiss. P. Aug. vbi sup. Deus est omnipotens, aeternus non minus; ac immensus; ergo non solum actu causat creaturas Vniuersi positiuas, sed etiam infinitas creaturas imaginarias, & sic nedum coexistit temporibus finitis, sed etiam infinitis temporibus imaginarijs, vt asserebant Manichaei; sed hoc est absurdum, & aliude faluatur Omnipotentia, & Acternitas Dei, vt supra diximus; ergo idem dicendum de Immensitate: Resp. 2. Immensitatem: Dei eo, quia est Immensitas virtutis optime saluari per existentiam in quacunque parte finita, vt dictum est, nec exigere spatia actu infinita, & optime argui, non quidem ex eo, quod possit esse sincathegorematice in locis infinitis, sed quia iste progressus sincathegorematicus in infinitum debet reduci ad vnum-primum Magnum cathe gorematice immensum:, ne in causis detur processus in infinitum, vt dictum est loc. vbi sup. cit. musefde replicam neg. antecedens quoad veranque partem: nam cum spatium infinitum fit impossibile, mon probatur: melius ex ipso, quam ex spatio finito, quod est possibile, quia non probatur: melius ex impossibili, quam ex possibili. Et cum dicitur, quod maiorem perfectionem confert Deo, dicitur hoc omninofalsum esse, quia nullam Deus recipit perfectionem a creaturis, quantuncunque infinitis; & quanuis ex infinitate creaturarum arguatur Infinitas Dei; attamen ex finitate ipsarum arguitur etiam Infinitas, vt dictum est. Praeterea hoc probat etiam Infinitatem actualem creaturarum propter infinitam perfectionem Omnipotentiae.

176

Ad confneg. antecedens; nam sicut reddere corpus praesens loco non est effectus primarius quantitatis, sed secundarius, & in ordine ad aliud extrinsecum; effectus enim primarius quantitatis molis est extensio in ordine ad se, vt diximus in logica; ita effectus formalis Immensitatis Dei est reddere ipsum virtualiter extensum in infinitum in ordine ad se, quod autem extendatur ad locum, accidentaliter, extrinsece omnino se habet.

177

I7. Obiicies 3. Quod actu est, non potest nullibi esse, vt docet D. Nax. or. 34: sicuti quod est, non potest aliquando non esse, vnde existentia est ratio existendi in loco, & in aliqua duratione; sed Deus ante Mundi: creationem erat actu; ergo alicubi erat; sed hoc alicubi non erat. nisi spatium imaginarium; ergo erat in spatio imaginario.

178

Si respondeatur, quod Deus erat in seipso, non in alio tanquam in loco.

179

Contra instat. Esse in se est per identitatem, & quia Deus nulla alia re indiget: & hoc modo est etiam de facto in seipso, cum tamen sit in mundo; ergo ante mundum ita erat inse ipso, vt esset in spatio imaginario:

180

Resp. 1. neg. antecedens; esse enim in alios est aliquod accidentale adueniens existentiae in se; vnde potest intelligi praecisum ab existentia; & ideor falsum est, quod existentia sit ratio formalis essendi in loco; & D. Nag. nihil aliud in telligit, quam Deum implere omnia loca, & non impleri; vt diximus ad alios SS. PP. Ad ida quod dicitur de duratione, neg. paritas, quia duratio nihil aliud est, quam continuatio esse; continuatio autem esse nihil aliud est, quam ipsum esse continuatum, at vero locatio, licet praesupponat existentiam, non tamen est ipsa existentia formaliter, sed vitra ipsam importat actualemo applicationem rei ad locum, quae applicatio est aliquod superadditum existentiae. Praeterea sicuti potest dari existentia sine duratione extensiua, quia potest produci creatura in instanti, & in alio destrui, in quo casu non daretur quandos neque duratio, quia quando, & duratio est aliquod continuum, non vero instantaneum, itaae potest dari existentia sine locatione.

181

Resp. 2. Deum esse in seipso, vt asserunt. SS. Pp; & Fundatiss. Doct. in cit. dist. 27. p. 1. princ. 1. 7. 3. ostendit quatuor rationibus Deum; esse in seipso. 1. quia Deus est suum esse, nec indiget ab alio conseruari. 2. quia est vltimus finis omnium, qui terminat omnium motus; & ipsenon monetur ad aliud extra se. 3. quia est immobilis secundum substantia, cum sit immutabilis simpliciter. 4. quia est prima virtus simpliciter: nam primum est immobile simpliciter. Et ad replicam neg. conseq. Esse enim in mundo est aliquod per accidens adueniens Deo, sine¬. quo Deus potest esse; ergo esse in alio non competit Deo necessario; omne enim, quod competit Deo extrinsece, ita illi competit, vt possit non competere, quia ei libere competit. Unde non valet arguere, quod sicuti de facto copetit Deo esse in seipso, & etiam in spatio actuali, ita ante Mundum ei competebat esse in se, & in spatioimaginario; quia esse in se essentialiter Deo competit, & ideo siue in mundo, siue ante mundum Deo competit; at vero esse in alio mere accidentaliter Deo competit, quia omne. extrinsecum. Deo accidit, & ideo sine illo Deus potest esse.

182

I8 Obiicies. 4. Si Deus non esset in spatijs imaginarijs, sequeretur, quod Deus posset locaditer moueri, quia posset producere nonum mundum, & illi fieri praesens, imo destruere. istum mundum, & desinere esse praesens; cui etiam ita est praesens, vt ante creationem, illius non esset praesens; sed Deus est immutabilis; ergo est in spatijs imaginarijs

183

Conf. Posset Deus alium mundum distantem ab hoc mundo producere, & sic de nonoDeus inciperet esse in illo, & esset in duobus locis discontinuis, & sic esset diuisus, & moueretur. localiter, quia acquireret nouum locum. Tum. quia posset Deus transferre hunc mundum de hoc spatio, in quo est ad aliud spatium; & sic Deus transiret de spatio ad spatium, quod est, moueri localiter. Tum quia Deus tranfiret de loco ad locum.

184

Addit Compion. Si Deus collocaret hominem supra Coelum Empyreum, & destrueret. corpus illius nulla facta mutatione in anima, tunc anima esset in spatio imaginario, & Deus esset in illa eam, conseruans; ergo Deus est inspatio imaginario.

185

Resp. arg. iam fuisse solutum superius; procedit enim ex falsa imaginatione; nam Deus non est in loco passiue, sed actiue continendo locum; vnde sicuti locus actiue continens corpus non mutatur ad mutationem corporum, quae recipit successiue, quia locus est immobilis eo, quia motus non recipitur in actiuo, seu in Agente, vtdocent Philosophi, sed in passo; vt suadet rationaturalis, imo ipse sensus experitur: & illud sosum mutatur, quod recipit passiue in se motum; ita Deus, quia continet actiue locum, ideo ad mutationem locorum non mutatur, sed immobilis perseuerat. Neg. igitur sequela maioris, Ad prob. insertam dist. Potest Deus fieri praesens mundo de nono producto, & desinere esse praesens passiue, negjactive, conc, hoc autem non arguit mutationem localem, vt dictum est.

186

Ad conf. quidquid sit, an Deus possit producere mundum distantem, haec enim distantia nequit esse, nisi per quantitatem, quae esset inaliquo mundo; vnde spatia imaginaria, cum consistant in indiuisibili, vt dictum est, nullam distantiam possunt facere; sed quidquid sit, dist. illa propositio: Inciperet esse actiue, concipassiue, neg. Ad id, quod additur de locis discontinuis, resp. illa loca esse discontinua secundum se, non vero respectu Dei, & ideo Deum non esse diuisum, habemus instantiam in Mathematica; abeodem enim puncto indiuisibili, & indiuiso ducuntur duae lineae distantes inter se, vt patet inangulo trianguli; ita se haberet Deus in tali casu, quem tamen non admittimus. Ad illud, quod subditur de transsatione mundi, dicitur, quod data tali transsatione, quae tamen aerea est, quia supponit extra mundum esse aliud spatium, quod negamus, adhuc Deus non mutaretur, quia actiue esset in illo, non passiue, & ideo moqueri non posset. Ad illud de transitu dicitur Deum non transire, quia illud transit, quod moquetur, & in quo recipitur motus; Deus autem non monetur, vt dictum est, ideo non transit.

