Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

1

QVAEST II. De Praedicatis constitutiuis. Naturae Diuinae. Xcontrouersiis, quae agitantur citca cognitionem, an sit Deus, tendimus ad eas, quae controEuertuntur circa cognitionem, quid sit, seu circa praedicata constituentia Essentiam Dei.

Articulus 1

2

ART. I. Affertur Arbor Augustiniana praedicatorum Dei.

3

POrphyrius, vt clare edoceret queda discipulum a tarditate intellectus praepeditum ad percipiendum predicamentum Substatiae create, instituit Arborem predicatorum essentialium illius. Nos cidem claritati in hac Diuina Scientia studentes, Arborem praedicatorum Essentiae Dei ex Beatiss. Doct Aug. transferre sategimus: avo¬ sfVstica haec Arbor continet totam TheoNgnosiam, idest notitiam Dei in se ipsos quatenus Vnus, & Trinus est; complectitur enim omnia praedicata, quae formaliter sunt inDeo siue absoluta, siue relatiua, de quibus agitur in lib. 1. sent.

4

I Not. tamen, quod hoc est discrimen intersubstantiam creatam, & increatam; quod creata, vtpote composita ex genere, & differentia, eest diuisibilis in genera, species, & indinidua, ideo ad dextrum latus habet praedicata essentialia quibus constituitur, & ad sinistrum habet praedicata diuisiua, quibus multiplicatur. At vero substantia increata, vtpote excludens compositionem ex genere, & differentia; ac propterea immultiplicabilis in genera, in species, & in indiuis. dua(licet enim reperiatur in tribus Diuinis suppositis, attamen hoc est sine sui multiplicatione. & diuisione, quia vna, & eadem est in illis, aliter non esset vnus Deus, sed tres Dij) idcirco ad dextrum latus habet praedicata essentialia quiditatiua, quibus per nostrum modum intelligem di constituitur, & quae vocantur de primario intellectu, quia primo intelliguntur in Deo; ad sinistrum vero habet praedicata Attributalia, quae poriuntur ex illis praedicatis essentialibus, quibus directe correspondent, & quae vocantur de secundo intellectu eo, quia supponunt Essentiam plene, & perfecte constitutam in sua linea, cuit per nostrum modum intelligendi concipiuntur aduenire taqua proprietates Attributales illius.

5

Et quemadmodum supra praedicamentum substantiae creatae dantur praedicata transcendentia nedum ad Ens, vt sic, quae sunt Vnum, Verum, Bonum, Res, Ens, Aliquid, sed etiam transcendentia ad Ens creatum, vt dependens, ab alio, limitatum, creatum &c, ita substantia increata habet supra se superioritate Logica, quae dicit solam communitatem, nedum transcendentia ad Ens, vt sic praescindens a creato, & increato, sed etiam transcendentia ad Ens increatum; quae formalissime imbibuntur in omni praedicato Diui: no, vt independens, a se, increatum, Diuinum, illimitatum &c.

6

2 Colligitur autem 134. esse species, seulineas praedicatorum Diuinorum, scilicet Transcendentalem, quae continet omnia praedicata. transcendentalia formalissime imbibita in omnipraedicato Diuino, & impraescindibilia a quolibet Diumo praedicato; Essentialem, quae continet praedicata constitutiua Essentiae Diuinae; Aitributalem; quae continet omnia Attributa, quae sunt veluti passiones, seu proprietates absolutae ipsius Diuinae Essentiae; & Relatiuam, quae continet proprietates Personales emanantes a Personis Diuinis. Hoc autem est discrimen inter has quatuor lineas; quod vltimae tres distinguutur virtualiter inter se; quia pertinent ad diuer sas virtutes, seu potentias distinctas per modum expliciti, & inexpliciti, vt declarabimus in tracta de Atr. in com. 4. 2. art. 8; & 9i linea autem praedicatorum transcendentalium non distinguitur? ab alijsdineis virtualiter, quia formalissime imbibitur in illis, nec est praescindibilis ab illis Transcendentia enim vel sunt ex sua natura de primario intellectu ipsius Dei; vrres, aliquid ens, & omnia, praedicata negatiua, quae immediate fundantur im aliquo praedicato essentiali constitutiuo; vt rato increati, independentis, a se &c. quae cadunt, & fundantur super existentiam, quae est praedieatum essentiale, vt infra probabimus; & ista virtualiter identificantur cum. Essentia. Vel ex sua natura sunt de secundario intellectu, & sequuntur ad praedicata essentialia, vtVnitas, Veritas, Bonitas, Infinitas &c: & haec non distinguuntur virtualiter a linea Attributali quia sunt Attributa; sicuti enim Veritas, Bonitas, vt sic, sunt passiones Attributales Entis, vi sic; quia ex sua natura sequuntur ad Eus, vt fict ita talis Vnitas, Veritas, Bonitas &c; sunt passiones talis Entis; quia sequuntur ex sua natura ad tale Ens; tum quia transcendentia non praescindunt a suis differentiis inferioribus; vnde si Veritas, Vnitas, Bonitas sunt passiones Entis, vtsic, etiam talis Veritas, vt Diuina, est passio Entis Diuini; & sic dicendum de reliquis. Linea ergo transcendentalis, prout importat praedicata, quae ex sua natura pertinent ad primarium intellectum rei, vt est Ens, sine quo Essentia rex nequit intelligi, non distinguitur a linea essentiali; prout vero importat praedicata, quae ex sua natura habent sequi ad Ens, vt Vnitas, Veruas &c, pertinet ad lineam Attributalem. Instatiam manifestam habemus in Creatura, ex cuius cognitione assurgimus in cognitionem Dei. InCreatura igitur ratio Entis pertinet ad lineamo Essentiae, non quidem tanquam constitutiuum formale, sed tanquam transcendens; quia extenditur etiam ad passiones, quae sunt Entitates; & si ratio Entis esset constitutiuum Substantiae; sequeretur, quod, cum ratio Entis sit formaliter etiam in accidente, etiam accidens esset substantia, quia vbi reperitur constitutiuum, reperitur etiam res constituta. Insuper in Creatura est ynitas, quae est passio sequens ad illius essentiam; ergo a pari de Deo.

7

Praeterea praedicata transcendentalia alia sunt communissima, quae reperiuntur in omni genere Entis: vt res, aliquid, unum &c. Alia sunt, transcendentalia tantum in vno genere, vev. gi in Deo ratio independentis, a se, illimitati &c; & in Creatura ratio dependetis, ab alio, finiti &c.

8

3 Linea essentialis continet illa praedicata., sine quibus res nequit esse, vel intelligi plene, & adaequate constituta in sua specie, & essentia; quauis enim possimus inadaequate concipere rationalitatem in homine sine animalitate, attamennon concipitur tota Essentia hominis cum omni co, quod ei substantialiter competit. Et exhoc deducitur; quod praedicata essentialia alia sunt communia, & generica, vel habentia modum communis; & alia specialia, quae habent rationem differentiae. Prima vocantur non vitima, secunda vero vocantur vltima. Ista tamen. praedicata in Deo non distinguuntur virtualiter: sicut distinguuntur Attributa, quae multiplicant plures lineas athomas; quia Attributa constituunt plures species veluti accidentales; praedicata vero essentialia non constituunt plures spebies substantiales, quia non constituunt plures Essentias. Neque obstat, quod praedicata essentialia constitutiua substantiae creatae distinguantur virtualiter, etiansi non constituant plures species; quia in homine sunt plura praedicata est sentialia, & tamen est vnica tantum essentia. Neobstat inquamm nam distinctio virtualis in Creatura sumitur ex genere, & differentia, quae habent rationem contrahibilis, & contrahentis, & vniuntur tanquam praedicata inadaequata ad constituendam vnam essentiam, At vero distinctiovirtualis, quae admittitur in Deo, nequit sumi agenere, & differentia, quia in Deo non datur. compositio ex genere, & differentia; vt videbim. in tract. de Simpl. Dei art. 8; ergo nequit sumi ex praedicatis inadaequatis constituentibus vnicam essentiam, aliter quia ista praedicata haberent rationem communis, & specialis, data distinctione virtuali inter ipsa, non esset ratio, cur non deberet admitti compositio ex genere, & differentia, cum haec solam distinctionem virtualem importet; & per consequens si distinctio virtualis in Deo non sumitur a praedicatis inadae quatis, superest, quod sumatur a praedicatis adaequatis, & sic daretur plures essentiae in Deo, sicut dantur plures species Attributales, propterea linea essentialis est athoma.

9

Insuper linea essentialis vocatur primaria radicalis, & funtalis; quia continet ea praedicata, que primario concipiuntur in re, a quibus dimanat praedicata Attributalia, vt in Arbore potest videri.

10

A Linea Attributalis est subalterna; diuiditur enim in tot lineas Attributales athomas, & & indiuisibiles; quot sunt Attributa, quae constituunt tot species veluti accidentales; non enim implicat, quod vni, & eidem essentiae competant plures passiones accidentales specie diue rsae; sicuti implicat, quod competant plures essentiae; aliter non esset via, sed multiplex res. Sicuti autem linea essentialis integratur ex pluribus praedicatis, ita linea Attributalis integratur ex tribus, scilicet ex potentia, actu, & obiecto; v. 8. voluntas ex potentia volitiua, volitione, & Bonitate, quae est eius objectum.

11

S Lmea tandem relatiua constat pariter ex tribus, scilicet ex subjecto proximo, quod est, principium inchoans relationem, ex ratione fundandi, quae est veluti medium, & ex ordine ad terminum, qui complet relationem. V. 8. Paternitas Diuina constituitur ex proprietate personaliPatris, quae est veluti fundamentum proximum; ex actione generatiua, quae est veluti ratio fum dandi: & ex ordine ad Filium, qui est terminus illius; & haec tria pertinene ad esse relatinum nec distinguuntur virtualiter, sed tantum vel secundum diuersa munera, vt vid. φ. 2. de Attr. in com.art. 11, vel secundum simplicem aequiualent tiam; vt ibidem art. 10.

12

6 Colligitur 2: nos hic non loqui de constitutiuo adaequato: nam sicuti constitutiuum adaequatum hominis est omne illud, quod est in homine, ita constitutiuum adaequatum Dei est omne illud, quod est in Deo. Neque loquimur de Constitutiuo Physico, hoc enim est forma physica; quae constituit materiam in determinata specie. Neque de Constitutiuo Metaphysicoper compositionem virtualem, quia hoc est differentia; Sed loquimur de Constitutiuo Meta¬

13

physico per summam, & purissimam idetitatem etiam virtualem cum re constituta. Sicuti dicimus, quod Pater Diuinus constituitur in esse Paris formaliter per Paternitatem, non per Essentiam, quae etiam est in Filio, & tamen Filius non est Pater; neque per Filiationem; & hoc absque vlla compositione etiam virtuali, vt ait Funda tiss. Doct. lib. de causis proposit. 21. lit. O¬

14

7 Colligitur 3; rationem Entis a se, seu independentis, & increati(haec enim tria idem sunt formaliter; quia sicut illud dicitur dependens: quod habet esse ab alio, dependentia nanque. sumitur penes accipere esse, & independentia penes habere esse a se, non ab alios ita independens est illud, quod habet esse a se, sicut increatum, quod non habet esse ab alio per creationem) excludi a ratione constitutiui substantialis Diquinae Essentiae. Et ratio est i; quia constitutiuum substantiale debet distinguere nedum ab omnialio Ente reali, quod non est ipsum, sed etiam abomni alio, quod est in ipso, & non pertinet ad lineam substantiae; vnde risibilitas, quanuis distinguat ab omni alio, quod non est homo, attamennon est constitutiuum substantiale ipsius hominis, quia non distinguit a proprietate, quae accidit substantiae hominis; ergo licet ratio Entis a se; independentis, increati distinguat Deum a creatura, non tamen est constitutiuum substantiale ipsius Dei, quia non distinguit ab Attributis Diuinis, quae adiacent substantiae Diuinae; haec enim quoque sunt increata, indepedentia, & a se asscitate reali, licet non sint a se asscitate virtuali, quae importat non emanationem virtualem ab alio, cum emanent virtualiter a Diuina Essentia, que emanatio non importat dependentiam. 2. quia ratio a se, seu independetis ita distinguit Deum a Creaturis, sicut ratio ab alio, & depedentis distinguit Creaturas a Deo, sed ratio Entis ab alios depedentis in esse, quae reperitur in creatura, non est predicatum constitutiuum substarie create, no nponitur in Arbore substatie creatae allata a Porphyrio, in qua ponuntur omnia praedicata constituetia substantiam creatam; ergo neque ratio¬ Entis a se independentis, quae reperitur in Deo, & distinguit Deum a creaturis, est praedicatum constitutiuum substantiae increatae; sed est primu analogans ad omnia praedicata, quae sunt in Deo, sit cuti ratio Entis ab alio est primum analogans ad omnia praedicata, quae sunt in substantia creata. 3. Ratio Entis ab alio proprie loquendo designat causalitatem in genere causae efficientis, vi dicitur in 2. Physisicuti propter designat finalem: per formalem, & ex materialem; sed emanat ic Attributorum Diuinorum ex Diuina Essentia. non est per efficientiam realem, quia re aliter non producuntur, sed est per emanationem formale virtualem, seu per resultatiam, vt dicitur de passionibus in 3. de An; quae resultant in generes causae formalis; ergo ratio Entis ab alio proprie loquedo non competit Attributis Diuinis, & ideo proprie sut entia a se, & ratio Entis a se est communis prae dicatis substantialibus, & Attribut alibus, ergo nequit esse constitutiuum substantiae; sed est primum analogans ad constitutiua, & non constitutiua. Sed de hoc infra Colligitur 4. infinit ate non poni inter constinitiua Diuina propter easde rationes; sicuti. n. finitas non ponitur inter constitutiua substatiae create, ita nec infinitas inter constitutiua substatie increate; nam non minus connenit infinitas necessario. substantiae increatae, quam finitas substantia. creatae &c. Sed de hoc in de Infinit. Dei.

15

S Vnica conclusio. Omnia prae dicata posita in recta linea sunt constitutiua substantiae Dei praedicata vero posita ad sinistrum latus sunt Attributa emanantia ex praedicatis substatialibus, quibus correspondent. Haec coclusio quoad singulas partes seorsim inferius probabitur in propriis tractatibus singulorum praedicatorum modo probatur simul.

16

Et I. pars, quae asserit de praedicatis constitutiuis, deducitur expresse ex Beatiss. Doct. Augi variis in locis. De substantia lib. 5. de Trin. c. 2. ait: Est itaque Deus sine dubitatione substantia vel si melius hoc appelletur Essentia, quam Graecio Vsia vocat; vbi substantia vocat essentia. De Spiritu lib. 15. de Trin. c. 6. Si dicam aeternus, Immortalis, Iustus, Bonus, Beatus, Spiritus, horum omnii nouissimum, quod posut, videtur significare subst atiam; cetera huiusmodi substantiae qualitates. De Vita lib. 15. de Trin. c. 5. Quae Vita enim in Deo, est, ipsa est Essentia, atque Natura. De Existentia. lib. 12. de. Ciu. Dei c. 2. Abeo, quod est esse, dicta est Escetia. De subsistentia lib. 7. de Trin. c. 4. Non est. Deo aliud esse, aliud subsistere &c. Sed tamen sius. Essentia dicatur, siue substantia, utrunque ad se dicitur. Tandem de esse intellectuali tract. 99. in Ioc.16. Aquo illi est essentia, ab illo scientia; Ubiloquitur de scire, quod est vninersalissimum, perquod procedit Verbum, non de scire, quod est, Attributum. Idem docet 15. de Trin. c. 205 & 27. vbi probat processionem Verbi esse veram generationem, quia est per intelligere; quae proba¬ tio non teneret, si intelligere non esset praedicatum substantiale constitutiuum Diuinae Naturae; vt inferius probabimus.

17

Beatiss. P. Aug. cocinit Fundatiss. Doct, qui de Substantia idem asserit in 1. dist. 3. p. 1. princi2. q. 2. art. 1; & dist. 23. q. 2. De Spiritualitate 1. Met. q. 24 & 1. sentdist. 35. princ. 1. q. 2. De Vite in 1. sent. dist. 4. princ. 1. q. 3; & in lib. de Causit proposit. 18. De Existentia in 1. sent dist. 36. princi 1. q. 3: & dist. 8. p. 1. princ. 13 & p. 2. princ. 1. q. 23& dist. 23. q. 2. in resolut. vlt. dub. De Subsistentia in 1. dist. 23. q. 2. dub. 33 & in 3. dist. 1. p. 2. q. 1. art. 1. Denique de Intelligere actuali passim in 1s praecipue dist. 35. princ. 1. q. 2. in corp; & lib. de Causit prop. 18; & 19, bi Vita Dei appellat perfectissima actionem intellectiuam, & locis inferius afferedis.

18

S Prob autem ratione 1. Illud est constitu tiuum alicuius rei, quod est de primario conceptu illius, sed praedicta praedicata sunt de prima rio conceptu Essentiae Diuinae; ergo sunt constitutiua illius, Major patet; quia constitutiuum est illud, quod primo intelligitur in re. Prob. mis nor. Nullum ex illis praedicatis habet rationem accidentis, quod solum, cum sit actus secundario adueniens, est de secundario conceptu; & hoc patet discurrendo per singula; nam implicat. Ii. quod substantia sit accides, vt per se notum est;, 2. Spiritualitas in abstractis a materia se habet, sicut materialitas in corporibus, & ideo que madmodum materialitas in corporibus non est accidens, sed substantia, ita Spiritualitas in Deo, qui est primus in ordine Spirituum, non est accidens. 3. Vita est primum mouens, & ideo nequit esse accidens, quod supponit substantia. a qua incipit motus. 4. Existentia, & subsistentia sunt actus proprius Essentiae faciens vnum per se cum illa, & ideo nequeunt esse accidentia, quia accidens non est actus proprius, & eiusdem generis cum substantia. Tandem intelligere, prout importat identitatem for malem cum esse intellectuali radicali importat ipsam immaterialitatem, seu spiritua litatem, quae est praedicatum substatiale, vt dictum est; ergo nequit esse accidens; aliter idem esset formaliter accides, & substatia¬

19

I0 Prob. 2. ratione, quam affert noster degidi Lusit. to. 1. de Beat. lib. 5. q. 3. art. 3. ex Fundatiss. Doct. vbi sup. Praedicata, quae sunt substantialiter in Deo, seu modo substantiali, sunt constitutiua illius; sed allata praedicata sunt huiusmodi; erge sunt constitutiua ipsius. Majtor patet: nam prae dicata, quae sunt substantialiter in Creatura, seu modo substantiali, qui est modus essendi per se, & primo, sunt constitutiua creaturae; ergo a pariProb, minor. Illa praedicata sunt substatialiter in Creatura, nullum enim ex illis est accides, vt dictum est in I. ratione; ergo sunt substatialiter etiam in Deo: nam quod est substantialiter tale in vno, nequit esse accidentaliter in alio; quia quod est substatialiter tale, est essentialiter tale, & quod est essentialiter tale, ubicunque ponatur, semper est tale; unde essentia, que in creatura est substantialiter, nequit esse in Deo accidentaliter; & sic de aliis.

20

Cons. Si praedicata, quae sunt substantialiter in Creatura, essent veluti accidentaliter in Deo, sequeretur, quod haberent perfectiorem modum essendi in Creatura, quam in Deo, quia modus essendi substantialiter procul dubio perfectior, est modo essendi accidentaliter, sicuti substantia perfectior est accidente, ergo ex eo, quod talia praedicata sint substantialiter constitutiua Creaturae, a fortiori colligitur esse substantialiter constitutiua Dei.

21

11 2. Pars conclusionis; quae in singulis tractatibus de Attributis in speciali ostendetur, sic breuiter declaratur; pro quo supponendum, quod, vt diximus. 1. art. 4. S. 1, passiones ira connectuntur cum essentia, & inter se, vt illae; quae Ssut inferiores, oriantur nedum ab Essentia, sed etiam a passione. superiori, propter quod passio: superrior, vtpote causa inferioris, est medium ad ipsa demonstrandam de subjecto. Igitur Unitas est prima passio Entis: & per consequens Vnitas talis: Entitatis substantialis est prima passio talis substantiae. Simplicitas immediate oritur nedum a summa Vnitate, sed etiam a ratione spiritus, de cuius ratione est esse simplex; sicut de ratione corporis est esse compositum. Veritas oritur nedum a simplicitate, quia ea, quae sunt simplicissima, magis sunt vera, cum non sint mutationi, & per consequens falsitati subjecta, sed etiam a praedicato Vitae; quia Veritas formaliter consequitur ad intellectum, qui est formaliter vita propterea ait Dominus Io: 1. Ego sum Veritas: & Vita sonitas nedum oritur a Veritate; sicuti enim voluntas, quae habet pro objecto bonitatem, consequitur ad intellectum, qui habet proobjecto Veritatem, ita Bonitas oritur, & consequitur ad Veritatem, sed etiam oritur a Vita, quae est principium operationis vitalis immanentis, & per consequens nedum intellectionis, quae est circa Veritate, sed etiam volitionis, quae esticirca: Bonitatem, & ideo Vita est principiu aquo oritur Veritas, & Bonitas. Eminentia nedamoritur a summa Bonitate, quae, quiaesumma est; debet eminenter continere omnes perfectiones, sed etiam ab Existentia, quae, cum sit actus purissimus, debet continere omnem actum pumissimo, seu eminentissimo modo, & per consequens omnem perfectionem, quia perfectio sumitur: ab actu. Omnipotentia nedum oritur ex eminentia, quia causa in tantum est potens agereuquantum continet effectum, sed etiam abactualitate, quia causa in tantum agit, in quatum actuest: Infinitas oritur nedum ab omnipotem tiam in tantum enim res est infinita, in quantum est potens omne causare, & continet omne esset sedietiama subsistentia; ex eo enim, quod aliquod habet esse subsistens in se, & per se simpliciter irreceptum, est infinitum, vt probatur in Tract. de: Infinitate Art. 1. 8. 1. Immensitas nedum oritur ab infinitate, quia ex eo, quod aliquod sit, infinitum simpliciter, sequitur, quod sit infinitum, etiam in quantitate virtutis, aliter non esset infinitum: imomni genere, sed etiam oritur ex subsistentia, ex qua oritur infinitas simpliciter propter eandem rationem. Immutabilitas oritur nedum ex immensitate; ex eo enim, quod aliquod sit immensum colligitur, quod non possit moueri de loco ad locum, sed etiam ex subsistetia simpliciter irrecepta, quae, cum essentialiter sit suum esse simpliciter in omnigenere, nequit moueri ad aliquod esse, Aeternitas oritur nedum ex immutabilitate; quia, quod est immutabile. semper est, aliter mutaretur de esse ad non esse, & e contra, esed etiam ex subsistentia purissima quae, cumsit ipsa actualitas, nunquam potest desimere actu essenu, sibilitas nedum oritur ex eternitate summe spirituali, quae. videri nom potest, sed etiam ex intelligere purissimo, quod inequit a nobis naturaliter attingi. Ineffabilitas oritur nedum: ex Inuisibilitate; quia, que non videnturr & cognoscuntur, nominari non possunt, sud etiam ex ipso intelligere purissimo, quod, cum superet, nostrum intellectum cognoscentem, superat etiam nostrum intellectum imponentem nomen. Vita Attributalis nedum oritur ex ineffabilitate, quae est objectum locutionis spiritualis, quae est vita, sed etiam ex ipso nitelligere, quod est summaus Vita. Scientia, vel Sapientia nedumoritur: ex vita Attributali; quae est operatio intellectiua, sed etiam exipsointelligere propter: eandem rationem. Idaea nedum oritur ex scientia, quae vtitur Idaeis ad sua artefacta emanantibus ab ipsa scietia Artificisi, sed etiam abipso intelligere, a quo dimanat scientia. Voluntas nodum oritur ab Ideis Diuinis, in quibus repraesentatur Bonitas creas ta, erga quam tendit voluntas, sed etiam ab ipso intellectus Diuino; vtipatet innobis Amorionedum orituri a voluntate; cuius est actus, sed etiam abintelligere, quia incognitae amare nopossumus? Beatitudo Deinetium onitur: ab Amore, in quo consistit formaliter, sed eria ab intelligere, quod essentialiter praesupponit: Fustiua nedum oritur ex amore Bonis & fuga amalos sedaetiam ex cognitionusBoni, & malis quia Indexi nequit iustitiam exercero; nisi cognoscat, quae largrenda, & quae negandant isericordia oratur ex Iustitia; ex reo enim, quod Iudex sit fustus cummalis, sequitur, quod sitanisericors cum Boms; & ex intelligere; quia debet cognoscere; quinam sint mali, & Bonee Prouidentia nedum oritur: ex Mifericordia; & Iustitia; quia ordinat Bhonos in vltimum finem; & malos in gehennam; fedietiam ex intelligere, quiaidebet cognoscerem media condua centia adifinem: Praedestinatio: nedum: oritur, ex Prouidentia, quia sicut naturalis Provisoridebet ordinane afinomnaturalem Sita supernatur alis in supernaturalem, sed etiamex intelligere, quia debet praecognoscere media supernaturalia aptaad consequendum finem superhaturalem Libere Vitae nedum oritur ex Praedestinatione, quiapraedestinatorum memoria supponit illos esse praedestinatos, sed etiam ex intelligere, quia memoria intellectum supponit. Tandem Relationes Diuinae nedum oriuntur ex Attributis, quia absoluta sunt fundamenta relationum, sed etiam ex ipso inte lligeremotionali, adquod refultat relatio Paternitatis, & Filiationis, & ad quod consequitur velle notionale, ad quod resultat spiratio actiua, & passiua. Et ex hac mirabili connexione praedicatorum Attributalium, & est sentialium generatur tota Theognosia;, idest scientia, seu notitia de Deo: sicuti ex connexione proprietatum creaturarum generatur scientia naturalis, vt diximus q. 1. art.4. S. 1. Setl haec in suis propriis sedibus clarius apparebunt.

