Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Praeambulum
Omentum Aeternitatis apprehendere nimis momentosum est temporali creaturae, acome Jnino eius mentem transcendens. Momentum, quod non praeterit cum praeteritis, quia nuna quam labitur; non voluitur cum praesentibus, quia semper stat; non exceditur a futuris, quia nescit terminos. Instans est, sed omni longiturnitate longeuius, omni diuturnit ate diuturnius, quacunque maius duratione, ac nulla minus maioritate. Puctum initians omnia tempora, sed sine initio; omne durationes continuans, sed non clauditur, omnia terminans, sed sine termino. Omnia replet, & non capitur; omnia capit, & non repletur; omnium mensura, sed a nullo aequatur. Cum intereuntaquae mensurat, illa non praeterit, quia fixa est; cum praetereunt, illa non interit, quia stabilis est. Nullus motus eam diminuit; nulla vertigo eam declinat; nulla longitudo illam excellit; & nullum tempus ei aliquid subtrahit. Nihil antiquius, quia nihil anterius; nihil nonius, quia nil praesentius; nihil σe motius, quia nil secretius Liber inuolutus, ait Beatiss. P. Auge in se continet sua sibi nota mysterias Signa tus Sigillis septem; quia claudere, & aperire Spiritus Sancti Dona sunt.
On this page