187

Ad Compton. dicitur, quod imaginatur spiritum, sicuti corpus, vt supra diximus; haec autem imaginatio nimis materialis, & rudis est. Anima gitur destructo corpore esset in parte minima patij ipsius Coeli, seu superficiei ipsius Coeli, neque occuparet tantum spatium, quantum occupabat corpus; & si non tangeret superficiem Loeli, anima esset in seipsa, non in alios & Deus esset in anima, non vero in loco reali ipsius animae, quia talis locus non esset. Et cum ait nulla facta mutatione animae, sibi contradicit, quia implicat destrui corpus, & nullam fieri mutationem animae saltem extrinsece, quia talis destructio est mutatio, quae afficit animam saltem extrinsece; facit enim, quod anima, quae prius informabat corpus, postea non informet,

188

I9. Obiicies 5. Corpora possunt poni inspatio imaginario, & illud occupare, & replere; posset enim Deus extra Coelum collocare aliquod corpus absque eo, quod ei produceret locum, sicut non produxit locum parti conuexae yltimi Coeli, tunc autem tale corpus, v. 8. si esset tripalmare, occuparet spatium tripalmare; si duplum &c. ergo etiam Angelus, poterit in talispatio collocari, & per consequens Deus necessario est in illo spatio.

189

Resp; quod sicut de facto vitimum Coelum non dicitur replere aliquod spatium extra Coelum, ita in casu se haberet illud corpus; quia circa tale corpus non esset aliquod spatium, sed omnino nihil; nihil autem est irreplebile, aliter esset quantum, & Ens. Et licet illud corpus posset metiri, sicuti mensurabilis est mundus, hoc esset, quia haberet annexam quantitatem; & propter hanc rationem, quia illud inane, non haberet quantitatem, non ess et mensurabile, vtruditer imaginantur Aduersarij; qui cogitant non quantum, sicuti quantum.

190

2O Obiicit 6. idem. Ita se habet praesentia ad locum, sicuti duratio ad tempus; sed Deus durat non solum in tempore nostro, sed etiam in quocunque tempore imaginario, & ita dicendum est de Angelo, qui, si creatus fuisset ante nostrum tepus, durasset per aliquod tepus imaginarium; ergo existit etiam in spatio imaginario.

191

Resp. hanc esse opinionem impugnatam vbi sup. a Beatiss. P. Aug. Neg. igitur min; Deus enim durat in sua aeternitate, non autem in tempore imaginario, quia nihil est, nisi in nostra imaginatione.

192

EI Obiciunt 7. alij. Si daretur vacuum, vi 8. si Deus destrueret aerem ambientem terram, & Coelum, iam Deus esset in vacuo, aliter distaret a semetipso, quia esset in Coelo, & in terra, quae distant; ergo idem dicendum despatio imaginario.

193

Resp. in tali suppositione non fore distantiam inter Coelum, & terram, quia distantia importat extensionem, & extensio quantitatem, & quantitas corpus, & ideo Celum, & terram, non fore distantia inter se; vnde hoc etiam argumentum procedit ex falsa imaginatione.

194

Instabis. Si Deus poneret columnam interCelum, & terram, quae columna impediret vnionem inter Caelum, & terram, & postea Deus destrueret aerem; sicuti si destrueret aerem iacentem in hac aula, tunc isti parietes distarent; ergo nulla responsio.

195

Resp. Terram, & Celum secundum eam partem, quae format basim, & capitolium columnae distare mediante columna, quae est quanta secundum alias partes autem non distare, quia illa non distant inter se, inter quae nihil mediat; inter illas partes autem nihil mediaret, & ideo non distarent. Idem dicitur de parietibus Domus.

196

22 Obiicies 8. Si daretur corpus infinitum, occuparet omnia spatia imaginaria; ergo quia Deus est infinitus, occupat omnia spatia imaginaria. Prob. antecedens; nam corpus infinitum non posset capi a spatio finito, sicut est spatium reale; ergo caperetur a spatio imaginario, quod est infinitum. Prob,. conseque quia eodem modose habet infinita quantitas molis, ac infinita quantitas virtutis.

197

Resp. neg. antecedens. Ad prob. neg. conseque quanuis enim corpus infinitum non caperetur a spatio finito, posset tamen capi a spatio infinito reali positiuo, quod non repugnaret, sicuti non repugnaret corpus infinitum, & sic non caperetur a spatio imaginario, quod nihil est. Praeterea admisso antecedente neg. conseque haec enim est differentia (non qualis assignat Gonet. hic ad 3y quae nulla est, vt vidimus art. 2.) interquantitatem molis, & virtutis, quod quantitas molis est realiter extensa, & diuisibilis, vnde si sit infinita, importat locum infinitum, dummodo sit. in loco, at vero quantitas virtutis formaliter realiter est indiuisibilis, & diuisibilis tantum virtualiter; quapropter ab vno corpore humano capiuntur tot Legiones Angelorum, ideo quantitas virtutis potest esse in loco finito, quanuis possit virtualiter extendi ad locum infinitum, si daretur.

198

E3 Obijciunt 9. Praesentia Dei est vnum Attributum Dei, ergo Deus erat praesens abaeterno; sed non erat praesens spatio reali; ergo imaginario.

199

Resp. neg. antecedens. Praesentia enim Dei nihil aliud dicit supra Immensitatem, nisi relationem rationis, seu denominationem extrinsecam Deo aduenientem ex tempore, sicut Creatio, Gubernatio, Incarnatio &c.

200

24. Obiiciunt 10. Illud Io: Ego veni in mundum. Et habetur etiam Matth. Exiut a Patre, & veni in mundum. Ex quo arguit Caleti quod Deus erat in spatio imaginario, ille enim dicitur venire in aliquem locum, qui priu erat extra illum.

201

Resp. hos textus manifeste loqui de Adquentu Verbi Diuini per Incarnationem, non a utem per aduentum localem.

202

ES Obiiciunt 11. Concil. Ephesto. 1. c. 6. Ex: Cirill. Alex. habet: Diuinam Naturam corporis exvertem, omnique termino, & loco etiam imaginario superiorem esse.

203

Resp. hic D. Cirillum non sumere spatium imaginarium pro spatio inani; aliter cum hoc secundum Aduersarios sit vndequaque infinitum, & adaequet Immensitatem Dei, Deus non esset quid superius ipso; sumit ergo imaginarium propatio reali, quod, cum non possimus videre possumus illud imaginari, & cogitare, & ideo dicitur imaginarium.

Articulus 5

An et quomodo Deus sit in rebus per essentiam, praesentiam et potentiam?
204

ART. V An, & quomodo Deus sit in rebus per Essentiam, Praesentiam, & Potentiam?

205

Qdus, quo Deus est in rebus, duplex DMTest, vt notat Fundatiss; Doct. in 1.aist. 37. p. 1. princ. 2. q. 2; alius generalis, & naturalis quo Deus, vt Auctor naturae, est vbique in omnibus rebus; alter vero specialis, quo Deus, veAuctor gratiae, est tantum in aliquibus. Hanc doctrinam tradit Beatiss. P. Aug. ep. 57. ad Dardan. dicens: Fatendum igitur est Deum ubique. esse per Diuinitatis praesentiam, sed non ubiqueper gratiam habitationis Modus generalis essendi, de quo hic tantum loquimur in praesentide modo enim speciali agemus in seq. art) triplex est, scilicet per Essentiam, Praesentiam, & Potentiam. Haec diuersitas colligitur ex eodem Beatiss. Psna lib. 5. de Ciuit. Dei c. 30. ait; Deus implens Coelum, & terram praesente potentia, non absente Natura; vbi primum, & tertium modum essendi in rebus assignat. Et lib. de Essentia Di¬ uinitatis prope initium ait: Deus est ubique praesens, sed latens, idest omnia videt, & non videtur; quibus assignat secundum modum essendi in rebus, scilicet per praesentiam, vt patebit ex explicatione infra ponenda. Hos tres modos distincte collegit D. Greg; vt refert Magister sent. dist. 37: & habetur in Glosa super Cant. c. 1. "communi modo omnibus rebus inest praesentia, potentia, substantia". Et quanuis Vasq. 1. p. disp. 30. c. 2. n. 8; & Val. q. 8. punct. 31. asserant haec verba in Commentarus D. Greg. super Cant. non inueniri; aequiuocant tamen: nam quanuis Glosa super Cant. citet D. Greg; non tamen illum citat in Comment. Cant, sed alio loco: nam si vidissent Homil. 8. super Ezech; inuenissent, quod quaerebant. Superest modo explanare, quid significet hi tres modi generales essendi.

