Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 1
TT Methodi rationem in quibusque tradamus tractatibus, postquam egimus de Dei Aeternitate, directe procedimus ad agendum de eius Hnuisihilitate; cum enim Aetegnitas sit tota simul, & interminabilis, vt superius ostendimus, ideo, prout tota simul, est indiuisibilis, & prout indiuisibilis, est inuisibilis ab oculis corporis, qui nequit tendere nisi in ea, quae sunt praedita quantitate, qualitatibusque sensibilibus, vt infra ostendemus; indiuisibile autem est expers quantitatis, & qualitatum, que in ea fundatur, & ideo indiuisibile est inuisibile ab oculo corporeo. Vterius cum intellectus creatus sit finitus, & finitum nullam habeat maturaliter proportionem cum infinito iuxta illud axioma: Finiti ad infinitum nulla est proportio; illud aute, quod est interminabile sit infinitum, ideo intellectus creatus naturaliter nullam habet proportionem cum interminabili; sed illud, quod est improportionatum intellectui creato, ab illo nequit videris ergo interminabile est inuisibile naturaliter ab intellectu creato; ex quibus clare patet Aeternitatem esse rationem a priori Inuisibilitatis Dei, & ideo post tractatum de Aeternitate methodice coniungi inquisitionem de Inuisibilitate,
Incipimus autem a Potentia vidente, quia ipsa habet rationem principij, cui adiungitur Lumen, tanquam medium quo, & ex his procedimus ad Speciem, quae vices gerit Obiecti: & ad Obijectum, quod vltimo terminat actionem potentiae.
Articulus 1
E possibilitate Visionis solum per ordiPnem ad intellectum creatum siue humanum, siue Angelicum inquirimus, non autem per ordinem ad intellectum Diuinum; cum enim intellectus Dei sit vmnoce eiusdem veluti speciei specialissimae, imo sit idem formalissime cum Essentia Diuina, quia sunt in eadem linea, vt diximus de Subst. Dei q. 2. art, 5, 6; & 7 ideo est illi maxime proportionatus, at vero intellectus creatus, cum sit in ordine inferiori infinite distans ab Essentia Diuina, habet infinitam improportionem cum illa; vnde quia ad hoc, vealiqua potentia tendat in suum objectum, requiritur necessario, vt detur ipsam inter, & objectum proportio, idcirco nulla potest essedifficultas de intellectu Diuino, sed tantum de intellectu creato. Vt autem sensus, in quo agitatur a DD. haec difficultas, percipiatur.
E Aduertendum est, quod Visio, quae proprie significat actionem potentiae visiuae corporeae, transfertur ad significandam actionem intellectus, qui est potentia cognoscitiua spiritualis; sicut & ipsum nomen potentiae visiuae corporeae, nempe Oculus aliquando transfertur ad significandum ipsum intellectum; vt docet Beatiss. P. Aug. lib. 1. Soliloq. c. 6. dicens: Oculus animae mens est. Verum quia potentia, quo nobilior, & perfectior est, eo plures habet actiones, quia quo nobilior est, eo minus est determinata ad talem actionem in specie, & quo miniis determinata est ad talem actionem, eo plures actiones valet elicere; hinc intellectus, quia ratione, suae spiritualitatis perfectior est oculo a sua materialitate ad vnam tantum actionem coacto, ideo videndum est, ad quam actionem intellectus significandam transferatur hic Visio.
SPRecolendae sunt species cognitionis, quas explicauimus de Subst. Dei q. 1. art. 1. 8. 1, ex quarum explicatione apparebit hoc nomen, Visionis transferri ad significandam solam cognitionem intuitiuam; cum enim oculus, quauis abstrahat a materia, quia recipit species rtrum, quae sunt sine materia, attamen non abstrahit aconditionibus materiae, quae sunt hic, & nunc: ideo hoc nomen, Visio, transfertur ad significandam solam cognitionem intuitinam, quae, vtibid, ostendimus, est cognitio rei existentis, & praesentis, prout existens, & praesens est, quod est; idem, ac hic, & nunc.
Praeterea cognitio intuitiua duplex est: alia quoad an est, seu quoad existentiam, vt cum quis intuetur Solem esse ignorans quiditatem ipsius Solis, alia quoad quid est, seu quoad Essentiam, vt cum quis intueturr ignem apprehendens ipsum esse Agens combustiuum, & calefactiuum. Hic non quaerimus de cognitione in¬ tuitiua Dei quoad can sit, de hac enim egimus loc. cit; sed de cognitione quoad quid est, propterea additur Visio Dei per Essentiam.
Praescindimus tamen pro nunc, an ista Visio sit immediate per Essentiam Diunmam prout Iyper Essentiam Diuinam excludit speciem siue impressam, siue expressam, patet eum. quod Oculus, a quo, vtdiximus, accipitur hoc nomen, Visio, videt mediante specie impressa & licet videat rem in se ipsa, attamen potestetia illam videre in specie expressa, vt cum remvidet in speculo. Quidquid igitur sit de hoc, des quo inferius agemus, quaerimus in praesentanVisio Dei clare, & quiditatiua sit possibilis. intellectui creato siue Angelico, siue Humanos
Quoniam autem dupliciter dicitur aliquod possibile alicui. 1. per vires proprias, & naturae les, ad quod proprijs viribus potest pertingeret & per vires alienas supernatur ales sibi superad ditas, hic non quaerimus, an Visio Dei sit possibilis intellectui creato per vires naturales, de hoc enim agemus inferius, sed quaerimus; ansit possibilis quocunque modo siue per vires supernaturales, siue per naturales.
S Haeresis fuit Armenorum, vt referunt Alphon. de Castro verbo, Beatitudo, haeres.1; & Practeol. in Indice verbo, Armeni, quos secuti sunt Armacanus, qui lib. 4. de Quaest. Armenor, refert plures PP. ex Graecis pro sua sententias & Arnaldus Brixien. Armacani Discipulus, Abajlardus, Almericus, & Albigenses, quorum haeresis tempore Innoc. III. in Gallijs serpere caepit, substi nentium Deum a Beatis nec etiam supernatura liter posse videri intuitiue, sicuti est in seipsoa sed videri in quadam Theophania, siue inquo dam fulgore a Deo producto, vt refert Fundae tiss. Doct. in 2. dist. 23. q. 2. art. 1; vbi sententiam Armenorum impugnat. Hac haeresim ortum duxisse ex Iudaeis censendum est; nam D. Hier. in Isaiet: ait Iudaeos occidisse Isaiam eo, quod dixerit s& Deum vidisse, putabant enim Deum videri none posse iuxta illud Exod. 43. Non videbit me homo & viuet, Haec sententia a Vasque & Alarconeseius Discipulo impingitur pluribus PP. Graecis, scilicet, Chrisost, Basilio, duobus Cirillis Alexandrinos & Hierosolymitano, Epiphanio, Greg. Nissi Theodores. to, Teophilacto, & Hier; asserentes quantum: ad Chrisosiomum rem indubiam penitus esse, & nulla congrua explicatione posse trahi ad sensum Catholicum
Sententia tamen Catholica docet Deum posse intuitiue videri ab intellectu creato; imo de facto a Beatis videri. Ita communiter omnes SS.PP, & DDinter quos noster Fundatiss: Docti vubi sup& in eodem 2. dist. 2. q. 2. art. 1, dubalat. §. Ulterius; & lib. de Causis proposit. 6. paadit. R. dubit. vli; pro cuius declaratione.
S. Not; quod, licet pro explicatione mentis SS. PP, & praecipue Chrisostomi plene satis fecerint Recentiores, & praesertim Godoyq. 12. disp. 6. 8S. 25 & ex illo Ferrus Tract. 3. q. 1. 8. 1. attamen quia nonnulla dicunt; quae sunt contra nostram Scholam, idcirco repetenda sunt ea quae substinere debemus, & a nullo negari possunt, ac resecanda, quae proprio loquendi modocontraria videntur.
Habet igitur D. Chrisost. Hom. 2. de incompre hensibili Dei Natura contra Anomaeos haec verba: Vocemus Deum inintelligibilem, quem neque Angeli inuestigare, non Archangeli indagare, non Virtutes, non denique aliqua creatura cernere valet. Et paulo inferius subiungit: Deum ante Incarnationem fuisse Angelis inuisibilem; per Incarnationem autem fuisse visibilem.
Resp. D. Tho. Chrisostomum negare solum possibilitatem cognitionis comprehensiuae Dei, non autem intuitiue quiditatiue.
Instat Vasq. 1. quia Chrisost. disputabat, contra Anomaeos, quos non constat docuisse Deum comprehendi posse a creatura. 2. quiadocet posse solum videri aliquid deriuatum a Substantia Dei, non autem ipsam substantiam. Dei, & ideo videri Deum in Theophania, seu insplendore a Deo producto representante ipsum Deum, vt refert Fundatiss. Doct. 3. quia ait: quod si aliquid percunctaueris ab Angelis, nihil de Dei Substantia audies, patet autem, quod ad hoc, vt Angeli aliquid nobis enarrent de Dei Substantia, non est necesse, quod Deum comprehensiue videant, sed sufficit, quod quiditatiue ipsum intueantur; ergo negat nedum cognitionem comprehensiuam, sed etiam intuitiuam. 4. quia negat eam cognitionem Angelis ante. Incarnationem, quam illis concedit post Incarnationem, patet autem, quod post Inc arnationem Angeli non cognoscunt comprehensiue Deum, ergo non loquitur de cognitione. comprehensiua
Ad 1. resp. Godj neg. assumptum, Chrisost. enim in quinque Homilis, quas scripsit contra Anomaeos, aperte declarat ipsos sensisse Deum. posse comprehendi a creatura, sicut compreheditur a se ipso, his verbis: quod nemo etiam dicere ausus est, ipsi, se ita nosse Deum, quemadmodum Deus se ipsum nouit, asserunt. Ad 2. neg. pariter assumptum: nusquam enim legitur Chrisostomum docuisse Deum videri in aliquo deriua to a Deo, sed tantum docet Visionem Dei esse condescensum, quia condescendit, vt attemperate, idest intuitiue videatur, non comprehensiue, condescensus autem potest esse immediate perse ipsum, vt patet. Ad 3. resp; quod licet ac enarrandum simpliciter aliquid de Dei Substantia non requiratur eius comprehensio, requiritur tamen ad enarradum aliquid eo modo, quo enatrat Filius, qui enarrat comprehensiue, & hoc est, quod praetendebant Anomaei. Ad 4. resp. quod Angeli ante Incarnationem non cognoquerunt Substantiam Dei comprehensiue, post. Incarnationem vero, cognonerunt Humanitate Christi comprehensiue, non vero Diuinam Naturam.
Addit Ferrus ubi sup. n. 666; quod mos erat SS. PP, quando contra aliquem errorem dimicabant, sic se tenere ex parte alierius extremi, quast videantur in dictis suis tali extremo consentire. Sic Chrisostomus totus erat in euertedo errore Anomaeorum, vt videretur negare omnem Visionem Dei. Sic inter alios Augustinus, dum contra Pelagium efficacissimas gratiae vires defendit, sic gratiam extollit, quasi videatur de medio tollere libertatem arbitrij; contra eos vero, qui liberi arbitrij vires extenuant, sic pugnat pro libero arbitrio; quod quasi videatur gratiae attenuare vires. Hoc prius dixerat Mol.
7. Sed dolemus Thomistam haec in SS. PPs dum eos defendit, proferre; si enim ad extremum abirent, cum omne extremum sit vitiosum(virtus. enim consistit im medio) omni ex parte vitiosa esset eorum doctrina; nec quidquam sanitatis, ac puritatis haberent eorum sententiae, deberent enim a lepra falsitatis extremorum expurgari: Et quoad Beatiss. P. audiamus, quid ipse dicat ad hanc expositionem, quam valide confutauimns Romae in Capit. Gen. coacto anno 16γ8; tota enim eius doctrina esset vel Manichea, prout negat arbitrium, vel Pelagiana, prout negat gratiam, & sic nihil catholici haberet, Audiamus, inquamo quid ipse asserat, vt euerteret hanc calumniam, quam Vir Deo plenus sibi praedixerat: De grati & lib. arb. c. 1. sic conqueritur: Sed quoniam sunm quidam, qui sic gratiam Dei defendunt, vt negent hominis liberum arbitrium, aut quando gratia defenditur, negari existiment liberum arbitrium hinc aliquid scribere ad vestram charitatem, Valetine Frater, & ceteri, qui Deo seruitis, compellente. mutua charitate, curaui. Ex quibus patet hoc ide probatum fuisse a Monachis Adrumetinis, quiin errorem Semipelagianorum inciderant, vepostendit idem Sanctiss. P. in eodem libi in quo declarat se gratiam Dei ita defendere, vt tamen non neget arbitrium, & arbitrium ita defendere, vitamen ipsum a gratia Dei non separet. Quod pariter repetit in Epist. 105. ad Sixtum, ubi ait: Quod enim putant auferri sibi liberum arbitrium, si netipsam bonam uoluntatem sine adiutorio Dei. hominem habere consenserint, non intelligunt senon firmare humanum arbitrium, sed impellere, vt per inania feratur, non in Domino tanquam in petra stabili collocetur. Quibus acutissime probat Sanctiss. Doctor, quod dum adstruit gratiam, non tollit, sed firmat arbitrium, quod sine gratia per opera inania impellitur, & per gratiam ad opera bona firmatur. Omissa igitur huius Recentis incongrua, ac nimis iniuriosa expositione, quam in Adrumetinis, Massiliensibus, & Pelagianis retecit Beatiss. Pater.
Ad auctoritates Chrisostomi resp. quod Anomaei tria dicebant. 1. quod quaelibet creat ura poterat cognoscere Deum comprehensiue, sicut Deus noscit se ipsum. 2. quod poterat nosse intuitiue, cognitio enim comprehensiua, vi pote perfectior, continet intuitiuam ita, vt valeat, quod, qui noscit Deum comprehensiue, noscit etiam intuitiue, non autem e contra. 3. quod hoc poterat viribus naturae. Igitur D. Chrisostomus impugnat Anomaeos in 1. auctoritate ex eo, quod nulla creatura possit comprehendere Deum, quia comprehensio, vt pote perfectissima cognitio, solum est propria perfectissimi, & primi Intelligetis, quod est Deus; & sic bene locutus est DaThomas illum exponens; in 2, autem auctoritate concedit post Incarnationem solam visionem sensitiuam, & intellectiuam quiditatiuam humanitatis, negat tamen visionem intuitiuam Diuinitatis siue ante Incarnationem, siue post Incarnationem, quia Dininitas non est cognoscibilis siue per se, siue per aliud, cui coniungitur, per vires naturae; non tamen per hoc docet humanitatem Christi Domini comprehendi posse, quia comprehensio repugnat creaturae, vt diximus superius, & infra magis explicabitur, vnde quando D. Thomas, & alij attribuunt comprehensionem. creaturae, loquuntur de comprehensione latomodo, non in eo rigore loquendi, in quo loquitur Beatiss. P. Augi vi infra videb. q. 4; aliter creatura cognosceret aeque perfecte, ac Deus quod implicat; quia sicuti implicat creaturam habere esse aeque perfectum, ac Deus, nam esset, omne esse; ita implicat habere operati eque perfecte; vnde ex eo, quod neget in 1. auctoritate Angelum posse comprehendere Deum, non sequitur, quod in 2. auctoritate concedens ipsum videndo humanitatem illam comprehendere, cum vltra comprehesione detur visio intuitiua, qua potest videri humanitas sine coprehesione.
Facilius tamen potest obstrui os loquentium contra Chrisostomum, dicendo, quod ipse in praedictis auctoritatibus loquitur de creaturis consideratis cum solis virtibus naturae, non autem vt eleuatis per lumen supernaturale, & per gratiam consummatam, de qua loquens in Ep. ad Theodoretum lapsum, aperte illam concedit ijsde verbis, quibus illam tradit Apostolus dices: Quid dicemus, quando rerum veritas aderit, quando Regis cubiculis adapertis intueri licebit ipsum Regem, non per aenigmata, nec per speculum, sed faciead faciem? Igitur ne sibi sapientissimus, ac eloquentissimus Ecclesiae Doctor contradicat, sine dubio asseredum, quod neget cognitionem tum conprehensiuam, tum intuitiuam Dei creaturae consideratae cum solis, viribus naturae, non autem consideratae, vt eleuatae per gloriam.
Ad alios SS.PP, resp quod vt plurimum loquutur de cognitione, quam habemus in Viaper Fidem, non autem de illa, quam in Patria. habent Sancti per gloriam, vel quod loquuntur de visionibus, quas habuerunt Prophaetae in hac vita; aut de cognitione habita per natura. His not.
S Vnica conel. Visio Dei intuitiua est possi¬ bilis creaturae per gratia. Est de Fide, prius enim hoc definiuit S. Fuaristus Papa in Ep. 1. Deeretali ad omnes Episcopos Aphricanos, & posteaa Benedicto XII. in Extrauag; quam refert noster Argent. in 4. dist. 49. q. 4; quanuis Cast ro hac Extrauag. tribuat Benedicto XI. in qua declarantur: Haeretici sentientes oppositum; & in Concfrancofordien. in Ep. ad Episcopos Hispaniae, & inConc. Flor. in literis Sanctae Unionis sess. vlt. contra Armenos, vbi dicitur: Anima plene purgatae intuentur: Deum clare trinum, & unum, sicuti est
Prob. 1. ex Scripturis: nam Matth. 5. habetur: Beati mudo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. super quod Beatiss. P. Aug. Ep. 112. ad Paulinam c. 14. ait: Si enim quaeris, utrum Deus possit viderit Respodeo, potest. Si quaeris, unde sciame Respondeo. quia in veracissima Scriptura legitur: Beati Mum do corde, quoniam ipsi Deum videbunt; & ceteratalia. Si quaeris, quomodo dictus sit inuisibilis ysit videri potest: Respondeo inuisibilem esse natura videri autem, cum vult, sicut vult. Praeterea Ios 3. dicitur: Scimus, quoniam, cum apparuerit, similei ei erimus, quoniam videbimus eum, sicutr est; super quae verba sequitur Beatiss. P. ibid. Si quaeris utrum etiam, sicuti est, possit aliquando viderie Respondeo Filijs hoc esse promissum, de quibus dictum est: Seimus, quia cum apparuerit &c: & iterum Matm. 18. Angeli eorum in Caelis semper vident faciem. Patris, qui in Caelis est, super quae continno Bea tiss. P. Si quaeris, unde eum videbimuse Respondeo, unde Angeli vident, quibus tunc erimus aequales; idest in Caelis videbimus. Idem probat, & docet
per totam Epistolam. Et 1. Cor. 13. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; super quae Beatiss.P. in Ep. 1IEad. Fortunatianum ait; & nunc in speculovidemus, & in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, quomam de bominibus in Angelos profecerimus, & potuerimus cum Apostolo dicere: Nos autem omnes re quelata facie gloriam Domini speculantes & cabto hac concl. adducit in eadem Ep. 111. Hier; Atham Greg. Nax; & Ambr. Tandem tract. 1. in Io propefinem ait: Homo factus ad imaginem Dei haber rationalem mentem, per quam possit percipere Sapietiam, propterea Verbum dicitur lux hominum; unde paulo post dicit: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem inhune Mundum
S Ex hac doctrina sic arguitur. 1. Omnis Mens intellectualis potest intuitiue videre omnem naturam intellectualem; sed creatura ratior nalis habet mentem intellectualem; ergo potest Videre omnem naturam intellectuale; sed Deus est Natura intellectualis; ergo creatura rationa lis potest Deum intuitiue videre. Maior probi nam omnis Mens intellectualis potest intnitiue videre omne illud, quod continetur sub suo objecto adequato, quod est specificatiuum illius sicut oculus corporeus potest intuitiue videre omne illud, quod continetur sub coloratorsper cificatiuum enim, & specificatum ita adequantur. inter se, vt sicuti nihil potest attingere intuitiue specificatum, quod intuitiue non repraesentetur in specificatiuo, ita nihil intuitiue repraesentetur in specificatiuo, quod intuitiue attingi non possit a specificato; quod nanque objectum aliquod intuitiue non possit videri, vel potest prouenire ex eo, quod tale objectum non sit praesens, & existens in se, & per se, hoc enim essentialiter requiritur ad rationem cognitionis intuitiue, vtdiximus de Subst. Dei φ. 1. art. 1. 8. 13 vel ex eo, quod non detur lumen clarum illuminans potetiam, & manifestans euidenter obiectum; vnde supposita existentia, & praesentia naturae intellectualis, & lumine claro illam euidenter manifestante, ac illuminante potentiam, potest illa potentia videre tale obi ectum intuitiue, vt patet de oculo corporeo, qui supposita existentia, & praesentia colorati, & supposito lumine claro potest. illud intuitiue videre; sed omnis natura intellectualis continetur sub objecto adaequato mentis: intellectualis, intellectuale enim adaequatur intellectuali, sicut visibile corporale potentiae visiuae corporali; & ei non repugnat existentias natura enim intellectualis vel est creata, & haec dicit essentialiter non repugnantiam ad esse, veostendimus de Omnipot. Dei art4e vel est increata, & haec dicit summam necessitatem essedi, cum constituatur formaliter per suam existentiam, vthabitum est de Subst. Dei q. 2. art. 4. 8. 23 neque. repugnat lumen clarum manifestans cuidenter naturam intellectualem, & illuminans clare ipsapotentiam; cum enim lumen sit medium vniens potentiam cum objecto, quae sunt extrema vnibilia, si non repugnant extrema, neque pariter repugnabit medium, quod ab illis specificatur; vnde cum non repugnet obiectum intuitiue visibile, neque potentia essentialiter capax videdi intuitiue, neque pariter repugnabit lumen clare. manifestans tale objectum, & clare illuminans tale potentiam. Min probata est de Subst. Dei q. 2. art. 5; & seq.
Cons. Quaelibet potentia potest el euari ad attingendum omne id, quod continetur sub suo objecto adaequato, & extensiuo, sed Deus, vt clare quiditatiue visibilis, continetur sub objecto adaequato, & extensiuo intellectus; ergo potetia inte llectiua creata potest intuitiue videre Deum. Prob. maior. Si potentia non posset eleuari ad attingendum omne illud, quod continetur subsuo objecto adaequato, iam potentia erga illud, quod non posset attingere, non esset potentia. sed impotentia, quia potentia dici tur a posse tendere in illud, cuius est potentia; sicut Scientia dicitur a scire, nec illud esset objectum potentiae, quia objectum est illud, quod obijcitur potentiae, vt tendat in illud, hinc quia potentia auditiua nequit audire odorem, ideo odor non est objectum potentiae auditiuae. Prob. min. Obiectum potentiae intellectiuae creatae est Ens, ut sic, prout cemprehendit Deum; & creaturas, sicut objectum voluntatis creatae est Bonum, vt sic, prout comprehendit Deum, & creaturas; aliter si objectum voluntatis creatae esset solum Bonum creatum, voluntas creata non posset amar: Deum, quia nulla potentia potest tendere extra suum obiectum. Tum quia si objectum potentie intellectiuae creatae non esset Eus, vt sic, iam creatura nullo modo posset cognoscere Deum, neque etiam quoad an est, quia potentia nullo modo potest ferri extra suum objectum, unde auditiua nequit percipere existentiam odoris, coloris &c; consequens autem est euidenter falsum, nam ratione naturali mens humana euideter cognoscit Deum esse, vtostedimus de Subst. Dei q. 1. ant. 1. §. 1. art. 23 quia Deum esse est, per se notum, & potest naturaliter demonstrari saltem a posteriori indirecte, vt diximus ibidem art. 3; & 5; sed Deus, vt clare quiditatiue visibilis, continetur in Ente, vt sic; sicut Deus, vtvisibilis quoad an est, continetur sub Ente, vt sic: sicuti enim visibilitas quoad an est sequitur existentiam, quae continetur sub Ente, vt sic, aliter si non contineretur, existentia esset nihil; ita visibilitas quoad quid est sequitur tanquam passio ad Essentiam, quae pariter continetur sub Ente, Vt sic, aliter esset nihil; ergo Deus, vt clare quiditatiue visibilis, continetur sub objecto adaequato, & extensino intellectus. Sed de hoc inferius.
I0. Prob. 2. alia ratione, quam tradit Beatiss. P. lib. 1. Confess. c. 13 vbi ait: Fecisti nos, Domine, ad te, & inquietum est cor nostrum, donec re quiescat in te. Ex quibus sic arguit Fundatiss. Doct. in 2. disi. 23. cit. Quaelibet creatura rationalis potest consequi suum vitimum finem, a quo vltimo satietur, & quictetur; sed vltimus finis creaturae rationalis non potest haberi nisi per visionem Dei intuitiuam, & per amorem perfectum supponentemvisionem Dei intuitiuam; ergo Visio Dei intuitiua est possibilis creature rationali. Prob. maior. Si creatura rationalis non posset. eosequi suum vltimum finem, in quo satiaretur, & perfecte quiesceret, daretur in causis finalibus processus in infinitum, quia creatura rationalis nunquam quiesceret, quod autem nunqua quiescit, semper mouetur, motus enim, & quies opponuntur; quod vero semper monetur, in infinitum monetur; sed in causis finalibus implicat, processus in infinitum, sicuti repugnat in causis efficientibus, finis enim correspondet pincipio, & finis cause efficientis agentis ex intentione est? terminus yltimatus, in que dirigitur illius actio, & effectus, vnde sicuti repugnat infinitas ex parte principij; & effectus creatus nequit actiue a principio in infinitum moneri, ita repugnat exparte termini; & effectus creatus nequit moueriin suum finem in infinitum; ergo creatura rationalis potest consequi suum vitimum finem, inquo satietur, & vltimate quiescat. Tum quia si creatura rationalis non posset consequi suum vltimum finem, in quo perfecte satiaretur, & quiesceret, Prouidentia vniuersalis creaturae rationali perfecte non pronidisset, quia illa direxisset in finem cum motu continuo, & ideo imperfecte, motus enim est actus imperfectus. Tum quia creatura rationalis esset deterioris conditionis. quam irrationalis, quae in suo fine quiescit: Prob. min. Finis vltimus creaturae rationalis, inquo perfecte satiatur, & quiescit, est omne bonum clare cognitum, vt tale, & immobiliter possessum; nostra enim voluntas, cum sit potentiatendens in bonum, vt sic, quod continet sub se omne bonum, non potest perfecte satiari, nisi perfecte possideat omne bonum: vnde cum nulla res creata sit omne bonum, quia non est omne esse, a quo sumitur ratio omnis boni, ideo nulla. res creata potest perfecte satiare nostram volutatem, & per consequens nec ille fulgor productus a Deo, quia esset creatus, potest esse vitimus finis creature rationalis, & cum omne bonum; si non cognoscatur intuitiue, sed tantum abstractiue quoad an est, perfecte non satiet voluntate, quia non cognoscitur perfectissimo modo; cognitio enim intuitiua est perfectior cognitione. abstractiua; & quia voluntas sequitur intellectum, ideo sicuti intellectus non quiescit in cognitione abstractiua, sed vlterius tendit in cognitionem intuitiuam, quae est perfectissima, & ideo vitima. cognitio, quae potest haberi de quolibet obiet cto; ita voluntas non satiatur perfecte, nec quiescit in omni bono abstractiue cognito, sed vIterius appetit possidere omne bonum intuitiue, & perfecte cognitum. Tum quia si voluntas perfecte satiaretur, & vltimo quiesceret in obiecto abstractiue cognito, sequeretur, quod cognitio; & Amor Dei in via esset immobilis ab intellectu; & voluntate, quia vltra vitimam quietem, & vitimum finem nullus alius datur motus, habito enim fine cessat motus ex Phil; & ideo habito vitimo fine, qui solus est perfecte satiatiuusi, & quietatiuus, cessat omnis motus; si autem creatura rationalis nunquam posset cessare a cognitione, & amore Dei, nunquam posset peccare, quia non posset cognoscere, & amare quidquam aliud oppositum Deo; aliter simul actu haberet duos motus contrarios, quia scilicet simul tenderet in Deum per cognitionem, & amorem, & simul fugeret a Deo per peccatum, quod opponitur amori ipsius Dei; & sic in eum se conuerteret, & simul ab eo se auerteret, quod est impossibile, quia nulla potentia potest simul informari a duobus actibus priuatiue oppositis; aliter forma, & priuatio possent stare simul; & sic non essent contraria, quod repugnat naturali Philosophiae, ergo vltimus finis creaturae rationalis nequit haberi nisi per cognitionem Dei intuitiuam, & per amorem perfectum, qui essentialiter supponit cognitionem intuitiuam.
Cons. 1. ex B. Doct. Viso effectu naturaliter desideramus videre causam ex Phil; ergo Beati videntes illum fulgorem productum a Deo desideratet videre ipsum Deum, qui est causa productiua illius fulgoris, sed vbi est desiderium, ibi non est perfecta quietatio, quia non est perfectapossessio, cum desiderium essentialiter sit de renon possessa; in hoc enim distinguitur a fruitione, quae formaliter est de re possessa; ergo vlrimus huis creaturae rationalis est Deus, vt clare cognitus in seipso, & perfecte possessus per amorem.
Cons. 2. Ultimus finis creaturae rationalis debet esse illud, quod perfecte satiat perfectiorem potentiam illius; quia per Auctorem de causis ratio boni est ratio finis optimi; nam ratio viti mi est ratio perfectissimi; cum vltra i llud non detur aliud magis perfectum; ultimum enimest illud, vltra quod nihil est; & omne illud, quod est ante vitimum, cum sit in potentia passiua advl timum, quae essentialiter importat imperfectionem, ideo est imperfectum, objectum autem perfectissimum essentialiter specificat potetiam perfectissimam, & ideo solum illud, quod potest satiare potentiam perfectissimam creaturae rationalis, est vltimus finis illius; sed potentiaperfectior creaturae rationalis est intellectus, & voluntas, intellectus autem non satiatur, nisi per cognitionem perfectissimam, & voluntas nisi per amorem perfectissimum; quia sicuti non satiantur nisi ab objecto perfectissimo; ita non satiantur nisi ab actu perfectissimo: potentia enim, actus, & obiectum debent esse eiusdemspeciei, cum se habeant per modum specificati qui, & specificati; actus autem perfectissimus ipsius intellectus est cognitio quiditatiua, clata; & euidens obiecti perfectissimi; & actus perfectissimus voluntatis est amor de perfectissimo Jobjecto perfectissime possesso, ergo vitimus finis creaturae rationalis non potest haberi misi per cognitionem Dei intuitiuam.
II Prob. 3. Ratione, qua generaliter probantur omnia Mysteria Fidei. Illud est possibile, quod nullam inuoluit repugnantiam, sed Visic Dei intuitiua nullam inuoluit repugnantiam ergo est possibilis, Maior patet ex dictis de O mpot. Dei art. 4. nam possibilitas consistit formaliter in non, repugnantia terminorum Minor patebit ex solutione argumentorum? Sed haec probatio minus efficax est, quia me gatiue procedit.
IP Tandem probari potest paritate ratios nis. Potest Natura Diuina immediate uniti creaturae rationali in esse entitatiuo, & physicos vt patet in Incarnatione, ergo potest immediate vniri in esse intellectino; esse enim intellectiuum sequitur ad esse physicum. Sed haec probatio
procedit ex principiis Fidei, ideo solum efficat est ad conuincendos Catholicos, qui tameno apertissimis Sacrae Scripturae testimoniis, Sum morum Pontificum defimtionibus, & Concilio rum sanctionibus euidenter confunduntur.
13. Obijcies I plura Scripturae loca, in qui bus Deus dicitur inuisibilis a creatura; vt 1. Tim. 3. Regi saeculorum immortali, & inuisibili; & c.6. Lucem habitat inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, nec videre potest; & Io.1. Deum nemo vidit unquam, & Exod. 33. Non videbit me homo, & viuet; ergo Visio Dei non est possibilis creaturae rationali.
Resp. Beatiss. P. Ep. 112. vbi sup. 1. Deum esse inuisibilem a creatura viribus naturae, non autem viribus gratiae; aliter cum Scriptura doceat etiam Deum ad faciem videri in Celis a Beatis, sibi contradiceret, & in aliquo ex duobus mentiretur, quod est absurdum, & impossibile, cum sit dictata a Spiritu Sancto, cui repugnat mentiri. 2. Deum esse inuisibilem ab oculo corporeo, quia Spiritus purissimus est. 3. Esse inuisibilem comprehensiue. Addunt Alij, quod sit inuisibilis in hac vita mortali; quod tamen debet intelligi de facto, quia de possibili est quaestio, an homo Viator possit esse Beatus de potentia Dei absoluta? De quo suo loco.
14. Obiicies 2. Ex eo, quod Apost. doceat, nos visuros esse Deum facie ad faciem, non colligitur, quod visuri simus Deum intuitiue; nam Gen. 32. Iacob ait: Vidi Dominum facie ad faciem, & salua facta est anima mea; & tamen lacob non vidit Deum intuitiue in se ipso, sed in quadam imagine, ergo auctoritas Apostoli nil probat.