22

I2 Dices 1. contra 1. partem, conel. Existetia, & Subsistentia in creatura sunt actus substantiales, & tamen non constituunt Essentiam creaturae, aliter nunquam posset esse sine existentia, & subsistentia; ergo haec ratio non valet:

23

Resp. neg. conseque & ratio est; quia existentia increatura; quanuis sit actus substantialis, at tamen distinguitur realiter ab eius Essentia; & ideo nequit esse constitutiua illius, quia, constituriuum est idem formalissime, ac constitutum At vero Existentia Dei est idem formalissime cumEssentia, vt infra ostendemus, ergo ex eo, quod sit actus substantialis, & sit idem formaliter cum Essentia Dei optimer colligitur: esse constitutiquam illius; sicut existentia creata, si esset, idem cum Essentia, cum sit quid substantiale, constitueret ipsane Idem dicendum de subsistentia. 13 Dices. 2. Attributa non habent in Deo. modum essendi substantialiter, & primo; concipiuntur enim per:modum aduenientium Diui,. nae Essentiae; & tamen nullam important imperfectionem; ergo ex eo, quod praedicata substantialia Creaturae sint in Deo accidentaliter, nulla sequitur imperfectio¬¬ aai IRespe neg. consequentiam; quia ctalia Attributa funt in Creaturis accidentaliter, cum exfua natura habeanti talem modum: essendi sibi proprium, & ideo habent suam perfectionem sibi conuenientem. Sii tamen in Creaturis haberent modum essendi substantialiter; & in Deo accidentaliter, in Deo essent imperfectiori modo, quia non essent modo substantiali, qui illis non repugnaret; cum in creaturis, iste modus illis non repugnet.

24

14. Dices. 3. D.P. Aug. lib. 7. de Trin. c. 5. ait; Deum abusiue substantiam vocari; & D. Dion. de Diuin. Nomin. c. 1, & 2. Deum non esse proprie substantiam, sed supersubstantiam; sed mullum praedicatum improprium est constitutiuum Dei; ergo substantia non est huiusmodi.

25

Resp. Beatiss. P. loqui de substantia, prout dicitur a substando accidentibus; nam lib. 5. de Trin. c. 2. ait: Deus non est substantia, vt aliae substantiae sunt substantiae, quia non est substanti a quae capiat accidentia, sed omnino immutabilis. Est ergo proprie substantia, prout dicitur a subsistendo, vt patet ex auctoritate allata in conclusione. Ad D. Dion. respondet Fundatiss. Doct. lib. de Causis proposit. 2. p. 2. lit. V; & proposit. 22. lit. Bi, & G quod ex eo, quod Deus sit supersubstatia, non infertur, quod non sit formaliter substantia, sed solum, quod non sit substantia determinata: ad tale genus, sed est substantia maxima, quae est omnis substantia, quia est infinita; simpliciter; sicuti dicitur de eius scientia, & hoc solum intendit D. Dione

26

151 Dices 4. D. Damasc. lib. 1. de Fide c. 4. ait: Quaecunque autem per Theologiam affirmatique de Deo dicimus, non eius naturam, sed ea, quae sunt circa naturam, dicimus, ergo praedicata asfirmatiua, quae afferuntur in Arbore Theologica, non sunt essentialia, sed Attributalia.

27

Resp,hunc S. Doctorem ibid. nihil aliud docere, nisi quod Deus magis explicetur per prae dicata negatiua, quam per affirmatiua: & propterea ait, quod praedicata affirmatiua, quae affert; idest si bonum, si iustum, si sapiens, si quiduim aliad dixeris, magis explicant ea, quae circunstant naturam; at vero praedicata negatiua magis explicat naturam, quia sunt impraescindibilia a natura, vtpote ad illam transcendentia. Comparat ergo. D. Damasc. Attributa affirmatiua. cum negatiuis, non tamen negat aliqua praedicata affirmatiua esse constitutiua naturae: nam hoc praedicatum, natura, & essentia, sunt affirmatiua, & tamen non explicant aliquod Attributum, vt patet. ιl16. Dices 5. Gradus intellectualis non distinguitur virtualiter a gradu spiritualitatis tergo non multiplicat constitutiua Naturae Diuinae; nisi nugatorie; nugatio enim est multiplicatio nominum absqua aliqua distinctione ex parte rei saltem virtuali. a Resp. Aliqui ex nostris neg. antecedens: volunt enim nomine Spiritualitatis significari Essentiam, nomine vero intellectualitatis natuturam; naturam autem, & essentiam in Deo vira tualiter distingui, quia natura ordinatur ad operationem, essentia vero ad existentiam. Caeterum idistinctionem virtualem inter Essentiam, & Naturam Diuinam alienam esse a mente Fundatisa. Doct; patebit infra art.6. 8. 1. Igitur neg. antes cedens: nam ad tollendam nugationem sufficit: ex Fundauss. Dost. in 1. dist. 2. princ. 1. q. 3ant. ri quod plura nomina explicent diuersas rationes; seu munera; quotiescunque enim per vnum nonmen non explicatur adaequate aliqua res secundum omnia munera, tunc non est superfluum assumere aliud nomen ad explicadum aliud munus, sed est necesse ad hoc, vt explicetur adaequate natura rei. Hoc patet manifeste: nam definitio, & definitum non distinguuntur virtualiter, quia non significant diuersas essentias, & tamen definitio non est superflua, nec nugatoria quia explicat aliquod, quod non explicat de finitum.

28

17. Dices 5. Illa praedicata sunt constitutiua Essentiae creatae spiritualis; ergo non sunt constitutiua Essentiae Diuinae, aliter Deus esset creatura: nam si constitutiuum hominis constitueret. lapidem, lapis esset homo.

29

Resp. dist. antecedens, Illa praedicata vniuoce constituunt essentiam creatam, neg: analo gice, conc. Et eodem modo dist. consequens: Ad prob. dicitur, quod verum est, si constitue ret vninuoce; falsum vero, si analogice. Nam quia esse intellectuale analogice constituit naturam hominis, & Angeli, homo non est Angelus; aut e contra. Sic illa praedicata per modum impuritatis constituunt creaturam; Deum vero per modum purissimae actualitatis.

30

IS Dices vitimo. Attributa in Deo sunt substantia, quia in Deo nullum datur accidens & tamen non sunt constitutiua Substantiae Diui, nae; ergo quanuis illa praedicata pertineant ad Substantiam Dei, illam tamen non constituunt.

31

Resp. dist. antecedens. Sunt substantia secundum rem, cone; secundum modum significandi, neg. Illa vero sunt substantia secundum. rem, & secundum modum significandi.

32

Ceterae objectiones, quae fieri possunt specialiter contra praedicatum Vitae;, Existentiae: Subsistentiae, & Intellectualitatis, afferentur inspecialibus Articulis, quos de illis singillatim instituemus, quia circa illa est controuersia inter Doctores,

Articulus 2

33

ART. II. AnVita sit praedicatum constitutiuum Essentiae Dei.

34

TOn agimus de praedicato Substantiae, & Spiritus, seu immaterialitatis, quia circa haec duo praedicata nulla penitus est controuersia inter Doctores.

35

I Obseruat Fundatiss. Doct. in 1. dist. 8. p. 1. prine.: 2. q. 2 art. 1, & dist. 5. princ. 3. q. 3. ex Comm. Ta: Met; quod Vita dicitur a comprehensione; tunc enim aliquod dicitur se comprehendere. quando habet aliquam actionem, quae ab ipso incipit, & ad ipsum terminatur, seu quae conuerctitur ad ipsum Agens: unde res monentes seipsas eo, quod ille motus incipiat ab ipsis, & conuertatur, seu terminetur ad ipsas, viuere dicunt tur. Cum autem Agentia se se mouentia sint in quadruplici differentia, scilicet Vegetantia, quae seipsa nutriunt, & augmentant; sentientia, quae eliciunt operationes sensitiuas intra se imimanentes, locomouentia, quae de loco ad locum se mouent; & intelligentia, quae seipsa, & alia a seipsis in seipsis intelligunt: hinc Vita quadruplex est, scilicet vegetatiua, sensitiua, locomotiua, & intellectiua. Quoniam autem Vita a comprehensione dicitur, cunque in intellectu sit perfectiora & verior comprehensio, quia solus intellectus est reflexiuus supra suos actus, deducitur quod Vita intellectiua inter alias sit perfectior, & perconsequens, quod, quia Deo debemus tribuere id, quod est magis perfectum, sola vita intellectiua sit in Deo.

36

Verum cum dicimus Vitam consistere in ratione se monendi ab intrinseco, non intelligitur mouere secudum strictam vsurpationem nominis; constat enim, quod, cum Deus sit omninoimmobilis, quia est simpliciter immutabilis, nullus motus potest esse intra Deum, aliter intrinsecemutaretur. Sumitur ergo mouere prout est idem, ac operati immanenter, quod operari, si fiat in subjecto mutabili, ac mobili, est verus motus, sit vero fiat in subjecto immobili, vt est Deus, non est verus motus, sed est purissima actio¬

37

3 Obs. 2. ex eodem Doct. 2. de An; quod Vita dupliciter sumitur. 1. pro principio radicali excludente ipsam actionem immanentem, & sic accipitur Vita in actu primo, inquo sensu dixit, Phil: Viuere viuentibus est esse. 2. pro ipsa actione immanente, qua viuentia actu se monent, & sic. accipitur Vita in actu secundo; vnde hoc nomen Vita est commune principio, & actioni. Hoc tamen principium radicale excludens suam actionem, quae est perfectio illius, non posse dari inDeo, pluries ostendimus, quia in Deo nequit admitti potentialitas passiua carens sua perfectione, essentialiter enim imperfectionem importat, quae remoneda est a Deo. Igitur remanet, quod in Deo tantum possit admitti Vita, prout dicit principium intrinsecum actionum immanentium coniunctum, & identificatum cum suis actionibus, quia debet poni cum omni sua perfectione, & per consequens cum omni sua actione, quae est illius perfectio¬

38

Hinc apparet discrimen, quod potest esse inter intelligere actuale Dei, & viuere, seu Vita ipsius; nam quanuis intelligere sit perfectissima. Vita, quia est perfectissima operatio actualis immanens, attamen Vita explicat aliquid plus, quam intelligere, quia dicit principium generale omnium actionum immanentium ipsius Dei: vnde non solum importat intellectionem:, sed etiam volitionem, quae pariter vitalis nuncupatur; sed cum hoc discrimine; quod vita importat esse principium intellectionis virtualiter fidentificatum cum illa, & principium volitionis: virtualiter distinctum ab illa; nam quotiescunque vnum ordinatur ad plura, tunc primum, ad quod ordinatur, magis intrinsece se habet, quam secundum, sed Vita ordinatur ad intellectionem, & volitionem, intellectio autem prior est volitione; ergo intellectio magis intrinsece se habet ad Vitam, quam volitio; sed volitio distingui potest tantum virtualiter, quia sola distinctiovirtualis admitti potest inter predicata Diuina, vt inferius ostendemus, ergo intellectio, vepote magis intrinseca, debet cum illa virtualiter idetificari, Tum quia principium specificatur ab actu, quem respicit primario, & est in eadem speci& cum illo; non autem ab actu, quem respicit secundario, qui propterea est in diuersa specie, ve materia, quia primario respicit formam substantialem, est in eadem specie cum illa, & abilla specificatur, quia vero secundario respicit formam accidentalem, ideo nec specificatur ab illa, nec est in eadem specie cum illa; propterea materia, est in specie substantie, in qua est forma substantialis; forma vero accidentalis est in specie accidentis, in qua nec est materia, nec forma substatialis; ergo Vita Dei, quia primario respicit intellectionem, quae est prior volitione, sicut forma substantialis est prior forma ac cidentali, specificatur ab intellectione, & est in eade specie cum illa; & per consequens non distinguitur virtualiter ab illa, quia distingui virtualiter est, distingui veluti specie; & quia secundario respicit volitionem, nec specificatur ab illa, nec est ineadem specie cum illa, nec virtualiter identificatur. His notatis.

39

1.5 Unica coclusio. Vita Dei est praedicatum essentiale conscituriuum Dei. Prob. ex Beatiss. P. Aug. vltra, ea, quae diximus in sup. art. Trast. 1. in Io16: 1. Illa vita est, quae est lux hominum; quibus verbis insinuat hanc rationem. Essentia Dei est essentialiter spiritualis, & immaterialis; ergo est essentialiter Vita. Prob. antecedens. Essentia Dei est essentialiter lux, quia essentialiter excludit. omnem opacitatem materialitatis, seu potentialitatis; ergo est essetialiter spiritualis, & immaterialis. Prob, consequentia. Spirit ualitas, & immaterialitas est ratio formalis principij immanenter agentis; in tantum enim aliquod nequit. agere in seipsum, in quantum a grossitie materiae impeditur, & ideo illud, quod est expers materialitatis, potest in seipsum agere ergo spiritualitas, seu immaterialitas est ratio formalis Vitae; & per coseques Essetia Dei est essetialiter Vita.

40

Gcisprob. 2. Viuens radicale includes imperfectionem, potentialitatis passiuae est praedicatum constituriuum essentiae creatae, quae est essentialiter imperfecta; ponitur enim in recta linea substantiae creatae inter alia praedicata substantialia; ergoviuens per modum principij actualissime includentis perfectionem est praedicatum constitutiuum Essentiae Dei, quae est: essentialiter perfecta. Vid. rationes allatas in supari; & infraafferendas art. 3. 415: & 7.

41

7. Obijcies 1. Vita essentialiter importat imperfectionem, quia ex Phil. vel ese principiumradicale excludens actualem actionem, quae exclusio est imperfectio, vel est ipsa actio, quae importat motum, qui pariter dicit imperfectionem, cugo non est formaliter in Deo. aa aConf. Vita est principium se mouendi abintrinsecos sed principium motus intrinseci dicit: imperfectionem; quia dicit mutabilitatem; ergo non est an Deo. daaid¬

42

Rtesp. ad argimeg. antecedens. Ad prob. insertam dicitur, quod Phil. distinxit vitam ra¬ tione subjecti, in quo est, quod ob suam perfectionem limitatam nequit sibi identificare suum Ultimum actum. Vita ergo ratione sui nihil aliud importat formaliter, quam esse principium actioium immanentium, quod, cum maxime Deo conqueniat, illi maxime conuenit Vita.

43

Ad conf. dicitur, quod Iy mouendi sumitur, prout est idem, ac agendi, vt supra dictum est; vnde sicuti Deo competit agere sine motu, itailli competit viuere sine motu.

44

S. Obiicies 2. Si in Deo esset Vita formaliter taquam praedicatum formale constitutiuum ipsius, vel esset vegetatiua, vel sensitiua, vel intel lectiua? No vegetatiua, aut Sesitiua, quia vtraque est materialis, & non competit, nisi rebus corporeis. Neque intellectiua, quia haec supponit vegetatiuam, & sensitiuam, quae disponunt ad vitam intellectiuam; ergo Vita non est nisi eminenter in Deo, & per consequens non est praedicatum constitutiuum ipsius, quia praedicata constitutiua sunt formaliter in re constituta.

45

Resp. neg. 2. partem minoris; & cum dici: tur, quod Vita intellectiua supponit vegetatiua, & sensitiuam, dist; Formaliter, & per se, neg, peraccidens, & materialiter ratione subjecti, in quo est, conc;quannis enim Vita intellectiua, prout reperitur in homine, supponat Vitam vegetatitiam, & sensitiuam, quia homo in intelligendo dependet a Phantasmatibus, quae accipiuntur a potentiis sensitiuis, & haec phantasmata, a quibusdam radijs sanguineis generatis a potentianutritiua illustrentur, attamen prout est in Angelo, vel in Deo, qui intelligunt independenter a phantasmatibus, non supponit Vitam vegeta. tiuam, & sensitiuam.

Articulus 3

46

ART. III. An detur in Deo existentia absoluta constituens quiditatiue Essentiam ipsius.

47

Vltum, confert ad explicationem huRius difficultatis scire, an existentia, & Escentia in creaturis distinguatur realiter; propter quod a Theologis hic assumitur ista questioquae est Philosophiae propria, idcirco morem seruantes hunc articulum in duplice S. secamus.

48

S. 1. An in Creaturis Essentia, & Existentia distinguatur realiter; ubi an Existentia sit forma indiui sibilis

49

ICVpponimus ex dictis in Proemio huius Tract. Essentiam esse principium ordinatum ad existentia, & existentiam esse terminum ipsius Essentiae, per quem Essentia ponitur a parte rei extra suas causas. Hoc supposito:

50

Prima sententia vult Existentiam, & Essentiam in creaturis non distingui realiter; sed haec diuisa est; Alij enim volunt distingui tantum formaliter ex natura rei, vt Scotistae; alij distingui tantum modaliter, vi aliqui Recentiores apud Sua: in Met. disp. 32sect. 1, nostrum Brunum, & Sotum, alij nec etiam ratione, vt Nominales.

51

Secunda sententia docet Essentiam, & Existentiam in creaturis realiter distingui. Ita Fundatiss. Doct in lib. de esse, & esset. q. 4. & in Theor. 5. 12. 20; & in lib. de Causis proposit. 16. lit. O; & 263 &. Quodl. 1. q. 7. & Quodl. 6. q. 43 & in 2. dist. 8. q. 2art.2, & alibi passim, ex hoc enim ta quam ex vniuersalissimo principio fere innumeras deducit conclusiones. Eandem sententiam docent. fere omnes illius Interpretes, inter quos nonissime Fulg. Tolosde simpl. Dei q. 46. 3. 8. 2. Ita etiam D. Tho. 2. contra Gent.c. 52; & omnes Thomistae, & alij communiter; pro cuius decisione.

52

26. Unica conclusio. Essentia, & Existentia in creaturis distinguuntur realiter. Prob. 1. ex illo Exod. 1. Ego: sum qui sum, ex quo sic. Hoc nomen Qui sum, seu Qui est ita proprie conuenit. soli Deo, vt nulli creaturae possit competere ex Testimonio ipsius Dei, aliter Deus non expressisset seipsum Moysi, sed expressisset aliquod nomen commune sibi, & creaturis, sed si Essentia, & existentia non distinguerentur realiter increaturis, hoc nomen esset commune Deo, & creaturis, quia sicuti creatura potest dicere, quod sit sua Essentia; vnusquisque enim nostrum potest dicere, ego sum homo, ita posset dicere, quod esset sua existentia, si sua existentia esset realiter identificata cum seipso; sicuti existentia. Dei identificatur cum Deo: quotiescunque enim praedicatum realiter identificatur cum subjecto, tunc potest de illo identice praedicari in recto; propter quod in Conc. Rhemen. damnatus fuit borretanus eo, quia negabat, quod Deus sit sua. sapientia, nom ob aliam rationem, nisi quia inter sapientiam, & Deum non datur distinctio realis. Praeterquanquod hoc est manifestum: in tantum enim homo dicitur animal rationale, non autem potest dici, quod sit corpus in recto, neque corpus potest dici, quod sit anima, nisi quia corpus realiter distinguitur ab anima, animal vero rationale non distinguitur realiter ab homine. ergo Essentia, & Existentia in creaturis distinguuntur realiter. Praeterea ex Apost. Hebr. 1. Ipsi peribunt, tu autem permanebis, & omnes sicut vestimentum veterascent, & velut amictum mutabis. eos & mutabuntur; tu autem idem ipse es &c; super quod Beatiss. P. Aug. lib. 5. de Trin. c. 2. ait: Quod enim mutatur, non seruat ipsum esse, & quod mutari potest, etiam si non mutetur, potest, quod fuerat, non esse. Et I. de Gen. ad lit. Omne mutabile est, informe. Et 12. c. 6. Confess. Intedi in ipsa corpora; eorunque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse, quod fuerant, & incipiunt esse, quod non erant, eundenque transitum de forma in formam per informe quoddam fieri suspicatus suma sed transitus de forma in forma nequit esse, vbi non est distinctio realis formae, quae nequit esse nisi existentia, manifeste enim docet, quod iste transitus est rei, seu Essentiae ad esse; ergo Essen¬ tia, & existentia in creaturis distinguuntur realiter; idem enim realiter nequit transire de seipsoad seipsum. Neque potest explicari de transitu ab Agente ad seipsum, quia Agens non est forma effectus.

