Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 1
T Ontinuamus Immutabilit ati Aeternitatem, quia haec oritur ab illa tanquam passio sequeus ad illam, vt enim diximus in Arbore Theologica q. 2. de Subst. Dei art. 13. immutabilitas est radix, seu ratio a priori ipsius Aeternitatis; & habetur expresse ex Beatiss. P. Aug. lib. 8. de Geniadlitas 13. vbi ait: Omnino immutabilis est Natura Trinitatis, & ob hoc aeterna; Et ratio etiam id aperte demonstrat: nam Aeternitas, vt vid in seq. art; dicit Vitam interminabilem totam simul, & perfectam eiusdem posse ssionem, sed Immutabilitas simpliciter excludit terminum durationis, qua est nonesses aliter mutaretur, quia transiret de esse ad non esse; & includit totum esse simul, & perfectes alitersi esset in potentia passiua aliquo modo ad esse, posset mutari, quia posset transire ad esse, & sic nono esset Immutabilitas simpliciter, quae excludit omnem mutationem actualem, & potentialem; ergo Immutabilitas est radix a priori. Tum quia sicut tempus, quod est mensura sublunarium, sequitur motum, in quo fundatur, & cuius est passio, ita Acternitas, quae est mensura Dei, sequitur Ie mutabilitatem, in qua radicatur; & cuius est passio. Hoc tamen non est ita intelligendam, quemadmodum arbitrantur aliqui Becentiores, qui haec duo praedicata ita identificant, vt distinctionem virtualem modo, quo explicauimus de Attr, in com. 7. 2. art. 9; excludant; sed intelligendum est, quod Immutabilitas sit radix a priori Aeternitatis in diuerso genere, seu specie, aut linea, quomodo diximus de Eminentia, & Omnipotentia, ac de reliquis Attributis; & quomodo diximus de quacunsque passione superiori, & inferiori, vt infra probabimus:
Articulus 1
AEternitas, vt notat B. Doct. in 1. dist. 8. p. 1. princ. 2. art. 2, idem significat latine, quod Graece significat Acuum ex D. Dion; atta men nunc temporis a Theologis sumitur? Aeternitas, prout habet distinctam significationem, ac habet Acuum: nam Aeternitas proprie sumitur pro mensura ipsius Dei simpliciter interminabili, inuariabili, & simultanea; Acuum vero sumitur pro mensura creaturarum Spiritualium, quae solum secundum quid, idest a parte post carent termino: & secundum quid sunt, inuatiabiles, idest secundum ordinem naturae, non autem simpliciter, quia Deus potest illas desfruere; & secundum quid sunt simultaneae, quia saltem earum operationes non sunt simul; vnde Aeuum solet vocari Acuiternitas potius, quam Aeternitas, idest Aeternitas diminuta, & secundum quid
Ex hac doctrina colligitur dinisio Aeternitatis in impropriam, vt aliqui vocant, seu participatam, & secundum quid, & in Aeternitatem propriam, seu imparticipatam, & simpliciter Aeternitas improprie sumpta est illa, quae habet aliquam conditionem Aeternitatis, propter quam habet similitudinem cum Aeternitate, & ideo dicitur similitudinarie, & improprie Aeternitas, vt diximus de Acuo, quod est propria mensura creaturarum spiritualium, quas antiqui Philosophi, vt videre est apud B. Doct. hic art. 15 vocabant Substantias supercaelestes; Aeuum enim importat mensuram carentem fine, in quo simile est Aeternitati, licet non sit vere, & proprie Aeternitas, quia non caret principio, sicut caret Aeternitas, & saltem aptitudinaliter potest habere finem, quem tamen nec aptitudinaliter nec actualiter potest habere Aeternitas. Aeternitas proprie sumpta est illa, quae habet omnes conditiones, quae requiruntur formaliter ad Aeternitatem, quas supra recensuimus, & mox explicabimus; & haec est propria solius Dei, & realiter est idem, ac ipse Deus, cum sit Attributum illius, vt inferius ostendemus. Hinc Beatiss. P. Aug. in psal. 101. ait: Non aliud anni Dei, & aliud ipse Deus, vbi annorum nomine intelligit: Aeternitatemo.
Diximus Acuum carere fine, non autem principio, quod intelligitur de facto; nam licet de possibili caruisset etiam principio, vt si Deus creasset Angelum ab aeterno, attamen cius mensura fuisset Acuum, non autem Aeternitas proprie sumpta, quia ita caruisset principio, & fine, vt tamen aptitudinaliter potuisset habere principium, & finem, quod repugnat Aeternitati, venotat Fundatiss. Doct. hic art. 2. ex Beatiss. P. Aug. 1. de Trin. c. 1. Hoc supposito.
Vnica concl. Aeternitas bene describitur. in terminabilis vitae tota simul, & perfecta possessio. Haec definitio traditur a Boetio lib. 5. de Consol; & colligitur ex Beatiss. P. Aug. quantum ad interminabilitatem lib. 15. de Trin. c. 5, vbi docet: Deus est vera Aeternitas, quia est sine initio; & fiue; & quantum ad inuariabilitatem lib. 4. c. 18; & 19. vbi dicitur, quod vera immortalitas, vera incommutabilitas ipsa est Aeternitas. Traditur etiam a D. Ansel. in Monol. c. 24. vbi ait: Videtur Aeternitas esse indeterminabilis vita simul perfecta, & tota existens; & D. Dion. lib. 10. de Diuin. Nom. ait: Proprietas Aeui, siue Aetenitatis est antiquum, & inuariabile, & totum secundum totum metiri. Tandem tradita fuit haec definitio etiam in schola Platonicorum in Graecia, a quibus forte illam etiam acceperat D. Dion; qui studuit Athenis, & videri potest apud Proclum prop. 55: in qua loquens de Ente aeterno ait: Quantuncunque esse potest tantum, totum iam possidet sine diminutione, & sine ordine.
Explicatur autem sic a B. Doct. ubi supart. 13 & 2. Dicitur Interminabilis; quia de ratione Aeternitatis est carere initio, & fine. Dicitur Tota simul; quia debet esse sine vlla mutatione, vel actuali, vel possibili ita, vt nihil acquirat, vel deperdet, & nihil possit de nono acquirere, vel deperdere, illud enim ens, quod potest aliquod acquitere, non est totum simul, quia non est illud, quod potest acquirere. Dicitur Perfecta possessio: nam habere perfecte esse est habere totum esse, totum enim, & perfectum sunt idem penitus, vnde habere esse perfecte est habere esse per essentiam, quia solum illud, quod habet esse per essetiam, habet totum esse, illud autem, quod habet esse per participationem, non habet totum esse, sed solum partem esse, quia participare est partem capere, quod autem capit partem ipsius esse, non habet totum esse, Tandem dicitur Vitae; nam cum Aeternitas importet inuariabilitatem, & inuariabilitas potissime competati rebus simplicibus, corporalia enim, quae sunt, coposita ex materia, & forma, magis sunt variabilia, quia habnt materiam, quae est radix omnis mutabilitatis, cunque res simplices sint ad se ipsas conuersiuae, non enim impediuntur a grossitie materiae, in qua conuersione sconsistit Vita, vt diximus q. 2. de Subsi. Dei arta, ideo Aeternitas dicitur mensura Vitae, non aute ipsius esse. Tum quia Aeternitas importat intermi nabilitate, seu carentia terminorum; non viuentia autem sunt magis determinata, quam viuentia, quianon viuentia sunt determinata ad moueri ad vnam tantum positionem loci, vt patet de graui, quod moquetur tantum deorsum, & de leui sursum; viuentia aute monentur secundum omnes positiones loci: & ideo sunt minus determinata, ac per consequens illis magis competit interminabilitas propter quod Aeternitas dicitur mensura Vitae; non autem mensura ipsius esse,
Per illam particulam, Interminabilis, distinguitur Aeternitas ab Acuo, quod licet non terminetur, potest tamen terminari, & a tempore quod est mensura rei annihilabilis, & fluxibilis vt ait B. Dost. in 2. dist. 2. q. 1. art. 5. Per illas particulas, Tota simul, distinguitur a tempore, quod est mensura rei secundum prius, & posterius, importat enim essentialiter successionem. Per illas particulas, Perfecta possessio differt ab Acuo, quod mensurat esse Angelorum, quod licet sit, totum simul, quia est indiuisibile, & simplex, at tamen non possidetur perfecte, quia participa tur, & ideo tantum pars ipsius esse possidetur. Aduertimus autem, quod licet Acuum sit mensura ipsius esse Angelorum, non tamen est mensura operationum naturalium, quae mensurantur tempore Angelico, cum non semper durent, sicut semper durat esse illorum, vt videbimus in 2. sent. Tandem dicitur, Vitae, ad differentiam temporis, quod est mensura motus, vt dicitur 4. Phys. & habetur ex Beatiss. P. Aug. lib. 5. de Gen. ad lit. c. 5. docente: Tempus est creaturae motus ex alio in aliud; & propter alias differentias superius assignatas.
S Ex his colligi potest Aeternitatem proprie esse mensuram intrinsecam realiter indistinctam a mensurato, quia quaelibet distinctio in esse importat limitationem, & per coseques terminos ipsius esse, quod vt limitatum, nequit mensurari Aeternitate, quae essentialiter mensurat solum ea, quae carent terminis, & ideo Aeternitas proprie mensura est solius Dei. Sed de hoc inferius.
4 Obiicies 1. Aeternitas est duratio; sed duratio respicit esse, non autem vitam, quiaetiam non viuentia durant, & tamen non viuunt. ergo non bene describitur Aeternitas, cum dicitur interminabilis vitae, sed debet dici interminabilis esse, tum quia Aeternitas est mensura. Diuini esse, vt loquuntur SS. Pp;ac DD: & habetur apud Fundatiss. Doct. hic art. 2. in corp.
Resp. 2. dist. maiorem. Aeternitas est duratio rei inuariabilis, & interminabilis, conc; variabilis, & terminabilis, neg; quia autem viue tia magis sunt inuariabilia, & minus determina ta, vt dictum est iuxta Fundatiss. Doct. doctrinam, ideo Aeternitas magis notificatur per vitam, quam per esse. Contra hanc responsionem aliqui ex nostris in M.S. insurgunt dicentes eam procedere ex remotis, imo implicare contradictione: esse enim minus variabile, & esse minus determinatum ad motum pugnant inter se, quia quod est minus determinatum ad motum, potest mouem pluribus motibus, & ideo potest magis variati, quia illud inagis variatur, quod magis monetum variari enim est mutari, illud autem magis moquetur, quod monetur pluribus motibus, quam illud, quod monetur vno tantum motu.
Sed isti Recentes plene non percipiunt mentem Doctoris: nam ex indeterminatione ad motum non arguit B. Doctor inuariabilitatem, sed interminabilitatem, quia quod est magis deter minatum, est magis terminatum, & quod est minus determinatum est magis interminatum, vt patet ex sensu. Cum ergo Aeternitas importet. nedum inuariabilitatem, sed etiam interminabilitatem, vt supra dictum est, idcirco B. Doctam guit ex minori determinatione maiorem interminabilitatem, & per consequens Aeternitatem, non autem arguit inuariabilitatem; ut falso imaginantur:
Praeterea dato, quod arguat ex maiori indeterminatione ad motum maiore inuariabilitate, quae procul dubio arguitur salte mediate, & indirecte, quia si arguitur interminabilitas, & interminabilitas est essetialiter conexa cum inuariabilitate, arguitur etia inuariabilitas; Aeternitas enim vtraque essetialiter importat, vt supra dictum est; attamen non concludit instatia; nam ex eo, quod aliquod sit indeterminatum ad omnes positiones loci, arguitur, quod in illo sit pars actiue moquens intrinsece, & pars passiue mota, in quo ese sentialiter consistit Vita; sicuti ex eo, quod ali quod sit determinatum ad vnam positionem, loci, arguitur, quod in illo non sit pars actiue mouens, sed quod sit simpliciter passiue motum a generante, vel ab aliquo alio Agente extrinse co; sed ex eo, quod aliquod sit simpliciter passiue motum, arguitur, quod sit magis mobilex& variabile, quam illud, quod est motum passiue secundum quid, seu secundum vnam parteei quia illud dicitur magis tale, quod est tale simi pliciter, quam illud, quod est tale secundum. quid, illud autem, quod est partim actiue mouens, & partim passiue motum, in eo, quod moquens actiue, non est formaliter motum passiue haec enim sunt opposita, sicuti causa, & effectus; vnde sicuti causa ex eo, quod causet, nequit dici, quod causetur, ita mouens in eo, quod mone formaliter, nequit dici, quod moneatur, aliter Deus, qui est primum Monens maxime moneretur; ergo ex indeterminatione ad motum bene colligitur maior inuariabilitas, seu immobilitas. Et quanuis illud, quod mouetur secundum plures motus, magis moueatur, quam illud, quod monetur tantum secundum vnum motum; attamen, quia illud non monetur secundum omnem. partem, non enim monetur secundum partem actiue monentem reduplicatiue, ideo respectus totius dicitur minus moueri simpliciter, & absolute, quanuis respectiue, & secundum quid, idest respectu partis passiue motae dicatur magis moueri. Et ratio huius est; quia cum motus essentialiter importet potentialitatem passiuam est enim actus entis in potentia; ideo illi magis conpetit motus, cui magis conuenit passio, seu potentialitas passiua; sicuti illi minus competitmotus, cui magis competit actio, hinc materia. quae est pura potentia passiua, dicitur radix omnis mutabilitatis; & Deus, qui est actus purissimus, & primum Agens excludens omnem potentialitatem passiuam dicitur fimpliciter immobilis, sed ex maiori indeterminatione ad motum arguitur minor passio, quia arguitur actiosecundum vnam partem; ergo arguitur minor mutabilitas; & ideo subtilissime resoluit Fundatiss. Dost. hanc objectionem, cuius subtilitas quia non capitur, ideo despicitur.
Ad id, quod additur, resp. 65. P9; & DD. aliquando explicare Aeternitatem per mensuram Diuini esse, quod idem est, ac Vita Dei iuxta illud Io: 1. Ego sum Vita. Esse ergo per illam particulam Diumum restringitur ad significandum tale esse, quod est Vita, esse enim duplex est; aliud inanime; & aliud viuens, quod est formalissime Vita. In definitione autem Aeternitatis non debet poni esse, quia poneretur esse praescindes a Diuinmo, & creato, quod praescindit: a Vita; definitio enim debet esse formalis, & ideo debet excludere rationem Diuini, & creati, quae se habent materialiter ad conceptum formale ipsius esse, vt sic.
Posset instari contra hanc doctrinam; quod etiam anima monens corpus de vno loco ad alium monetur localiter.
Sed haec instantia alibi dissoluetur. Intetim dicitur, quod anima monetur per accidens, quatenus continetur in corpore, non autem per se, idest per motum causatum a seipsa in seipsa directe, & immediate, quia idem nequit agere in seipsum
Et si dicatur; quod licet in Angelis non detur materia, & per consequens pars mota attamen se mouent localiter.
Respyquod licet in Angelis non detur materia, attamen datur aliquod se habens ad modum materiae, quia etiam ipsi habent suum Hyleachim, vt docet Beatiss. P. Augi & ideo ponimus in ipsis distinctionem ex esse, & essentia; exnatura, & suppositalitate, secudum quas partes coum desumatur actualitas, & potentialitas, desumitur pars monens, & pars mota; aliter si nullam distinctionem admitterent, essent simpliciter immobiles, vt ostendimus de Subst. Dei q. 2. art. 3. 8. 1, & seq.
S Obiicies 2. Quod caret partibus, non est totum, sed Aeternitas caret partibus; ergo male dicitur, quod sit Tota simul.
Resp. B. Doct. lib. de Causis propos. 22. lit. Es & alibi, totum triplex esse, scilicet ex partibus, in partibus, & sine partibus, siue ante partes. Dist. igitur maior. Quod caret partibus, non est, totum ex partibus, quod idem est, ac compositum, cone; non est totum sine partibus, quod idem est, ac integrum, vt docet Beatiss. P. Ep. 56. ad Dioscicui nihil deest, neg. Unde Fundatiss. Doct. hic art. 1. ad 5. ait, quod totum vel sumitur. positiue per comparationem ad partes, ex quibus componitur, & in hoc sensu non dicitur de Deo: vel negatiue per ordinem ad partes, quas negat, & in hoc sensu sumitur in praesentiĀ¬
6 Obijcies 3. Totum, & perfectum idem sunt; ergo superflue dicitur tota simul, & perfecta possessio.
Resp. B. Doct. neg. antecedens: nam aliquod potest habere totum suum esse simul, vt in Angelis, quorum esse non admittit successionem & tamen non habet perfecte suum esse eo, quia non habet omne esse, sed partem solius essequia participant esse, vt supra diximus; & ideonon superflue ponitur tota, & perfecta.
Contra istam responsione insurgunt ydem Recentes 1. B. Doctorem supponere hic definiritantum Aeternitatem Dei, dum illam saluat perid, quod conuenit tantum Deo; ergo frustra superius recurrit ad illam doctrinam de minorivariabilitate, & determinatione ad vnum; poterat enim respondere cum D. Tho; quod hic definitur Aeternitas Dei, quae non solum est, sed etiam viuit, & ideo debet notificari per Vitam, quae est praedicatum nobilius; non autem per esse, quod est ignobilius. 2. Fundatiss. Doct. ibid. ait; totum, & perfectum esse idem penitus, & postea ait; Angelos habere totum esse, non tamen habere esse perfecte; ergo sibi contradicit. 3. habere esse ab alio non tollit habere esse perfecto aliter nulla creatura, imo ipsum Vniuersum non haberet esse perfecte; sed tollit tantum habereesse a se. 4. Habere esse per participationem. non importat existentiam distinctam ab essentia, aliter ipsa essentia non esset participata.