Resp. noster Lafosse, quod Apostolus loquitur de Visione, quae conceditur Beatis in Coelis; Genesis vero loquitur de visione, quae conceditur hominibus in Via; in hoc autem distinguitur Visio Dei in Patria a visione eiusdem in Via; quod haec est in imagine, & in aenigis mate iuxta documentum Aposioli; illa autem in se ipso immediate, & ideo illa tantum est intuitiua. Praeterea illa visio fuit quidem facie ad faciem, sed in facie assumpta, non autem in se ipsa, sicuti ese, ista autem est facie ad faciem in se ipsa, sicuti est, non sicuti assumitur; propterea Aposi; & Ioloquentes de Visione Beata addunt reuelata facie, sicuti est, quod tamen non additur illi textui Gen. 32. Videatur Beatiss. P. in Ep. ad Paulinam.
Addimus, quod Scriptura in illo eod. cap. explicat, quod fuit Angelus Dei, habet enim in principio: Fueruntque ei obuiam Angeli Dei; Deinde subiungit: Et ecce Vir luctabatur cum eo usque mane; quibus manifeste ostendit non fuisse Deum in se ipso, sed vel Angelum, vel ipsum Deum in forma Viri, seu Hominis, vnde facies, quam vidit ad faciem, fuit facies assumpta ipsius hominis, cuius figuram, & formam assumpserat Deus, vel Angelus; sed videre Deum in speciet hominis est videre Deum aenigmatice, perspeculum, & abstractiue, scilicet per aliud distinctum a Deo: & ex alia parte Apostolus docet nos visuros Deum in Celis, non in enigmate, aut per speculum, sed sicuti est per facie suam in se ipso, ergo docet nos visuros esse Deum clare. I5. Obiicies 3. Si intellectus creatus posset. videre intuitiue omnia, quae continentur sub Ente, sequeretur, quod posset videre infinita possibilia, haec enim continentur sub Ente, vesic; sed consequens est falsum; aliter cognitiocreata esset formaliter infinita, & sic daretur actu infinitum in actu; ergo & falsum est antecedes.
Resp. neg. sequelam, ex eo enim, quod intellectus creatus possit escuari ad videndum quodlibet contentum sub Ente disiunctiue, non arguitur, quod possit eleuari ad videndum quodlibet collectiue; quia ad videndum quodlibet disiunctiue sufficit virtus finita potens in infinitum, sicuti est potentia creata; at vero ad videndum quodlibet collectiue requiritur virtus actuinfinita, quae repugnat creaturae; omnia enim possibilia collectiue sunt infinita secundum numerum, & ideo nequeunt collectiue attingi nisi a potentia infinita; at vero quodlibet contentum disiunctiue non est infinitum secundum numerum, & ideo quanuis sit infinitum secundum entitatem, attamen potest finite attingi, vemox dicemus.
Instabis. Etiam Deus, vt comprehensibilis, continetur sub Ente, aliter esset nihil, & tamen Deus nequit a creatura comprehendi, ergo quannuis Deus, vt visibilis, contineatur sub Ente, attamen nequit videri a creatura.
Resp; quod aliquod contineri sub objecto alicuius potentiae stat dupliciter. 1. Formaliter ita, vt ipsum sit ratio formalis specificans ipsam potentiam, vt v. 8. Coelum continetur formaliter sub objecto Philosophiae, quia est formaliter corpus, quod specificat Philosophiam. 2. Materialiter; quia coniungitur cum aliquo, vel per identificationem, vel per distinctionem cumobjecto specificatiuo, vt v.g. Ens, quod coniungitur cum corpore per identificationem, & infinitum, quod coniungitur tanquam prima Causa mouens corpus. Hoc autem discrimen est interhaec duo contenta, quod potentia tendit formaditer in illud, quod continetur formaliter; & materialiter in illud, quod vnitur materialiter. SicPhilosophia tendit in Ens materialiter, non autem formaliter, quatenus Ens; aliter non differret a Metaphysica.
Dist. ergo antecedens. Deus, vt comprehensibilis, continetur formaliter sub Ente, vt sic, tanquam objectum excellentissimum, & supremum specificatiuum intellectus perfectissimi, & infiniti simpliciter, sicut est intellectus Dei, coc: tanquam obiectum formale specificatiuum intellectus inferioris, sicut est intellectus creatus; neg. Deus ergo, vt comprehensibilis respectu intellectus creati continetur tantum materialiter, sicut Ens continetur in corpore respectu Philosophiae; Et quia intellectus creatus, vepote potentia vniuersalissima, extenditur etiam ad ea, que continentur materialiter in suo objecto, ideo cognoscit Deum esse incomprehensibile materia¬ liter, non formaliter; sicut licet cognoscat ipsum esse infinitum, non tamen infinite cognoscit; quia infinitas non est ratio formalis cognoscendi ipsius in tellectus creati. At vero Deus, vt intuitiue visibil lis, continetur formaliter in objecto intellectus creati; quia intellectus creatus, si adsint omnia requisita ad visionem, est formaliter visiuus.
I6 Obiicies 4. Visio infinita non est possibilis creaturae; tum quia daretur infinitum creatum in actu; tum quia effectus excederet suam, causam, visio enim infinita esset effectus potentiae finitae; sed visio intuitiua Dei est infinita, quia debet adaequari cum suo objecto, quod est Deus, qui est simpliciter infinitus, ergo Visic Dei intuitiua non est poss ibilis creaturae.
Resp. dist. min. Visio intuitiua Dei formaliter infinitiue sumpti est infinita, conc; materialiter tantum infinitiue sumpti, neg. Quanuis ergo visio intuitiua attingat Deum, qui secundum se est infinitus, quia tamen non attingit formaliter sub ratione infinitatis, sed sub ratione accomodata capacitati finitae ipsius creaturae eo modo, quo mensura finita mensurans lineam infinitam, quia non mensuraret illam formaliter, vt est infinita, sed quatenus correspondet quantitati finitae ipsius mensurae, ideo illa mensura non esset infinita, quantitas enim mensurae crescit tantum ad augmentum mensurati formaliter suptia non autem materialiter. Solet afferri instantiade cognitione Dei quoad an est, quae licet attingat Deum infinitum, non tamen est infinita quia non cognoscit modo infinito; & ita a paris Ad prob. insertam dicitur, quod visio debete adaequari cum suo objecto formaliter accepto, prout ab ipsa attingitur, non autem cum objectos materialiter sumpto; sic corpus, quod est obiectum Philosophiae, quanuis materialiter sit Ens non tamen mensurat Philosophiam secundum totam latitudinem Entis, aliter Philosophia non distingueretur a Metaphysica.
Instabis. Cognitio quiditatiua Dei est perfectior cognitione omnium possibilium, etiam collectiue, sed cognitio possibilium collectiue est infinita; ergo & cognitio quiditatiua Dei.
Resp. dist. antecedens. Cognitio quiditatis qua Dei est perfectior intensiue cognitione omnium possibilium collectiue, conc; extensiue neg. Quanuis ergo cognitio perfectior intensiqua non repugnet creaturae eo, quia talis cognitio est finita, attamen ei repugnat cognitio intensiue minus perfecta, quia est extensiue finita; creaturae enim repugnat infinitas siue intensiua;. siue extensiua.
17. Obiicies 5. Inter objectum, & potentiam debet dari proportio; sed inter Deum clare visum, & creaturam nulla datur proportio; quia Deus, vt clare visus, est visus, vt est in sein se autem est infinitus; creatura vero est finita; finiti autem ad infinitum nulla ese proportio; ergo visio Dei intuitiua non est possibilis creaturae. Resp. dist. maiorem. Inter potentiam,, & objectum formaliter sumptum secundum modum, & quantitatem, qua passiue attingitura potentia, debet dari proportio, conc. Inter potentiam, & objectum materialiter sumptum neg: & instantia est de corpore, quod materialis ter est Eus, & tamen non adaequatur. Philosophiae secundum latitudinem Entis. Et sic dist. minor. Inter Deum, prout cognitum formaliter a creatura, & creaturam non datur proportio negi Deus enim, prout cognitus a creatura adaequatur capacitati finitae illius, & ideo finito modo est cognitus. Inter Deum materialiter sumptum, idest non prout est cognitum a creatura, conc. Et ratio huius est; nam infinitum continet in se omnes perfectiones finitas, licet sine finitate, & ideo potest adae quare aliquam virtus tem finitam, non quidem si consideretur secundum omnes perfectiones, quas includit, sic enim consideratur formaliter, vt infinitum; sed potest adaequare, quatenus consideratur, prout continet pe rfectionem correspondentem virtuti finitae; & sic infinitas consideratur tantum materialiter. Exemplum est de linea infinita, quae, γt diximus, quia continet omnes partes finitas possibiles, po test adaequare quantitatem fimtam, non quidem secundum omnes partes infinitas: sic enim adaequaret, vt formaliter anm nita, sed vt continet partes finitas correspona dentes partibus quantitatis finitae.
Instabis 1. cum Herice. Proportio, quae aest inter potentiam, & objectum formaliter sumptu est proportio geometrica, seu habitudinis potentiae ad obiectum, vt loquuntur Fundaus Doct; & D. Tho; & proportio, quae est interobie ctum materialiter sumptum, est aritmeticaa seu entitatiua, sed inter obiectum, & potentiam debet dari proportio nedum habitudinis ased etiam entitatiua, quia ipsa habitudo quaedamo entitas est; ergo debet dari proportio interpo tentiam, & objectum nedum formaliterarsed etiam materialiter. 2. cum Fasol. Proportio habitudinis objecti ad potentiam nascitur ex ipsa proportione entitatis: nam si quaeratur; quare Angelus sit improportionatus oculo corporeo nulla alia ratio reddi potest, nisi quia entitat Angeli non continetur intra lacitudinem obiectm ipsius oculi; ergo debet dari proportio interpo tentiam, & objectum etiam materialiter sumptum
Resp. ad 1. neg. min; & ad id, quod diei tur, scilicet quod habitudo sit quaedam entitas re spa quod est obliquitas, seu modus Entis aest enim modus relatiuus, quia entitas est ipsume obijectum, quod fundat illam habitudinem.Ad 2. dist. antecedens. Illa habitudo nascitur exem titate, prout correspondet potentiae illam attim genti, conc; ex ipsa entitate fimpliciter, & absolute sumpta, neg; ex eo enim, quod mensura fienita mensuret partem lincae infinitae, consurgit in linea habitudo mensurati ad mensuram finitam; quae habitudo non consurgit ex ipsa quantitate infinita ipsius lincae, prout est infinita, aliter mensura finita mensuraret formaliter lineam infinitam, illique adaequaretur, quod est ridiculum; sed consurgit ex ipsa entitate lineae, prout continet partes mensuratas a mensura finita illique correspondentes. Unde verum est, quod debet dari proportio entitatis, prout formaliter correspondet potentiae, non autem debet dari proportio entitatiua, quae est proportio entitatis simpliciter, & absolute secundum totam latitudinem suae perfectionis acceptae. Vid. Funda, tiss. Doct. in 1. dist. 1. p. 1. q. 3. art. 1. via secunda.
IS Obiicies 6. Quaelibet creatura infinite distat a Deo; ergo nulla creatura potest videre. Deum. Antecedens patet, quia inter finitum & infinitum mediat infinita distantia. Prob. conseq. Si creatura posset videre Deum, posset ipsum per visionem attingere, visio enim est attingentia obiecti; sed nulla potentia potest attingere objectum infinite distans, eo enim ipso quod attingeret, non distaret; ergo nulla creatura potest videre Deum.
Cons. Magis distat Deus ab intellectu creato, quam Angelus ab oculo, quia Angelus, & oculus conueniunt in ratione entis creati, non autem Deus, & intellectus creatus; sed ratione. talis distantiae oculus nequit videre Angelum: ergo multo minus ratione maioris distantiae in tellectus creatus potest videre Deum.
Resp. ad arg. dist. antecedens. Entitatiue, cone; objectiue, neg; Deus enim continetur intra latitudinem objecti intellectus creati, quia continetur sub Ente, & ideo objectiue non distat ab intellectu creato, quanuis eius entitas Dei vtpote infinite perfectior, infinite distet ab entitate creaturae; neque repugnat, quod ea, quae entitatiue distant, objectiue non distent; plantaenim, lapis, & homo entitatiue generice distant: & tamen objectiue specifice non distant, quiaeonueniunt in vna ratione coloris specificatiua vnius potentiae visiuae; & ideo intellectus potest. Deum objectiue attingere, quatenus in ratione Veri, & cognoscibilis conuenit ad specificandum ipsum intellectum; quanuis entitatiue ipsum non possit attingere, quia eius entitas, cum sit infinita, infinite distat ab entitate cuiuscunque creaturae, quae est essentialiter finita ita, vt illi repugnet infinitas
Ad confresp. eodem modo dist. maiorem, Magis distat Deus ab intellectu creato, quam An gelus ab oculo, entitatiue, conc;objectiue, neg
Instat Arriaga. Esse obiectiuum est esse cognoscibile, sed esse cognoscibile sequitur ad esse entitatiuum, cuius est passio, passio autem conmensuratur, quia conertitur cum sua Essentiaergo si Deus est improportionatus, & infinite distans entitatine ab intellectu creato, erit etiam improportionatus, & infinite distans in esse obiectiuo, & cognoscibili. Resp. ad min. dist. illam propositionem. Passio commensuratur cum sua Essentia, si sumatur simpliciter, & absolute secundum totam latitudinem essentialem, conc; si sumatur comparatiue per ordinem ad adaequationem extrinsecam, neg. Quanuis ergo intelligibilitas ipsius Dei sumpta secundum se absolute sit infinitasimpliciter, & terminet solam cognitionem comprehensiuam, quae est propria solius Dei, & infinite distet ab intellectu creato, quia illi nequit communicari comprehensio; attamen istacognoscibilitas, si sumatur, per ordinem ad potentiam extrinsece cognoscentem, non commensuratur cum Entitate Diuina, sed cum sola potentia extrinseca, quam formaliter adaequat, & mensurat. Sicut diximus de linea infinita, quanuis enim eius quantitas absolute, & in ordine. ad se sumpta extendatur in infinitum; attamen si consideretur per ordinem ad mensuiam finitam extrinsecam, a qua finite mensuratur, nullus diceret, quod mensuretur, & adaequetur, prout est infinita, hoc enim est simpliciter impossibile.
I9. Obijcies 7. Intellectus adhoc, vt intelligat, debet fieri res intellecta in esse intellectuali tuxta Phil. 3. de Anima 1. 8; sed intellectus nequit fieri Deus in esse intellectuali; quia, cum esse intellectuale sit constitutiuum Naturae Diquinae in esse entitatiuo, physico, & reali, vt ostedimus de Subst. Dei q. 2. art. 5, & 7. 8. 2: si intellectus fieret Deus in esse intellectuali, fieret Deus in esse entitatiuo; ergo intellectus creatus nequit intelligere quiditatiue Deum.
Resp; quod esse intellectuale simpliciter, & absolute sumptum secundum totam suam latitudinem infinitam est constitutiuum Dei: non autem per ordine ad potentiam extrinsece cognoscentem secundum latitudinem accommodatam finitati ipsius potentiae. Igitur dist. min. Intellectus creatus nequit fieri Deus in esse intellectuali simpliciter, & absolute sumpto secundum totam suam amplitudinem, secundum quam est constitutiuum Dei, conc; comparatiue extrinsece per ordinem ad limitationem potentiae cognoscentis, neg: & in hoc sensu non est constitutiuum Naturae Diuinae neque in esse physico, neque in esse objectiuo, quia repugnat Deum cognoscere se ipsum inadaequate.
2O. Obiicies 8. Fundatiss. Doctor in 2. dist. 3. p. 2. q. 2. art. 1. dub. 2. lat. docet, quod Deus nequit naturaliter cognosci ab intellectu creato, quia intellectus creatus deberet esse iuum esse,. sed etiam, vt elenatus, non est suum esse, ergo nequit Deum quiditatiue cognoscere etiam, vteeleuatus; vel haec ratio nihil probat.
Resp. Fundatiss. Doctore recte concludere; quia adhoc, vt potentia intellectiua tendat naturaliter in aliquod objectum, debet esse vel immaterialior, vel aeque immaterialis, ac obiectum; immaterialitas enim est ratio intellectua¬ litatis, vt ostendimus de Subst. Dei q. 2. art. 7. 8. 13. vnde cum debeat esse naturaliter proportionata. objecto, debet esse saltem aeque immaterialis, ac objectum, haec enim proportio debet esse inratione cognoscentis, & cognoscibilis, sed Deus est simpliciter immaterialis, quia est actus purissimus excludens quancunque potentia litatem passiuam, & ex eo, quod excludit omnem potetialitatem passiuam, est suum esse purissimum; aliter si non esset suum esse, esset in potentia passiua ad esse, & sic non esset immaterialis simpliciter, quia in cluderet materialitatem, quam importat potentia passiua, quae est quaedam materialitas metaphysi ca, seu habens modum materiae; ergo si intellectus creatus tenderet naturaliter in Deum, illi esset naturaliter proportionatus in ratione immaterialitatis, & ideo esset, immaterialis simpliciter, & per conseques actus purissimus, & suum esse. At vero adhoc, vt intellectus creatus elevetur ad cognoscendum. Deum extrinsece inadaequate, idest non secundum totam latitudinem cognoscibilitatis Dei, quae est infinita, non requiritur, quod habeat, immaterialitatem infinitam, sed finitam, sic enim proportionatur suo objecto, prout formaliter cognoscitur ab ipso, ex eo autem, quod habeat immaterialitatem finitam, sequitur: quod habeat aliquam materia litatem, seu potentialitatem, & ex eo, quod habeat aliquam potentialitatem, sequitur, quod non sit actus purissimus, nec suum esse.
PI Obiicies 9. Nulla potentia naturalis potest supernaturaliter eleuari ad producendum e ffectum supernaturalem; quia nulla potentia naturalis potest nec etiam diuinitus producere Gratiam, Charitatem, & Dona Spiritus Sancti, sed visio intuitiua Dei est supernaturalis; ergo repugnat intellectui creato.
Resp;quod hoc arg. nimis probat; probat, nnullum hominem posse supernaturaliter producere actum Fidei, Spei, & Charitatis, qui sunt simpliciter supernaturales. Neg. igitur maior; ad cuius prob. insertam dicitur, quod licet nulla potentia naturalis nec etiam diuinitus possit producere habitum supernaturalem, potest tamen producere actum simpliciter supernaturalem? Disparitatem assignauimus q. 3. Proem.
22. Obijcies 10. Repugnat species creata quiditat iue repraesentatiua Dei, vt infra dicemus; ergo repugnat potentia creata quiditatiue visiua Dei: nam maior perfectio est videre, Deum, quam ipsum repraesentare; quia potentia viuit, & beatificatur, non species.
Resp. neg. conseque & disparitas pro nunc est, quia species se tenet ex parte objecti formaliter, & ideo debet esse aeque immaterialis, ac objectum, aliter non repraesentaret quiditatiue objectum, scilicet vt est in se, quia non haberet eandem immateria litatem, & luciditatem, quam habet obiectum, & ideo non posset. aeque ipsum repraesentare, sicuti ipsum obiectum per suam propriam immaterialitatem, & luciditatem, quam habet in se, reprae sentat se ipsum, ipsum autem reprae sentat se quiditatiue; ergo species, si non haberet eandem luciditatem, non repraesentaret ipsum quiditatiue. At vero potentia intellectiua, cum se teneat ex parte creaturae, non debet adaequari cum objecto, sed sufficit, quod habeat talem immaterialitatem, qua possit attingere inadaequate objectum. Ad id, quod subditur, dicitur potentiam viuere vita finita; & sanctificari sanctitate finita species autem haberet immaterialitatem infinitam, quae repugnat creaturae.
E3 Obijcies 11. Si Deus posset intuitiue videri ab intellectu creato, contineretur intra sphaeram objecti intellectus creati; sed conseque est falsum: ergo & antecedens. Prob. maior. Nulla potentia potest ferri extra latitudine sui obie. cti, quia objectum essentialiter adaequatur potetiae; ergo si Deus posset intuitiue videri ab intellectu creato, contineretur intra sphaeram illius objecti. Prob. min. Si Deus, vt clare visibilis, contineretur intra sphaeram objecti creati, intelle ctus creatus posset naturaliter videre Deum quia quaelibet potentia potest naturaliter temdere in omne illud, quod continetur ineius Jobi ecto; sed consequens est falsum, vt infra vide bimus; ergo & id, ex quo sequitur.
Resp. neg. min. Ad prob. neg. mator; adcus ius prob. insertam dist. Quaelibet potentia potest. extedi naturaliter in omne illud, quod contine tur in eius objecto intensiuo, conc; extesiuo; negi cum enim infra latitudinem objecti contineatur aliquod objectum excedens; vt v. 8. continetur Sol intra latitudinem potentiae visiuae; tunc potentia non potest in illud tendere per viresna turales; nisi adiuuetur per vires confortantes apsam potentiam, & eleuantes ipsam adigradum perfectionis sui obiecti, hinc oculus noctuaevi bus propriis nequit Solem videre. Igitur inte lectus, vt sic, habet pro objecto omne ens; & perconsequens etiam Deum, vt clare visibilem, quia tamen intellectus, prout est in creatura, est inon
Articulus 2
On loquimur de existentia, aut futurm tione visionis; certum enim est queli bet effectum creatum siue naturalem, siue-super naturale esse contingente, quia est effectus Volum tatis Diuine, & ideo illius existentiam, aut futus ritionem non posse demonstrari, quia demonstra tio est tantum de necessarijs. Loquimur ergo de eius possibilitate, quae, cum antecedat Voluntato & connectatur cum Omnipotentia, ab illatra hit ne cessitatem, vt diximus de Omnipot. Dei artqe ideo querimus tantum de possibilitate Visionis.
Praetere a aduertere debemus, quod Recentiores, quotiescunque inquirunt, an aliquod mysterium supernaturale possit a nobis naturaliter demonstrari, plerunque confundunt demonstrationem cum syllogismo identico, infallibili, & efficaci; qui tamen, quantum distet a demonstratione, sufficienter ostendimus de Subst. Dei q. 1. art. 4. 8. 13 demostratio enim essentialiter est percausam consequentis; syllogismus autem infallibilis efficaciter, & conuincenter concludes potest. esse per definitionem rei, quae non est causa naturae ipsius reii, cum sit ipsa natura rei, aut peraliquod aliud praedicatum formalissime identificatum, vt diximus ibidem:
Ratio autem dubitandi esse potest. 1. quia, cum possibilitas Visionis Dei probetur per rationem vltimi finis, vt habitum est in sup. art; & Ultimus finis sit vera causa, imo causa ommum causarum, ideo videtur, quod ratio probans possibilitatem Visionis sit vera demostratio. 2. quia possibilitas Visionis probatur per eius obiectum ex eo enim, quod Deus, vt clare visibilis, contineatur in Ente, vt sic, quod est objectum adaequatum intellectus creati, deducitur, quod intel lectus creatus possit tendere in Deum, vt clare visibilem, & per consequens Visionem claram Dei esse possibilem intellectui creato, vt pariter videri potest in sup. ari; cunque objectum sit causa actus potentiae, vt infra ostendemus ex Fundatiss. Doct, hinc videtur, quod talis probatio sit. demonstratiua. Igitur.
3Prima sententia substinet possibilitatem visionis Beatificae posse naturaliter probari; & haec diuisa est; nam Aliqui substinent posse naturali ratione demonstrari. Ita Arrub. hic dist. 153 & quidam alij suppresso nomine citati a Bassolo, quos sequitur Suessan. 2. Met. c. 4, & quidam alij. Iuniores, qui hanc sententiam attribuunt Scoto; sed immerito, vt ait noster Lusit. de Beat. lib. 12. q. 2. art. 1. §. 33 vbi ostendit Scotum docuisse solum posse cognosci probabiliter; ait enim in 4. dist. 49. q. 7. Arguo per rationem probabilem, quod possit concludi per rationem naturalem probabiliter, quod est capax Beatitudinis verae. Et Rada ScotiDiscipulus controu. 1. art. 3. concl.1: citat Scotum pro opposita sententia φ. 1. Prol. Alij vero volunt solum probabiliter posse probari. Ita Scotus ubisupicui adhaerent plures ex Recentioribus; & consentire videtur etiam noster Lafosse q. 1. de Visc. 3. 8. 3. in 4. resp. ad 1.
Secunda sententia vult possibilitate, visionis Beatae supposita diuina reuelatione eiusdem posse naturaliter demonstratiue probari per lumen naturale. Ita Vasque & Alarcon.
Tertia tandem sententia docet possibilitatem Ivisionis nullo modo posse naturaliter demonstrari, & praecisa reuelatione nec probabiliter posse indicari. Ita Fundatiss. Doct. in. 3. dist. 23. p. 2. q. 2& in 1.dist. 2. princ. 2. 4. 1; & q. 2, & dist. 3. p. 1. princ. 1. q. 4. vbi docet nullum supernaturale posse naturaliter cognosci, quod habet etia Quodl. 5. q. 7: & Quodl. 3. q. 7, & de Sacram. Aliaris prop. 18. Ipsum sequuntur omnes eius Discipuli, Argen, Lusit. vbisup. Lafosse quoad 1; & 2. partem, quanuis non quoad vitimam. Et ex extraneis fere omnes, vt videre est apud Fasol. q. 12. art. 1. dist. 2, ORam, Bassol; Sabr; Med; Mol; Sua, Ban; Zum; quibus accessit Gonet hic art. 4: & alij Thomistae communiter, pro cuius decisione.
4 Not; quod dissolutio huius difficultatis pedet ex ijs, quae diximus de Subst. Dei q. 1. art. 1. S.a, scilicet nos non posse naturaliter videre Deum, quia Deus est simpliciter supernaturalis; cum enim visio Dei sit simpliciter supernaturalis, vtinfra patebit, ideo ob easdem rationes nequit nedum demonstrari, sed nec etiam cognosci, aut suspicari eius possibilitas. Vt aute magis appareant ea, quae ibid. diximus.
Est aduertedum, quod aliquod supernaturale potest dupliciter cognosci. 1. quatenus est supernaturale formaliter reduplicatiue siue in se ipsoimmediate, vt cognoscitur a Beatis in Patria, siue in Diuina reuelatione supernaturali, vt cognoscitur a nobis in Via. 2. prout est apparenter naturale eo, quia repraesentetur in aliquo obiecto, aut specie naturali, vt cognoscitur existentia. Dei per specie existentiae creature. Habemus exeplum in creatura; nam trasmutatio Virgae Moysis in serpentem, quae a Moyse cognoscebatur; vt quid supernaturale, sciebat enim hoc se operari in virtute Diuina, attamen a Pharaone, & illius Magis reputabatur, vt quid naturale arte humana, vel Diabolica patratum; cum & ipsi Magi in virtute Daemonum talem mutationem causarent. Hinc omnia miracula patrata a Sanctis, quae a nobis creduntur, vt supernaturalia, ab Infidelibus, & Tyrannis credebantur praestigiae, & hallucinationes arte Magicat inductae Et ratio huius est: nam objectum cognoscitar eo modo, quo repraesentatur a species species autem naturalis illustrata per lumen naturale nequit representare nisi, vt naturale illud, quod repraesentat; aliter si species naturalis illustrata per lumen naturale posset repraesentare. aliquod objectum, vt supernaturale, cum repraesentare sit effectus formalis speciei, vt commnniter asseritur, daretur effectus superior, excedens, & nobilior sua causa; contra quod clamat Philosophia. Et sic nulla esset ratio, cur intellectus non posset naturaliter cognoscere omnia supernatur alia, quae non essent supernaturalia quia non essent supra virtutem naturalem ipsius intellectus. Ceterum si illa species illustretur a lumine supernaturali, quod est Diuina reuclatio, tunc ab illa escuatur ad ordinem supernaturalem, sicut ab eodem lumine eleuatur intellectus: & ideo species sic eleuata pote st repraesetare aliquod supernaturale, & mtellectus sic eleuatus potest producere actum supernaturale:
S Ex hac doctrina, quae innegabilis esse debet, eruitur notitia, qua generaliter capere possumus, quomodo ea, quae sunt in Deo, possint naturaliter cognosci, vt v. 8. Existentia, Omnipotentia, Iustitia, Scientia, & cetera, de quibus diximus superius, & infra dicturi sumus; Quanuis enim ista omnia, prout sunt in Deo, sint simpliciter supernaturalia, quia sunt supra omnem naturam creatam, & creabile, Diuina enim funt, & sunt in eodem ordine, in quo sunt ceterapraedicata supernaturalia Dei; quia quidquid est, in Deo, supremum est, & illi repugnat esse in ordine inferiori, in quo est natura; attamen quiacognoscuntur, vt repraesentata per species creaturarum illustratas a lumine naturali, cum perspecies eorum, que sunt in creaturis, deueniamus in cognitionem eorum, quae sunt in Creatore. ideo possunt naturaliter cognosci per lumen, & rationem naturale; & ideo illa cognonerunt etiam Philosophi Gentiles; in tali casu tamen cognoscuntur, vt naturalia, & prout praescindunt a super naturalitate. At vero in nobis Fidelibus, si tale species illustrentur per lumen supernaturale ipsius Fidei, cognoscuntur, vt supernaturalia, non autem, vt naturalia; quapropter illa cognoscimus, vt Philosophi Catholici, non vt puri, & naturales Philosophi:
6. Quanuis ergo per lumen supernaturale Diuinae reuclationis illustrans, ac eleuans species acceptas ex creaturis, & confortans nostrum intellectum possimus demonstrare tum a priori possibilitatem visionis Dei ex eo, quod cognoscamus per Fidem creaturam rationalem posse participare vitam aeternam ipsius Dei, inqua consistit visio tanquam in sua radice, vt diximus in apparatu quaestionis; ait enim Christus Dominus: Io: 17. Haec est autem vita aterna, vicognoscant te solum Deum verum; tum a postetiori ex eo, quod cognoscamus creaturam percharitatem consummaram, quae est amor perfectus possidens ipsu Deum in re, ad que praesupponitur essentialiter visio intuitiua, quae est actus perfectus apprehensiuus ipsius Dei in re amori enim sequitur ad visionem, & ideo per rationem a posteriori deducitur visio. Attamen per lumen naturale, & per specie ordinis naturalis nequit cognosci visio Dei, quae est simpliciter supernatur ralis, quia ipsa visio Dei clara non reperitur in ordine naturae participata ab ipso Deo ipsi creature; in tantum enim Scientia, quae in Deo est quid supernaturale; potest cognosci per lumen, naturale, & per speciem, quae est accepta a creatura, in quantum Scientia reperitur in creatura naturali, quae est effectus Dei: nam ex quolibet, quod est in effectu, assurgimus ad cognoscendum illud esse in causa, quia nemo dat, quod non habet, & ideo potest cognosci naturaliter praescindendo ab illius supernaturalitate; At veros visio Dei intuitiua non reperitur in ordine na¬ turali, quia nulla creatura naturaliter videt Deum, ideo ipsa nequit cognosci, vt quid naturale per lumen, & speciem naturalem acceptam a creatura, quia in creatura naturali non est, sed cognoscitur solum per lumen supernaturale, & per speciem eleuatam, & illustratam ab illo His declaratis.
T. Vnica concl. Possibilitas visionis beatae praecisa reuclatione nec potest probari, nec improbari, imo nullo modo conjecturari; supposita autem reuelatione non potest ratione naturali demonstrari, sed tantum probabiliter suaderi. Prob. 1. ex Scriptura: nam Matth. 11. Christus Dominus ait: Nemo nouit Filium, nisi Pateri neque Patrem quis nouit, nisi Filius, & cui voluerit Filius reuelare. Ex quo sic arguitur. Notitia mysterij Trinitatis non habetur, nisi per Diuinam reuelationem; ergo visionis possibilitas non potest cognosci, nisi per Diuinam reuelationem; nam possibilitas visionis est essentia visionis, essentiae enim rerum omnium creatarum consistunt formaliter in possibilitate ipsarum, vt dictum est de Omnipot art. 4; essentia autem visionis non potest cognosci, nisi per Diuinam reuelationem; quia cum visio Dei dicat relationem. ad ipsum Deum clare visum, & relatiua sint sit mul cognitione, Deus autem clare nequit vide ri, nisi per Diuinam reuelationem; ergo neque. ipsa possibilitas visionis. Praeterea 2. Cor. 2. habetur: Quod oculus non vidit, nec auris audiuii, nec in cor hominis ascendit, quae praeparau Deus bis, qui diligunt illum, nobis autem reuelauit Deus per Spiritum suum. Et paulo superius: Laquimur Dei Sapientiam, quae abscondita est, sed id, quod Deus preparauit diligentibus se, est vita aeterna, quae consistit in visione Dei; ergo possibilitatem visionis Dei nec possumus probabiliter suspicari, aliter ascendisset eius cognitio incorhominis, & in sensus, quia omnis nostra cognitis habet ortum a sensu. Hinc Beatiss. Ecclesiae Magister Aug. lib. 13. de Trin. c. 9. ait: Fides hominem futurum vere beatum, non argumentatione humana, sed Diuina auctoritate promittit. Et c. 8. ait: Hanc vtrum capiat natura humana, quam tamen desiderabilem confitetur, non parua quaestio est; sed si Fides adsit, quae inest eis, quibus dedit potentiam Iesus Filios Dei fieri, nulla quaestio est. Et rationem reddit ib. c. 9. ex eo, quod illa non potuerint agnoscere Philosophi Gentiles, de quibus sic loquitur. Humanis quippe argumentationibus. haec inuenire: conantes, vix pauci magno praediuiingenio, abundantes otio; doctrinisque subtilissimis eruditi, ad indagandam solius animae immortalitatem peruentre potuerunt, cui tamen animae beatam vitam non inuenerunt stabilem, idest veram.