53

Formatur autem sic haec ratio a Fundatiss. Doct. Omne id, quod habet esse realiter receptum, essentialiter importat aliquod recipiens distinctum realiter ab esse recepto; sed omnis creatura habet esse realiter receptum a Deo: ergo essentialiter importat aliquod recipiens realiter distinctum ab esse recepto; atqui esse receptum: est existentia, & nomine Essentiae intelligimus id, quod recipit existentiam; ergo Essentia, & Existentia in creatura realiter distinguuntur. Prob,. maior. Implicat dari aliquod receptum sine recipiente, receptum enim refertur. ad recipiens, a quo specificatur; vnde nec forma esset recepta realiter, nisi daretur materia recipiens, nec aqua esset recepta in vase, nisi daretur vas recipiens. Neque exitus ab Agente sufficit, ad hoc, vt effectus dicatur receptus; si enim forma producta ab Agente non reciperetur in aliquo subjecto, & aqua exiens a fonte non reciperetur in alio, nec aqua, nec forma diceretur cormaliter recepta; ergo si existentia creaturae non reciperetur in aliquo subjecto, non posset dici formaliter recepta, quia idem in seipso recipi repugnat; repugnat enim recipere id, quod est; ergo omne id, quod habet esse receptum realiter, essentialiter importat aliquod recipiens realiter distinctum ab esse recepto. Prob. minor. Si creatura non haberet esse receptum realiter, creatura non esset realiter creata, sed tantum ratione: nam illud dicitur realiter creari, quod realiter recipit esse a Creante; ad creationem enim non sufficit habere esse ab alio, quia Filius Diuinus habet esse a Patre, & tamen non est creatus, vt docet Fides; & ideo requiritur, quod illud esse sit vere, & formaliter receptum ita, verecipiens sit realiter distinctum ab illo esse recepto; aliter si esset idem realiter cum illo esse, non posset saluari, quod generatio Filij in Diuinis, qui habet esse a Patre per indistinctionem ab esse, non esset creatio.

54

Cons. Si hoc esse receptum a Deo, quod habet creatura non reciperetur in Essentia tanquam in potentia passiua, vel reciperetur in seipso vel reciperetur in nihilo? Non in seipso; quia recipiens, & receptum sunt relatiua, & eiusdem ad seipsum non datur relatio, cum relatio sit signum distinctionis realis. Neque in nihilo, quia ipsum nihil per esse actuale receptum fieret existens positiue a parte. rei, cum recipiens per existentia receptam fiat positiue existes a parte rei.

55

S Prob. 2. ex eodem Theor. 5. hac efficacissima ratione. Omnis creatura est in potentia ad esse, & non esse; ergo datur in creatura potentia. passiua, quae potest recipere, & deperdere essesed haec potentia non potest esse ipsa existentia, quia idem formaliter esset in potentia ad seipsum, & simul esset, & non esset, ergo est aliquid realiter distinctum ab existentia. Prob. antecedens. Si creatura non esset in potent ia passiua. ad esse, & non esse, creatura vel nunquam posset esse, quia, quod non dicit potentiam ad esse, est impossibile simpliciter; vel si esset, semper esfet; quia, quod non est in potentia passiua ad non esse, non potest non esse, ergo creatura est inpotentia ad esse, & non esse. Prob. minor subsumpta. Implicat, quod idem formaliter sit ratioessendi, & non essedi, sicut implicat quod rationalitas sit ratio ess edi, & non essedi hominem; & substatia sit ratio essedi per se, & non essendi perse; & accides inherendi, & non inhaeredi; sic enim Essentia cuiussibet rei consisteret in contradictorio, quo nihil est absurdius; sed actualis existentia dicit actu esse, & potentia passiua dicit actu non esse, illud enim dicitur existere, quod actu est in rerum natura; & illud dicitur esse inpotentia passiua ad existere, quod actu non est in rerum natura; ergo existentia nequit esse in potent ia passiua ad seipsam, aliter ratio formalis existentiae consisteret in contradictorio, quia consisteret in esse, & non esse.

56

4 Conf. ex eodem Theor. 12. Si Essentia creaturae esset formalissime sua existentia, sequeretur, quod esset simpliciter indefectibilis; sed conseques est falsum: ergo & antecedens. Prob. sequela. Res nequit deficere ratione. illius; quod est ratio formalis illam efficiendi, quia nequit non esse ratione illius, quod est ratio formalis essendi, aliter rationalitas, per quam Petrus formaliter est homo, posset esse ratio, per quam Petrus esset non homo; sed existentiaest ratio formalis, per quam res dicitur actu esset ergo nequit esse ratio formalis, per quam res dicitur non esse, & ideo si Essentia creaturae esset formalissime sua existentia, non posset defie ere ab esse, quia non potest deficere a seipsaaliter ipsa esset ratio essendi, & non essendi. quae implicant contradictionem:

57

Explicatur magis haec ratio. In tantum potest destrui existentia creaturae, in quantum recipitur in aliquo, vel coniungitur cum aliquo, quod potest non esse; destructo enim fundamen to, seu subjecto destruitur quoque res fundata, vt destructo pariete destruitur quoque albedo; sed sola potentia passiua potest non esse, quiadicit carentiam esse, in hoc enim distinguitur? ab actuali existentia; ergo existentia creaturae destrui non potest, nisi ratione subjecti, in quo est; sed si Essentia esset formalissime existentia, tunc existentia non esset in aliquo subjecto passiuo; ergo esset simpliciter indestruibilis, & indefectibilis, quia secundum se non posset destrui, cum secundum se sit principium essendi; neque ratione alterius, quia hoc aliud no daretur.

58

Neque potest dici, quod destruatur persolam potentiam Agentis. Nam contra est, quia potentiae actiuae Agetis debet correspondere potentia passiua patietis; haec enim sunt correlatiua, vt docet Phil; vnde quanuis in Agente sit virtus destructiua;si tamen in patiente non sit potentia passiua ead destrui, talis res nunqua potest destrui vtquanuis in igne sit virtus combustiua, tamen quia in Angelo non est potentia passiua ad comburi; & corrumpi, quia non est materia affecta qualita tibus corruptibilibus, ideo Angelus nequit de strui, comburi, & corrupi ab igne; quod sii pone retur in Angelo cobustibilitas, statim absque ulla additione virtutis facta igni cobureretur; ergo siin creatura non esset potentia passiua, quae est principium non essendi, creatura inde fectibiliter, & indestruibiliter esset.

59

S Prob. 4. De Essentia Creaturae negatur realiter existentia; ergo distinguitur realiterab ipsa. Antecedens patet; quia de Antichristo, & de quacunque re futura, vel praeterita valet dicere, quod realiter non existat. Prob. consequetia. Distinctio realis nihil aliud est, quam negatio realis, sic enim definitur; sicuti identificatio idem est, quod affirmatio realis; & ideo, quia animal, & rationale in homine identificantur realis ter, nequit vnum negari de alio, aliter idemnegaretur de eodem, & sic nulla esset veritas, quia omnia possent affirmari, & negari, & ita possemus dicere, quod existentia non est existentiao, essentia non est essentia &c.

60

Nec valet dicere, quod haec negatio appellet rem existentem in causa, & in se ipsa¬

61

Contra enim est: nam exeo, quod homo sit in causa, & in se ipso, non valet affirmare, quod sit animal rationale, & non sit animalrationale, non ob aliam rationem, nisi quia homo, & animal rationale sunt idem formaliter, & quae sunt eadem, negari ad inuicem non possunt: quia negatio est idem formalissime, ac distinctio: & ideo opponitur identitati, sicuti opponitur distinctio: ergo esse in causa, & esse extra causam non sufficit ad fundandam negationem realem. ciusdem de se ipso. Tum quia esse Essentiam creaturae in causa, & esse in se ipsa non sufficit ad affirmandum eius oppositum, quod scilicet, Essentia non sit Essentia; ergo haec euasio, inqua plurimum fidunt Aduersarij; nulla est.

62

Has, & alias subtilissimas rationes, quas affert B. Doct. loc. cit, si percepissent Aduersarijeum non incusassent crassae intelligentiae huius quaestionis, sed faterentur se crassioris pinguedinis, quia nossent se non attigisse adeo subtilem illius intelligentiam.

63

6 Tandem probari potest conclusio. Si Essentia creaturae non distingueretur ab existentia, sequeretur, quod esset purus actus, quia esset purum esse, quod est actus; ergo non esset creatura, quae essentialiter est Ens mixtum ex actu, & potentia, cum essentialiter importet perfectionem admixtam imperfectioni; in hoc enim distinguitur a Deo, qui importat puram perfectionem sine imperfectione, & per consequens. purum esse, & purum actum, a quo sumitur pura perfectio. Prob. antecedens. Illud est purum esse, siue purus actus, quod est esse, & actus separatus a non esse, & a non actu, seu potentia. passiua; sicuti ilud non est, purum esse, quod importat esse coniunctum cum non esse, sed si Essentia creature non distingueretur ab existetia, non non importaret esse coniunctum cum non esse, quia non importaret potentiam passiuam, que dicit non esse; ergo esset purus actus, & purum esse.

64

17. Ex his man ifeste constat existentiam non esse accidens praedicamentale reale, seu durationem, quae pertinet ad praedicamentum Quandos vtivult Mol. 1. p. q. 3. art. 4. disp. 2: nam accidens. nequit dare esse actuale substantiae, cum potius ab ea illud recipiat, existit enim existentiam illius; & ideo nequit esse illius existentia; Neque esse modum, vt vult Sot. 2. Physeq. 2, & alij;quia modus distinguitur tantum virtualiter, non realiter are, cuius est modus; tum quia modus rei supponit rem existentem, modificatio enim cetae supponit ceram existentem. Remanet itaque, quod sit quaedam realitas actualis, seu actus, & perfectio realis Essentiae, illi realiter adueniens. & constituens vnum, quod dicitur suppositum, vt infra art. 4. 8. 13 sicut forma est actus, & perfectio adueniens materiae faciens compositionem physicam cum illa; sic enim intellecta existentia, cuitantur absurditates allatae.

65

8. Obiicit 1. Vasq. 3. p. q. 17. disp. 72. c. 2. Illa tantum distinguuntur realiter, quae realiter separatur, & separata cosistunt, sola enim separatio est, signum distinctionis realis, sed Essentia, & existetia nequeunt etiam Diuinitus separatim existere; quia Essentia existeret sine existentia; & existentia sine Essentia esset existentia nihili, quod enim non habet Essentiam nihil est; ergo realiter non distinguuntur.

66

Resp. neg. antecedens; quanuis enim separatio sit signum distinctionis realis, non tamen est causa adaequata distinctionis, quia matetia distinguitur realiter ab omni forma, & tamen nequit existere realiter separata ab omniforma; & substantia distinguitur realiter ab ommaccidente; & tamen non omne accidens, v.g sola albedo nequit existere separata a substantia, & a quantitate, a qua pariter distinguitur realiter; & ratio huius est, quia quotiescunque plura realiter distincta existunt per vnicam indiquisibilem existentiam, quae competit soli composito, tunc non possunt existere separata, quia nequeunt habere existentiam, nisi prout coniuncta; & tamen ex hoc non sequitur, quod non sint distincta; ergo existentia separata non est? causa adaequata distinctionis realis. Propterea Bhil. vitra separationem realem assignat intersigna distinctionis realis etiam rationem causae? & effectus; & relationem. Itaque argumentum Vasq. procedit ab insufficienti. 9. Obiicit 2. Sua. Existentia est id, quo res dicitur in actu, & extra nihil; ergo immediate ante existentiam res est nihil, quia per existentiam ponitur extra nihil, & ideo Essentia, & existentia mon distinguuntur realiter tanquam duae realitates positiuae, sed tanquam res, & nihil Neque ex eo, quod res sit in potentia ad recipiendum esse, sequitur, quod sit aliquod ens reale positiuum: nam Essentia non recipit existentiam receptione materiali, & subjectiua, sicut manus calorem, & paries albedinem, sed dicitur esse in potentia obiectiua, quatenus pervirtutem Agentis extrinseci potest extrahi a nihilo, & fieri existens; hoc tamen non requirit: distinctionem realem actus a potentia, eademenim res, quae prius erat in potentia objectiua ad esse, sit existens per hoc, quod ab Agente. extrahitur a nihilo, non autem per hoc, quod recipiat aliquam realitatem positiuam discinctam a se ipsa

67

Resp. dist. consequens. Immediate ante. exi stentiam est nihil actuale, cone; est nihil potentiale, negi sicuti enim est duplex Ens, scilicet actuale, & potentiale, ita est duplex negatio entis, & per consequens duplex nihil. Ad id, quod additur, negatur non argui, quod sit aliquod ens positiuum; quia debet dari ad quodlibet esse receptum verum subjectum recipiens, quod nequit esse, nisi ens positiuum; nihilii enim non potest recipere esse positiuum; quia in nihilo nihil est, ex vno etenim relatiuo optime arguitur aliud, vnde cum receptum positiuum dicat, relationem ad recipiens positiuum, recte ex vnoaliud colligitur, Tum quia illud esse esset purum esse, & purus actus simpliciter indefectibilis, vtdictum est; nec sufficit virtus Agentis ad illius destruibilitatem, sed requititur in ipso destruibili potentia passiua ad destrui correspondens. virtuti actiuae destructiuae,, quae est in Agente quae potentia passiua nequit esse, nisi potentia vere, & realiter subjectiua, vt dictum est; & ideo non sufficit potentia objectiua, & res, quae prius erat in potentia, sit existens per nonam realitatem actus, quam recipit distinctam a se¬

68

1O Obiicies 3. Essentia creaturae intelligitur producta, & limitata per solam dependentiam ab Agente, nam ad hoc, vt res dicatur esse in fieri, sufficit, quod intelligatur fluere abAgente, & per consequens ad hoc, vt dicatur in facto esse, sufficit, quod dependeat ab Agente; ergo existentia rei non importat, nisi dependentiam ab Agente; sed dependentia est relatiorealis, quae non distinguitur a fundamento; ergo existentia non importat, nisi relationem reale.

69

Resp. dist. antecedes. Creatura intelligitur? producta per solam dependentiam fundatam in esse actuali recepto ab Agente in Essentia creaturae; concaper solam dependentiam non fundatam in nono esse actuali realiter superaddito Essentiae creaturae, neg;dependentia enim est rela¬ tio sequens ad esse actuale ab Agente communicatum effectui; ex eo nanque, quod dealbato dealbet parietem A, ex qua dealbatione resultet in pariete B relatio similitudinis, non dicitur producere parietem Biergo productio vitra relationem importat communicationem existentiae, quae fundat talem relationem. Igitur sicuti res in facto esse imporrat existentiam actualem sibi communicatam ab Agente vitimo termina tam; ita res in fieri importat comunicationem: eiusdem existentiae, quae fundat relationem dependentiae; fieri enim, & factum esse differunt. sicut via, & terminus; siue sicut res in via, & res in termino:

70

II Obijcies 4. Esse est effectus formalis formae, quia forma est, quae dat esse rei seipsam intrinsece illi exhibendo, cum sit causa intrinsecased effectus formalis formae distinguitur tantum virtualiter a forma, vt esse album ab albedine. quia effectus formalis formae nihil aliud est, qua ipsa forma exhibita; ergo esse distinguitur tan tum virtualiter a forma; sed forma est Essentia & esse est existentia; ergo Essentia non distinguitur realiter ab existentia.

71

Resp. dist. maiorem. Esse Essentiae est effectus formalis formae, quae est Essentia, concjesse existentiae, negi sicuti enim duplex est Ens, scilis cet potentiale, & actuale; ita duplex est essequod dicitur ab ente, scilicet esse Essentiae, & existe ntiae

72

I2. Obiicies 5. Idem potest esse in potentia. ad seipsum; ergo ex eo, quod Creatura sit in potentia ad suum esse, non sequitur, quod habeat, Essentiam distinictam ab existentia. Prob. antecedens. Etiam ipsa existetia potest concipi, vt possibilis, & vt futura, & per consequens, vt in potentia ad esse actualiter: nam si non conciperetur, vt possibilis, antequa esset actu, iam esset impossibilis, & per consequens nunquam posset reduci ad actum:

73

Resp. neg. antecedens, vt supra dictum est, Ad prob. dist. assumptum. Existentia potest concipi, vt possibilis, & futura ratione sul, neginam existentia ratione sui formaliter est actus; & actus vt actus est reduplicatiue dicit esse, & per consequens nequit dicere ratione sui non esse, quod tamen dicit possibile, & futurum; ratione Essetiae; cuius est actus, conc. Dicitur ergo possibilis, vefutura existentia ratione Essentiae, quae est possibilis, & futura, sicuti enim Essentia, quae est potentia ad esse, dicitur existens, non ratione sui, sed ratione existentiae; ita existentia, quae est actus, dicitur possibilis, & futura, non ratione sui, sed ratione Essentiae, cuius est actus; quotiescunque enim plura dicunt ordinem coniunctionis interse, communicant sibi suos proprios modos.

74

13. Obiicies 6. Essentia modi non distinguitur a sua existentia tanquam res a re, quia modus non est res. 2. Accidens non habet Essentiam diuersam a sua existentia, ergo multo minus substantia, quae est Ens magis necessarium, quam accidens. 3. Si substantia haberet essentiam realiter distinctam ab existentia, indigeret vnione,. vniente vnam cum altera, sed haec vnio dari nequit, quia vel esset vnio accidentalis, & haec non quia existentia esset accidens essentiae; vel suba stantialis, & haec non; quia vnio substantialis datur ad constituendum vnum totum substantiale; sed existentia non est constitutiuum Essentiae:, quia supponit Essentiam adaequate constitutam in suis praedicatis essentialibus; quapropter ino creaturis non numeratur inter praedicata esse tialia, cum non sit predicatum necessarium. Tadem, quia si existentia esset realiter distincta abEssentia, posset a Deo conseruari separata, anis

75

Resp. ad 1. neg. suppositum; modus enimo non habet Essentiam, aut existentiam distinctam ab Essentia, & existentia rei; quia modus non est Ens, sed obliquitas entis. Ad 2. neg. antecedens; accidens enim existit per existentiam substantie; patet aute, quod existentia substantiae distinguitur realiter a quiditate accidentis. Ad 3. dicitur; quod est vnio substantialis, quae datur ad constis tuendum vnum totum substantialo, quod est suppositum: non autem datur ad constituendam Essentiam, quae solum est pars huius totius, sicut vnio substantialis formae, & materiae datur ad constituendum compositum physicum, non aute ad constituendam materiam, ita quanuis xnio existentiae cum Essentia non detur ad constitue dam Essentiam, datur tamen ad constituendum. suppositum conflatum ex Essentia, & existentia. Ad vltimum neg. assumptum, illud enim potest. conseruari in esse sine altero, quod existit per dij stinctam existentiam, vt Petrus respectu Panlia illa autem nequeunt separatim conseruari in esset quae existunt per eandem existentiam indiuisit bilem: unde cum Essentia, & existentia existant per vnicam indiuisibilem existentiam, nequit vnum conseruari sine alio; si enim essentia haboret partialem existentiam frustranea esset aliaexistentia, per quam fieret existens.

76

Instat Suarex in Met. disp. 34. sect. 5. Omne corpus est diuisibile in plures partes, quae sunt existentes; ergo dantur existentiae partiales. Tum quia existentia non est tota in toto, & tota in qualibet parte, sed tota in toto, & pars in parter ergo dantur existentiae partiales, & per consequens Essentia non discinguitur a sua existentia partiali.

77

Resp. ad 1. neg. consequentiam: nam sicuti Essentia, quanuis secundum se sit indiuisibilis, sicuti numerus, attamen per accidens potest diuidi, quatenus habet annexam quantitatem; ita existentia secundum se est indiuisibilis, quanuis per accidens ad accidentalem diuisionem Essentiae diuidatur. Ad 2. dicitur, quod existentia est tota in toto secundum se, per accidens tamen. potest esse pars in parte, quatenus per diuisionem Essentiae diuiditur. 14. Obiicies 7. Res, quae in sua causa est tantum virtualiter, quatenus continetur in virtute productiua illius, fit in se ipsa formaliter per existentiam; ergo existentia nequit realiter distingui ab ipsa re. Antecedens patet; quia existentia. est actus, per quem res constituitur in se ipsa extra suas causas, & extra intellectum, in quo haber esse obiectiue. Prob. consequentia. Rem fieri in seipsa, nihil aliud est, quam tem fieri ipsam; quia est fieri formaliter illa res, quae erat tantum virtualiter in causa, & obiectiue in intellectu; sed implicat, quod res fiat ipsa per aliquod realiter distinctum ab ipsa, quia fieret ipsa per aliquod, quod non est ipsa; ergo existentia, per quam res sit formaliter ipsa, & in se ipsa, non distinguitur realiter ab ipsa

78

Cons. Vel Essentia praeexistebat formaliter in sua causa, aut extra causam, antequam fieret in se ipsa, vel none Si primum: ergo non erat tantum virtualiter in causa; aut si existebat extracausam, existebat, antequam existeret. Si secundum: ergo per hoc sufficienter intelligitur fieri, per quod intelligitur formaliter esse in se ipsa

79

Resp. hoc arg. esse merum sophisma, transit enim, de esse Essentiae, seu de eo, per quod constituitur Essentia, ad illud, per quod est actur a parte respatet autem, quod ista duo sunt maxime diuersa: nam Essentia hominis constituitur? per animal rationale, quod tamen praescindit abactuali existentia; quia etiansi homo non existat; attamen valet, quod sit animal rationale; sed quod prescindit ab alio, non est illud, secus ide praescinderet a se ipso; ergo illud, per quod formaliter constituitur Essentia, distinguitur ab eos per quod talis Essentia constituitur actu a parte rei. Dist. ergo antecedens. Res fit in se ipsa formaliter, quantum ad esse Essentiae, nege Essentia enim non fit,, aliter si fieret, & destrueretur, esset contingens, non necessaria, & sic de illa non posset esse scientia; Quantum ad esse existe tiae; conc. Ad prob. dicitur, quod existentia est actus, per quem constituitur in se ipsa quantum ad esse existentiae, non quantum ad esse Essentiae & ad prob. consequentiae eodem modo dicitur tem fieri in se ipsa quantum ad esse Essentiae est? fieri ipsa formaliter, cone; quantum ad esse existetiae est fieri ipsam, nege est enim ipsam iam consstitutam in suis praedicatis essentialibus poniactu a parte rei. Et eodem modo resp. ad minotem subsumptam; Implicat, quod fiat ipsa quantum ad esse Essentiae per aliquod distinctum: cone; quantum ad esse existentiale, neg. Sicut, ex eo, quod materia fiat actu existens per forma, no sequitur, quod Essentia materiae fiat ipsa performam, sed tantum, quod Essentia materiae reducatur ad actualitatem existentialem. Hoc argumentum porro destruit omnem scientiam. quia declarat omnem Essentiam factibilem, & defectibilem quantum ad se ipsam; & per consequens contingentem: ergo adhoc, vt saluemus scientias, quae sunt de rebus necessarijs, vitraexistentiam creaturae, quae est contingens, admittenda est Essentia, quae est necessaria, patet: autem idem realiter non posse esse necessarium, & contingens. Praeterea explicare debent, quid sit hoc fieri rem extra causas? Nam certum est hoc non esse simpliciter extrahi, quomodo aquaextrahitur a fonte; aqua enim est formaliter in fonte, quomodo effectus non est in causa; neque fieri Essentia, vt dictum est; ergo remanet, quod sit fieri Essentia sub existetia; & ideo distinguuitur realiter, quia idem nequit fieri sub se ipso¬

80

Ad conf. dicitur; quod sicuti Essentia effectus praeexistit virtualiter in causa per existentiam causae distinctam realiter ab Essentia causae, & effectus, ita existit formaliter in se ipsa per suam formalem existentiam distinctam realiter ab ipsa: & ideo est imperceptibile, quod fiat existens in se ipsa formaliter per se ipsam cum tamen per se ipsam non habeat existetiam formalem; aliter eam haberet nedum in se ipsa, sed etiam in causa. Unde hoc repercutit.

