Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 1
Hdo doctrinae postulat, vt postquam egimus de Immensitate, Dei agamus de illius ImmuRbtabilitate; cum enim Immutabilitas Dei sit simpliciter simplex in omni genere exclusiua. cuinscunque motus, & mutationis, cunque Immensitas sit ratio a priori exclusiua motus localis, quia quod est immensum, occupat omnem locum, & ideo nequit moneri de loco ad locum: namo quod monetur, non est in illo loco, ad quem mouetur, sed est in potentia ad illum, motus enim est, actus entis in potentia, ideo Immensitas est radix Immutabilitatis; & per consequens prius agedum erat de Immensitate, quam de Immutabilitate.
Articulus 1
Ei Immutabilitatem ledere primi omUdnium ausi sunt Manichaei; quapropter Beatiss. P. in lib. editis contra ipsos, & praesertim. lib. de Nat. Boni c. 1. 10, & 19, & lib. 2. de Moribus Manich. c. 1; & Serm: de Rubo Moys. c. 3. ex professo hanc veritatem probat, quod etiam prestat psal. 101. p. 2. Arriani pariter; qui Verbum Dei creaturam mutabilem dixerunt, Diuinam Immutabilitatem lacerate conari sunt; contra quos idem Sanctis. P. lib. 3. contra Maximin. c. 12. strenue dimicauit usque ad eorum confusionem. His addi possunt Macedoniani, qui dixerunt Spiritum Sanctum esse creaturam; & tandem Eutychius, qui voluit Naturam Diuinam commixtam fuisse in Incarnatione. Contra hos omnes egit S. Protodoct, in lib. de Trin; praesertim lib. 5. c. 2; & seque vbi super illud Exodi. 3. Ego sum, qui sum, & dices Filijs Israel, qui est, misit meiad vas; in finecap. ait: Quod enim mutatur, non seruat ipsum esse; & quod mutari potest, etiam si nonmutetur, potest, quod fuerat, non esse; ac per hoc illud solum, quod non tantum non mutatur, verum etiam mutariomnino non potest, sine scrupulo occurrit, quod verissime dicatur esse; & lib.de Nat. Boni c. 19. Vereenim ipse est, quia incommutabilis est; omnis enim mutatio facit non esse, quod erat; vere ergo ille est, qui incommutabilis est. Quod repetit de RuboMoyssex quibus auctoritatibus patet Immutabilitatem probari ex ipso esse suum esse. Propterea lib. 3. contra Maximin. c. 12. ex immortalitate probat immutabilitatem sic: In omni enim mutabili natura nouella mors est ipsa mutatio; quia facit aliquid in ea non esse, quod erat. Mortalitas autem habetur ex amissione ipsius esse; ergo immortalitas ex ipso esse indefectibili, & per consequens sicut ex mortalitate deducitur mutabilitas, ita ex immortalitate Immutabilitas. Igit.
2. Prima sententia, quanuis fateatur Deum. esse immutabilem simpliciter, attamen arbitratur, quod ratio essendi a se non sit immediata, sed mediata. Ita Fasol. 1. p. q. 9. art. 1. dubit. 1. n. 33 & aliqui ex noseris in M. S¬ Secunda sententia docet Immutabilitatem immediate probari a priori per esse suum esse simpliciter independens ab alio, quanuis etiam per alias rationes immediatas passit probari. Ita Fundatiss. Doct. in 1. dist. 8. p. 1. princ. 3. q. 1; & S. Physt. 85: D. Tho; & cum eo fere omnes Thomistae, qui substinent rationem assignatam a Magno P. Aug. esse omnino immediatam, pro cuius declaratione.