Formatur aute sic ista ratio. Si possibilitas visionis beatae posset naturaliter demostrari precisa reuelatione, maxime potuisset ab illis, qui maiori praediti sunt lumine rationis, ac subtiliori mentis acumine in indagandis rerum notitijs; sed Philosophi Gentiles fuerunt praediti maiori lumine rationis, & mentis acumine in indagandis rerum notitijs, quia ipsi nobis scientias naturales tradiderunt, quas rerum naturalium inda¬
gatione inuenerunt; & tamen ipsi vix potuerunt agnoscere animae immortalitatem, quae est vita naturalis animae, multi enim circa hoc errauerunt; nullo modo tamen nec suspicari quidem potuerunt, quod animae felicitas, quae est vita. beata illius, sit visio intuitiua Dei, infeliciter enim omnes circa hoc errauerunt eam constituentes in aliquo Bono creato; ergo possibilitas visionis Dei praecisa reuelatione Diuina nec probabiliter potest a ratione naturali conjecturari. Hinc ipsemet Augustinus, quanuis fuerit: ngeniorum miraculum, Philosophorum, quot quot fuerunt, & erunt acutissimus, scribens: Paulinae Ep. 112. ait: Si quaeris, vtrum Deus potuit viderit Respondeo, potest. Si quaeris, unde sciamaRespondeo, quia in veracissima Scriptura legitur; quibus ingenue confitetur possibilitatem visionis Dei non nisi in Scripturis se didicisse; ergo si de mitabili ingenio Augustini, quod procul dubio fuit vltimus, & perfectissimus naturae conatus, valet, quod possibilitas visionis scitur per solam reuclationem, a fortiori valebit de quolibet alio ingenio in ordine naturae considerato.
S Prob. 2. Id, quod est supernaturale simpliciter, nequit naturaliter attingi a potentia naturali; sed Visio Beata est supernaturalis simpliciter; ergo nequit naturaliter attingi a potentia naturali, sicut est intellectus creatus in propriis viribus consideratus. Prob. mator: Si supernaturale simpliciter posset naturaliter attingi a potentia naturali, supernaturale non esset supernaturale, sed naturale, quia illud est, supernaturale, quod nequit attingi per vires naturae: & illud est naturale, quod per vires. nature potest attingi, & ideo cognitio, qua homo cognoscit lapidem, quia potest naturaliter cognoscere lapide, est naturalis; quamobre si supernaturale posset attingi a potentia naturali, supernaturale non esset supernaturale, sed naturale; ergo supernaturale nequit naturaliter attingi a potentia naturali. Prob. min. Visio Beata specificatur ab objecto immediato, & formali, in quod tendit; quia quilibet actus specificatur ab objecto formali; sed objectum formale, & immediatum, in quod tendit visio beata, eest Deus, vt visus in se ipso, qui in se ipso supernaturalis est simpliciter, cum sit super omnem naturam; ergo & visio beata est supernaturalis simpliciter:
Conf. In tantum Scientia Dei potest naturaliter cognosci, in quantum in creatura, quae est effectus Dei, datur scientia naturalis, quae ducit in cognitionem Scientiae Dei, vVt supra dictum est, sed in creatura naturali non datur visio beata, quae sit naturalis creaturae, vt probabimus in seqe art. contra Anomaeos; ergo visio bea¬ ta nequit naturaliter cognosci
S Dices. In creatura datur visio naturalis qua potest videre se ipsam, & alia a se, & haec visio est a Deo communicata creaturae; quia quidquid habet creatura, habet a Deo, ergo ex hac possumus cognoscere possibilitate visionis Dei
Respi quod ex eo, quod in creatura sit visio, qua videt se ipsam, & alia a se, tantum colligitur, quod in Deo sit visio, qua Deus videt seipsum, & alia a se; sicut ex eo, quod in creatura sit scientia, qua cognoscit alia a se, colligitur quod in Deo sit Scientia, qua Deus scit alia a se, non tamen colligitur, quod creatura possit. videre Deum intuitiue; sicut ex eo, quod in creatura sit scientia, qua scit quiditatiue alias creaturas, non colligitur, quod creatura possit. scire quiditatiue Deum, quia cognitio quiditatiua Dei est simpliciter supernaturalis, & ideo non potest inferri ex cognitione naturali. Vid. alias rationes allatas de Subst. Dei ubi sup.
IO Prob. 2. pars conel. contra Vasq. Adhuc supposita reuelatione non datur aliqua causa. naturalis, vel effectus naturalis visionis beatae: ergo non potest naturaliter demonstrari. Prob. antecedens. Nam si daretur aliqua causa, vel esset intellectus, vel lumen, vel species; haec enim tria, ut infra videb; concurrunt actine ad visionem; sed intellectus naturalis non est causa visionis beatae, aliter naturaliter possemus videre. Deum; & sic lumen naturale nequit manifestare, & species naturalis nequit repraesentare rem supernaturalem, aliter effectus esset superior, & nobilior sua causa, vt supra dictum est; & ex alia parte non est assignabilis aliquis effectus naturalis ipsius visionis beatae, quia ipsa est actio immanens, quae non est productiua, sed simpliciter tactiua sui objecti; ergo adhuc supposita reuelatione non datur causa, vel effectus naturalis visionis beatae. Conseq. patet: nam. demonstratio, vt docent communiter Philosophi, est per causam, si sit a priori, vel per effectum, si sit a posteriori:
II Verum si intendat Vasque quod supposita reuelatione possimus per discursum naturalem ipsam probare, tanquam mediante instrumento, naturali, quo vtimur ad probandas quascunque conclusiones siue naturales, siue supernaturales, siue necessarias, siue contingentes, hoc libenter concedimus, non tamen sequitur ex hoc, quod possit demonstrari, aliter omnis syllogismus, cum fiat per discursum naturalem, esset demonstratiuus, quod nullus auderet affirmare. Nec ex eo, quod motiua supernaturalia applicantur perlumen naturale, quo conficimus syllogismos, ad inferendam conclusionem supernaturalem, sequitur, quod materia talium propositionum, & motiua talis conclusionis cognoscantur naturaliter. Hic autem quaeritur de materia propositionum, quibus probatur visio, non autem de forma, quia quaerere de forma, est quaerere, an forma syllogistica, vt sic, praescindendo ab omnimateria sit demonstratio? Hoc autem hic non intenditur, vt patet.
I2 Tandem demonstratio est de euidentibus, est enim habitus certus, & euidens; sed adhuc supposita reuelatione visio est ineuidens, quia talis reuelatio est obscura, cum sit sola auctoritas testificantis; ergo adhuc supposita reuelatione visio beata nequit demonstrari.
I3 Remanet igitur, quod visio beata possit. solum probari efficaciter per rationes superna turales ex Scripturis desumptas, & per lumensupernaturale, quo cognoscimus rationes, & motiua supernaturalia, per rationes autem naturales supposita reuelatione posse solum probabiliter ostedi, nulla tamen supposita reuelatione nec demostrari, nee probari probabiliter, nec improbari posse; quia nullo modo potest cognosci¬
14. Ad 1. rationem dubitandi, resp; quod ratio vltimi finis, vt clare visibilis, continetur inobjecto extensiuo intellectus creati, in quod non potest tendere, nisi per vires supernaturales; continetur enim, vt quid supremum, & excellentissimum in ipso objecto, & ideo nequit naturaliter attingi ab intellectu creato, qui est infimus in ordine intelligibili; sicut Sol, quia est excellentissimum in ordine visibili, ideo nequit attingi ab oculo noctuae, qui est infimus in genere vistuorum corporalium: non autem continetur in obiecto intensiuo, & ideo nequit naturaliter attingi:per quod patet ad 2. rationem.
I5 Obiicies 1. Euidens est lumine naturaliperfectionem conuenientem potentiae inferioriposse conuenire potentiae superiori, sed potentiae sensitiuae visiue conuenit cuidenter videre. omnia objecta, quae continentur sub latitudine, sui objecti adaequati; ergo euidenter deducitur, intellectum posse naturaliter cognoscere. omnia, quae continentur sub objecto eius adaequato; sed Deus, vt clare visibilis, continetur sub objecto adaequato ipsius intellectus creati; aliter nec etiam supernaturaliter posset videri, quianulla potentia potest ferri etiam supernaturali ter extra suum objectum adaequatum; & ideo potentia auditiua per nullam potentiam potest. videre; ergo euidenter constat intellectum creatum posse naturaliter videre Deum.
Omissa eorum Recentiorum responsione, qui dicunt intellectum creatum habere pro objecto Ens, vt sic, confuse sumptum, prout abstrahit: talibus entibus specificatiue sumptis, vt respondet Ferrus, & plures Recentiorum; & ideo ex hoc non argui, quod intellectus possit naturaliter tendere in omne Ens specificatiue sum ptum; omissa, inquam, hac responsione, quae videtur infirmare rationem adductam in sup. aricommunem etiam istis Recentioribus, qui dum ynum struunt, aliud destruere videntur; Praeterquanquod quanuis intellectus creatus tendat in Ens, Vt sic, attamen non arguitur, quod non tendat quiditatiue in obiecta naturalia, quae continentur in Ente, vt sic; ergo alia ratio afignanda est, quare naturaliter non possit tendere in Deum, vt clare visibilem; & ideo haec responsio non est sufficiens. Igitur.
Resp. dist. min. Potentiae sensitiuae visuae prout reperitur in specie infima videntiumsensitiuorum, conuenit videre omnia quae continentur sub eius objecto adaequato, neg: namoculo noctuae non conuenit videre Solem; qui tamen continetur in obiecto potentiae visiuae. Potentia sensitiuae visiuae, prout reperitur in supremo, & perfectissimo vidente, conc. Ita quanuis intellectui, vt sic, conueniat tendere in Ens;vtsica, & intellectui perfectissimo, ac supremo ingenete, intelligentium conueniat tendere naturaliterm omne contentum sub Ente, vt sic, sicutvestsam tellectus Dei, attamen intellectui creato; qui est infimus in ordine intelligentium, non connes nit naturaliter tendere in objectum excessentis simum, & supremum, vt est Deus clare visibilis, quanis contineatur sub eius objecto adaequa to. Hinc Phiis licet Gentilis, dixit, quod nm ster intellectus ad ea, quae sunt manifestissima in natura, idest ad Deum, cuius existentia nihil est manifestius, se habet velut oculus noctuae adii men Solis, vel diei: sicut ergo oculus noctus nequit videre Solem, quia Sol est supremus inter lucida corporalia, cum sit lux, per quam omnia sunt lucida, quanuis Sol sit in obiecto oculi, in quo continetur omne corporale visibi le; ita intellectus creatus nequit videre natura diter Deum, quia est supremus, & perfectisamus inter omnia Entia, cum sit Ens, per quodom nia Entia sunt Entia, quanuis Deus contineatur in objecto adaequato ipsius intellectus, Defectu igitur proportionis obiecti cum potentiane quit videri Deus; quod si proportionetur per lumen supernaturale, statim videbitur.
I6. Obijcies 2. Potest naturaliter probam visionem Dei non esse impossibilem: ergo potest. naturaliter probari esse possibilem. Antecedem patet: nam id, quod non inuoluit repugnantiam ab intriiseco, potest demonstrari non esseam possibile, sed visio Dei nullam inuoluit repus gnantiam, aliter nec naturaliter, nec supernatum raliter posset dari, ergo potest naturaliterdes monstrari visionem Dei non esse impossibilem Prob. conseq. Haec propositio: visio Dei estpossi bilis, aequiualet huic: visio Dei non est imnofun lis; illa enim particula, non, destruit impossibili tate, siue negationem, quae est ante possibiles & ponit possibilitatem, quia duae negationes faciunt affirmationem; vnde idem est diceret visis, Dei non est impossibilis, ac visio Dei non estnone possibilis, haec autem aequiualet huic affirmatis quae: visio Dei est possibilis.
Hoc argumento non parum tortus fuit qui dam Carissimus noster Vir magni ingenis, sed pan ui laboris, resp. tamen faciliter, neg. antecedem eum Fundatiss. Doct. vbi supi id enim, quod est, supernaturale, nullo modo potest cognosci, & ideo nullo modo probari, vel improbari, quia implicat, quod probetur, vel improbetur id, quod non cognoscitur, cum ipsa probatio sit, cognitio. Ad prob. dist. maior. Si id, quod nullam inuoluit repugnantiam, cognoscatur aliquo modo, conc; si nullo modo cognoscatur, neg; & sic dicitur; ad min; quod & si visio Dei nullam inuoluat repugnantiam, artamen, quianullo modo cognoscitur, ideo nullo modo potest probari naturaliter eius possibilitas vel impossibilitas.
17. Obiicies 3. Angelus naturaliter comprehendit intellectum humanum; ergo naturaliter videt totam capacitatem illius; sed si non videret possibilitatem visionis Dei, non videret totam capacitatem intellectus humani, cum intellectus sit etiam capax visionis beatae; ergo videt naturaliter visionem Dei.
Resp. neg. antecedens. Cognitio enim comprehensiua est propria Deo, & ideo est incommunicabilis creaturae, vt dictum est.
IS Obiicies 4. Beatiss. P. Aug. lib. 10. de Ciuit. Dei c. 1. ait Platonicos cognouisse naturam intellectualem non posse esse beatam, nisi participato lumine Dei, ergo Platonici, qui erant in puris naturalibus, cognouerunt possibilitatem, visionis Dei.
Resp. Platonicos, vt testatur idem Beatiss. Ps. euoluisse libros Moysis, & ex illis cognonisse. plura Fidei mysteria, & ideo non pure naturaliter, sed per reuelationem Diuinam descriptam in illis libris.
I9. Obiicies 5. Natura intellectualis natutraliter desiderat visionem beatam, quia quodlibet desiderat naturaliter suam felicitatem, quia desiderat non esse miserum; felicitas autem naturae intellectualis est visio beata; tum quia viso effectu naturaliter desideramus videre causum; sed desiderium supponit cognitionem, qua cognoscimus, illam tem non esse impossibilem: ergo naturaliter cognosci potest possibilitas visionis beatae.
Resp. neg. maiorem. Ad 1. prob. dist. Quodlibet desiderat suam felicitatem in communicone; in speciali, neg. Sic natura intellectualis.
desiderat suam felicitatem in communi, quiadesiderat bonum, vt sic, quod cognoscit; non tamen desiderat suam felicitatem in speciali, quia illam non cognoscit. Ad 2. responsum fuit de Subst. Dei q. 1. art. 1. 8. 2. n. 29.
20. Obiicies 6. Haeretici cognoscunt possibilitatem visionis beatae; sed non cognoscunt. per lumen Fidei, quod in illis extinctum est; ergo cognoscunt naturaliter.
Resp. Haereticos cognoscere mysteria Fidei per Scripturas Diuinas, in quibus sunt reuelata, & ideo cognoscere per Diuinam reuelationem factam per Scripturas, quanuis illi reuela¬ tioni non assentiantur per Fidem Diuinam, sed solum per Fidem humanam, & ideo non cognoscunt naturaliter, saltem objectiue, vt diximus dePlatonicis, quanuis eorum cognitio non sit formaliter supernaturalis, quia nititur Fidei humanae, & ideo non est infallibilis simpliciter.
II Obiicis 7. Fundatiss. Doct. in 2. dist. 4. q. 1. art. 4. 8. si ergo &c. docet, quod si Angelus fuisset creatus in gratia, cognouisset gratiam, quam in se ipso habebat, & appetijsset esse per gratiam, quod appetijt esse per naturam, & sic non peccasset &c; ergo Angelus potest naturaliter cognoscere aliquod supernaturale, & per consequens. ipsam vilionem.
Resp;quod Angelus cognonisset gratiam, quam in se habebat, per ipsam eandem gratiam, quae in illo erat; gratia enim, quae data fuisset Angelo ad operandum, data etiam ei fuisset ad cognoscendum. Tum quia Deus reuelasset illi omnia dona accepta, vt ex illis magis assurgeret, in amorem, & laudem Donatoris, non autem ait B. Dector, quod cognonisset gratiam per naturalem indaginem, cum locis allatis asserat hoc esse simpliciter impossibile.
Articulus 3
Vaerimus, an creatura ordinis naturaPlis possit suis viribus propriis videre, Deum;aetenim quid dicendum sit de creatura supernaturali secundum substantiam. cui esset connaturalis visio, in seq. art. discurremus. Cum igitur habitum sit visionem Dei esse possibilem creaturae, recte procedimus ad inquirendum, an ista possibilitas sit intra ordinem naturae, vel intra ordinem gratiae:
Instituta fuit haec controuersia contra Ennomium Aetij haere siarchae Discipulum, σefert. Beatiss. P. haeres.s 4e ab Eunomio autem dicti sunt, Anomaei, seu Eunomei illius Sectarij, vt quibusdam placet, asserentes Deum clare videri a quacunque creatura intellectuali. Hunc errorem. propagauere in Germania inferiori Beguardi, & Beguinae; quorum peruersitas damnata fuit inConc. Viennen. Eadem sententia impingitur Dur a Soto in 4. dist. 49. q. 2. art.4e a Val. hic puncto 3. 8. Porro; a Ban. art. 5, dub. 33 a Zum. q. 2, a Vasque. disp. 42. n. 5, & a Trig. 1. q. 7. art. 1. 8. Tertia opinio. Similiter tribuitur Scoto in 4. dist. 49. q. 11. a Banart. 5, dub. 3? & a um. ubi sup. Ceterum. yterque vindicatur ab hac sententia a nostro Lusit; Dur, enim, & Scotus nihil aliud docent, quam quod ad visionem beatam non requiratur indispensabiliter lumen gloriae saltem de potentia Dei absoluta, nusquam tamen aperte docent visionem beatam posse haberi solis viribus naturae. Nec minus incertum est Pelagianos, vt¬ refert noster Lafosse de Visq. 1. c. 5. 8. 1; istum errorem docuisse, quandoquidem hominem posse. naturae viribus vitam aeternam sibi comparare. Ex hoc tamen non colligitur eos hanc sententiam tenuisse. 1. quia Pelagiani duplicem vitam beatam admittebant, vnam naturalem, alteram supernaturalem; vnam in Regno Dei pro baptigatis, alteram extra Regnum Dei pro paruulis decedentibus sine baptismo, vt videre est apud Beatiss. P. Aug. in Suppl. contra Iul. lib. 1. c. 130. vbi Limbum vocat Paradisum ab haeresi Pelagianorum pro paruulis aedificatum; & lib. 2. c. 113. Id aute, quod asserebant de paruulis, asserere tenebantur de adultis morientibus sine peccatis, & sine baptismo: nam in eorum sententia sine gratia poterat homo vitare omnia peccata, veaperte colligitur in eodem aureo libro; adulti enim morientes sine peccatis, & sine baptismonon poterant recipi in Regnum Dei; fatebantur enim Pelagiani illud Christi Domini: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & Spiritu Sancto, non intrabit in Regnum Dei, propter quod aliam vitam beatam paruulis addixerunt, ne faterentur damnari ad Inferos; & per consequens ne admitterent peccatum, quod in illis non potest esse, nisi originale; confitendo enim poenam admittere necessario culpam debebant; poena namque essentialiter culpa supponit, aliter Deus esset niquus tortor, & iniustus Iudex; ergo ex hoc potius deducitur eos non se tenuisse cum Anomaeis. 2. Nusqua legitur, vt in lib. Beatiss. P. videre potuimus, eos docuisse viribus naturae posse Deum; videri, sed solum posse viribus naturae esicere. opera meritoria; quanuis postea Pelagius, & Caelestius gemina vnius Draconis capita, suam sententiam non semel moderantes, vt apertissimis Beatiss. P. testimoniis alibi ostendemus, aliqualem gratiam admiserint. Quis autem non videat, quantum intersit inter elicere naturaliter opus meritorium, & naturaliter Deum intuersaEtsi vtrunque sit supernaturale, attamenad Visionem requiritur Lumen glorie, & Charitas consummata, quae naturaliter haberi non possunt; vnde ex eo, quod docuerint naturaliter posse vnum, non recte infertur, quod docuerint naturaliter, & alterum posse. Praeterea non admittebant opus bonum esse supernaturale, adeo enim hebetes non fuissent, vt postea docuissent posse fieri viribus naturae; volebant ergo opera bona esse ordinis naturalis, & ideo posse naturaliter elici: nusquam tamen docuerunt glo riae consecutionem esse naturalem, & ideo nec posse naturaliter consequi. Haec scripsimus, non vepro Pelagianis, sed vt pro veritate certemus.
Sententia tamen Catholica docet Deum viribus naturae a creatura quantuncunque intra ordinem naturae perfecta intuitiue videri non posse. Ita communiter omnes DD. Catholici. Fundatiss. Doct. in 2. dist. 3. p. 2. q. 2. art. 1. dub. 2. lat; & dist. 5. q. 1art. S. Si ergo; & lib. de Causit prop. 6. p. 1. dubit, penult & uli: pro cuius decis¬
Vnica conel. Nulla creatura ordinis naturalis, cuiuscunque perfectionis naturalis illa sit, potest videre Deum intuitiue; Est de Fides habetur enim expresse in Scripturis allatis ari I.n. 8, & 13: & art. 2. n. 7. vbi Matth. 11. Christus. Dominus ait: Nemo nouit Filium, nisi Pater, & Patrem quis nouit, nisi Filius, & cui volueritti lius reuelare, quibus manifeste declaratur nub lam creaturam posse videre Deum intuitiue non enim hic loquitur de cognitione quoad am est, nam omnibus notum est Deum esse, sed de cognitione quiditatiua) cognoscere autem Deum, per Diuinam rcuelationem non est cognoscere viribus naturae, quia reuelatio non datur; nisiad id, quod naturaliter est ignotum. Quod si dicaet tur Christum Dominum loqui de cognitione quiditatiua Dei per Fidem; ex hoc inferimus; quod si cognitio quiditatiua Dei per Fidemo non est ex viribus naturae, sed per solam reuelae tionem, multo magis cognitio Dei intuitiut. quae perfectior, & eleuatior est, non erit ex viribus naturae, sed gratiae. Idem probat Beatise Br Aug. super hos textus locis cit. in Ep. 1123& II2,vt videri potest in 1art. Eandem veritatem docuerunt Chrisost. in quinque homilijs contraAnomaeos; Theodoret. lib. 4. Haereticar. fabuls Basil. Epist. 118. ad Eunonium; Hier. in c. 11. Mau & communiter SS.Pp. Tandem Cone. Viennensub Clem. V. in Clementina ad nostrum de Haereucis. solemniter anathematizauit hanc haeresimde nuo exortam in Beguardis, & Beguinis asseretis bus has tres propositiones. 1. Homo potestataa finalem beatitudinem secundum omnemigradum perfectionis in praesenti asse qui, sicut eam in vna obtinebit beata. 2. Quaelibet intellectualis natura in se ipsa naturaliter est beata. 3. Anima nonin diget lumine gloriae ipsam eleuante ad Deum videndum, & eo beate fruendum.
S Prob. 2. ratione a B. Doct. ubi sup. Nulla creatura est suum esse subsistens simpliciter in receptum ab alio, & in alio; ergo nulla creatura potest naturaliter videre Deum intuitiue Anetecedens patet: nam si aliqua creatura non fiaberet esse receptum ab alio, & in alios iam haeberet esse a se, vel nullo modo haberet essemul lus enim alius modus habendi esse est excogita bilis: si autem haberet esse a se, iam esset ensase, non ab alio; & sic non esset creatura; nomine enim creaturae nihil aliud intelligimus, nisiens factum ab alio iuxta illud psal. 99. Scitotes; quo mam ipse est Deus, ipse fecit nos, & nonipsiues, Prob. conseq. Si creatura naturaliter videret Deum, vel ipsum videret per Essentiam suamo vel per speciem naturaliter conuenientemsuae essentiae? Si primum; ergo eius essentia natura liter repraesentaret Deum clare, & per consequens omnia, quae sunt in Deo; sed res tantum repraesentat, quantum habet de imimaterialitates quae est ratio repra seutandi: videmus enines quod aqua, quia minus habet de materialitates qua terra, ideo aqua, non terra habet repraeSetaret. Crgo si effentia creaturae reprae Setaret omnia enriashaberet omnem immaterialitate, sed immateria litas sumitur ab actu; res enim eon est immat eria lior; quo magis recedit a materia, quae est, potentia passiua; & quo magis recedit a potentia passiua, magis accedit ad actum, qui est extremum oppositum potentiae passiuae; recessus enim ab uno extremolisit peraccessum ad aliudi extremum; ergo si haberet omnem immaterialita tem, haberet omnem actum, & per consequems esset actus purissimus simpliciter indeterminatus adigenus, & speciemyquia, quod est ingenere, vel in species includit potentialitatem quam essentialiter importat genus; quod autem est actus purissimus, est indistans ab esse, quia si dista ret ab esse, iam diceret potentialitatem ad esse, & sic includeret potentialitatem, & non esset: actus purissimus; ergo essentia creaturae esset suum esse. Si videret Deum per speciem. natur aliter existentem in sua essentia; cum omme, quod recipitur naturaliter in essentia creaturae; sit proportionatum cum illa, & tantae latitudinis, quantae capacitatis est illa natura, ali¬
er natura reciperet aliquod, cuius non est capax; ergo si essentia creaturae haberet speciem. repraesentantem quiditatiue Deum, & per con¬
equens omne esse, quod est in Deo, iam illassentia esset omne esse, & per consequens non sset determinata ad genus, & speciem, sed es¬
et esse actus purissimus in repraesentandos repugnat actum purissimum recipi in materia, a quaelibet receptio dicit passionem, quae regnat actui purissimo; & sic illa species non et recepta in creatura; ergo vel esset forma.
ne essentia creaturae, vel nullo modo creaa posset per illam videre, quia repugnat; id creatura videat per speciem non recein in se ipsa: Ex obiecto enim, vel specie. ae est vicaria obiecti, & potentia paritur noti¬
vt docet Beatiss. P; quia cum nullum Agens t in passum, nisi illud tangendo, Agens n in tantum agit, in quantum tangit ex Phil; ad intellectionem, quae est actio, requirir; quod intellectus, qui est Agens, tangat
ectum, in quod agit. Prob. 2. Potentia operatiua sequitur ad ientiam, & cum illa commensuratur; ergo creara nequit naturaliter videre Deum. Prob. anrecedens. Potentia operatiua est passio fluens ab Essentia, tanquam effectus a sua causa, imo operatur in virtute ipsius essentiae, quia est accidens; & virtus ipsius, & accidens operatur in virtute substantiae; passio autem, & virtus substantiae comensuratur, & adaequatur cum ipsa substantia nec potest tendere extra sphaeram, speciem, & ordinem illius: & in hoc sensu dixit Phil: Operari sequitur ad esse, hinc videmus, quod quia homo, habet esse determinatum ad genus animalis, & ad speciem rationalem, ideo potentia generatiua, quae est passio seques ad Essentiam hominis, potest solum generare. hominem, non canem, equum &e; & ita dicendum devirtute generatiua canis, quae generat animal latrabile, non leonem &c, & de virtutibus herbarum, plantarum, & sic de singulis; ergo potentia operatiua est passio: sequens. ad essentiam, & commensuratur cum illa. Prob. conseq. Quaelibet creatura intellectualis habet esse determinatum ad genus, & specie; cum omnia entia creata concludantur im decempraedicamentis, quae sunt genera suprema; ergo eius intellectus, qui est potentia operatiua ipsius, imo estvirtus; qua mediante ipsa operatur, non potest naturaliter tendere, nisi in illud, quod est determinatum ad genus, & speciem; sed Deus nonest determinatus ad genus; & speciem, quia omne, quod est determinatum ad speciem, finitur, &¬. clauditur terminis, qui sunt genus, & differentia; ergo creatura intellectualis nequit naturalitera Deum videre.
SPiob. 3. Nullum Agens potest agere suspra sphaeram suae actiuitatis, aliter tenderet in¬¬ id, in quod non potest, & ad quod non extendiditur eius virtus; sed Deus, vt clare visibilis, est supra sphaeram actiuitatis naturalis cuiuscunque creaturae, quia Deus est simpliciter supernaturalis, idest supra totam sphaeram naturae; ergo nullum Agens creatum potest naturaliter tedere in Deum, vt clare visibilem.
6Prob. 4. ex eodem de Causis prop. 6. cit. lit. F. Sicut se habet lux respectu coloris, ita se habet Deus respectu creaturarum: nam sicut Iux dicit ipsam claritatem purissimam separatam abomni opacitate materiali, & color dicit ipsam lucem opacatam, seu contractam ad aliquod corbus opacum, & materiale; ita Deus est ipsa purissima lux infinite separata ab omni materialitate, & desitate; quapropter ait Io: 1. Ego sumlux vera; & creatura dicit ipsam lucem contractam ad materialitatem generis, & speciei deriuatam a luce purissima, quae est Deus; vnde subditur: Quae illuminat omnem hominem, sed per speciem opacatam nunquam potest videri ipsa lux in sua puritate, propter quod oculus Vespertilionis per speciem nocturnam nequit videre Solem in se ipso; ergo creatura per speciem. creatam existentem in suo intellectu naturaliter nequit videre claritatem Dei in se ipsa.
T Tandem prob. ex eodem ibid. p. 2. Deus non est cognoscibilis per causam, quia causam non habet, aliter dependeret ab alio; neque per effectum, quia omnis effectus, vt pote improportionatus, & infinite distans ab ipso, nequit cum repraesentare, nisi imperfectissimo modo; nec per se ipsum immediate, respectu quidem intellectus humani, quia intellectus humanus non cognoscit, nisi mediantibus phantasmatibus mate¬ vialibus: Deus autem, cum sit expers materia, nen est phantasiabilis; respectu vero intellectus Angelici, quia Angelus est infinite imperfectiorDeo, & infinite distat ab illo; ergo ab intellectu creato nequit naturaliter videri.
S Postremo probari solet ex eo, quod visic Beata datur in premium, vt docet Fides, sed praemium non habetur per proprias vires; cum sit, solum in potestate Donatoris; ergo creatura nequit naturaliter elicere visionem Beatam
. Videatur aliae rationes allatae q. 1. de. Subst. Dei art. 1. S. 2te arum objectiones, ac solutiones.
9 Obiicies 1. Beatiss. P. Aug.4. super Gen.c. 29. ait, Angelos a principio suae creationis cognonisse res in Verbo cognitione matutina, sed cognitio maturina est visio Beata, vt communiter accipitur a Theologis, & Angeli in principio suae creationis non fuerunt Beati, quia eorum aliqui ceciderunt in peccatum, & nemo Beatus spotest eadere a sua beatitudine, quia est immobilis, ergo naturaliter habuerunt visionem intuitiuam Verbi,
Resp. Mentem Beatiss. Patris fuisse explicatam q. 4. Proem. art. 2.m. 9. Dicitur ergo nomine cognitionis matutinae aliquando intellexisse cognitionem naturalem, quae obscura est; sicut i Mane non est ita clarum, ac meridies, vt pote tenebris admixtum. Angeli ergo viderunt creaturas, prout exeunt a Verbo, tanquam in suo principio, & suo Mane, & ideo illa cognitio vocatur maturina, non tamen viderunt Verbum. intuitiue, sed tantum abstractiue quoad an est, & quantum ad quid est cognouerunt per reuelationem obscuram, & ideo supernaturaliter, non autem intuitiue
IO Obiicies 2. Quanuis inter objectum, & potentiam debeat esse proportio in esse intelligibili, non tamen in esse entitatiuo; ergo allatae rationes non probant. Prob. 1. antecedens. Oculus non proportionatur Caelo in esse entitatiuo, quia oculus habet esse corruptibile, Caelum autem incorruptibile. 2. Idaea existens in mente. Dei habet esse omnino immateriale, & idaeata materiale, & tamen Idaea est ratio cognoscendi. perfecte idaeata. 3. Angelus inferior cognoscit: quiditatiue Angelum superiorem: & tamen habet esse inferius illo. 4. Nos cognoscimus Deum quantum ad an est, & tamen habemus esse infinite imperfectius. Tandem Beati vident Deum intuitiue, & tamen eorum esse non est omne esse. sicut est esse Dei, ergo ad cognitionem non requiritur proportio entitatiua.
Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. dicitut, quod corruptibilitas, & incorruptibilitas sumitur penes accidentia corruptiua, quae sunt prime quatuor qualitates, quibus caret Caelum, & quibus afficitur oculus; non autem penes esse materiale, & immateriale, & ideo oculus, & Caelum. conueniunt in gradu materialitatis, propter quod oculus potest videre Caelum; vnde cum dicimus, quod inter intellectum, & objectum debet dari proportio in esse entitatiuo, intelligitur quantum ad actualitatem, & immaterialitatem, quae est radix esse intellectiui, non autem quantum ad quodlibet aliud esse accidentale. Ad 2. dicitur, quod Idaeatum est obiectum secudarium Idaeg. Diuine, objectum enim primatium est Diuina Essentia, quatenus diuersimodeimitabilis a creaturis; inter objectum autem secundarium, & intellectum nulla debet dari propor tio; vt inter tenebras, & oculum. Ad 3. dicitur. quod propter hoc Angelus inferior, non videt sua periorem intuitiue, sed tantum quiditatiue abstractius, quia videt eum in specie, non autem in se ipso immediate, nullus enim Angelus videt immediate, nisi substantiam suam, quae est illi praeses, vt diximus q. 1. de Subsi. Dei art. I. Sa. n. 14. Et quanuis oculus per speciem impressam dicatur intuitiue videre objectum, quod est ex tra se, hoc tamen nequit conuenire intellectui oculus enim essentialiter est potentia externae. & ideo habet tendere in objectum, quod est extra se; at vero intellectus est potentia essentialiter interna, ideo non potest intueri, nisi ad, quod est praesentialiter intra ipsum. Vid. ibidn. 3. Etia homo, quanuis inferior, cognoscit Angelum, licet imperfectiori modo. Ad 4. dicitur, quod cognitio, quoad An, est cognitio in alio, scilicet, im creatura, tanquam in objecto primario, & idec non requiritur talis proportio cum Deo, sed zum creatura, in qua Deus cognoscitur. Ad 5. dicitum quod Beati vident Deum per ipsam Diuinam, Essentiam vnitam intellectui per modum specieri & ideo intellectus creatus non est proportiona. tus in esse cum Deo, quia Diuma Essentia non est qualitas propria orta ab ipso intellectu, sed extrinsece adueniens, & ideo non requititura quod illi proportionetur. Idem dicitur de lum ne glorie. At vero si intellectus naturaliter vide: ret Deum, ipsum videret per speciem sibi connaturalem, aliter naturaliter non videret; species autem connaturalis intellectui non potest esse superior intellectu in esse entitatiuo, aliter non esset illi naturalis, sed supernaturalis, quia esset supra naturam ipsius
II Instabis 1. Species in esse entitatjuost quid indiuiduale, singulare, & tamen inesse se tellectuali est quid vninersale; ergo falsumesta quod esse intellectuale debeat proportionam cum esse entitatiuo.
Resp. quod vniuersalitas speci ei nonest vniuersalitas Logica, quae dicit potentialitatem genericam, sed est vniuersalitas physica, quaedi cit separationem actus a potentialitate, vtdis mus q. 1. Proem. n. 24, & q. 3. art. 10.n. 2icum, aute aliquod magis accedit ad actum, magis accedit ad vnitatem, quia magis ac cedit ad entitatem a qua sumitur vnitas: nam quo magis aliquidae cedit ad actum, magis recedit a potentia passiua quae dicit non esse, quod autem magis recedita non esse, magis accedit ad esse, quod est alterum extremum, & ideo quo magis accedit ad actum, magis accedit ad entitatem, & advnitatem; singularitas autem est maxima vnitas. Igitur species, quo abstractior est a potentialitate passiua, eo magis est singularior, quia est magis vna, cum sit magis actus, & magis ens; quo autem est magis actus, eo magis est multiplex virtualiter inesse entis, quia non est magis actus, nisi quia cotinet virtualiter plures actus: & ideo quia continet virtualiter plures actus, potest plura representare, propter quod dicitur vniuersalior in repraesentando, quia est magis multiplex virtualiter in essendo: & quo magis est multiplex virtualiter in essendo, est magis vna realiter in essendo; & ideo datur proportio nedum in esse intellectiuo, sed etiam in esse entitatiuo. Haec est ratio, quare Angeli perfectiores intelligant perpauciores species, sed vniuersaliores, vt dicemus in 2, sent. Idem dicitur de intellectu, qui eo plura intelligit, quo est perfectior in esse. Et de lumine eodem modo.
I2 Instabis 2. Intellectus, vt supernaturalizatus a lumine, naturaliter videt Deum, & tamen non est proportionatus in esse entis cum Deo: ergo falsum est, quod ad videndum naturaliter, requitatur proportio in esse entis inter intellectum, & objectum.
Cons. Si daretur intellectus, cui esset connaturale lumen gloriae, ille non esset proportionatus in esse entis cum Deo, quia ille esset creatus; ergo allata ratio non probat.
Resp. ad arg. dist. antecedens. Naturaliter videt naturalitate ei adueniente ab extrinseco, scilicet a lumine, quod non oritur tanquam passio ab ipso intellectu, sed infunditur a Deo, perquod lumen intellectus eseuatur ad esse ordinis: Dinini, & acquirit naturalitatem ad visionem ordinis Diuini, conc;naturalitate orta ab intrinseco ab ipso intellectu, neg. Unde quanuis interqualitatem ab extrinseco aduenientem, ac ele quantem ipsum subjectum, & inter ipsum subjectum non debeat dari proportio in esseentis, quia talis qualitas non est effectus, nec passio subiecti, & ideo potest esse superior subjecto, imo necessario debet esse superior, quia debet eleuare; att amen inter passionem orientem ex intellectu, & intellectum debet dari proportio inesse Entis, aliter effectus esset superior sua causa, & causa daret esse effectui, quod non haberet inse ipsa, quod est contra illud principium per senotum: Nemo dat, quod non habet. Si ergo daretur lumen, vel species naturalis intellectui, illa esset iuxta exigentiam naturalem ipsius intellectus, & ideo illi adaequaretur in esse entisi¬
Ad Confneg. min; ad cuius probi insertam neg. assumptum, ille enim intellectus naturaliter esset suum esse, & ideo esset Deus, vt dictum est,
I3. Obiicies 3. Potest Deus facere Substantiam naturalem, quae sit nobilior lumine gloriae; nam genus substantiae secundum se est nobilius omni genere accidentis, ergo illi substantiae conueniet videre naturaliter Deum, sicut conuenit. lumini gloriae.
Resp. dist. antecedens. Quae sit nobilior lumine gloriae materialiter quoadcentitatem materialem, conc; formaliter, negi nam lumen gloriae formaliter est immediata participatio Dei, eiusdem ordinis cum Deo, & nihil illo altius reperiri potest; & sic dicitur ad prob. insertam.
14 Instabis. Etiam substantia naturalis est immediata participatio Dei, quia immediate sit, a Deo: ergo si conuenit lumini immediate attingere Deum, quia est immediata participatioDei, conueniet etiam substantiae naturali.
Articulus 4
HAec difficultas sufficieter solui non poTEtest, nisi aliquo modo explicetur, inquo consistat ratio formalis supernaturalitatis, quod quam sit arduum, ac fere inexplicabile, ex eo colligi potest, quod si noster intellectus ea, quae sunt intra naturae ordinemn;, ta diuturnis inuestigationibus non valet attingere, multo minus ea, que sunt supra se ipsum, & totius spheram naturae valebit inquirere. Pro nostra tamen tenuitate aliqua statuemus, quae maiori Theologorum consensu videntur probata: minus enim errandi periculum subit, qui sentit cum pluribus, praesertim in ijs, quae rationem prorsus trascendunt, quam qui cum paucis consentiens a communi recedit sententia. Quanuis autem communiorem sentetiam seligamus in re adeo arcana, attamen specialiori modulo eam declarare conabimur; clarius etenim explicato, inquo consistat formaliter supernaturalitas, facilius videbimus, an haec sicut competit accidenti, ita possit conuenire substantiae creatae?
NOster Mag. Aegidius Consonius Medios Rlanensit Theologorum nostrae aetatis saeculare Miraculum extremo vitae constitutus in termino paucas ante horas, quam Deo redderet Spirirum, iam iam moriturus: Scribite( inquit Adstantibus iscribite, antequam moriar, quid sit illa supernaturalis substantia; quam triginta annorum studio adlaboraui indagare, & nunquam plene, sicut modo percepi; sed nihil amplius locutus est, quia veluti Paulus arcana Dei loqui non potuit relinquens nobis hanc veritatem fuis latentem in vmbris. Igitur.
Supp;quod natunalitas, & supernataralitas sunt modi essendi ipsius Entis, nihil enim aliud importat, quam inferioritatem, & superioritatem ordinis: inferioritas aute, & superioritas non dicunt aliquam entitatem superadditam rei, quae dicitur inferior, & superior, sed dicunt solum modum essendi. Non sunt tamen passiones. Entis, quia supernaturalitas non praedicatur de quolibet Ente, sicut praedicatur ipsius passio, & ideo non dicitur ad conuertentiam cum Ente. Se habent igitur potius tanquam differentiae Entis, quia ad inuicem contradistinguuntur; & non praedicantur. Quare Ens diuiditur in supernaturale, & naturale, & tam Ens naturale, quam supernaturale diuiditur in substantiam, & accidens; sicuti enim substantia alia est naturalis, vtest creatura, alia supernaturalis, vt est Deus; ita accidens aliud est naturale, vt est albedo, aliud supernaturale, vt est gratia. Remanet modo explicandum, cur accidens creatum diuidatur in naturale, & supernaturale, non autem substantia creata, quae tantum naturalis esse potest? In hoc consistit tota resolutio Articuli. A Refert Arriaga de Vis. disp. 3. plures sententias, quas reprobat, quia ipse, vt plurimum omnia negat, sed nihil dicit: imo solis verbis parum mutatis videtur approbare vnam ex illis, quas reprobat. I5 Aliqui substinent Ens supernaturale esseillud, quod superat vires omnium Agentium naturalium, vt videtur sentire Scotus. is Sed haec sententia insufficienter explicat, supernaturalitatem; creatio enim superat virtutem cuiuscunque Agentis naturalis; virtus naque creatiua nequit communicari creaturae, vt substinent plerique Theologi: & tamen creatio communiter censetur actio ordinis naturalis, sit enim secundum ordinem naturae, quem videmus. Nisi forte diceremus, quod actio creatiua non superat virtutem Dei, vt est Auctor naturae; Deus enim, quatenus Auctor naturae, continetur intra ordinem naturalem, prout ordo naturalis integratur ex natura naturante, quae est Deus, qui est, princ ipium totius naturae, & ex natura naturata, quae est creatura. Ceterum hic modus dicendi. non bene sonat. Quia cum ordo naturalis sit essentialiter inferior ordine supernaturali, repugnat, quod Deus; qui est simpliciter supremus. constituatur in ordine inferiori; & ideo quanuis sit Auctor naturae, quia est causa efficiens totius ordinis nature, attamen non debet constitui intra ordinem naturae, cum causa efficiens essentialiter sit causa extrinseca; unde si Deus est causaefficiens totius ordinis naturae, & totus ordo naturae est effectus Dei in genere causae efficientis, sequitur, quod Deus sit extra, nonintra ordinem naturae.
6 Aly dicunt, quod supernaturale est illud, quod dicit habitudinem ad Deum, vt Trinum, vt Zumel; & alij substinentes supernaturalitae tem consistere in aliquo extrinseco, seu in connotatione alicuius extrinseci.
Sed isti multo minus explicant rationem supernaturalitatis: nam multae actiones Dei sunt: supernaturales, vt beatificatio, & tamen competunt Deo formaliter, vt est vnus, beatificatio enim conuenit Deo, quatenus est vltimus Finis, aut quatenus summum Bonum; ratio autem vitimi Finis, & summi Boni, cum sit Attributum commune Personis Diuinis, competit. Deo; quatenus Vnus est, non quatenus est Trinus; nam ea, quae conueniunt Deo, quatenus est Trinus, non sunt communia Personis Diuinis; ve¬ patet de Relationibus. Praeterea si supernaturalis tas consisteret in aliquo extrinseco, seu in pura connotatione alicuius extrinseci, sequeretum quod nullum Ens esset supernatur ale secundum entitatem; & sic eodem prorsus, modo esset supernaturalis visio restituta caeco, quae secundum entitatem est ordinis naturalis, & estsolum supernaturalis secundum modum producendi, & per consequens per respectum ad Ages extrinsecum, quod potest visionem extinctam reproducere, quod fieri non potest secundum ordinem naturae; ac esset supernaturalis gratia si secundum entitatem esset naturalis, & solumsupernaturalis secundum modum producendi, seu per respectum ad aliquod extrinsecum.3 & sicuti visio secundum entitatem potest naturalia ter produci, quanuis non secundum modum producibilitatis restitut iuae, ita gratia secundum cutitatem posset produci ab Agente naturalis quanuis: non secundum omnem modum producibilitatis, quod est absurdum.
Neque officit, quod aliqua sint naturalias quae non possunt produci ab Agente naturalicreato, vt diximus de creatione, & de materias quae a nulla creatura potest produci; & ideo a solo Deo, vt est Agens naturae, producitur.
Non valet, inquam: nam si gratia produceretur a Deo, vt est Agens naturae, sequeretur; quod gratia esset naturalis creaturae, quae doctrina est Pelagij: & ratio est; nam illud est naturale creature, quod producitur a Deo, vt est Auctor naturae; & ideo ratio substantiae, viuontis, scientiae &c; quae producuntur a Deo, vt est Auctor naturae, sunt naturalia creaturae; ergo si gratia produceretur a Deo, vt est Auctor naturaes gratia esset naturalis creaturae. Igitur etiam hac opinione dimissa.
T Aly volunt Ens supernaturale constitui per ordinem ad gratiam sanctificantem ita, vtis lud sit supernaturale, quod respicit gratiam samctificatem vel an tecedenter, vel concomitanter, vel subsequenter. Ita noster Gibbon, & alijs quos refert.
Sed hoc pariter adaequate non explicat. rationem supernaturalitatis: nam, vt recte aduertit noster Lafosse de Viseq. 2. c. 7. 8. 13 si fieret reuclatio alicui damnato, cui nullo modo innotuit in hac Vita, Mysterij Trinitatis, vel alterius Mysterij supernaturalis, illa reuelatio procul dubioesset supernaturalis, quia secundum ordinem naturae non sit, aliter nostra Fides esset naturalis, quia niteretur reuelationi naturali, imnititur enim Mysterijs Fidei, prout reuelatis; & tamen in ipso damnato non est gratia sanctificans, aliter non esset damnatus, nec inimicus Dei, sed amicus, & haberet ius ad gloriam acquirendam, quia gratia sanctificans parit amicitiam cum. Deo, & ponit ius ad gloriam; quae repugnant cum statu damnationis, vt docet Fides. Idemdicendum de habitu Fidei in peccatore Fideli, in quo non est gratia sanctificans, & tamen habitus Fidei est supernaturalis, qui non potest. dici supernaturalis in ordine ad gratiam, quaenon est in ipso, sic enim diceretur supernaturalis in ordine ad aliquod extrinsecum, & ita redirent rationes allatae contra superiore Setentia.
S Aly dicunt supernaturalitatem consistere. in participatione immediata Diuini esse, vt Diuinum est, & prout est ordinis Diuini. Ita plerique Thomistae; & Nostri in M.S.
Sed haec explicatio pariter deficit: nam creatura immediate participat naturaliter rationem substantie, intellectualis &c: Deus enim immediate communicat creature omne illud, quod est in creatura; ratio autem substantiae, quae est in creatura, est participatio substantiae, quae est in Deo, & substantia, quae est in Deo, est Diuina, veDiuina; & tamen ratio substantiae, quae est increatura, prout est in creatura, non est supernaturalis; ergo ista ratio, nisi melius explicetur, non explicat rationem supernaturalitatis. Prae terea omnia illa, quae sunt in Deo, pertinent ad eundem ordinem Diuinum, aliter in Deo esset. aliquod inferius, & imperfectius Deo, quod implicat; ergo ratio substantiae creatae est participatio substantiae Dei, quae est ordinis Diumi, & tamen non est supernaturalis.
9 Aluy volunt supernaturalitatem formaliter importare aliquod supra exigentiam, & connexionem omnis naturae creatae, & creabilis. Itafere omnes Thomistae, & Nostri.
Sed haec etiam explicatio sufficiens non est; tum quia non explicant, quid sit hoc superius, quod non est iuxta exigentiam, & non habet connexionem cum tota natura, vt non nisiin confuso explicaretur, quid sit Angelus, dicendo, quod est aliquid excedens naturam hominis. Tum quia violentia, vt sic, prout contrariatur omni naturae, non est iuxta exigentiam, nec habet connexionem cum natura, & nullus diceret, quod violentia, vt sic, sit supernaturalis.
IO Alyu tandem dicunt supernaturalitatem consistere in habere pro obiecto Deum, vt Deus est. Ita Aliqui ex Nostris.
Sed hic etiam modus dicendi deficit; nam cognitio, qua cognoscimus Deum esse habet proobjecto Deum, vt Deus est, & tamen non est supernaturalis. 2. Vel intelligunt, quod supernaturalitas consistat in habere pro objecto immediato Deum, vel mediato? Non primum; quia actus virtutis Fortitudinis supernaturalis in conmuniori sententia est vere supernaturalis, & tamen non habet pro objecto immediato Deum, veDeus est, & sic dicendum de actibus virtutum moralium supernaturalium, praeter Fidem, Spem, & Charitatem. Non secundum; quia e contra virtiites Theologice habent pro objecto immediato Deum. Igitur vt videamus, quid in hac retam arcana proferre valeat nostra tenuitas.
quia illam adaequate non distinguunt a naturalitate vel a violentia, vel a praeternaturalitate, ideo illas non reijcimus tanquam falsas, sed tantum vt insufficientes.
Perfectiones itaque, quae sunt in Deo, aliae sunt analogae, aliae sunt vniuocae. Analogae sunt, illae, quae secundum suum conceptum formalem explicitum significant aliquod commune Deo, & creaturis, & secundum modum significandi, quem? habent formaliter, non significant modum proprium, quo sunt in Deo, vt v. g. substantia secundum suum conceptum formalem, & modum significadi explicat aliquod per se subsistens prescindendo ab eo, quod sit a se, vel ab alio, praedica: um autem praescindens ab eo, quod est a se, & ab alio, est commune analogice illi, quod est a se, & illi, quod est ab alio. Vniuocae sunt illae, quae conuentunt uni, & soli Deo, & ideo diiuntur soli Deo propriae, & sunt illae, quae secundum suum conceptum formalem explicitum, & secundum suum proprium modum significandi explicant aliquod soli Deo conueniens, & significant modum proprium, quo sunt in Deo, vt v. 8. Infinitas, Immutabilitas, & cetera huiusmodi, que nedum explicant aliquam perfectionem Dei, sed etiam dicunt modum proprium, quo illa perfectio est? in Deo. Cum autem modus proprius essendi ipsius Dei sit supra modum essendi proprium creaturae, quia Deus, cum sit supremum Ens, essentialiter est supra omne ens creatum, quod descendit ab illo, tanquam numerus ab vnitate. ideo perfectiones vninoce propriae ipsius Dei, quia explicant modum proprium, quo sunt inDeo, vocantur supernaturales; perfectiones vero analogae, quia non explicant modum proprium, quo sunt in Deo, ideo formaliter non sunt supernaturales, quanuis, prout sunt in Deo, sint supernaturales, vt v. g. ratio substantiae, quias prout est in Deo, est ens a se, & ens a se est supra omne ens ab alio, ideo substantia, prout est inDeo, est supernaturalis, non tamen est supernaturalis secundum suum, conceptum formalem explicitum analogice praecisiuum, quia sic praescindit a modo, quo est in Deo: & quia perfe¬ ctiones analogae communicant ur analogatis, prout sunt analogae, & communes, non autem secundum proprium modum, quo sunt in principali analogato, vt v. 8. sanitas, quae est in animali, est communis medicinae, aeri &c, non formaliter, vt est in animali, sed causaliter, ideo Deus, quatenus producens praedicata communia, & analoga in creaturis, non dicitur agere, supernaturaliter, sed naturaliter, vt Auctor na turae: & haec prae dicata in creaturis, non dicuntur supernaturalia, sed naturalia, quia non explicant modum proprium, quo sunt in Deo. At vero perfectiones propriae, & vniuocae, quia secundum proprium modum formalem explicitum, non possunt praescindere a modo, quo Sut in illa re, cuius sunt propriae, aliter non essent propriae, sed comunes, id enim, quod est praescindens, commune est, ideo essentialiter, & formaliter important modum proprium, quo sunt ineo, cuius sunt propriae; vnde si communicantur, non possunt communicari, nisi cum illo modo formaliter, quia ab illo non possunt absolut; cum illum essentialiter importent. Quamobo rem Deus communicando creaturis perfectiones sibi proprias, dicitur agere supernaturaliter, & vt Auctor gratiae: & illae perfectiones, prout existentes in creaturis, quia referunt modum proprium, quo sunt in Deo, dicuntur superna turales, quia modus proprius essendi ipsius Dei, est supra omnem naturam creata, & creabilem,
I2 Verum adhuc remanet explicandum. quaenam perfectiones propriae Dei referentes essentialiter modum Tquo sunt in Deo, possint communicari creaturis; certum enim est, quoc non omnia predicata propria ipsius Dei possunt. creaturis comunicari, non enim illis potest communicari ratio independetis, increati, impartici: pati, infiniti, immesi &c. vnde videtur, quod, quae sunt propria Deo, non possint comunicari creaturis; tum, quia proprium definitur uni, & solis conueniens, & ideo non est communicabile alteri; tum quia sicuti praedicata propria Dei, prout referunt modum, quo sunt in Deo, possunt communicari creaturis, non videtur ratio, cur praedicata analoga non possint conmunicari nedum quatenus praescindunt a modo proprio, quo sunt in Deo, sed etiam, prout referunt modum proprium, quo sunt in Deo; in hoc enim consistit tota difficultas huius articuli.
Aduertendum igitur est, quod illa praedicata, quae sunt propria Dei, sunt in duplici differentia; alia enim dicunt oppositionem negatiua ad creaturas, vt ratio increati, independentis, infiniti, quae important negationem creati, dependentis, & finiti, quae sunt rationes essentialiter importate a creatura, & sic actus purus importat negationem potentialitatis passiuae, quae essential iter conuenit craeaturae, & ista non possum communicari creaturis, aliter creatura esset si mul cum negatione sui, quod est contradictorium, Alia sunt praedicata propria Deo, quae non important formaliter secundum suum conceptum explicitum negationem creaturae, sed sunt disparata, & important solam superioritatem ad creaturam; superioritas aute non repugnat infenoris quado inferius est capax eleuari, vt patetinna. turalibus; aqua enim est inferior aere, & tame non repugnat ad aerem eleuari. Unde cum creatura, intellectualis essentialiter habeat tendere perintellectum in Ens, vt sic, & per voluntatem inbonum, vt sic, ideo habet capacitatem ad tende dum in Deum, prout est obiectum excedensvis res proprias ipsius creaturae, quae capacitas non potest actuari, nisi per receptionem alicuius virtutis proximae propriae ipsius Dei, per quamele vetur ad tendendum in Deum, vt objectum sua pernaturale, & excedens, siue per cognitionem, siue per amorem. Ex quo recte colligitur; quod omnia Dona supernaturalia ipsius Dei possum communicari ipsis creaturis, quia creatura est capax, licet remote, talis cognitionis, & amoris Idem dicendum de natura humana respectu Vnionis hypostaticae; natura enim humana est? capax existentiae, & ideo potest eleuari ad exi stendum per existentiam Dei. Ad 2. dicitur, quod proprietas, licet non possit communicari alteri per participationem formalem, potest tamens communicari per quandam attributionem α & similitudinem, vt risibilitas, quae est proprietas hominis dicitur de prato per quadam similitudia, nem, & attributionem, sic canities dicitur etiam de plantis, quae ob deficientiam caloris natura lis videntur canescere. Ad vltimum dicitur; quod modus proprius essendi in Deo, quem importa praedicata analoga ad Deum, & creaturas, dicit essentialiter negationem creaturae, vt v.g. substa tia secundum proprium modum essendi, quem, formaliter habet in Deo dicit esse a se, substam tia enim formaliter dicit esse in se, & persexζ. prout est in Deo, dicit esse a se, prout veroestim creatura, dicit esse ab alio; praedicata vero propria Dei, quae possunt communicari creatum quoad modum, quem habent in Deo, important esse a se tantum materialiter, non formaliterqu quatenus scilicet idem sunt cum Substantiao Dei, quae formaliter importat esse a se esse autem a se importat negationem esse ab alion & dependentiae, & ideo nequit communiea ri creaturis quoad modum, quo est in Deo, aliter simul cum creatura esset negatio creaturae:
I3 Dicimus ergo Supernaturalitatem formaliter consistere in participatione alicuius perfectionis propriae Dei referentis modum: proprium, quo est in Deo, & per consequens superioritatem ad totum ordinem naturae, prouteo prehendit omnes perfectiones creatas, & creabiles praescindentes formaliter a modo, quo sumt in Deo, & in creaturis, & ad omnem virtutem. naturalem Agentis naturalis, & ad exigentiam naturalem, & praeternaturalitatem, ac contrana. turalitatem cuiuscunque creaturae. Haec doctrina manifeste colligitur ex Beatiss. P. Aug. lib. 3. contro Maximin. 6. 12, vbi loquens de impeccabilitate: quae est supernaturalis creaturae, quia nulla creatura rationalis potest esse impeccabilis per naturam, cum fiat impeccabilis solum per gratiam; natura enim creaturae habet essentialiter, quod possit deficere: nam, vt docet idem Beatiss. P. lib. 14. de Trin, c. 43 Magna natura est, vitiari tamen potest, quia summa non est, habet haec verba: Cuicunque naturae creatae praestatur, vt peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae; & per hoc solus Deus habet immortalitatem, qui non cuiusque gratia, sed natura sua non potuit, nec poterit aliqua mutatione peccare. Reddens ergo rationem Sanctiss. Doctor, quare Impeccabilitas sit supernaturalis creaturae, ait; quia est propria solius Dei; ergo Supernaturalitas importat formaliter participationem alicuius perfectionis propriae solius Dei
I4. Ex dictis cauendum est 1; quod supernaturalitas dicitur tantum per respectum ad ordinem naturae, qui est inferior, & est corre latiuus superioris, omne enim superius dicitur per respectum ad inferius; aliter si vnum tantum esset, illud nec esset superius, nec inferius, quia nihil haberet infra, vel supra se, vnde entia superna. turalia dicuntur solum per respectum ad natur ras creatas, vel creabiles, non autem per ordine ad Natura Dei, qua nihil est supra; quare perfectiones Dei, quae respectu creaturae dicuntur supernaturales, respectu Dei sunt naturales; supetant enim natura creaturae, non Dei. 2. quod etsi entia creata supernaturalia referat modum, quo sunt in Deo, propter quod dicuntur supernatur ralia, non tamen habent perfectionem infinitam, nec eandem perfectionem, quam habet Deus, quia dicuntur talia solum per quandam attributionem, aut similitudinem imperfectam, non autem per formalem communicationem identicam perfectionis Diuinae, vt diximus de risu prati respectu risus ipsius hominis. 3. quod non quaecunque superioritas est Supernaturalitas, sed tantum superioritas ad totum ordinem naturae: unde licent natura Angeli sit superior natura hominis, non tamen est supernaturalis
15 Ens aute supernaturale duplex est; aliud m simpliciter, quod secundum suam entitatem est, tale, vt Gratia, Fides &c; & aliud secudum quid, quod secundum suam entitatem est naturale, se cundum modum autem, quo fit, est supernatura le; vt visio restituta caeco, vita mortuo, & cetera miracula huiusmodi. His suppositis.
creatam supernaturalem non repugnare. Ita censetur sensisse Maior in 4. dist. 49.q. 4. vbi dubitat, an Angelus de facto per sua natura¬ lia Deum clare videat? Huic adhaer et Ripaldade Ente Supernat. lib. 1. disp. 23. sect. 4. Dubitarum circa hoc, & indefinitum reliquerunt Mol. 1. p. 4. I2art. 5. disp. 2; Herice de Vis. disp. 48, Alarcon tract. 1. disp. 3. c. 7, quauis c. 8. seq. Antiquis Theologit consentiens sententiam negatiuam fateatur; Baccan. 1.p. c. 9.q. 5: & Huriad, & Alberimus. Arriaga; refertur etiam Durandus.
Secunda, sentetia docet omnino repugnare substantiam supernaturalem simpliciter. Ita Fundatiss. Doct. in 2. dist. 23. q. 1art. 1, & dist. 29. q. 1. art. 3. quem sequuntur eius Discipuli Argenii Lusit, Puteam; Mag. Conson. in M.S; Landon apud Lafosse de Vis.q. 2. c. 7. 8. 1, D. Tho:t, pq. 12. art. 4. & S3& 3. contra Gent. c. 523 Nax. hic controu. 3. Albelda disp. 26. Salm, dub. 23. Iosa SThodisp. 14. art. 5, Aluarex de Aux. disp. 69. Cabr. 3. p. q. 3. art. 12. disp. 2. Curiel dub. 2, Martinex q. 5. art. 5, dub. 2, Xum. 1.2. q. 112. art. 1. disp. 4. Gonet, Serra Marleta, Godoy q. 12. disp. 13. 8. 1;, & seque Ferrus de Vis.q. 5. §. 5; & omnes Thomistae communitem Eam pariter docent Val. q. 12. puncto. 3. Sua. lib2. de Atir, neg. c. 9. Vasq. disp. 44. c. 1; Arrub. disp. 21. c. 2, & seque Fasol art. 4. dub. 4. Sal. 1. 2. q. 3. disp. 3 sect. 2, Mastrius in 1. dist. 6. 4. 10, ubicitat prohac sent. Scotum, Maior, Bassol; Lychetum, Tartas ret, Tulpem, & alios Scotistas. Consentiunt etiam omnes Nominales. Hanc sententiam docuerunt omnes antiqui Theologi, pro cuius declaratione.
Non est controuersia, an possit substantia creata eleuari ad ordinem supernaturalem peraliquod accides supernaturale ei extrinsece adquenies, certum enim est creaturam rationalem per gratiam consumatam elcuari ad viuendum vita aeterna, quae est omnino supernaturalis,, & ab ea beatificari, quod non potest esse sine ele uatione de statu naturali ab statum supernatura: lem. Procedit igitur difficultas, an possit a Deo creari substantia, cui ab intrinseco conneniat sua pernaturalitas, & cui naturaliter coueniat lumer Gloriae, & cetera Dona supernaturalia 9 Et, ihoc sensu sit.
I7. Vnica concl. Substantia supernaturalis creata omnino repugnat. Prob. 1. ex. 2. Pet. 13 vbi ait: Nobis promissa donauit, per quae efficimur Diuinae consortes Naturae; ex quo sic arguitur. Implicat creatura, quae naturaliter sit consors Diuinae Naturae; quia implicat creaturam esse Filiam Dei per Naturam; in tantum enim creatura rationalis est Filia Dei per adoptionem, non perNaturam, in quantum habet consortium in Natura Diuina per gratiam, non per Naturam; & ideo si haberet consortium cum Natura Diuina per naturam, iam non esset Filia Dei per adoptionem, sed per Naturam, sed substatia ab intrinseco supernaturalis esset naturaliter consors Naturae Diuinae; quia ei naturaliter deberetur gratia, & lumen gloriae, per quae haberet consorrii in Natura Diuina, sicuti enim substantiae naturali naturaliter debentur accidentia naturalias ita substantiae supernaturali naturaliter deberentur. accidentia supernaturalia; & sicuti creatura naturalis per gratiam consumatam, & lumen gloriae sit consors Diuinae Naturae per adoptionem, quatenus illi naturaliter non debentur; ita creatura supernaturalis per habitus supernatur ales issrnaturaliter debitos fieret naturaliter consors Diuinae Naturae; ergo substantia creata ab intrinseco supernaturalis omnino repugnat.
Conf. Ex Apost. ad Galat. c. 3. habetur: Si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae aute per repromissionem donauit Deus. Et in fine: SemiAbrahae estis secundum promissionem heredes Ex quibus sic. Implicat creatura, quae sit heres Dei per Naturam, seu per legem, quae Filijs naturalibus hereditatem decernit; sed creatura ab intrinseco supernaturalis esset heres Dei per naturam; ergo implicat creatura ab intrinseco supernaturalis. Prob. maior. In hoc distinguitur? hereditas per repromissionem ab hereditate per legem, quod illa tantum debetur Filio adoptiuo; haec autem Filio naturali, sed implicat, quoc creatura sit Filia naturalis Dei, aliter esset Deus, non creatura; in tantum enim Filius Dei est Deus, in quantum est Filius per natura, non per adoptionem, creatura autem est essentialiter serua ipsius Dei, & ideo nequit esse Filia naturalis illius; ergo implicat; quod creatura sit heres Dei pernaturam. Prob. min. Creatura supernaturalis haberetex debito conaturali gratia, sicut creatura naturalis habet ex debito naturae accidentia sibi proportionata; sed gratia est ius ad hereditatem Dei; ergo naturaliter esset heres ipsius Dei: nam sicuti, quia gratia non datur creaturae ex debite legis, sed ex dono, ideo creatura non est heres Dei. per legem, & per naturam; it a si daretur ex debito, non ex dono, esset heres per legem, & pernaturam, non per gratiam, repromissionem, aut adoptionem omnino gratuitam.