Sed ad 1. patet ex dictis. Neg. igitur conseque nam licet ex eo, quod est tantum proprium Deo, optime possit probari Aeternitas, attamennon repugnat etiam probari a posteriori ex iis quae videmus in creatura iuxta documentum Apost. Inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt &c: imo cum Theologia nostra, vt plurimum a posteriori procedat, quia solum ex creaturis possumus assumere rationes naturales ad explicanda, ea, quae sunt Dei, ideo Fundatiss. Docti recurrendo ad minore variabilitatem, & determinationem, quam videmus in creaturis, magis Theologice, & clare procedit, ac explicat descriptionem Aeternitatis, quam per ea, quae sunt propria Dei, quae a nobis non ita clare videntur, sicut videntur ea, quae sunt in creaturis, cum auto definitio debeat esse per notiora, vtdicitur in sumiulis, ideo melior est recursus ipsius, quam responsio istorum. Ad addicitur, quod totum simpliciter, & perfectum sunt idem penitus: totum autem in vna specie tantum non est idem, ac perfectum absolute, & simpliciter. Igitur quando B. Doct. ait Angelos habere totum suum esse non loquitur de toto simpliciter, sed de toto esset quod est suum, patet autem, quod esse Angeli non est totum esse simpliciter in omnigenere, quia non est esse alterius Angeli, Hominis, & Dei; & ideo est totum esse, inspecie tantum; quapropter subdit eos non habere, esse perfecte, quia illis deest perfectio, quam importat esse alterius Angeli, Hominis, & Dei, & ideo sibi non contradicit, quia sumit totum; & perfectum secundum diuersas considerationes. Ad 3. dicitur eodem modo, quod creatura, & Vniuersum habent esse perfectum in specie, vel in suo genere tantum, non aute simpliciter in omni genere; quia illis deest esse aliarum creaturarum, & Orbium possibilium. Igitur habere esse ab alio, quia importat habere tantum partem esse, idem enim est habere esse. ab alio, ac participare esse, & habere partem excludit habere esse perfecte, quia pars essentialiter deficit a perfectione totius, & ideo includit essentialiter imperfectionem; ergo habere esse ab alio per participationem, sicuti habet esse creatura, que non habet esse a Deo per simplicem communicationem, & identitate, quemadmodum illud habent: Personae Diuinae procedentes, essentialiter tollit habere esse perfecte Ad 4. neg. assumptum, vt diximus de Subsi. Dei Ļ. 2vart. 3. 8. 13 Et cum dicitur, quod essentia nonesset participata, dist. Non esset participata perse ipsam praecisa existentia, a qua distinguitur realiter, & per quam solum ponitur extra causa, & per conseques habet esse participatum, cones Essentia enim praecisa existentia est in sua; causa, & quandiu est in causa, non participatur quia participatio sit solum per actionem extrinsecam, per quam ponitur res extra suam causaNon esset participata per suam existentiam, tanquam, per rationem formale participandi, neg. aad ii Superest modo, vt ostendamus responsionem, quam desumunt isu Recentes ex Dur, illam infirmitatem: pati; qua infici arbitratur rationes Fundatiss; & Angelici Doctoris.
Respondent ergos, quod ly Perfecta additur ad denotandum, quod Aeternitas non solum non habet terminum per successionem, quod explicatur per lIy Interminabilis, & per tota simul; sed nec posse habere, quia illud perfecte non possidetur, quod potest amittiĀ¬
Sed contra est: nam quod est interminabile, nedum excludit successionem actualem: sed etiam possibilem, & ideo nedum excludit. terminum actualem, qui excluditur per esseinterminatum, sed etiam terminum possibilem: quia quod est interminabile, nec habet, nec: poĀ¬ test habere terminum, aliter si posset haberes; non diceretur interminabile; sicuti si creatura. esset indestruibilis, nec esset destructa; nec posset destrui, indestruibilitas enim primo, & per se dicit impotentiam ad destrui, sicut destuibiditas dicit potentiam passiuam ad destrui: dtadicet interminatio excludat terminum actualem artamen interminabilitas excludit terminum nedum actualem, sed etiam possibilem; quia dlud est interminabile, quod non habet, nec potest habere terminos: secus si posset habere, & non haberet, diceretur vtique interminatum quia actu non haberet terminos, non tamen diceretur interminabile, quod dicitur solum per ordinem ad terminos, quos respicit potentiali ter, vt patet ex vi vocabuli; ergo ista responsionon soluit instantiam de superfluitate.
T. Obiicies 4. Perfectum est, quod peruenit ad finem; dicitur enim perfectum: quasi vltimate factum; sed Aeternitas non habet finem, aut initium; ergo non est perfecta.
Resp; quod, vt diximus de Emin. Dei art. 1. n. 15 licet hoc nomen perficio secundum Grammaticos significet idem, ac ultimate factum, Sattamen transfertur a Philosophis ad significandam vitimam actualitatem, a qua sumitur complementum ipsius rei. Igitur in hoc sensus negatur maior,
S Obiicies 5. Ex Phil. Cuius non est initium, nec aliquid eius est; sed Aeternitas non habet initium, aliter haberet terminum, quia mitium; & finis sunt termini rei, & sic non posset dict Interminabilis Vitae; ergo nihil est.
Resp; quod Phil. loquitur de re tempora li, cuius est proprium habere initium, & mihil aliud vult, quam quod nihil rei temporalis praecedit suum fieri, non autem loquitur de re aetere na, cuius est proprium carere. terminis :euma enim loquitur de rebus aeternis, illas vocat sine initio, & fine, vt patet legenti ipsum loquentem de Aeternitate Mundi.
Articulus 2
I SVpponimus, quod, vt diximus de Vniu Dei Sart. 1. n. 3: aliud est quaerere, quid Deo superaddat Aeternitas, & aliud, quid importet formaliter? Nam verbum superaddere dicit di stinctionem illius, quod additur; & sic certum est nihil realiter superaddere, quia non distine guitur realiter a Deo, superaddere tamenalis quid virtualiter, quia est Attributum virtualiter distinctum a Diuina Essentia, vt infra patebit. Quaerimus ergo, quid sit hoc superadditum virtualiter, quod importat; an scilicet sit mera negatio, an vero sit aliquod positiuum habens am nexa negationem ita, vt primo importet rationem positiuam, & ex consequenti negationem, vtdiximus de Vnitate loco cit. Et supposito, quod importet aliquod positiuum, inquirimus, quid sit hoc positiuum; an duratio, an ratio mensurae. an quantitas virtutis &c; pro cuius decisione.
a Prima sententia substinet Aeternitatem formaliter importare puram negationem, per quam formaliter constituitur; & haec diuisa est; Alij enim volunt importare negationem, successionis; vt Scotus Quodl.6. apud Gonet infra. Alij. negationem dependentiae; u Suar. in Met. disp. 50. sect. 4.
Secunda sententia substinet Aeternitatem formaliter importate durationem. Ita communiter Recentiores, qui citant pro hac sententia D. Tho. q. 10. art. 1. ad 23 & ad 6; & in 1. sent. dist. 19. q. 2. art. 15 Alen. 1. p. q. 12. memb. 2, Henri art. 31. q. 13 2, & 33 Dur. in 1. dist. 19. q. 2. n. 48. alij apud Fasolum; idem Fasol. q. 10. art. 1. dubit. 13 Io: a S. Tho. q. 10. disp. 9. art. 1. concl. 11. Gonet disp. 4. de Atir an part. art. 7. 8. 2, & omnes alij Recentiores.
Tertia sententia vult Aeternitatem formaliter importare quantitatem virtualem, Ita Fasol. ubi sup. dubit. 33 vbi alios citat pro hac sent.
Vtima tandem sententia docet Aeternitatem formaliter importare solam rationem mensurae, & ex consequeti negationem terminorum. Ita B. Doct. in 1. dist. 8. p. 1. princ. 2. art. 23 vbi ait ex Proclo prop. 53. Omnis Aeternitas mensura est aeternorum, & omne tempus temporalium; & haeduae mensurae sunt selum in entibus vitae, & motus. Quod autem importet negatione terminorum, habet in principio quaestionis dicens: Aeternitas. quasi extra terminos dicitur, Hanc sententiam. docuit Aureol; licet non sub his terminis, & eadem ratione, qua eam defendimus nos: & eam tradit D. Tho. a perte art.5, cui subscribit Calet; & Gonet ubi sup. concl. 3. Hanc sententiam tradunt fere omnes. Antiqui Alen; Alberi; Rici Caprs Hispal; Ban. apud Fasol. vbi sup. dubit. 53 pro cuius declaratione.
3. Not. 1. ex verbis B. Doctoris superius allatis, quod etiam communiter concedunt DD. adducti pro alienis sententiis, ita nos debere. philosophari de Aeternitate respectu Dei, sicuti de Tempore respectu rei teporalis. Igitur sicuti de tempore dicimus, quod est mensura rei temporalis; & ipsa duratio rei, quae nihil aliud est, quam permanentia ipsius rei in esse, quae intelligitur aduenire ipsi rei ex adiacentia Temporis: non est ipsum Tempus formaliter, sed quidam, effectus resultans in ipsa re mesurata a Tempore; vnde dicitur in Phys;quod Quando est quoddam resultans in re ex adiacentia Temporis; Quado autem nihil aliud est formaliter, quam duratio ipsius rei, quia non explicat, nisi permanentiam ipsius rei in esse, prout correspondet Tempori illam men suranti; quod autem est in ipsa creatura sublunari, non est Tepus; quia Tepus secundum omnes subjectatur tantum in motu primimobilis, & ideo duratio rei, siue Quando ipsius, cum sit in ipsa re, quia, vt diximus, nihil aliud est, quam continuatio, siue perscueratio esse ipsius rei, quae perscueratio est modus ipsius rei: & ideo non distinguitur ab ipsa re, sed est ipsa res sic se habens, vt diximus de Attr. in com. 4. 2. art. 2.& os nullo modo potest dici Tempus formaliter, quanuis sit effectus, vel quasi effectus relictus a Tepore adiacente rei eo prorsus modo, quo sigillum adiacens cerae causat, & relinquit in ipsa cera quandam sigillationem, & modificationem intrinsece receptam in illa. Ita proportionali modo loquendum de Acternitate, quae, cum se habeat, vt se habet Tempus respectu temporalium, habet mensurare esse Diuinum, & ex eo, quod illi adiaceat, habet formaliter in illo causare durationem interminam; vnde duratio Dei, quae correspondet durationi nostrae, nequit formaliter constituere Aeternitatem, cum sit veluti effectus posterior illa; sicut diximus de duratione rei temporalis, quae non constituit Tempus, sed ad illud consequitur, vequid posterius.
Diximus proportionali modo; nam paritates, quae sumuntur ex creaturis, debent sumi sint aliqua imperfectione ex parte Dei, quia Deus incapax est imperfectionis. Igitur haec est differentia inter Tempus, & Aeternitatem, quod Tempus est Mensura extrinseca, & realiter distincta a re sublunari; Aeternitas vero non est extrinseca Deo, cum sit ipse Deus, vt docet Beatiss. P. ubi supi & ideo non distinguitur realiter a Deo, quia in Deo distinctio realis non datur. nisi inter Diuinas Personas, sed distinguitur tatum virtualiter. Hoc tamen non obstante sicuti Tempus non est realiter duratio; seu Quando ipsius rei, sed causa realis ipsius durationis; ita conceptus formalis ipsius Aeternitatis non est formaliter virtualiter ipsa duratio Dei, sed est radix, & ratio ipsius durationis: & ipsa duratio est quid posterius ipsa Aeternitate, & ideo nequit esse constitutiua formaliter ipsius Aeternitatis. Debebant Recentiores superius citati meminisse eorum, quae docuerunt in Logica loquentes de Quando ipsius rei, sic enim euitassent hunc modum dicendi repugnantem ijs, quae illic tradiderunt.
. Not. 2. quod Mensurabilitas secundum omnes fere Aduersarios non est essentia ipsius quantitatis, vt videre est in ipsorum Logica, sed est passio sequens ad quantitatem; & quod dicimus de Mensurabilitate passiue sumpta, dicedum pariter est de Mensuratiuitate actiua suptas actus enim, & potentia secundum Phil. sunt in eodem genere, vnde ratio Mensurae, quanuis importet de materiali ipsam quantitatem, quia quaelibet passio materialiter importat suum subjectum; attamen quantitas non est ratio formalis constitutiua ipsius. Sicuti quanuis risibilitas mateĀ¬ rialiter importet rationalitatem, nullus tamen diceret, quod constitutiuum formale risibilitatis sit rationalitas, aliter accidens constitueretur formaliter per substantiam, & sic accidens esset substantia. Quanuis ergo Aeternitas habeat rationem menturae, & mensura importet mate rialiter rationem quantitatis virtutis, quae est Immensitas, attamen Aeternitas non constituitur formaliter per quantitatem virtutis Dei, aliter constitueretur per Immensitatem forma. liter, & sic non distingueretur virtualiter ab Immensitate; quod tamen falsum est; quia Immensitas respicit locum, & spatium creatum, Aeternitas vero esse ipsius Dei. His igitur explicatis
SVnica concl. Aeternitas formaliter, & per se primo importat rationem mensurae, non vero durationem, negationem, relationem rationis, quantitatem, aut successionem, quanuis possit. concedi, quod importet durationem, negationem, & relationem rationis ex consequenti, sue cessioniem vero siue secundum totum, siue secundum partes mere extrinseceĀ¬
Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 11. Confess. e. 14. docente: Praesens autem, si semper esset prae sens, nec in praeteritum transiret, iam non esset Tempus, sed Aeternitas. Ex quibus verbis ita arguitur. Ita se habet Tempus respectu temporalium, sicut Aeternitas respectu aeternorum, sed Tempus formaliter importat solam rationem mensurae, durationem vero, & reliqua supradicta importat tantum ex consequenti, quia duratio est intrinsece in ipsa re mensurata, cum nihil aliud sit, quam continuatio ipsius rei in esse, vesupra dictum est; continuatio autem est in ipsare continuata, vt patet, & negatio, aut relatio rationis consequuntur ad rationem mensurae, quia ratio mensurae importat proprietatem quantitatis siue molis, siue virtutis, proprietas autem quantitatis nequit constitui formaliter per negationem: nam proprietas est qualitas, quae est ens, & ideo nequit formaliter constitu per negationem, quae est non ens; neque per relationem; nulla enim res vnius praedicamenti potest formaliter constitui per rem alterius praedicamenti, aliter praedicamenta non differrent formaliter, quia vna esset ratio formalis constitutina illorum, & sic vnum esset formaliter praedicamentum: neque per quantitatem, quia nulla passio formaliter potest constitui per suum sua bjectum, aliter formaliter non differret a suo subjecto, sicut homo non differt formaliter a rationalitate, quia formaliter constituitur per rationalitatem; neque per successionem siue secundum totum, quae est illa, secundum quam vna mensura dicitur tota desine re esse, & transire. ad non esse, vt v. 8. cum vna dies transit in non esse, neque secundum partes, quae est illa, in quadep erditur pars prior, & acquititur pars poste tior: Aeternitas enim est simpliciter inuariabi lis, & ideo illi repugnat desinere esse simpliciter secundum totam, quia sic mutaretur simplicitem & est tota simul; & ideo illi repugnat successio secundum partes, ergo Aeternitas importat formaliter, & per se primo rationem mensurae; siue mensuratiuitatis actiune sumptae, nonvero durationis, negationis, relationis rationis; quam titatis, aut suecessionis.
Conf. Ita se habet Aeternitas respectu esset quod mensurat, sicut locus respectu locati, quod ambit, locatio enim est quaedam mensura adaequans locatum, sicut Acternitas est mensura ipsius esse semper durantis, sed locus non importat formaliter ipsam locationem passiuam, quae est in locato, neque negationem, qua locatum nequit esse extra terminos loci, aut relatio nem locati ad locum, aut quantitatem ipsius locati, vel partes ipsius locati, importat enim superficiem actiue ambientem locatum, ad quam ambitionem illa omnia consequuntur; erge Aeternitas formaliter, & per se primo importat solam rationem mensurae, cetera vero tantum ex consequenti.
6 Prob. 2. Illud, per quod formaliter notificatur quanta sit aliqua res, est formaliter mens sura, vt docet Phil. 10. Met. c. 2: & 3. dicens: Ma fura est id, quo quanta res sit, dignoscimus,, & quantae eius partes, sed Aeternitas est id, quo cognoscimus, quanta sit duratio Dei, sicuti Tem. pus est id, quo cognoscimus, quanta sit duratio rei temporalis; ergo Aeternitas importat formaliter rationem mensurae actiue sumptae; sed ratio mensurae formaliter neque est durationeque negatio, neque relatio rationis, neque quantitas siue molis, siue virtutis, neque suecessios quia mensura potest esse indiuisibilis in partes & per consequens excludere successionem vnitas enim, quae est simpliciter indiuisibilis, est mensura omnium numerorum: nam docet Phili quod quodlibet mensuratur minimo sui gene ris: ergo Aeternitas importat formaliter solamo rationem mensurae, cetera vero secundaro & ex consequenti.
