Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Praeambulum
TIsionem, quam vidistis, nemini dixeritis: Praeceptum Domini est Matth. 17. quo tribus cauit Discipulis, ne Gloriam, quam in summo Thaboris vertice infusa celesti luce conspexerat, humana ratione tentarent describere, antequam per Aduentum Diuini Spiritus instruerentur in Fide, & omnia edocerentur Mysteria. Hinc Paulus redux e Coelo siluit, quae vidit, quia ad se ipsum reuersus non poterat non silere, quae per se ipsum non valebat agnoscere. Nullis locorum spatiis protenditur illa Immensitas summa, nullis delineatur colorum figuris illa purissima Lux, nullis circunscribitur terminis illa indiuisa Substantia, nullis Naturae concluditur, aut definitur limitibus illa Entitas maxima, nulla continetur in specie illa summa Speciositas, aut nullo coniungitur generi illa omnium Vita, ideoque & perspicacium pupillarum aciei absconditur, ne cernatur, & naturalis rationis acumini subtrahitur, ne videatur. In omnibus viuit, sed a nullo sentitur; omnium continet pulchritudines, sed a nullo attingitur: in omnibus est, sed a nullo capitur; omnia: parit, sed non paret; omnia terminat, sed non clauditur; omnia ostendit, sed non se ipsam omnia replet, sed sine mole. Quamobrem duplici oculo & corporis, & mentis naturaliter inuisibilis est, quia & corporis expers, & natura superior est. Quoniam tamen, si omnino lateret speeiosissima eius venustas, Caeli, idest superiores creaturae, quae sunt intellectuales Substantiae; gloriam eius non enarrarenti ideo in tenebris posuit latibulum suum, idest in Fide obscuris reuelationum vmbris circunfusa suam manifestauit in Via latentiam, & lucem habitat inaccessibilem, quiain gloria, ad quam naturalibus vijs nequimus accedere, suam in Patria Inuisibilitatem fecit visibilem: sic enim solummodo Nex, idest Fides, nocti, seu creaturae, quae tenebra est. Io:1. indicat, Scientiam, & dies, idest gloria, diei, seu creaturae illuminatae per gloriam, eructat Verbum. Hinc Gentilium Philosophi vtroque lumine orbati Vespertilionum more ad huius Diuinae Lucis caecutientes splendores, etsi Deum esse cognouerint, attamen quid sit Deus, omnino ignorantes Ignoto Deo litabant. Igitur Inuisibilitatem eius videre quaeramus in speculo, cum nobis donetur per Fidem in Via, vt in Patria donemur corona videntes ad faciem; visio enim eius est merces omnis omnium laborum
Inscribimus autem hunc Tractatum DE INVISIBILITATE DEI, non DE VISIONE BEATA, vt assolent Alj; quia, cum hic agatur de Atributis Dei, & Visio Beata, de qualoquimur, sit actus proprius creaturae, quae est extra Deum, non est proprietas illius, idcitco de Inuisibilitate Dei debuit inscribi, quae est propria Dei, & ideo est Attributum illius. Quanuis enim etiam creatura spiritualis sit inuisibilis oculis corporis, attamen non est inuisibilis oculis mentis; potest enim naturaliter agnosci, quia naturalis est; at vero Deus est naturaliter inuisibilis & oculis corporis, & animae; & ideo Inu isibilitas, prout importat aliquod extra genus potentiae naturalis vissuae, siue sit potentia corporea, siue spiritualis creata, est propria solius Dei.
On this page