206

2 Duae sunt celebriores explicationes, vt notat Fudatiss. Doct. 1. est D. Tho; quam vocat communem, & est haec. In quolibet Agente sunt triascilicet substantia, virtus, & operatio; ergo illud, quod est in alio, prout Agens, tripliciter est inillo. 1. immediate per suam substantiam, seu peressentiam. 2. per suam virtutem, seu potentiam. 3. per suam operationem, hoc est per praesentia. Operans enim est praeses effectui, maxime cuoperans est immediatum, sed Deus omnia inomnibus immediate operatur: ergo in omnibus. est per operationem, siue per praesentiam; & quia eius operatio non est sine virtute, ideo est in omnibus per potentiam, tandem, quia sua virtus est sua substantia, ideo est in omnibus per Essentiam.

207

3 Aliam explicationem, quam dicit congruentiore, tradit Fundatiss. Doct. ibid. sic. Opera Dei alia sunt Creationis, alia recreationis. Opera creationis se extendunt ad omnes creaturas, & ideo secundum ista sumuntur tres modi generales existentiae Dei in rebus. Opera vero recreationis se extendunt solum ad creaturas rationales, & ideo secundum haec desumuntur modi speciales existentiae Dei in creaturis. Igitur Deus, vt Agens primum, essentialiter omnia producit, & conseruat in esse: nam cum primum praedicatum creaturae sit esse, creatio enim formaliter, & primo tendit in esse; oportet, quod Agenti primo competat dare esse, & quia eiusdem est conseruare, ac producere, ideo primo Agenti conuenit omnia producere, & conserua. re in esse. Et quia primum Agens est Agens perintellectum, & voluntatem, per intellectum quidem omnia dirigendo, & ordinando in suos fines; & per voluntatem dominando per potentiam arbitrij; cunque Agens immediate omnia producendo, & conseruando in esse sit illi praesens per suam substantiam, in hoc enim distinguitur Agens mediatum ab Agente immediato, quod Agens mediatum agit per suam virtutem. separatam a sua substantia; Agens vero imme diatum agit per virtutem coniunctam; idcirco Deus, quatenus Agens immediatum, omnia producens, & conseruans in esse, dicitur esse in omnibus per Essentiam. Et cum Agens per intellectum habeat sibi praesens objectum, quod producit, quia aliter illud non posset cognoscere, & sic non produceret illud per cognitionem, ideo Deus, quatenus Agens per intellectum, dicitur esse in omnibus per praesentiam. Tandem quia Agens per voluntatem habet potestatem, & dominium liberum supra suos effectus, ideo Deus, quatenus agit per voluntatem, dicitur esse in omnibus per potentiam. Hanc eandem explicationem affert Fundatiss. Doct. in Opusc. lib. de laud. Diuinae Sap. c. 6.

208

. Diximus conuenientiorem esse secundam explicationem, quam primam; cuius rei quanuis Doctor non afferat rationem, attamen esse potest; nam esse immediate in loco per substantia non conquenit spiritui siue increato, vt est Deus, siuecreato, vt est Angelus; ratio enim formalis immediata essendi in loco est operatio, vt supra diximus, ergo non bene explicatur modus essendi in rebus per essentiam ex eo, quod Deus sit immediate in rebus per suam substantiam, vti asserunt Fasol. q. 8. art. 3. concl. 3et Gonet disp4. art. 5. S. 9. vt optime etiam obseruat Io: a. STho:q. 8. disp. 8. disp. 8. art. 5; qui aliter explicat, mentem S. Doct; quam explicent alij Thomistae, & ipsam reducit ad explicationem Fudatiss. Doct. dicens; quod isti tres modi distinguuntur penes. distinctos modos subijciendi sibi creaturas: nam vel Deus subijcit sibi creaturas ipsas tangendo, & per talem contactum in ipsas operando, & sic habetur existentia Dei in rebus per Essentiam, quia talis contactus facit substantiam Dei praesentem rebus; non tamen, quod ipsa substantia seipsa immediate sit praesens rebus, vt dicunt Aly sed mediante contactu operatiuo. Vel subijcit ipsas res suo conspectui, seu intellectui per intuitionem, & sic est in rebus per praesentiam. Vel tandem subijjcit illas suae potestati gubernatiuae illarum, & sic est in rebus per potentiam. Gonet autem, qui clare non percepit has duas explicationes cum quibusdam alijs Recetioribus, illas confundit, & ab vna saltat in aliam, & sic ren implicat, & obscurat potius, quam explicet.

209

Obseruandum tamen id, quod aduertit noster Lafosse q. 7. de Immesit. Dei c. 2. 8. 1. in 1. not: scilicet solam existentia Dei in rebus per Essentia. constituere praesentia localem, non autem existe tiam per praesentiam, & per potentiam, & ratioest; quia praesentia localis est praesentia in esse rei; quapropter dicitur praesentia realis; sed sola; existentia Dei in rebus per Essentiam constituit. praesentiam in esse rei, & realem: nam existentia per praesentiam constituit praesentiam secundum esse objectiuum, & intellectuale, vt dictum est; & existentia per potentiam constituit praesentiam. in esse morali; esse autem intentionale, & esse morale contradistinguuntur ab esse rei, quod est esse entitatiuum, vt patet communiter per Phi¬ losopbos, & Theologos; ergo sola, existetia Dei in rebus per essentiam constituit praesentiam loca lem, cum sit per contactum operatiuum, vt superius dictum est. Quanuis autem asserendum non sit: has duas praesentias esse metaphoricas, nisi forte per ordinem ad praesentiam localem; patet enim: quod praesentia secundum esse objectiuum est ve¬ ra, & realis, quia objectum est vere praesens in¬ tellectui: licet haec praesentia non constituat in loco.

210

6 Hanc secundam expositionem impugnat Aureol. in 1. sent. dist. 37. q. unica art. 3. substinent hos modos non esse distinctos inter se, nec etiam virtualiter, sed importare vnicum tantum perfe¬ ctum modum essendi secundum diuersas ratio¬ nes: nam vult, quod per essentiam designet sub¬ stractum, quod est in rebus, & hoc est substantia; per praesentiam designet indistantiam substan¬ tiae a rebus; & per potentiam designet determi¬ natiuum formale, scilicet per actionem, qua substantia constituitur in rebus.

211

7 Albertus Magnus in 1. dist. 37. art. 5. in 2. exposit, explicat tres modos allatos per rationem causae exemplaris ita, vt per essentiam sit res crea¬ tas habere esse participatum ab essentia Dei, per praesentiam ita, vt fluant ab Idaea existente in¬ mente Diuina; & per potentiam ita, vt fluant a potentia Diuina; sed haec explicatio confundit. primum modum cum tertio modo essendi: nam idem est rem fluere ab Essentia Diuina, ac a Po¬ tentia Diuina, fluunt enim per operationem creatiuam illarum. Igitur:

212

8 Vnica concl. Hi tres modi essendi in re¬ bus distinguuntur virtualiter, Deducitur ex 2. explicatione allata a Fundatiss. Doct; & prob. sic. Hi tres modi conueniunt tribus Attributis Dei. virtualiter distinctis: nam modus essedi in rebus per Essentiam conuenit Omnipotetis operatius: modus essendi per praesentiam conuenit Scientia Dei, cui sunt presentes in esse objectiuo omnes. creaturae; non in esse reali, vt infra ostendemus. contra aliquos Recentiores: & modus essendi per Potentiam conuenit Voluntati dominanti in creaturas sibi subjectas; ergo distinguuntur vir¬ tualiter; nam modi distinguuntur ad distinctione eorum, quorum sunt modi; cum enim non ha¬ beant entitatem, nisi ab illis, quorum sunt modi; ita ab ijsdem habent distinctionem. Tum quia esse reale, esse intentionale, & esse morale saltem virtualiter distinguuntur; sed isti tres modi important esse reale, intentionale, & morale; ergo distinguuntur virtualiter. Tandem quia in crea¬ tura distinguuntur realiter, & pertinent ad di¬ uersas lineas: nam saxum est in suo loco, & tamen, nec illum cognoscit, nec gubernat, homo est, praesens objectiue Angelo, & tamen nec est in¬ illo secundum substantiam; nec illum gubernat; & Rex gubernat homines sui Regni, a quibus distat, & quos non cognoscit in indiuiduo; ergo in Deo distinguuntur virtualiter, quia, quae in creaturis distinguuntur realiter, et pertinent ad diuersas lineas, in Deo distinguuntur virtuali ter, vt diximus de Attr. in com. q. 2. art. 7: & I2.