IIgi Prob. 2. ex Beatiss. P. Aug. lib. 11. de Ciuit: Dei c. 2. vbi ait: Quanuis non omnis beata esse possit creatura, nec enim hoc munus adipiscuntur ferae, saxa, ligna &c, ea tamen, quae potest, non ex seipsa potest, quia ex nihilo creata est, sed ex illo;a quo creata est. Ex quibus sic. Implicat substatia creata, quae non sit ex nihilo, creatio enim essentialiter est ex nihilo, sed substantia superna. turalis non esset ex nihilo; ergo implicat substatia supernaturalis. Major patet. Prob. min. Substantia supernatur alis est essentialiter indefectibilis: quatenus supernaturalis reduplicatiue, quia illis est connaturale lumen gloriae, cui essentialiter debetur vita aeterna; de ratione autem vitae aeternae est non posse deficere, cum aeternitas sit interminabilis vita, vt diximus de Aeternit. Dei, sed omne illud, quod est ex nihilo, est essentialiter defectibile iuxt a illud eiusdem Beatiss. P. Quod ex nihilo est in nihilum tendit; nulla enim alia ratio potest adduci, cur creatura non possit non esse, nisi, quia est ex nihilo; nam si esset ex esse¬ quod opponitur nihilo, non posset non esse, sicuti Filius in Diuinis est essentialiter ex esse Patris: fideo non potest non esse, ergo creatura abintrinseco supernaturalis non posset non ess¬¬ Hanc rationem explicat Fundatiss. Doctum 2. dist. 23. cit.
Conf. Quod essentialiter est ex nihilo, esseialiter potest deficere, sicuti quod essentialitera est ex esse, essentialiter non potest non essesed. quod essentialiter potest deficere, nequit naturaliter exigere indefectibilitatem, aliter essentiaditer simul importaret defectibilitatemi, & inde fectibilitatem, ergo, quod est ex nihilo; nequit naturaliter exigere indefectibilitatem; sed substantia supernaturalis essetialiter exigit: gratiam consummatam, & lumen gloriae, quae formasiter important indefectibilitatem; ergo substantiao supernaturalis non esset ex nihilo, & ideo non esset creatura.
Si dicatur 1. D. P. loqui de facto, non de possibili. 2. Ipsum nihil aliud velle, quamcreatura non posse esse beatam a se, sed ab alio, nempea Deo. 3. Creaturam non posse esse propriumobie ctum beatitudinis.
Contra est; nam Beatiss. P. adducens rationem, quare creatura nequeat naturaliter esse beata ait, quia essentialiter est ex nihilo; sed que libet creatura siue de facto, siue de possibilres sentialiter est ex nihilo; ergo loquitur deterea tura nedum actuali, sed etiam possibili. Praeterea non ait creaturam non posse esse naturaliter beatam, quia habet esse ab alio, sed quia habet esse ex nihilo, & per consequens habet defecti bilitatem, quae pugnat cum beatitudine, ergo non intendit, quod creatura non possit esse beata a se, hoc enim supponit, sicut supponit ipsam non habere esse a se, sed solum vult non posse esse beatam ex sua natura, quia ex sua natura est defectibilis. Tandem negat Beatiss. Pcreas turam posse adipisci suam beatitudinem, adepe tio autem beatitudinis est actus formalis beatis tudinis, non objectum; ergo loquitur de actu formali, non de objecto.
I9 Prob. 3. hac efficacissima ratione de sumpta ex doctrina Beatiss. P. tradita insupi& Supernaturalitas formaliter consistit in partict
patione alicuius perfectionis propriae Deo am portantis modum proprium, quo est in Deo, solus enim Deus est simpliciter super omnem creaturam creatam, & creabilem; & ideosiis lud, quod communicatur creaturae, no habeat modum proprium ipsius Dei, non potest es supernaturale, quia non potest essenimρo dem ordine, in quo est Deus, sed tantum in ordine inferiori, qui est ordo naturalisa sed substantia secundum modum proprium- quem habet in Deo, & quem formaliter expli cat, est simpliciter incommunicabilis creaturae ergo repugnat substantia supernaturalis. Mator sufficienter patet ex dictis in sup. 8. Prob. minor: Modus proprius substantiae, vt sic, est, esse in se& per se, & modus proprius substantiae, prout est in Deo, est esse a se, sicuti modus proprius substantiae, prout est in creatura, est esse ab alios istae enim sunt differentiae essentiales contrahetes substantiam, vt sic, & per quas differt substantia increata a substantia creata; sed esse a se est incommunicabile creaturae, quia esse a se negat esse ab alio, per quod formaliter constituitur creatura, implicat autem, quod negatio sit simul cum formalitate, quam negat, aliter de eodem simul verificarentur esse, & non esse, & per consequens duo contradictoria; ergo substantia secundum modum proprium, quem habet in Deo, est simpliciter incommunicabilis creat urae.
20 Prob. 4. hac ratione philosophica. Vel illa substantia supernaturalis esset principium motus, & quietis intrinsece eius, in quo est; vel non? Si primum, ergo esset naturalis, non supernaturalis, quia in illa esset natura, a qua demominaretur naturalis; natura enim definitur communiter ex Phil. principium motus, & quietis eius, in quo est, idest motus intrinsece facti inipsa re habente naturam. Si secundum; ergo esset simpliciter immobilis, & immutabilis, quia simpliciter excluderet omnem motum in se ipsa, sed quod est simpliciter immutabile, non potest non esse, & quod non potest non esseest Deus; ergo illa substatia supernaturalis esset, Deus. Haec ratio fundatur in doctrina Beatiss. P. superius tradita; creatura enim, cum sit essentialiter ex nihilo, essentialiter est mutabilis, quia essentialiter potest transire de non esse ad esse, & ideo essentialiter est naturalis, quia in se ipsahabet principium passiuum sui motus.
2I Prob. 5. ratione, quam in sup. 8. n. 13. proposuimus ex Beatiss. P. Aug: & quam defendit. Fundatiss. Doct. dist. 23. cit. Implicat dari creaturam intellectualem ex sua natura impeccabilem; sed substantia supernaturalis esset creatura. intellectualis ex sua natura impeccabilis; ergo implicat dari substantiam supernaturalem. Prob. maior; quia creatura suapte natura impeccabilis non esset ex nihilo; quod enim ex nihilo est, tendit in nibilum, idest in peccatum; quia peccare est moraliter deficere, moraliter autem deficere. fundatur in non esse, quod est defectus physicus; & ideo Deus non potest peccare, quia non potest deficere ab esse: nam peccare est deficere a perfectione, perfectio autem sumitur ab esse, & per consequens, quod non potest deficere. ab esse, nequit deficere a perfectione, & peccare; ergo sicuti creatura non potest non esse ex nihilo, ita non potest non esse ex sua natura defectibilis, & peccabilis. Tum quia nequit Deus condere creaturam rationalem, quae non sit essentialiter radicaliter libera ad peccan¬ dum, quidquid dicant Otam, & Gabr; & aliqua ex parte Scotus; sicuti enim nequit Deus condere creaturam intellectualem, quae non sit intellectiua, aliter esset intellectualis sine intellectualitate, ita non potest condere creaturam intellectualem, quae non sit libera, libertas enim est, voluntas, quae est potentia intellectualis essentialiter colligata cum intellectu. Prob. minor. Creatura intellectualis supernaturalis haberet: connaturaliter lumen clarum supernaturale, quod est passio naturalis substantiae intellectualis supernaturalis; sicut lumen clarum naturale est passio connaturalis substantiae intellectualis naturalis; sed lumen supernaturale clarum importat secum impeccabilitatem, vt patet in Beatis, quia clare manifestat intellectui illud habenti omne bonum, in quo, cum nulla reluceat, ratio mali, ab eo nequit se auertere; ergo creatura intellectualis supernaturalis esset suapte natura impeccabilis.
Conf. Ideo creatura Beata de facto est impeccabilis per gratiam, quia habet ex gratia lumen gloriae, cum quo coniungitur gratia consummata; sed substantia supernaturalis haberet lumen gloriae per naturam, sicut substantia naturalis habet lumen rationis per naturami ergo esset impeccabilis per naturam.
22 Colligitur ex dictis lumen gloriae nulli intellectui creato posse esse connaturale, cum enim lumen gloriae sit super naturale, & supernaturale non sit connaturale enti naturali, ille enim intellectus deberet esse supernaturalis; sed implicat intellectus creatus essentialiter supernaturalis, quia intellectus essentialiter est passiofluens ab essentia substantiae intellectualis, & nulla passio potest esse ordinis superioris ad essentiam, cuius est passio, aliter effectus esset superior, & perfectior sua causa, quod implicat, quia quod est superius, est supra vires illius, ad quod est superius, & quod est supra vires illius, ab illo nequit fluere; ergo implicat, quod lume gloriae sit connaturale alicui intellectui creato.
E3 Obiicies 1. contra I. rationem. Substantia supernaturalis, prout creata, esset serua Dei, prout vero naturali iure deberetur illius naturae hereditas Dei, esset filia Dei naturalis, sed non implicat secundum diuersam rationem; aliquam substantiam esse fdiam, & seruam Dei; ergo illa ratio non concludit: Tum quia non est inconueniens concedere, quod talis substantia supernaturalis esset secundum quid filia Dei, quatenus haberet ius naturale ad gloriam, & ad aliqua bona Dei, non autem ad omnia bona Dei. Tum quia illa supernaturalitas non conferret ius ad hereditatem Dei, nisi in actu primo, & ideo indigeret fauore, & gratia ipsius Dei ad actualem, & filialem consecutionem hereditatis, Tandem quia homo iustus de facto habet ius ad gloriam, & tamen etiam, prout iustus, est seruus Dei, ergo non repugnat filia¬ tionem simul componi cum seruili conditione.
quia repugnat esse simul naturalem, & supernaturalem; naturalitas enim inferioritatem includit, & supernaturalitas superioritatem, ita repugnat eandem naturam etiam secundum diuersas rationes consideratam esse simul seruam, & filia Dei, aliter illa esset simul naturalis, & supernaturalis; naturalis, quatenus serua, & supernatura lis, quatenus filia, & sic illa substantia esset su pernaturalis, & non esset supernaturalis. Neg. igitur maior. Ad 2. neg. assumptum; ex eo enim, quod illa substantia esset supernaturalis simpliciter, illi essent connaturales omnes virtutes supernaturales, & per consequens omnia bona supernaturalia, quae sunt obiecta illarum virtutum, & ideo haberet ius naturale ad omnia bona Dei, & esset filia simpliciter, non secundum quid. Praeterea dicitur, quod ad hoc, vt aliquis sit Filius naturalis alicuius, debet esse de illius substantia, vt argult Beatiss. P contra Arrianos in lib. de Trin; nulla autem creatura est de substantia Dei, aliter non, esset ex nihilo, quia substantia Dei non est nihil, sed est omne esse; ergo nulla creatura potest esse Filia Dei neque etiam secundum quid. Ad 3. neg. assumptum: nam lumen gloriae, quod esset connaturale illi substantiae supernaturali, nedum constitueret illam inactu primo potentem videre intuitiue Deum, sed etiam actu poneret simul cum intellectu illius actualem visionem, vt patet de facto de Lumine gloriae in Beatis; ergo talis substantia haberet ius nedum in actu primo, sed etiam inactu secundo ad visionem. Tum quia illa substantia supernaturalis connaturaliter exigeret gratiam consummatam, & lumen gloriae; & Essentiam Diuinam sibi vnitam in ratione speciei, vitra: quod nihil aliud requiritur ad actualem possessionem Dei, ergo iste fauor, vel gratia Dei, qua dicitur indigere, gratis omnino fingitur. Ad vltimum neg. paritas: nam iustus, quate nus filius adoptiuus, est seruus per naturam quia illa filiatio est ei indebita, & omnino gratiosa; at vero filiatio substantiae supernaturalis esset illi debita secundum naturam, & ideo non posset componi cum seruitute, quae essentialiter importat subjectionem, & inferioritatem naturae; aliter illa natura esset simul naturalis, & supernaturalis.
Addimus, quod concedere aliquam filiationem naturalem creaturis nedum est contra Apost. in Ep. ad Galat; vbi solam adoptionem Filiorum concedit; filiationem vero naturalem, & hereditatem tribuit soli Verbo Dei, sed etiam contra SS.PP, praesertim Ecclesiae Magistrum Augustinum, qui omnes contra Arrianos in lib. de Trin. 4. 5; & seque & hom. 6; in die Pentecostes; & contra Basil. lib. 4. contra Eunomium; & Cirillum lib. 1. in Ioc. 13. contendunt Verbum non esse creatu¬ ram, quia est Filius Dei naturalis; ergo admittere aliquam Filiationem naturalem in creaturis, Scripturis, & SS.PP. incongruum est.
24. Obiicies 2. contra 5. rationem, Botest. Deus componere peccatum cum Sactitates ergo sanctitas no redderet illam substantiam supernaturalem impeccabilem. Prob. ant. Beatitudo de facto iuxta Scotum, non reddit Beatos ab intrinseco impeccabiles, sed tantum ab extrinseco, scilicet ex voluntate Dei, ergo potest Deus permittere talem substantiam peccare, sicut posset, si vellet, permittere Beatos de facto peccare.
Resp. Ommisso antecedente, quod est falsum, vt alibi ostendemus, neg. conseq. Ad prob. antecedentis, ommisso, quod dicitur de Beatis de facto, neg. paritas: nam substantia ab intrinsecosupernaturalis esset ab intrinseco sancta, & non posset agere, nisi ex motiuo supernaturali, quod est bonum supernaturale; potentiae enim specrficantur a suis objectis, & nequeunt tendere extra suum obiectum formale; unde neque ratione principij elicitiui posset peccare, quia principium elicitiuum esset sanctitas, quae non potest esseprincipium formale elicitiuum peccati; illa enim creatura haberet per naturam substantialiter idi, quod habet gratia accidentaliter; & per consequens sicut gratia nequit esse principium for male effectiuum peccati, ita nec illa natura. Neque ratione obiecti, quia objectum, vt pote omne bonum, nullam includeret malitiam, in quam posset tendere, & tendendo peccare creatus ra supernaturalis,
Resp. 2. cum Beatiss. P, quod natura supera naturalis, quia esset naturaliter beata, non posset peccare, quia peccare est summa miseria, quae repugnat componi cum summa Beatitudine. Nec censemus Scotum sentire Beatum posse componere simul peccatum cum beatitudine; sed solum ditiunctiue ita, vt si Deus permitteret Beatum peccare, peccando ammitteret Beatitudinem:At vero sic non esset in casu; quia illa substantia e set essentialiter saucta, & beata, & ideo non poseset peccare, aliter cum sanctitate, & beatitudine posset coniungere peccatum, quod est miseria
Resp. 3; quod illa substantia non e sset ex i hilo, vt supra ostensum est ex Beatiss. P, & ideo non posset peccare.
Instabis. Quanuis grat ia, & lumen gloriae essent connaturalia tali substantiae, attamen Deus posset priuare talem substantiam talibus donis? ergo saltem in illo casu posset peccare. Tum quia quanuis actus Fidei sit supernaturalis, atta men potest vitiari, vt docent plures Thomiscaei ergo a pari. Tandem quanuis admittatur creatur ra ab intrinseco impeccabilis, attamen illa non esset Deus, quia illa impeccabilitas esset efficieter a Deo, & ideo non esset Deus
Resp. ad 1, quod si daretur substantia sus pernaturalis ab intrinseco, illa non esset realiter d istincta a Gratia, & a Lumine, sed esset idem realiter cum gratia, & lumine; aliter si distinguerentur realiter, non esset supernaturalis abintrinseco, sed ab extrinseco; quia suam superna. turalitatem deriuaret a lumine, & a gratia, quae essent extrinseca, quia essent realiter distincta, vnde illa substantia non esset formaliter supernaturalis per natura, sed tantum participatiue, & accidentaliter per accidentia realiter distincta. sibi coniuncta, vt est de facto substantia Beati Igitur si illa substantia esset realiter identificata cum gratia, & lumine, non posset realiter ab ipsis separari, aliter idem separaretur a se ipso. Et ratio huius est; quia ex eo, quod de facto gratia, & lumen gloriae realiter distinguantur a substantia Beati, substantia Beati non est supernaturalis, nec beata per naturam; ergo si illa fubstantia esset naturaliter supernatur alis, & beata, non distingueretur a lumine, & gratia. Ad 2. respondent Thomistae, quod actus Fidei potest. vitiari, non quod intrisece fiat malus, sed quia addendo illi citcunstantia malam potest destrui. Fidelis enim, cum ex sua natura possit peccare, potest tendendo in malum finem illum vitiare At vero illa natura, quia esset intrinsece supernaturalis, & ageret semper ex principio, & ex motiuo supernaturali, ideo nunquam posset pec- care. Ad vltimum neg. assumptum; illa enim substantia non esset creatura, quia non esset ex nihido, vt supra ostensum est, & ideo nec esset dependens, nec efficienter a Deo. Praeterea dicitur, quod si cum sanctitate intrinseca, & naturali illius substantiae posset componi peccatum, nulla esset ratio, cur cum sanctitate naturali ipsius Dei peccatum non posset pariter coniungi.
25 Obiicies 3. Datur accidens supernaturale; ergo est possibilis substantia supernaturalis Antecedens patet; quia gratia, & lumen gloriae sunt accidentia supernaturalia. Prob. conseq. 1. quia non videtur ratio, cur supernaturalitas repugnet substantiae create, non accidenti; nam vel repugnaret substantiae, vt substantia est, vel quatenus creata est? Non primum; quia supernatutralitas conuenit substatie; quatenus est in Deo, & cideo non repugnat substatiae vt substatia est, aliter repugnaret omni substatiae; & per coseques etiam substantiae Diuine. Non secundum; quia accides est creatum, & tamen ei non repugnat superna. turalitas; & ideo supernaturalitas non repugnat. substantiae ratione creationis. 2. omne accidens petit subjectum proportionatum, in quo recipia tur; accides enim essentialiter dicit ordinem ad subjectum, in quo recipi potest, non potest aute inillo recipi, nisi illud sit proportionatum receptioni illius, sed substantia naturalis non est proportionata accidenti supernaturali, sicut accidens naturale non est proportionatum substantiae supernaturali; ergo ex eo, quod detur accidens supernaturale, optime infertur, quod sit, possibilis substantia supernaturalis.
Conf: & simul impugnatur 2. probatio. Su¬ pernaturalitas accidentis stat simul cum creatione ex nihlo eiusdem accidentis; gratia enim, & lumen gloriae creantur ex nihilo a Deo, & tamen sunt formaliter supernaturalia; ergo supernaturalitas substantiae stat simul cum creatione eiusdem ex nihilo,
Resp. neg. conseq. Ad 1. prob. dicitur, quod supernaturalitas, vt supernaturalitas est, non repugnat, neque substantiae, neque creationi, quia substantia creata sit supernaturalis participialiter, quatenus coniungitur cum accidente supernaturali, a quo eleuatur ad ordinem su pernaturalem. Id autem, quod dicimus in praesenti, est, quod supernaturalitas substantialis, non autem participialis repugnat creature, quatenus creatura est; quia supernaturalitas substantialis importat modum proprium, quo substatia est in Deo, qui est, modus essendi a se, & qui repugnat creaturae, quae essentialiter est ab alio, quatenus creata est. Aliud est ergo, quod supernaturalitas, vt sic, non repugnet creaturae, & aliud, quod supernaturalitas substantialis illi repugnet. In forma igitur dicitur, quod supernaturalitas substatialis repugnat substantiae create, quatenus creata est, quia importat formaliter negationem creaturae. Ad improb. dicitur, quod accidenti non competit supernaturalitas substantialis, sed accidentalis; & ideo quanuis accidens sit creatum, illi non repugnat supernaturalitas. Ad 2. dicitur, quod argumentum nimis probat; probat enim dari de facto substantiam creatam supernaturalem ex eo, quod detur accidens supernaturale, cui debet proportionari subjectum. Igitur ex eo quod detur accidens supernaturale, & non detur substantia supernaturalis, arguitur, quod non omne accidens debeat proportionari subjecto. Praeterea dist. ma. Omne accidens petit subjectum proportionatum, si consideretur secundum rationem materialem, & genericam accidentis, quae est inhaerere subjecto, cone; si consideretur secundum rationem formalem, per quam differt ab omni alio accidente, neg. gratia ergo, prout dicit esse inhaesiuum, conuenit, cum omni alio accidente, & sic proportionatur subjecto, cui inhaeret, sed non est formal iter gratia; prout aute refert. modum Diuinum, in quo consistit formaliter gratia, non petit subjectum proportionatum; sici enimpraescindit ab eo, quod sit accides, vel substantia, quia, prout reperitur in Deo, est substantia; prout vero reperitur in creatura, est accides.
Ad conf. neg. conseque & disparitas iam est, assignata: nam supernaturalitas, quae conuenit. accidenti, non refert modum essendi a se, sed praescindit ab hoc modo, & ideo potest coniungi cum eo, quod est a se, & cum eo, quod est ab alio, sicuti ratio entis, quia praescindit a modo essendi a se, & essendi ab alio, potest coniungi cum eo, quod est a se, & cum eo, quod est ab alio. At vero supernaturalitas substantialis, cum referat modum essendi a se, ideo repugnat substantiae creatae, quae essentialiter dicit esse ab alio
26. Obiicies 4. Datur de facto vnio hypostatica, quae est substantia mo dalis supernaturalis, ergo potest dari substantia per se subsistens creata supernaturalis: nam in tantum nequit dari substantia supernaturalis, in quantum ei non possunt naturaliter conuenire gratia consumata, & lumen gloriae; sed gratia, & lumen Gloriae coqueniunt naturaliter vnioni hypostaticae, ergo possunt naturaliter conuenire substantiae creatae.
Resp; quod vnio hypostatica non est substantia, sed modus substantiae ei accidentaliter adueniens, quia illi ita aduenit, vt potuisset non aduenire, nam libere aduenit; quapropter substantia humana in Incarnatione dicitur habere modum acci dentis, quia existit per existentiam alterius ei libere se communicantis. Igitur neg. conseque & ad probationem insertam dist. mator. In tantum nequit creari substantia supernatura: lis, in quantum ei non possunt conuenire acciden tia supernaturalia per se, & formaliter, coc: & inhoc sensu neg. minor; quia naturae humane Christi Domini communicatur sanctitas tantum accidentaliter, & ab extrinseco, non vero formaliter, & ab intrinseco. In quantum ei non possunt conuenire accidentia superna turalia accidentaliter participialiter, & ab extrinseco, negi & in hoc sensu concessa minori neg. conseque nam, supernaturalitas formalis per se est supernatur ralitas substantialis, quae, cum referat modum essendi proprium Dei, qui est a se, nequit comunicari creaturae, vt supra dictum est:
27. Obiicies 5. Non minus potens est Deus, vt Auctor Gratiae, quam vt Auctor Naturae; sed, ut Auctor Naturae, potest producere substatiam naturalem; ergo, vt Auctor Gratie, potest producere substantiam supernaturalem:
Resp. hoc etiam argumentum nimis probare; probat enim Deum, vt est Auctor gratiae, posse producere creaturam, quae sit a se ipsa quod implicat in terminis; idem enim est substatia ab intrinseco supernaturalis, ac substantia a se, vt dictum est. Dist, igitur maior. Si nulla adsit. repugnantia ex parte termini, concisi adsit, neg.
Instabis. Partes huius complexi, substantia supernaturalis, non repugnat; ergo neque repugnat complexum. Antecedens patet, quia de facto datur substantia, & datur supernaturalitas in accidentibus. Prob. conseque quia quotiescunque non repugnant partes, non repugnat totum; imo ex non repugnantia partium arguitur non, repugnantia totius.
Resp. Hoc argumentum pro non repugnare chimeram, quia non repugnat partes; non enim repugnat hircus, & ceruus. Igitur neg. conseq. Ad prob. dicitur, quod ex non repugnantia partium incompossibilium non arguitur non repugnantia totius, sed tantum ex non repugnantia partium compossibilium; superna. turalitas autem substantialis est incompossibilis cum substantia creata, vt probatum est.
2S Obiicies 6. Omne per accidens debet reduci ad aliquod per se, hinc Phil. 1. de Caela. 1. probat dari corpus sphericum, cui conueniat per se motus circularis, quia motus citcularis conuenit per accidens his sublunaribus; sed datur supernaturalitas per accidens; ergo depet dari substantia supernaturalis, cui conueniat supernaturalitas per se.
Resp. hoc argumentum quoque probare dari substantiam supernaturalem de facto; & verum probat, quia datur Deus, qui est substantia, cui supernaturalitas conuenit per se, non tamen probat hanc substantiam esse creatam;. sicut probatur per omne id, quod est abalio, debere dari aliquod Ens, quod est a se, non tamensprobatur Ens a se esse creaturam. Dist. ers go maior. Omne per accidens reducitur ad alis quod per se vel creatum, vel increatum, coneicreatum tantum, negatur.
29. Obijcies 7. Visio beata est connaturalis intellectui supernaturalizato a lumine; ergo poterit esse connaturalis substantiae.
Conf. Visio beata est finitae virtutis, ergo pot est esse proportionata substantiae finitae; sed quod est proportionatum, est conmturale; ergo illi poterit esse connaturalis.
Resp. ad arg. neg. antecedens: & ratio est, quia intellectus supernaturalizatus est in ordis ne Diuino, & ideo illi potest esse connaturalis visio, quae est ordinis Diuini; & sic etiam substantiae participialiter supernatur aligatae potest. esse connaturalis visio beata; non vero substan tiae per se, & formaliter sumptae, quia ei repus gnat esse ordinis Diuini, cum ei repugnet esse a se¬
Ad conf. dist. consequens eodem modoVisio potest esse proportionata substantiae pateticipialiter supernaturalizatae, conc, formaliter; & per se sumptae, neg. Formaliter ergo non repus gnat substantiae creatae esse connaturalem visionem beatam propter finitatem, vel infinitatems sed quia illi repugnat esse a se; quauis in substatia supernatur ali importetur materialiter etiam infinitas, quia importatur esse a se; & quod esta se, est suum esse, quod autem est suum esse, est; infinitum, vt diximus de Infinit. De i¬
SO Obiicies 8. Potest Deus de potentia absoluta facere substantiam aequiualentemeona. ssato ex substantia creata, & lumine gloriae; ergo potest facere substantiam supernaturalem. Proba antecedens. Conssatum ex substantia creataσος lumine est finitae perfectionis, sed dato quolis pet finito potest Deus aliud perfectius illo ini infinitum producere; er go poterit producere, Vsque ad aequiualens illi conflato.
conf. Quod substantia creata non possit natur aliter videre Deum, non prouenit exeo quod Deus, vt clare visibilis, sit extra obiectum a daequatum virtutis intellectius substantiae crea¬ tae, aliter per nullam potentiam posset videris cum nulla potentia etiam diuinitus possit ferriextra suum specificatiuum; ergo prouenit solum: ex eo, quod eius virtus non habet tantam sufficientiam, quanta requiritur; sed data qualibet virtute creata potest Deus aliam, & aliam ininfinitum producere, ergo tandem deueniet ad virtutem sufficientem naturaliter videre Deum;
Resp. ad arg. neg. antecedens. Ad prob. dist. min. Potest Deus aliud simile conffatum perfectius producere, conc; potest producere aliud, quod non sit conflatum, sed simplex, neg. Quannis enim possit Deus producere conflatum ex genere, & differentia perfectius in infinitum. attamen nequit producere aliquod simplicissimum excludens omnem compositionem ex genere, & differentia, quia illud non esset creatuta, sed Deus. Ita a pari¬
Ad conf. dist. conseq. Quanta requiritur intra ordinem naturae, negi supra ordinem natutae, conc. Ad min. subsumptam dicitur, quod sit Deus producat perfectiorem virtutem intraordinem naturae: nunquam deueniet ad virtutem sufficientem naturaliter videre Deum; si autem producat virtutem supra ordinem naturae, non naturaliter, sed supernaturaliter videbit Deum.
I Obiicies 9. Potest Deus creare intellectum supernaturalem, cui sit connaturale lumen gloriae; ergo potest producere substantiam supernaturalem, cui sit connaturalis inte llectus supernaturalis, & lumen gloriae. Prob. antecedens. Ideo Deus potest producere lumen supernaturale, quia est accidens, & supernaturalitas non repugnat accidenti, sed etiam intellectus est accidens; ergo potest producere intellectum supernaturalem. Prob. conseq. Quaelibet passio essentialiter est naturalis suo subjecto, a quo fluit; sed intellectus est passio substantiae intellectualis, ergo est naturalis substantiae intellectiuae; sed intellectus supernaturalis non est connaturalis nisi substantiae supernaturali; ergo si Deus potest producere intellectum supernaturalem, poterit etiam simul cum eo comproducere substantiam supernaturalem.
Resp. neg. antecedens. Ad prob. dist. maior. Quia est accidens ab extrinseco adueniens substantiae creatae, & supernaturalitas non repugnat accidenti extrinsece aduenienti, cone;quia est accidens essentialiter fluens a substantiacreata, neg: & sic dist. min. Intellectus est accidens essentialiter fluens a substantia intellectuali, cum sit passio illius, cone; ab extrinseco adueniens, neg. Supernaturalitas ergo repugnat nedum substantiae creatae, sed etiam accidenti essentialiter ab illa fluenti; implicat enim, quod effectus sit superior, & perfectior sua causa; & ideo quod passio essentialiter fluens a substania naturali sit supernaturalis. ART. V. An in creatura rationali detur aliquis appeti¬
lima est, & clare patere potest exmucusque dictis, si, vt oportet, percipiatur, post. Scotum, & Caletanum, qui primus Scotum in Antiquitatis obliuione iacentem exuscitanit, veipsum impeteret, adeo obscuratunt Recentiores. varijs, ineptisque explicandi modis, vt peratduum sit ijs, qui vias eorum ambulant, ac doctrinas sequuntur, ad agnitionem peruenire veritatis. Difficultatem autem ingesserunt tot diuisiones appetitus in innatum, & elicitum: in inchoatum, imperfectum, & vltimatum, ac perfectum. in naturalem terminatiue, & entitatue; insuper consideratio intel lectus secundum rationem specificam talis intellectus, scilicet humani; & aecundi: mrationem communem intellectus, vtsic, considerati; ac tandem acceptio visionis beatificae, quatenus supernaturalis est, & qua tenus naturalis; siue quatenus visio est formaliter, & quatenus est perfectio, vt sic, vitimo satiatiua intellectus; quae omnia mentem nostram per ambages inaniter ducunt, & obscuris verborum anfractibus eam potius vanis. tricarum inuolucris implicare videntur. Quoniam autem multitudo modorum dicendi non nisi verborum cobia explicari potest, idcirco sermonis prolixitate difficultatem auxerunt ita, vt Godoy per tres disputationes, ac sex S. eam absoluat. Quamobremcum, ea, quae vane congenunt Recentores, vtelongissimis suarum opinationum phylacteriim, hanc Diuinam Scientiam inuoluant, rescindere nobis animus sit, quanuis id forte nostra imbecillitas. non assequetur, ad suam breuitatem hanc difficultatem reuocamus, vt illam suae facilitati restituamus.
sRtatio autem dubitandi est auctoritas tum Phil. 1. Met. c. 1. dicentis: Omnis homo natara suascire desiderat, quia omnis homo naturaliter desiderat suam perfectionem, maxima autem perfectio hominis est scire, cum scire sit actus potentiae intellectiuae, quae secundum Thomistas est potetia perfectior in homine; tum auctoritas Beatiss. P. Aug. lib. 1. Cofess. c. 1. docetis: Fecisti nos ad te, Domine, & inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te; cuius ratio est, quia omnis res naturaliter appetit suum finem, in quo solum potest quiescere, sed finis creaturae rationalis est visio beata; ergo naturaliter appetitur Visio Beata.
Quia tamen visio beata est supernaturalis, & id, quod est supernaturale, naturaliter non potest attingi ab aliquo actu naturali, ideo, diuisi sunt Auctores in varias sententias.
2 Prima sententia substinet in homine dariappetitum naturalem innatum respectu visionis beatae. Ita Scotus in 1. q. 1. prol; & in 4. dist. 49. q. 9, quem sequuntur communiter omnes eius. discipuli; & Durandus in 4. dist. 49. q. 8; Scotus q. 2. Val. 1. 2. q. 5. art. 8; Alarcon de Vis. disp. 1. 6. 3. Refertur etiam noster Paulus Venetus, quibus additur noster Lafosse de Viseq. 1. c. 43. vbi tamenloquitur de homine eleuato ad Gloriam, & contendit hanc esse mentem Beatiss. Ps in quo sensus explicat etiam Scotum.