PNot. 1. quod Immutabilitas, seu immobilitas Dei dupliciter potest probari. 1. a priori. 2. 4. posteriori. Probari a priori est per causam, a posteriori vero per effectus. Probationes a poste riori iam allatae sunt q. 1. de Subst. Dei art. 5, & 7. 2. art. 3. Superest modo discurrere de rationibus a priori, de quibus in praesenti est controquersia. Rationes autem apriori aliae Sunt per causam immediatam, & proximam, aliae vero per causam remotam, & mediatam, vt cum per Vnitatem, quae est prima passio Entis, probatur Veritas, quae est secunda passio, talis probatio est percausam immediatam; & proxima, quia inter Veritatem, & Unitatem nulla alia passio mediat: Cum vero per Vnitatem probatur Bonitas, tunt est per causam mediatam, quia inter Bonitatem, & Vnitatem mediat Veritas. Querimus ergo inpraesenti, an esse suum esse subsistens sit ratio, & radix formalis proxima, & immediata ipsius Immutabilitatis:
Circa quod Fasol. loc. cit. ait rationem formalem proximam Immutabilitatis esse rationem necessarij, ex eo enim, quod Deus necessario est, immutabilis est; Mayr. vero ait, quod ratio actus purissimi non bene probat, ad quo- rum dissolutionem.
A Not. 2. quod quotiescunque aliquis effectus, vel veluti effectus inuoluit plures rationes diuersas formaliter, quae immediate attinguntur, & oriuntur a diuersis causis, tunc ille effectus potest immediate probari a priori per plures rationes immediatas; vt v. 8. quia flos immediate producitur a Sole, & a planta; & statua immediate producitur ab Idaeis in genere causa exemplaris, & ab intellectu, & voluntate in genere causae efficientis, non enim intellectus cognoscit solum statuam in suis Idaeis, vel in voluntate ipsius Artificis, sed immediate illam cognoscit in se ipsa, cum illa actu formet; propter quod dicitur cognoscendo illam facere, & faciendo cognoscere; istae tamen causae secundum diuersas rationes attingunt suos effectus, & fideo quaelibet immediate illos attingit: nam Sol attingit florem in ratione viuentis, planta vero in ratione talis entis; & Idaea attingit statuam in ratione exemplati, intellectus in ratione scibi lis, voluntas vero in ratione voliti. In hoc autem distinguuntur causae diuersi generis a causis ciusdem generis; quod illae immediate totum producunt effectum, licet non totaliter; istae vero vel attingunt partialiter, si immediate attin¬ gant, vt duo equi trahentes currum: vel mediate, vt Pater mediate generat Nepotem, & raiest, quia tunc causa agit mediante alia, quande agit per virtutem acceptam ab alia; sed causa diuersi generis non agit per virtutem acceptam, ab alia, nam si ageret per virtutem alterius, attingeret effectum sub eadem ratione formali, secundum quam attingitur ab altera, vt vnus homo dicitur producere alium hominem mediate, quia communicat alteri virtutem productiuam illius; & uterque homo producens attingit productum sub eadem ratione talis hominis, patet autem, quod planta non producit florem sub eadem ratione, sub qua illum producit Sol; quia planta, vrpote causa particularis producit, sub ratione particularis, Sol vero, vtpote causa vniquersalis, producit sub ratione vniuersali; aliter ytrunque esset causa vniuersalis, vel particularis; & sic intellectus producit statuam in ratione cognoscibilis, voluntas in ratione voliti, & Idaea in ratione exemplati; aliter confunderentur istae potentiae, quia vna, & eadem formaliter esset ratio objectiua illarum; ergo causa diuersi generis. non agit mediate, sed immediate.