81

I5. Obiicies 8. Etiam ipsa existentia est aliqua res; ergo est aliqua Essentia, habet enim sua praedicata essentialia quiditatiua. Quaeritur igitur de hac re, quae est existentia; an fiat existens per aliam existentiam; vel none Si primum; quaerendum est in infinitum. Si secundum; ergo datur aliqua Essentia, quae est fua existentia; & ideo hoc dici debet de omni Essentia, quia non est maior ratio de vna, quam de alia. Quod autem existentia habeat suam Essentiam, probatur ex eo, quod habeat propositiones aeternae veritatis, semper enim est verum; quod existentia sit ratio existendi extra causas; quod transeat de non esse ad esse: & similibus; nomine autem Essentiae intelligimus praedicata aeternae veritatis.

82

Resp. hoc argumentum eadem laborare aegritudine, ac superius; Res enim, sicuti Ens, diquiditur in potentiam, quae est Essentia, & actum, qui est existentia. Dist. ergo antecedens. Exiatentia est aliqua res, quae est actus, conc; quae est potentia, neg. Cum dicitur, quod habet sua. praedicata quiditatiua, dist; habet sua praedicata. quiditatiua ratione sui, neg; ratione Essentiae cuius est actus, conc. Et sic existentia, non sit existens per aliam existentiam, sicut Essentia non sit Essentia per aliam Essentiam; sicut tamen existentia constituitur in aliqua specie perEssentiam, a qua realiter distinguitur; ita Essentia constituitur in actu per existentiam distincta. Ad id, quod dicitur, quod existentia habeat propositiones aeternae veritatis; dicitur, quod hoc ei competit ratione Essentiae; ab immutabilitate enim Essentie trahit aliquas propositiones immutabiles; sicut Essentia a mutabilitate existentiae trahit aliquas propositiones contingentes, vt actu esse, vt non esse, quod ei competit ratione existentiae; res enim ex eo, quod vniantur inter se, vel ordinentur ad vnum inter se communicant sibi suos modos proprios; vt forma ex eo, quod vniatur materiae, dicitur materialis vel in recto, si educatur ex illa, vt forma. sensibilis, vel in obliquo, si non educatur, veanima rationalis, quae dicitur forma corporis Sic accidens a substantia trahit existere, & substantia ab accidente trahit esse sensibile.

83

I6 Obiicies 9. Vel existentia est aliquid, antequam recipiatur in Essentia; vel nihil? Si primum: ergo datur aliquod existens ab eterno extra Essentiam. Si secundum; ergo existentia nequit intelligi intra causas, & per consequens nequit esse effectus causae, quia effectus necessario continetur intra causas. Tum quia si non existit; ergo tunc existit, quando recipit esse, & per consequens ibi debet distingui recipiens, & receptum, & sic in infinitum

84

Resp. eodem modo; quod existentia, antequam recipiatur in essentia formaliter, est aliquid ratione Essentiae, quae est aliquid; sicut essentia ratione existentiae est aliquid extra causas; ratione tamen sui est nihil, quia effectus non existit formaliter, nisi extra causas; neg. autem consequentia, quia tunc esset existens ab aeterno, quando ab aeterno existentia esset ratione. sui, hoc enim est existere; non ratione essentiae; quae secundum se habet non existere. Sic dist. secundum consequens. Existentia nequit intelligi intra causas ratione sui, conc; ratione Essentiae; cnius est actus, neg; ad hoc autem, vt sit effectus causae, sufficit contineri in causa ratione Essentiae, non ratione sui; & ratio est, quia Essentia, & existentia non sunt duo effectus adaequate distincti, sed integrant vnum totum effectum, & ideo ad hoc, vt iste effectus contineatur in causa, sufficit, quod Essentia contineatur in causa ratione sui, & existentia ratione essentiae; sic enim continetur totus effectus. Ad vltimum dicitur, quod existentia non recipit esse, quia est, ipsum esse, & idem nequit recipere seipsumi neque existentia proprie dicitur existere, sed Essentia per existentiam; sicuti materia dicitur esse informata per formam, non autem forma informata per seipsam; & quanuis etiam existetia actu sit, quatenus per ipsam Essentia sit actus & propter quod vnunquodque tale, & illud magis, attamen non existit per aliam existentiai, sed per seipsam; quia illud, quod est ratio, perquam aliquod est tale, non indiget fieri tale per aliud; aliter in omni re daretur processus in infinitum; vnde sicuti materia ex eo, quod recipiat specificationem a forma, quando forma actu est, in materia, non requiritur, quod ad hoc, vt forma actu sit in materia, recipiat ab alio esse specificum; ita a pari ad hoc, vt Essentia recipiat exi stere ab existentia, non requiritur, quod existentia, ad hoc, vt actu sit in Essentia, recipiat existentiam ab alio, quia idem reciperet se ipsus

85

I7. Obiicies 10. Si Essentia, & existentia. distinguerentur realiter, destrueretur ratio crea¬ tionis, & annihilationis; nam vel Essentia esset actu extra Deum ab aetemo, vt aliqui senserunt, & sic praesupponeretur subjectum existentiae, & res non fieret ex nullo supposito subjecto, & per consequens non esset creatio, & sic in annihilatione remaneret subjectum, quia remaneret Essentia, quae est aeterna, & sic illa res non abiret. prorsus in nihilum. Vel Essentia non esset actu ab aeterno extra Deum, & sic saltem ordine naturae deberet supponi ad existentiam, quiasubjectum receptiuum, semper supponitur ad formam receptam, & hoc sufficit ad tollendam rationem Creationis: nam vt docet Fundatiss. Doct; quanuis in Sacram. Altaris, quando corrumpuntur accidentia, in eodem instanti a Deo. creetur materia, & introducatur forma vermis, attamen forma vermis non dicitur creari, sed educi, quia supponit ordine naturae materiam tanquam subjectum; ergo a pari si Essentia praesupponeretur ordine naturae ad existentiam taquam subjectum illius, res non crearetur. Vetandem si nec Essentia, nec existentia praeexistunt; ergo ex creatione irrationabiliter arguitur distinctio realis Essentiae, & existentiae: nam absque tali distinctione recte intelligitur creari rem, quia antea erat virtualiter in calusa, vel objectiue in cognoscente, & postea sit formaliter in seipsa extra intellectum, & causam.

86

Resp. hoc, & alia superiora argumenta petere, in quo consistat Essentia, seu possibilitas rei, ex cuius inaduertentia per haec vana sophismata Aduersarij inaniter vagantur. Dicitur ergo pro nunc esse possibile nihil aliud importare, quam continentiam virtualem effectus in causa, & aptitudinem ad essendum extra causamo quae aptitudo nihil aliud est, quam quaedam relatio transcendentalis, & ideo nihil est in rectos sed tantum in obliquo, quia relatio non est aliquid, sed ad aliquid, vt diximus q. 1. art. 1. 8. 1. n. 2. ad 1. Greg; de quo late inferius. Hoc supposito dicitur, quod in Creatione non supponitur Essentia, sed simul creatur cum existentia. Ad improb. dicitur recte colligi ex creatione, & annihilatione distinctionem Essentiae, & existemtiae; si enim Essentia non distingueretur ab existentia, nunquam posset recipere esse, & idec nunquam posset creari, quia tunc creatur, quam do recipit esse; non posset autem recipere essequia non daretur recipiens, & receptum; & sic non posset annihilari, quia nunquam posset se parari a suo esse, non enim daretur in ipsa principium passiuum, per quod posset non esse, vtdictum est. Nec ad hoc requiritur, quod vel prae supponatur aliquod ad receptionem, vel remaneat ad desitionem, quia potest in eodem instati simul produci, & destrui recipiens, & receptum; per quod optime saluatur ratio creationis, & annihilationis; in hoc enim distinguitur a generatione, & corruptione; non saluaretur, tamem, annihilatio, & creatio in sententia Aduersario¬ rum, quia non esset principium receptiuum esse, & non esse, quod essentialiter requititur ad creationem, & annihilationem; unde hoc argumentum incautum ferit arguentem.

87

S. 2. Resoluitur difficultas in Articulo proposita¬

88

Aec difficultas solet etiam agitari subTalijs terminis: nam Fundatiss. Doct. in 1. dist. 8. princ. 1. p. 1. q. 1. eam sic proponit: An esse sit principium solius Dei? Alij eam sic; An existenua sit praedicatu conueniens Deo in primo mododicendi per se? Cum enim praedicata essentialia constitutiua pertineant ad lineam substantiae, quae est prima linea, ideo vocatur in primo modo dicendi per se, pro cuius declaratione.

89

I8. Supp. 1. Existentiam, vt sic, prout praescindit ab existentia Dei, & Creaturae esse actusper quem res est formaliter actu; existentia aute Creaturae est actus, per quem constituitur a parte rei extra suas causas, cum enim Creatura habeat, causa, a qua ei comunicatur esse, ideo illius existetia definitur per ordine ad causa; At existetia. Dei non definitur per ordine ad causa, quia Deus non habet causa, cum sit Ens a se; igitur existentia Dei sic potest describi: Est actualitas Essentiae, per quam Essentia est formaliter actu a parte rei.

90

Supp. 2. Nos hic non quaerere; an vltra existentias relatiuas, quibus existunt personae Diuinae, detur vna Existentia absoluta pertinens ad lineam constitutiuorum essentialium Dei; quid quid enim sit de existentiis relatiuis, de quo inTract. de Trin; quaerimus solum, an detur existeua absoluta constituens essentialiter Deum?

91

Prima sententia negat existentiam absolutam in Deo asserens Essentiam Diuinam non habere, nisi tres existentias relatiuas, quae tres personas Diuinas constituunt. Pro hac sententia. Suarex tom. 1. in 3. par. disp. 11. sect. 1. refert aliquos suppresso nomine, eosque temeritatis, & erroris reprehendit.

92

Secunda sententia, quanuis concedat existentiam absolutam in Deo indistinctam realiterab Essentia Diuina propter summam siimplicitatem, nec aliunde conuenire Deo, quam ex visuae Essentiae, attamen negat ipsam esse de ratione formali Essentiae, hoc est esse connumerandam inter praedicata lineae substantialis constitutiua Essentiae Dei, sed se habere sicut Paternias Diuina, quae, licet sit idem realiter cum Essentia, & non aliunde conueniat Deo, quam ex fisuae Essentiae, a qua pullulat, attamen non est. psoprie, & forma liter de Essentia Essentiae Disinae, nec est praedicatum constitutiuum illius sta aliqui apud Sua. 1. p. lib. 1. de Essent. Dei c. 23. inter quos adnumerat Sal. in 1. 2. 7. 3. Tract. 2. disp.3. sect. 7. idem autem sentire Mayr. in 1. 461. dist. 2. q. 2. difficult. 23 & alij apud Bassolum in 1sent dist. 8. q. 1. art. 2. asserentes existentiam non diei de Deo quiditatiue in primo modo dicendi per¬ se, sed tantum esse modum illius intrinsecum, & praedicari in secundo modo dicendi per se; cui etiam videtur adhaerere noster Lusit. t. 1. de Beatit. lib. 5. q. 8. 8. 2. ad2: docens existentiam Diuinam non importare gradum essendi, sed tantum modum essendi. Godoy 1. p. q. 2. disp. 4. 8. 10. vult existentiam distingui ratione ratiocinata ab Essentia, acpropterea asserit esse posteriorem Essentia, & non esse illi essentialem; cui assentitur noster Fulg. Tolosede Simplic. Dei q. 4. c. 3. 8. 1.

93

Tertia tandem sententia docet existentiam Diuinam esse praedicatum substantiale constitutiuum Essentiae Diuinae, & de ea praedicari in primo modo dicendi per se. Ita Fundatiss. Doct. in 1. dist. 8. p. 1. princ. 1. q. 1. 8. Profecto; & p. 2. princ. 1. q. 2, & dist. 23. q. 2, & dist. 2. princ. 2. q. 1, & dist. 26. princ. 1. q. 3; Argent. ibid. q. 1. art. 4. ad o3 Ger. ibid. q. 1. art. 4: Brun. Quodl. 2. disp. 2. c. 2, & seque Putean; ac fere omnes Thomistae p. 1. 4. 3. art.4: pro qua.

94

I9 Certum est 1. in vnaquaque re esse plurae praedicata substantialia pertinentia ad lineam substantiae, quae proinde vocamus constitutiua. ad differentiam eorum, quae consequuntur ad substantiam in sua linea constitutam, hoc patet: ex arbore Porphyrij. in cuius recta linea ponuntur Substantia, Gorpus, Viuens &c. Inter autem haec constitutiua est hoc discrimen, quod alia sunt generica, vt Animalitas, & alia differentialia vltimate specificantia, vt rationalitas in homine. Praedicata generica sunt veluti materialia, & constitut iuum vitimum est veluti formale: nam sicut ex materia, & forma constituitur compositum, & vtraque habet rationem constituentis; ita ex praedicatis materialibus, & genericis, & ex praedicato formali vltimato constituitur talis species substantiae; & vtraque habet rationem veri constitutiui. Hinc eodem modoloquendum est de Diuina substantia, in qua per nostrum modum intelligendi sunt plura praedicata constitutiua; alia quidem non vltimata, & aliud vltimum formale, ac differentiale. Cum gitur hic quaerimus de Existentia Dei, non est. permo de vitimo constitutiuo, sed de non vltimo, & velut materiali, patet enim, quod vltra existentiam datur subsistentia, & intelligere, vt infra patebit.

95

2o. Certum est 2. Diuinam substantiam in hoc differre a substatia creata, quod illi competit existentia necessario, & per se, huic vero tantum per accidens; qui a illa est Ens summe necessarium, & purus actus, & ideo nequit separati a sua existentia, quae est actualitas illius, aliter desineret esse primus actus, & Ens necessarium; ista vero potest separati a sua existentia, quia potest desinere esse.

96

EI Modo not; quod ita loquendum est de constitutiuo materiali, & formali, sicut loquimur de materia, & forma, vt explicabitur infra. Igitur sicuti materia in genere causae materialis est prior forma, est enim id, quod subijcitur, & specificatur per formam; & forma in genere causa formalis est prior materia, quia in eo genere, in quo aliquid est causa, semper est prius eo, quod habet rationem effectus; ita constitutiuum materiale in genere causae materialis est prius const itutiuo formali, a quo specificatur; & constitutiuum formale in genere cause formalis est prius constitutiuo materiali, & generico, quia est ratio, seu causa specificatiua illius; sicuti constitutiuum materiale in genere causae materialis est causa. subjectiua, seu receptiua, & passiua specificata ab ipso, vt patet de animalitate respectu rationalitatis, Hec doctrina maxime notanda est, explicat, enim plures difficultates in hoc, & seq. art.

97

2: Vnica conclusio. Datur in Deo existentia absoluta pertinens ad lineam constitutiuorum substantialium Essentiae Diuinae. Ita expresse SProto Doct. Aug. lib. 12. de Ciu. Dei. c. 2. vbi ait: Abeo, quod est esse, dicta est Escetia; et lib. 5. de Trinc. 2. Sicut ab eo, quod est sapere, dicta est Sapientia, & ab eo, quod est scire, dicta est Scientia; ita ab eos quod est esse, dicta est Essentia. Et quis magis est, quam ille, qui dixit famulo suo Moysi; Ego sum qui sum; & dices filijs Israel; qui est, misit me ad vos. Ex quibus sic. Ita in Deo se habet scire ad scientiam, sicut esse actuale ad essentiam, sed scire est constitutiuum, quia est specificatiuum scientiae; scientia enim specificatur per suum actum proprium, qui est scire, vt patet; & specificatiuum. est constitutiuum Metaphysicum; ergo esse actuade est constitutiuum Essentiae Dei; sed existentia relatiua non est constitutiuum formale Essentie. Dei, cum omnis relatio sit proprietas conseques Essentiam; ergo datur existentia absoluta pertinens ad lineam constitut iuorum Dei. in primomodo dicendi per se. Prob, maior. Sicut Scientiarespicit scire taquam proprium actum adequatum; ita Essentia respicit existentiam tanquam suum proprium actum adaequatum; ergo ita sehabet Essentia in ordine ad existentiam, sicut scientia in ordine ad scire.

98

Conf. Essentia Diuina nequit concipi virtualiter distincta a sua existentia; ergo existentia. est praedicatum constitutiuum illius, cum constitutiuum sit illud, sine quo res concipi nequit: Prob. antecedes. Si Essentia Diuina posset concipi sine sua existentia virtualiter, posset etiam voluntas concipi sine sua volitione actuali, intellectus sine intellectione; Omnipotentia sine actione, & sic omne Attributum sine suo proprioactu, a quo specificatur; ita enim existentia, eest actus primarius Essentie, sicut quilibet actus cuiussibet Attributi est actus primarius illius; ergo posset respectu cuiuscunque praedicati admitti in Deo potentialitas passiua virtualis; sed hoc est ad mittere in Deo falsitatem, errorem, & malitiam virtualem; quia secudum Phil. 1. Met. Malum, & error contingunt in rebus propter potentialitate; nam sicuti potentialitas realis causat in rebus erro¬ rem, & malitiam realem, ita potentialitas virtua lis virtualem; & ideo intellectus excludens veritatem virtualiter esset virtualiter falsus, voluntas excludens virtualiter Bonitatem esset virtualiter mala, misericordia excludens virtualiter miserationem esset virtualiter immisericors; Iustitia iniusta, & scientia ignorans &c.

99

23 Prob. 2. Essentia Diuina in sua linea praecisis Attributis, & relationibus est actus purissimus nulla potentialitatis passiuae imperfectione maculatus; ergo Essentia Diuina praecisis Attributis, & relationibus est formalissime existensAntecedes patet; quia licet habeamus fundamen tum distinguedi Essentiam ab Attributis, & Relationibus, & vnum Attributum ab alio, quod fundamentum est multiplicitas plurium perfectionum pertinentium ad diuersas lineas, attamen hoc est sine imperfectione distinctorum; quia Vvnunquodque concipitur in sua perfectione debita, quam potest habere in sua linea. Verumsi conciperetur aliquod Dei sine sua propria perfectione sibi debita, quam potest habere in sualinea, conciperemus illud imperfectum, quia conciperemus, vt carens sua perfectione sibi debitas v.8. licet possimus concipere intellectum Diuinum, vt praecisum a voluntate, non tamen concipimus intellectum, vt imperfectum in sua linea intellectuali, quia voluntas non pertinet forma liter ad speciem intellectus, sed ad aliam lineam; vnde si non daretur voluntas, adhuc haberetur perfectus intellectus, at vero si conciperemus intellectum Dei sine actuali intellectione, ipsum conciperemus, vt potetialem, perfectibilem per proprium actum, & vt priuatum sua propria perfectione, & ideo non conciperemus intellectum Dei, quia intellectus Dei est sine imperfectione perfectus; sed intellectum creaturae, qui profecto est plenus imperfectione ex eo, quod est vacuus suo actu perfecto; quanuis ergo habeamus fundamentum distinguedi in Deo vnam lineam ab alia; attamen nullum est fundamentum distinctionis virtualis intra eande lineatergo Essentia Diuina praecisis Attributis, & relationibus est actus purissimus nulla potentialitatis imperfectione maculatus; aliter non esset Essentia Dei, quae essentialiter, quomodocunque concipiatur, est sine imperfectione; sed esset Essentia creaturae, quae essentialiter imperfectionem importat. Prob, conseq. Existentia est actus Essentiae perficies ipsam Essentiam; sic enim definitur, vt supra dictum est; ergo si Essentia Diuina est actus purissimus; erit formalissime sua existentia, sed illud; quod est formalissime tale, nequit esse, aut intelligi sine illo, aliter esset, & intelligeretur sine seipso; & illud, sine quo res, nec potest esse, aut intelligit est constitutiuum essentiale illius; ergo in Deo. datur Existentia absoluta constitutiua Essentiae¬

100

Cons. Quo magis aliquid participat de actu, eo magis participat de existentia, quae essentialiter est actus, vt explicat esus defmitio: er¬ go Esse ntia Dei, quae formalissime, & essentialiter est actus purus, & intrinsece impraescindibilis ab actualitate, in hoc enim distinguitur ab Essentia creaturae, quae, vtpote potentialis, potest concipi sine existentia, & actualitate, erit formalissime sua existentia; sed illud, quod est, ratio formalissima alterius, est constitutiuum. essentiale illius; er go existentia absoluta est constitutiuum essentia le Essentiae Diuinae.

101

24 Prob. 3. Si Existetia Dei non esset praedicatum absolutum constitutiuum Essentiae Diuinae, vel esset modus illius, vel esset Attributum, vel esset relatio, vel nullo modo esset inDeo? Nullum dici potest; ergo superest, quod sit, praedicatum absolutum constitutiuum DeiMaior patet a sufficienti enumeratione. Minor prob. Vtimum dici non potest, nisi a stultos dixit enim insipiens non est Deus; & dix it in cordes non in ore, ait S. Proto Doct. Aug; quia non est ausus oreceffari tam ineffabile mendacium. Nec potest dici, quod sit modus Essentiae, quia modus supponit esse rem, cuius est modus; aliter posset dari actualis sigillatio cerae absque eo, quodisit cera; & doctus, qui non existeret, posset sedere actu, & replere citculum, & sic illudere Doctores existentes impediendo sessionibus eorum, qui non sunt, sessiones eorum, qui sunt; tum quia modus rei est taliter se habere. iliam rem, sed res ne quit taliter se habere, nisisitactu existens in se ipsa, cum esse secundum quid supponat esse simpliciter, & esse in ordine adse; quomodo enim potest esse ad aliud, quod inse non est? Modificatio autem semper est inpordine ad aliud, scilicet ad id, a quo modificatui, vt sessio corporis in ordine ad locum; sigile datio cerae in ordine ad sigillum, & sic de cetes tis avergo existentia Diuina nequit esse modus Essentiax Nec potest dici, quod sit Attributum; namquecunque passio supponit existentiam susp fissente, a qua fluit, aliter flueret ab eo, quod sonestquod est ridiculum; tum quia risibilitas, & omnes proprietates hominis supponunt existentiam hominis:, ergo Attributa, quae concipiuntur, a nobis, vt quaedam proprietates Dei, supponunt Existentiam Essentiae Diuinae; & perconsequens Existentia Diuina nequit esse Attibutum: Dei, aliter supponeret se ipsam. Neque tandem potest esse relatio; quia, cum omnis telatio, quae est in Deo, sit relatio causae, seu originiso, & relatio originis essentialiter sequatur adactionem, actio vero supponat indispensabiliteriexistentiam Agentis, aliter id, quod non esb, posset agere, & a fortiori, si id, quod non festsimpliciter, posset actu agere, multo magis id, quod habet esse simpliciter, & non habet aliquod esse secundum, quid. v. g. esse sciens nesse musicumo: actu sciret sine scientia, caneret sine. musicaridiculas, poetisasque potius, quam Theologitas, Acuersatiorum cantiones, fictitias in admirationem sapientum, qui aetu sunt sa¬ pientes: ergo existentia Diuina non est, relatio; aliter praesupponeret se ipsam.

102

Conf. Proprietates cuiuscunque rei existunt per existentiam Essentiae, a qua dimanant, & ideo dicuntur inexistere; ergo quaelibet Essentia praeexistit suis proprietatibus, sed in Deo dantur plura praedicata per modum proprie tatis, quae sunt Attributa; ergo Essentia Dei praeexistit suis Attributis; sed id quod, praeint elligitur proprietatibus, est praedicatum essenti aleos ergo existentia est praedicatum essentiale Dei. Antecedens patet: nam si Essentia non prae existeret suis proprietatibus, proprietates non dicerentur inexistere, substantia enim ideo non inexistit accidenti, quia existit per propriam existentiam; tum quia secundum. prius existeret, quam primum; & sic effectus prius existeret, quam causa, illud enim prius existit, quod existit per se, & per quod existunt alia, quam illud, quod existit per existentiam alterius.