Secunda sententia ait intellectum, vt sic, prout praescindit ab Angelico, humano, & Diuino appetere naturaliter Visionem Beatam, non vero, prout humanus specificatiue. Ita Martineax1. 2. q. 3. art. 8. dub. 2. concl. 7; & Petrus de Hererra apud Godoy hic. Sed haec sententia, quia non loquitur de intellectu creato, sed de intellectu, vt sic, prout comprehendit etiam intellectum Dei, ideo non respondet huic questioni, inqua tantum quaeritur de intellectu creato, quapropter dimittitur,
Tertia sententia vult intellectum humanum appetitu entitatiue nat urali, qui tamen non est terminatiue naturalis, appetere Visionem Beatam. Ita Granad. 1. 2. controu. 1. de ultimo fine hominis disp. 5. sect. 1.
Quarta sentetia absolute negat appetitum naturalem innatum respectu Visionis Beatificae Ita communiter omnes alij Theologi, qui tamen diuisi sunt: nam alij volunt Visionem Beatam apperi appetitu inefficaci elicito viribus naturae; vt Herice 1. p. disp. 38; Ripalda. lib. 1. de Ente supernat. disp. 14. sect. 6, & lib. 3. disp. 45; vbi refert Scotum, Gabr ielem, Paludanum, Molinam, Grana¬
dos, & alios; Alij vero volunt dari appetitum naturalem elicit um efficacem ex motiuo naturali; vt idem Ripalda lib. 1. disp. 14. sect. 133 vbi refert Salam, Vasquem, Bannem, & Suarex; Alij tandem volunt dari tantum in creatura rationali appetitum naturale elicitum inefficacem ex motiuo naturali. Ita communiter omnes alij Thomistae: Bannes 1. p. q. 12. art. 1. concl. 23 Med. 1. 2. q. 2. art. S; Zum. 1. p. q. 12. art. 1. concl. 1; Ripa ibid. dub. 1. Albelda 1. p. disp. 24. se ct. 2. Naz. 1. p. q. 12. art. 1. controu. 2. concl. 3: Suarex 1. 2. disp. 16. sect. vli: Fasol. 1. p. q. 12. art. 1. duh. 1; & comuniter Recentiores apud Godoy 1. p. q. 12. Tract. 2. disp. 10. §. 1.
Vera tamen sententia docet nullum dariappetitum naturale, siue innatum, siue elicitum, siue efficacem, siue inefficacem, siue ex motiuo naturali, siue ex supernaturali. Ita colligitur ex Fundatiss. Doct, locis infra assignandis, & ex aliis antiquis comuniter, nec possunt non consentire absque contradictione Recentiores, qui affirmant Visionem Beatam non posse naturaliter cognosci eo, quia est simpliciter supernaturalis; quod enim nequit naturaliter cognosci, nequit pariter naturaliter appeti, cum appetitus sequatur cognitionem, vt mox declarabitur. Igitur:
S Supp. 1. creaturam rationalem esse essentialiter capacem Visionis Beatae, quia creatura ra tionalis est praedita intellectu, qui, cum ha¬ beat pro objecto Ens, vt sic, essentialiter potest. tendere in omne id, quod continetur sub Ente vt sic, dummodo habeat lumen sufficies, & proportionatum: sine lumine enim proportionao, vel aliquo gerente officium luminis, de quo infra, repugnat aliquod videri; cum autem Deus, vt clare visibilis, contineatur sub Ente, vt sic. ut diximus art. 15 ideo creatura est essentialiter capax visionis beatae ita vt nec etiam diuinitus possit a Deo condi creatura intellectualis, quae sit incapax visionis beate, quia non potest codi creatura intellectualis, quae non sit intellectua lis, contradicit enim in terminis, vt patet; ex eo autem, quod est intellectualis, est capax Deum videndi. Ista autem capacitas non est appetitus. formaliter, quia quilibet homo est capaxmortis & tamen nullus desiderat mori: imo est caepax oppositi illius, quod appetit, & tamen non habet appetitum contrarium illi, quod appetit; est enim capax miseriae, quae opponitur felicitati, quam naturaliter appetit, & tamen non appetit miseriam, aliter appeteret simul opposita quod est impossibile, Hanc capacitatem aperte docet Beatiss. P. lib. de Praedest. 8S. c. 5. infine, ubi ait: Posse habere Fidem, sicut posse habere chariuatem, naturae est hominis. In hoc consentiunt teste Godoy omnes Theologi:
Supp. 2. Deum, vt clare visibile, non esse obiectum naturale intellectus creati, neque finem naturalem voluntatis naturalis, quia nec intellectus, nec voluntas propriis viribus, possunt tendere in Deum, vt clare visibilem: & in hoc patiter conueniunt Theologi. Igitur pro decis
4. Not; quod appetitus generaliter sumptus nihil aliud est, quam quaedam inclinatio, seu pro pensio rei in suum finem, in quo ultimate quieseu: Et haec inclinatio sequitur ad formam rei, quiao forma est principium omnis motus, vt inclinatio ad tendendum deorsum sequitur ad grauitate;
quae est forma rei grauis. Quoniam autem;qν, dat formam, dat omnia consequentia ad formama ideo Deus, vt est Auctor Naturae, formado res, dedit illis carum proprias inclinationes; quaprop ter appetitus dicitur naturalis non solum; quia naturaliter consequitur ad formam naturalesed etia quia est a Deo, prout est Auctor naturae iste appetitus, seu propensio, & inclinatio insun finem vocatur etiam Instinctus naturaliomne bus rebus a Deo inditus, vt habetur apudga tiss. P. lib. 4. contra Iul. c. 33 vbi ait: Nec enimum nes homines naturae instinctu immortales; & heaiesse vellemus, nisi esse possemus.
Quonia aute illud, quod essentialiter seque tur ad aliud, essentialiter connectitur cumillo & quod connectitur cum aliquo, necessariodie uiditur ad diuisionem illius, ideo sicuti forma duplex est, scilicet non cognoscitiua, & cogna scitiua, ita appetitus alius est seques ad formam non cognoscitiuam; & vocatur commumnom ne instinctus naturalis; aliud est sequens adfori mam cognoscitiuam, seu apprehensiuam, & quia denique forma cognoscitiua alia est sensitiua, & alia intellectiua, ideo appetitus sequens ad formam sensitiuam vocatur appetitus seusitiuus; & appetitus sequens ad formam intellectiuam vocatur Voluntas. Igitur id, quod in grauibus est principium tendedi deorsum, in leuibus sursum,; in sphaericis citculariter, in animatis secundum. sex positiones loci, in sentientibus vocatur appetitus sensitiuus, & in intelligentibus vocatur Voluntas, quia sicuti res non cognoscitiuae per instinctum naturae inclinant in suos fines, ita sensitius per appetitum sensitiuum, & intellectius per Voluntatem inclinant, & propendunt in suum finem; & ideo dicitur, quod Voluntas formaliter specificatur a fine. Unde nomine appetitus naturalis in homine, seu in creatura intellectuali non debemus imaginari aliquid aliud a Voluntate. Igitur Recentiores volentes explicare, quid sit apperitus innatus naturalis creaturae rationalis, possunt vno verbo dicere, quod est Voluntas absque eo, quod tot verborum ambagibus reminuoluant, & abscondant. Et haec est communis omnium Philosophorum, & Theologorum mens, vtvidere est apud Fudatiss. Doct. in 1. dist. 10. princ. 2. 4. 1. 8. Propter; & in 2. dist. 8. q. 2. art. 5. in resol. dub. 3. 8. Sed quomodo. Ita etiam D. Thomas 1. p. q. 59 art. 1, & q. 6Oart 1, & q. Soart. 1, & 1. 2. q. Sart. 1, & a0art. 3: & q. 24. art. 13 & q. 87. arte1; & alibi passim.
S Colligitur autem haec doctrina ex Beatiss. P. Aug. lib. 13. Confess. c. 9, vbi ait: Amor meus. pondus meum, eo feror, quocuque feror; ubi docet, quod sicuti pondus est ratio, per quam res grauis monetur in suum finem, ita amor est ratio; per quam creatura rationalis monetur in suum finem: amor autem procul dubio est actus voluntatis; ergo Voluntas est appetitus rationalis, seu potentia appetitiua monens, & inclinans infinem. Eillih. 83. q. q. 35. ait: Nihil aliud est amare, quam propter se ipsum rem aliquam appetere, cum amor motus quidam sit; ergo, si amare est appetere, illa erit potentia appetitiua formaliter, cuius actus formaliter est amor; sed amor formaliter est actus Voluntatis; ergo ipsa Voluntas in creatura rationali est appetitus, siue vis appetitiuaHaec tam clara sunt, vt a nullo sanae mentis negari posse credamus.
6. Obseruat autem Fundatiss. Doct. in 2. dist. 1. p. 1. q. 3. art. 3. S. Aduertendum, quod voluntas potest sumi dupliciter. 1. prout natura. 2. prout potentia, seu prout voluntas. Si sumatur, prout natura, est ad vnum determinata, quia natura est determinata ad vnum, & ideo naturaliter, & necessario fertur in illud, respectu cuius est natura. Si fumatur, prout potentia, seu prout voluntas, libere, & secundum electionem fertur inillud, quod respicit. Idem habet 2. Met. 7. 23 & in eodem. 2. sentdist. 8. q. 2. art. 5. in resol. dub. 3. S. Sed quomodo ait: Si enim consideratur, primo modo (scilicet vt appetitus) siac habet, quod tendat in bonum quodammodo naturaliter, ideo sici definitur bonum, vt dicitur in 1. Eth. c. 1, quod omnia appetunt, secundum quem modum appetitus intellectiuus tendit in bonum, quod est finis. Est enim hoc naturale cuilibet appetitui. Utrum naturaliter tendat in finem, vt grautamatur aliter appetunt esse deorsum, & leuia fursum, & homo najuraliter appetit suam felicitatem, & esse beatus; ideo dicitur in 3. Eth. c. 7; quod finis praestituitur nobis a natura, id enim, quod appre hendimus, vefinem, non possumus non velle, sed quasi naturaliter ferimur in ipsum, e rgo uoluntas nostra, vt appetitus est, in bonum, quod est finis, fertur naturaliquadam inclinatione. Sed huiusmodi voluntas considerata non solum, vt appetitus est, sed vt appetitus intellectiuus est, sic fertur in ea, quae sunt ad finem, non naturali inclinatione, sed magis quadam libera electione. Et lib. 1. Met. q. 3. propefinem quaerens, quaenam sit felicitas, beatitudo, & finis naturalis, in quem naturaliter tendit voluntas intellectiua, ait: Omnes appetunt scire in vniuersali; quod etiam habet q. 1,12, 33 & 5. Et in hac doctrina, quam etiam tradunt: D. Thomas, & omnes Antiqui, consistit tota intelligentia huius difficultatis.
Igitur ex hac deducitur, quod appetitus duplex est, alius naturalis, siue innatus, vt vocat, qui est inditus a natura, & est ille, quo voluntas tendit in suum finem; sicut appetitus grauium est, tendere deorsum, leuium sursum; alius elicitus, qui non est inditus a natura, sed productus a libertate ex electione libera, & est ille, quo voluntas tendit in media; respectu quorum voluntas est libera. His stantibus.
Magna caecitas omnium Recentiorum est dicere, quod appetitus innatus sit ille, qui sit sine cognitione, quia ille appetitus non esset actus voluntatis, quae essentialiter, cum sit potentia caeca, habet supponere cognitionem iuxta illud commune adagium: Nihil volitum, quin praecognitum, & hoc etiam docet primus Theolo gorum. Mag. sent.in 1. dist. 6. dicens: Praeire uoluntas sapientiam non potest. Dicunt ergo Recentiores voluntatem caecam ferri in id, quod non cognoscit, nesciens, quo feratur; vel in creatura rationali dant alium appetitum irrationalem lapideum, quo fertur in res non lapideas; quod quam sit materialiter dictum, non indiget ex¬
plicatione, cum satis de se pateat. Hinc Fudatiss. Doct. in allata auctoritate explicans appetitum innatum, quem habent homines, sicuti suum appetitum habent grauia, ait: Id enim, quod apprehendimus, vt finem, non possumus non velle. sed quasi naturaliter ferimur in ipsum. Aliter si appetitus hominis nullo modo apprehenderet. suum finem, non haberet, per quid distingueretur ab appetitu lapidum, imo esset inferior appetitu naturali bestiarum, quae aliquo modo apprehendunt bonum, in quod naturaliter ferun¬ tur. Sicuti ergo forma hominis, ad quam sequitur naturaliter appetitus, vt dictum est, distinguitur a formis non intelligentium, quia est, intellectiua, ita appetitus naturalis sequens ad illam distinguitur ab omni alio appetitu in eo, quod essentiali ter supponit cognitionem.
T Et quanuis Beatiss. P. Aug. lib. 5. de Trin. in fine asserat: Partum mentis praecedit appetitus; respondet tamen Fundatiss. Doct. in 1. dist. 6. in fine S. Super literam; quod appetitus incompletus praecedit cognitionem completam, quatenus cognoscens cognoscit volens, quia vult cognoscere: non tamen praecedit cognitionem incompletam, sed necessario sequitur ad illam; hinc idem Beatiss. P. lib. 10de Trinit. c. 1. ait: quod quisque prorsus ignorat, amare nullo modo potest; & c. 2. Nullus itaque amat incognita etiam, cum appetit scire, quod nescit, aut enim iam genere, notum habet, quod amat, idque nosse expetit etiam in re singula &c. Cognitio autem in genere est? cognitio incompleta, quatenus non cognoscit differentiam illius rei, & ideo solum in complete illam tem apprehendit.
S Appetitus ergo innatus hominis est ille, qui sit sine cognitione libera electiua, & completa, appetitus vero elicitus est ille, qui sit cum cognitione libera electiua, vterque tamen essentialiter aliquam cognitionem supponit, quia voluntas non potest ferri in incognitum siue consideretur, vt natura, & prout tendit infinem; siue consideretur, vt ratio, & potentia ac prout tendit in media; & hoc habet ex subordinatione essentiali, quam habet voluntas ad intellectum; intellectus enim, & voluntas sunt sicuti duae rotae essentialiter colligatae, quarum uvna non potest moueri, nisi moncatur & altera. Quod si voluntas, vt natura, tenderet in finem non praefupposita cognitione, sequeretur, quod Pater, & Filius amantes se ipsos; & Pater, ac Filius spirantes Spiritum Sanctum, amarent se, & spirarent caeco modo, quia amant se, & spirant Spiritum Sanctum naturaliter, non libere, vedicemus de Trinit.
S Tandem vterque appetitus alius est effieax, quo actualiter voluntas consequitur suum finem, alius inefficax, quo amat quidem suum finem per simplicem velleitatem, sed illum actunon consequitur. His suppositis
IO. Vnica concl. Nullus appetitus naturalis siue imatus, siue elicitus, siue efficax, siueinefficax, siue completus, siue incompletus, siueinchoatus, siue perfectus, siue ex motiuo naturali, siue ex motiuo supernaturali datur in creatura rationali ad visionem Dei supernaturalem,, ad quam solum datur appetitus supernaturalis, Prob. 1. ex Scriptura; nam Christus Dominus Io6. ait: Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus. traxerit eum. Ex quo sic arguitur. In illa natura nullo modo datur appetitus naturalis ad alique fine, quae non potest naturaliter tendere ad illum, sed creatura rationalis non potest tendere naturaliter ad visionem beatam; ergo in creatura rationali nullus datur appetitus naturalis ad visionem beatam. Major patet: nam si lapis non posset naturaliter tendere ad centrum, in eo non daretur appetitus naturalis ad centrum; sicut quia nequit naturaliter tendere sursum, non habet appetitum naturalem ad tendendum sursum. Probi mininam si creatura rationalis posset. naturaliter tendere in visionem beatam, posset naturaliter peruenire ad Deum absque eo, quod traheretur per auxilia supernaturalia; hoc autem est expresse contra auctoritatem Christi Domini.
II Prob. 2. ratione Beatiss. P, quam late explicat lib. 10. de Trin. c. 13& 2. vbi supra; & quam sequitur Fundatiss. Doct; & sic efformatur du hoc distinguitur appetitus intellectiuus abape petitu non cognoscentium, quod ille essentia; liter supponit cognitionem, & naturaliter sequitur ad formam apprehensam, iste vero non supbonit cognitionem, nec sequitur ad formam apprehensam; sed in creatura rationali nullo modo datur naturaliter cognitio visionis beate nee completa, nec incompleta; ergo in creatura rationali nullo modo datur appetitus naturalis ad visionem beatam nec completus, nec incompletus. Maior patet ex dictis: nam hic non quaerimus, an in homine ratione corporis detur appetitus naturalis ad visionem beatam, quia impossibile est simpliciter hominem ratione corporis tendere in Deum clare visum; tum quia appetitus, qui est in homine ratione corporis, est appetitus sequens ad grauitatem, quae, cumsit communis etiam lapidibus, si in homine ratione corporis daretur appetitus ad visionem beatam, talis appetitus daretur etiam in lapide; & sic in homine esset appetitus lapideus ad visionem beatam, ergo appetitus proprius homis nis, prout homo distinguitur a lapidibus, & ceteris non cognoscentibus, est in illo ratione formae, quae, cum essentialiter sit intellectiua, essentialiter habet supponere cognitionem illius, quod appetit. Minor est de Fide, vt ostendimus art. 4.
Conf. Appetitus naturalis creaturae rationalis est voluntas; nam sicut se habet pondus i corporibus, ita amor in spiritibus; pondus enim inclinat corpora in centrum, & amor inclinatam rem amatam, hinc ait Beatiss. P. vbi sup. Amor meus pondus meum; sed voluntas nequit ferri in incognitum; quia nil volitum, quin praecognitum ergo appetitus naturalis creaturae rationalis nequit ferri in incognitum; sed visio beata naturaliter est incognita, ergo ad illam non datur: appetitus naturalis.
I2 Prob. 3. Ad aliquod appetibile superna turale non datur appetitus naturalis; sed visso beata est aliquod supernaturale appetibile; ergo ad visionem beatam non datur appetitus naturalis, quicunque ille sit. Prob. masor. Appetitus maturalis, siue sumatur pro potentia appetitiua, quae in creatura rationali est idem, ac voluntas siue pro actuali appetitione, quae est idemmac voditio, ita se habet ad appetibile formale a quo specificatur, sicut potentia cognoscitiua naturalis ad suum obiectum formale, a quo pariter specificatur; quaelibet enim actio, & potentia specificatur, & denominatur a suo objecto formali; sed potentia cognoscitiua naturalis nequit formaliter dari in ordine ad aliquod obiectum supernaturale, quia ab illo denominaretur. supernaturalis, non naturalis, sicuti ab objecto naturali denominatur naturalis, non supernatur lis; ergo neque datur appetitus naturalis ad aliquod appetibile supernaturale. Prob. min. Visic beata est tantum supernaturaliter cognoscibis lis, quia est fupernatur alis secundum entitatem; sicuti autem cognoscibilitas naturalis sequitur ad entitatem naturalem, ita cognoscibilitas supernaturalis sequitur ad entitatem supernaturalem; cognoscibilitas enim est passio entitatis, & ideo est in eodem ordine cum illa; aliter si visio beata esset naturalis secundum entitatem, aut si eius cognoscibilitas esset naturalis, posset naturaliter cognosci ab intellectu naturali, quod est falsum, vt ostendimus art. 3; & 4i sed appetibilitas sequitur ad cognoscibilitatem, & ad entitatem, cuius est passio; ergo visio beata est aliquod appetibile supernaturaliter.
I3 Resp. Lafosse dari appetitum naturalem in homine, non quidem mere, naturaliter considerato, sed tantum prout elenato, & ordinato ad vitam aeternam, & per consequens habente. cognitionem visionis beatae
Sed contra est1: nam ista responsio implicat in terminis, homo enim eleuatus est homo, supernaturalizatus, quia elenatio constituit hominem in ordine supernaturali; sed homo non eleuatur, & supernaturalizatur, nisi secundum potentias spirituales, que sunt intellectus, & voluntas; ergo homo operans, vt eleuatus, non operatur, vt naturalis, sed vt supernaturalis, & ideo appetitus hominis eleuati formaliter, vt est cleuatus, non est naturalis, sed supernaturalis,
I4 Contra 2: & simul prob. efficacius concl. Si ad hoc, vt voluntas naturaliter appeteret visionem beatam, sufficeret illustrari intellectum, & escuari per Diuinam reuelationem ad cognoscenda visionem beatam absque eo, quod supernaturaliter moueretur voluntas per internam. motionem supernaturalem, sequeretur, quod posset naturaliter per solas vires naturae amare Deum, prout est Bonum supernaturale; sed haec assertio in nihilo differt a sententia Pelagij ad mittentis voluntatem nostram supposita praedicatione externa, & illustratione intellectus posse viribus naturae amare Deum, vt est Bonum. supernaturale, ergo haec assertio omnino repus: gnat Antipelagio Beatiss. P. Aug. Prob. seq Appetitus naturalis voluntatis est amor naturalis ip¬ sius, sicut appetitus supernaturalis est amor supernaturalis iuxta Beatiss. P. documetum: Amor meus pondus meum, quibus verbis comparat appetitum, que vocat amorem, appetitui grauium, quem vocat pondus. Insuper in tantum voluntas etiam supposita Diuina reuelatione nequit per vires naturales amare Deum, vt Bonum supernaturale, quia Deus, vt Bonum supernaturale. excedit vires naturales ipsius voluntatis, quaepropterea indiget gratia Dei ipsam eleuante ad talem amorem, vt docet Beatiss. Pi nam si Deus, vt Bonum supernaturale, non excederet vires. voluntatis, nulla ratione posset improbare Pelagium docentem posse naturaliter amari, sed etiam visio beata quatenus talis, est bonum supernatule, aliter si esset Bonum naturale, posset naturaliter agnosci; ergo si voluntas praesupposita eleuatione, & il lustratione intellectus posset naturaliter appetere visionem beatam, nulla esset ratio, cur etiam non posset naturaliter appetere. seu, quod idem est secundum D. Pamare Deum, vt Bonum supernaturale. Min. patet ex libris eiusdem Beatiss. P; nec negabitur a versatissimo. eiusdem Discipulo; & a nobis alibi ostendetur:
15 Resp. 2. Ali visionem beatam non cognosci, vt visio beata est, sed tantum, vt cognitio intellectiua est, & ideo non cognosci, vt supernaturalis, sed vt naturalis, cognoscitur enim, vt cognitio perfectissima est adaequate satiatiua nostrae voluntatis
Sed contra: nam si visio beata non cognoscitur formaliter, vt beata; ergo non appetitur visio beata, vt beata, & sic habetur intentum; hic enim quaeritur, an visio beata, quatenus beata, & sub ratione visionis beatae naturaliter apperatur a creatura; non autem quaeritur, an sub alia ratione, qua non est explicite beata, & supernatur ralis, possit naturaliter appeti. Tum quia visio, vt cognitio intellectiua, est nostra Beatitudo in vniquersum, non autem in speciali, quia beatitudo in speciali est tantum sub ratione visionis beatae explicite, & reduplicatiue sumptae, non autem implicite, & specificatiue. Tum quia visio, vt naturalis, non est visio beata, sed praescindens; quia visio beata formaliter est supernaturalis secundum entitatem. Tandem quia cognitio perfectissima alia est intra ordinem naturae, & haec non est visio, nec satiat; alia supra ordinem naturae, & haec, licet sit satiatiua, naturaliter non potest cognosci, nec appeti. Igitur vel sumunt Aduersaru cognitionem perfectissimam, prout praescindit a cognitione naturali, & supernaturali; & sic est tantum beatitudo in vniuersum, ad quam concedimus dari appetitum naturalem. Vel sumunt, ipsam, prout est perfectissima in ordine naturae, & sic non est visio beata. Vel tandem prout est, in ordine supernaturali, & sic nullo modo cognoscitur; ergo per quot eant ambages Aduersar, falsosque dicendi modos suae sententiae fale sitatem nequeunt tueri, 16. Secunda pars concl; quod scilicet appetitu supernaturali solum appetamus Visionem. beatam diffuse probatur a Beatiss. P. Aug. lib. 10. de Trin. obisup: & id aperte demonstrat ex congruentissimo modo loquendi, quem debemus seruare, de intellectu, & voluntate, sunt enim duae potentiae essentialiter connexae, se vicissin monentes; vnde vna nequit monere aliam in ordine superiori, nisi ambae sint in ordine superiori, implicat enim, quod duo entia sint essentialiter connexa in esse, & in operari, & vnum illorum habeat esse, & operari in ordine superiori, & aliud habeat esse, & operati in ordine inferioris aliter discontinuarentur in esse, & in operari, & sic non essent essentialiter connexa, quod est, contra communem omnium consensum. Ex hoc ergo arguitur. Potest intellectus creatus eleuatus per gratiam cognitione supernaturali temdere in visionem beata; ergo & voluntas eleuata. per gratiam potest illam appetere appetitu sua pernaturali. Antecedens probatum est art. 1. Conseq. recte infertur: nam in tatum intellectus nequit tendere in Deum, vt est clare visibilis, quia Deus, vt clare visibilis, cum sit excellentissi mum objectum superans vires naturales illius ad illud non potest peruenire, nisi per vires supernaturales, & ideo neque potest per vires naturales tendere in visionem beatam, quae specificatur a Deo, vt clare visibili; actus enim, & potentia sunt in eadem specie, & ordine, ergo neque voluntas potest tendere in Deum, vt clare visum, illum appetendo, nisi per vires supernaturales, & per consequens neque in visionem beatam; eade enim est ratio de actu, & de obie cto formali specificatiuo illius. Sic ergo procedentes conformiter ad se ipsos, ad sua principia, & ad documenta Antiquorum discurrunt; aliter autem sentientes non nisi difformiter ad semetipsos, & ad sua principia ab Antiquis accepta. loquuntur, & a contradictionibus se expedire non possunt; dum enim vnum negant, tollunt alterum, quod affirmat, vel saltem infirmant rationes, quibus illud probant:
I7. Obiiciunt 1: Illud Gen. 1. Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram; simi litudo autem hominis ad Deum consistit in Visione beata, iuxta illud 1. Io. 3. Tunc similes eit erimus, quando videbimus eum, sicuti est; sed inqualibet re datur appetitus naturalis innatus ad consequendam illam perfectionem, quam ille determinauit Auctor naturae; ergo datur appetitus innatus ad Visionem beatam;
Resp. hoc arg. nimis probare; probat enim Deum, vt est Auctor naturae, ordinasse creatura ad gloriam, quod est contra communem consensum Theologorum. Dicitur ergo, quod similitudo Dei duplex est, alia in ordine naturae, qua creatura rationalis in vnitate naturae habet tres potentias naturales superadditas, in quo consistit imago, & similitudo Trinitatis, vt docet Beatiss. P. Aug. lib. 14. de Trin, per totum, & praecipue c. 12, & lib. 15. c. 22: & in hoc sensu accipieda sunt verba Genesis. Alia est similitudo pergratiam, & de hac loquitur Ioannes. Dist, igitur min. Datur appetitus naturalis ad perfectionem naturalem, quam illi determinauit Auctor natus turae, conc; ad perfectionem supernaturalem determinatam ab Auctore gratiae, neg. Visio autem beata non est perfectio naturalis, ad quam ordinata sit a Deo, vt est Auctor naturae, vtpatet. I8 Obiiciunt 2. Plures Auctoritates Beatiss. P Aug; qui in Enchirid. c. 25. ait: Natura in suis, malis non potuit amittere Beatitudinis appetitum & lib. 13. de Trin. c. 8. ait: Aut si volunt (supple esse Beati) vt veritas clamat, vt natura compellis cui summe bonus, & immutabiliter beatus Creato. indidit hoc: & lib. 4. contra Iul. c. 3. ait: Nequeenim omnes homines naturali instinctu immortaler ο beati esse vellemus, nisi esse possemus. Et lib. 1 fess. c. 1. ait: Fecisti nos ad te, Domine, & inquietum est cor nostrum, donec re quiescat in te; ergo ex Beatiss. Doctore datur in nobis appetitus natu ralis ad nostrum beatitudinem, quae non est, nisi Visio aeterua.
Resp; quod si Aduersarij legissent integie illos libros, ex quibus decerpserunt has auctoritates, cuidenter nonissent nihil omnino illis fauere. Ad 1. igitur dicitur illum loqui de beatitudi ne naturali, qua quisque optat felicitatem in Vi uersum. Ad 2. dicitur, quod ibidem nihil aliud probat, quam vitam beatam esse immortalems, vnde ex eo quod omnes appetant beate viuere colligit, quod omnes appetant aeternaliter viuere. Iste autem appetitus est appetitus beatitudi nis in Vniuersu, quia est appetitus illius beatitus dinis, quam cognouerunt etiam Philosophi setiles, qui non cognouerunt Visionem beatam& in hoc sensu loquitur etiam contra Iul; vbi oste dit, quod etsi Philosophi cognonerint felicita tem in Vniuersum, non tamen cognonerunt veram beatitudinem, quae nobis non praestatumnium per Christum, idest per gratiam Christis; & ideo sicuti illam appetimus per naturam, ita istam appetimus per gratiam. Ad vltimam dicitur, quod libidem expresse loquitur de inquietudine, quam habet cor nostrum, supposita cognitione supera naturali Dei per Fidem,; subdit enim: Sediquirums inuocat nesciens te eice Quomodo autem inuocabii, in quem non crediderunt eic? Quaeram te, Domine inuocans te, & inuocem te credens in ie, praedicatm es enim nobis. Inuocat te; Deus, Fides meas quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitam Filij tui per ministerium praedicatoris tui. Quibu manifesse declarat se loqui de inquietudine con dis illustrati per Fidem Diuimam; & ideo loqui de appetitu supernaturali, non aute de naturali
I9. Obijciunt 3. Phil. 1. Met. c. 1. ait: Qumm homo naturaliter scire desiderat, quia scire est maxima perfectio hominis, ergo naturaliter appetu¬
Resp. hoc potius probare oppositum: nam Phil. ait: Omnes homines naturaliter desiderate illam scientiam, in qua ipse constituit felicitatem hominis; quod probat ex eo, quod omnes homines naturaliter desiderant esse beati, sed ipse constituit felicitatem hominis in scientia naturalihabente pro objecto Ens in Vniuersum, sicuti est Metaphysica; ergo docet in nobis dari appetitum naturalem solum ad felicitatem in Vniuersum, seu ad scientiam in Vniuersum, non autem ad perfectissimum scire supernaturale, vt est Visio beata. Dist, igitur illa propositio: Visio beata est maxima perfectio naturaliter cognoscibilis, & appetibilis, negi supernaturaliter, conceditur.
ao. Obicies 4. Appetitus innatus est ille, quo res tendit in objectum, in quo vitimate quiescit; sed creatura rationalis non quiescit vitimate, nisi in Visione beata, quia nullum aliud bonum potest satiare appetitum ipsius, cum habito quocunque alio bono adhuc remaneat desiderium videndi Deum beatifice. Tum quia nullum aliud bonum a Deo est omne bonum, & ideo nequit omnino satiare; ergo datur appetitus naturalis ad Visionem beatam:
Resp. dist. mai. Appetitus innatus est ille, quo res tendit in objectum, in quo quiescit, & satiatur vltimate intra ordinem naturae, concisimpliciter in omni ordine, negi patet enim. quod natura intra suum ordinem quiescit in sua; vitima operatione, & vitimo satiatur; sic lapides per motum deorsum quiescunt in centro, quaequies est naturalis; vnde si creatura rationalis est: in ordine naturae, debet habere suam quietem, naturalem in tali ordine, quae consistit in scireomne naturale, & amare omne naturale honestum; quanuis postea, si consideretur creatura, vecleuabilis per gratiam, non quiescat in bononaturali, sed in Deo, qui est bonum supernaturale. Et sic dist. mi. Visio beata est finis vltimus supernaturalis, concinaturalis, neg. Et quanuis adhoc, vt aliquod sit finis vltimus supernatur alis, requiratur, vt sit omne bonum, quia finis vltimus supernaturalis est vltimus simpliciter inquocuque ordine; & ideo debet esse omne esse, sicuti primum ens est omne esse, vltimum enim; & primum debent sibi inuicem correspondere; hoc tamen non est de ratione finis naturalis, qui non est vltimus simpliciter, vt patet de fine naturali creaturarum irrationalium.
EI Instabis. Non potest Deus non ordinare naturam rationalem ad gloriam; ergo non potest. quiescere in fine naturali, sicuti in illo quiescunt. creaturae irrationales
Resp. cum Fundatiss. Doct. in 2. dist. 30. q. 1. art. 1, & dist. 32. q. 2. art. 1. dist. antecedens. Non potest absolute, nege ex decentia Bonitatis suae, coneicertum tamen est, quod si Deus non ordinaret creaturam rationalem ad gloriam, non posset illam inste punire, nec deputare ad culpa peceata, quae patraret sine gratia, sine qua tunc esset creatura, cum per gratia ordinetur ad gloriam. Ita Beatiss. P. lib. de Corrept; & grat. c. 11. in fine. Sed de hoc suo loco.