213

9 Obijcit 1. Aureol. Obiectum cognitum dicitur esse in cognoscente, non autem cognoscens in objecto cognito; ergo male assignatur existentia Dei in rebus per cognitionem.

214

Resp ;quod Deus est in rebus per continentiam actiuam illarum, non vero per continentia. passiuam, quia Deus, vt diximus in sup. art, ex Beatiss. P. Aug; continet res, non autem continetur a rebus; ideo neg. conseque non enim ex eo quod Deus non contineatur a rebus, arguitur, quod non sit praesens illis per cognitionem, cum praesentia Dei in rebus sit per continentiam actiuam illarum.

215

Instat. Esse in obiecto per cognitionem conuenit etiam respectu objecti actu non existentis, hic autem loquimur de existentia in rebus actu existentibus; non enim loquimur de tia in rebus possibilibus; ergo non bene explicat tur Dei praesentia per cognitionem. Tum quia si ex cognitione Dei argueretur existentia Dei, in objecto cognito, sequeretur, quod Deus esset in sua Essentia per praesentiam, Deus enim co gnoscit seipsum; sed nullus diceret, quod Deus esset praesens sibi ipsi; ergo cognitio Dei non est? ratio essendi Dei in rebus per praesentiam.

216

Resp. ad 1. dist. antecedens. Esse in obiecto per cognitionem intuitiuam conuenit etiam respectu objecti non existentis, neg. antecedens; cognitio enim intuitiua est ad objectum actu existens; per cognitione abstractiua, conc.

217

Ad 2., dicitur, quod ex cognitione alicuius objecti rea liter distincti arguitur existentia in illo per praesentiam, quia praesentia importat relationem, quae ad alterum terminatur, & in vno saltem extremo est realis; & sic creatura, vt praesens Deo: dicit relationem reale ad Deum; quanuis Deus vt ipsi praesens, dicat tantum relationem rationis fundatam in denominatione extrinseca Essentia autem Diuina, vt cognita a Deo, non est distincta realiter ab ipso, nec dicit relationem realem in altero extremo, & ideo cognitio illius nequit esse ratio essendi in ipsa per praesentiam.

Articulus 6

Afferuntur modi speciales essendi Dei in rebus
218

ART VI Afferuntur modi speciales essendi Dei in rebus,

219

EXplicatis modis generalibus, quibus Deus, vt Auctor naturae, existit in omnibus creaturis; superest, vt breuiter disseramus de modis specialibus, quibus Deus existit in aliquibus tantum creaturis, non in omnibus; & omissis modis diuersis, quibus Deus secundum ordinem suae Prouidentiae naturalis existit in aliquibus creaturis, scilicet per iustitiam in reprobis eos puniendo; per misericordiam in miseris eos sublcuando; & sic de singulis effectibus naturalibus, quos difformiter causat in creatu ris, agendum solumodo est de modis specialibus, quibus Deus, vt Auctor gratiae existit in creaturis rationalibus; irrationalia enim gratiae suae. per quam creatura sit consors Diuinae Natus rae, incapacia sunt:

220

Igitur ait B. Doct. in 1. sent. dist. 37. p. 1. princip. 1. q. 2, quod sicuti secundum opera creationis, quae respiciunt Deum, vt est Auctor Naturae, sumuntur modi generales essendi Dei inrebus; ita secundum opera recreationis, quae respiciunt Deum, vt Auctorem gratiae, sumuntur modi speciales essendi Deum in rebus. Opera autem recreationis sunt duplicis generis; aliud est natura humana assumpta a Christo Domino, quae fuit quoddam initium, seu medium nostrae redeptionis; & secudum hac sumitur modus existetiae Dei in ipsa per gratiam vnionis hyposthaticae; aliud est ipsa natura rationalis siue Angelica, siue humana suppositata a Personalitate creata sufficienter, & efficienter restaurata, & reparata ad gloriam efficaciter, & secundum hanc sumitur modus existetiae Dei in nobis per gratiam adoptionis: Verba ipsius sunt haec, quae habentur in fine quaestionis: Nam in Christo homine nostro mediatore est per gratiam unionis, in nobis autem restauratis per ipsum, potissime autem in illis, quisufficienter, & efficienter rest aurati sunt, est per gratiam adoptionis, secundum quem modum est, etiam in Sanctis Angelis.

221

Ex his verbis patet, quod modus existetiae Dei per gratiam duplex est, alius per gratiam inchoatam, quae est gratia Viae, & secundum hac est solum in Viatoribus; alius per gratiam consumatam, quae est Gloria; & secundum hunc est solum in Beatis siue hominibus, siue Angelis.

222

Existentia autem in nobis per gratiam potest esse duplex; vt inmuit ibid. B. Doct; alia pergratiam, quae datur ad tempus, & est etiam inreprobis; alia vero per gratiam, quae datur solum praedestinatis, & de vtraque est sermo.

223

Posset etiam inquiri, an existentia Dei innobis per gratiam sit distincta ab existentia ipsius per chari tatem. Sed hoc in sententia illorum, qui non distinguunt gratiam a charitate; de quo in 2, senti facillime soluitur. Verum adhuc admis sa distinctione gratiae a charitate facilis est solutio huius quaesiti: nam gratia, & charitas num quam separantur, sed simul sunt in eodem subjecto; & sunt eiusdem ordinis creati, ideo vnam tantum praesentiam important secundum diuere sum respectum ad diuersos actus, & objecta,

224

Prima sentetia substinet Deum in anima lusti non existere secundum suam substantiam, & Personalitatem, sed tantum per gratiam, prout est aliquod donum creatum ita, vt si Deus non esset immensus, Deus non esset in anima iusti ratione gratiae secundum suam substantiam. quia ista vnio est affectiua, ideo vnit solum affectus, non autem vnit substantiam; cunque dici tur Spiritus Sanctus nobis dari, non intelligitur, quod ex vi gratiae, & donorum Spiritus Sa¬ cti eius Petsona in nobis sit; se d quia ratione suae Immensitatis nos replet, & per nonum effectum gratiae in nobis nouo modo apparet. ItaVasq. 1. p. disp. 30. c. 3. Val, punct. 3.

225

Secunda sententia docet vltra gratiam, & dona Spiritus Sancti, quae sunt accident ia creata existere etiam in nobis personaliter Spiritum Sanctum ita, vt originetur in nobis praesentia specialis Personalis. Ita expresse B. Doct. in 1. sent. dist. 26. q. 1. art. 1. S. tertia via; ubi ait: Nam tale bonum, quod est gratia, semper dicitur daricreaturae rationali cum Spiritu Sancto. Et paulo post: Si volumus proprie loqui, cum datur nobis Spiritus Sanctus, non dicitur esse, ubi non erat, sed qualiter non erat, quia incipit esse in nobis, per gratiam, quae data est nobis, cum prius non esset in nobis per gratiam, antequam daretur nobis; quae nquitas nullo modo esse potest, vel per mutationem Spiritus Sancti, quae est impossibilis, vel per mutationem nostram. Quod si Spiritus Sanctus pergratiam esset solum ratione suorum donorumi non diceretur simul nobis dari cum gratia; sicut quia Sol, vt asserunt Aduersarij, participat solum suam lucem terrae, non dicitur simul cum sua luce etiam Solem fieri praesetem Terre. Praeterea si nulla alia fieret praesentia Spiritus Sancti per gratiam praeter illam, quam habet ratione Immensitatis, assereret Doctor nullam mutationem fieri in Spiritu Sancto, quia nulla inducitur praesentia. Hanc sententiam docet D. Tho3. contra gent. c. 18; Alen. 1. p. q. 73. memb. 4. art. 15 Sua. lib. 12. de Trin. c. 5. n. 12; & 133 & communiter Thomistae, quibus recenter accessere Io a STho. 1. p. q. 8. disp. 8. art. 6. difficult. 21. Gonet. disp. 4. art. 5. S. 9; pro cuius decisione.