Quod autem Aeternitas non importet formaliter puram negationem, vel relationem rationis, vel quantitatem virtutis, potest probari ex eo, quod sit Attributum Diuinae Essentiae; vt communiter asserunt SS.PP; & DDe sed At tributum nequit formaliter constitui per negationem, quia Att ributum est perfectio positiua quae formaliter sumitur ab esse; negatio autem dicit non esse, vt diximus de Unit. Dei art, Msubi vid. alias rationes; & est perfectio absoluta, quae repugnat formaliter constitui per; relationemo, aliter esset formaliter relatiua; & tandem est Attributum distinctum ab Immensitate, quia Ammensitas dicit ordinem ad locum extrinsecum. Acternitas vero respicit ipsum esse Dei, quod est intrinse cum Deo: sufficit autem diuersus, ordo ad diuersa objecta ad diuersificanda: Attributa: & ex alia parte Immensitas constituitur formaliter per quantitatem virtutis carentem terminis i ordine ad repleri a loco; ergo Acternitas formaliter non importat negationem: vel relationem rationis, aut quantitate virtutis.
S Obiiciunt 1. Recentiores contra 1.9. conclplura loca DDantiquorum, & praecipue D. Tho;Ā¬ asserentis Aeternitatem esse durationem, ait enim hic ad 6. Aeternitas quaedam duratio est; & art. 2. Nec solum est aeternus Deus, sed est sua Aeternitas, cum tamen nulla alia res sit sua duratio; ergo Aeternitas importat formaliter durationem. Idem saepe habet Fundatiss. Doct.
Resp. omnes DD. antiquos nihil aliud velle, quam Aeternitatem importate durationem ex consequenti, quatenus scilicet illam causat in re, quam mensurat, sicut Tempus importat durationem rei, quam causat in ipsa ex eo, quod ei adiaceat, loquutur ergo de Aeternitate quam tum ad suum effectum formalem, non autem quantum ad rationem formalem, per quam constituitur; patet autem, quod res nequit constitui per suum effectum formalem, quia constituere tur per aliquod posterius seipsa, quod repugnat constitutiuo, quia constitutiuum est illud, quod prius intelligitur in re. Vel mihil aliud volunt, quam quod duratio Dei non distinguitur realiter ab Aeternitate, sicut duratio creaturae sublunaris distinguitur realiter a Tempore; & hoc manifeste intendit 2. auctoritas D. Tho. superius allata. Volunt ergo, quod Aeternitas importes durationem solum identice, non formaliter; cum ex alia parte doceant Aeternitatem importare formaliter rationem mensurae, quae est causa virtualis ipsius durationis.
P Obiicies 2. Eodem modo discurrendum est de Aeternitate, ac de Euo, & de Tempore, sed Tempus importat durationem formalitera quia est aliquod continuum in esse, & formalis ter durat; ergo & Aeternitas.
Resp. retorquendo min. Sed Tempus formaliter non importat durationem passiue mensuratam ab alio Tempore, sed tantum durationem actiue mensurantem durationem passiuam ipsius rei, quae nihil aliud est, quam continuatiorei temporalis in esse, ergo Aeternitas non importat formaliter durationem passiue sumptam, sed solam rationem mensurae, quae improprie loquendo potest dici duratio actiue sumpta nam duratio, vt communiter accipitur a Philosophis, proprie significat solum continuationem rei in esse mensuratae ab aliqua mensura, vt diximus de Quandos in quo sensu solum negamus Aternitatem formaliter imporrarte durationem.
ro. Obiicit 3. Vasq. Vel Aeternitas esset mensura realis, vel rationis? Non realis, quia readiter distingueretur a mensurato; Aeternitas autem realiter non distinguitur a Deo, neque rationis, quia nullum Attributum, cum sit perfectio realis realiter in Deo existens, nequit formaliter constitui per aliquod rationis. Resp. Aeternitatem esse mensuram reale. sed non realiter distinctam, sicut Scientia Dei. est perfectio realis Diuinae Essentiae, sed non realiter distincta, vt diximus de Aur. in com. 7. 2. art. 7. Quod autem mensura realis non importet essentialiter distinctionem realem a mensurato. hoc patet de mensura intrinseca, vt est Tempus, quod est mensura realis motus primi mobilis, & tamen non distinguitur realiter ab ipsomotu, vt docet B. Doct. in 2. dist. 2. q. 1. art.4. inresol. 2. dub. lat. Mensura ergo in eo, quod est extrinseca mensurato, solum distinguitur, non autem in eo, quod mensura. Et ratio est; quia relatio, quam dicit mensura ad mensuratum, & perquam ab illo distinguitur realiter, non distinguit secundum esse, Ad, sed secundum esse, In, vt habet B. Doct. in 1. dist. 11. princ. 1. q. 3; & Quodl. 1. 7. 6, quia scilicet mensura, & mensuratum habent diuersum esse, in quo fundatur relatio mensurae ad mensuratum, quod conuenit solum mensurae extrinsecae, quae habet diuersum esseab esse mensurati; ergo si sit mensura intrinseca, quae habet idem esse, quod habet mensuratum, non distinguitur realiter; & ideo de ratione mensurae non est distingui realiter a mesurato
II Obiicit 5. Val. Ad hoc, vt duratio alicuius rei proprie dicatur mensurari, debet dari alia duratio alterius rei, per cuius cognitionem possimus cognoscere, quanta sit duratio illius rei; sed Aeternitas non est duratio alterius reidistinctae a Deo; ergo non est mensura illius.
Resp. hoc arg. procedere de mensura extrinseca, non autem de mensura intrinseca, vesupra diximus. Loquendo ergo de mensura intrinseca, neg. maior
I2 Obiicit 6. Suar. Non potest assignari quidnam mensuret Aeternitas; ergo non est formaliter mensura. Prob. antecedens. Si posset aliquid assignari, vel esset duratio Dei, vel esse Dei? Non duratio, quia ipsa duratio est Aeternitas, & sic Aeternitas mensuraret Aternitatem: Non esse; quia esse nequit mensurari, nisi vel in sua duratione, vel in sua perfectione? Non in sua duratione, vt dictum est; neque in sua perfectione, quia perfectio est ipsum esse, quod potius mensurat Aeternitatem, quam e contra; quia esse est ratio omnis perfectionis, & ideo mensurat omnem perfectionem, ergo non est assignabile, quidnam mensuret Aeternitas Dei
Resp. Aeternitatem mesurare durationem Diuini esse. Ad improb. neg; quod duratio sit. formaliter idem, quod Aeternitas, vt supra explicatum est; est enim effectus illius, & ideo mensuratur ab illa, quia omnis causa est mensura sui effectus, quatenus illum adaequat, Hanc facilitatem soluendi hoc argumentum non habent Recentiores arbitrantes Aeternitatem formaliter importate durationem Dei.
13. Obiicit 7. idem. Nullus intellectus, idest nec creatus, nec increatus potest vti taĀ¬ li mensura; ergo non est mensura.
Resp. neg. antecedens: nam Intellectus Diuinus cognoscens, quid sit formaliter Aeter nitas, comprehendit, quantum duret esse Deii & si hoc possit cognosci ab intellectu creato etiam intellectus creatus potest apprehendere. durationem illius.
I4. Obiicit 8. Mol. Infinitum nequit mensurare, aut mensurari, quia mensura praefigit terminum mensurato; repugnat autem infinito habere terminum; sed Aeternitas est infinita; ergonon habet rationem mensurae.
Conf.1. Omnis mensura dicit aliquod repetibile, quod per repetitionem adaequat mensuratum; sed repetitio inadaequatione importat, quae repugnat Aeternitati; quia ei repugnat imperfectio: ergo Aeter nitas non importat rationem mensurae.
Conf. 2. Mensura est prior mensurato; sed Aeternitas non est prior esse Dei; quia est passio illius; ergo Aeternitas non est mensura.
Resp. B. Doct. ad hanc veterem difficulta. tem art. 1. ad 2. dist. maiorem. Infinitum nequit mensurari a mensura infinita, negi a mensurafinita, conc. Ad prob. insertam dicitur, quod licet illud, quod mensuratur a mensura finita habeat terminum, quia illi correspondet, non tamen illud, quod mensuratur a mensura infinita: imo quia mensuratur ab infinita, illi corres spondet, & sicut mensura non habet terminos; quia est infinita; ita mensuratum non habet terminos, quia correspondet mensure infinitae
Ad 1. conf. resp. B. Doct. lib. 10. Met. q. 11. quod mensura triplex est; alia per replicationem, alia per excessum, & alia per adaequationem Neg. igitur maior absolute.
Ad 2. dicitur, quod mensura est prior realiter mensurato, si causet realiter illud; si autem solum sit radix virtualis illius, vt est Aeternitas respectu durationis Dei, est tantum prior virtualiter; sicut Immutabilitas est radix Aeternitatis. Et cum dicitur, quod Aeternitas est passic. esse Dei, conc; & in hoc sensu Aeternitas nonest prior esse Dei, est passio durationis esse ipsius Dei, negi & in hoc sensu Aeternitas est prior, & habet rationem mensurae; non enim est mensura. ipsius esse absolute sumpti, sed est mensura durationis ipsius esse Dei, seu esse Dei, quatenus durantis reduplicatiue; sicut dicimus de Tempore respectu esse creaturae sublunaris.
IS. Obiicit 9. Noster Lafosse q. 8. c. 2. 8. 7. coroll. 1. Nihil proprie potest esse mensura, & mensurabile, siue nihil potest esse mensura sui ipsius; sed Aeternitas ex Beatiss. P. Aug. ubi supest idem, quod Deus; ergo Aeternitas non est proprie mensura Dei, sed tantum improprie; & in hoc sensu locuti sunt Fundatiss; & Angelici DD; quando dixerunt Aeternitatem esse men suram ipsius Dei,
Conf. ex Scripturis; nam psal. 146. habetur Cuius Sapientiae non est numerus; quasi diceretur Sapientia Dei non potest mensurari quantitate numerica, nec consequenter quantitate durationis; vnde B. P. Aug. lib. 4. de Gen. ad liau ait, quod Deus est mensura sine mensura, idestest mensura mensurans omnes creaturas, sed quae mensurari non potest; ergo Aeternitas nonest proprie mensura, sed tantum improprie.
Resp. dist. maiorem. Nihil proprie est men sura, & mesurabile secundum eandem rationem virtualem, conc; secundum diuersam rationem virtualem, negi nam Tempus, vt supra diximus; non distinguitur realiter a motu primi Orbis, & tamen est proprie mensura illius; Et eodom modo dicitur ad minorem; Aeternitas enim differt virtualiter ab esse Dei, cum sit Attributum illius, vt etiam fatetur idem Lafosse, & ideo proprie est mensura illius, quanuis non sit realiter distincta, quia est mensura intrinseca, de cuius ratione est non distingui a mensurato, non autem extrinseca, quae realiter distinguitur.
Ad conf. dicitur, quod Scriptura, & Pp. nihil aliud intendunt, nisi quod nulla possit dam creatura mensurans ipsum Deum; nomine enim numeri Psalmisia intelligit creaturam iuxta il lud D. Dion: Creaturae sunt, sicuti numeri; & ideo eius Sapietiae non est numerus, quia nulla creatura potest aequare perfectionem Dei. Et itae Beatiss. P. Aug. ait: Deus est mensura omnium creaturarum; sed sine mensura; quia nulla creatura potest esse mensura ipsius Dei, quia cum de ratione mensurae adaequatae, de qua tantum loquitur, sit comprehendere, & adaequare mem furatum, nulla creatura potest Deum mensura. re, quia nulla creatura valet ipsum comprehen dere, vel adaequare.
Quod aute Fundatiss. Doct. doceat Aeter nitatem esse mensuram Dei proprie, non impros prie, manifeste habet ibid. art. 2. in corpi vbirait quod mensura importat actum, per quem cogno scimus quantitatem mensurati, illud autem ypor quod cognoscimus, est actus, quia potentia non cognoscitur, nec definitur nisi per analogiam ade actum. Actus autem duplex est, successiuus Īæ permanens; successiuus, vt motus, permanens ati esse, & secundum hos duos actus sumuntur duae mensurae; Acuum, siue Aeternitas; & tempus rex spectu motus, sed actus, quo cognoscimus, & certificamur de esse Dei, est proprius actus; erge est mensura proprie, non improprie. Et sicuti actus, quo certificamur de motu, est proprie mensura, ita actus, quo certificamur de esse Dei, eest proprie mensura. Praeterea B. Dost. ubi sup. ait; quod mensura intrinseca, quae est proprie me sura, vt est Tempus respectu motus primi Orbis, est proprie mensura, & tamen non distinguitur a mensurato; ergo propter indistinctionem realem non est excludenda Aeternitas a ratione mensurae proprie dictae secudum illius doctrinaĀ¬
I6 Obijcies 10. Aeternitas hodie est maior, quam fuerit heri, quia illi addita fuit dies hodierna, hoc autem nequit esse sine successione. Tum quia omnia temporalia, quae sunt successiqua, continentur in Aeternitate, ergo Aeternitas includit successionem. Tum quia illa pars Aeternitatis, quae erat tempore Adami, de facto non est. Tum quia valet dicere: Deus durauit, durat, & durabit. Tum quia omnis mensura comparata alteri mensurae improportionatae vel est maior, vel est minor; sed Aeternitas comparatur tempori, quod illi non proportionatur; ergo vel est maior, vel minor tempore, vbi autem datur maius, & minus, ibi datur successio. Tandem si Aeternitas careret successione, de ipsa verificarentur contradictoria pro eodem instanti; quia valeret dicere: Petrus est, & Petrus non est.
Resp. ad 1. dist. antecedens. Aeternitas hodie est maior extrinsece quoad ea, quae menfurat extrinsece, conc; intrinsece, negi Aeternitas enim intrinsece coexistit omni differentiae temporis ita, vt nulla differentia temporis sit dabilis, cui illi non coexistat, Maioritas ergo, & minoritas attenditur solum penes creaturas, quae sunt extra Deum. Ad 2. dist. antecedens: Omnia temporalia continentur in Aeternitate. formaliter secundum proprias imperfectiones, neg; & ideo non continentur secundum successionem, quae dicit imperfectionem; continentur eminenter sine imperfectionibus, & ideo sine successione, conc. Ad 3. neg. suppositum; Aeter nitas enim non habet partes: & ideo illud instans aeternum, quod coexistebat Adamo, quia semper stat, & nunquam fluit, coexistit etiam de facto. Ad 4. dicitur, quod praedictae propositiones verificantur de Aeternitate, quatenus vnum, & idem instans aeternum, quia semper stat, coexistit omnibus differentijs temporis, non quod Aeternitas habeat praeteritum, praesens, & tuturum: istae enim sunt propriae differentiae temporis, & ideo nequeunt conuenire Aeternitati. Ad 5. dicitur quod Acternitas est maior tempore, non quod modo sit maior, & modo minor tepore, & ideo non admittit successionem, illud enim admittit successionem, quod modo est maius, modo minus intrinsece secundum suam entitatem, non vero quod semper est maius alios extrinsece: sicuti ex eo, quod Deus sit magis perfectus, quam creatura, non dicitur suscipere intesionem. Ad vltimum eoden modo respondes tur, idest quod verificantur contradictoria perordinem ad extrinseca, quae realiter distinguuntur, non aute intrinsece. Praeterea dicitur, quod instans Aeternitatis est virtualiter multiplex, quatenus aequiualet diuersis differentijs temporis; virtualis autem multiplicitas sufficiens est, ad verificanda contradictoria, vt diximus de cĪ½. in com. q. 2. art. 8; & 9. Vid. B. Doct. q. 7. de mensura Angel. puncto 2. in resolut. 1. dif. ficultatis, ubi explicantur plura pertinentia ad hanc materiam.
Articulus 3
QVid intelligatur nomine Aeternitatis, Psufficienter explicatum est in duobus sup. Articulis; intelligitur enim mensura Diuini esse; nam licet Aeternitas possit etiam comparati ad durationes creaturarum, quae sunt Acuum, & Tempus; attamen quia Aeternitas proprie non mensurat creaturas, aliter creaturae essent aeternae, sicuti ex eo, quod mensurentur. a tempore, vocantur temporaneae; mensuratum enim denominatur a propria mensura; idcirco Aeternitas dicitur propria mensura solius esse Diuini; creaturarum vero dicitur mensura aliena, & per transiationem, quatenus ob suam infinitatem eminenter continet omnes durationes. creaturarum. Loquimur ergo in praesenti solum de Aeternitate respectu esse Dei, & quaerimus; ain Aeternitas, pro ut est mensura esse ipsius Dei, sit proprie, & formaliter Attributum illius Quomodo autem Aeternitas comparetur ad creaturas, easque mensuret; & creaturae comparentur ad Aeternitatem, ac ab ipsa mensurentur, explicabimus in seq art.
Hec difficultas a nullo controuertitur; ab omnibus enim fere supponitur, & ideo nullum nabet Aduersarium; a nobis tamen omittenda non erat, quia multa explicabuntur, quae confirmabunt ea, quae diximus in sup. articulis.
Et quidem suppositis ijs conditionibus, quas de Aur. in com. 4. 1. art. 3. diximus requiri ad rationem formalem Attributi ratio dubitandi. esse potest; nam cum inter alias conditiones requiratur, quod Attributum sit perfectio positiqua, & formaliter in Deo existens nullam in suo conceptu formali inuoluens imperfectionem, virtualiter distincta a Diuina Essentia, videtur, quod defectu harum triumconditionum Aeternitas sit excludenda a ratione Attributi.
Primo; quia Aeternitas videtur importare solam negationem: nam importat solam carentiam principij, & finis, sic enim definitur a Beatiss. P, & communiter a SS. PPvt superius diximus, docentibus Aeternitatem esse illam, quae caret principio, & fine; ac propterea communiter fatentur DD; quod Aeternitas importet interminabilitatem; sed pura negatio nequit esse Attributum Dei, quod essentialiter est perfectio positiua; ergo videtur Aeternitas non esse Attributum Dei.