22. Obiicies 5. In tant um non datur appetitus naturalis in creatura ad visionem beatam, in quantum non potest naturaliter consequi visionen beatam, vt docet D. Thomas; sed haec ratio nulla est; quia materia prima naturaliter appetit formam, corpora sua loca, viuentia alimentum, & tamen materia nequit recipere formam, nisi mediantibus accidentibus superadditis, & corpora, nisi remouendo impedimenta, quae per se ipsa non possunt mouere, & viuentia non possunt siibi parare cibos per se ipsa, sed indigent adiutorio alterius; ergo quauis creatura rationalis non possit consequi visionem beatam, nisi per adiutorium gratiae Dei, attamen non sequitur, quod non habeat naturalem appetitum ad illam,
Resp;quod ratio D. Thomae non infringitur; intelligenda enim est, quod non sit appetitus nnatus in creatura, quia non potest consequi visionem per vires naturales, & debitas ex ordine nature; siue enim illae vires sint coniunctae cum ipsa creatura, siue cum alia, cuius consortio indiget, attamen debent esse ordinis naturalis; visio autem non potest naturaliter haberi per vi res. naturales nec proprias, nec alienas, & ideo ad illam non datur appetitus naturalis.
E3. Obiicies 6. Si creatura rationalis non haberet appetitum innatum ad visionem beatam, haberet appetirum innatum ad alium finem formaliter vitimum praeter visionem beatam, quia nulla res creata potest carere suo vitimo fine, in quo vltimate quiescat, aliter Prouidentia Diuina recte illam non ordinasset; sed mplicat alius vltimus finis distinctus a Deo: ergo habet appetitum innatum ad visionem beata.
Resp; quod licet creatura rationalis non habeat appetitum innatum ad visionem beata, habet tamen appetitum supernaturalem ad illa, quia ad illam ex gratia Dei ordinatur, non autem ex sua natura. Igitur neg. maior; ex eo enim, quod creatura non ordinetur ex sua natura, sed tantum ex gratia ad visionem beatam, non sequitur, quod ex sua natura ordinetur ad alium finem vltimum simpliciter, quia cum finis vltimus simpliciter sit supernaturalis, ideo per suam, naturam non potest illum appetere, aut ad illum ordinari, quia ex sua natura respicit tantum fine naturalem, qui non est finis vltimus simpliciter
24. Obiicies 7. Fundatiss. Doct. in 2. dist. 23. q. 2. art. 1. dub. 1. lat. ad 4. ait: Quilibet desiderat videre Diuinam Essentiam iuxta illud Augustini, Ad te nos fecisti, Domine &c.
Resp; quod B. Doct. intelligit de desiderio el euato per gratiam, non autem mere naturali, vt supra vidimus.
25. Obiicies 8. Potest aliquod esse naturale entitatiue, & supernaturale terminatiue, in qua¬ tum terminatur ad obiectum supernaturale, vtpatet de potentia obedientiali, quae est naturalis secundum entitatem, & terminatur ad aliquod objectum supernaturale, ergo quanuis visio sit supernaturalis, attamen poterit dari appetitus naturalis ad illam,
Resp. dist. antecedens. Si illud, quod terminatur ad aliquod supernaturale, terminetur mere passiue, & receptiue, vt potentia obedientialis, cone; si terminetur actiue, vt in casu, neg. Igitur hoc arg. probat, quod sicuti intellectus potest recipere immediate per suam entitatem naturalem lumen gloriae, & gratiam, ita possit per suam intellectionem naturalem videre Deum. Ratio ergo disparitatis est, quia ad hoc, vt aliquod agat, debet esse in actu secundum illam formam, secundum quam agit, quia agens intantum agit, in quantum actu est, ergo debet esse in eodem ordine, in quo est terminus, in que agit, si sit terminus primarius, & specificatiuus illius actionis, aliter nunquam posset illum attingere, patiens autem non debet esse in actusecundum. illam formam, secundum quam patitur, quia constituitur in actu solum per illam formam, appetere autem est actus potentiae appetitiuae, sicut cognoscere est actus potentiae cognoscitiuae, ergo licet aliquod naturale secundum entitatem possit passiue recipere, & terminari ad aliquod supernaturale; non tamen actio naturalis secundum entitatem potest actiue terminare ad aliquod supernaturale, aliter intelle ctus naturaliter posset videre Deum.
26. Obijcies 9. Quaelibet potentia naturaliter inclinat ad omnia objecta particularia, quae continentur sub eius specificatiuo; sed Deus, veclare visus, continetur sub objecto specificatiuo intellectus creati; ergo intellectus creatus naturaliter inclinat, & appetit videre Deum.
Resp. dist. maiorem. Omnia objecta proportionata, & adaequata ipsi potentiae, conce improportionata, & excellentissima excedentia. vires naturales ipsius potentiae, neg: & in hoc sensu Deus, vt clare visus, continetur in objecto intellectus creati.
27. Obijcies 10. Potest naturaliter cognosci visio beata; ergo potest naturaliter appeti sala tem inefficaciter. Prob. antecedens; nam Haeretici, & Pagani audientes ab aliquo Doctore. Catholico, vel videntes in libris SS. PP, aut Scripturarum posse Deum videri, cognoscunt. visionem Dei esse possibilem; sed non cognoscunt per cognitionem supernaturalem, quiaFidem non habent; ergo naturaliter cognoscunt. Hinc impius Balaam Num. 13. defiderabat se mori morte iustorum.
Resp; quod quandoque dantur Haereticis, & Gentilibus illustrationes, & piae affectiones, & motiones voluntatis, quibus escuantur eorum. intellectus, & voluntates ad aliquam actionem supra naturam, sicuti est cognitio rei supernatur ralis; quanuis tamen illa actio non sit meritoria, quia non est ex Fide.
Videantur ea, quae diximus art. 3. Quaerit hic noster Lafosse c. 23 an Deus debuerit ex quadam congruitate, & condecentia Iustitiae escuare creaturam ad visionem beatam? Ceterum quia eleuare ad gloriam est actus Voluntatis Dei, ideo ad illum Tractatum hanc difficultatem remittimus.
in intellectu Beati? SVpponimus ea, quae diximus q. 1. Proem. Lart. 6. n.4, & 5, scilicet intellectum creatum secundum se ipsum praecise consideratum esse potentiam pure passiuam in ordine intellum gibili, sicut materia est pura potentia in ordine physico; & ratio huius est; quia noster intellectuss vt ait Phil; nascitur tanquam tabula rasa, inqua nihil depictum est; & sicut tabula rasa; & rudis est in potentia mere passiua ad recipiendos colores; iti noster intellectus est in potentia pure passiua ad recipiendas formas, a quibus actua tur. Tum quia noster intellectus secundum se est indifferens ad quancunque intellectionem, aliter si secundum se esset determinatus adalis quam intellectionem in particulari, non posset elicere, nisi illam intellectionem, vt quia potentia generatiua, quae est in homine, secundum se est determinata ad producendum hominem tantum, ideo non potest producere, nisi homis nem, ita si intellectus noster esset determinatus ad intelligendum hoc intelligibile in particula ri, non posset intelligere, nisi hoc intelligibile; consequens autem est falsum, quia intellectus cum sit potentia vniuersalissima, potest intella gere omne intelligibile, & ideo secundum de est indifferens ad intelligendum quodsibet amtelligibile in particulari; sed omne indifferens est in potentia passiua ad omne illud, respectu cuius est indifferens, vt patet de materia prima; quae est in potentia passiua ad omnes formas; quia est indifferens ad illas; ergo intellectus noster secundum se est in potentia passiua adine telligedum quodlibet intelligibile in particulam
. Quia tamen potentia pure passiua nullam penitus actionem potest habere, quia actio est ab actu, non a potentia, a qua tantum est patis quod opponitur actui, hinc dixit Phil; quod Agens in tantum agit, in quantum actu est; ideo intellectus ad hoc, vt agat, debet constituiin actu primo potens intelligere determinate tale Jobjectum. Non potest autem constitui inactu primo potens determinate intelligere tale Jobjectum, nisi recipiat in se ipso aliquem actum ipsum intrinsece informantem; sicuti ignis non potest constitui in actu primo potens calefacere, nisi recipiat in se actualitatem caloris; a qua proxime progreditur calefactio. Hic autemo actus primus informans intellectum nequit esse ipsum lumen, quia etiam ipsum lumen, secundum se est indifferens ad repraesentandum omne intelligibile, aliter si esset determinatum ad repraesentandum aliquod intelligibile, non posset, nisi illud repraesentare, illud autem, quod est indifferens ad aliquod, non potest determinate ad illudaliter, quatenus determinaret, esset determinatum, non indifferens. Neque potest esse objectum, vel species gerens vicem objecti; quia actus primus, & actus secundus ipsius intelle ctus, seu cuiuscunque alterius potentiae immanenter agentis non distinguuntur inter se, sed Sunt vna, & eadem qualitas, quae, prout informat: & actuat intellectum, dicitur actus primus, prout autem refertur ad objectum intellectus, dicitur actus secundus, quapropter communiter dicitur, quod intellectio est de genere qualitatis habens modum actionis eo, quia intellectio non est productiua sui termini, sicut est actio de genere actionis, sed est simpliciter tactiua, & apprehensiua. Quod autem actus primus, & actus secundus potentiae immanenter agentis non distinguantur realiter inter se, patet ex eo, quod actus primus, & secundus pertinent ad eandem lineam, & speciem eiusdem potentiae, & subie ctantur in eodem subjecto, duo autem acciden tia solo numero diuersa nequeunt recipi in eodem subjecto, quia vnitas, & distinctio numerica habetur a subjecto, vt supponimus ex Met sed actus secundus intellectus recipitur in intellectu, cum sit ipsa intellectio, quae, vtpote actus immanens, recipitur in eodem principio, a quo elicitur; in hoc enim essentialiter distinguitur ab actione transeunte; ergo actus primus, & actus secundus intellectus non distinguuntur inter se, sed objectum, seu species nequit esse ipsa intellectio; tum quia objectum, seu species est causa intellectionis: nam ex obiecto, & potentia paritur notitia, vt docet Beatiss. P, & idem nequit esse causa sui ipsius; tum quia intellectio producitur ab intellectu, cum sit actio ipsius ipsum autem objectum non producitur ab intellectu, neque species objecti producitur ab intellectu, cum species immittatur ab objecto in ipsum intellectum: ergo actus primus, quo intellectus constituitur actu potens determinate intelligere tale objectum, nequit esse ipsum obiectum, aut species.
S Neque potest dici, quod actus primus sit qualitas producta ab intellectu in se ipso, quod probatur a Fundatiss. Doct. Quodl. 5. q. 15. triplici ratione. 1. quia omne Agens debet esse in actu secundum illam formam, secundum qui fagit, vt dictum est; intellectus autem est in purapotentia, passiua, cum secundum se sit indifferens ad omnem intellectionem; ergo nequit in seipso producere illum actum primum, qui essentialiter est determinatus ad intelligendum hoc objectum in particulari. 2. quia omne Agens debet tangere passum; quia Agens in tantum agit, in quantum tangit ex Phili idem autem nequit tangere se ipsum; ergo intellectus nequit producere in se ipso actum primum. 3. quia ide nequit esse praestantius se ipso; sed Agens est praestantius Patiente juxta illud: Melior est conditio Agentis, quam Patientis, ergo intellectus nequit esse simulAgens, & Patiens; & per conseques manifeste deducitur, quod ille actus primus nequit produci ab ipso intellectu in se ipso Neque potest dici, quod producatur a lumineaquia, vt dictum est, lumen secundum se ipsum est, indifferens ad omne intelligibile, actus primus vero est determinatus ad hoc intelligibile; ergoremanet, quod talis qualitas, quae est actus primus intellectus, sit efficienter producta a taliJobjecto, in quod intellectus determinate tendit.
Et prob, sic a priori. Ad quacunque actionem creaturae factam secundum cursum regularem naturae concurrunt quatuor causae physicae duae extrinsecae, & duae intrinsecae, vt dicitur in 2. Physs sed intellectio est actio formalis ergo ad illam concurrunt quatuor causae physicae; sed causa efficiens intellectionis nequit esse intellectus, quia intellectus est causa formalis intrinseca, causa autem efficiens essentialiter est extrinseca; neque potest esse lumen, vedictum est; ergo necessario est objectum: & perconsequens intellectio, vt qualitas est informans, & actuans, ac determinans intellectum est efficienter producta ab objecto, prout autem actio formalis vitalis est, relata ab ipso intellectu in objectum, est actiue ab intellectu tanquam a causa formali actiua.
A Ex hac veritate naturali patere potest, quid dicendum sit ad id, quod quaerunt Theologi in praesenti; an scilicet visio beata possit. produci a Deo intellectu beato ad talem productionem non concurrente? In qua quidem difficultate,
Prima sententia opinatur Deum non posse absolute producere visionem beatam intellectus Beati ad illam non concurrente. Ita Mol. 1. p. q. 12. art. 5. disp. 1, Med. 1. 2. q. 3: art. 2. Ban. 1. p. q. 15. art. 2. concl. 7. Zum. 1. p. q. 12. art. 5. q. 1, Lorca 1. 2. disp. 16. n. 2; Cabr. 3. p. q. 9. art. 2. disp. 11. n43: & ibid. disp. 3. n. 106: & probabilem putat Sua: lib. 2. de Attr; & in Met. disp. 48. sect. 2. n. 93 Vasque & Alij.
Secunda sententia vult visionem beatam posse produci a Deo, impossibile tamen essevt intellectus creatus per illam videat Deum. Ita Capran 4. dist. 49. q. 4. art. 3? Ferrar. 3. contra Gent. c. 54. Sot. in 4. dist. 49. q. 2. art. 4. Calet 3. p. q. 9. art. 25 & 1. p. q. 26. art. 33 Aluar. 1. 2. disp. 19. conc. 2.
Tertia tandem sententia docet non solum de possibili, sed etiam de facto visionem beatam produci a Deo in genere causae efficientis, vtest qualitas informans, actu ans, determinans, & constituens in actu primo ipsum intellectum. Beati potentem ad videndum Deum; formaliter autem, vt actio vitalis est, essentialiter essea solo intellectu beato. Ita B. Doct. in 2. disi. 23. q. 2. art. 1. dub. 1. lat; & Quodl. 5. ubi sup. Mag. Consonius de Vis. in M. Si Lusu. lib. 10. de Beat q. 1, & 4. & ex exteris Soncin. 9. Met. q. 205 Vega. lib. 6. in Conc. Trid. c. 8. Val. Sal; Bada, & alij pro cuius decisione.
S Vnica conel. Visio beata, vt qualitas est, producitur a solo Deo in genere causae efficientis, & prout actio formalis est, producitur indispensabiliter a solo intellectu creato. Prob. 1. ex. illa communi doctrina, quae traditur a Beatiss. P. Aug. Ex obiecto, & potentia paritur notitia; sed objectum non producit: visionem formaliter, quia objectum non est potentia formalis fluens ab essentia creaturae: intellectualis, propterea quanuis producat visionem, non tamen dicitur videre, sicuti intellectus ex eo, quod producat, visionem formaliter, dicitur videre; ergo obiectum producit visionem tantum in genere causae efficientis, & intellectus in genere causae formalis. Tum quia visio non recipitur in objecto tanquam in suo subjecto, sed recipitur in intellectu; ergo solus intellectus est causa formalis immanens, quae est illa, quae recipit actum a se immanenter productum; & objectum est causaefficiens, de cuius ratione est, quod illius actio recipiatur in alio a se realiter distincto; sed Deus est objectum visionis beatae; ergo visio beat a est efficienter a Deo in genere causae efficientis, prout est quaedam qualitas ab ipso producta in intellectu; ab intellectu vero in genere causae formalis, prout est tendentia in objectum, & actio formalis, quae dicitur grammaticalis eo, quia non est productiua sui termini¬
6 Prob. 2. In qualibet causa debet dari actus primus, & actus secundus, sed intellectus est causa formalis; ergo in ipso debet dari actus primus, & actus secundus; sed actus primus est, qualitas actuas causam, & constituens ipsam potentem operari, quae qualitas non producitur ab ipsa causa, sed ab Agente extrinsecos & actus secundus est actio ipsius causae; ergo in intellectu debet dari qualitas producta ab Agente. extrinseco, quod nequit esse nisi obiectum, vedictum est, & ultra illam debet dari actio propria intellectus, quae est intellectio, Maior communiter admittitur; si enim causa non haberet actum primum in se ipsa, non posset producere, actum secundum, quia nemo dat, quod non habet. Min. quoque a nullo negatur.
Prob. 1. pars concl. singillatim. Nulla potentia passiua potest agere, nisi recipiat in se ipsa aliquem actum intrinsece ipsam actuantem, & determinantem ad talem actionem, quapropter communiter dicitur, quod nulla potentia potest. agere, nisi sit in actu primo potes agere, sed intellectus in genere intelligibilium est potetia pure passiua, vt supra ostensum est; ergo intellectus. non potest intelligibiliter agere, nisi recipiat in se aliquem actum, a quo actuetur, & determinetur ad talem intellectionem; sed talis actus determinans intellectum non potest produci abipso intellectu, quia ipse intellectus secundum. le sumptus est pure passiuus, & pure passiuo repugnat agere; tum quia idem nequit agere in seipsum, quia nequit tangere se ipsum; & esse praestantius se ipso;tum quia intellectus secundum se est indifferens, & ab indifferenti nequit exire actus determinatus, hinc nostra voluntas, nisi determinaretur ab objecto, nunquam aliquid determinate vellet; neque potest produci a lumine; quia lumen, vt supra dictum est, indifferens est; ergo remanet, quod a solo producatur obiet cto, praeter enim haec tria nihil aliud concurtit. ad intellectionem, vt patet, Maior patet; quiaactio denominatur ab actu, unde cum potentiapassiua excludat actum, nulla prorsus actionem potest habere. Minor etiam superius ostensa est.
S Dices. Natura humana per existentiam Verbi, quae est actus extrinsece terminans, operatur; ergo intellectus Beati per Essentiam Diuina vnitam in ratione speciei mere extrinsece terminantis absque vlla alia qualitate intrinsece ipsum afficiente potest intelligere.
Resp; quod Natura humana operatur per a nimam Christi Domini, quae est actus formalis primus constituens ipsam potentem oper rari, quanuis ille actus formalis existat per existentiam Verbi Diuini; vnde licet actus existentialis, per quem aliqua natura constituitur a parte rei, possit se habere mere extrinsece terminatiue, non tamen actus formalis, de quo loquimur, per quem constituitur intrinsece in tali specie, in qua operatur: implicat enim, quod constitutiuum spec ificum formale sit extrinsecum cum nihil aliud sit formaliter, quam ipsa res constituta, quare sicuti res nequit formaliter esse extra se ipsam, ita nec constitutiuum formale extra ipsam rem
Cons. Implicat, quod materia habeat aliquam actionem, nisi sit intrinsece actuata, & determinata per aliquam formam in se ipsa receptam: nam cum materia sine forma in nulla sit specie, in qua tantum constituitur per forma ma quae dat ei esse specificum, si ageret sine forma, produceret aliquod, quod non esset in aliqua specie, vel genere, quod est inauditum. Tum quiaforma est ratio agendi, & ideo si materia ageret. sine forma, ageret sine ratione agendi; ergo implicat, quod intellectus, qui ita est potetia passiua in genere intelligibilium, sicut materia in genere physico, habe at aliquam actionem intellectiuam, nisi sit intrinsece actuatus, & per aliquem actum in se ipsonntriisece receptum, per quem determinatur ad cognegidum hoc intelligibile, & non aliud
IO Prob. 2. pars concl. Visio, vt actio forma¬ is est, essentialiter est actio vitalis formalis; vita enim intellectualis in actu secundo formaliter consistit in intellectione, & volitiones vteliximus de Subst. Dei q. 2. art. 2, sed actio vitalis formalis essentialiter habet oriri a principio intrinsecoillius, qui dicitur viuere per talem actionem; sic enim definitur actio vitalis; ergo visiobeata, veactio formalis, ita est ab intellectu beato, vt nec per potentiam Dei possit esse ab aliquo alios Principio extrinseco¬
Conf. ex B. Doct. dist. 2. q. 1. art. 4. ad 4. Si Beati non elicerent visionem beatam, & amore perfectum, non viuerent in se ipsis: nam vita inte llectualis consistit in elicitione actiua operationis intel lectualis; vnde lapis, qui non intelligit, non dicitur viuere vita intellectuali; sed hoc derogat perfectioni status beatifici; ergo visiobeata, prout actio vitalis est, produc itur actiue ab intellectu beato
II Obiicies 1. contra 1. partem concl. Non implicat, quod idem agat in se ipsum secundum diuersas rationes virtualiter; sufficit enim distinctio virtualis ad saluanda contradictoria, vt diximus de Atur, in com.q. 2art. 8; & q. 9: ergo idem intellectus realiter secundum diuersas rationes. virtuales potest esse agens, & patiens, & ideo potest actuare sepisum.
Resp. neg. antecedens. Ad prob. insertam. dicitur, quod distinctio virtualis sufficit ad salquanda contradictoria disparata absoluta, non autem opposita relatiua, non enim sufficit distinctio virtualis ad saluandum, quod Pater non sit, Filius, & e contra. Si aute intellectus esset agens; & patiens simul, esset realiter causa, & effectus; & ideo referretur realiter ad se ipsum, distinctioautem virtualis non sufficit ad identificanda relatiua realiter distincta.
12. Obiicies 2. ex Vasq. Visio beata consistit: in illa qualitate versante per modum actionis grammaticalis citca objectum; sed actio versans circa objectum producitur ab intellectu; nam intellectio, quae est actio inte llectus, est quasi tentio in obiectum; ergo illa qualitas producitur ab intellectu. Tum quia ille actus ex se ipso est formaliter actio, & qualitas; est enim vna indiuisibilis entitas considerata secundum diuersas rationes; sed, vt actio est, non producitur a Deo: ergo neque, vt qualitas
Conf. Illa qualitas, vt recepta in intellectu, est formaliter intellectio creaturae; sed intellectio creture nequit produci a Deo, aliter Deus, non creatura per ea intellige ret, quia ille intellectus intelligit, qui producit intellectionem: ergo neque illa qualitas potest a Deo produci:
Resp. ad arg. dist. min. Actio, prout versans γν. circa objectum reduplicatiue, nequit produci a Deo, conc;prout actuans intellectum, neg. Ad 2. neg. maior, quanuis enim eadem entitas realiter sit actio, & qualitas, est tamen duplex formalitas, & ideo, prout est actio, non est formaliter quali¬ tas, quia, prout qualitas, afficit intellectum, & prout actio, refertur ad objectum; neque implicat, quod eadem res secundum diuersas rationes sit. a diuersis causis; idem enim compositum physicum secudum diuersas rationes est a quatuor causis.
Ad Conf. dist. maior. Illa qualitas, vt recepta in intellectu reduplicatiue, est intellectio, negi vt relata ad objectum, conci nam calor, vt inhaerens subjecto, non est actio calefactiua, neque. per solam inherentiam caloris in subjecto denominatur subjectum agens: nam actio dicit rem sub ordine ad passum, sed denominatur per respectum eiusdem caloris ad terminum calefactibile; ita illa qualitas per ordinem ad intellectum; quem actuat, & cui inheret, non est actio, nec denominat intellectum intelligentem, sed tantum, si referatur ad objectum.
13. Obiicies 3. ex eodem. Impossibile est amorem, quo aliquem diligimus, a nobis non produci; amor enim est voluntatius, & voluntarium est a principio intrinseco; ergo impossibile. est cognitionem, qua aliquem cognoscimus, a nobis non produci:
Resp;quod amor, quo formaliter diligimus, est actio, prout relata ad objectum, & ideo a nobis producitur; non autem est qualitas, prout actuans voluntatem, & illam constitues in actuprimo potentem operari; & sic dicendum de cognitione. Istae ergo obiectiones nihil concludunt, quia procedunt de actu relatiue ad objectum, & prout est actio formaliter, non autem relatiue ad subjectum, & prout est qualitas.
14. Obiicies 4. Intellectus sufficienter actuatur, & determinatur per talem speciem ad intelligendum tale objectum; propter hoc enim ponitur species, vt infra videbimus; ergo frustanea est illa qualitas, quae ponitur solumvt actuetur, & determinetur intellectus
Resp;quod adhoc, vt intellectus sufficienter actuetur per speciem, debet in illo produci a specie, vel ab objecto actus primus, quo constituitur intrinsece, & formaliter actu potens intelligere; actus autem primus, cum sit eiusdem speciei cum secundo; vt v. g. calor, qui est actus primus constituens ignem proxime potentem operari, est eiusdem speciei cum actuali calefactione, quae est actus secundus, & nihil aliud est, quam calor in via; & si actus secundus recipiatur in eodem subjecto, in quo est actus primus, vt est omnis actio immanens, tunc actus primus, & secundus non differunt realiter, quia duo accidentia. eiusdem speciei solo numero differentia nequeunt esse in eodem subjecto; sed intellectio, quae est actus secundus, non est species, cum species sit principium productiuum actus secundi, & intellectus respectu speciei mere passine se habeat illam recipiendo, producitur enim, & immittitur ab objecto in intellectum passiue illam recipientem, & nihil actiue operantem ad productionem illius; respectu vero intellectionis se¬ habet actiue, cum intellectio sit actio elicita abip so, ergo vitra speciem requititur illa qualitas in formans intellectum per modum actus primiproducta ab objecto, velspecie gerente vice illius
IS Obiicies 5. Intellectus est actio vitalis; sed actio vitalis essentialiter exigit produci a principio intrinseco, in quo recipitur; ergo repus gnat ipsam produci ab obiecto. Tum quia intellectio est actio imma nens, sed de ratione. actionis immanentis est produci ab eodem principio, in quo recipit ur; ergo nequit produs ci ab aliquo extrinseco.
Resp. has objectiones procedere de intellectione, vt actio est, sic enim est vitalis, & immanens, non autem, prout qualitas est, sic enim neque est vitalis, neque immanes, quia est actiotransiens ab objecto in intellectum in genere. causae efficientis. Istae ergo rationes probant 2. partem conclinon autem reprobant primam.
I6. Obiicies contra 2. partem concl. Lumen gloriae producitur a solo Deo: ergo & visio, que est perfectior lumine. 2. Si Beatus eliceret visionem, posset ab illa cessare, quia libere illam eliceret, & sic non esset immobiliter beatus, Si Beatus produceret visionem beatam in seipso, formaliter beatificaret se, quia per ipsam formaliter beatificatur. 4. Sequeretur intellectum perfectiorem cum aequali lumine perfectius Deum videre.
Respiad 1. neg. conseque & disparitas iam est assignata q. 3. Proem. ar. 9. n. 4. Ad 2. neg. assumptum; quia Beato obiicitur omne bonum nullam habens rationem mali, & ideo nequit ab illo seauertere. Ad 3. dist. assumptum: Beatificaret se efficienter principaliter, neg: nam causa efficies principalis beatitudinis est solus Deus: Beatificaret se formaliter in genere causae formalis, idest formaliter eliceret actum, quo formaliter beatificatur, cone; id enim expresse habetur 1. Io. 15. Omnis, qui habet hanc spem, in eo sanctificat se; quod si hoc valet de sanctitate in via, non est ratio, cur non valeat de sanctitate in Patria, quae est nostra beatitudo. Ad vit. neg. assumptu; intellectus enim beati tantum videt, quantum habet de lumine, vt vid. in seq. q.
Adducaei Actor. 23. putantes Deum esse corporeum, nec vllum prorsus dari Spiritum simplicem affirmarunt Deum oculis corporis de facto videri. Eundem errorem professi sunt Stoici, Epicurei, Audiai, seu Vadiani, qui dicti fuerunt Antropomorphitae, quia membra humana Deo tribuerunt, de quibus egimus de Simplic. Dei art. 1. In eandem amentiam lapsi sunt Manichaei, & Mahometant. Quoniam tamen reijciuntur ex dictis ubi sup, ideo haec difficultas procedit tantum ex suppositione, quod Deus sit simpliciter incorporeus, vt docet Magistra veritatis Fides. Narrat Beatiss. P. Aug. Ep. 6. ad Italicam, Aliquos sensisse Deum, etsi incorporeum, attamen a Beatis videri oculis corporis, quia carobeati mutatur in Substantiam Dei, & sic oculis carnei mutati in substantiam Dei fiunt idoner ad Deum videndum. Refert praeterea Ep. 112. ad Paulinam c. 20. Alios opinatos fuisse carnem beati mutari quidem in Spiritum, non tamenin Deum, ac propterea oculis carneis videri. Alij. tandem, vt narrat in eadem Ep. 63 voluerunt Christum Dominum in via oculis corporis semper vidisse Deum.
Primi duo errores non faciunt ad rem nostram; siquidem si oculi carnei mutabuntur in Spiritum, iam non oculus corporeus, sed Spiri tus videbit Deum; quod enim mutatur in aliud, iam non est illud, quod prius: erat
Tertius error inpingitur heatisis. Fsle de Ciu. Dei a Vasq. 1. p. disp. 40. c. 1. his verbis Augustinus, qui de rebus abditissimis, vt erat ingenio acuto, feliciter disputare consueuit, docuisse videtur Deum oculo corporeo non solum posse, sed etiam nunc a Beatis videri. Quibus declarat DeE sensisse non solum de possibili, sed etiam de facto Deum nedum a Christo, sed etiam ab omnibus Beatis videri oculis corporis; & vemagis cum carpat, asserit hanc sententiam fuisse contra omnes Scholasticos, & SS.PP. In quaa men re ei contradicitur ab unico eius Discipuli Alarcone dicente hoc idem docuisse Hieri, & alios PP. Quoniam tamen plures nostri temporis DD. diuersimode sentiunt de mente Beatise Patris, ideo, antequam diffic ultatem propoe sitam resoluamus, quid re vera senseritest stabiliendum.
ritatibus allatis a Vasque quibus probat, D. P. Aug. docuisse nedum de possibilio sed etiam de facto videri Deum ab oculis carnis, asserunt, quod, quanuis in tribus Epistolis sus pra allatis, & locis infra afferendis, tanquam veram tradiderit negatiuam sententiam, attas men lib. 22. de Ciu. Dei c. 29; quod opus scripsit post omnes supradictas Epistolas, dubitauit de hac re, vt patet ex lib. 2. Retract. c. 41.
Arguit igitur Vasq. ad ostendendum D. Patrem sensisse oculos corporis beati de potentia ordinaria videre Deum ex illis verbis: Sed vtrum Sancti videbunt Deum, & per oculos corporis, inde quaestio est; Et paulo post: Longe alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illa natura; & deinde: Vis itaque praepollem tior oculorum erit illorum, non vt acrius aideant &c, sed vt videant, & incorporalia. Tandem sub dit: Sicut ergo constat videri corpora Spiriuu quid si tanta erit potentia spiritalis corporis γet corpore videatur & Spiritus? Spiritus enim Deus est. Propter has auctoritates visum est Aliquibureum dubitasse, & perplexum fuisse circa hac questione¬
A Respondet D. Thomas locutum fuisse ex suppositione, scilicet inquirendo, quomodo videret, supposito, quod videret? Et colligitur ex illis verbis: Longe alterius essent potentia, si per eos videbitur incorporea illa natura. Ma ergo particula conditionalis, si, facit hunc sensum: Si Idest supposito, quod per eos videbitur illa incorporea natura, erunt oculi longe diuersae rationis.
Contra hanc expositionem instant Aliqui, quod inquirere, & non decidere est dubitare. ergo si inquirit, & non resoluit, sequitur, quod dubitet. Tum quia eius dubitatio manifeste colligitur ex illis verbis: Et fortasse ista virtus magna- cernendi data fuerit ad horam etiam in iscomoriali corpore oculis Sancti viri Iob, illa autem Particula fortasse effectus est dubitantis. Et paulo post: Sed vtrum etiam corporalibus oculis videatur Deus &c, illa enim particula virum facit? sensum dubium. Et tandem concludit problematice sic: Aut ergo per illos oculos sic videbitur &c. Aut, quod est ad intelligendum facilius, itaDeus nobis erit notus, atque conspicuus, vt videatur spiritu &c. Concludere autem problematice, & non resoluere, proprium est dubitantis. Et quanuis alibi oppositam sententiam docuerit. attamen in hoc libro, qui posterior est, vltimo resoluit quaestionem, vt testatur in lib. Retract. ubi supra.