103

125.. Prob. 4. contra 1. sentex. B. Doct, cit. dist. 2. princ. 2. 7. 1. De Fide est Naturam Diuinam communicari tribus Diuinis Personis sine sui multiplicatione, ergo in ipsa datur existentia absoluta constitutiua ipsius. Antecedens patet ex Symb. D. Athan. Haec est Fides Catholica, vt unis Deum in Trinitate &c. Prob. conseq. Si in Natura Diuina non daretur existentia absoluta, Natura Diuina acquiteret existentiam in suis suppositis: sed matura acquitens existentiam in suppositis distinctis diniditur, & multiplicatur prealiter; non enim est alia ratio, cur natura humana dinidatur; & multiplicetur in suis suppositis; nisi quia in illis acquirit diuersum esse existentiae, cum natura ratione sui sit vna, & indiuisibilis, vtidicitur 7. AHetiuie. 283& 8itc. 10 nec. eius diuisio potest haberii, nisi ratione alterius, nempe suppositi; sicut forma licet secundum sesit vna, attamen multiplicatur, quia in diuersamateria recipit diuersum esse indiuiduale; ergo in Natura Diuina datur existentia absoluta. lini Conf. Si Natura Diuina esset existens perexistentiam relatiuam, creatura haberet firmius, & perfectius esse, & ideo maiorem necesfitatem essendi, quam Deus; consequens est absurdum, ergo & antecedens. Prob, maior. Existentia absoluta: est magis firma, & perfecta, quam relatiqua, quia existentia absoluta est fundamentum existentiae relatiuae; fundamentum autem est firmius, & perfectius in esse, quam res fundata, quae innititur fundamento; vnde relationes inter omnia entia dicuntur habere debillimum esse; sed creaturae habent esse absolutum, ergo siNatura Diuina esset solum existens per existentiam relatiuam, creatura haberet firmius, & perfectius esse, quam Deus, sed quod habet firmius, & perfectius esse, habet maiorem necessitatem essendi, ergo ereatura esset magis necessaria, quam Deus. Minor patet: nam creatura, vepote contingens, nullam habet firmitatem, & neces¬ sitatem essendi; Deus vero, vtpote immutabilis, habet necessitatem essendi simpliciter.

104

26 Tandem prob. Certum est secundum omnes Theologos inDiuinis dari actiones essetiales uiltra actiones notionales, aliter Spiritus Sanctus non intelligeret, & vellet, quia nullam Personam Diuinam producit, vt docet Fides: sed actiones essentiales praeintelliguntur actionibus notionalibus, quia essentialia sunt priora notionalibus, & actiones necessario requirunt existentiam; ergo ante relationes Natura Diuina supponitur existens, aliter id, quod non esset, operaretur; quod repsugnat Philosophiae docenti: operari sequitur ad esse, ergo in Deo datur existentia absoluta constituens formaliter eius Naturam.

105

27 Ex his apparet rationem actus puri ide esse omnino cum existentia Diuina nedum virtualiter, quia omnia praedicata constitutiua sine distinctione virtuali identificantur, sed etiam se cundum munera: & ratio est, quia existentia formalissime est actus Essentiae, & eius munus est actu ponere rem, vt dicitur in eius definitionei ergo existentia purissima est idem formaliter, acactus purissimus, cuius munus est actu ponere rem sine ulla potentialitate. Nec obstat, quod ratio actus puri praedicetur de omnibus perfectionibus Diuinis, praedicatur enim in concreto, non in abstracto; nam, & si valeat, infinitas est actus purus, non tamen valet; munus infinitatis formaliter est munus actus puri; quia munus infinitatis est non habere terminos, munus vero actus puri est reddere rem sine vlla potentialitate; praedicatio autem in concreto, cum sit materialis, & identica, non tollit distinctionem virtualem, aliter cum omnia Attributa Diuina praedicentur identice, non haberent, per quid virtualiter differrent. Sed de hoc infra¬

106

28. Obijcies 1. Existentia in creaturis non est praedicatum constitutiuum Essentiae, ergo neque in Deo. Antecedens patet: nam Essentia, & existentia in creaturis distinguuntur realiter; constitutiuum autem est idem realiter, ac res constituta. Prob. consequenam de constitutiuis Dei debemus loqui, sicut loquimur de constitutiuis creaturae,; quia ex cognitione creaturarum ascendimus ad cognitionem Dei.

107

Resp. neg. conseque & disparitas est, quia creatura essentialiter habet esse receptum, ideo essentialiter non est suum esse; Vnde quanuis existentia in creatura sit quid substantiale; vergit, tamensait Doct. in 1. dist. 23. princ. 11q. 2. in fine corp) in naturam accidentis, quatenus potest separari a sua Essentia, sicuti dicimus de forma respectu materiae, & ideo existentia non est praedicatum constitutiuum Essentiae creatae; at vero Deus, quia est a se, est suum esse non potest autem esse suum esse, nisi existentia ingrediatur constitutionem suae Essentiae. Ad prob. dist. assumptum. De constitutiuis Dei debemus loqui, sicut de constitutiuis creaturae cum eadem imperfectione, negi sine imperfectione, conc;quod autem existentia distinguatur ab Essentia, est imperfectio propria creaturae, quae in Deo non est admittenda.

108

29. Obiicies 2. Existentia est communis Deo, & creaturis; ergo non est praedicatum constitutiuum Dei, quia constitutiuum est distinctiquum; & commune non distinguit, sed vnit, cum sit id, in quo plura vniuntur.

109

Resp. dist. antecedens. Existentia est communis praecisiue sumpta, conc; & in hoc sensu non constituit Deum, prout est actus purissimus contracte, neg. Vel neg. conseque ad cuius prob. dicitur, quod constitutiuum vitimum est distinctiuum, non autem constitutiuum genericum, & materiale, sicuti est existentia; animal enim constituit hominem, & tamen non distinguit, ipsum ab equo.

110

Instabis. Existentia communiter analogice sumpta praedicatur essentialiter de increata, & creata; ergo si Essentia increata est essentialiter existens, etiam creata erit essentialiter existens, sed hoc secundum est falsum; ergo & primum;.

111

Resp. dist. antecedens. Existentia praedicatur de Essentia increata, & creata eodem modo neg; diuerso modo, concinam de increata praedicatur substantialiter necessario, de creata vero praedicatur substantialiter contingenter, sicut, forma praedicatur de materia contingenter;

112

quia amissibiliter. 30. Obiicies 3. Existentia secundum communem consensum Metaphysicorum est vitima actualitas rei ergo non potest competere Essentiae Diuinae, nisi postquam suppositata est a Diuinis personalitatibus relatinis; sed quod aduenit Essentiae Diuinae suppositatae a Diuinis relationibus, non est absolutum; quia absoluta sum priora notionalibus; ergo erit quid relatiuum

113

stesp. antecedens absolute falsum esse, nam certum est vitra existentiam dari subsistentiam quae est complementum existentiae, vt videb. inseq. art; & vitra subsistentiam dari suppositalitatem. Igitur si praedictum antecedens potest habere verum sensum, erit iste, quod scilicet existentia est vltima actualitas per comparationem ad praedicata substantialia, quae claudit, & terminat. φT. Obijcies 4. Quanuis Attributa, & relationes distinguantur virtualiter ab Essentia Diquina, attamen Essentia non concipitur, vt imperfecta; ergo a pari, sed id, quod concipitur, ve perfectum ante aliud, non constituitur per illud, alis ter esset perfectum sine sua perfectione; ergo existentia non est constitutiua Essentiae, quia Essentia intelligitur, vt perfecta etiam, prout virtualiter distincta ab existentia.

114

Resp. neg. conseque quia Attributa; & relationes non sunt quid intrinsecum, & debitum Essentiae ex vi suae lineae spectans ad complementum ipsius; at vero existentia est actus pro¬ prius intrinsecus Essentiae perficiens ipsam insua linea, & ideo Essentia concepta sine existentia est sine sua perfectione.

115

Dices. Quanuis Attributa non sint intrinsece debita Essentiae Diuinae, attamen sunt illidebita accidentaliter in alia linea, & est in potetia virtuali accidentali ad illa; sicuti paries est in potentia accidentali ad colorem; ergo quanuis concipiatur, vt virtualiter distincta ab existentia, non concipitur, vt imperfecta.

116

Resp. neg. conseque quia si res concipiatur sine eo, quod illi accidit, concipitur, vt perfecta in sua Essentia; nam illud, quod accidit, non facit ad perfectionem Essentiae, aliter non accideret; si vero concipiatur sine eo, quod est de illius Essentia, concipitur, vt imperfecta; vt patet de homine respectu coloris, & rationalitatis.

117

32. Obiicies 5. Quanuis Paternitas sit idem cum Essentia Diuina, & non aliunde conueniat. Deo, quam ex vi Essentiae Diuinae, oritur enim ab Essentia; attamen proprie, & formaliter non est constitutiua Essentie, sed persone; ergo quanuis existentia sit idem cum Essentia, & conueniat Deo ratione suae Essentiae, attamen non est constitutiua illius.

118

Resp. neg. conseque & disparitas est: nam Paternitas, cum sit relatio flues ab Essentia, supponit ipsam Essentiam iam constitutam, & est vir tualiter extra lineam illius; at vero existentia est actus proprius, & intrinsecus Essentiae illam intrinsece perficiens, & terminans.

119

33 Obiicies 6. Existetia comparatur ad Essentiam, vt abstractum ad concretum: nam licet Essentia Diuina significetur nomine abstracto, attamen noster intellectus cocipit aliam abstractionem supra illud abstractum, concipiendo existentiam supra Essentiam, sicut quando supra albedinem concipit albe dineitatem, ergo secundum talem abstractione necesse est, quod Essentia distinguatur ab existentia, aliter esset proprie nugatoria, quia idem omnino enunciaretur de seupsos ergo saltem secundum talem abstractionem praecisiuam existentia non erit constitutiua. Essentiae: nam quod est constitutiuum, neque se eundum rationem potest praescindi, aliter idem phiaescinderetur a se ipso. Tum quia concretum. & abstractum sic debent praescindi, vt vnum inalio non includatur, cum abstractum significet formam extra subjectum, & per consequens non includentem subjectum: & concretum significat formam in subjecto; ergo si existentia Diui, na comparetur ad Essentiam tanquam abstractum ad concretum, iam existentia Diuina non comparatur, vt inclusa; ergo neque, vt constitutiua, quia constitutiuum essentialiter includitur ino constituto. Tandem Subsistentia Diuina non est. constitutiua Essentiae; ergo neque existentia.

120

Resp. dist. antecedens. Existetia comparatur ad Essentiam, vt abstractum ad concretum. abstractione virtuali, negi abstractione secundum diuersa munera, conc. Ad id de nugatione dicitur, quod ad tollendam nugationem sufficit distinctio secundum munera; secundum quae tantum sit praecisio, non autem secundum formalitate, quia est eade virtualiter formalitas, & ideo idem non praescindit a se ipso, quia formalitas non praescindit a formalitate, sed tantum vnum munus ab alio. Ad 2. prob. neg. assumptum vniuersaliter: nam Deus, & Deitas comparantur per modum abstracti, & concreti, & tamen vnum non excludit aliud, quia Deus est Deus per Deitatem, quam includit. Igitur si tale abstractum abstrahat realiter, vel virtualiter, cone; secus neg. Praeterea quanuis albedo abstrahat ab albo, quis tamen negaret albedinem non constituere formaliter album in esse albi? Ad id de subsistentia neg. antecedens; de quo in seq. art.

121

34. Obiicies 7. Si existentia esset constitutiua Essentiae, conceptus explicitus existentie, esset conceptus explicitus Essentiae, sed consequens est salsum; ergo & antecedens. Maior patet; nam Attributa, quia non sunt de concepturexplicito Essentiae, non sunt constitutiua illius Prob, minor. Si existentia esset de conceptu explicito Essentiae, non possemus concipere existentiam sine Essentia, quia, quae habent eundem conceptum explicitum, impossibile est vnum cognosci sine alio; sicut quae habent eandem existentiam, impossibile est vnum produci sine alio; sed existentia Dei cognoscitur sine Essentias? nam in hac Vita cognoscitur Deus quo- ad an est, non quoad quid est; ergo conceptus explicitus existentiae non est conceptus explicitus Essentiae.

122

Resp. dist. maiorem. Conceptus explicitus existentiae esset conceptus Essentiae consideratae secundum formalitate, conc; secundum munus, neg. Ad prob. dicitur, quod Attributa explicant diuersam formalitatem, non autem solum diue rsum munus, ideo illa distinguuntur virtualitera distinctio enim virtualis, vt vid. q. 2. De Attr. in comm.art. 9 & 1opest inter ea, quae explicant diquersas formalitates, licet implicite sint vna formalitas; existentia autem, & Essentia explicant solum diuersa munera eiusdem formalitatis explicitae; ut ibidart 12; & ideo non distinguuntur virtualiter. Ad minorem dicitur; quod licet ea quae habent eandem cognoscibilitatem explicitam, sit impossibile cognosei unum sine alio cognitione quid rei, attamen non est impossibili. cognosci cognitione quia nominis, & muneris. cum habeant diuersum nomen, & munus; vnde sicuti, quae habent diuersam quiditatem, possunt separatim cognosci cognitione quid rei, ita quae habent diuersum nomen, & munus, possunt cognosci feparatim cognitione quid nominis; eadem enim ratio est.

123

35. Obiicies 8. Fundatiss. Doct. in 1. dist. 8. p. 2. q. 3. ait, existentiam Diuinam facere compositionem rationis cum Essentia; ergo non est constitu¬ tiua Essentiae: nam, quae componunt, non sunt: omnino idem; constitutiuum vero, & constitutum sunt idem formalissime.

124

Resp. 8. Doct, nihil aliud velle, quam quod Essentia; & existentia Diuina coniunguntur permodum subjecti, & praedicati, quae coniunctio potest esse solum per intellectum sine ulla distinctione ex parte rei; sicuti quando dicitur, homo est animal rationale, non tollitur, quin sit constitutiuum hominis.

125

36. Obiicies 9. Beatiss. P. Aug. lib. 7. de Trin. c. 1. prope finem ait; Diuinam Essetiam esse causam, seu principium existentiae; quia existentia est ab Essentia, quod pariter docet D. Hier. super Epist. ad Ephes. 3 sed effectus nequit constituere formaliter suam causam, aliter causa constitueretur per aliquod posterius, & sic constitutiuum non esset illud, quod prius est in resergo existentia non est constitutiua Essentiae.

126

Resp. 88.PP. nihil aliud velle, quam quod existentia Dei non sit ab alio, sed a se per suam, Essetiam, in hoc enim distinguitur Deus a creatura. Vel aiut, quod Essentia est principium ordinatum ad existentia, quae est actus illius; principium autem constituitur per actum.

127

37. Obiicit vltimo Godoy ubisupra n. 332. Existentia distinguitur virtualiter ab Essentia ergo non est constitutiua illius. Prob. antecedes Quae dicuntur de Deo, & creaturis analogice, si distinguatur realiter in creaturis, distinguuntur virtualiter in Deo, sed Essentia, & existentia in creaturis sunt huiusmodi; ergo in Deo virtualiter distinguuntur. Praeterea n.3 34. Existentia est: posterior Essentia, non enim est prior illa; quae autem habent rationem prioris, & posterioris; virtualiter distinguuntur. Praeterea n. 338. Si existentia esset Deo essentialis, maxime, quia Deus est actus purus excludens omnem potentialitatem; sed etiam intellectus, & quodcunque aliud Attributum est actus purus excludens omnem. potentialitatem, & tamen non constituitur per existentiam, aliter totus Deus constitueretur perexistentias virtualiter diuersas; ergo haec ratio nulla est. Tandem n. 345. Si existentia esset Deo essentialis, maxime, quia Essentia Dei non differret ab Essentia creaturae, sed Bonitas, & Iustitia Dei differunt adionitate, & Iustitia creaturaes etiansi existentia non sit illis essetialis; ergo a pariun Resp. neg: antocedens. Ad 1. prob. neg. maiois nam voluntas, & volitio in creaturis distinguuntur realiter, & dicuntur analogice de volutate, & volitione Diuina, & tamen in Deo non distinguuntur virtualiter; quia non pertinent ad dinersas lineas; vt intellectus, & voluntas. Ad 2. dicitur; quod ex eo, quod existentia non sit prior: non colligitur, quod sit posterior; nam inter prius, & posterius datur medium, quod est simul. Praeterea dicitur, quod si est aliqua prioritas, & posterioritas est tantum secudum diuersa munera: vel in genere causae materialis & formalis; quae reperitur inter constitutiua, vt animal in genere causae formalis est posterius rationalitate, & tamen non sequitur, quod vtrunque non sit costitutiuum hominis essentiale, essentia enim hoc minis constituitur ex vtroque Ad 3. dicitur, quod sicuti Essentia Dei, quae est actus purus, constituitur per suam vltimam actualitatem propria, que est existentia, ita intellectus, quia est actus purus in sua linea, constituitur per suam vitima actualitatem, quae est intellectio actualis; & voluntas per volitionem actualem, & sic de reliquis. Nec Ser hoc sequitur constitui per plures existentias; sed per plures actus vltimos. Ad vltimam dicidicitur; quod sicuti si Bonitas, & sustitia Dei essent quid potetiale, non differrent a Bonitate, & Iustitia creature, ita si Essetia Dei esset quid potentiale, non differret ab essetia creata. Vel dicitur quod haec non est ratio adaequata: nam si Essentia Dei differret solum virtualiter ab existentia, distingueretur ab Essentia creaturae, quae differt realiter a sua existentia. Ratio igitur est; quia in Deo esset potentialitas virtualis, quae importat imperfectionem, vt diximus.

128

. Instat n. 333. Essentia Diuina in Christo non vnitur naturae humanae ratione sui, aliter constitueret naturam humanam, sed vnitur ratione existentiae; ergo Essentia, & existentia in Deo distinguuntur saltem virtualiter.

129

Resp. ad hoc sufficere diuersa munera, nec requiri distinctionem virtualem. Vel dicitur naturam humanam vniri Diuinae mediante Personalitate Verbi, vt videbimus.

Articulus 4

130

UMA ReTN. An detur in Deo Subsistentia absoluta constitutiua Essentiae ipsius.

131

HAec controuersia adeo perplexa est, veTVix possit dilucidari, nisi explicentur quaedam difficultates, quae examinantur a Metaphysica: nam nisi sciamus, quid importet formaliter subsistentia, quidquam de illa decernere non possumus. Cum igitur subsistentia comparari possit ad Existentiam, Essentiam, & Naturam; quae ipsam antecedunt; & ad Indiuidualitatem, ac Personalitatem, seu Suppositalitatem, quae ad subsistentiam consequuntur, vemox ostendemus, ideo de his omnibus breuiter agendum est.

132

S. 1. Quomodo subsistentia distinguatur ab exi¬

133

stentia, & essentia. T. AT On sumimus hic subsistentiam prout e L8J. est idem cum indiuidualitate, & suppositalitate, seu personalitate, prout eam sumunt, Vasq. de Trin. disp. 1243 & 125; & Io aS. Thoss hic q. 3. disp. 4. art. 13 qui confundunt subsisten tiam cum personalitate, vel suppositalitate, de quo agemus: in seq. S. Praescindimus ergo pronunc Subsistentiam ab illis duobus, quidquid sit idem formaliter cum illis, vel none Igitur.

134

Prima sententia arbitratur subsistentiam esse modum naturae distinctum ab illa solum virtualiter, & in creaturis realiter, distinctum ab existentia, & ideo sicuti essentia praecedit. existentiam, ita Subsistentia, quae est modus essentiae, praecedit existentiam adeo, vt existentia re cipiatur in natura subsistenti, & suppositata. Ita Ios aS. Tho: hic q. 3. disp. 4. artic. 21. quannis contradictorium docere videatur de Trinq. 29. disp. 14. art. 1. m. 20, Ubi ait: Quod vero subsistere sumptum proprie pro per se existere, quod non solum est existere, sed modus existendi, scilicet per se; quibus videtur docere Subsistentiam esse modum existentiae, modus enim existendiest modus existentiae, vt patet.

135

Secunda sententia docet Subsistentiam sequi ad existentiam tanquam modum illius ita; vt prius sit rem existere, quam subsistere. & per consequens Subsistentiam in creaturis distingur realiter ab essentia. Ita Fundatiss. Doct. in 1. dist. 23. princ. unica q. 2. in resol. 2. dub, & in nesol. 3. dub. ad arg;& dist. 2. princ. 2. q. 1; & dist. 4. princ. 2. q. 1, & Quodl. 2. q. 2, pro quo

136

2. Not. 1. ex Fundatiss. Doct. dist. 23. cit. iux. ta Beatiss. P. Aug. doctrinam infra afferendam. quod substantia dupliciter dicitur. 1. prout existit in se, & per se absque indigentia alicuius subjecti, a quo substentetur. 2. prout substat accidentibus in ipsa receptis, & illa substentat. Istaautem duo ita se habent inter se, vt primum sit constitutiuum formale ipsius substantiae secundum se formaliter acceptae, secundum vero sit constitutiuum formale ipsius suppositi. Ratic. primi est, quia illa est ratio formalis constitutiua alicuius, quae primo est, & concipitur in re; sed existere in se, & per se prius est, & intelligitur in substantia, quam substare alijs; prius est enim rem esse in ordine ad se, quam in ordine ad aliudi quomodo enim illud, quod non est in se, & perse, potest substentare alia a se, & quod non habet esse in se, potest dare esse, & substentare in esse alia a se; cum nemo det, quod non habet; ergo existere in se, & per se est ratio formalis constitutiua substantiae. Ratio 2. est; nam suppositum idem est ac positum sub alio, positum autem sub alio idem est, ac stans sub alio, seu substans alteri, ergo ratio substandi accidentibus est ratio formalis constitutiua suppositi

137

Neque ex eo, quod natura creata acquirat esse in supposito, sequitur, quod existat inalio, vt vult Ioa S. Tho; suppositum enim non est aliud ab ipsa natura existente, cum sit quoddam totum resultans ex essentia, & existentia mitis, vt docet Fundatiss. Doct. Quodl. 2. q. 2. sicuti compositum physicum nihil aliud est, quam materia, & forma simul; vnde sicuti materia, & forma ex eo, quod simul existant in composito: non dicuntur existere in alio, quia compositum non est aliud ab ipsis, ita ex eo, quod natura creata existat in supposito, non dicitur existere in alio, quia suppositum non est aliud ab ipsaHunc ergo ordinem seruant inter se Natura Existentia, Subsistentia, & Suppositalitas, quod natura praecedit in genere causae materialis potentialis; exisrentia sequitur immediate ad naturam, quia est actus immediatus ipsius; Subsistentia ad existentiam tanquam modus ipsius tandem suppositalitas, quae est vitimus terminus complens naturam.

138

Dicitur ergo natura creata acquirere esse. m supposito, quia essentia, & existentia simul constituunt suppositum, sicut materia, & forma constituunt suppositum Physicum, non quia suppositum, vel Subsistentia antecedat existentiam, sed quia essentia non potest habere existentiam extra suppositum, non enim potest existere, nisi coniungatur cum existentia, aliter existeret sine existentia, in qua coniunctione consistit formaliter suppositum; Sicuti materia dicitur acquirere esse in composito, & tamen conpositum non est prius materia; cum sit effectus materiae, aliter pro illo priori esset compositum sine partibus componentibus; & partes, quae sunt causae compositi, essent posteriores compoposito, & sic causa esset posterior effectu; quod repugnat Philosophiae. Vid. Fundatiss. Docti etiam Quodl. 5. q. 3. Et ex hoc patet Ioannem aS. Tho: non bene colligere subsistentiam, & suppositalitatem praecedere existentiam ex eo, quod natura creata acquirat esse in supposito.