Secundo. Mensura est causa mensurati, & mensuratum est effectus mensurae; mensura enim, & mensuratum habent rationem prioris, & posterioris, & ratio prioris, & posterioris habent rationem causae, & effectus, iuxta illud Phil. primum est causa ceterorum, sed ratio causae, & effectus essentialiter inuoluit. in suo conceptu formali imperfectionem, quia formaliter importat dependentiam vnius ab alio, quae est maĀ¬ gna imperfectio: & ita ratio posterioris importat non esse, quia posterius idem est, ac habens esse post non esse, non esse autem est imperfectio; quapropter D. Athan. in Symb. ait, quod inDeo est nihil prius, aut posterius; ergo mensura essentialiter importat imperfectionem, sed Aeternitas est mensura vere, & proprie, vt dictum est in sup. ari; ergo non est formaliter in Deo, sed solum eminenter demptis imperfectionibus, & per consequens non est Attributum.
Tertio. Mensuratum dicit relationem realem ad mensuram, quae relatio est non mutua, vt habetur ex Phil; sed relatio realis importat distinctionem realem; ergo mensura realiter distinguitur a mensurato; & ideo Aeternitas, quae vere, & proprie habet rationem mensurae, non est Attributum Dei, quia Attributum solum virtualiter distinguitur ab Essentia Dei, non realiter; tum quia nulla relatio non mutua est: in Deo. Insuper valeant omnes rationes allatae in sup. art. a n.9. usque ad 15, pro cuius resolut.
Not; quod & si Aeternitas importet negationem, quia importat carentiam terminorum, qui sunt principium, & finis, vt dicitur ineius definitione, attamen non importat puram negationem, sed importat positiuum cum negatione; quod sic ostenditur, Aeternitas includit. materialiter Immensitatem, cuius est passio, vtdiximus in sup. art: importat enim formaliter rationem mensurae; & ratio mensurae est passio quantitatis vel molis, vel virtutis, vt dicitur in Logica; sed passio quantitatis est aliquod positinum, quia passio est qualitas, & qualitas est Ens; quod est positiuum; ergo Aeternitas importat aliquod positiuum cum negatione. Praeterea sicut diximus de Infinitate Dei art.: 2; quanuis Infinitas Dei importet carentiam terminorum, attamen non importat puram negationem; quia punctum, quod non habet terminos; punctum. enim non terminatur punctis, aliter illa puncta terminatentur alijs punctis, & sic in infinitum. & punctum non esset indiuisibile, quia posset diquidi in illa puncta, a quibus terminatur, quod est contra rationem formalem ipsius puncti; & tamen punctum non est infinitum ea infinitate, qua infinitus est Deus; quia si qua infinitas conpetit puncto, quae est infinitas pure negatiua, idest pura carentia terminorum, est infinitas omnino imperfecta, quae Deo repugnat. Quod autem dicimus de puncto, quod est continuatiuum partium continui permanentis, idem dicendum est de instanti, quod est continuatiuum partium temporis, seu Entis successiui. Igitur instans teporis caret terminis illud terminantibus, aliter terminaretur alijs instantibus, instantia enim sunt termini ipsius temporis, & sic non esset vnum instans &c & tamen instans temporis ex eo, quod careat terminis, non est Aternitas; ergo Aete rnitas vitra negationem terminorum importat aliquod positiuum, scilicet rationem mensurae, quae est passio quantitatis virtutis, seuImmensitatis, & ideo ratione huius positiui, quod importat, nequit excludi a ratione Attributi, quanuis praecise ratione negationis, excluderetur.
Praeterea causa duplex est; alia physica, & realis; alia Metaphysica, & virtualis, vt diximus de Subst. Dei q. 2. art. 7. Ā§. 1. n. 5. Causa realis importat depedentia in effectu, quia effectus accipit a causa esse distinctum realiter; causa vero virtuais non importat talem dependentiam, quia ilelud, quod sequitur ad ipsam, non habet veram rationem effectus, non enim habet esse realiter distinctum ab illa, sed habet esse realiter idem cum illa, secus non esset causa virtualis, sed reais. Ita prioritas duplex est; alia in qua, quae importat non esse effectus in eo signo, in quo est causa, & haec prioritas importat imperfectione quia dicit non esse; alia a qua, quae solum denos tat rationem originis, & haec non importat non esse effectus in eo signo priori, in quo est causa, aliter esset prioritas in qua, non a qua; & ideo nullam importat imperfectionem, quia nullum importat non esse, a quo solum sumitur impera fectio. Quanuis ergo causa realis, & prioritas in qua, essentialiter importent imperfectionem dependentiae, & non esse, non tamen illam important causa virtualis, & prioritas, a qua. Unde cum mensura intrinseca non habeat rationem causae realis, nec prioris prioritate, a quaĻ quia, vt diximus in sup. art; Tempus, quod est mensura intrinseca motus primi Orbis, non distinguitur realiter ab ipso, nec est tempus imali quo instanti, in quo non sit motus; aliterproa lo instanti Teipus non esset in motu, sed i nihilo, ideo Aeternitas, quae est mensura intrine seca ipsius Dei, non importat essentialiter am perfectionem, & ideo est formaliter in Deo propter quod nequit excludi a ratione Attrs buti, quanuis excluderetur, si Aeternitas aesset mensura extrinseca, quae essentialiter importat supradictas imperfectiones.
Eodem modo dicendum de relatione reali, quae sequitur ad rationem mensurae, & mensurati; in tantum enim sequitur relatio realis; in
quantum habet esse realiter distinctum, quia relatio mensurae distinguit secundum esse, In;no secundum esse, Ad, vt in sup. art. dictum est ex fiDoct; quare si mensura, & mensuratum non habeat, diuersum esse, neque dabitur relatio realis; Hinc relatio realis sequitur solum ad mensuram extrinsecam, quae, quia est extrinseca, distingui tur realiter a mensurato; non autem sequitur ad mensuram intrinsecam, quae non distinguitura Itaque licet in Deo non admittatur relatio non mutua, attamen non sequitur, quod in ipso non admittatur formaliter ratio mensurae, & perĀ¬
UVnica concl. Aeternitas est formaliter Attributu Dei. Habetur manifeste ex Scripturis, fere innumeris: nam Gen. 21. dicitur de Abraham: Et inuocauit ibi nomen Domini Dei aeterni; Et Dan. 6. Deus viuens, & aeternus in saecula; Et 2. Machab. c. 1. Omnipotens, & aeternus. Et sic fuit, definitum prius in Conc. Constantinopol: & postea in Conc. Lat. sub Innoc. III. in cap. Firmiter de Fide Catholica; Tandem expresse continetur inSymb. D. Athan; vbi dicitur: Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus. Hinc Magnus P. Aug. in psal. 101. ait: Non aliud anni Dei, & aliud ipse Deus, sed anni Dei Aeternitas Dei est; Aeternitas ipsa Dei substantia est. Ex quibus sic arguitur. Illud, quod est praedicatum absolutum sequens tanquam passio ad Essentiam Dei, & praedicatur de Deo in recto, est Attributum formaliter in Deo existens; sed Aeternitas praedicatur de Deo in recto, dicitur enim in Scripturis: Deus aeternus, & sequitur ad Essentiam Dei, tanquam passio illius, & est quid absolutum; ergo est Attributum formaliter in Deo existens. 1. pars maioris patet ex dictis de Atur. in comvbi sup. Prob. 2. pars. Illud, quod est in Deo tantum Eminenter, non praedicatur de Deo in rectos nam quia animalitas, & latrabilitas sunt inDeo tantum Eminenter, ideo non dicitur: Deus est animal latrabile; ergo illud, quod praedicatur de Deo in recto, est in Deo formaliter. Prob. mini nam Aeternitas est praedicatum communetribus Personis Diuinis, vt habetur in Symb. D. Athan; quae autem sunt communia, sunt absoluta; item sequitur ad Immensitatem, quae est quantitas virtutis Dei, quia importat rationem mensurae, quae est passio quantitatis, & praedicatur in recto, vt dictum est.
S Prob. 2. a priori ratione B. Doct. art. 3. Immutabilitas formaliter est Attributum Dei; sed Aeternitas sequitur ad Immutabilitatem, tanquam passio illius; ergo est Attributum Dei. Maior probata est in sup. 7. Prob. min. Ex eo, quod aliqua res sit immutabilis simpliciter, sequitur, quod semper duret in esse, sed ex eo, quod semper duret in esse, est formaliter aeterna; ergo Aeternitas sequitur ad Immutabilitatem simpliciter.
6 Prob. 3. Tempus est passio primi mobilis, cnius est mensura intrinseca; est enim inseparabile a motu; ergo Aeternitas est passio Diuini esse, cuius est mensura intrinsecaĀ¬
Conf. Mensurabilitas est passio ipsius quantitatis, vel molis, vel virtutis, sed quantitas eest passio substantiae: in creaturis enim est accidens substantiae, quae, si sit substantia spiritualis, habet annexam quantitatem virtutis, si vero corporalis, quantitatem molis; ergo mensurabilitas infinita est passio sequens ad Immensitatem, quaeest quantitas virtutis infinite; sed Aeternitas importat rationem mensurae, quae habet pro obiecto mensurabilitatem infinitam; ergo Aeternitas est Attributum Substantiae Dei.
Videantur aliae rationes, quibus in supĀ¬ Quaestionibus probauimus alia Attributa Dei, dequibus egimus.
7. Obiicies 1. Deus nequit formaliter mensurari Aeternitate; ergo Aeternitas non est inDeo formaliter, & per consequens non est Attributum illius. Prob. antecedens; Deus est Auctor Aternitatis, vt loquitur Beatiss. P. Aug. apud B. Doct. hic; ergo nequit menusur ari Aeternitate; quia nullus effectus creatus a Deo potest mesurare ipsum Deum, cum omnis creatura sit inadaequata, & improportionata ipsi Deo; de ratione autem mensurae est proportio, & adaequatio.
Resp. B. Dost. ad 1. neg. antecedens. Ad prob. dist. antecedens. Deus est Auctor Aeternitatis participatae, vt loquitur Beatiss. P, conciimparticipatae, negatur.
Instabis. Mensura habet rationem minimi, etprinoipij respectu mensurati ex Phil. 10. Met. 1. c. 2, sed nihil est in Deo, quod habeat rationem minimi, aut principij respectu ipsius esse Dei quia esse Dei nequit habere rationem ssuentis ab alio; ergo in Deo non est formaliter mensuta, nec Aeternitas.
Resp. B. Doct. ad 33 quod Phil. ibidem. loquitur de mensura, quae est realiter distincta a mensurato, & per consequens de mensura exrinseca, non autem de intrinseca, sicuti est Aeternitas
S Obiicies 2. De Deo praedicantur verba teporis praeteriti, praesetis, & futuri, vt colligitur ex pluribus Scripturae locis, vt patet ex illo: Qui est, quia erat, & qui venturus est; ergo in Deo. non est formaliter Aeternitas: nam illa verba nequeunt verificari de Aeternitate, quae caret
Respondent Aliqui Scripturam se accomodare captui nostro, & ideo de Deo loqui modo locutionis humanae.
sRtesp. tamen melius cum B. Doct. hic art.4. in corpi& ad 3; quod verbum duo significat, scidicet rem, quam exprimit, & tempus, quod consignificat: hinc habet Phil; quod verbum habet consignificare tempus, v. 8. hoc verbum, amo, significat amorem, & consignificat tempus praesens. Dist. ergo antecedens. De Deo praedicantur verba temporis praeteriti, praesentis, & futuri quantum ad rem significatam, conc; quantum ad modum significandi, seu quantum ad remconsignificatam, negi nam consignificatio praeteriti, & futuri importat non esse, quod nequit dici de Deo
P Obiicies 3. Aeternitas non est mensura. propria ipsius Dei, ergo non est Attributum illius. Prob. antecedens. Aeternitas mensurat etiam creaturas: ergo non est propria mensura. Dei, sed communis Deo, & creaturis. Prob. conseque quia nomine Attributi intelligimus aliquam proprietatem vni, soli, & semper conuenientem.
Resp. neg. antecedens. Ad prob. dist. anĀ¬ tecedens. Aeternitas mensurat creaturas intrinsece, nege extrinsece, conc. Aeternitas ergo: prout mensura intrinseca, est Att ributum Dei non autem, prout est mensura extrinseca. Vel mensurat adaequate creaturas, neg; aliter creaturae essent aeterne; inadaequate, conc.
Instabis. Propositiones necessariae, quae formantur de creaturis, sunt aeternae veritatis, essentiae enim rerum sunt aeternae; ergo Aeternitas est mensura adaequata illarum.
Resp. quod creaturae, antequam sint, nis hil aliud sunt, quam potentia facientis cum modo relatiuo ad extra, vt diximus de Omnipot. Dei art. 5: & ideo mensura illarum in esse possibili: secundum quod solum dicuntur eterne, est mensura esse ipsius Omnipotetiae Dei, quae est Aeternitas
7. Obijcies 4. Omne, quod continetur inAeternitate, mensuratur Aeternitate, sed omnia creatura secundum esse, quod habet in se ipsa. continetur in Aeternitate; aliter si creatura non contineretur in Aeternitate, Aeternitas excederetur a creatura, quia creatura esset extra Aeternitatem, ergo creatura mensuratur Aeternitate; sed mensura mensurans creaturas non est propria Deo, quia conuenit etiam creaturis, ergo Aeternitas non est Attributum proprium Dei.
Resp. eodem modo dist, maiorem Omnes quod continetur in Aeternitate intrinsece, mensuratur intrinsece, & adaequate ab Aeternitate, conc; omne, quod continetur extrinsecemensuratur intrinsece, & adaequate, neg; & sicdicitur ad minorem, quod creatura secundum illud esse, quod habet extra Deum, non contines tur intrinsece: implicat enim, quod habeat esse extra Deum, & quod intrinsece contineatur in Aeternitate; cum Aeternitas sit idem, ac Deus; aliter simul esset intra, & extra Deum; & ideo creatura non mensuratur adaequate ab Aeternitate, sed tantum inadaequate.
Articulus 4
Vniuersitatis plausu excipi, aliasque in Academias cuulgari, aliquas eiusdem sententias collegit, & in prauum Sesum corrupit. Quapropter Fundatiss. Doctor, vt Angelici Doctoris doctrina sine macula, & ruga in omnium oculis appareret, Defensorium, seu Correctorium, quo Angelicae Corruptorem puritatis corrigeret, ean que in suum vindicaret candorem, conscripsit Inter alias autem sententias, quibus Cortupiom causabatur Augelicum, adscribebatur, quod ad misisset praesentiam realem omnium creaturae rum in Aeternitate secundum earum esse redeexistentiae, ita, vt ab aeterno quaelibet creatura existeret secundum suum esse reale extra Deum, semper praesens Aeternitati. Ex quo Corruptom inferebat creaturas necessario fuisse aeternasa ad hoc enim, vt aliquod sit aeternum, nihil amplius exigitur, quam quod Aeternitati coexistat semper praesens. Quamobrem Fundatiss. Doct; quo verior, ac fidelior testis, & Interpres illius Doctrinae reperiri non poterat, quippequi cum Psalmista poterat repetere: Auribus nostris audiuimus; Ipse Thomas annunciauit nobis, dupliei argumento, irrefragabili scilicet suae fidelis attestationis auctoritate, & apertissimis Angelici Doctoris textibus Aduersarium reiecit, corruptelam emendauit, incorruptam ostendit Doctrinam, vilciscens vindicta innocenti calumniam,
Et quanuis testimonium adeo fidele, textus adeo manifesti omnem suspicandi locum de mente S. Doctoris penitus abstulerit; attamenquia Deus tradidit Mundum disputationi Hominum, in quorum aliquibus voluntas praecedit, & trahit rationem, non autem ratio docet in struitque voluntatem, quae nisi illuminetur; & obsequatur rationi, caeco ambulat, ita,vesem tiant, quod volunt, non velint, quod sentiunt, ide circo non defuere, qui in illam sententiam, quae tanquam calumnia Angelico Doctori inureba, tur, retrahere conati sunt, vt ipsum in suicora ruptela perpetuo relinquerent.
Ratio autem, qua Physicam creaturarum, Praesentiam in Aeternitate conantur intrudere est, quia cognitio, qua Deus videt futura; estab aeterno intuitiua, non enim intueri cepit intem pore, quod non fuisset absque sui mutationesvis sio autem intuitiua essentialiter terminatur ad existentiam rei, quapropter necessaria est cocata stentia, & praesentia creaturarum in Aeternita. te, vt saluetur Diuinae cognitionis intuitus. Prae terea Scripturae, & SS.PP. communiter docent Deo nihil esse futurum; videre ea, quae non sunt tanquam ea, quae sunt iaxta illud Apost. Romep. Vocat ea, quae non sunt, tanquam ea, quae funtret quo praesentialitatis aeternae alterum argumes tum desumunt. Quae motiua quid obtineant, & quomodo intelligendae sint Scripturae, & PPsta tim videbimus. Igitur.
