Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Praeambulum
TIninae Substatiae praesentiam claro coram si vidissemus aspectu, sicuti in suo Aenigmate, quod est Creatura, sub obscuro Fidei Microscopio in praehabito Tractatu a longe suspeximus, potaro nedum ea, quae pro nostrae tenuitatis mensura manifestare studuimus, clare apparerent, fed etiam illa, de quibus in praesenti sermo praesto est, perspicue elucescerent. Quemadmodum enim Sol per suam lucem se, suosque radios, qui ab ipso, tanquam igneae suae substantiae illustres scint illulaesemis cant, manifestat; ita purissima Dei Substantia per Candorem suae lucis aeternae, se ipsam, suasque proprietates, quae ab ipsa coruscant, expandit lustrandas Sole sine modo illustriores. Ceterum, quia non in se ipsa coram, nec in sua luce prope, sed in suo Vestigio longinquo, & in Vmbraculof dei in hac Vita nobis eam datum est perscrutari, idcirco non nisi multiplicatis contemplationibus, geminatis obtutibus, longisque, ijsque grauibus superingestis laboribus, vt operis pretium augea; tur, & merces, ad earum intelligentiam permeare conceditur, Itaque sicuti Apellis more perfectiora sublimiorum creaturarum, quae sunt substantiae spirituales, praedicata collegimus, vt ex illis Naturae super omnis naturae, omnisque pulchritudinis formam delinearemus excessum; unde lineam praedicatorum essentialium iam duximus; modo vt ea, quae hanc Altissimam citcunstant Naturamas quae conmuni nomine a Theologis Attributa dicuntur, aliqualiter exponamus, altera linea, quam Attributalem diximus, nobis ducenda est.
Ratio autem methodi huius Tractatus plana est: nam cum ad quaestionem, An sit, sequatur quaestio, quid sit, & ad quaestionem, quid sit, quaestio, qualis sit, ideo postquam quaesiuimus, Ansit, & quid sit Deus, progredimur ad quaerendum, qualis sit; id est ad agendum de illius Attributis, quae a¬ nobis concipiuntur per modum passionum qualificantium Diuinam Essentiam. Et quoniam a communioribus exordiri debemus, idcirco de Attributisin genere prius est disputandum.
Diuiditur autem hic Tractatus in tres principales quaestiones; in quarum 1. de quiditate Attributi; quia quiditas est prima in qualibet res in 2. de eorum distinctione, & indistinctione, quae sequitur ad quiditatem: in 3. de mutua inclusione, & praedicatione; nam cum praedicatio pertineat: ad esse intelligibile, & supponat inclusionem praedicati in subjecto, cunque intelligibilitas sequatur ad Vnitatem, a qua sumitur distinctio, & indistinctio, ideo de ea vitimo loco agendum est.
On this page