Ex hac doctrina, quae philosophica est, & communior inter Philosophos, deducitur, quod cum Immutabilitas Dei inuoluat plures rationes diuersas, ideo potest habere plures causas; seu radices, a quibus immediate oriatur, & perconsequens a priori immediate probari posse. Quod autem Immutabilitas inuoluat plures rationes, ostenditur sic. Immutabilitas est negatio motus, sed motus large sumptus, prout comprehendit omnes mutationes, quas negat Immuta: bilitas simpliciter, est diuersi generis: nam alius est motus substantialis, per quem substantia dis citur transire ab esse ad non esse substantiale & e contra; alius est motus accidentalis, per que res dicitur acquirere, vel deperdere aliquodae cidens; & alius est motus localis, per quem dicie tur transire de loco ad locum; ergo Immutabilis tas inuoluit plures rationes negantes diuersitae tem motuum, & mutationum. Igitur, prout Ime mutabilitas negat motum passiuum in genere substantis; oritur ab esse suum esse subsistens prie mum, & independens; ex eo nanque, quod ali¬s quod est suum esse subsistens simpliciter irreceptum, sequitur, quod sit substantialiter immutabile secundum esse; mutatio enim secundum. esse dicit transitum de non esse ad esse; & tram situs dicit receptionem esse post non esse. Prout vero. Immutabilitas negat motum in generes causae formalis; oritur a ratione actus purissimij quia ratio actus purissimi opponitur causae foramali intrinsece inhaerenti: nam causa formalis non est actus purus, sed mixtus potentialitatis & ideo ratio actus purissimi opponitur motui, qui sit secundum potentiam passiuam, & formalem, quae duplex est, vel accidentalis, vel substantialis, & per consequens importat negationem il¬ lius formaliter; & ideo Immutabilitas, prout negat motum in genere causae formalis, siue substantialis, siue accidentalis, oritur a ratione actus purissimi. Ratio autem actus purissimi, & ratioipsius esse subsistentis simpliciter irrecepti non sunt duae rationes virtualiter distinctae, quia sunt, praedicata essentialia constitutiua Dei, vt alibi diximus. Prout autem Immutabilitas negat motum localem, qui sit secundum quantitatem vevirtutis, vel molis, oritur ab Immensitate propter eandem rationem. Quamobrem secundum has tres radices, & rationes formales a priore potest probari Immutabilitas Dei immediate:
Verum tamen est, quod sicuti primus, & principalis motus est substantialis, quemadmodum prior, & principalis est substantia, quam accidens; ideo ratio ducta ab ipso esse purissimo, actus enim, & esse sunt formalissime idem, est principalior, & prior.
SNot. 33 quod ratio necessarij non est inDeo aliqua ratio Attributalis, sicuti contingentia non est in creatura passio illius, & ratio est; quia necessitas, & contingentia sumuntur ab esse formaliter, nam ex eo, quod aliquod sit suum esse simpliciter, est necessarium; & ex eo, quod habet esse receptum ab alio, est simpliciter contingens etiam praeciso quocunque alio. Igitur male imaginantur praedicti Recentiores, illam rationem non esse immediatam, quia mediat ratio necessarij: nam ratio necessarij non est aliquod virtualiter distinctum ab esse Dei, sed est formalissime ipsum esse, & ad summum nequit importate nisi modum superadditum ipsi esse indistinctum etiam virtualiter a Deo: modus autem non est ratio, seu radix, & per conseques nullam potest facere mediationem, v. 8. ex eo, quod intellectus Diuinus in Patre habeat modum incommunicati, non sequitur, quod Filius sit mediate ab intellectu Diuino, & immediate ab incommunicatione, quia talis incommunicatio non est aliqua ratio Diuina, sed modus rationis; ergo a pari dicendum de ratione necessa. rij respectu esse, seu actus purissimi. His notatis
6 Vnica concl. Deus est per Essentiam Immutabilis, & immediate, & recte probatur a priori per rationem primi Entis, subsistentis, independentis simpliciter, & per ratione actus purissimi, ac per rationem Immensitatis in diuersotamen genere causae. 1. pars concl. est de Fide. Et prob. ex illis locis Scripturae, quos affert cuntra Manichaeos Beatiss. P. Aug. lib. de Nat. Don. c. 24. Nam psal. 101. dicitur: Mutabis ea, & mutabuntur, tu autem idem ipse es, & anni tut non deficient; Et Sap. 7. In se ipsa manens innouat omma; & 1. Tim. 1. Inuisibili, & incorruptibili solis Deo: & lac. 1. Apud quem non est transmutatio; nec momenti obumbratio. Quibus additur Num. 23. Non est Deus, quasi homo, vt mutetur. Et Malach. 3. Ego Deus, & non mutor. Quam veritatem declarauit Conc. Lat. sub Innoc. III. relat inc. Fir¬ miter de suma Trin; & B. P. Aug. docet hanc veritatem Tract. 1. in Ioc. 1. dicens: Absit, vt ego vel credam, vel sentiam commutabilem Deum, incommutabilis ergo est Deus. Et lib. 8. de Gen. ad lit. c. 22, & 23. Substantiam vero Dei nisi credat, nec per tempus, nec per locum moueri, nondum perfecte incommutabilem credit. Vid. loca superius allata.