139

3 Not. 2. ex eodem Quodl. 2. 7. 2, quod, cum existentia sit actus, per quem res ponitur a parte rei extra suas causas, omnis res, quae est extra suas causas, vere dicitur existere, vnde cum nedum substantia, sed etiam accidens detur a parte rei extra suas causas, ideo existentia conuenit. nedum substantiae, sed etiam accidenti; sed cum hoc discrimine, quod substantiae, cum sit primum. subjectum, conuenit existentia primo, & per sex accidenti vero, cum sit entis ens, conuenit existere tantum in alio, a quo substentatur. Quamobrem, si destrueretur v.8. paries, albedo existens in pariete desineret existere; at vero si destrueretur albedo, non desineret esse paries. Propterea quia substantiae conuenit existere in se, & per se, ei conuenit subsistere, cum Subi sistentia nihil aliud sit, quam existentia in se & per se, accidenti vero, quia conuenit existere in alio, ideo non competit Subsistentia, sed inexistentia.

140

Ex his aperte colligitur, quod existentia. est quid commune, quod contrahitur, & diuiditur per subsistentiam, & per inaleitatem; existere enim aliud est in se, & per se, quod competit substantiae; & aliud in alio, quod competit accidenti. Ex quo duo colliguntur. 1. quod existentia antecedat subsistentiam in genere causae materialis; est enim genus ad illam, & se habet sicuti materia, quae est contrahibilis per formam, & in genere causae materialis praecedit formam. 2. est, quod subsistentia sit modus existentie; quia per se, & in alio sunt modi essendi rerum sequentes ex istentiam.

141

Subsistentia itaque sic definitur: est modus existentiae, quo fubstantia existit in se, & per se independenter a quocunque subjecto ipsam substentante. Ex qua definitione deducitur, quod subsistent ia est vltima actualitas rei, seu terminus, aut complementum vitimo claudens, & perficiens natura in esse naturae, non in esse suppositi. Igitur cum dicitur, quod existentia est ultima actualitas naturae, non sumitur existentia, vt sic, sed prout. est existentia in se, & per se, quae idem est formaliter, ac subsistentia. His not

142

Vnica conclusio. Subsistentia supponit. existentiam, & est modus illius virtualiter tantum distinctus.

143

Prob. 1. pars concl. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 7. de Trin; vbi docet subsistentiam competeres tantum substantiae, non accidentibus bis verbis: Corpus enim subsistit, & ideo substantia est, illa verosidest accidetia) in subsistente, atque subjecto corpore, quia non substantiae sunt, sed in substantia. Ex quo sic. 1. Omne contractiuum supponit. contrahibile in genere causae materialis, sed subsistentia est contractiua existentiae; ergo subsistentia supponit existentiam, Maior patet: nam Animal, quod contrahit Viuens, supponit Viquens; & Viuens corpus; quapropter in Logica termini magis vniuersales, qui sunt contrahibiles per terminos minus vniuersales, vocantur termini superiores: & in Physicis materia, quae est contrahibilis per formam, praecedit formam ingenere causae subjectiuae, subjectum enim praesupponitur ad rem subjectatam saltem suppositione naturae. Prob. minor. Illud est contractiuum alterius, quod habet rationem minus vniquersalis; sed subsistentia est minus vniuersalis, quam existentia, quia subsistentia conuenit solis substantiae; existentia vero substantiae; & accidenti; ergo subsistentia est contractiua existentie.

144

Conf. Ideo Essentia praecedit existentiam. in suo genere, quia Essentia est indifferens ad esse, & non esse, sed existentia est indifferens ad esse in se, & in alio; ergo existentia praecedit Subsistentiam, quae dicit esse in se¬

145

6 Prob. 2. Subsistere secundum nominis ethymologiam est idem, ac sistere in se; sistereautem in se est idem, ac durare, seu stare in sex sed durares, seu stare in se supponit existentiam; sicut stare in loco supponit existentiam in locos ergo subsistere supponit existere.

146

Cons. 1. Si Subsistentia praecederet existentiam, Essentia prius subsisteret, quam existeret; sed consequens est falsum; ergo & antecedens. Prob. maior. Quotiescunque vnum antecedit aliud, pro illo priori, quo antecedit, concipitur antecedens sine subsequenti; ergo si Subsistentia praecederet existentiam in natura, iam natura conciperetur, ve subsistens, antequam conciperetur existens. Prob, minor. Imperceptibile est, quod aliquod dicatur esse in se, & per se, vel sub alio, & non habeat esse; quod enim non habet esse, nihil est, quia non est; & quod non est, nequit esse in se, & sub alio; ergo Essentia nequit prius subsistere, quam existere.

147

Cons. 2. Ita se habet Subsistentia ad existentiam, sicut per se ad esse: nam Subsistentia. dicit esse per se, & existentia dicit esse; sed per se, & in alio sunt modi ipsius esse, ex eo enim, quod res habeat esse in se ipsa, dicitur per se; sicuti ex eo, quod habeat esse per aliquod extra se, dicitur habere esse in alio; ergo Subsistentia est modus existentiae; sed modus supponit, & sequitur ad rem, cuius est modus; ergo Subsistentia supponit, & sequitur ad existentiam.

148

T. Tandem prob. haec pars. Ita se habet existentia respectu Essentiae, sicut forma respectu materiae: sicut enim forma est actus materiae; ita existentia est actus essentiae; sed forma est actus primus immediate vnitus materiae, aliter esset accidens, quod est actus secundus, ergo & existentia est actus primus immediate vnitus Essentiae nullum alium actum supponens in ipsa, & ideo antecedit Subsistentiam.

149

S Resp. Io: 4S. Tho: hic n.4. ex D. Thodicente. Uniri dupliciter dicitur, vel unum fieris vel in vno fieri, vt patet de Natura humana, & Diuina in Christo Domino; quanuis enim vniatur in vno supposito: non tamen sit vnum ex ipsis, quia manent impermixtae. Et sic se habent accidentia cum subjecto; vniuntur enim, vt sint.

150

vnum in supposito; ergo essentia, & existentia vniuntur in supposito: & tamen non sit vnum ex ipsis, quia essentia non sit existentia, & e contra. At vero materia, & forma ita vniuntur, vefiat vnum ex ipsis, & sic ratio compositi est poterior ipsis partibus componentibus, quae non yniuntur mediante, toto, aliter effectus esset prior suis causis partialibus. Cum autem suppositum sit ratio, per quam essentia acquirit esse, seu per quam vnitur existentiae, bene infertur, quod suppositum, seu subsistentia praecedat, ynionem Essentiae, & existentiae.

151

Sed iste Auctor plura falsa simul colligit: nam quanuis natura humana, & Diuina non fiat, yna natura, vt blasphaemabat Eutychius, attamen non sequitur, quod ex ipsis non fiat vnum compositum, qui dicitur Christus: nam D. Athan. in Symb. ait: Sicut anima rationalis, & caro unus est homo; ita Deus, & homo vnus est Christus; quia falsum est, quod ad hoc, vt ex duobus fiat vnum, illa duo debeant fieri idem; ex materia enim, & forma sit vnum, & tamen materia non sit forma aut e contra; ergo licet ex Natura Diuina, & humana non fiat vna, & eadem natura per confusionem, vt dicebat Eutychius, attamen non sequitur, quodmo fiat vnum per compositionem, vt docet D. Athan; ex natura enim humana, & ex existentia Diuina resultat suppositum Christi Domini virtualiter distinctum a supposito Verbi Diuini, vt videbimus in 3. Sent. Praeterea. quidquid sit de natura humana, & Diuina in Christo Domino, negatur tamen de existentia. & essentia creata; & ratio disparitatis est, quiaNatura Diuina, & humana sunt duae naturae disparatae, quarum neutra est actus formalis proprius alterius, & ideo non vniuntur ad faciendum vnum per se, ex illis enim sit vnum per se, quae habent rationem potentiae, & actus, vt docet Phil; at vero essentia, & existentia creata comparantur per modum actus, & potentiae passiuae. & ordinantur ad vniri inter se, sicuti materia, & forma: ergo sicuti ex materia, & forma sit vnum compositum, ita ex essentia, & existentia sit vnum suppositum, seu compositum metaphysicum compositum enim nihil aliud est, quam Vnic duorum habentium rationem actus, & potentiae passiuae; sed essentia, & existentia per eundem. Doctorem vniuntur realiter, & realiter distinguuntur, vt diximus in sup. art. 8.1, ergo ex ipsi constituitur aliquod vnum, quod, cum non sit vnum physicum, remanet, quod sit vnum metaphysicum, quod nos vocamus suppositum, vtvi debimus in seq. Si imperceptibile euim est; quod detur vnio plurium distinctorum, & non detur compositio; sed quodlibet compositum est, posterius partibus componentibus, quae sunt, causae illius; ergo existentia praecedit suppositum.

152

Neque ex eo, quod Essentia acquirat existentiam in supposito, sequitur, quod suppositum antecedat existentiam: nam de ratione partium: vepartes sunt, est, quod existant in toto; si enim existunt extra totum, iam non existunt, vt partes sed ve totum, vt patet de Anima separata; vnde materiai, & forma materialis dicuntur existere. intoto, quia extra totum non existunt; & tamen psopter hoc totum non dicitur praecedere partesergo licet Essentia acquirat existentiam insupposito, attamen suppositum non praecedit existentiam. Quare autem essentia creata acquirat existentiam in supposito, non autem Essentia Diuina; iam diximus in sup. art. §. 2. n. 25.

153

Ad id de accidentibus, & subjecto, dicitur; quodvniuntur ad faciedum vnum compositum accidentale, in quo reperiuntur:

154

e. Prob. 2. pars cone; scilicet, quod Subsiste tiadistinguatur solum virtualiter tanquam modus ab existentia. 1. nam, vt dictum est, Subsistem tia nihil aliud importat formaliter, quam sistere in se, seu stare in se, vel sub alio; sed statio est modus rei stantis, sicut sessio est modus corporis sedentis; ergo Subsistentia non importat, nisi modum existentiae; sed modus discinguitur tantum virtualiter a re, cuius est modus, ve infra ostendemus q. 2. de Attr. in comm. art. 2, ergo Subsistentia distiguitur solum virtualiter tanquam modus ab existentia. 2. Si Subsistentia adderet aliquod realiter distinctum ab existentia, vel hoc esset accidens, vel Substantia; nam quidquid est, vel est Substatia, vel accidens; vltra enim Substantiam, & accidens non reperiuntur, nisi formalitates virtuales, quae non distinguuntur, nisi virtualiter. Si primum, ergo Substantia subsisteret per accidens; quia ratio, per quam subsisteret, esset accidens sed accidenti nequit compe tere subsistere, quia illi nequit c opetere esse in se, & per se, cum essentialiter illi coueniat esse in alio; ergo ac cides nequit esse ratio, per quam Substantia subsistit. Si secundum; vel haec Substantia esset potentialis, vel actualis: No primum, quia substantia potentialis, quantum est de se, non existit, quia, quatum est de se, caret existentia, neque actualis, quia ex pluribus entibus in actu, seu actualibus, non sit vnum per se, & ideo si Subsistentia esset actus distinctus realiter ab actu existentie, sequeretur, quod nulla substantia existens, & Subsistens esset vnum per se.

155

a l. 3. Subsistentia est vltima terminatio existentiae, sicuti inaleitas est vltima terminatioexistentiae accidentis, sed terminatio non est aliqua res realiter distincta a re terminata, est enim modus ipsius; nam puctum, quod est terminatio lineae, non est aliqua linea distincta a linea, quam terminat; ergo Subsistentia est modus existentiae. Notandum tamen, quod Subsistentia. dicitur vltima terminatio existentiae in linea naturae, non autem in linea suppositi, quia natura subsistes adhuc est terminabilis per suppositalitatem, vt in seφ. 8S. explicabitur.

156

IO Dices. Existentia est complementum essentiae; ergo Subsistentia nequit esse complemen tum existentiae; aliter daretur complementum complementi¬

157

Resp. neg. consequentiam; gradus enim. substantiales ita inter se ordinantur, vt inferior compleat superiorem, quia inferior habet rationem actus, & superior potentiae passiuae; actus autem complet potentiam. Non repugnat ergo dari complementum complementi in diuersogenere subordinato, bene tamen in eodem genere, & ordine. Igitur sicut Corpus coplet Substantiam, & Viuens Corpus, & sic de reliquis; ita existentia complet essentiam, & Subsistentiaexistentiam, & suppositalitas Subsistentiam

158

II Obiicies 1. contra primam partem conclusionis. Fundatiss. Doct. in 1. dist. 23. q. 1. 8. Patet igitur, docet subsistere esse nomen naturae: ergo est modus naturae, non existentiae.

159

Resp. B. Doctorem nihil aliud velle, quam haec tria, scilicet esse, substare, & subsistere pertinere ad naturam, ac propterea in Deo esse constitutiua Essentiae; non tamen ex hoc sequitur, quod sit modus naturae; nam dicit etiam existentiam eodem modo pertinere ad naturam, nec per hoc docet existentiam esse modum naturae:

160

I2. Obiicies 2. Existentia separatur realiter a subsistentia; ergo: Subsistentia distinguitur realiter ab existentia creata. Prob. antecedens. Nam Verbum assumpsit naturam humanam existem tem sine Subsistentia, quia existentia est actus formalis essentiae; Deus autem nequit supplere vicem formae, quae est causa partialis, & ideo assumpsit naturam existentem per existentiam creatam; non autem assumpsit ipsam subsistentem, aliter darentur in Christo duae Personalita. tes, vt aichat Nestorius. Conseque patet: nam separatto est signum distinctionis realis.

161

Resp. neg. antecedens: nam, vt habet Fundatiss. Doct. Quodl. 2. q. 23 & Quodl. 5. q. 3: cum ex essentia, & existentia creata fiat suppositum creatum, si Verbum assumpsisset essentiam,, & existetiam creatam, assumpsisset personalitatem creatam. Ad prob. dicitur; quod existentia increatis habet duo, munera, scilicet, actuare essentiam per intrinsecam informationem, sicut forma materiam, & secundum hoc munus non suppletur a Deo. 2. habet terminare actiue essentiam, & ipsam actiue substentare in esse, & secundum hoc munus habet rationem puritermini actiui in genere cause efficientis, quod potest. praestari a Deo. Vel dato antecedente, neg. conseque modus enim potest separati a re, vt sessio a corpore; & tamen non distinguitur realiter. Ad distinctionem igitur realem requiritur separatio rei a re; si enim illud, quod separatur, non est res, nequit denominare separationem, & distinctionem realem.

162

13.. Obijcies. 3. Subsistentia ex sua ratione. est intimior naturae, quam existentia; nam Subsistentia causatur ex ipsa totalitate, seu incommunicabilitate ipsius rei, tanquam aliquod pertinens ad complementum substantiae; existentia. vero prouenit ab actione extrinseca ipsius Age tis; quod autem prouenit ab intrinseco, est magis intrinsecum rei, quam illud, quod prouenit. ab extrinseco, sed quod est intimius rei, prius supponitur in ipsa re, quam illud, quod aduenit ab, extrinseco; ergo Subsistentia est prior existentia. Praeterea Subsistentia magis intrinsece& per prius conuenit substantiae creatae, quam quaelibet passio illius; tum quia Subsistentia est: in eodem praedicamento substantiae, passiones. vero in praedicamento qualitatis; Tum quia magis intimum est substatiae compleri in sua linea substantiali, quam ornari accidentibus; sed passiones substantiae creatae habent maiorem connexionem cum substantia, quam existentia, illa enim sunt naturaliter inseparabiles, haec vero separabilis; ergo Subsistentia est prior existentia.

163

Cons. Quod conuenit rei ratione existentiae, conuenit ei contingenter; sed Subsistentia non conuenit rei omnino contingenter; quia res ex sua natura petit compleri per suam Subsistentiam; ergo Subsistentia non conuenit substantiae ratione existentiae, & per consequens non est, modus illius. Respe ad arg. neg. maiorem. Ad prob. insertam: dicitur, quod licet essentia acquirat Subsistentiam, & existentiam in supposito; non tamen Subsistetia causatur a supposito; aliter nula la esset ratio, cur etiam existentia non caufaretur a supposito, cum essentia acquitat in supposito nedum Subsistentiam, sed etiam existentia. vt docet D. Thomas; ergo haec ratio probatne dum Subsistentiam, sed etiam existentiam supponere suppositum, non tamen probat Subsistentiam supponere existentiam. Ad 2. dicitur; quod probat passiones compositi physice esse. intimiores materiae, quam forma substantialis a quia illae sunt inseparabiles, ista vero separabilis, ideo nimis probat. Dist. ergo mator. Si ly magis intrinsece dicat substantialiter, cone; sed in hoc sensu negiminor; existentia enim substantialiter connectitur cum essentia, passiones vero accidentaliter, etsi illa amissibiliter, & contingentera istae inamissibiliter, & necessario; quapropter docet Fundatiss. Doct; quod existentia, etsi sit, actus fubstantialis, habet tamen in creatura modum accidentis. Si ly magis intrinsece dicat necessario; neg. maior; & in hoc sensu conc. minor. Ad 1. prob. maioris dicitur, quod etiam existentiaest in praedicamento substantiae, vnde si ob haus rationem Subsistentia est magis intrinseca, quam passiones, etiam existentia erit magis intrinsecaquam passiones. Ad 2. dicitur, quod si est magis intimum substantiae compleri in sua linea substatiali, quam ornari accidentibus, erit magis intima substantiae existentia, quae illam complet in linea substantiali; est enim actus substantialis ipsius, vt docet idem Ioc aS. Tho; cuius est hoc argumentum, qua passiones, quae sunt accidentia

164

Ad conf. neg. minor: nam substantia non minus ex sua natura petit compleri per Subsistentiam, quam per existentiam, non tamen necessario subsistit, vel existit; aliter creatura semper subsisteret, & per consequens esset Eus ne cessarium. Sicut ergo materia naturaliter appetit formam, quam tamen recipit contingentera ita essentia ex sua natura appetit existentiam.. & subsistentiam; hic enim ex sua natura sumitur, prout distinguitur a violento, non prout distinguitur a contingenti¬

165

14. Obijcies 4. Existentia recipitur in essentia per modum accidentis, vt dictum est; sed accidens supponit subjectum, a quo substentetura non potest autem substentari, nisi illud subie ctum sit subsistens; ergo existentia supponit Subsistentiam. 2. existentia est vitima actualitas reis ergo supponit Subsistentiam.

166

Conf. Existentia recipitur in hac numero essentia, non enim recipitur in essentia, vesica sed haec numero essentia est essentia suppositata, quae importat Subsistentiam, quia Suppositalitas vel est formaliter Subsistentia, vel illamo supponit; ergo existentia supponit Subsistentia. Tum quia Subsistentia conuenit substantiae ra¬ tione productionis; sed productio habet pro termino suppositum productum, quod proprie dicitur recipere existentiam; ergo existentia supponit Subsistentiam.

167

Resp. eodem modo. Ad arg. igitur dicitur; quod etiam Subsistentia recipitur in estsentia modo accidentali, quatenus recipitur amissibiliter, & contingenter, & tamen Subsistentia non supponit essentiam subsistentem, aliter supponeret se ipsa; ergo a pari licet existentia recipiatur modo accidentali, non tamen supponit esdentia subsistente. Sic forma recipitur in materia modo accidentali, non tamen supponit eam subsistentem. Dicitur ergo existentiam recipi accidentaliter, quatenus recipitur amissibiliter non autem quatenus supponat ipsam adaequate constitutam in sua linea; aliter tam existentia, quam Subsistentia esset verum accidens. Ad 2. responsum est art. 3. §. 2. n. 30.

168

Ad conf. dist. maior. Existentia recipitur in hac numero essentia praesuppositiue supponendo illam esse hanc numero, negi causaliter faciendo ipsam hanc numero, conc. Sicuti forma, quanuis non supponat materiam esse in aliqua determinata specie, quia determinatio inspecie est per formam, attamen quia ipsam de terminat in specie, eo ipso, quod illi vnitur, ideo non dicitur recipi in materia, vt sic. Ita a pari de existentia. Sed de hoc in seq. S. Ad 2. dicitur eodem modo, quod tam existentia, quam Sub sistentia conueniunt essentiae ratione productionis; quia essentia non subsistit, antequam produeatur, & tamen existentia non supponit ipsum. productum existens, aliter supponeret se ipsam,

169

I5. Obiicies vitimo. Subsistentia est idem ac Suppositalitas; sed Suppositalitas distinguitur realiter ab existentia; ergo & Subsistentia.

170

Resp. neg. maiorem. Sod de hoc in seq. 8.

171

SII. Quomodo Subsistentia distinguatur ab Indiuidua¬

172

litate; Suppositalitate, seu personalitate Ie DRima sententia substinet Subsistentiam

173

idem significare Latine, quod Graecesignificat hypostasis; vnde in hac sententia Subsiltentia idem est, ac suppositum. Ita Vasq. de Trin. disp. 124, & 125. c. 4. cui videtur adhaerere Ioca S. Thode Simplic Dei q. 3. disp. 4. quanuis in Tract. de Trin. q. 29. disp. 14. art. 1. n. 15. S. Si inquiratur; videns hanc sententiam non posse substineri ab illis, qui admitrunt in Deo Subsistentiam absolutam, dixerit Subsistentiam importate esse in se, & per se, Alios Auctores vide apud Vasq. disp. 125. c. 3.

174

Secunda sententia docet Subsistentiam distingui ab indiuidualitate, & suppositalitate, seu personalitate, ac se habere, vt quid prius illis Iae Fundatiss. Doct. Quodl. 2. q. 2, & in 1. dist. 23. princ. 1. q. 2. per totam; & q. 13 ac 3; & dist. 26. princ. 1. q. 1; & dist. 4. princ. 2. q. 1, & in 3. dist. 1. p. 2. q. 2art. 15& dist. 5. p. 2. q. 1. art. 13 Ger. in 1. dist. 26. q. 1. art. 4. 8. Ista tamen; Argent. ibid. art. 4. ad oeFranc, a Christo; Et ex extraneis Scot; Dur; Cap; Caiet; & alij, quos refert Suar. 3. p.1. 1. disp. 11, sect. 33 & lib. 4. de Trin. c. 11; quam sentetiam tenentur sequi illi, qui concedunt in Deo Subsistentiam absolutam communem tribus Per sonis virtualiter distinctam a personalitatibus.