Prima sententia substinet creaturas, esse Deo praesentes in Aeternitate secundum Physi cas eorum existentias, non quidem in duratione propriae mensurae, sed in duratione Aternitatis, quae est mensura aliena, & extrinseca eo, quia Aeternitas est mensura indiuisibilis, tota simuli ambiens omnia tempora, & sic coexistit semper omnibus temporibus, aliter volucretur cum. tempore, & non esset semper stans, nec indiuisibilis, nec complectens omnia tepora. Primus huus opinionis auctor censetur fuisse Ric. in 1. dist. 28. q. 3: & dist. 39. art. 1, post ipsu Capr. in 1. dist. 26ar. 2. q. 1, & dist. 38. q. 1. ar. 2, Abulen. in Iosuo. e. 27. 19. 2. Deinde Catet. 1. p. q. 14. art. 133 Ferrar. E contra Gent. c. 6o; Catharin. in Opusc. de Prae sciens Prouid; & Praedest; Naa; Conzal; Ban; Corneio, Nauarr; Salmat; Ioca S. Tho: 1. p. disp. 9. art. 21. & j33Iemos 1o. 1. c. 18; Gonet, Ferrus q. 8. Ā§. 10, & alij Recetiores Thomistae; ac omnes Caietani asseclaeĀ¬
Diximus omnes Catetai asseclas: nam ex Discipulis D. Thomae Herueus aliorum antesignanus, qui floruit ante Capreol. annis centum. & duos, vt refert noster Paulus Ciera, oppositum docet; Dur. dist. 39. q. 3. n. 12; quos sequutur Syluester, Arauxius, Xantes, ac plures alij Thomistae; & Mag. Philippus Maria Taretinus Vir Sapietissimus, & inter huius temporis Thomistas extra coparationis aleam doctissimus in A.S. D. Thomam suae sententiae contra Recentiores Thomistas restituit; hinc in censura liberculi recenter editi a quodam P. Thoma a Capua habet haec verba: Euolui. opus de coexistentia Physica creaturarum in mensura aeternitatis elaboratum a P. M. F Thoma aCapua, in quo deprehendi communtorem Thomiestarum sententiam peculiari Auctoris modo, ac proprio Marte explicatam; quibus verbis annuit. celeberrimus Vir sententiam de coexistentia reali in Aeternitate non esse D. Thomae, aut Antiquorum Thomistarum, sed Recentiorum, illamque explicatam esse proprio Marte, idest proprio intellectu, non ad mentem D. Thomae, ac illius fidelium Interpretum.
Secunda sententia docet creaturas coexistere Deo ab aeterno secundum esse objectiuum, non autem secundum esse reale. Ita Fundatss. Doctor in Defens. in 1p. artique & in 1. dist. 38. princip. 3. 7. 1. Ipsum sequuntur omnes illius Discipuli; Greg. Arim. dist. 38. q. 2. art. 2. prope finem; Ger. ibid. q. 1. art. 2, Mag. Conson. in M.S. tract. de Scientia Dei; & ex exteris Alen. 8. Thomae, & D. Bonau. Magister 1. p. q. 23. memb. 4. art. 3. Idem D. Bonau. dist. 39. q. 3. art. 2. vbi habet: Quia Deus omnium habet Idaeas semper praesentes, & simul, per quas cognoscit res futuras itacertitudinaliter, sicut si essent praesentes; quibus aperte declarat Deum cognoscere creaturas prae sentes in suis Idaeis, non in se ipsis extra Deum; & eas cognoscere, tanquam si essent praesentes; non quod sint praesentes, aliter non diceret, sicut si essent praesentes, sed quia sunt praesentes; & loquitur secundum phrasim Apost; Vocat ea, quae non sunt, tanquam ea, quae sunt, idest videt eaquae non sunt praesentia suae Aeternitati, tanquam ea, quae sunt praesentia, quia sunt actu inluis Idaeis, non quidem per distinctionem in esset reali extra Deum, sed per identificationem virĀ¬ tualem cum ipso, seu per continentiam virtualem in ipso. Et dist. 35. in exposit. tex. q. 6. ait: Non omnia dicuntur esse praesentia Deo secundum veritatem existentiae rerum, sed secundum cognitionem, quia actu cognoscit praesentia, praeterita& futura. Nihil clarius adduci potest. Nec exeo, quod cognitio Dei feratur simul in totam temporis successionem, quia fertur in illam in Nunc Aeternitatis, arguitur, quod omnes creaturae setundum esse reale sint praesetes ab Aeterno in Aeternitate, vt contendit Thomas a Capua, qui his duobus textibus nititur trahere S. Doctorem in suam sententiam, nam nullus est, qui asserat Deum cognoscere creaturas in tempore, & successiue, sed omnia simul vnico intuitu aeternali, quanuis non existant ab aeternos in se ipsis, sed in suis Idaeis. Et porro si isti textus fauerent primae sententiae; ei etiam faueret Fundatiss. Doct, qui idem penitus docet, & omnes alij Doctores, qui aliter nequeunt docere Ait ergo D. Bonau; quod Deus cognoscit omnia futura in Nunc Aeternitatis, quia eius cognitiomensuratur Aeterni tate, quae complectitur omnia tempora; non tamen cognoscit secundum veritatem existentiae rerum, quia ab aeterno non existunt; quod si vellet eas existere ab aeterno: quomodo diceret eas non cognoscere secundum veritatem existentiae earum cum tamen daretur veritas existentiae ipsarum? ergo veritas non est, quod detur ab eterno existentia illarum etiam in Aeternitate, aliter cognoscerentur secundum veritatem existentiae ipsarum. Igitur quidquid dicant Trigosi & Capua, eandem sententiam docent Dur. vbi supi & reliqui Thomisiae; Scot. dist. 39. q. 1. 8. Aliter; & Ā§. Contra istuda Gabr. dist. 38. Vasq. 1. p. disp. 64. c. 3. Albertin. tom. 1. coroll. 1. q. 1. Theolog. punct. 33 Sua; Mol; Val; & omnes alij communissime; pro cuius declaratione.
Duo explicanda sunt, quae sunt motiua. Aduersariorum, vt supra diximus. Primum est; quomodo saluari possit cognitionem Dei esse ab aeterno intuitiuam, & tamen creaturas non habere ab aeterno esse existentiae, cum tamen ad cognitionem intuitiuam requiratur existentia rei; & si creatur? non habent existentiam abaeterno, quomodo Scientia Dei non varretur de abstractiua in intuitiuam, quandocunque creatura in tempore transcunt de futuritione ad statum actualis existenti ae? Secundum est; quomodo sacrae Scripturae, & SS.PP. asserant Aeternitatem. complecti, continere, & ambire tempora praeterita, praesentia, & futura, omnia simul; & quod omnia tepora praeterita, presetia, & futuranon coexistant simul indiuisibiliter toti Aeter. nitati, cui certe, quia indiuisibilis est, & totasimultanea, nequeunt coexistere, nisi indiuisibiliter, & toti, ac simultance? In horum explicatione consistit suma huius celebris controuersiae.
S Quoad 1. dicimus, quod, cum cognitio inĀ¬ tuitiua sit immediate ad tem praesentem, & existentem, vt existens, & presens est, vt diximus de Subst. Dei q. 1. 8. 1. a n. 1. usque ad 1o; cunque cognitio Dei nequeat immediate terminati ad creaturam siue futuram, siue existentem, siue praeteritam, aliter specificaretur a creaturis, vtpostendimus de Scien. Dei, in quo consentiunt omnes Thomistae; quapropter ait Beatiss. P. Aug. inlib. 83. q. Sagrilegum est asserere, quod Deus exeat extra se ad aliquod cognoscendum; & de Gen, ad lit. lib. 5. c. 18. Creaturae ante quam fierent, & erant, & non erant; erant in Dei scientia, non erant in sua natura. Et paulo postquam dixit al Angelis videri & in Deo, & in se ipsis, subdit: Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo, quo ea nouerat, vt faceret, apud que non est comutatio, aut momenti obibratio. Non sane propter inferiorum scientiam indiget nuncijs, quasi per illos fiat scientior, sed illo simplici, ac mirabili modo noutt omnia stabili. ter, atque incommutabiliter; ideo creaturae non cognoscuntur a Deo intuitiue formaliter, sed superintuitine, quia immediate videntur secundum illud esse, quod habent in Diuina Essentia, & in qua habent verius esse, quam in se ipsis, vedocet idem Beatiss. P, & mediante illo esse videntur etiam in se ipsis, quia Diuina Essentia. repraesentat creaturam, & differentiam temporis, & omnes circunstantias illius, quas habituraest extra Deum, quia totum tempus, omnes circunstantiae, & omnes creaturae continentur in Deo per realem identificationem cum ipso, non per realem distinctionem, vt imaginantur Adnersaru; qui parum sibi videntur constare, dum asserunt Deum omnia intuitiue immediate inse ipso cognoscere, & postea volunt cognitione Dei non fore intuitiuam, si non videret omnia extra se sibi ab aeterno realiter praesentia. In hoc sensu igitur dicitur Deus a SS.PP, & DD. vide. re omnes creaturas futuras, vt praesentes aeternaliter in sua Scientia, & in suis Idaeis, idest seeundum esse, quod habent in Deo, quod, cum sit idem, ac esse Dei, est aeternum non minus, ac Deus; & cum habeat repraesentare ipsas creaturas secundum proprias differentias temporis, in quibus erunt, & secundum omnes illarum circunstantias, quia ista omnia continentur inDiuina Essentia actualissime, & clarissime reprae sentantur, ideo adueniente illa differentia temporis, in qua incipit existere creatura, non mutatur Scientia Dei, quae illam cognouit ab aeterno in se ipso, sicuti extitura erat in tempore extra ipsum, Aliud est ergo creaturam aeternaliter existere in Deo per identificationem cum illo, & ratione huius existentiae videri intuitiue, aut superintuitiue ab aeterno: & aliud est coexistere, ab aeterno illius Aeternitati, ac ab illa mensurari secundum esse, quod habet creatura extra Deum in mensura Aeternitatis, & ratione huius coexistentiae intuitiue videri. Primum verum. est, & est illud, quod docent communiter SSP9, & DDe secundum vero falsum est; quia si creatura mensuraretur secundum suum esse ab Aeternitate etiam tanquam a mensura extrinseca, iam daretur ab aeterno aliquod esse exĪŗ Deum respectu mensurae extrinseces creaturam autem quomodocunque aeternam dari extras Deum repugnat Fidei: nam dicere, quod creatura sit aeterna, non respectu propriae mensuraea quae est Tempus, bene tamen respectu mensurae Acternitatis, quae est mensura aliena, & extrinseca, est dicere praecise solum Tempus non esse, ab eterno, ipsam tamen creaturam, que alias mensuratur Tempore, prout Tempore non mensuratur, esse aeternam; Fides autem, nedum docet Tempus non esse eternum, sed etiam quanlibet aliam creaturam; ergo Aduersarum negligentes explicare hanc difficultatem uixta primam expositionem, quam intendunt SS. PPs & DD: & adducentes aliam explicationem proprio Marte formatam incidunt incalumniam, quam Angelico Doctori obiecerat illius Corruptor; & aqua eum vindicauerat Fundatiss. Doctor. Praeterea hoc magis explicabitur in declaratione secundi motiui Aduersariorum.
6. Quoad 2. diligenter est aduertendum quod ita debemus loqui de Aeternitate, ac de Tempore, vt non confundamus eorum essetias. & rationes formales, quae habent inter se oppositas rationes; Aeternitas enim essentialiter est. tota simul; Tempus vero est successiuum; caliter si Acternitati concederemus successionem, iam Aeternitas non esset Aeternitas, sed Tempus; & si concederemus Tempori simultatem, iam Tem pus non esset Tempus, sed Aeternitas, quia pos sita ratione formali ipsius rei ponitur ipsa resx& illa ablata aufertur res. Igitur aliud est, quod Aeternitas simultance coexistat toti Temporia & aliud, quod tempus simultanee coexistat toti Aeternitati, nam coexistere simultanee omni Tempori est actiue mensurare, & adaequareom. ne Tempus ita, vt ob suam infinitatem excedaj omnia Tempora; & hoc est ambire omnia Tempora, idest excedere a parte ante, & a parte post; quod si Tempus semper coexisteret Aeter nitati, iam Aeternitas non ambiret omne Teme pus; sicuti si accipiantur duae lineae aequales, una non dicitur ambire aliam, sed adaequare; sedsi ponatur linea intra aliquem circulum, circulus dicitur ambire linea interclusam, quia ex vtra que parte eiusdem lineae circulus ipsam:exces dit. Si ergo Tempus semper coexisteret Aeter nitati, Tempus aeque duraret, ac Aeternitas; & sic Aeternitas non ambiret, nec clauderet inde ipsa omne Tempus, cuius oppositum docent S6. PP; & DD. At vero Tempus eoexistere Aeternitati est semper mensurari ab Aetermta te; mensuratio autem nihil aliud est, quamdus ratio passiua ipsius mensurati, loquimur enim hic de mensura durationis; ergo si Tempus semĀ¬ per coexisteret Aeternitati, semper mensurare. tur ab Aeternitate, iac per consequens semper duraret in Aeternitate; & ideo Aeternitas non duraret magis, quam Tempus, nec ipsum excederet, aut clauderet, & ambiret; cuius tamen oppositum docet S. Thom: simul cum SSPP, vt videre est in 1. dist. 19. q. 2. art. 1. vbi habet: Aeternitas est mensura omnis durationis excedens, & non coaequatur. Igitur male arguunt, Aduersarij ex eo, quod Deus contineat, ambiat, & claudat omne Tempus, quod omne Tempus illi semper coexistat
Et ratio huius est; nam quotie scunque aliquod infinitum mensurat aliquod finitum tunc infinitum dicitur claudere intra sinum. suae mensurationis actius illud finitum; attamen finitum non dicitur adaequare sua mensurabilitate passiua infinitum, quia finiti ad infinitum nulla est proportio, & per consequens nec adaequatio, quae est maxima proportionum, sed Aeternitas est mensura infinita, & omne temporale est finitum; ergo quanuis At ernitas dicatur mensurare omne Tempus, & simul coexistere omni Tempori (mensurare enim omne Tempus nihil aliud est formaliter, quam coexistere omni Tempori) attamen omne Tempus non dicitur mensurari a tota Aeternitate simul, & per consequens neque coexistere toti Aeternitati simul, quod est existere in aliena mensura. vt loquuntur Aduersarij: Habemus manifestam instantiam: nam si daretur linea infinita mensurans lineas finitas, illa vtique coexisteret omnibus partibus cuiuscunque lineae finitae; at vero lineae finitae non coexisterent toti lineae infinitae, nec illam coaequarent, quia finitum nequit adaequari infinito. Ita quanuis Aeternitas simultanee mensuret omnes partes Temporis, attamen partes Temporis etiam, prout mensuratae ab Aeternitate, nequeunt illi coexistere, aliter aeque durarent, ac Aete rnitas, quia coexistentia nihil aliud est, quam duratio, vt supra dictum est.
Recurrunt hic Aduersarj ad indiuisibilitatem Aternitatis, & dicunt, quod Aeternitas nedum est tota simul, sed etiam indiuisibilis, ideo in ipsa nequit assignari pars non mensurata a coexistentia creaturae; quapropter cum sit vnicum Nunc, seu instans indiuisibile, aut toti coevistitur, aut illi nullatenus coexistitur; & perconsequens paritas de linea infinita non valet, quae, cum habeat partes, potest linea finita illam tangere secundum aliquas partes, non autem secundum omnes.
Sed iste recursus nihil obtinet: nam indiquisibilitas Aeternitatis Dei non est indiuisibilitas vacua, egena, & miserabilis, sicuti est indiuit sibilitas pucti, vel instantis Temporis, quae adeo miserabilis est, vt nequeat mensurare, & vel minima partem Temporis, aut continui, sed est indiuit sibilitas plena omnium durationum, & superabudans, ac superfluens infinitis durationibus; ergo nequeunt illi coexistere, eanque adaequare nisi infinitae durationes; duratio autem temporis est finita secundum Fidem, & ideo nequit coexistere Aeternitati, quanuis simultaneae, & indiuisibili realiter. Discurrant Aduersarj de indiuisibilitate Aeternitatis Dei eo modo, quo discurrunt de eius Vnitate, quae etiansi sit realiter indiuisa, est tamen virtualiter, imo infinities multiplex, quia continet infinitas perfectiones. Et habemus exemplum de anima rationali, quae, quauis sit realiter indiuisibilis, quia est spiritualis, attamen nullus diceret, quod eius quantitas virtutis ita adaequatur ab vna parte minima. corporis, vt non possit adaequari ab alia parte. ad quam potest virtualiter extendi; & ita dicendum de quantitate virtutis Angeli respectu loci; ergo quanuis Aeternitas Dei sit realiter indiuisibilis, attamen quia virtualiter continet infinitas durationes, non potest adaequari in duratione, & coexistentia simultanea a duratione. finita; sed si creatura semper coexisteret Deo, duratio creaturae in Aeternitate adaequaret durationem Dei; ergo creatura nequit Deo coexistere in Aeternitate.
8Neque ex eo, quod Aeternitas Dei contineat infinitas durationes virtualiter, sequitur, quod in Deo detur successio virtualis, & perconsequens, quod non sit tota simul virtualiter; nam successio quaecunque importat essentialiter imperfectionem secundum totum suum genus, sicut diximus de malitia, & ideo nec realiter, nec virtualiter ponitur in Deo, quia in ipso nulla imperfectio est aut realis, aut virtualis. Itacreaturae, licet compositae in se ipsis, attamen ponuntur in Deo, sed sine compositione vel reali, vel virtuali, ergo a pari ponuntur in Deo infinitae durationes possibiles, sed sine successione. etiam virtuali; quia cum successio dicat non esset prioris, & esse posterioris, ac non esse sit formaliter imperfectio, sicut esse est perfectio, ideo successio nec etiam virtualis ponitur in Deo.