226

4 Not. 1. quod alius est modus explicandi hanc difficultatem allatus a D. Tho; & alius aFundatiss. Doct: nam D. Tho: 1. p. q. 8. art. 3. ait existentiam Dei in anima per gratiam consistere in eo, quod sit in anima per modum cogniti, & amati, non quod importet solum ipsam denominationem extrinsecam cogniti, & amati, sed prout dicit modum specialem familiaris conuictus cum Deo, & communicationis ad possidendum, & fruendum Deo; siquidem haec possessio; & fruitio non sit nisi per amorem, & cognitionem, & sic Deus, vt cognitus, & amatus, non quomodocunque, sed possessiue, & fruibiliter, dicit specialem modum essendi Dei in anima eo, quod possessio, & fruitio praesentiam essentialiter importent; non enim haberi posset, si Deus esset absens. Ita Io aS. Thos & Gonet.

227

Sed isti Recentiores multa dicunt, & remnon explicant: nam 1. conuictus familiaris praesentiam supponit; in tantum enim conuiuimus, seu simul viuimus cum Deo, in quantum Deus est nobis praesens, & dato, quod connictus importet formaliter, non autem supponat praesentiam, adhuc explicandum est, quaenam sit raticformalis constituens ipsam praesentiam, conui¬ ctus enim importat simul praesentiam Dei ad creaturam, & praesentiam creaturae ad Deum, & per consequens importat totum complexum ex duobus praesentibus, & ideo nequit esse ratioformalis constitutiua praesentiae solius Dei. 2. ipsa communicatio ad possidendum, & fruendum Deo, vel est aliqua actio extrinseca Deo, & sic conuincit argumentum Vasqueae; vel est applicatio fruibilis ad fruentem, & sic quoque pertinet ad modum generalem essendi im rebus, vtcontedit Vasque 2. 3. Deus, vt fruibilis, & posset dibilis, non possidetur nisi per amorem, & cognitionem ipsius creaturae, vt volunt Thomisiae in 1. 23 vbi quaerunt, in quo actu consistat nostra Beatitudo; ergo cognitio, & amor creatus esset, ratio existetiae Dei in anima Iusti, quod tamen est falsum: nam licet per cognitionem, & amorem creatura possideat Deum, & ipso fruatur; non tamen Deus dicitur fieri praesens creaturae; aliter Deus omnino passiue se haberet respectus talis praesentiae. Praeterea talis cognitio, & amor est potius effectus praesentiae Dei, quam causa oritur enim a praesentia Dei, igitur quanuis sit tatio constituens creaturam praesentem. Deo: non tamen est ratio constituens Deum praesentem creaturae; quia ratio constituens Deum. praesentem creaturae debet esse in Deo, non in creatura. Cum autem dicit Gonet cum Suarex, quod amor perfectus habet unire nedum affectiue, sed etiam secundum rem, falsum assumit; nam amor formaliter non vnit nisi secundum. affectum, & si vnit secundum rem, hoc est tantum de materiali, quatenus scilicet mediante aliqua alia potentia monetur ad vniri cum obiecto amato, vt etiam aduertit Ioa S. Tho: vnde in Tract. de Trin. quaerentes, cur processio Spiritus Sancti non sit generatio, communiter respondent, quod Spiritus Sanctus non procedit, vt formalissime vnus in natura in esse rei, sed solummodo secundum affectum, quia amor ex se habet tantum Metaphorice vnire, vt docet D. Tho: non videmus autem quomodo hic asserant formaliter vnire secundum rem. Tandem reprobantur isti omnes modi loquendi: nam conuictus non sit nisi per applicationem Dei ad creaturam conuiuentem; communicatio nisi per applicationem ad creaturam, cui sit tali communicatio; & fruitio, ac possessio, nisi ex eo, quod Deus, vt objectum fruibile, & possedibile se appiicet creaturae fruenti, & possidenti, si enim Deus non se applicaret actiue creaturae, creatura non posset ei conuiuere, ipsum participare possidere, & fruis nam creatura non potest agere in Deum, nisi prius agatur a Deo iuxta illud Apost; Qui spiritu Dei aguntur, hi sunt Filij Dei; ergo ratio essendi Dei in creatura rationali pergratiam est applicatio virtutis Dei: & per consequens non est specialis modus essendi, sed generalis; vt arguit Vasquex. Quamobrem omissaperplexitate modi loquedi horum lecentiorum S Not. 2. ex Fundatiss: Doct. in Edisiqe p. 1. princip. 1. q. 2. quod operatio Dei dupler est; alia ordinis naturalis, qua, vt Auctor Nature, producit, & conseruat omnes creaturas, & haec generaliter extenditur ad omnes; alia superna. turalis, qua, vt Auctor Gratiae, produc it, & conseruat Sanctitatem, & Iustitiam in creaturis rationalibus electis vel ad gratiam, vel ad gloriam; & haec non est communis, & generalis omnibus, sed conuenit solis creaturis rationalibus habentibus gratiam, non omnibus, quia non omnes recipiunt gratiam. Operatio autem supernaturalis subdiuiditur, vt supra diximus, inapplicationem Personae Diuinae ad Humanitatem Christi, & est gratia Vnionis hypostaticae: & in applicationem suae gratiae, & charitatis per ynionem Naturae Diuinae, non vero Personalitatis formaliter; & hoc dupliciter, vel per gratiam non consumatam, vt in Viatoribus iustis, vel per gratiam consumatam, vt in Beatis. Igitur Deus sit formaliter praesens Sanctis, & viris iustis per operationem, seu applicationem supernaturalem sui; & quia haec applicatio, seu opes ratio supernaturalis non est comnunis genera. liter omnibus, ideo constituit modum specialem existentiae Dei in rebus, non autem generalems, cunque arguit Vasquex, quod applicatio constituit modum generalem essendi, distinguitura applicatio naturalis Dei, prout Auctor naturae; conc; haec enim est communis, & generalis omnibus creaturis; applicatio supernaturalis, prout Auctor Gratiae, negi sic enim solis Iustis est prae sens, & ita faciliter eruitur argumetum Vasqueg absque eo, quod discurramus per tot ambages quae rem obscurant, non soluunt, vt saepissime assolent Recentiores. Quatenus ergo Deus seapplicat, vt objectum supernaturale cognituma & amatum fruibiliter, & possessiue omnibus lustis, optime deducit Angelicus Doct. ipsum esse specialiter in rebus.

228

Hinc est, quod ait B. Dost. vbi supi quod cum datur nobis Spiritus Sanctus, proprie non dicitur incipere esse, ubi non erat, sed tantum incipit esse in nobis, qualiter non erat, seu mos do, quo prius non erat; quia simpliciter erat in nobis, vt Auctor naturae; incipit autem esse in nobis, vt Auctor gratiae: non quod Auctor gra tiae longe esset a nobis, sed quia nobis erat latens eo, quod nullum produceret in nobis effectum, per quem fieret nobis manifeste praesensi v. 8. Si Hex in aliqua Ciuitate sui Regni se manifestet, vt homo, praestando omnes effectus hominis, se tamen caelet, vt est Rex, tunc dicitur praesens, vt homo, non autem, vt Rex; cum postea declarat se Regem, & exercet suam auctori tatem patenter, tunc dicitur praesens, vt Rex; ita a pari. Hanc doctrinam tradidit D. P. Aug. lib. de Essentia Diuinitatis dicens: Deus est ubique praesens, sed latens. His notatis.