175

17. Not, est id, quod diximus in sup. Si scilicet substantiam, seu Subsistentiam dupliciter dici, nempe ab existere in se, & per se, & a substare, seu substentare alia a se; subsistere autem in se& per se esse rationem formalem constitutiuam Subsistentiae, quia prius intelligitur in Subsistentia esse in se, & per se, quam esse in ordine ad aliuda

176

Iuxta hanc duplicem acceptionem Subsistentiae diuiditur substantia ex Arisi. in primam, & secundam, vt habetur apud Fundatiss. Doct. in 1. dist. 23. princ. 1. q. 3. in fine corpi& est communis doctrina Philosophorum, quam fatetur etiam Vasq. q. 31. disp. 120. c. 23 & loa S Tho. in Log. Substantia prima est idem, ac suppositum, seu indiuiduum singulare; substantia autem secunda sunt praedicata substantialia vniuersalia. In hoc autem differt substantia prima a substantia secunda, vt obseruat Doctor in eadem dist. 23. princ. 1. q. 2. in resol. dub. 2. ex Boetio; quod substantia secunda tantum subsistit in se, non autem accidentibus; substantia vero prima subsistit, & substat. Ratio. 1. est; nam si vtraque substantia non subsisteret, non esset substantia, quae dicitur ab esse in se, & per se, & a substando, vnde si aliqua non subsisteret in se, & per se, neque substaret alijs a se;nam licet quantitas substet qualitatibus, quia tamen non substat substantiae, cui inexistit, ideo non est substantia, quae est primum. omnium subjectum omnia substentans, & a nula lo substentatum. Ratio. 2. est; quia si substantiae secundae conueniret substare alijs, non haberet, per quid distingueretur a substantia prima; tum quia substare alijs respicit accidentia, quibus substantia dicitur substare; sed accidetia supponunt substantiam vltimo terminatam, & indiuiduatam; ergo substare alijs conuenit tantum substantiae primae, non secundae; & ideo substare. alijs est ratio formalis constitutiua suppositi; quod tamen intelligendum est de accidentibus. propriis, indiuidualibus, ac personalibus, non autem de accidentibus communibus, & specificis sequentibus naturam, vt sic: nam ex eo, quod Natura Diuina substet Attributis, non habetur ratio personae, seu suppositi, quia Attributa sunt, communia tribus personis, ex eo autem, quod substet proprietatibus relatiuis, scilicet Paternitati, Filiationi, & Spirationi pasfiuae, habetur constitutio Personarum; sicuti ex eo, quod natura humana substet risibilitati, quae est communis omnibus hominibus, non habetur ratio suppositi, vel personae, aut indiuidui, quia tam natura, quam risibilitas est conmunis, & a praedicato co¬ muni nequit sumi indiui duatio, seu suppositatio¬

177

Ex hac doctrina magis apparet, quod esse in se, & per se est ratio formalis constitutiua. substantiae, ratio vero substandi alijs est proprie tas illius, vt dicitur in Logica; & ratio est, quia illa est ratio formalis constitutiua alicuius, sine qua illud esse non potest; sed sine substare alijs potest haberi ratio substantiae, quia substantia ecunda non substat alijs, & tamen est vera substantia; ergo ratio substandi alijs non est constitutiua substantiae, & ideo sola ratio existendi in se, & per se est ratio formalis constitutiua ipsius.

178

Itaque cum ratio subsistentiae, seu existentiae in se, & per se conueniat praedicatis genericis, quae sunt communia, manifeste deducitur Subsistentiam secundum suam rationem formalem distingui ab indiuidualitate, & suppositalis tate, seu personalitate, quae important rationem singularem, incommunicabilem, non communens genus enim; quod est substantia secunda, non est, indiuiduum, sed communicabile pluribus indiuiduis, & diuisibile in plures species, & in pluraindiuidua, quod non verificatur de indiuiduo, & supposito, quod est simpliciter indiuisibile in plura indiuidua. Igitur ista quatuor, scilicet Subsistentia, indiuiduum, suppositum, & persona sic se habent inter se¬

179

IS Subsistentia formaliter sumpta importat praecise existere in se, & per se, & quantum est, de se, importat communicabilitatem; quia, ve diximus, genera subsistunt in se, & perde, quia Sut substantiae, & tamen sunt communia pluribus speciebus, & indiuiduis, quod autem est commune pluribus, est illis communicabile. Tum. quia Anima separata est subsistens in se, & perse, & tamen est communicabilis corpori, nam illa Subsistentia, per quam existit anima, potest. communicari etiam corpori ita, vt per illam etiam corpus existat: in hoc enim consistit ratio communicabilitatis, quod scilicet sit vna ratio conueniens pluribus; vnde si Subsistentia animae conuenit ipsi, & corpori, quae sunt plura, manifeste infertur Subsistentiam esse communicabilem, pluribus. Praeterea certum est naturam per sesubsistentem esse communicabile propriae suppositalitati: nam anima separata est natura subsistens: non tamen est persona, vt colligitur ex Fundatiss. Doct. in 1. dist. 25. princ. 2. q. 1. ad 73 quia anima separata non subsistit incommunicabiliter, sicuti subsistit persona, vt dicitur in eius definitione, quando autem communicatur corpori; tunc sit persona, quia sit simpliciter incommunicabilis. Sic Natura Diuina est communicabilis propriis suppositis Diuinis. Et licet natur ra humana in Incarnatione communicetur supposito. Diuino, quod non est suppositum proprium naturae humane, attamen hoc cuenit, quia suppositum Dininum, cum sit infinitum simpliciter imesse Suppositi, est omne esse suppositale, & ideo potest suppositate omnem naturam; & per eonsequens suppositum Diuinum potest dicieminenter proprium omni Naturae; at vero suppositum creatum, cum sit finitum, ita est determinatum ad propriam naturam, vt non possit terminate aliam naturam, & ideo natura non est communicabilis, nisi suppositis, quae sunt ei propria, vel formaliter, vel eminenter.

180

Neque obstat, quod subsistentia, cum importet sistentiam in se, & per se, videatur, quod non debeat vlterius progredi, & ideo, quod non sit communicabilis; quia, quod communicatur alteri, non sistit in se, sed ad aliud progreditur,

181

Contra enim est, quia vt diximus in sup. 8. n. 3: & S, ex eo, quod Subsistentia communicetur. proprio supposito, non tollitur, quin sit in se, & per se, quia suppositum non est aliud ab ipsa constitutum enim non est aliud a suis constitutiuis, cum potius idem sit, ac sua constitutiua.

182

Itaque Subsisientia formaliter sumpta differt ab indiuiduo, supposito, & persona per hoc, quod Subsistentia dicit communicabilitatem, & terminabilitatem; indiuiduum autem, supposi. tum, & persona dicunt incommunicabilitatem, & interminabilitatem simpliciter. Ex quo patet, quod admittentes subsistentia absolutam in Diuinis non admittunt quartum suppositum, aut personam, aut semisuppositum, seu semipersonam, vt hallucinatur Vasquex

183

I9. Indiuiduum formaliter importat incomunicabilitate, qua addit Subsistentiae; illud enim est indiuiduum, quod est indiuisibile, sed quod est indiuisibile, est incommunicabile; quia illud, quod est conmunicabile, est diuisibile in illa, quibus conmunicatur, vt genus, quia est comunicabile plus ribus speciebus, & indiuiduis, est diuisibile in plures species, & in plura indiuidua, ergo indiuiduum formaliter incomunicabilitate importat, & per hoc distinguitur a Subsistentia, & conuenit cum supposito, & persona; differt autem a supposito, & persona, quod indiuidualitas conuenit tam accidenti, quam substantiae, quia tam accidenti, quam substantiae conuenit esse hoc, non aliudi suppositalitas vero conuenit tantum substantiae, cui tantum conuenit esse in se, & per se, vt docet Fundatiss. Doct. in 2. dist. 3. q. 2. art. 1. Indiuidualitas ergo importat rationem Singularem simpliciter incommunicabilem, vel substantialema vel accidentalem.

184

20. Suppositum vero importat subsistentiam per se incommunicabilem Simpliciter.

185

Aliud discrimen intercedit inter indiuidum, & suppositum, scilicet, quod indiuiduum superaddit tantum negatione, vt habet B. Doct. in 1. disi. 24. princ. 1. φ. 2. suppos itum vero superaddit naturae aliquid positiuum: nam iuxta B. Doctorem ex natura, & supposito sit compositio realis increatura; sed negatio non coponit cum suo subiex cto, quia negatio est non ens; ergo suppositum importat aliquod positiuum; & licet importet iucommunicabilitatem, quae est aliquod nega¬ tiuum, attamen illam tantum importat ex consequenti, sicuti dicimus de Vnitate.

186

2I Persona supra suppositum nihil aliud dicit, quam esse in natura intellectuali; quapropter persona idem est, ac suppositum intellectuale hine definitur a Boetio rationalis, seu intellectualis naturae indiuidua substantia.

187

Cirea hoc nomen Persona diuturna fuit lis inter Graecos, & Latinos, vt testatur Beatiss. P. gι7. de Trin. c. 6. Graeci enim admittentes inDeo vnam Vsiam, & tres hyposthases, contedebat. hoc nomen Physis, seu Vsia latine vertendum. esse Essentia; & hoc nomen hypostasis latine vertendum esse nomine Subsistentiae indiuiduae, non autem posse verti nomine Personae, quia Pet sona Graece dicitur Prosopon; quod nomen, vt explicat Fundatiss. Doct. in 1. dist. 23. princ. 1. q. 1. in refadub. 13& in 2. dist. 3. p. 1. q. 2. art. 1. in resol. dub, a5componitur ex pro, & Sopon. Pro significat, ita, seu sit; Sopon vero significat idem, ac facies. seu vultus. Unde narrat Mart. Boet. lib. de duab. Nai; & vna Persona Christi, hoc nomen Prosupon transsatum esse a ludis, & comaediis, quaefiebant inter Graecos, vbi Iudebat, & recitabant homines laruati habentes vultus, & facies ementitas aliorum hominum, hinc Persona secudum. Hugotionem Italice dicitur Maschera; & ideo Graeci propter hanc ethyniologiam noluerunt tres hyposthases vertere latine tres personas, quia Graece non dicuntur tria Prosopa, vt refert Beatiss. P. vbisupra: Graeci maluerunt in Diuinia dicere tres substantias, quam tria Prosopa. Illud autem maluerunt, quod forte secundum consuetudinem linguae apiius diceretur.

188

Verum hanc litem abstulit Fudatiss. Dost. aduertens, quod hoc nomen Persona habet alia ethymologiam apud Latinos; et alia apud Graecos. unde quanuis apud Graecos hoc nomen Prosopon selum transsatiue significet suppositum intellectuale, apud Latinos tamen illud proprie significat. Nam apud Latinos Persona significat ide, aeper se sonans, seu per se stans, vt habet in 2. set. locdaudi illud autem dicitur per se stans, quod eristit in se, & per se; & quod existit in se, & persesper se agit; quia sicuti agere sequitur ad esset staperse agere sequitur ad per se esse, Agere autem per se est habere in suo dominio, & potestate suam actionem, quae omnia proprie non competunt nisi Suppositis intellectualibus; nam Agentia irrat ionalia agunt, vt acta, & mota, & ideo proprie non agunt per se ergo secundum. ethymologiam, Latinam Persona significat proprie suppositum intellectuale; quannis secudum gmymologiam Graecam tantum trassate illud significet. 2. Persona dicitur ex eo, quod est per stuna, vt docet Fudatiss. Doct. in 1. dist; 25. prinηεῳν8. Propter tertium, per se vnum autem prope, doquendo significat substantiam indiuidua, popse existentem: & ideo per se agentem, vt exiplicatum est; ergo ex hac duplici ethymologia secundum Latinos manifeste colligitur hoc nomen Persona proprie significare suppositum intellectuale, quod Graece dicitur hypostastis.

189

Si Vasq. legisset hanc doctrinam, quam affert Fundatiss. Doct. circa ethymologiam huius nominis Persona, non negasset Subsistentiam absolutam in Diuinis, nec asseruisset SSac Doctissimos Ecclesiae Magistros Augustinum, & Hieronymum ignorasse linguam Graecam, quam teste Damaso Papa Hier. perfectissime calluit, & Augustinus ingenue fatetur se sufficienter illam percepisse, nec adeo animose scripsisset huius ignorantiae causa admisisse in Deo vnam Subsistentiam absolutam; de quo in seq. S

190

Tandem aduertit Fundatiss. Doct. in 1. dist. 23. princ. 1. q. 1. 8. Patet igitur, quod de Subsistentia, Indiuiduo, Supposito, & Persona possumus loqurdupliciter, scilicet in concreto, & in abstracto. Si loquamur in concreto omnia haec vnum, & idem important; Si autem in abstracto, habent rationes formales, per quas differunt, vt dictum est.

191

P2. Vnica Conclusio. Subsisientia formaliter sumpta differt ab Indiuidualitate, Suppositalitate, & Personalitate eo, quia Subsistentia importat. communicabilitatem, reliqua vero, incommunicabilitatem. Haec coclusio patet ex dictis. 1. quia esse in se, & per sae est comunicabile alteri, quod substentatur in eo, illud enim, quod substentatur ab alio in esse, nullo modo posset in esse substetari, nisi ei communicaretur esse in se, & per seneque posset ei communicari esse in se, & per se, nisi illud esse in se, & per se esset illi communicabile, implicat enim in terminis, quod alicui communicetur aliquod, quod non est communicabile, sed Subsistentia importat formaliter esse in se, & per se, vt supra dictum est; ergo importat formaliter communicabilitatem,

192

2. Anima rationalis separata est vere subsistens in se, & per se, & tamen neque est suppositum, aut persona, vt omnes fatentur teste ipsoVasq. q. 29. in explic. art. 1. n. 18; & 19. 8. Hanc definitionem, sed anima separata est communicabilis corpori, & de facto eius Subsistentia communicabitur corpori in fine mudi; quia per illam eandem corpus subsistet, vt docet Fides, ergo Subsistentia formaliter importat communicabiditatem, per quam differt ab Indiuidualitate &c. Praeterea Natura humana Christi Domini est: indiuidua; nam Verbum Diuinum assumpsit hac numero naturam, & tamen non est subsistens persuam Subsistentiam creatam; neque suppositata. per personalitatem creatam; aliter in ChriscoDomino essent duo supposita, vtalebat Nestorius; ergo Indiuidualitas, suppositalitas, seu Der: sonalitas distinguuntur a Subsistentia; quae enim nullo modo discinguuntur, nequeunt ad inuicem separati, sed Subsistentia, & Indiuidualitas, Suppositalitas, seu Personalitas ad inuicem separatur, quia in anima rationali separata est Subsistentia Sine personalitate; & in Natura humana Christi Domini est indiuidualitas sine personaditate, & sine Subsistentia creata; ergo ad inuice distinguuntur.

193

Tandem prob. ex Fundatiss. Doct. lib. de. esse, & Essen. Theor. 8. Sicut ex Materia, & forma sit vnum compositum physicum integras essentia hominis, & ex eadem essentia completa insua specie, & ex esse indiuiduali sit vnum suppositum indiuiduum, & singulare ita tamen, vt non sit duplex esse, sed per vnum, & ide esse fiant istae duae compositiones reales; ita ex essentia, & existentia substantiali fit, vnum compositum integrans ipsam naturam; & ex natura completa, & suppositalitate sit vnum compositum in indiuiduo per vnum, & idem esse diuersimode acceptum; ergo Subsistentia, quae est terminus coplens naturam intelligitur adhuc communicabilis, & terminabilis per ipsam suppositalitatem, ex quo colligit Doctor dari in Angelis duplicem compositionem realem; scilicet ex esse, & essentia; & ex natura, & supposito; ergo Subsistentia differt. ab indiuidualitate, & suppositalitate ratione conmunicabilitatis, & incommunibilitatis. Probantecedens. Sicuti ad vnitatem completam inspecie requititur necessario esse specificum, perquod completur, & actuatur natura, quae est mera potetia ad illud passiua, vt diximus in sup. art.¬ S. 1, ita ad vnitatem numericam requiritur esse, indiuiduale complens, & actuans naturam iam existentem in se;nam cum vnitas sequatur ad esse, & conuertatur cum illo tanquam passio illius, sicuti implicat dari vnitatem in specie sine. esse specifico, ita implicat dari vnitatem in indiquiduo sine esse indiuiduali; quemadmodum enim vnitas specifica sequitur ad esse specificum, ita vnitas indiuidualis ad esse indiuiduale; ergo sicut ex Materia, & Forma sit vnum in specie conpleta, & ex eadem natura completa, ac indiquidualitate sit vnum numero; ita ex essentia, & existentia sit vnum in specie, & ex eadem natura completa, ac suppositalit ate sit vnum in indiuiduo. Prob. consequenam ex eo, quod forma precedat esse indiuiduale, habetur, quod forma sit. communis pluribus indiuiduis, aliter non antecederet esse indiuiduale, a quo tantum redditur incommunicabilis; ergo ex eo, quod Subsistentia. complens naturam antecedat suppositalitatem indiuidualem, colligitur, quod Subsistentia Sit. communicabilis, & fiat tantum incommunicabilis per esse indiuiduale.

194

Diximus esse specificum, & indiuiduale esse vnum, & idem esse realiter diuersimode acceptum: nam si esset duplex esse, esset duplex actus, & sic in eadem substantia indiuidua dareutur plures actus realiter distincti, ex quibus fieret vnum per accidens, non per se. Quod autem vnum, & idem esse diuersimode acceptum sufficiat ad faciendam duplicem compositionem realem in diuersa linea, constat ex eo, quod non requiritur tanta distinctio in principus, quanta in principiatis. Haec Doctrina diligenter notanda est; est enim valde subtilis, & ex ea explicantur multa tum in Philosophia, tum in Theologia; praecipue in Tract. de Trin; & Incarn

195

23 Quaeres, qua distinctione differant interse Subsistentia, Indiuidualitas, Suppositalitas, & Personalitas

196

Resp; quod Subsistentia ab Indiuidualitate differt realiter tanquam quid determinabile ab actu determinante, indiuidualitas enim contrahit naturam subsistentem ad hoc esse particulare, & ideo separantur realiter; vt dictum est de Anima separata, & Natura humana Christi Domini: & sic a Suppositalitate, aut personalitate differt, vt pars a toto, quia, vt sus pra dictum est, suppositalitas, seu personalitas includit Subsistentiam, & indiuidualitatemIndividualitas quoque differt a suppositalitate, aut personalitate eodem modo propter eandem rationem. Tandem Suppositalitas differt a personalitate tanquam quid genericum a specifico: nam suppositum dicitur de omnibus substatijs siue intellectualibus, siue non intellectualibus Persona vero de solis substantijs intellectualibus.

197

Prob. autem a simili in physicis. Sicut materia differt a forma tanquam determinabilea d eterminante; ita Subsistentia differt ab indiuidualitate tanquam determinabile a determina: te. Et sicut materia differt a composito tanquam pars a toto, ita Subsistentia differt a supposito eodem modo. Et sicut forma differt a composia to, tanquam pars determinans a toto, ita indiquidualitas differt a supposito, quia suppositum vItra indiuidualitatem includit etiam Subsistentiam; sicut compositum vitra formam includit. etiam materiam, Tandem sicut compositum, vesic, differt a composito intellectuali, tanquam magis genericum a minus generico, ita suppositum differt a Persona.

198

Obiectiones contra hanc concl. solutae sunt, in sup. 8; & art. 3. §. 1.

199

24 Colligitur. 1. quod, quando Fundatiss. Doct. ait, ex essentia, & existentia fieri vnum compositum Metaphysicum, quod dicitur suppositum, intelligendus est de existentia subsistenti, seu in se, & per se, & de existentia indiquiduali; quia ex essentia accidentis, & existentia in alio non sit suppositum, quod pariter requirit incommunicabilitatem, quam non habet, nisi ex eo, quod includat indiuidualitatem, vt dictum est:

200

E5 Colligitur 2. Suppositalitatem, seu perasonalitatem importare formaliter quid positiuum, non autem solam negationem, vt arbitrantur Quidam; & ratio est; quia Suppositali tas formaliter importat esse substantiale indium duale terminans naturam ad singularitatem, sed esse substantiale indiuiduale terminans natura est quid positiuum; ergo suppositalitas, seu per¬ sonalitas importat formaliter quid positiuum. Prob. maior. Ita se habet suppositum respectu naturae specificae, cur supponitur, & subijcitur & quae de ipso praedicatur tanquam superius de inferiori, sicut natura specifica respectu generis. cui subijcitur, & quod de ipsa praedicatur, tanquam superius determinabile de inferiori determinante; sed natura specifica formaliter importat esse substantiale specificum determinans genus; ergo suppositum formaliter importat esse substantiale indiuiduale contrahens naturam ad singularitatem. Prob. minor. 1. Esse est quid positiuum; sicut non esse est quid negatiuum, ergo esse substantiale indiuiduale est quid positiuum. 2. Omne determinans ex Arist. est actus. sed actus est quid positiuum, quia actus dicit ipsum esse; a quo sumitur positio; sicuti a non esse sumitur negatio; ergo esse indiuiduale determinans naturam ad singularitatem est quid positiuum. Vid, alia ratio sup. n. 20.

201

8S. 3. Affertur resolutio Articuli. 26 DRima sententia negat Subsistentiam

202

absolutam in Deo, conceditque solum tres subsistentias relatiuas, contendens hunc essemodum proprium loquendi SS. P9; Ecclesiae Eatinae; & Graecae ita, vt aliter loqui de Subsistentia Diuina Sit erroris nota dignum. ItaVasq. q.29. disp. 124, & 125. per totam. Et c. 4. n.15. ait: Hieronymus; & Augustinus, qui eam concesserunt, non fatis intellexerunt significationem nominis hypostasis, quae communt consensu etiam in Ecclesia Latina pos tea recepta fuit; & antea in Graeca ia satis fre quens apud Patres erat. Quare dubium non est Scholasticos, qui hoc nostro tepore ob testimonia Hier: & Aug. cocedunt in Deo Subsistetiamcommunem, & absoluta ignoratione vocis lapsosfuisse. Et excusas SS. Hier; & Aug. ait: Quod fier; & Aug. hoc ignorauerint, mirum non est: quia nondum vis nominis Graeci apud Graecos ipsos fatis nota erat. Pro hac sentcit. Alen. 3. p. 4. 1. memb.3, & q. 7. memb. 1. art. 33 D. Bon. in 3. dist. 1. Mtisq. 3: Ric ard. in 1. dist. 26. art. 1. q. 1, Marsil. eq. 2 art. 3. dubit. 2; Henr. Quodl. 5. q. 8; & Genebrar. lib. 2. de Trin. pag. 85. Plerique tamen. sorum Auctorum nec leuiter quidem hanc senentiam indigitant, locuti enim sunt de Subsimtia indiuiduali, prout personalizata.

203

Secunda sententia docet in Diuina Essenyvt praeintellecta Diuinis Personalitatibus, ari Subsistentiam absolutam constitutiuam ilsus, Ita communiter alij Theologi. Fundatiss. locti in 1. dist. 23. princ. 1. q. 2. in resol. 3. dub; & sist.26. princ. 1. q. 1, & dist. 4. princ. 2. q1. in corpasdist. 2. princ. 2. q. 1, & in 3. disc. 1. p. 2. q. 1. art. 15. gdist.5. p. 2. q. 1art. 1, Ger. in 1. dist. 26. q. 1. art. 4. Sedsta tamens Argent. ibid. art.4. ado; Franc. a. Christo, & omnes alij nostrae Scholae. D. Thomas aperte hoc docuit in 1. dist. 21. q. 2. art. 1. dices: Iste terminus, Deus, praedicat Naturam Diuinam de tribus Personis, quae etiam in se est habens esse per se subsistens nulla intellecta Personarum distinctione; Scot, etiam, Dur; Capre apud Sua; 3. p. disp. 11. sect. 33 & lib. 4. de Trin. c. 11; & Catet; Cabr; Aluar; Nazar; Nauanr; Granad; Ban; Lum; Salmaticen, apud Ioa STho. q. 29. disp. 14. art. 21. & omnes alij communiter, exceptis Val, de Trin. q. 13; & nostro Putean. 1. p. q. 29.