SEssentia itaque seu ratio formalis illius mirabilis Nunc Aeternitatis, qua non bene Aduersaru videntur percipere, consistit in continentia plena, & perfecta infinitarum durationum sine. successione, quia est tota simul, & sine diuisione, aut extensione reali, non tamen sine extensione. virtuali, aliter se haberet sicut indiuisibilitas Nunc temporis, quod nequit mensurare partem minimam; ergo si non detur mensuratum passiue, quod contineat virtualiter infinitas durationes, nequit aequaliter durare, ac Aeternitasi sicuti si non daretur aliquod temporale durans per omnes differentias Temporis, non duraret aeque, ac Tempus; ergo si creatura aeque non durat, ac Aternitas, non semper durat, quia Acternitas non durat vitra semper; & ideo, quanuis creatura coexistat toti Aeternitati, quia Aeternitas est indiuisibilis, attamen illi non coexistit totaliter, quia non coexistit omnibus durationia bus infinitis, quas virtualiter continet Aternitas; nam ante hoc Tempus poterat Deus condere alias infinitas durationes, pro quibus non durabat Mundus nec etiam in ipsa Aeternitate quia duratio Mundi aequiualet solum propria durationi virtualiter contentae in Aeternitate. non autem durationibus aliorum Mundorum. ante ipsum producibilium, aliter durasset in infinitum, & ab aeterno etiam in se ipsos in tantum enim durat in se ipso pro his differentus Temporis, in quantum mensuratur ab illa duratione virtualiter contenta in Aeternitate, quae corre spondet his differentijs Temporis; ergo si mensuraretur ab alijs infinitis durationibus virtualis ter contentis in Aeternitate, iam durasset in infinitum in se ipso. Sic minima pars nostri corporis, vt dictum est, coexistit toti animae, quia anima est tota in toto, & tota in qualibet parte; atta men non coexistit totaliter toti animae, quianon coexistit illis virtualibus extensionibus, quibus anima virtualiter extenditur ad alias partes; aliter minima pars corporis extende retur aequaliter, ac totum corpus, & tota anima, & sic non esset pars corporis, sed totum corpus Ita a pariĀ¬
Igitur non valet arguere ex eo, quod Acternitas coexistat toti Tempori, quod Tempus coexistat semper toti Aeternitati, vt faciunt Aduersarij, haec enim duo non dicuntur ad conuertentiam, cum Aeternitas sit uniuersalior Tempore, idest magis late pateat, quam Tempus, illa enim virtualiter extenditur in infinitum; Tempus vero finitur terminis, illa autem, quae non eque late patent, non conuertuntur, vt docent Logiculi; & si fiat conuersio, est fallacia anteceden tis, in qua videntur fundari omnes rationes Aduersariorum.
IO Ex his colligi potest alia responsio ad 1. motiuum Aduersariorum; scilicet, quod Aternitas ex: eo, quod simul coexistat omnibus Temporibus, videt simul omnia futura, praeterita. & praesentia, non tamen ex hoc, quod coexistat omni tempori, colligitur, quod omne Tempus secundum esse reale semper coexistat in Aternitate, quia haec duo non dicuntur ad conuertentiam, vt mani feste ostensum est. Et hoc intendunt duo Exempla allata a D. Thoma de pucto centrali respectu citcunferentiae; & de hoc mine existente in specula vidente & homines praesentes, & longinquos; si autem omnes creaturae essent praesentes, aequaliter omnes videret; quia omnes videret, vt praesentes, & ideo nullam videret, vt longinquam, ergo si videt aliquas, vt distantes, & longinquas a suapraesentia, iam non videt omnes, vt praesentes; & per consequens nedum ex doctrina D. Tho; sed etiam ex eius exemplis deducitur non praesentia rerum in Aeternitate.
II Tandem sic dicendo non confundimus essentiam, & rationem formalem Aeternitatis, ac Temporis: nam Tempus secundum esse, quod hae bet extra Deum, nequit considerati totum simul indiuisibiliter, quia de illius ratione est suceessios quae si auferatur a Tempore, aufertur essenmu Temporis; sicut si auferatur simultas abdete nitate, ia non est Aeternitas: & ideo absqueeo; quod asseramus illud esse imaginatum in Aeter nitate extra Deum omnino inuariabile, indium bile, totum simul, quod repugnat Temponsal uamus SS.DP; & DD. Doctrina. His praehabitis
I2. Vnica concl. Creaturae non coexistum secudum esse reale semper in Aeternitate. Probi 1. ex Prou. 8; vbi dicitur de Sapientia increata Antequam quidquam faceret a principio, cumet eram cuncta componens. Ex quo sic arguitur. Antequam produceretur a Deo quaelibet creatura temporalis, erat Aeternitas, cui pro illo antequa non coexistebat creatura temporalis secundum. esse reale extra Deum; ergo creaturae non eoeaistunt semper Aeternitati secundum esse reale Prob. antecedens. Si ante productionem cuiussibet creaturae temporalis non fuisset Aeternitas; iam Aeternitas incepisset, quando incepit creatura temporalis, & sic Aeternitas non esset Aeterm: tas, quia de ratione Aeternitatis est nunquaim cipere, & esse ante omne Tempus, & post omne. Tempus; nam de ratione Aeternitatis est carere principio, & fine, & de ratione Temporis est habere principium, & finem. Si autem creatura teporalis non erat, antequam produceretur, quia non est extra Deum, nisi per productionem, nam non coexistebat Aeternitati secundum suume esse reale extra Deum; aliter coextitisset secundum esse, quod non haberet; ergo antequam produceretur a Deo creatura temporalis Sveras Aeternitas, cui non coexistebat: pro illo anter quam creatura temporalis secundum esse redleextra Deum. Prob. conseq. Si creatura tempora lis coexisteret semper Aeternitati secundum suum esse reale, non esset assignabilis aliquadu ratio, in qua creatura non coexisteret Aeter tati, sicuti quia Aeternitas coexistit omniTem pori, non est assignabile aliquod Tempus, cuinom coexistat Aeternitas; ergo creatura temporalis non semper coexistit Aeternitati secundum sub esse reale extra Deum.
I3 Resp. Aduersary, quod creature antequi producerentur in propria mensura, iam existe bant in mensura Aeternitatis.
Sed contra est: nam vel illa existentia creaturae in Acrernitate, antequam existatimo propria mensura, est producta a Deo, vel impro ducta, quidquid enim existit extra Deuma vel existit a se, vel est productum a Deo? Nonpro ducta a Deo, quia de Fide est nihil Deumpuo duxisse extra se ab aeterno: omne enim, quos produxit, creauit in principio Temporis tusta illud Gen.1. In principio creauit Deus Caelumo Terram, ergo illud esse reale in mensura Aete nitatis, antequam ercatura produceretur inpro pria mensura, est mere imaginarium; aliter incicicremus in somnia Manichaeorum, qui, vt refert Beatiss. P. lib. 11. de Ciu. Dei c. 5. Soniauerunt Deum; antequam produceret hunc Mundum, produxisse apud se tempora aeterna, & mundos infinitos, vt saluarent, quod Deus nunquam fuisset otiosus. Tum quia si esset producta a Deo, iam habuisset esse in se ipsa; imperceptibile enim est, quod aliquod sit productum, & non habeat esset in se ipso, cum productio sit communicatio esse. rei, quae producitur; & sic extitisset ab aeternos nedum in mensura Aeternitatis, sed etiam in seipsa, & per consequens in propria mensura: nam existere in propria mensura nihil aliud est, quam durare in suo esse, durare autem in suo esse est durare in se ipso. Non secundum; quia repugnat dari extra Deum aliquod existens quocunque modo a Deo improductum: nam illud esset increatum simpliciter.
Contra 2. nam esse creaturae absolutum a mensura finita ipsius Temporis, & mensuratum ab Acternitate est creatura durans secundum. suum esse reale existetiae per totam Aeternitate sed creatura absoluta a mensura Temporis finiti durans secundum suum esse reale existentia. per totam Aeternitatem est creatura ab aeterno. producta: nam si Deus produxisset ab aeterne. creaturam, iam illa esset absoluta a mensura Teporis finiti, & esset mensurata ab Aeternitate du rans secundum suum esse reale per totam Aetere nitatem, ergo si creaturae non existeret in tepore in mensura Temporis, sed in Mensura Aeternitatis, iam essent productae ab aeterno, & nihil eis penitus deficeret, quo non essent productae ab aeterno; & ideo D. Thomas subijceretur calumnie, quam ei infligebat Aduersarius,
Contra 3. Vel illud esse creaturae in mensura Aeternitatis esset existent ia creaturae, quam habet in Tempore (non enim loquimur de esse. Essentiae, quod, cum nihil aliud sit, quam Omnipotentia Dei, vt superius diximus, nequit non mensurari Aeternitate, qua mensuratur Omnipotentia) vel esset diuersa existentia? Si primum; ergo valeret dicere. Creatura secundum hoc idem esse, quod habet in Tempore, fuit ab aeterno producta, quod est contra Fidem. Si secundum; ergo illud esse, quod habet creatura in Tempore, non fuit coexistens Aeternitati; & sic est eadem ratiode omni alio esse, non enim minus hoc esse quod habet in Tempore, quam omne aliud esse. est, creatura. Tum quia si esset diuersum esse actuale, iam creatura non crearetur in Tempore, quia non fieret ex nihilo sui esse actualis; ergo illud esse in mensura Acternitatis est mere imaginarium.
I4 Tandem si dicatur hoc esse in mensuraAeternitatis nihil aliud importare supra existentiam creaturae, quam relationem realem ad ipsam Aeternitatem.
Contra est; quia creaturam esse productam? ab aeterno extra Deum nihil aliud importat fupra suam existentiam, quam relationem coexistentiae, seu durationis ad ipsam Accernitatem: exgo si creatura secundum esse, quod habet inmensura Aeternitatis, importatet relationem coexistentiae, seu durationis ad ipsam Aeternitatem, quid ei deficeret ad hoc, vt vere dicere. tur ab eterno producta, vt contendebat D. Thomae Aduersarius e Productio enim ab aeterno nihil aliud importat, quam existentiam cum relatione coexistentiae, & durationis ad ipsam Aeter. nitatem, vnde si creatura secundum illud esse, quod habet in mensura Aeternitatis, diceret relationem coexistentiae, & durationis ad ipsa nAeternitatem, quanuis illam non diceret secundum esse reale, quod habet in tempore, iam creatura saltem secundum illud esse, quod habet extra Deum in mensura Aeternitatis, esset producta ab Aeterno: omne enim esse existem tie, quod habet creatura, recipit a Deo per productionem passiuam sui, vt dictum est: Fides autem docet nihil esse actu productum ab aeterno, quod idem est, ac in mensura Aeternitatis, ergo creatura nec etiam secundum esse reale habet esse in Aeternitate.
15 Prob. 2. auctoritate Apost. superius allata: Vocat ea; quae non sunt &c; quod si essent inAeternitate, non autem in seipsis, absolute non diceret, non sunt, illa enim particula, non, absolute prolata negat omnem existentiam creaturae, siue in seipsa, siue in alio.
I6 Prob. 3. ex Beatiss. P. Aug. ubi sup. Creaturae anie quam fierent, & erant, & non erant; erant in Dei Scientia, non erant in sua naturai quo nihil apertius pro nostra sententia; certum enim est, quod si creaturae, antequam fierent, erat in Dei Scientia, cum in Dei Scientia non sint, nisimediantibus Diuinis Idaeis per indistinctionem ab Essentia Dei, ideo non sunt per coexistentiam realem, quae necessario importat distinctionem realem extremorum coexistentium, & si non erant insua natura, iam non habebant esse reale existentiae extra Deum, quia esse in sua natura nihil aliud est, quam habere esse reale extra Deum, contradistinguitur enim ab esse in sua causa; cum effectus habeat tantum esse duplici ter, scilicet in seipso, vel in sua causa, vt comuniter admittunt Philosophi, vnde si non habet esse in sua natura, non habet esse in seipso, sed tatum in causa; quapropter idem Beatiss. P. lib. 9. Confess. c. 19. ait: Cum videri dicuntur futura, non ipsa, quae nondum sunt, idest, quae futura sunt, sed horum causa. Insuper lib. 12. de Ciu. Dei c. 25. ait: Res, antequam fierent, non fuerunt, sed ante quam dico Aeternitate, non Tempore: & serm. 11. de Verbis Apost: Deus habet electos suos apud se metipsu, non in sua natura, sed in sua praescientia, quibus verbis explicat Sanctiss. Doct, quomodo ea, quo sunt futura in seipsis; idest non habent esse extra Deum, aliter non, essent futura; sint praesentia respectu Diuinae Scientiae; sunt enim praesentia.
quatenus continentur in suis Idaeis secundum omnes circunstantias temporis, cum quibus coniunguntur, cum venit eorum praesentia in tempore, & ideo nulla sit mutatio in Scientia Dei, quae potius vocanda est Scientia, quam Presentia ratione praesentialitatis in Diumis Idaeis: non ratione alicuius praesentialitatis extra Deum
17 Miramur quenquam ex Aduersarus haesitare, an illa verba, non in sua natura, refereda sint ad Naturam Dei, vel ad naturam creatur rarum: nam praeterquanquod Beatiss. P. in 1. auctoritate statim subdit; creaturas intelligi posse in Deo, & in se ipsis, quod idem est, ac esse in Dei Scientia, & in eorum natura; quibus aperte refert illa verba (non in sua natura) ad naturam creaturarum, non ad Naturam Dei; viterius dicitur non posse referri ad Naturam Dei; aliter idem simul affirmaret, & negaret: nam in tantum futura sunt in Natura Dei, in quantum sunt ineius Scientia, quae est idem realiter, ac eius Natura, vt diximus de Emin. Dei art. 3. Istae auctoritates tam clarae sunt, vt Recentiores Thomistae, trahentes D. Thomam in oppositam sententiame ipsum seiungant a Beatiss. Mag. Aug; & declarent animam Augustini non migrasse in Thomam, sicut Spiritus Eliae in Elisaeum, sicuti communi virorum axiomate jnctatum esse testatur Sixtus Senensis in Bibliot; & dum calumniam Corruptoris substinere conantur opponendo Thomam Augustino maximum ei auferunt honorem, & decus.
IS Prob. 4. alijs rationibus. Si creatura semper coexisteret Deo in Aeternitate, semper existeret in se ipsa; sed consequens est falsum: ergo & antecedens. Prob, maior. 1. quia Aeternitas semper coexistit omni tempori, ideo semper existit in se ipsa; ergo si creatura semper coexisteret Aeternitati, semper existeret in se ipsa; nam coexistentia importat formaliter simultate duorum existentium, que si habeant diuersam existentiam, vt sunt creatura, & Deus, existunt in se ipsis, dum simul coexistunt. 2. Nulla res teporalis dicitur coexistere tempori, nisi existat in se ipsa; Antichristus enim, qui modo non est, non dicitur coexistere huic tempori, quod modo est, aliter coexisteret sine existentia, & sic hab eretur effectus formalis sine causa formaliquod repugnare docent etiam ipsi Aduersarij: ergo si creatura semper coexisteret Deo inActernitate, semper existeret in se ipsa, aliter: vel coexisteret sine propria existentia, quod est, ab surdum; vel coexisteret per existentiam ipsius Dei, & sic existeret tantum, prout habet esse in Deo, non autem secundum esse reale extrinsecum, quod habet extra Deum coniunctum. cum ipsa Aeternit ate. Minor patet; quia existere in se ipso est existere in propria mensura; nulla autem creatura existit ab aeterno in propria mensura, vt dicunt Aduersaru. Conf. Vel ex eo, quod creatura existit inAeternitate tanquam in mensura aliena, recipit ab aeterno esse actualis existentiae, vel tantum durationem: Si primum; ergo creatura est producta ab aeterno, quia produci ab aeternonihi aliud est formaliter, quam recipere esse acualis existentiae ab aeterno; sed hoc est contra Fidem; ergo creatura per coexistentiam non recipitesse actualis existentiae ab aeterno. Si secundum ergo creatura supponitur habere esse actualis existentiae ab aeterno, quia duratio nihil aliud est formaliter, quam modus ipsius existentiae actua is indistinctus realiter ab existentia semper perscuerans; quomodo aute posset perseuerate id, quod non esset, nisi omnino negatiue eo modo; quo nihilo conuenit perseuerate &
I9 Prob. 5. Ita Immensitas est mensura omnium locorum, sicuti Aecternitas est mesura omnium temporum: ita enim Immensitas actiue continet, & ambit omnia loca, vt vidimus ex Beatiss. P. Aug. de Immensit. Dei art. 2.n. 5; & artan. 7, sed omnia loca non coexistunt simul. Imme- sitati ab aeterno, cum existant tantum in tempore, & tamen ex hoc nulla arguitur mutatio in Scientia Dei, aut in Immensitate, cum tota mutatio fiat in creatura, ergo a pari de Aeternis tate respectu temporum, & sic ruit vna ratio Aduersariorum.
Resp. Io. 4S. Tho: Immensitatem mensura. re loca immutando per contactum operatiuum ad extra; Acternitatem vero mensurare omnia Tempora illa perfecte possidendo; & ideonule ia est paritas.
Sed haec responsio effugium est. 1. quia immutare loca per contactum operatiuum est actio propria Omnipotentiae, non Immensitatis, quae est Attributum virtualiter diuersum ab Om. nipotentia; actio ergo propria Immensitatis est? replere, & continere omnia loca, vt loquuntur 6S. Pp. vhi supi sicut actio propria Aeternitatis est continere, & replere omnia Tempora absque eo, quod contineatur a quolibet Temporessicut Immensitas non continetur a loco. Undesicum Immensitas immutat loca per Omnipotentiam productiuam illorum, ita Aeternitas immutat Tempora per Omnipotentiam productiuam lorum; quare in hoc nulla disparitas.
Resp. Gonet Immensitatem contineri a locis, Aeternitatem vero non contineri a Tempore, sed continere Tempora.