7 Formatur autem ratio Magni Patris sic. Omne illud, quod est suum esse subsistens simpliciter irreceptum, est immutabile simpliciter; sed Deus est suum esse subsistens simpliciter inreceptu; ergo est simpliciter immutabilis. Proba maior. Illud, quod nunquam potest acquirere, vel deperdere esse, est immutabile simplicitera nam mutabilitas est transitus de non esse ad esse, aut e contra, sed illud, quod est suum esse subsistens essentialiter irreceptu, non potest acquirere, vel deperdere esse, quia si acquireret, sam non esset illud, quod acquireret, sed reciperet. illud; & si deperderet, iam non esset illud, quod deperderet, aliter deperderet seipsum, & seipsum acquireret; ergo omne illud, quod ess suum esse subsistens simpliciter irreceptum, est immutabile simpliciter. Prob. minor. Deus est primum Ens simpliciter independens, a quo omnia recipiunt esse, ergo est suum esse subsistens simpliciter irreceptum; aliter si Deus reciperet esseab alio, iam non esset id, a quo omnia recipiunt esse, quia etiam ipse acciperet esse ab alio; & sicillud aliud, a quo reciperet esse, si haberet esse urreceptum, esset Deus.
Conf. ex eodem Tract. 23. in Iodocentem. Quidquid mutatur, vel transit ab imper fectione ad perfectionem, vel a perfectione ad imperfectionem, quia mutatio est transitus de non esse. ad esse, & e contra; non esse autem est imperfectio, sicut esse est perfectio; sed Deus nequit trasire de imperfectione ad perfectionem, aut & contra; quia Deus nec habet imperfectionem in se, nec illam potest acquirere, cum sit actus purissimus; ergo Deus nequit mutari, & perconsequens est simpliciter immutabilis.
SProb. 2. pars concl. Actus purissimus excludit quancunque potentialitatem passiua, sed exclusio cuiuscunque potentialitatis passiuae est, ratio formalis Immutabilitatis simpliciter; ergo ratio actus purissimi est radix Immutabilitatis Dei, & per consequens per rationem actus purissimi probatur a priori Immutabilitas Dei, Maior patet; quia actus, & potentia opponuntur; sed opposita se ad inuicem excludunt; ergo actus purissimus excludit quancunque potentialita tem passiuam. Prob. minor, Motus est actus entis in potentia, prout in potetia ad moneri, vt definitur in Physs ergo exclusio potentialitatis est: exclusio motus: nam illud in potentia vel se habet, vtgenus, vel vt differentia in definitione motus; sed exclusio vel genere, vel differentia excluditur definitum, vt patet; ideo exclusio potentialitatis est exclusio motus, atqui exclusio motus est Immutabilitas; ergo exclusio cuiuscunque potentialitatis est ratio formalis Immutabilitatis.
9. Prob. 3. pars concl. Immutabilitas, prout excludit motum localem, habetur formaliter per Immensitatem, ergo per ipsam formaliter probatur a priori. Prob. antecedens: Mutabi litas secundum locum habetur formaliter secundum mensurabilitatem finitam, qua aliquod definitur ab vno loco; in tantum enim aliquod potest mutare locum, in quantum formaliter est in potentia ad illum; & in tantum est in potentia ad illum acquirendum, in quantum non est inloco illo, potentia enim dicit non esse, vt diximus q. 2. de Subst. Dei art. 3. 8.1: & in tantum non est in illo loco, in quantum ita mensuratur, & finitur ab hoc loco, vt non sit extra hunc locum; ergo Immutabilitas, prout excludit motum localem, habetur formaliter per Immensitatem¬
Conf nam ratio, cur aliquod corpus possit moueri de vno loco ad alium, est, quia ita est in vno loco, vt non sit in alio; motus enim est actus imperfectus, & ideo debet esse in actu secudum. aliquod, & esse in potentia secundum aliud, & ideo secundum aliquod debet esse actu, & secundum aliud debor non esse, ergo ratio, cur aliquod non possit moueri de vno loco ad aliud, est, quia reperitur in vtroque loco; sed Immensitas est ratio, cur Deus sit in omni loco, & actu repleat omnia loca; ergo Immensitas est: ratio Immutabilitatis, prout Immutabilitas excludit motum localem.