229

G Vnica concl. Deus existit in anima lusti¬ non solum dando sua dona, sed etiam Petsonaditer inhabitando per nonam praesentia specialem. Ita Fundatiss. Doct; qui probat hanc conclusionem ex illo Apost. Rom. 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum,

230

qui datus est nobis. Si ergo Charitas Dei diffusaest per Spiritum Sanctum, manifeste sequitur, quod nedum data sit nobis charitas, sed etiam Spiritus Sanctus, aliter Apostolus faceret hunc sensum: Spiritus Sanctus diffusus est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum; si charitas non esset distincta a Spiritu Sancto, per quod reijcitur opinio Magistri docentis charitatem nihil aliud esse, quam Spiritum Sanctum inhabitantem in nobis; vel si vitra charitatem non daretur nobis Spiritus Sanctus, faceret hunc sensum; charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui dedit nobis charitatem; valde autem diuersus sensus est, cum dicitur: Qui datus est nobis, & qui dedit nobis charitatem: nam primus sensus significat missionem passiuam; secundus actiuam; Apostolus autem significat missionem veluti passiuam, quae est, terminatiua, non formaliter passiua, vt explicabitur in tract. de Trinit. 7. 8. Hanc auctoritatem ita explicat S. Leo serm. 2. Pentecost. dicens: Spiritus Sanctus datur non solum secundum virtutem, & operationem, sed etiam secundum praesentiam. Maiestatis iuxta illud Apostoli: Charitas Dei &c. Habetur etia expresse ex verbis Christi Dominis nam Io: 14. Si quis diligit me, sermonem meum seruabit, & Pater meus diliget eum, & apud eum veniemus, & mansionem apud cum faciemus; & ibid. Ego rogabo Patrem, & alium Paraclytum dabit vobis &c. Nisi abiero, Paraclytus non veniet; nec potest dici, quod solum fuerit datus Apostolis; nam Apostolus loquens Corinthis, qui tamen non erant Apostoli, 1. Cor. 3. ait: Nescitis, quia Templum Dei estis vos, & Spiritus Sactus habitat in vobis. Sed Christus Dominus loquens de aduentu Spiritus Sancti, non loquitur antum secundum gratiam, quia comparat eius duentum suo aduentui; aduentus autem Chrii Domini in Mundum fuit secundum Natuam, & Personam, non vero tantum secundum. ratiam, vt docet Fides; ergo Apostolus loquens praesentia Spiritus Sancti non loquitur soummodo secundum gratiam, sed etiam secunum Personam; & per consequens in anima iuDeus specialiter habitat nedum secundum catiam, sed etiam Petsonaliter.

231

Haec concl. expresse etiam traditur a Beatiss. P. Aug. ep. 57. ad Dardivt vidimus in sup. arti & in psal. 22. dicens: Tu habitas in domo, si subtracta fuerit, cadis; Deus autem sic habitat in Sanctis, vt si ipse discesserit, ipsi cadunt, vbi comparat praesentiam Dei in Sanctis cum praesentia. humana in domo; sed praesentia hominis in domo est personalis; ergo & praesentia Dei in Sanctis. Et tract. 111. In Io. Nos locus Domini sui mus, quoniam templum eius sumus, sed in Templo est Deus Personaliter, quia sub speciebus banis consecratis reperitur Persona Verbis humanata, ergo & in nobis iustis reperitur Deus Personaliter.

232

7. Prob, autem hac ratione, quam putamus efficaciorem qualibet alia allata a Recentioribus, illae enim sunt merae congruentiae. Non minus Deus est Agens immediatum, quatenus Auctor naturae, quam, quatenus Auctor gratiae; sed quatenus Auctor naturae, est in omnibus rebus, quas producit actualiter; ergo, quatenus Auctor gratiae, est in illis subjectis, quae supernaturaliter sanctificat; sed sanctificat tantum aliquas, non omnes creaturas; ergo sicuti ex eo, quod sit inomnibus rebus, quas creat, vt Auctor naturae; arguitur modus generalis existentiae Dei in rebus, ita ex eo, quod sit tantum in aliquibus creaturis, quas sanctificat, vt Auctor gratiae, arguitur modus specialis existentie Dei in rebus. Maior patet; nam Deus, vt Auctor naturae, est Agens immediatum, quia eius substantia est sua virtus, vtsupra diximus; sed non minus eius substantia est sua virtus supernaturalis, quam sit virtus naturalis; ergo non minus est Agens immediatum. vt Auctor naturae, quam, vt Auctor gratiae. Minor: probata est art. 2, & 3. vbi ostendimus operationem actualem naturalem Dei esse rationem formalem, per quam Deus generaliter existit inrebus, ergo operatio actualis supernaturalis est ratio formalis, per quam Deus, vt Anctor gratiae, existit in Sanctis; sed vt Auctor naturae nedum existit secundum virtutem, sed etiam secundum substantia, quia eius virtus est eius substantia; ergo, vt Auctor gratiae, nedum existit in Sanctis per suam virtutem producendo gratiam, & cetera dona supernaturalia, sed etiam per suam Substantiam, & Personalitatem.

233

Cons. Operatio Dei naturalis, quia vniuersaliter extenditur ad omnes creaturas, facit Deum praesentem generaliter omnibus creaturis; unde etiam preciso quocunque alio per impossibile, adhuc per solam operationem naturalem vniquersalem esset Deus generaliter praesens omni creaturae nedum secundum virtutem, sed etiam secundum substantiam, quae identificatur cum Personalitatibus Diuinis, ergo operatio supernaturalis, que solum extenditur ad aliquas creaturas, facit Deum praesentem specialiter aliquibus creaturis ita, vt praeciso quocunque alic adhuc Deus per solam operationem supernaturalem esset praesens creaturis, in quibus operatur sanctitatem nedum secundum virtutem. sed etiam secundum substantiam, & Personalitatem. Vid. omnes alias rationes, quibus probata est conclusio art. 2, probant enim etiam hanc paritate rationis.

234

S Prob. vlterius ex doctrina, quam afferemus de Trinit. q. 8. vbi agemns de Missionibus. Diuinarum Personarum: nam missio essentialiter respicit Personam, siue missio sit visibilis, vt inIncarnatione, & in specie Columbae, & Ignis, inqua fuit missus Spiritus ? Sanctus tanquam in signo, vt docet B. Dost; non autem tanquam in natura assumpta, sicuti in natura assumpta fuit Verbum; sed toties dicitur mitti inuisibiliter Spiritus Sanctus, quoties datur nobis, quae datiomissio est; ergo cum datur Spiritus Sanctus iustis, non est in illis tantum secundum gratiam, & virtutem, sed etiam secundum Personam. Sed de hoc suo loco.

235

D Obiicit 1. Vasq. Existentia Dei per gratiam est vnio per amorem; sed vnio per amorem est vnio metaphorica, vt docet etiam Fundatiss. Doct. Quodl. 5. 7. 5: ergo non importat praesentiam realem; nam sicuti vnio realis facit praesentiam realem, ita vnio metaphorica, quae est secundum affectus, facit solam praesentiam metaphoricam, idest secundum affectum, non secundum rem¬

236

Conf. Amans creatum non vnitur secundum rem rei amatae, sed solum secundum affectum; ergo amor Dei formaliter secundum se praecise non habet vnire secundum rem, fed solum secundum affectum: nam si amori Diuino formaliter competeret vnire secundum rem rei amatae, hoc etiam competeret amori creato; sicuti quia cognoscere per causam conuenit formaliter Scientiae Diuinae, ideo conuenit etiam scientiae creatae.

237

Resp. ad arg. dist. maiorem. Est vnio peramorem effectiuum, conc; simpliciter affectiquum, non effectiuum, neg: & eodem modo dist. minor. Vnio per amorem affectiuum, non effectiuum est metaphorica, cone; effectiuum, neg. Vnio ergo Dei per amorem cum creatura nedum est affectiua, sed effectiua Sanctitatis, & Bonitatis supernaturalis creaturae; ideo est ratio praesentiae nedum affectiuae, sed etiam realis.