S Respondet Ferrus de Vis. q. 4. 8. 2. n. 792. quod circa has quaestiones anceps esset; & Alijo quod licet vehementissime inclinauerit in sententiam negatiuam, attamen in opere publico, quale est opus de Ciu. Dei, locutus est dubitatis ue, ne damnaret sententiam, quam tenebat Vul gus imperitum communiter. Sed haec responsionon satisfacit, quia non minus publicum erat opus de Ciuit. Dei, quam expositio Euangely; Io; quam publice tradebat Vulgo imperito, & sermones, quas ad Populum habebat, & tamenin istis vocat sententiam affirmatiuam delirium mentis, & stultiloquium, vt infra videbimus.
6E Dicendum igitur, quod Beatiss. Doctos lococitato refert simpliciter statum quaestionis, & explicat sententias, afferens rationes, & modos, quibus substinentur, nec vllo modo dubitat. de sententia, quam in omnibus ferme suis libris expresse tradiderat pro parte negatiua. Quod narret simpliciter statum quaestionis, patet ex illis verbis: Sed virum Sancti videbunt Deum per oculos corporis, inde est quaestio; quod repetit inferius: Sed virum etiam corporalibus oculis videatur Deus, hoc in ista quaestione versamus; non quidem definiendo, sed simpliciter narrando sententias, que sunt pro Vtraque parte; quod inferius praestat, vt patet oculos solos ad legedum habenti. Quis autem ex eo, quod Aliquid proponat aliquam quaestionem, & simpliciter referat sententias, auderet dicere, quod in talire dubitatiue procedat? Porro si hoc dici potest, omnes quaestiones, & articuli expositi a DD. Scholasticis dubitatiue substinentur abipsis, & sic nulla est certitudo, quae dubitationis opponitur; quilibet enim Scholasticus refert sententias pro vtraque parte. Cur autem quaestionem non resoluat contentus eam propone re, dicimus, quod nulla erat necessitas id prae standi, cum innumeris fere in locis eam resola uerit, praeterquanquod libri de Ciu. Dei, quia principaliter, & vt plurimum, historiam, & eruditionem continuam continent, cuius proprium est narrare, idcirco narrat quaestionem, vt eruditissimus historicus, quam alibi resoluit, vt profundissimus Theologus.
T Praeterea si dubitatiue procederet, aequaliter se haberet ad vtranque partem, dubium. enim mentem aequa lance suspensam pro vtraque parte importat; sed non se habet aequaliter ad vtranque partem, quia pro parte affirmatiua affert rationes, & scripturas; & illas soluit; pro parte autem negatiua affert rationes, & scripturas, nec illis respondet; ergo non procedit. mere dubitatiue.
Insuper quod simpliciter proponat historice quaestionem, patet ex fine capitis, vbi concludit: Aut ergo per illos oculos videbitur &c. Etmox: Aut quod est ad intelligendum facilius, itaDeus nobis erit notus, atque conspicuus, vt videatur Spiritu &c, quibus refert utranque sententiam, quod proprium est historici simpliciter narrantis. Et licet in hac vltima auctoritate, vbi docet videri per intellectum, subdat: Videatur & per corpora in omni corpore, quocunque fuerint spiritalis (idest gloriosi) corporis oculi acie. peruentente directi; quibus videtur docere videri vtroque modo, scilicet intellectu, & oculo; attamen hoc intelligit de visione mediata, non immediata, vt paulo ante ipsemet explicauerat; dixerat enim, quod sicuti oculi nostri non possunt aspicere vitam alicuius extra corpus, quam tamen aspiciunt in corpore, quatenus vident in ipso motum factum ab anima viuente; ita oculis in Patria videbimus Deum in corpore, quatenus, videbimus splendores gloriosos caulatos a Deo in corporibus beatis.
S Item concludit sententiam affirmatiuam esse difficilem, imo impossibilem probatu; ait enim: Siue ullis exemplis, siue scripturarum testimonijs Diuinarum vel difficile, vel impossibile est, ostendere; sententiam vero negatiuam esse facilis probationis; inquit nanque: Aut quod est ad intelligendum facilius; hoc autem nedum non esse affirmare sententiam affirmatiuam, sed expresse illam negare, dum impossibilem eam vocat ostesu, & sententiam negatiuam approbare, dum vocat eam faciliorem probatu, sed etiam non esse dubitare, quis non videat? De eo enim, quod iudicatur simpliciter impossibile, nequit es¬ se dubium, quod essentialiter tendit in vtranque rem aeque probabilem.
9 Tandem si actum dubitatiuum habuisset. circa hanc rem, vel aliter sensisset, retractasset actum certum, & determinatum, quem prius habuerat, actus enim certus, & incertus in eodem intellectu citca idem obiectum nequit esse simul, sed non retractauit neque hic, neque in lib. Retract; vbi licet se citet, non tamen se retractat; ergo neque sensit oppositum, vt fingit Vasque neque dubitauit, vt volunt Aliy.
IO Ad auctoritates ergo allatas a Vasq. dicitur, quod referuntur a Beatiss. Doct. pro opposita sententia, vt diximus, quae autem sic referuntur, non affirmantur, aliter idem Vasq. referens sententias oppositas sententiae, quam ipse sequitur, semper affirmaret, quod negat.
II Ad auctoritates allatas ab Alijs, dicitur, quod simpliciter narrat; simpliciter autem narrare non est dubitare, vt supra dictum est. Inlib. autem Retract. ait, se explicasse, non autem retractasse; non repugnat autem, quod explicando suam sententiam etiam explicet oppositam, imo explicatio oppositae facit ad maiorem claritatem propositae; opposita enim iuxta se positamagis elucescunt.
Vanuis communis sententia CathoPlicorum asserat oculum corporeum. non videre Deum de facto, nec depotentia ordinaria, attamen quidam pauci id opinantur de possibili inspecta potentia Dei absoluta. Igitur
Prima sententia vult non implicare contradictionem, vt condatur a Deo aliqua potentia sensitiua, cui vel ex natura sua, vel ex dono gratuito competat videre objecta spiritualia, & per consequens ipsum Deum. Ita Val. hic punct. 8. S. Sed quae; & noster Gibbon, qui addit posse oculum corporeum etiam instrumentaliter eleuari, & Salas 1. 2. q. 3. tract. 2. disp. 5. sect. 1. ait; quod si intellectus ponatur in oculo, eique vniatur lumen gloriae; & Essentia Diuina, tunc oculus videbit Deum; non est autem impossibile, quod accidens spirituale, sicut est intellectus, possit poni in subjecto corporeo, sicuti est oculus; Victoria autem, Martinex hic, & Caiet. 1. 2. q. 56. art. 4. dub. 1. ad 1. volunt imaginatiuam posset imper fecte Deum cognoscere.
Secunda tamen sententia communiter docet id omnino repugnare. Ita Fundatiss. Doct, in2. dist. 1. q. 1. art. 1, & in Ep.ad Rom. lect. 4. dub. 3. S. Immediate; & communiter nostra Schola, vtvidere est apud nostrum Lusit; Brun; & Alios; & haec est mens omnium aliorum Theologorum; pro cuius decisione.
I3 Vnica concl. Repignat oculum corporeum cleuari ad videndum Deum, quod pariter dicitur de quacunque alia potentia sensitiua siue interna, siue externa. Prob. 1. ex Beatiss. E. Augi qui innumeris ferme in locis sententiam oppositam vocat errorem, delirium, & stululoquium; nam tract. 3. in Io. contra Aliquos ponentes inuisibilem Patrem, & visibilem Filium ait; Si ergo propter carnem visibilis Filius est, & nos concedimus, & est catholica Fides. Si autem ante carnem visibilis, sicut ipsi dicunt, idest antequam incarnaretur, multum delirant, & multum errant; Et lib. de Serm. Domini in monite c. 2. supra illud Matth. 5. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, ait: Quam ergo stului sunt illi, qui Deum istis exterioribus oculis quaerunt, cum corde videatur: Et Ep. 6. ad Italicam. In tantum videbimus, in quantum similes ei erimus. Quis aute dementissimus dixerit corpore nosesse4 aeluts ros esse similes Deo? Ubi arguit ex illo 1. Io3. Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est; et de Trin. lib. 1. c. 6. ait: Videri aute Trinitas humano visu nullo modo potest; si autem posset videri per eleuationem supernaturalem, aliquo modo posset videri; & lib. 8. c. 4. Nom enim est corpus, vt carneis oculis inquiratur, sed vepriusquam valeamus conspicere, aut percipere Deum, sicut conspici, & percipi potest, quod mundicordibus licet: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt; Et Ep. 111. explicans, quid sit corde videri, ait: Munda scilicet mente, vel cordes Ex Ep. 112. ad Paulinam ostedens, quod si oculis corporeis Christus Dominus posset per vires Omnipotentiae Diuinae videre Deum, idest vel per vires ordinarias, vel extraordinarias, vires enim extraordinariae etiam spectat adOmipotetia Dei, quod enim subterfugit Omnipotentiam Dei, nequit fieri per vires siue ordinarias, siueextraordinarias, ait, quod posset etia Deus sentiri per alios sensus: Cur solis oculis corporeis Christi hoc donum attributum esse contendunte Sonus: ergo erit Deus, vt possit etiam auribus percipix AEt halitus erit, vt sentiri possit eius olfactu? Etdiquor aliquis erit, vi possit, & hibi? Et moles erit, ve possit, & tangie Cocludit autem: Quid ergo; andilud potest, & hoc non potest? Si non posse dixerint, cur derogant Omnipotetiae Dei? Quibus ostedit, quod cuti non derogatur Omnipotentiae; si dicatur Deum non posse audiri, quia hoc est impossibile, & Omnipotentia Dei non ferturam impossibilia, ita nec illi derogatur dicedo, quod non possit oculis videri; eadem enim est ratio de trisque. Ex quo infert, quod sicuti Christus, licet potuerit vti tota Omipotentia, quia Deus est, attamen oculis non potuit videre Deum, ita nullus per quascunque vires omnipotentiae nequit accipere virtutem ad videdum oculis Deum:
quo nihil clarius. Et Ep. 112. ait scripsisse ad quendam Episcopum opinantem Deum oculis videri, quam Epistolam ille aegre tulit, de qua tamen sic loquitur: Scripsisse non paenitet, quia dixi istius corporis oculos nec videre Deum, nec es¬ se visuros: & adducit rationem: ne scilicet Deus
ipse corporeus esse credatur, tandem concludit: Nihil enim aliter istius corporis oculus videre, potest: Si autem posset oculus de potentia absoluta Deum videre, iam aliter, quia per alias vires, quam naturales, & per alium ordinem posset videre. Tandem refert pro hac sententia Ambrosium, Athanasium, Hieronymum, & alios Ecclesiae PP. Quid ergo ad tam clara testimonia poterunt respondere Aduersarjs ?
14 Prob. 2. ratione. Nulla res per potetiam Dei absolutam potest poni extra suam speciem; ergo oculus per potentiam Dei absolutam nequit Deum videre. Prob. antecedens. Nullarres per potentiam Dei absolutam potest poni extra fuam essentiam; tum quia essentiae rerum sunt inuariabiles, sicuti numeri; vnde sicuti si numerus binarius extenderetur ad continendas tres vnitates, non esset amplius binarius, sed ternarius, ita si res extenderetur extra suam speciem, non esset amplius illa res, sed alia, vt v. 8. si homo poneretur in specie Angeli, iam non esset amplius homo, sed Angelus; tum quia si creaturaponeretur extra suam speciem, vel poneretur in duplici specie, & sic esset chimera, vt hircoceruus. vel esset extra omnem speciem, & sic esset, vepraedicatum transcendens vniuersalissimum, vel Deus, & ideo non esset amplius aliqua res determinata specifice, vt in praesenti accipimus rem; ergo nulla res poni potest extra suam speciem. Prob. conseq. Si oculus posset Deum vide. re, poneretur extra suam speciem: nam illud ponitur extra suam speciem, quod extenditur extra suum specificatiuum, vt v. 8. si homo extenderetur extra rationalitate, quae est specificatiua ipsius, & esset etiam irrationale, poneretur extra suam specie, quia poneretur etiam in specie irrationalis; sed specificatiuum oculi, qui est essentialiter sensitiuus, est sensibile coloratum, seu lucidum sensibile, color enim nihil aliud est, quam lux opacata, vt ostendit Fundatiss. Doct. inlib. de Causis prop. 6. lit. F; sensus autem non potest specificari, nisi a sensibili, sicut intellectus ab intelligibili, rationale a rationalitate, & sic de reliquis; Deus autem non est sensibilis, quia non est corporeus, sensibile nanque communiter sua mitur, prout idem est, ac corporeum: & ideo si oculus posset Deum videre, tederet extra suum objectum, quod est illius specificatiuum; & per consequens poneretur extra suam speciem, ergo oculus nequit Deum videne.
Conf. Ita philosophandum est de specificatiuis entium relatiuorum, sicut de specificatiuis entium absolutorum; sicut enim specificatiua. absoluta ponunt rem in aliqua determinata. specie, vt nec per potentiam Dei absolutam possint esse extra illa speciem, vt diximus de rationalitate, quae ita ponit specificatum in specie hominis, vt non possit esse in specie canis; ita specificatiua relatiua ponunt rem in specie talis rela¬ tiui, vt nec per potentiam Dei absolutam possit: talis res specificata poni in alia specie relatiusi. essentia enim cuiussibet rei siue absolutae, sius relatiuae est essentialiter determinata, & inuariabilis ab illa determinatione, sed oculus est essentialiter de genere relatiuorum, cum essentialiter sit potentia, quae est ad objectum; ergo ita dicedum est de specificatiuo oculi, ac de specificatiuo cuiussibet rei absolutae, sed res absoluta neque per potentiam Dei potest extendi extra suum specificatiuum; ergo neque oculus per vllam potentiam sic potest extendi. Differt autem in hoc specificatiuum rei absolutae a specificatiuo reirelatiuae, quod specificatiuum rei absolutae est id, quod est primario in ipsa re; specificatiuum vero rei relatiuae est id, quod primario respicit, seu ad quod refertur, quia relatiuum essent ialiter respicit suum terminum correlatiuum, a quo solum specificatur, & sine quo nequit intelligi relatiuum, quia nulla res potest referri ad se ipsa, aut ad nihil; sed id, quod primario respicit oculus, est objectum illius, & hoc est coloratum sensibile, sicuti oculus essentialiter est potentia lucida sensitiua; specificatiuum enim, & specificatum debent esse eiusdem generis, & speciei: ergo oculus nequit tendere extra sobiectum coloratum sensibile, & per consequens nequit tendere in Deum, qui est incorporeus, & insesibilis;, vt arguebat Beatiss. Pater.
Explicatur magis. Potetia sensitiua formaliter specificatur ab ordine, quem dicit ad obiectum sensibile, cum enim dicimus, quod potentia specificatur ab objecto, intelligitur, quod immediate specificetur ab ordine, quem dicit ad obiectum; & quia ille ordo, cum sit relatio, specificatur a termino correlatiuo, qui est objectum, ideo potentia specificatur mediate ab obiecto; ergo si oculus posset tendere in obiectum insensibile, posset ferri extra suum specificatiuum, quod manifeste repugnat:
15 Prob. 2. Oculus nequit formaliter intelligere; ergo nequit videre Deum. Antecedens patet; quia si posset intelligere, esset intellectus, non oculus, quia nomine intellectus non significatur, nisi potetia, caius actus est intelligere; & sic si oculus posset intelligere, posset etiam velle, audire, odorate & ci & ita daretur confusio inessentijs rerum, quae neque per Diuinam potetiam potest dari, quia essentiae rerum sunt essentialiter impermixtae, cum sint determinatae ad sua speciem; aliter homo posset esse homo, & canis, & ita non esse impossibilis chimaera, quae tamen secundum omnes repugnat. Prob. coseq. Si oculus posset videre Deum, posset tendere in obiectum formale intellectus; ergo posset etiam formaliter elicere intellectionem; quia potentia actus, & objectum ita inter se essentialiter ordinantur, vt potentia non tendat in tale obiectum specifice, nisi per talem actum specifice, quo attingitur tale obiectum, vnde si oculus tenderet in Deum, vt intelligibilem, non tederet, nisi per actum intellectionis, qui est tendentia formalis in objectum intelligibile, prout intelligibile,
I6 Tandem prob. Implicat a Deo producit oculum pure immaterialem; ergo implicat oculum videre objectum pure immateriale, sicuti est Deus. Prob. antecedens. Oculus est potentia essentialiter organo corporeo affixa, hoc enim, intelligimus nomine oculi, & est conceptus communis illius. Prob. conseque nam ad esse sequitur operati, & ideo res materialis nequit habere, operationem pure spiritualem, aliter effectus excederet virtutem, & perfectionem suae causae; & ideo operatio rei materialis nequit formaliter tendere in objectum pure spirituale; haec enim tria potentia, actus, & objectum, debent ad inuit cem proportionari, & adaequari, cum se habeant per modum specificantis, & specificati,
Cons. Si oculus posset videre objectum spirituale, non haberet, per quid distingueretur ab intellectu; sed implicat oculum confundi, & identificari cum intellectu;, ergo implicat oculu vi dere obiectum spirit uale. Prob, maior. Distinctio potentiarum habetur ex distinctione obic. ctorum formalium, sed oculus haberet pro obiecto Ens, prout est commune rei spirituali, & materiali, quod est objectum formale intellectus ergo oculus non distingueretur ab intellectu Prob. min: nam essentiae rerum sunt inuariabiles. & impermixtae; & ideo sicuti implicat hominem cuadere cane, ita implicat oculum fieri intellectum
I7. Obiicies 1. Iob 19. habetur: In carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse & oculi mei inspecturi, sunt; & c. 42. Auditu auris audiui te, nunc autem oculus meus videt te; & Luc. 2. Viderunt oculi mei salutare tuum, & Luc. 3. habetur: Videbit omnis caro salutare Dei; & 1Cor. 13. Videmus nunc per speculum in aenigmate. tunc autem facie ad faciem, ergo oculis carneis potest videri Deus.
Resp. Beatiss. P. Aug. de Ciu. Dei ubi supiquod Iob in prima auctoritate manifeste loque batur de resurrectione corporum, in qua erat visurus Deum in carne, non autem per carnem, quia eius anima existens in corpore oculis men tis visura erat Deum, non autem oculis corporis: & sic dicitur ad 2. auctoritate, in qua Prophe: ta intelligitur de aute mentis, non carnis, non enim Deus sonus est, vt possit audiri, sicut nec color est, vt possit videri. Vel intelligitur invtraque auctoritate de Christo Domino, loquebatur enim de Redemptore, qui oculo, & aure carnali potest videri, & audiri; quapropter Ecclesia addidit Saluatorem meum. Ad auctoritates Luc. resp. idem Beatiss. P. nomine salutaris intelligi Christum Dominum. Ad Apostolum resp. lo qui de oculis cordis, seu mentis, non de oculis corporis; explicat enim seipsum Ephes. 1. Illuminatos habere oculos cordis veseri.
18. Obijcies 2. Plures auctorita: es D. Aug. de¬ Ciu. Dei c. 293 vbi ait: Longe alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illa natura: & infra: Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non vt acrius videant &c, sed vivideat & incorporalia; & tandem: Sicut ergo consiat videri corpora spiritu; quid si tanta erit potentia spiritualis corporis, vt corpore videatur & Spiritus: ergo de mente ipsius oculus corporeus potest. videre Deum.
Ad has auctoritates responsum est in sup. Si nam Beatiss. P. loc. cit. simpliciter narrat, & refert sententias circa hanc quaestionem, quam millies resoluerat alijs in libris prius a se, editis; nulla enim necessitas erat ibidem illam, iterum resoluendi, ne toties actum denuo ageret. Hoc tamen non obstante referens sententiam affira matiuam illam vocat difficilem, & impossibilem probatu, quo manifeste illam reprobat, tam quam simpliciter improbabilem.
I9 Obijcies 3. Aqua baptismalis, licet corporea, eleuatur ad producendam gratiam, quae est effectus spiritualis supernaturalis: & ignis Inferni, licet corporeus, eleuatur ad torque dos spiritus damnatos, ergo & oculus, licet corporeus, potest cleuari ad videndum obiejctum spirituale.
Resp. neg. conseque & disparitas, est, quiaaqua, & ignis operantur, vt pura instrumentao & ex sola motione principalis Agentis, scilicet, Dei; de ratione autem instrumenti, vt instrus mentum est, est elcuari ad agendum supra suam spheram, vt calor, qui est in sphera accidentis, & secundum se nequit producere, nisi accidens prout instrumentum, elcuatur ad producendam substantiam, quae est extra spheram accidentis; at vero oculus nequit eleuari, vt instrumentum quia est essentialiter potentia vitalis, cui essem tialiter competit se mouere ab intrinseco, ides per virtutem ortam ex essentia, seu natura vi quente; & ideo ei repugnat agere, vt instrumem tum, de cuius ratione est agere, vt motum, & per virtutem alterius causae extrinsecae; lotio autem corporis, & combustio ignis, cum non sit vitalis; ideo potest elcuari, vt instrumentum: non autem visio, quia est vitalis. Hec responsio est communis. Potest 2. dici, quod de ratione instrumenti physici est habere aliquam actionem physicam, vt res est, circa id, in quod operatur, vedocent Fundatiss; & Angel. DDisic aqua, vt res est, lauat corpus cui vnitur anima; & ignis monet apprehensionem Spirituum cognoscentium se de tineri, & ligari illo in loco penoso, & sic realiter torquentur, vt habet Fundatiss. Doct. in Opusceunt Inferno; at vero non est assignabilis actio, quam possit habere in Deum oculus corporeusaο ideo nequit eleuari, vt instrumentum.
Instabis. Consecratio panis in Corpus Christi est actio vitalis ipsius Sacerdotis, & tamen eleuatur ad causandam gratiam; & sic Deus poterat assumere visionem corpoream ad cau¬ fandam gratiam instituendo, quod quoties quis extolleret ad Caelum oculos, toties reciperet. gratiam; ergo actio vitalis potest eseuama ao agendum extra suam spheram instrumentaliter.
Conf. Non est de ratione essentialigausae vitalis agere semper immanenter: namgeneratio est actio vitalis, & tamen est actio transiens sed causa transcunter agens potest instrumentaliter eleuari; ergo causa vitalis potespelenatis vt instrumentum.
Resp. ad arg;quod sensatio externa importat duo; scilicet entitatem actus, quae manet intra potetiam: & vltra entitatem importat etiam applicationem externam, qua extrinsece vnitur objecto; in hoc enim distinguitur sensatio externa a sensatione interna, quod sensatio externa. vltra: entitate actus immanente importat actuadem applicationem ipsius potentiae objecto bic & nunc existenti; interna vero dicit solam entitatem immanentem ipsius actus, non vero externam applicationem: nam cogitatiua potest apprehendere se cognonisse aliquod objectum, etiam si illud objectum extrinsece non videatur Si consideretur sensatio externa quodd entitate actus, est actio vere vitalis, non vero si consideretur, prout importat illam applicationem externam, quia per illam non viuit; vita enim definitur: principium se mouendi ab intrinseco; & ex Com. 12. Met. dicete vitam dici a comprehensione; tunc enim aliquod dicitur se comprehendere. quando habet aliquam actionem, quae incipit a se, & terminatur ad se, quae non potest esse, nisi actio immanens; ergo per illam applicationem externam non dicitur viuere; si enim est exteriia, repugnat, quod sit interna; & per consequens. quod sit vitalis. Ita dist. 2. pars antecedetis. Consecratio eleuatur instrumentaliter secundum ex ternam applicationem, secundum quam non viuit, aliter etiam ignis, prout applicatus cobustibili, viueret, conc; & sic potest escuari visio; Consecratio eleuatur secundum internam motionem: & visio potest eleuari secundum entitatem actus immanentem, neginam secundum entitatem immanentem visio, & Consecratio non sunt quid. sensibile externum, & ideo non possunt Sacramentaliter significare gratiam; quia Sacramentum est signum sensibile externum. Quidquid sit, an Deus possit assumere materiam, & formam. insensibilem ad constituendum Sacramentum de quo suo loco; dicimus tamen, quod si eleuaret aliquod insensibile ad causandam gratiam instrumentaliter, tunc illud insensibile eleuaretur instrumentaliter, quatenus habet rationem signi indicantis aliquod externum, & secundum hanc rationem non esset vitale.
Ad Conf. dicitur eodem modo, quod actio generatiua potest considerati dupliciter. 1. prout dicit motum subjectatum intrinsece in ipso generante. 2. prout dicit motum externim, quo passum mouetur de non esse ad esse: Agens enim ex Phil. agendo repatitur, & ideo monendo monetur; ergo in actione generatiua datur motus, quo mouetur Agens, & motus, quo monetur patiens; & licet causaliter sint vnus, & idem motus, quia motus, qui fit in Agente, est causa motus, qui sit in passo, attamen distinguuntur realiter, quia Sunt in dinersis subjectis. Neg. igitur maior; & ad prob. insertam dist. Generatio est actio vitalis secudum motum, quo intrinsece monetur Ages, cone; secudum motum externum, quo monetur. passum, nege vel subdist; secundum motum externum est vitalis causaliter, quatenus causat vitam in passo, conc; formaliter, neg: nam formaliter importat solum transitum effectus de non esse ad esse, qui transitus non est formaliter vitas aliter etiam inanimata, quae pariter transeunt: de non esse ad esse, dicerentur viuere.
20 Obiicies. 4. Natura humana, quanuis corporea, eseuatur ad vnionem cum NaturaDiuina in esse reali physico, ergo & oculus, quauis corporeus, poterit eseuari ad vnionem cum Natura Diuina in esse visibili, sed vnio potentiae cum objecto in esse visibili est visio; ergo potest. eleuari ad visionem.
Resp. neg. conseque nam ideo natura humana eleuatur ad existendum simul cum Natura Diuina in esse reali, quia Deus est realiter existens; quod si Deus non esset realiter existens: & subsistens, natura humana nonposset eseuariad existendum, & subsistendum cum Natura Diquina, quia eleuaretur ad existedum per aliquod, & cum aliquo, quod non est, quod repugnat; at vero oculus non potest eleuari ad vnionem cum Natura Diuina in esse visibili sensibili, quia Natura Diuina non est visibilis sensibilis, quod si esset talis, sicuti est realiter existens, argumentum bene concluderet. Praeterea natura humana quatenus corpus, immediate vnitur animae Christi Domini, quae est actus formalis, & proprius ipsius corporis, & mediante essentia vnitur existentiae Dei, quae est actus proprius, & formalis essentiae: vnde nequit Deus esse forma corporis, potest tamen facere, quod corpus informatum ab anima existat per suam existentiam, quatenus potest substentare essentiam ipsius corporis, quae proprie habet respicere existentiam Sic oculus materialiter coniungitur cum intellectu, cuius actus proprius est intelligere Diuinam Essentiam, non tamen potest eam videre.
2I Obiicies 5. Intellectus creatus est Ens potentiale, & finitum, & tamen potest eleuari ad videndum Ens summe actuale, & infinitum: ergo oculus, quanuis sit corporeus, potest eleuarr ad videndum obiectum incorpo reum, objectum. enim summe actuale infinitum magis excedit potentiam essentialiter potentiale finitam, quam spiritu alitas corporeitatem.
Conf. Ad videndum obiectum summe actuale infinitum non requiritur, quod visio sit summe actualis infinita; ergo neque ad videndum Jobiectum spirituale requiritur, quod visiosit spiritualis.
Ad hoc arg. iam fuit responsum art. 1. n. 17, & 18: & art. 3. n. 10. Neg. ergo conseque & ratio est, quia objectum infinitum est in lineaintelligibili, & ideo potest intelligi etiam a potetia finita, & potentiali modo finito; spirituale vero non est in linea corporalis visibilis, aliter esset, corporale. Ad prob. insertam dicitur, quod magis excedit in linea entis, non in linea intelligibilis, & visibilis,
Ad conf. dicitur, quod objectum infinitum potest videri visione finita, quia sunt in eadem linea, & specie intelligibili, corporale autem, & spirituale non integrant vnam lineam, & speciem specificatiuam oculi, aliter oculus non distingueretur ab intellectu, vt dictum est.
E2 Obiicies 6. Potest spirituale recipere. in se ipso colorem; ergo potest videri ab oculo. Prob antecedens. Potest corporale recipere spirituale, vt patet de corpore recipiente animam rationalem, & de aqua baptismi recipiente qualitatem spiritualem productiuam gratiae; ergo & spirituale potest recipere accidens corporale, vt est color. Tum quia anima rationalis dat esse corporeum materiae intrinsece illam afficiendo, ergo multo magis poterit dare esse corporeum visioni extrinsece illam terminando.
Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. dicitur, quod quantum, & diuisibile potest vtique continere id, quod est indiuisibile, de facto enim incontinuo dantur puncta, quae sunt indiuisibilia & sic corpus potest continere animam, quae est, indiuisibilis, & aqua illam qualitatem indiuisibilem, & spiritualem; attamen indiuisibile, & inextensum nequit continere aliquod accidens extensum, & diuisibile, quod essentialiter recipitur solum in subjecto quanto, a quo formaliter recipit extensionem, & diuisibilitatem. Ad 2. neg. antecedens cum Fundatiss. Doct; corporeitas enim non est aliqua forma, Ve falso imaginantur, sed est ipsa materia cum modis quam titatiuis, & qualitatiuis, vt alibi explicabitur:
23 Obiicies 7. Potest Spiritus videre corpus, ergo & corpus videre Spiritum. Prob. 1. conseq. paritate rationis. 2. Anima rationalis est: actus corporis, & tamen potest videre Deum. 3. Aliquis Spiritus, vt v.8. Angelus minus distat ab oculo, quam Deus ab intellectu, quia illa eest distantia finita, haec infinita.
Resp. neg. paritatem: nam Spiritus potest. videre corpus, quia corpus continetur in Ente, quod est objectum intellectus; vnde corpus non videtur sub ratione formali corporis, sed sub ratione Entis; Spiritus vero non continetur sub ratione colorati, & ideo nequit videri ab oculo, qui nequit ferri extra coloratum, quod est eius objectum. Ad 1. dicitur, quod anima est actus corporis informatiue, non eductiue, ideo non est corporea, sed spiritualis, quia illud solum habet esse corporeum, quod educitur de potentia materiae. Ad 3. responsum fuit art. 1.m. 18.
M4. Obijcies 8. Possunt sensus interni percipete Deum; ergo & oculus. Prob. 1. antecedens;nam sensus interni percipiunt res insenfatas, & spirituales, vt inimicitiam Agni, cum Lupo, & id, quod est ipsis vtile, & nocinum, haec autem non sunt sensibilia. 2. Virtutes imorales. per Fundatiss. Doct. de Regim. Princ. fundantur in appetitu sensitiuo, qui per ipsas dirigitur in Deum, non potest autem dirigi, nisi illum cognoscat. 3. Imaginatiua aliquado formauit imaginem propheticam, per quam Deum cognouit; vt Isaias 6. Vidit Dominum sedentem super solium excelsum; & lacob Gen. 28. Vidit Dominum innixum scalae &c. 4. in somnis aliquando cogitamus de peccatis, & ingemiseimus, obio lorem, qui dolor nequit esse, nisi ex apprehena sione Dei. 5. Potest Deus subjectare in oculor eique coniungere intellectum illustratum lumine gloriae, & determinatum per Essentiam Diuinam, tanquam per speciem: ergo in tali casu mihil illi deficiet ad videndum Deum.
Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. dicitur; quod Agnus concipit potius inimicum, remvtilem, & nociuam, quam inimicitiam, vtilita; tem, & nocumentum: inimicus autem, res utilis; & nociua sunt res sensibiles, non spirituales. Igi tur neg. antecedens. Ad 2. dicitur, quod appeti tus dirigitur imperatiue, & regulatiue in Deu, quatenus voluntas imperans, & intellectus regulans cognoscunt Deum: imo ex eo, quod diri gitur, sequitur, quod non cognoscat. Ad aege 2. pars assumpti; ex eo enim, quod imaginatiuao formet aliquam visionem propheticam, non sequitur, quod per illam Deum cognoscat, vtipatet de Regibus Balthasare, & Nabuchodonosores qui habuerunt has visiones, & tamen eas none intellexerunt; vnde egerunt Ioseph, & Dauieli qui, quia habebant intellectum illustratum lumis ne supernaturali, sicuti habebant Isaias, & lacob, eas inte llexerunt. Ad 4. dicitur, quod talis apprehensio est per intellectum, non per imagis n atiuam, si enim sensus etiam in dormiente possunt exercere suas operationes, multo magis am tellectus, qui est spiritualis. Ad 5. neg. conseque ex co enim, quod intellectus vniatur cum voluntate, non sequitur, quod intellectus velit, & voluntas intelligat; ita a pari¬
25. Obijcies 9. Visio oculi non est sensitiua; sed spiritualis, quia si esset sensitiua, videretur ab oculo, & sic oculus videret se videres ego potest tendere in obiectum spirituale.
Resp. neg. antec; & licet visio non videatur ab oculo, videtur tamen a Sesibus internis, & ideo est sensitiua; non enim habet tantam fensibilita tem, quanta requititur, vt videatur ab oculo; qui est magis materialis, quam sensus interni. Sicut ergo datur maior, & minor intelligibilitas ,ita maior, & minor sensibilitas.