IO Tandem probari solet Immutabilitas Dei ex summa Simplicitate; quia enim motus. est actus imperfectus, & ideo mixtus, & compositus ex actu, & potentia; ideo Simplicitas Suma, quae excludit omnem compositionem, & mixtionem, excludit omnem motum. Sed haec- probatio est mediata; nam Simplicitas excludit. omnem compositionem, in quantum est actus purissimus, & in quantum est suum esse, & ideo haec ratio reducitur ad assignatas.
II Prob. etiam per Infinitatem; quia omne, quod monetur, habet terminum: nam motus est, a termino a quo ad terminum ad quem, sed nullum infinitum habet terminum, quia non haberfinem; ergo nullum infinitum monetur. Sed haec etiam ratio optima est, sicut superior, attamen est mediata, quia infinitum non habet terminum co, quia est actus purissimus excludens genus, & differentiam, qui sunt termini rei. Tum quia per Infinitate immediate probatur Immensitas, vt dictum est in sup. Tract; & per Immensitatem Immutabilitas; ergo Infinitas mequit esse ratio immediata.
I2 Si dicatur 1. cum Fasol. Praecisa necessitate ad essendum non habetur Immutabilitas Dei; sicut praecisa contingentia ad esse non habetur mutabilitas creaturae; in tantum enim creaturae sunt mutabiles ad esse, in quantum sunt contingentes; ergo praedictae rationes nonsunt immediate, sed sola necessitas advesseam mediate concludit.
Resp. neg. suppositum antecedentis Ssupponit enim, quod necessitas, & contingeatia sint formalitates, seu rationes formales Ipsarum rerum, quod tamen falsum est, vt supra diximus; nam vel nihil aliud sunt formaliter, quam ipsum esse, vel ad summum sunt modi ipsius essemodus autem non tollit immediationem vt diximus.
I3 Si dicatur 2. cum Mayr. Essentia Diui na est actus purissimus, & tamen recipit relationes ad intra, nec mutatur; ergo & si reciperet, relationes ad extra, non mutaretur; & ideo ratio actus purissimi non probat Immutabilitatem Dei,
Resp. neg. antecedens; Essentia enim non recipit relationes ad intra, quia identificatur formaliter cum illis; & ideo illas nequit reciperes aliter reciperet seipsam; & si reciperet, vere, & realiter mutaretur:
14. Si dicatur 3. Ex eo, quod Deus sit immensus, arguitur quod sit in nobis; sed ex eo) quod est in nobis, deducitur; quod moneatur ad motum, quo monemur nos: sicut anima nostra ex eo, quod sit in corpore, mouetur per accidens ad motum corporis, ergo Immensitas est potius ratio motus, quam Immutabilitatis:
Resp. neg. min; ad cuius prob. insertam neg. paritas: nam anima ideo monetur per accidens ad motum corporis, quia inhaeret corpori, & est fixa inhaereter in illo, at vero Deus non est inhaerenter in nobis, nec est fixus anhae siue, sed repletiue, ideo non monetur. Ita Eundatiss. Doct. hic.
15. Obiicies Sap. 7. de Sapientia Diuina diei: tur: Omnibus mobilibus mobilior est Sapientia xο Gen. 6. Paenitet me fecisse hominem; & 223. Nunc cognoui, quod timeas Dominum: & plura aliado ca, in quibus Deus dicitur odio habere, tristaris trasci, descendere de Caelo, & caetera huiusmodia quae sonant aliquam mutationem, ergo Deus non est immutabilis. Deus producit ad extra effectus diuersos; aiquibus apparet extrinsece mutatus, non tamen
sesp. hos, & similes textus intelligi, quod intrinsece habet aliquem ex his actibus5 quia essentialiter important imperfectionem, vesuis locis probabimus.
16 Obiicies 2. Deus in tempore factus est homo in Incarnatione Verbi; ergo fuit mutatus; quia in tempore acquisiuit esse humanum formaliter, quod ab aeterno non habebat.
quod Deus acquisierit esse humanum formalis ter intrinsece; sicut corpus acquitit animama, Deus enim simpliciter terminauit actine extrinsece humanitatem; & ideo nullo modo fuit mu¬ tatus, quia mutari dicit passiue recipere aliquod esse, sicut actiue mutare dicit alteri actiue communicare esse: Deus ergo in Incarnatione actiue communicauit esse Diuinum naturae humanae; & ideo actiue illam mutauit; non autem passiue ille mutatus est, quia passiue non recipit aliquod esse, cum esse humanum tantum actiue sit ibi communicauerit:
I7. Obijcies 3. Omne, quod habet esse contingens, est mutabile, sed Deus habet aliquod esse contingens, quia habet actum liberum, qui potest adesse, & abesse a Deo: ergo est mutabilis.