238

Ad confneg. conseque & disparitas est, quia amor creatus non causat bonitatem, quam amat in re amata, ideo ipsam non tangit secundum esse reale ipsam amando; ad actionem enim requiritur contactus vel virtualis, vel immediatus; at vero amor Dei causat bonitatem, quam amat in creatura; quapropter Beatiss. P. Aug. Ep. 105. ad Sixtum Papam loquens de Iacob ait: Diligebat in Iacob gratiam, quam donabat. Et quia non potest agere mediate, ideo immediate tangit, & est praesens. Ad prob. insertam dicitur, quod vnire secundum rem competit amori Diquino formaliter, quatenus est effectiuus supernaturaliter, non quatenus amor est praecise, & ideo talis vnio nequit conuenire amori creato, quia hic non est effectiuus.

239

IO Obiicies 2. Esse in rebus per operationem est modus generalis, quo Deus est in creaturis; ergo non infert modum specialem essendi; & per consequens ex eo, quod Deus sit in animabus iustis causando gratiam, non habetur modus specialis essendi. Resp. dist. antecedens. Esse in rebus per operationem naturalem, conci per supernatur ralem, negatur.

240

Instabis. Collatio gratiae iam supponit. Deum existentem in creatura ratione suae lmmensitatis: ergo non constituit formaliter ipsum praesentem, quia id, quod praesens est, nequit denuo praesens fieri.

241

Resp. dist. antecedens. Deum praesentem, vt Auctorem Naturae, conc. vt Auctorem Gratiae, neg; & sic dist. consequens. Id, quod est praesens, nequit fieri praesens per eandem prae sentiam, cone; per aliam diuersi ordinis, neg Hinc dicunt SS.P9, & Scripturae Deum longe esse a creaturis, recedere a creaturis, quod, cum non possit intelligi de absentia negante praesentiam naturalem vniuersalem, aliter creatura innihilum abiret, nam, vt docet Fundatiss. Doct, Quodl. 4. q. 14. Deus est in creaturis, sicut sigillum in aqua, quad si amoueatur ab aqua, statimi desinit esse imago sigilli; sic si Deus per aliquod momentum non esset in creatura, creatura non staret, sed in nihilum flueret; necessario ergo intelligi debet de absentia secundum gratiam, qui negat praesentiam Dei, quatenus Deus est Auctor Gratiae. Hinc dicitur. Longe Deus est ab impijs &c. Et Beatiss. P. Aug. serm. 1.de temp. Quam infelix est anima illa, quae malis operibus ita fecruentauit, vt iam in ipsa Dominus non requieseere, sed Diabolus incipiat dominari. Et D. Ambrose Ho. 70. loquens de Sampsone ait: Nesciens, quod recessisset ab eo Dominus.

Articulus 7

An ubiquitas sit ita propria Dei, ut nequeat convenire creaturae?
242

ART. VII An Ubiquitas sit ita propria Dei, vt nequeat conuenire creaturae?

243

HAnc difficultatem examinamus, non quia circa eam sit aliquod dissidium inter Auctores, sed vt magis explicetur existentia Dei in rebus, quae est effectus temporaneus ipsius Immensitatis; sicuti actio creatiua est effectus temporalis Omnipotentiae. Cito igitur illam expediemus; pro cuius explicatione.

244

Not. est, quod Ubiquitas dicit existentiam in omnibus rebus actualiter existent ibus, non autem dicit existentiam in spatijs imaginarijs; nam, vt supra probatum est, nec spatia imaginaria dantur, nec Deus, aut aliquod aliud existit, vel potest existere in illis. Igitur Ubiquitas hic sumitur, prout dicit existentiam in omni repositiua a Deo producta.

245

Existentia autem in rebus duplex est, vtdocet Beatiss. P. Aug. lib. de Speculo; & alibi locuscitatis in superioribus articulis, alia enim est, existentia actiue continens ipsam rem, quae est locus ipsius existentis repletiua illius absque eo, quod repleatur, contineatar, includatur, limitetur, definiatur, aut circunscribatur ab ipsa; & haec existentia in rebus conuenit ipsi Deo, vt dictum est; alia est existentia in rebus passiue ita, vt re pleatur, contineatur, includatur, limitetur, definiatur, aut circunscribatur ab ipsis; & haec existentia in loco est propria creaturae, quia, vt docet Fundatiss. Doct, loco infra cit; creatura est finitae, & limitatae virtutis, & operationis, cum sit finita secundum substantiam, haec enim tria scilicet substantia, virtus, & operatio sunt ad inuicem proportionata, & commensurata, cum vnum fluat ab alio vel tanquam proprietas a sua; radice, vel tanquam actio, aut effectus a sua causa; sed illud, quod est finitum, potest mensurari: adaequari, definiri, includi, & contineri ab alio finito aequalis, vel maioris magnitudinis, ergo existentia creaturae in loco importat inclusionem, continentiam passiuam in illo, & per consequens limitationem.

246

Cum itaque eodem modo loquendo sit de Vbiquitate, ac de existentia in omni re, quiaUbiquitas formaliter nihil aliud est, quam existentia in omni re; ideo sicuti duplex est existem tia in rebus, scilicet actiua, quae continet res, nec continetur a rebus, & propterea non limitatur ab illis: & existentia passiua, que non continet res, sed continetur, & limitatur ab illis, ita duplex est Ubiquitas; alia actiua, quae continet omnes res, in quibus existit absque sui ipsius limitatione; & alia passiua, quae continetur, & limitatur a rebus. Prima continentia ita est propria Dei, vt repugnet communicari creaturae, quiadicit illimitationem, & infinitatem, quae repugnat creaturae. Secunda autem Ubiquitas, quam uis de facto nulli competat creaturae singilla tim, & indiuidualiter sumptae, quia nulla creatura est tantae virtutis, vt possit replere totum. Mundum, imo nulla creatura potest esse imme. diate intrinsece in essetia alterius creaturae, cum non possit illabi, vt videbimus in 2 sent, attamen de possibili non repugnat creaturae: nam, vt ait Fundatiss. Doct; posset Deus creare tantum spatium, quod posset illa creatura implere. Prae terea cum certum sit Deum posse producere. creaturas perfectiores in infinitum, nulla vide tur repugnantia, cur non possit producere alis quod corpus implens totum spatium huius mundi per quantitatem molis, vel aliquem Angelum tante perfectionis, vt possit implere per quantitatem suae virtutis totum hoc spatium a Deo creatum pro vniuersis creaturis.

247

Et quanuis, vt obseruat B. Doct. ibid; ratio Entis, sicuti quaecumque ratio alterius transcedentis, reperiatur in quacunque re creata; transcendit enim nedum ad omnes res, sed etiam ad omnia praedicata cuiuscunque rei, & in illis essentialiter imbibitur; attamen haec non est propria existentia localis, quia ratio Entis reperitur inomni re per indistinctionem realem, at vero locatum reperitur in loco per distinctionem realem ab ipso. His notatis,

248

: Vnica concl. Ubiquitas actiue sumpta ita est propria Dei, vt nulli creaturae possit compe¬ tere. Ita Fundatiss. Doct. in 1. dist. 37. p. 1. princ. 1. q. 2; & probatur ex illis Scripturae locis, in quibus dicitur; "Quod Caeli Caelorum non possunt capere Deum, quod Deus excelsior Caelo est;, & profundior Inferno &c: Si ascendero in Caelum, tuillic es, si descendero in Infernum, ades"; & similibus, quae non dicuntur de aliqua creatura, de quatamen dicitur, quod sit tanquam nihilum ante Deum. Vid. art. 2, & 4.

249

Prob. ex Beatiss. P. Aug. lib. de Speculo c. 23. "Tu intra omnia es, verum ne extra essent, tu exterior es, vt concludantur". Ex quo formatur sicratio fundamentalis. Ubiquitas actiue sumpta dicit illimitationem simpliciter limitantem omnes res, in quibus est absque eo, quod limiterur a rebus; sed nulli creaturae potest competere. illimitatio simpliciter, cum omnis creatura essentialiter concludatur, & limitetur a Deo, vedocet Beatiss. P; ergo Ubiquitas actiue sumpta ita est propria Dei, vt nulli creaturae possit. competere.