2O Prob. 6. cuertendo aliam rationem Aduersariorum. In tantum creatura existit in Aeternitate secundum suum esse reale existem tiae, in quantum Aeternitas continet simubindi nisibiliter omnia tempora, & temporalia; sed haec ratio nulla est; ergo nihil concludit: Maior est vnum ex praecipuis fundamentis Recentiorum Prob. min. Tunc talis modus arguendi valet quando termini, qui inferuntur sunt aeque late patentes; sed Tempus;; & Aeternitas non sunt, termini aeque late patentes, quia Aeternitas est mensura excedens ipse Tempus etiam, prout coexistit Aeternitati, vt docet D. Thomas ubisupi aliter si Tempus, prout coexistit Aeternitati, adaequaret Aeternitatem, iam Aeternitas non posset mensurare alia Tempora possibilia. nam mensura adaequate terminata per vnum. mensuratum nequit vlterius extendi virtualiter ad aliud mensuratum, secus non esset adaequate terminata; ergo ex tali modo arguendi nihil concluditur, & ideo praedicta ratio nulla est.
XI Prob. 7. amplius euertendo eorum responsionem de coexistentia in propria, & aliena mensura. Tempus est a Deo creatum, dicitur enim Deus Factor Temporum; sed Tempus nequit coexistere Aeternitati tanquam in aliena non in propria mensura; quia ipsum Tempus est, propria mensura cuius libet creaturae a Deo productae, aliter Tempus existeret sine se ipso; ergo res nequeunt Deo coexistere, tanquam in aliena, non autem in propria mensura.
22. Tandem prob. omnibus alijs rationibus, quas tetigimus in praehabitis ante concla ductis ab indiuisibilitate, & simultate Aeternitis; quae, licet sit indiuisibilis realiter, continet tamen infinitas durationes virtualiter, unde nequit adaequari nisi ab infinitis durationibus, quae de facto non dantur; & licet sit vnicum Nunc totum simul, attamen, quia est infinitum in duratione, ideo nequit adaequari a qualibet creatura, quae est finita in duratione saltem a parte ante, vt docet Fides.
23. Obiicit 1. Lemos ubi sup. Beatiss. P. Aug. lib. 2. ad Simplic. q. 2. habet haec verba: Quid autem futurum est Deo, qui omnia supergreditur tempora? Si enim in Scientia res ipsas habet, non sunt ei futurae; sed praesentes, ac per hoc non iam Praescientia, sed tantum Scientia dici potest, si autem sicut in ordine temporalium creaturarum, ita & apud Deum, nondum sunt, quae futura sunt, sed ea praeuenit sciendo, bis ergo ea sentit, uno quidem modo secundum futurorum Praescientia, a ltero vero modo secundum praesentium Scientiam, Aliquid ergo temporaliter accedit Scientiae Dei, quod absurdissimum, atque falsissimam est. Nec enim potest, quae ventura praenoscit, nosse, cum venerint: nisi bis innotescant, & praenoscendo antequam sint, & cognoscendo, cum iam sunt. Ita fit, vi quod longe a veritate seclusum est, temporaliter aliquid accedat Scientiae Dei, cum temporaliter, quae praesciuntur, etiam praesentia sentiuntur, quae non sentiebantur, antequam fierent, sed tantummodo praesciebantur &c. Ex quibus sic arguit Lemos. Verba D. Augustini nec violenteritrahi possunt: vt de obiectiua praesentia, & non reali intelligantur. 1. quia expresse dicit, quod Deo nihil est futurum, qui supergreditur omne tempus, ybi futuritionem rerum, quae solum est secunĀ¬ dum earum existentias, Deo negat. 2. quia aperte docet, quod non sic Deo futura sunt, sicuti in ordine temporalium; constat autem, quod inordine temporalium futura sunt secundum reales existentias. 3. quia docet, quod si Deus cognosceret illa, vt futura, cum non sunt; & postea cum iam in tempore sunt, illa cognosceret, vt praesentia, iam per hoc, quod res fierent intempore, aliquid accresceret Diuini cognitioniĀ¬
Et lib. 15. de Trin. c. 11. ait: Nec aliter easciuit creata, quam creanda; non enim eius Sapientiae aliquid accessit ex eis, sed illis existentibus, sicut oportebat, & quando oportebat, illa mansit, ut erat.
Resp. has, & similes alia auctoritates nihil aliud concludere, vt superius ostendimus, quam Scientiam Dei non variari, aut mutari ex variatione, & mutatione creaturarum, sicuti non variatur Omnipotentia ex illarum productione, & destructione; & ratio illius est; quia ScientiaDei non causatur a rebus, sed causat res, & ideo ab illis non mutatur, sed illas immutat sine sui mutatione. Nec cum res transeunt de futuritione ad praesentiam, aliquid accedit Scientiae Dei, quia Scientia Dei illas intuetur, vt praesentes in suis Diuinis Idaeis eo modo, quo erunt, & quamdo erunt in sua differentia temporis, qua Deus statuit illas existere, & quia in Diuinis Idaeis sunt: immutabiliter actu praesentes, ideo Deus illas semper intuetur, vt praesentes; propter quod potius debet dici Scientia, quam Praescientia. Praescientia enim tantum dicitur per respectum ad extra, scilicet respectu illius esse, quod non est, sed erit. Quod autem non sit intelligendus de praesentialitate reali extra Deum, manifeste se explicauerat locis superius allatis. Ad 1. igitur dicitur, quod Deo nihil est futurum secundum illud esse, quod est in Deo, quia illud esse mensuratur Aeternitate, quae superexcedit omnia tempora. Ad 2. dicitur eodom modo, quod creaturae non sunt futurae in Deo, sicut sunt future extra Deum, quia in Deo sunt actu, extraDeum autem sunt in potentia; ex quo concluditur, quod creaturae non coexistant Deo secundum esse reale extrinsecum, sed solum secudum esse eminenter contentum, quod in ipso Deo est realissimum, quanuis si comparetur extra Deum, sit in potentia objectiua, & ideo pro illa differentia temporis, pro qua futura non sunt, actu existentia extra Deum, non cognoscuntur) vt actu existentia, aliter falso cognoscerentur; non enim vere existunt a parte rei; aliter vere non essent futura, & ideo cognoscuntur solum secundum esse objectiuum, non secundum esse reale extra Deum, quia cognoscuntur secundum illud esse, quod habent in Deo, quod est, Jobjectum Scientiae Dei; quod esse est quid realein ipso Deo, cum sit idem realiter, ac Deus; licet non sit reale extra Deum. Ad 3. resp. eodem modo, quod nihil ac cedit Scientiae Dei eo, quia Scientia Dei apud se habet praesentes omnium rationes in suis Idaeis, vt docet in lib. 83. quaest. 7. 46: non autem, quod sint praesentes secundum esse reale per distinctionem.
Ad 2. auctoritatem dicitur, quod eodem modo Deus cognoscit creata, & creanda, quiailla cognoscit in sua Essentia, quae repraesentat ne dum creanda, sed etiam creata.
24. Obiicies 2. ex Ferro, Aeternitas continet simul, & sine successione omnia tempora: ergo respectu Aeternitatis verum est dicere: Crastina lectio est. Antecedens patet ex definitione. Aeternitatis. Prob. conseque nam in tantum respectu temporis non valet dicere: Crastina lectioest, in quantum tempus non continet omnes. suas differentias simul, sed successiue; ergo Acternitas, quae continet simul differentias temporis, poterit verificare quodlibet in praesentiĀ¬
Resp. 1. neg. conseque nam licet Aeternitas Job suam infinitatem extendatur ad omnes differentias temporis, & simul illas complectatur, attamen ex hoc non arguitur e conuerso, quod omnes differentiae temporis sint simul in Aeternitate, & sine successione, ablata enim successione, quae conuenit essentialiter differentiis temporis, aufertur, quod sint differentiae temporis. Ad prob. dicitur, quod ex eo, quod Aeternitas contineat simul omnia tempora, valet tantum dicere: Aeternitas continet lectionem crastinam; non tamen valet dicere: Crastina lectio est, quia haec propositio appellat futurum, vt futurum, quod siue prout continetur in se, siue prout continetur in Aeternitate, essetialiter importat suecessionem, & explicatur per verbum, erit.
Resp. 2. neg. antecedens; Aeternitas enim est tota simul respectu esse, & Vitae Dei; dicitur naque in eius definitione, quod sit possessio perfecta, & tota simul interminabilis vitae; non autem dicitur, quod possideat perfecte, & totum simulomne tempus, quod est essentialiter successiuum; successiuo autem repugnat esse totum simul, cum successiuum essentialiter importet prioritatem, & posterioritatem, quae opponitur simula tati, igitur Aeternitas non continet tempus si multance, sed successiue; quia repugnat dicere, tempus simultaneum, cum essentialiter sit ens successiuum, de cuius ratione est non habere, omnes suas partes simul, sed aliquas priores, & aliquas posteriores; ista tamen successio omninoextrinsece se habet; reperitur enim solum increaturis, quae nullam successionem transfundunt in Aeternitatem, cum sint objectum secundarium illius, a quo nulla sumitur specificatio, vel denominatio, quae sumitur tantum ab obiecto primario: objectum aute primarium Aetere nitatis est Vita Dei, seu esse Diuinum, vt dicitur in eius definitione; creaturae vero sunt objectum secundarium. Sicuti ex eo, quod creaturae mutabiles sint effectus producti ab Omnipotentia Dei, non transfundunt in ipsam aliquam mutaĀ¬ tionem, quia sunt objecta secundaria illius; obiectum enim primarium Omnipotentiae Dei est esse Diuinum, vt participabile a creaturis. Ita a pari de Aeternitate respectu temporis.
25. Obijcies 3. Ex eodem. Aeternitas est duratio infinita; ergo continet simul omnem durationem, ad quam potest se extendere; sed infinitas conuenit Aeternitati ab aeterno; non enim acquisiuit in tempore esse infinitum; ergo Aeternitas ab aeterno continet omnes durationes; ergo quando verum est dicere: Tempus in se ipso non est, iam verum erit dicere: Tempus in nunc Aeternitatis iam est, quia in nunc Aeternitatis iam actu est illa duratio, in qua tempus in se ipsoerit. Antecedens patet, infinitas enim ponitura in definitione Aeternitatis, quae dicitur interminabilis. Prob. conseque nam si Aeternitas non contineret in se omnem durationem, non esset infinita in duratione, quia illi posset addi duratio, quam non contineret. Prob. min. subsumpta. Duratio temporis, cui Aeternitas aliquando coexistit, est vna ex durationibus, quas continet Aeternitas, ergo si Aeternitas ab aeterno. est omnis duratio, ab aeterno etiam est illa duratio, qua aliquando durat in tempore.
Resp. eodem modo, ac ad 23 nam quanuis Aeternitas ab aeterno sit infinita, & contineat eminenter in seipsa intrinsece infinitas durationes per identificationem, in quo consistit eius infinitas formaliter, non tamen ex eo, quod sit infinita arguitur, quod debeat continere extrinsece per distinctionem realem infinitas durationes ab aeterno; aliter ab aeterno essent infinitae creaturae actu durantes extra Deum, & sic ne dum daretur infinitas, sed etiam aeternitas increatura, utrunque autem est contra Fidem. Informa igitur dist. antecedens, Aeternitas est infinita quoad mensuratum, quod intrinsece mensurat, conc; quoad creaturas extrinsece mensus ratas, neg: & sic dicitur ad min. subsumpta; Infinitas enim connenit Aeternitati ab aeterno respejectu ipsius Aeternitatis, & respectu objecti prima rij, non aute respectu objecti secundarij, quod est, creatura, quae est finita. Ad prob. conseq. dicitur, quod Aeternitas non est duratio, cui aliquandoe coexistit, duratio enim cui aliquado coexistit, est extrinseca Deo, & est creatura; Aeternitas autem non est creatura, licet enim contineat omnem durationem creatam eminenter cum summa identificati one reali, attamen non continet. formaliter omnem durationem creatam, quia illam continere formaliter dicit imper fectionem: & ideo Aeternitas non est illa duratio, cui aliquando coexistit in tempore, sed continet tantum illam durationem eminenter; quia si esset illa duratio, illam contineret formaliter, vt diximus de Emin. Dei.
26 Obijcies 4. Si Aeternitas ab aeterno non coexisteret omni tempori, & omnibus ips, quaesunt in tempore, sequeretur, quod sicuti creatuĀ¬ rae dicuntur futurae respectu temporis, ita etiam dicerentur futurae respectu Aeternitatis, sed consequens est falsum; ergo & antecedens Prob,. maior. Ideo Antichristus v.g. dicitur futur rus respectu huius temporis praesentis, quia non durat, nec coexistit tempori praesenti; durabit tamen, & coexistet tempori venturo; ergo si creaturae futurae non durant, neque coexistunt innunc Aeternitatis, durabunt tamen, & coexistent pro tempore venturo, ea, quae sunt, futura respectu temporis, essent etiam futura respectu Aeternitatis. Prob. min: nam SS.PP. communiter docent respectu Aeternitatis non esse praeteritum, & futurum.
Resp. dist. seq. maioris. Sequeretur, quod est futurum respectu temporis, esset etiam futurum respectu Aeternitatis, si sumatur secudum idem esse, conc; quod enim est essentialiter tale, quos- modocunque sumatur, semper est tale; vnde si futurum sumatur secundum illud esse, quod habet extra Deum, secundum quod est essentialis ter futurum, nedum est futurum respectu temporis, sed etiam respectu Aeternitatis; implicat enim, quod secundum idem esse aliquod sit, & non sit essentialiter tale. Si futurum sumatur secundum diuersum esse, neg. maior; & sic dist. min; ad cuius prob. dicitur, quod Aeternitas non habet praeteritum, neque praesens, neque futurum respectu illorum, quae intrinsece mensurat; potest tamen dici habere praeteritum, praesens; & futurum mere extrinsece respectu illorum quae extrinsece mensurat: nam dicere, quod Aeternitas habeat extrinsece praesens, praeteritum, & futurum, est idem, ac dicere, quod Aeternitas mensuret praeteritum, praesens, & futurum;
27. Obiicies 5. Ex eodem. Aeternitas ab aeterno durat, quidquid tempus in tempore durat; ergo ab aeterno praecontinet omnes differetias temporis, & omnium eorum, quae durant in tempore. Prob. antecedens. Aeternitas est mensura infinita, & tota simul, quia est interminabilis, & indiuisibilis; ergo Aeternitas durat abaeterno, quidquid Tempus durat in tempore. Prob. conseq. In tantum Aeternitas ab aeterno. durat, quidquid Tempus durat in tempore, inquantum debet simul continere omnes durationes temporis; sed in quantum durat ab aeternos quidquid tempus durat in tempore, praecontinet omnes durationes temporis, quae sunt differentiae temporis, ergo ab aeterno Aternitas praecontinet difierentias temporis, & omnium eorum, quae sunt in tempore.
Resp. eodem modo; omisso enim antecedente dist. consequens. Aeternitas praecontinet. virtualiter intrinsoce omnes differentias temporis, & omnia ea, quae in tempore durant, cocformaliter extrinsece, negi si enim Aeternitas semper contineret formaliter extrinsece omnes. differetias temporis sibi extrinsece semper coexistentes, iam daretur ab aeterno aliquod extra Deum, quod est contra Fidem; vnde necessario distinguenda est continentia intrinseca Eminentialis, secundum quam Deus ab aeterno habet omnia sibi semper praesentia, vt loquitur Beatiss. P. Aug: & cum eo tanquam cum communi omnium Magistro omnes alij SS.PP, & DD; & continentia formalis extrinseca, quae nihil aliud est, quam extrinseca adaequatio omnium temporum, & haec non conuenit Deo ab aeterno, quidquid enim aduenit Deo extrinsece, ei aduenit ex tepore, vt pariter communiter docent SS.P9, & DD; nec non & ipsi Aduersarij alijs in locis cum D. Thoma fatentur, cuius oppositum sine contradictione hic substinere non possunt. Quaecunque autem mutatio extrinseca non mutat Deum, sed creaturam: sicut quaecunque diuisio extrinseca non diuidit Deum, nec successio extrinseca successionem inuchit intra Deum: & sic dicendum est ad probationem.
28 Obiicies 5. ex eodem. Aeternitas in seipsa formaliter est indiuisibilis in ordine ad objectum primario mensuratum, scilicet in ordine ad Esse Dei, & omnium illorum, quae sunt: in Deo; ergo & in ordine ad objectum secundarium extrinsece mensurarum, quod est creatura; essentia enim mensurae non variatur per ordinem ad extrinseca mensurata: nam Tempus eodem modo comparatur ad motum primi mobilis, cuius est mensura intrinseca, & ad alias res temporales, quarum est mensura extrinsec vnde quia Tempus mensurat successiue intrinsece motum primi mobilis, mensurat etiam successiue extrinsece alias creaturas. Et sic quantitas permanens eodem modo mensurat partes alterius quantitatis, quarum est propria, & intrinseca mensura, ac mensuret partes substantiae.
Conf. Si Aeternitas mensuraret creaturas successiue, illas mensuraret temporaliter, non aeternaliter, & ideo haberet modum mensurandi actiue sumptum proprium Temporis, non modum proprium Aeternitatis, ergo non mensuraret, vt Aeternitas, sed vt Tempus; nam modus mensurandi aeternaliter est simultaneus, & indiuisibilis, non successiuus, quia in hoc distinguitur Aeternitas ab alijs mensuris.