Resp. Hoc arg. dissoluendum esse q. 2. de Volit. De1. Interim neg. minor. Ad prob. dicitur: quod actus liber dicit duo, scilicet esse Diuinum: seu entit atem Diuinam, & obliquitatem ipsius esse, seu entitatis. Itaque dist. Actus liber est contingens quantum ad esse, & entitatem, neg; quatum ad obliquitatem, conc; nec tamen sequitur ex hoc, quod mutetur, quia illa obliquitas non est nisi modus ipsius entitatis, qui modus, cum non sit aliquod esse, non mutat Deum, si adsit. vel absit: nam mutatio est transitus de non esse ad esse, aut e contra, scilicet de non entitate ad entitatem, modus autem non est entitas, sed obliquitas entis, & ideo transitus de modo ad modum non est mutatio, quanuis contingentiam importet. Sed de hoc loc. cit. Vid. de Atr. in com.4. 2. art. 2, & 6. n. 12.
Articulus 2
TOn loquimur hic de Immutabilitate, X secundum quid, scilicet in vno genere, sed de Immutabilitate simpliciter in omni ge¬
Duplici autem ex capite potest probari Immutabilitatem non esse Attributum Dei. 1. ostendendo, quod est praedicatum essentiale, vel quod non habet omnes conditiones requisitas ad rationem formalem Attributi, quas q. 1. de. Attr. in com. art. 3. recensuimus. 2. ostendendo Immutabilitatem simpliciter posse etiam conuenire creaturae. Circa secundum nulla est controuersia inter Theologos, quanuis possit esse aliquod dissidium circa primum; quare.
2. Vnica concl. Immutabilitas simpliciter est propria solius Dei, nec potest conuenire creaturae, & est Attributum illius. 1. pars concl. est de Fide, habetur enim psal. 101. Ipsi peribunt, & mutabuntur, & velut opertorium mutabis eos, tuautem idem ipse es &c; & 1. ad Tim. 6. dicitur: quod solus Deus habet immortalitatem, ex quo Beatiss. P. Aug. lib. 3. contra Maximin. c. 12. arguit, solum Deum esse im mutabile, quia omnis mutatio est quaedam mors; cum enim res incipit esse, quod non erat, tunc desinit esse illud, quod perat; desitio autem esse mors est, Hanc Conclu¬ sionem ex professo tractat etiam lib. 8. super Genad lit. c. 22, & 23. vbi ait, quod Deus creauit duplicem creaturam, aliam corporalem, spirituale alteram; & corporalem voluit moneri per tempora, & per loca, quatenns circunscriptiue est in loco, & tranfertur de vna circunscriptione ad alteram; spiritualem vero voluit moneri tantum per tempora, non per loca, quod intelligendum est de motu physico, qui sit de vna circunscriptione ad alteram, non vero de motu Metaphysico, qui conuenit etiam Angelis, vt pote definitiue existentibus in loco, & limitatis ad locum. Concludit autem, quod solus Deus simpliciter immutabilis est, quia nec monetur per tempora; nec per loca. Vid. alias auctoritates, quas adduximus in sup. art.
Prob. 1. pars concl. ratione. Solus Deus. essentialiter est suum esse subsistens, & omninoinacceptum: & est actus purissimus, ac immensus; creatura vero essentialiter habet esse receptum ab alio, importat potetialitate passiuam ad esse, & est finita nedum secundum entitatem, sed etiam secundum locum; ergo Immutabilitas simplicitem est propria solius Dei ita, vt nequeat conuenire creaturae, quia ei nequit conuenite ratio subsistentis a se; ratio actus purissimi, & immensi. Totum hoc patet ex dictis in sup. art.