250

Conf. Ubiquitas actiue sumpta nedum. importat infinitatem, & illimitationem simpliciter, sed etiam Immensitatem; sed Immensitas nulli creaturae competere potest, ergo neque. Ubiquitas actiue sumpta. Prob. maior. Ubiquitas lactiue sumpta importat formaliter essemensuram cuius libet rei absque eo, quod adaequetur a rebus; si enim adaequaretur, iam finiretur ab illis; ergo formaliter importat Immensitatem. Minor superius probata est in 1art.

251

Obijcies. Vniuersalia secundum Phil. 1. Post. c. 17. "sunt ubique, & semper"; sed Deus non est quid Vniuersale; ergo non est vbique.

252

Resp. vniuersalia esse ubique, non prout ly ubique designat presentiam localem, sed prout dicit identificationem cum qualibet re; Deus autem contrario modo est in rebus, non quidem per identificationem, quia distinguitur ab illis, sed per praesentiam localem.

253

Ceterae objectiones, quae fieri possunt contra hanc conclusionem, faciliter soluuntur ex dictis, & possunt videri apud B. Doct ibidem.

Articulus 8

An ubiquitas conveniat Deo ex tempore?
254

ART. VIII An Ubiquitas conueniat Deo ex tempore ?

255

QVanuis haec difficultas ex dictis patere. possit, attamen hic breuiter est concludenda. Igitur.

256

Not. est ex B. Doct. in cit. dist. 27. p. 1. princip. 2. q. 3. quod omne, quod est in aliquo, est seeundum modum illius, in quo est, sicuti quidquid recipitur, ad modum recipientis recipitur; esse enim in alio est quodamodo recipi in illo, quauis si actiue sit in illo, non recipiatur vere, & formaliter in illo; attamen sicuti, quod passiue recipitur, ad modum recipientis recipitur; itaquod actiue est in alio, ad modum illius est inillo, diuersimode autem creaturae sunt in Deo, & Deus est in creaturis, quia creaturae sunt in¬ Deo ad modum esse Dei, & quia esse Dei est aeternum, ideo creaturae sunt in Deo ab aeterno: at vero quia esse creaturae est temporale, vt docet Fides Catholica; nam creatura non est nisi intempore, ideo Deus est in creatura in tempore, non ab aeterno.

257

Propterea superius dicebamus, quod existentia Dei in creatur a importat coexistentiam ipsius creature; nequit enim Deus actu existere in eo, quod non existit actus sicuti nequit sanctificare creaturam, que non existit, aut producere actu creaturam, & ipsam creaturam productam actu non existere, cum productio terminetur ad existentiam creature, loquimur enim hic deexistentia actuali, per quam Deus potest existere in creatura. Unde sicuti existentia potentialis in creatura importat potentialitatem creaturae: quare si creatura esset impossibilis, Deus non posset existere in creatura, sicuti quia impossibilis est chimaera, Deus nequit in chimaera existere potentialiter; ita existentia actualis Dei increaturis importat existentiam creaturarum, non quidem praesuppositam ipsi existentiae Dei sed coaua ipsi actuali existentiae Dei. Hoc notato.

258

2 Vnica concl. Ubiquitas conuenit Deo tantum ex tempore, non ab aeterno. Haec conclusio, licet videatur contra Auersam 1. p. q. 8. sect. 5. S. Et sicut; & contra aliquos alios asse rentes Deum esse in spatiis imaginariis, adhuc tamen Auersa ibid. docet, quod licet praesentia. in actu primo, seu aptitudo ad praesentiam actualem sit ipsa Immensitas, & haec conueniat Deo ab aeterno, attamen ad praesentiam actualem requiritur actualis existentia creaturae. Unde haec conclusio ab omnibus admittitur, nec ullum habet Aduersarium:

259

Prob. ex Beatiss. P. Aug. lib. 2. de Trin. c. 5; vbi loquens de existentia Verbi Diuini in humanitate, ait: "Plenitudo temporis cum venisset. misit Deum Filium suum factum ex muliere; :dest factum in tempore, ut incarnatum Verbum hominibus appareret, quod in ipso Verbo sine tempore fieret". Et in psalm. 22. Dicit aliquis antequam Deus faceret Sanctos, ubi habitabat? in se habitabat Deus &c. Quod si antequam Deus habitaret. in Sanctis, habitabat in se ipso, non in Sanctis, quia Sancti non erant, consequens est, quod habitatio in Sanctis conueniat Deo tantum ex tempore, non ab aeterno, quia solum tempus haberantequam, non autem Aeternitas.

260

Ex his formatur haec ratio. Ita se habet existentia Dei generalis in omnibus rebus inpordine ad existentiam omnium rerum, sicuti existentia Dei specialis in ordine ad existentiam illarum rerum, Iin quibus existit specialiter; sed Deus specialiter non existit, nisi in tempore pergratiam Vnionis hypostatice, & per gratiam reparationis in Sanctis ad existentiam naturae humane, & Sanctorum; ergo & existentia genera. lis est aliquid temporaneum. Maior patet, quia sicut existentia particularis in vno locosehabet, ad illum vnum locum, ita existentia uniuersalis ad omnem locum se habet ad omnem locum. Minor est de Fide quo ad 1. partem; quia Verbum non nisi in tempore incarnatum est, & ideo tantum in tempore incepit esse actu in natura humana, & quo ad Sanctos manifesta est; Deus enim est in Sactis conferedo illis actualiter gratiam; sed collatio actualis gratiae supponit existentiam subjecti, cui confertur illa gratia, que cum sit accidens, nequit actu recipi, nisi in subjecto existente, ergo existentia in Sanctis per gratiam conuenit Deo temporaliter, non ab aeterno

261

Conf. ex doctrina Fundatiss. Doct. superius allata. Existentia actualis Dei in rebus est ad modum ipsarum rerum, sicuti existentia creatutrarum in Deo est ad modum Dei; sed res in se ipsis actu non existunt, nisi in tempore, in quo Deus fecit omnem creaturam, vt habetur Genescis ergo Deus existit in rebus solum in tempore, non autem ab eterno.

262

4 Prob. 2. Deus actu existit in rebus per sua actualem operationem formaliter, vt supra probatum est; sed operatio Dei actualis ad extra conuenit Deo tantum ex tempore; ergo & existentia actualis in rebus ad extra conuenit eo tantum ex tempore.

263

Conf. Ita se habet existentia actualis in rebus extra Deum ad Immensitatem, sicuti creatio, gubernatio, & redemptio actualis ad Omnipotentiam, sed creatio, gubernatio, & redemotio actualis non conueniunt Deo, nisi in tempore, quanuis ei conueniat Omnipotentia ab aeterno; ergo existentia actualis in rebus conuenit Deo ex tempore, quanuis ab aeterno ei conqueniat Immensitas.

264

S Obiicies 1. Quod est proprium alicuius rei, conuenit illi semper; sed esse in rebusest proprium Dei; ergo competit Deo semper &ο per consequens ab aeterno: Resp. dist. maiore. Quod est proprium quarto modo, conuenit ei seper, cone; secundo modosve canescere est proprium hominis, neg. maiorν& in hoc sensu concessa minori, neg. conseque.

265

6 Obiicies 2. Esse ubique dicit non esse determinatum, & finitum ad locum; sed ab aeterno Deus non est determinatus, & finitus ad locum; ergo esse ubique conuenit ei ab aeterno

266

Resp. dist. maiorem. Dicit non esse deter minatum ad locum praecise, nege etiam, coneEsse vbique ergo importat esse in loco sine determinatione passiua ad locum, non autem importat solam non determinationem ad locum sine existentia actuali in loco, ve intendit argumentum, quia non determinatio est quid mere negatiuum, at vero esse vbique est quid positiuum, vt patet:

267

7. Obiicies 3. Si nullum tempus fuisset, ad¬ huc Deus semper fuisset; ergo si nullus esset locus adhuc esset ubique.

268

Resp. dist. antecedens. Adhuc Deus semper fuisset, si ly semper dicat durationem in¬ tempore, negisi durationem in aeternitate, conci& eodem modo dicitur ad consequens, quod Deus fuisset in se ipso, non autem in loco, quialocus non esset.

PrevBack to TopNext