Resp. ad arg. 1. nihil concludere; quanuis enim concedatur, quod Aeternitas mensuret. omnia simul indiuisibiliter, attamen non infertur, quod creaturae coexistant Aeternitati indiuisibiliter, & simul, quia hoc repugnat Enti essentialiter successiuo; non enim dicuntur ad conquertetiam, quia aeque non late patent, vt dictum est. Sicuti licet anima existat in corpore indiuisibiliter, quia est tota in toto, & tota in qualibet parte, non infertur, quod corpus coexistat animae indiuisibiliter. Ad ida quod dicitur de Tempore, resp. Tempus esse mensuram propria nedum motus primi mobilis, sed etiam aliarum creaturarum, quarum est mensura extrinseca. vnde potest dici mensura quodammodo intrinĀ¬ seca, prout intrinsecum idem est, ac proprium. seu potest dici mensura intrinseca in genere. quatenus omnes creaturae temporales physicemobiles mensurantur ab vna, & eadem mensura. omnibus communi vniuoce generice, licet non sit mensura intrinseca indiuidualiter physica quia Tempus non est intrinsece in omni re teporali. At vero Aeternitas est mensura extrinseca, & impropria creaturae, & tantum analogice ei conuenit, non generice vniuoce, & ideo Tempus comparatur ad omnia temporalia tanquam ad objecta primaria, licet aliqua sint extrinseca extraneitate entitatiua, & materiali, non autem extraneitate objectiua, & formali; Aeternitas autem comparatur ad creaturas tanquam ad objecta secundaria, & extrinseca nedum entita. tiue, sed etiam formaliter, & ideo nulla est paritas. Et eodem modo dicitur ad quantitatem permanente,; partes enim quantitatis, & partes substantiae differunt solum entitatiue, non vero formaliter in ratione extensionis.
Resp. 2. dist. antecedens. Aeternitas est indiuisibilis realiter, & virtualiter diuisibilis, concaindiuisibilis realiter, & virtualiter, neg. Sic enim Aeternitas Dei esset indiuisibilis, sicut instans Temporis, quod nequit mensurare partem minimam, vt dictum est; Et neg. conseque ad cuius prob. insertam dicitur, quod Tempus est formaliter solum successiuum, & ideo nequit mensus rare nisi successiua, si autem esset virtualiter totum simul indiuisibile, posset mensurare etiam indiquisibilia, & tota simul; ergo Aeternitas, quia est virtualiter diuisibilis, potest mensurare etiam suecessiua, secundario tamen, non primario; sicuti exeo, quod anima rationalis sit virtualiter anima vegetatina, & sensitiua, potest vegetare, & Setires quia vero anima vegetatiua canis non est virtualiter rationalis, ideo nequit discurrere. Idem dicendum de quantitate.
Ad confresp. eadem duplici responsione. 1. quod licet Aeternitas non mensuret successiue, non tamen infertur, quod mensurata non mensurentur successiue propter rationem assignatam. 2. quod Aeternitas mensurat suecessiue actiue extrinsece, quatenus intrinsece habet virtualem extensionem in infinitum, quae potest extrinsece actine successiue mensurare. Modus ergo Aeternitatis duplex est, alius intrinsecus: qui est formaliter indiuisibilis, & totus simul virtualiter tamen diuisibilis, & extensus, alius extrinsecus, qui est successiuns, & hic recipitur solum in creatura, quia omne, quod est extra Deum, est in creatura. Cogitent, & dicant Aduersary idem, quod dicunt de actione Dei transeunte actiue sumpta, & de denominatione. extrinseca ex illa consurgente, ac Deo extrinsece adueniente, & ita maniseste videbunt ex eorum doctrina harum suarum cauillationum solutionem
29 Obiicies 6. ex eod & ex Godoy. Aeternitas. non mensurat creaturas iuxta modum, quo ipsae sun mensurabiles per proprias mensuras, sed mensurat illas trahendo ad se iuxta modum suum, non iuxta modum rerum; sicut intellectus inter ligit materialia, iuxta modum proprium ipsius intellectus, non iuxta modum proprium ipsorum materialium; intellectus enim intelligitma terialia immaterialiter, non materialiter; erge Aeternitas mensurat creaturas simultanee; & indiuisibiliterĀ¬
Conf. Ex eo, quod creaturae mensurentur. ab Aeternitate simultance, & indiuisibiliter, non tollitur, quin creaturae in se ipsis sint successiua sicuti ex eo, quod materialia intelliganturim materialiter, non tollitur, quin in se ipsis sint materialia.
Resp. ad arg. neg. antecedens; adcuius prob. insertam dicitur, quod materialia intelliguntur immaterialiter, quia immittunt speciem immaterialeni reprae sentatiuam ipsorum in ipsu intellectum, & illa species immaterialis recipitur formaliter intrinsece in ipso intellectus qui, cum sit immaterialis, & cum quidquid recipitur, ad modum recipientis recipiatur, ideo illa intelligit immaterialiter; at vero temporaliao non recipiuntur intrinsece, & formaliter inipsa Aeternitate Dei, aliter essent idem cum Deo; & si loquamur de esse, quod habent intrinsece intra Deum, procul dubio mensuratur Aeterm tate, quia est idem, ac Deus; sed illud esse noest esse extra Deum, quod imaginantur Aduersam & ideo cum non recipiantur secundum aliquod esse extrinsecum intra Deum, aliter illudesset extrinsecum, & intrinsecum, non possunt mes surari modo proprio ipsius Dei, sicut intelligum tur materialia immaterialiter, quia recipiuntur in intellectu, in quo sunt formaliter, & inhaesiu& & ideo ad modum ipsius intelliguntur? quiata men materialia secundum esse mater iale; quod habent extra intellectum, non recipiuntur mi tellectu, ideo non acquirunt in se ipsis esse am materiale; ergo a pari, quia temporalia non recipiuntur formaliter intrinsece in Aeternitas te, mensurantur enim ab Acternitate tanquam a mensura extrinseca, vt dicunt Aduersanm ideo non mensurantur ad modum Aeternitatis simultanee, & indiuisibiliter, sed suecessiusxĪæ diuisibiliter; vnde potius ex hoc deducitur oppositum illius, quod intenditur. Et per hoc pae tet ad confirmationem.
3O. Obiicies 7. Si creaturae non coexistere toti Aeternitati, iam non coexisterent alicui parti Aeternitatis, & sic Aeternitas haberet par tes, quod est contra rationem Aeternitatis quae est simpliciter indiuisibilis; sed creaturae aliquando coexistunt Aeternitatis ergo coexistut toti Aeternitati,
Resp;quod creaturae coexistunt toti Aetemi: tati realiter, non omni durationi virtuali illius, sicut pars minima corporis coexistit toti anime non autem omni extesioni virtuali ipsius; ex hoc tamen non sequitur, quod anima habeat partes sed solum extensiones virtuales ad alias partes corporis; sic ex eo, quod creaturae coexistant toti Aeternitati, non autem infinitae durationi illius, quae virtualiter extenditur ad omnem durationem successiuam, non sequitur, quod in Aeternitate sint partes, sed solum, quod sint infinitae durationes. Non ergo debent Aduersars imaginari durationem Aeternitatis ad modum durationis quantitatis molis, nec ad modum. indiuisibilitatis instantis temporis, sed ad modum extensionis virtualis simpliciter infinitae, ad quam agnoscendam debent exuere sensum. carnis, vt docet Beatiss. P. Aug. lib. 25. cotra Faust. c. 2. de Immensitate Dei, quae est quantitas virtutis infinitae simpliciter; & sic euanescent omnes istae fumeae, & crassae cogitationes.
3I Obiicies 8. ex Godoy 1. p. q. 14. disp. 41. S. 4. n. 30. Si Aeternitas non mensuraret indiuisibiliter omnia siue intrinseca, siue extrinseca, illa perfecte non possideret; nam ex quocunque defectu rei siue ntrinsecae, siue extrinsecae non habetur perfecta possessio; ergo non haberetur ratio Aeternitatis, quae consistit in possessione perfecta, vt dicitur in eius definitione. Tum. quia si daretur corpus infinitum in ratione extensionis, adesset omnibus alijs, quantuncunque distantibus; ergo Aeternitas, quae est infinita inratione durationis, coexistit omnibus durationibus quantuncunque distantibus, quae sunt, praeteritum, & futurum. Tum quia ex eo, quod creaturae sibi succedant, non sequitur, quod omnia simul non cognoscantur ab intel lectu Diui. no; ergo nec quod simul non coexistant illius Aeternitati. Tum quia quanuis duo loca distent inter se, non distant tamen respectu Diuinae Immensitatis, ergo a pari.
Resp. ad 1; quod sicut creatura extra Deum non facit cum Deo quid perfectius, quam sit Deus solus, vt diximus de Emin. Dei art. 4i ita si extrinsece deficiat, quia tamen continetur secundum esse Eminentiale in Deo, quod est sit ne vlla imperfectione, ideo non tollitur perfecta possessio. Dist. ergo antecedens. Ex quocunqui defectu rei extrinsecae, quae intrinsece non possidetur perfectissimo modo, & quae addit perfectionem non contentam, non hab etur perfectapossessio, cone; quae continetur intrinsece perfectissimo modo, & nullam addit extrinsece perfectionem, neg. Ad 2. neg. paritas; nam corpus in finitum adesset omnibus alijs, quia omnia aliaactu essent simul cum corpore infinito; & sicut corpus infinitum non coexisteret corporibus actu non existentibus; ita Aeternitas, quanuis actu infinita, non coexistit praeterito, & futuro quae actu non sunt, Ad 3. dist. antecedens. Non sequitur, quod creaturae non cognoscantur simul secundum esse, quod habent extra Deum immediate, negi secundum esse, quod habent in Diuinis Idaeis, in quibus non sunt successiue, sed simultance, conc; & ita etiam creature secundum esse, quod habent in Deo, coexistunt Aeternis tati, licet illi non coexistant secundum esse, quod habent extra Deum. Ad 4. retorquetur instantia: nam duo loca, quanuis distantia, attamen actu simul exi stunt, & ideo simul coexistunt Immensitati, & locus, qui non est, non dicitur actu coexistere Immensitati, quia id, quod non est, nequit coexistere, nam coexistere, vt patet ex vivocabuli, importat existentiam, & simultatem. cum alia existentia; ergo a pari differentiae temporis nequeunt coexistere Aeternitati, quia actu non sunt existentes.
3E Obiicies 9. ex eodem. Si futura non essent Deo praesentia in Aeternitate, nulla esset assignabilis ratio, cur Deus absque sui mutatione physica non posset incipere velle, aut scire aliquid in tempore; sed consequens est contra nostrum Fundatiss. Doctorem, & contra D. Thomam, vt videbimus de Volunt. Dei; ergo coexistentia creaturarum ab aeterno in Aeternitate non potest negari; aliter tolleretur ratio probans doctrinam horum DD. Prob. maior. Nonitas denominationis creantis adueniens Deo ex tempore arguit solam mutationem Deo extrinsecam factam in creatura, non autem mutationem intrinsecam factam in Deo: sicuti ex eo, quod paries de non esse cognito fiat cognitus, nulla mutatio intrinseca sit in ipso pariete, sed tota mutatio fit in ipso intellectu; qui de non cognoscente sit cognoscens; ergo Deus posset incipere velle, aut scire aliquod in tempore absque physica mutatione sui; & per consequens mutatio physica ipsius Dei non potest. argui, nisi quia si creatura non coexisteret ab aeterno in Aeternitate, aliquid inciperet in tempore coexistere ipsi Aeternitati, quod prius non coexistebat.
Resp. neg. maiore; nam ratio, cur Deus mutares tur, si inciperet velle, non est quia illi coexisteret. de nono creatura, quae prius ei non coexstebat; coexistere enim creaturae sine ab aeterno, siue in tempore est omnino extrinseca Deo, & ideo sola creatura mutatur, non Deus, Mutaretur igitur Deus, quia fieret de intrinsece nolente intrinsece volens, vt diximus de Attr. in com. q. 2. art. 6. n. 12.
33. Obiicies 10. ex Abulen. Deus semper habet idem praesens, secundum quod omnia comparantur ad ipsum; ergo omnia sunt illipraesentia. Antecedens patet, quia Deus semper est in eodem nunc Aeternitatis. Prob. conseq. Si Titius haberet semper idem praesens, secundum quod Socrates fuit illi praesens, Socrates semper esset praesens Titio, aliter posset esse non praesens, dum esset praesens, quod implicat contradictionem, sed Deus semper habet idem praesens, secundum quod omnia comparantur ad ipsum; ergo omnia sunt Deo praesentia. Resp. neg. conseque ad cuius prob. neg. maior; quanuis enim Titius esset semper prae sens Socrati, quia haberet aliquod nunc infinitum, quod extederetur etia ad praesens, in quo fuit Socrates, attamen e contra Socrates non esset. semper praesens Titio, quia cum Socrates mensuraretur tempore successiuo, quod transit de praesenti in praeteritum, non posset manere semper in illo praesenti; aliter simul esset praesens, & praeteritus, quod implicat contradictionem. SicAeternitas Dei, quae est vnicum nunc, potest esse praesens omnibus differentijs temporis, quatenus ob continentiam eminentialem virtualem aequiualet omnibus durationibus temporis; at tamen tempus, cum sit essentialiter suecessiuum transiens de praesenti ad praeteritum, non potest. semper manuteneri in praesenti, aliter esset vnicum nunc semper praesens, & semper durans, & sic iam non esset Tempus, sed Aeternitas.
Instabis. Eadem res secundum eandem formam, & per respectum ad idem nequit habere oppositas denominationes; sed res temporales per respectum ad Aeternitatem non sunt, futurae, aut praeteritae, quia Aeternitas non admittit praeteritum, vel futurum; ergo sunt semper praesentes.
Resp. neg. miniad cuius prob. insertam dist. assumptum. Aeternitas non admittit praeteritum, & futurum intrinsece in se ipsa, conc; extrinsecein creatura, negi non enim minus repugnat Immutabilitati mutatio, quam praeteritio, aut futuririo Aeternitati, ergo sicut Immutabilitas ad mittit mutationem in creatura absque eo, quod in se ipsa intrinsece mutetur, ita Aeternitas admittit praeteritum, & futurum in creatura absque reo, quod ipsa fiat praeterita, vel futura.
34. Obiicies 11. ex Gonet. Si Aeternitas non contineret simul actu omnia tempora, Aeterni tas esset mensura inadaequata ipsius Temporis, quia non mensuraret illa tempora, quae simul actu non continet, sed consequens est falsum. quia quaecunque inadaequatio importat formaliter imperfectionem, cum dicat defectum illius, quod exigitur ad perfectam adaequationem; ergo creaturae fimul actu existunt in Aeternitate; ex eo enim, quod omnia tempora simul actu contineantur ab Aeternitate, sequitur, quod omnia simul existant in Aeternitate. Prob. antecedens. duplici exemplo. Quia vilna, quae est mensura. fixa, actu non tangit totum pannum, ideo est illi inadaequata, & propter hoc est imperfecta in ratione mensurae; & sic arbor plantata ad ripam fluminis, quia non vnico, sed pluribus contactibus successiuis tangit aquam transeuntem, ideo illam inadaequate, & imperfecte tangit; ergo si Aeternitas non contineret simul actu, sed succesfiue omnia tempora, esset mensura inadaequata ipsius Temporis.
Sed hoc dissolutum est superius; quanis enim concedamus Aeternitatem simul coexistere omĀ¬ nibus temporibus ob suam infinitatem, & indiquisibilitatem, attamen non sequitur omnia tempora simul actu coexistere Aeternitati ob suam, successionem, quam essentialiter importantisicut enim Aeternitas, quia essentialiter importat simultatem, & indiuisibilitatem, ideo simultanee & indiuisibilter coexistit omnibus temporibus,. ita tempora, quia essentialiter importat suecessionem, aliter non essent tempora, sed Aetemitas, ideo successiue coexistunt Aeternitatis & sicul Aeternitas non potest absolui a simultates quia illam essentialiter importat; ita tempora non possunt absolui a successione, quia illam essem tialiter important; essentiae enim rerum sunt nuariabiles simpliciter. Et si respondeat Adue sary, quod licet tempora non possint absolui a suceessione, si considerentur in propria menius. ra, possunt tamen absolui, si considerentur qut aliena, & extrinseca mensura, hoc idem dicimus nos, quod licet Acternitas non possit absoluia simultate respectu men surati intrinseci, quod fonmaliter mensurat, potest tamen absolui respectu mensurati extrinseci, quod extrinsece mensurat: quod nullatenus laedit Aeternitatem in se ipsa; quia omnino extrinsece se habet; sicut simultas temporis in Aet ernitate non tollit successionem in se ipso, quia illa simultas omnino extrinsere se habet. Vel dist. antecedens. Si Aeternitas non contineret simul omnia tempora, quae actu sunt, esset mensura inadequata, conc; tepora, que moni sunt, neg. Sic si vina non mensuraret pannum; qui est actu, esset inadaequata; si autem dineain finita non mensuraret pannum, qui non est.non diceretur mensura inadaequata, sed excedens; totus enim defectus est ex parte mensuratis non ex parte mensure. Et Arbor tangens aquam transeuntem inadequate tagit, quia datur aquax quae actu non tangitur ab Arbore; at si esset Ar bor tam magna, quae tangeret omnem aquamt, quae est actu, & illam excederet in virtute tacti qua, quanuis non tangeret actu aquam, quae non est, illa non tangeret inadaequate, sed exceden ter. Ita Aeternitas tangit illa tempora, quaesunt & excedit in virtute tactiua omnia temporaĪµĪ± quia si essent actu infinit a tempora, illa actu tageret; non tamen ex eo, quod non tangat tempo ra, quae actu non sunt, colligi potest, illa inadae quate tangere; quauis tangat inadaequate inadaei quatione cadente supra creatura, quae non adae quat totam Aeternitate realiter virtualiter. Vel tandem dist. antecedens. Si Aeternitas mone contineret omnia tempora intrinsece secundum esse eminentiale; quod habent in Deo per adens tificationem, conc; secundum esse extra Deums nege