A Dices. Aeternitas potest communicar creaturae, quia nulla est repugnantia, quod Deus potuisset condere creaturam ab aeterno, & ipsa conseruare in aeternum a parte post; ergo potest. creaturae communicari Immutabilitas simpliciter. Antecedens admittitur a Fundatiss. Doct Aegid. Prob. conseque quia Immutabilitas est ratioAeternitatis, vt videbimus in seq. Tract; ergo non est ratio, cur possit vnum conmunicari, & non alterum: sicuti si posset communicari creature Omnipotentia, non esset ratio, cur eidem non posset comunicari Eminentia, quae est ratio formalis Omnipotentiae, vt supra dictum est; tum quia creatura producta ab aeterno, & durans pertotam Aeternitatem nunquam transiret de esse ad non esse, aut e contra; ergo esset immutabilis simpliciter
Resp. dist. Antecedens. Potest Aeternitas communicari craturae, vi quo, & accidentaliter, conc; vt quod, & substantialiter, neg; Aeternitas enim, vt quod, & substatialiter est propria solius Dei; & eodem modo dist. consequens. Ergo poterit ei comunicari Immutabilitas per Essentia. quae est Immutabil itas, vt quod; & substantialis ter, nege accidentaliter, & vi quo, conc. Ad 1. prob. dicitur, quod sicut creaturae comunicatur Aeternitas mere extrinsece, & vi quo, quatenus a Deo producitur in esse, & conseruatur proquocunque signo Aeternitatis, ita potest ei conmunicari Immutabilitas eodem modo extrinsece, & accidentaliter, quatenus a Deo conseruatur in eodem esse, quod ab ipso recepit, & nunquam mutatur, non vero ab intrinseco, & sub¬ stantialiter, quia secundum suam essentiam dicit posse esse, & non esse, & ideo nequit recipere aliquod essentialiter, quod esset contradictorium suae essentiae. Ad 2. dicitur, quod licet illa creatuta de facto nunquam mutaretur, attamen de possibili posset mutari, quia Seper a Deo posset destrui, & per consequens non esset Immutabilitas simpliciter, de qua in praesenti loquimur: quia non esset Immutabilitas secundum omnem rationem: non enim esset Immutabilitas secundum actualitatem, & possibilitatem.
Instabis. Si creatura esset ab aeterno, non haberet esse post non esse, ergo esset intrinseceimmutabilis. Prob. antecedens. Si haberet esse. post non esse, iam non esset aeterna, quia posset assignari initium suae durationis, posset enim dici, quod illud instans immediate sequens post non esse esset initium suae durationis.
Resp. dist. antecedens. Si ly post non esse dicat aliquam durationem iam transactam in praeteritum, conc; sic enim non esset aeterna, quiaaeternitas nullam supponit ante se durationem, si est Aeternitas a parte ante. Si dicat tantum receptionem esse ab alio; & dependentiam in esse, negi sic enim creatura, quanuis aeterna, haberet esse dependens a Deo; per quod patet ad prob.
SProb. 2. pars concl. Mobilitas, & Immobilitas sunt contraria; sed mobilitas est passiocorporis, & verum Attributum illius, vt dicitur in Physica; ergo Immobilitas est vera passio, & Attributum ipsius Dei, Maior patet: nam opposi¬ torum est eadem ratio; vnde si vnum illorum est Attributum, etiam alterum erit Attributum. Hinc videmus, quod quia calor, & frigus sunt opposita contrarie, ideo sicut calor est proprig tas ignis, ita frigiditas est proprietas aquaerquod tamen est intelligendum de oppositis contrarie vt sunt mobilitas, & immobilitas; nam licet Immobilitas explicetur negatiue, attamen quantum; ad rem significatam est aliquod positiuum, sicuti Aeternitas, quanuis negatiue explicetur, est tamen aliquod positiuum, quia est mensura ipsius Dei eodem modo, quo tempus est mensus. ra creaturae sublunaris: nam Immobilitas est ratio ipsius Aeternitatis, & ideo eodem modo se habet. Vid; quae diximus de Immens& Infinit. Prob. min: nam mobilitas est virtus accidentalis superaddita corpori, per quam corpus potest moneri, vel ad locum, & sic dicitur virtus locomotiua; vel ad formam, & sic est qualitas dispositiua. &c, sicuti risibilitas est qualitas accidentalis fuperaddita homini, per quam homo potest ridere.