204

27. Motiuum dissidij. quod fuit inter Antiquos PPvt notauimus in sup. Si circa versione horum duorum nominum Vsias, seu Physis,: & Hyposthasis, fuit haeresis Sabelliana, & Arriana; Sabelliani enim, ut inducerent suam sententiam; contendebant esse vnam essentiam; & vnam hyposthasim solo nomine Trinitatem confitentes, Arriani vero in Conciliab. Arim. statuerunt non esse vtendum his nominibus Usia, & Hyposthasis, vt aliquo modo sub nominum Significatione fuam tegerent impietate: Caeterum cum Hosius Corduben. Anno 124. missus Alexandriam a Constantino Imp; vt sedaret Turbam ab Arrianis excitatam, primus omnium caepit quaerere,. quid Significet Vsia, & Hyposthasis agnoscens subdolam Arrianorum malitiam, vt refert Niceph. lib. 10. Hist. c. 15; & Socrat. lib. 3. c. 7. Quapropter in Conc. Alex celehrato Anno 324. apud Baron. praesentibus Athanasio, & Hosio, statutum fuit, teste Rufino lib. 1. Hisc. c. 29, vti licere voce Hyposthasis ad: Significandam Trinitatem Pet. sonarum contra Sabellium, & nomine Psiae ad Significandam vnitatem Naturae contra Arrianos: quia postea in Cociliab. Sirmiensi (in quo senex Hosius centenario maior metu Consiantij Imperatoris Anno 351. apad Petau. subscripsit haeresi Arrianaey statuerunt non esse vtendum praedictis nominibus. Verum Conc. Alex; quod fuit coactum Anno 324. vt infra videbimus; & Nicaenum celebratum Anno 325: in quo recitantur Acta Conc. Alex. Nominibus concedens adstrinxit Arrianos, & Sabellianos rebus Significatis per nomina, vtrefert Nagianx. Orat 21. Igitur statuta sententiaCatholica contra Arrianos, & Sabellianos circaynitatem Essentiae Diuinae, & Trinitatem Personarum remasit per aliquod temporis dissidium circa versionem nominum; Graeci enim contendebant debere dici Latme tres Subsistentias indiuiduas, & relatiuas, seu tria Subsistentia indiuidua, no autem tres Personas ob ethymologiam impropriam, quam habet Prosopon, quod Graeceest idem, ac Persona, unde Sicuti non dicuntur Graece tria Prosopa, ita nec Latine debent dici tres Personae. Latini vero, quia aliunde deri uant ethymologiam nominis Persona, vt supra ostensum est ex Beatiss. P. Aug; & Fundatiss. Doct. degidi cunque secudum ethymologiam Latinorum Persona proprie significet suppositum innatura intellectuali, ideo affirmarunt debere, dici tres Personas secundum Latinos.

205

ES Ex hoc autem patetVasq. hallucinatum esse 1; quia PP. Greci, & Latini locuti sunt de subsistentia relatiue accepta, prout significat, suppositum, & indiuiduum; sermo enim erat de tribus Petsonis contra Arrianos, ad quas significandas assumebatur hoc nomen Subsistentia indiuidua, non autem de subsistentia absoluta; nam fere semper addebatur indiuidua, vel relatiua, ideo ex illis nihil contra nos potest deducere.

206

2. Errauit in Chronologia: nam disp. 124. c. 1. n. 1. postquam petulit Hosium Cordubensem primo in quaestionem vocasse, an idem significet Vsia, & Hyposthasis subdit: Postea Synodus Nicaena indignam iudicauit quaestionem, quae ibi tractaretur, sed paulo post in Conc. Alex, iterum suborta fuit controuersia inter PP; patet autem quod Conc. Alex; quod fuit II, cui interfuit Hosius Corduben; fuit ante Conc. Nicaen; quia fuit Anno 324. in quo aequiuocat Baron. dicens fuisse Anno 319: nam certum est Hosium petusse Alexandriam, vt sedaret turbam, ad quod attulit literas Constantini. Imp; qui potitus est Alexandria solum Anno3 24. quo Anno superauit Lici: nium, vt videre est in Fastis Consul. Idatij Episcivnde Anno 319. Alexandria erat sub potestate Licinu, & ideo literae Constantini fuissent nullius valoris; quare Baron. aequiuocat de primo belle Constantini, quod fuit Anno 314; & de secundo bello, quod fuit Anno 324. Conc. autem Nicaen. fuit Anno 325. Nec potest dici, quod Vasque loquatur de alio Conc. Alex. celebrato Anno 362. Anno 2. Iuliani sub Liberio, in quo procul dubio statutum fuit opera D. Athan. Latinos vsurpare debere nomen Personae pro Hyposthasi, vt habetur in summa Conc. Anno 362: nam Vasque. expresse loquitur de Conc. Alex, in quo excitata fuit haec lis, & de Conc. Alex; quod praecessit Conciliah. Sirmien; & Arimin; quod certe non fuit; nisi Conc. Alex. II. sub Syluestro.

207

3. Hallucinatus est pariter in Chronol. temporum: nam c. 3. refert Hier; Augi & Paulin. Episc.

208

Tessaloni cen. habuisse suspectum hoc nomen Hyposthasis, & ideo sicut Latini non audebant admittere tres substantias in Diuinis, ita nec Graeci tres Hyposthases. Et postea c.4. seq. ait; quod discrimen manifestum constitutum est in ter illa nomina, non solum apud Graecos, verum. etiam apud Latinos a Basil. in Epist. 433 a Greg. Niss. in lib. de different. Vsiae, & Hyposthasis, abAthanasio in Tract. de definit; & a Conc. Alex; quod habetur in Epist. 10. Cyrilli, & a Consiantinop. I. in Epist. ad Damasita, vt post haec Conc; & PP;qui negaret tres Subsistentias Latine, erroris nota dignus esset. Caeterum Hiers & Aug. floruerunt post illa Conc; & post illos PP: nam. Basil. apud Bellarm. de Script. Eccl. floruit Anno 370, Greg. Niss. Anno 38o; Atban. 34o; Conc. Alex. coactum fuit Anno 324. vt supra diximus, & CocConstantinop. I. Anno 381; Hier. vero floruit Anno 390& Aug. 420ergo iuxta Vasqu. tempore Hiere & Aug. licitum erat habere suspectum tale no¬ men, quia nullum adhuc constitutum erat discrimens & licitum non erat, quia iam constiturum erat tale discrimen per Cons; & PP, qui praecesserunt Hier: & Aug. Nec potest dici, quod Hieronymum, & Augustinum latuissent haec Concilia; & PP, nam Beatiss. P. in lib. de Trin. sepe mentionem facit Concilij Niceni; & in Suppl. contra Iuli saepissime memorat Basit; Athan; & Hyl; quod quoque alibi frequentissime praestat. Itaque.

209

29. Unica conclusio. Dari in Deo Subsistem tiam absolutam constitutiuam Essentiae Diuine est magis conforme Concilijs, & PP.

210

Prob. 1. Ex Conc. Sardicensi, cui interfuit Hosius Cordubensis cum 3oo. Episcopis in Epistaa Episcopos, vt narrat Niceph. lib. 9. c. 12. Quodque Choors studet Haereticorum, diuersas esse substantias Patris, & Filij, & Spiritus Sancti pronunciat; & eas esse substantias Patris & Filij, & Spiritus Sancti; Nos autem hanc accepimus, & eruditi sumus, hanc habemus Catholicam, Apostolicamque. traditionem, & Fidem, atque Confessionem, unam esse substantiam Patris, & Filij, & Spiritus Sancti. Ubi Theodoretus lib. 2. c. 8. referens hanc eandem Epistolam ait: Quodque Choors studet Haereticorum diuersas esse Subsistentias Patris, & Filij, & Spiritus Sancti &c. Ite 6. Syn. act. 4: referes. epistolam Agathonis ait: Confitemur Patrem, & Filium, & Spiritum Sanctum non tres Deos, sed unam Deii, non trium nominum Subsistentia, sed trium subsistentiarum unam Subsistentia, quae verba repetuntur act. 17, & in Syn. Rom. in Instruct. Legatorum adο Syn. Ex prima auctoritate sic arguitur. De Fide est, & ex traditione Apostolica continuo in omnibus Concilijs confirmata vnam esse substantiam Patris, & Filij, & Spiritus Sancti; ergo conforme est Fidei, & Apostolicis Traditionibus vniesse Subsistentiam Patris, & Filij, & Spiritus Sacti; Substantia enim formaliter constituitur per Subsistentiam, & ab ipsa denominatur, ac specificatur; nec potest multiplicari specificatiuum quin multiplicetur specificatum, quia specificat tum, & specificatiuum sunt idem formalissime, & ideo, si essent plures Subsistentiae, a quibus constituitur subsistens substantia Dei, non vna, sed triplex esset substantia, quod est contra Concilia, & Apostolicas Traditiones. Ex eo tamen quod vltra Subsistentiam absolutam dentur etiam tres Subsistentiae relatiuae, non sequitur, quoo multiplicetur substantia; quia per illas non redditur formaliter subsistens substantia Dei, sed Personae Diuinae; vnde Personae Diuinae plurificantur, quia plurificatur subsistentia relatiua, veplurificatur modus subsistentiae absolutae, quae ratione triplicis modificationis relatiuae habet reddere subsistentem triplicem Personam Diquinam. 2. auctoritas tam clara est, & toties confirmata; vt Vasquex ab ipsa se expedire nescierit, nisi asserendo illum textum esse mendosum eo, quia non est credibile Agathonem vsum fuisse eadem voce ad significandas res adeo diuer: sas, vt sunt subsistentia absoluta, & substentia relatiua, corrigitur igitur a Vasq. ponente unam substantia, vbi ponitur, unam Subsistentia, inxta aliqua exeplaria latina referentia vnam substatiam?

211

Sed contra est; nam cum duo textus variati sunt, tunc maior fides adhibeda est antiquiori, quam recentiori, qui lo ngeo tempore typographorum inscitia potuit vit sari; textus autem antiquiores habent unam Subsistentiam, non autem unam substantiam, ergo rationabilius est, hunc potius esse mendosum, quam illum. Praeterea esto debeat dici vna substantia, attamen. quia substantia formaliter constituitur per Subsistentiam, vt diximus S. 13 ex eo, quod sit vna substantia formaliter in Diuinis, manifeste sequitur, quod sit vna Subsistentia formaliter; sicuti ex eo, quod Petrus sit vnus homo formaliter) euidenter sequitur vnam tatum esse in Petro rationalitatem, per quam formaliter constituitur in esse hominis. Ad verisimilitudinem autem, quam affert Vasquex, dicitur, quod hoc nomen Subsistentia, quia potest sumi in abstracto, & in concreto; ideo potest significare Subsistentiam absolutam, quam formaliter, & inabstracto importat; & Subsistentiam relatiuamquam inuoluit in concreto, scilicet ratione, suppositi

212

Cons. Beatiss. P. Aug. lib. 7. de Trin. c. 4. docet. Nam si hoc est Deo esse, quod fubsistere: ita non erunt dicendae tres substantiae, vt non dicuntur tres essentiae. Quemadmodum, quia hoc est Deo esse, quod sa pere; sicut non tres essentias; ita nec tres sapientias dicimus. Sic enim, quia hoc est illi Deum esse, quod est esse, ita tres essentias, quam tres Deos dicere fas non est. Si autem aliud est Deo esse, aliud fubsistere, sicut aliud Deo esse, aliuo Patrem,aut Dominum esse, quod enim est, ad se dicitur; Pater aute ad Filium, & Dominus ad seruiente creatura dicitur; Relatiue ergo fubsiscit, sicut relamueigignit, & relatiue dominatur; ita in substatia non eru fubstatia, quia relatiuum erit. Sicut enim abeo, quod est esse, appellatur essentia, ita ab eoquod est subsistere, fubsiantiam dicimus. Absurdum est autem, vt substantia relatiue dicatur: Ommis enim res ad se ipsam subsistit, quanto magis Deuta Ex quibus Sic: Idem formalissime est Deo. esse, ac subsistere; quia subsistere nihil aliud est, quamesse in se, & per se, sed ex eo, quod Deus est in tribus Personis, non dicitur habere tres fessentias, ergo ex eo, quod subsistit in tribus personis, non dicere habere tres subsistentias probat maiorem. Si subsistere non est idem formaliter, ac esse Dei, maxime, quia subsistere. pertinet ad lineam relatiuam, sicuti ad eam pertinet Paternitas; sed hoc est absurdum, quia substantia formaliter dicitur a subsistendo, sicutiessentia ab essendo, substantia autem nequit formaliter pertinere ad lineam relatiuam, aliter substantia non esset substantia, sed relatio, quod implicat; ergo neque Subsistentia potest perti¬ nere formaliter ad lineam relatiuam, quia ad eandem lineam pertinet costitutum, & constitutiuum, cum sint idem formaliter, vtrationalitas pertinet ad dineam substantiae, ad quam pertianet homo; ergo subsistere est idem formalissime Deo, ac essa ad aIdem habet D. Hier. Epist. 57. ad DamasPapam, vbi ait: Una est Dei, & sola natura, quae vere est; id enim, quod subsistit, non habet aliunde, quod fuum est. Et D. Hyl. 7. de Trin; vbi loquens de Persona Diuina, ait: Ita esse, ac subsit stere, ut in subbsistenis insit: ita vero inesse, vt & ipsa subsistat, patet fautem, quod Persona. inest naturae. Et Martyr Boetius lib. de duabus Naturis && vna Perfona Christi, ait: in Deo esse. Vsiam, idest Essentiam, & Vsiosin, idest Subsistentiam, quae una est in Deo. Et D. Dion. lib. 1. de Diuin. Nomin: Bonitatis Subsistentiam per suum esse causam esse omnium Subsistentium. Et D. Greg. Nisselib. de Vita Moypsis col. 13. Nihil carum rerum, quae aut sensu comprebenduntur, aut mente perspiciuntur, praeter Supremam Essentiam, quae omnium causa est, & a qua omnia pendent; vere subsistere. Ex quibus patet, quod Subsistentia absoluta in Diuinis admittitur nedum a PPLatinis, sed etiam a Graecis; qui admittebant Vsiam, quod significat effentiam, & Vsiosin, quod significat Subsistentiam; unde falsum est DPP. Graecos sumere Subsistentiam, & hypostasim pro eodem; quia Subsistentiam dicunt Vsiosin non hypostasint.

213

3o. Resp. Vasq. disp. 12. 6. 5. S.P. Aug. loqui de actu fubstantiali, quem possumus appellare. actum existentialem, non autem de Subsistentia.

214

Sed contra hoc sunt expressa verba Beatiss. Doctoris; ait enim fubsistere, non existere. Praeterea iste actus substantialis vel est proprius substantiae, vel non? Si primum; ergo est vere, & formaliter Subsistentia; quia actus existentialis proprius substantiae est existere in se, & per se, quod est formaliter subsistere, vt diximus S 1. Si secundum: ergo non est actus substantialis, quia actus substantialisese ille, qui proprie connenit substantiae, sicut actus accidentalis est ille, qui proprie conuenit acccidenti.

215

Ad Hyl. resp. literam esse mendosam, ait enim, quod litera habet; Et ipse subsistit; idest Deus; non autem, & ipsa fubsistat, idest natura¬

216

Non possumus hic non fateri necessarium Vasquem ad corrigedas Scripturas; in hac enim vnica difficultate emendauit nedum Agathonem. sed etiam Hylarium. Igitur admissa litera juxta correctionem, attamen eundem reddit sensum. omnino. Nam si & ipse Deus subsistit, vt intelligitur id, in quo existunt Personae, cum Deus non sit Deus, nisi per naturam, & natura sit id, in quo existunt Personae, manifeste sequitur ipsam naturam per se subsistere.

217

Ad D. Dione resp. in Graeco haberi, Bonitatis Vsiam; sed nomine Psiae significatur essentia, non Subsi stentia; & Sic transtulit Perionius.

218

Sed contra est, quia valet plus auctoritas illius, qui primo transtulit libros Dionisu; quam attestatio vnius Perionii, ille autem vertit Vsiosfin, non Vsiam

219

Ad D.Greg. resp; quod licet Natura Diuina subsistat in personis, non sequitur, quod non subsistat a se; quia non sequitur, quod sit causata ab alio, sicut creaturae: vnde per hoc non probatur dari Subsistentiam absolutam. Praeterea Nisse sentit hypostasim non posse alio nomine significari, quam, per Subsistentiam; ergo nec ipse, nec vllus Graecus potest admittere Subsistentiam absolutam, quia nequit admitti persona communis, ut admittebant Sabelliani.

220

Sed contra est: nam D. Greg. aperte asse rit; Diuinam Essentiam, quatenus est causa creaturarum, vere subsistere; sed etiam praecisis Personis intelligitur causa creaturarum, quia actiones ad extra sunt ab essentia, vt est communis tribus Personis; ergo vere sentit Diuinam Essetiam etiam praecisis Personis vere subsistere. Ad aliud dicitur, falsum esse, quod Subsistentia significetur Graece nomine hyposthasis; significatur enim voce Vsiosis, vt supra dictum est.

221

3I. Probatur 2. ratione allata a Beatiss. Ps. ubi supra. Essentia Diuina, prout concipitur, vtpraecisa a Diuinis relationibus, seu prout est, communis tribus Personis, vel est substantia, vel accidens; vel quid indifferens ad substantia; & accidens? Non tertium; quia indifferens ad substantiam; & accidens est ens, vt sic, quod praescindit a Deo, & a creatura, & ideo nequit esse Essentia Dinina, prout comunis tribus Personis. Non secundum; tum quia nullum accides est in Deo: tum quia accidens supponit subiet ejctum; essentia autem rei, cum sit primum, quod est in re, nequit supponere subjectum, aliter non esset quid primum. Remanet igitur, quod Essentia Diuma, prout praeintellecta Diuinis Personis sit substantia. Tunc sic. Vel Essentia Diuina constituitur in esse substatiae per esse in se, & per se vel per esse in alio, vt in subjecto; aut vt in supposito, aut per esse indifferens ad esse per se, & ad esse in alio? Non per esse indifferens ad esse per se, & in alio; quia esse indifferens ad esse inse, & in alio est quid conmune substantiae, & accidenti; importat enim simpliciter esse, quod conquenit Enti, quod est superius ad substantiam, & accidens; constat autem, quod res nequit forma diter constitui per aliquod genericum in esse specifico: vt homo non constituitur in specie humana per animalitatem, sed per rationalitatem. Non per esse in alio, vt in subjecto, quia hoc est constitutiuum accidentis. Neque per esse inalio, vt in supposito; quia concipitur Essentia Diuina, vt substantia praecisis relationibus: non enim habet constitui in esse substantiae per relationes; tum quia relationes sunt quid posterius substantia, cum ad illam sequantur, tum quia substantia esset formaliter in praedicamento relationis, ergo Essentia Diuina non constituitur in esse substantiae per esse in alio, vt insupposito. Igitur remanet, quod constituatur in esse substantiae per esse in se, & per se; sed esse in se, & per se est subsistere, quia subsistere, ad se dicitur; sicut esse in alio est inexistere; ergo Essentia Diuina etiam precisis relationibus est formalissime subsistens.

222

Conf. Essentia Diuina concipitur a nobis, vt fundamentum substentans relationes: ergo etiam precisis relationibus Personalibus est perse subsistens; nihil enim potest substentare alia in esse, nisi habeat esse in se, vt diximus S.1. Antecedens patet; quia Essentia Diuina est radix, a qua pullulant omnia Attributalia, & Persona. lia; cum autem haec praedicata non transeant extra Diuinam Essentiam, superest, quod ab ipsa substententur in esse. Prob. consequentia. Essetia Diuina non concipitur, vt fundamentum Diquinarum relationum, nisi quatenus praescindit ab ipsis relationibus, aliter si conciperetur 7. vt fundamentum, quatenus est ipsa Diuina relatio, iam Diuina relatio esset fundamentum sui ipsius; sed Diuina Essentia, quatenus est funda, mentum Diuinarum relationum est subsistens in se, & per se; id enim, quod non est in se, nec quit alia a se substentare in esse, unde paries quandiu non est in se, nequit actu fundare. & substentare albedinem; ergo Diuina Essentia etiam praecisis relationibus est subsistens inse, & per se¬

223

S Prob. 3. alia ratione, quam ibid. tradit Beatiss. P. Aug. illis verbis: Si hoc est Deo esse. quod subsistere, ita non erant dicendae tres substantiae, vt non dicuntur tres essentiae &c. Sic enim quia hoc est illi Deum esse, quod est esse; ita tres essentias, quam tres Deos dicere fas non est. Ex quibus sic arguit Fundatiss. Doctor in 1. dist. 2. princ. 2. q. 1. Si Essentia Diuina non esset per seformaliter subsistens, acquireret esse subsistens in suppositis Diuinis: nam Si non esset subsistes secundum se, nec acquireret Subsistentiam in suppositis Diuinis, nullo modo esset subsistens; sed consequens est falsum; ergo & antecedens. Prob. minor. Si Essentia Diuma acquireret esse in suppositis Diuinis, multiplicaretur numere ad multiplicationem suppositorum; nam nulla alia ratio potest assignari, cur natura creata multiplicetur numero in suis suppositis, nisi quia recipit a quolibet suo supposito esse indiuiduum & suppositale; cum quo natura creata sie vnum per se; & quia, quae sunt vnum per se, necesse est, quod Sint diuisa, & distincta a quolibet alios vnitas enim est indiuisio in se, & diuisio a quolibet alio; ideo Sicut illud suppositum est distinctum numero ab alio supposito, ita natura creata facies vnum per se cum illo supposito distinguitur numero ab alio supposito, & a natura faciente vnum per se cum alio supposito; Sicuti quia materi a ligni recipit hoc esse specificum ab hac forma, discinguitur a forma informante aliam materiam; & ab alia materia informata abalia forma, quia haec materia ita facit vnum cumhac forma, vt diuidatur, & distinguatur a quo- cunque alio, a quo diniditur; & distinguitur haec forma; sed Essentia Diuina non multiplicatur numero ad multiplicationem suorum suppositorum, aliter fas esset dicere tres essentias, & tres Deos; quod est contra Fidem, ergo non acquirit esse in suis suppositis.

224

P Tandem probi alia ratione ibid. allata. Omnis res ad se ipsam subsistit; quato magis Deusa Subsistentia in creaturis est actus naturae comunicabilis, & terminabilis per suam suppositalita tem; ergo multo magis in Deo. Antecedens superius ostensum est: nam anima separata est vere, & formaliter subsistens, quia existit in se, & per se, & tamen non est suppositum, vt comuniter conceditur; & eius Subsistentia est comunicabilis suae suppositalitati, quia in resurrectione. corporum per Subsistentiam animae etiam corpus subsistet, hoc est enim communicari, scilicet, gnum fieri conmune pluribus; & est terminabilis, quia suppositabitur. Prob. consequentia. In tantum animae separate competit subsistere, in quatum est actus per se existens; ergo quod habet magis rationem actus, illi magis competit subsistere; sed Essentia Diuina, etiam praecisis Personalitatibus, est actus purissimus, secus non esset Essentia Diuina; ergo illi maxime competit purissime subsistere.

225

3a. Obiicit 1. Vasq. Si daretur in Deo vnaSubsistentia ab soluta communis tribus Personis Diuiis, daretur in Deo vna Petsona communis tribus Personis Diuinis, sed non datur haec Persona communis; ergo nec Subsistentia comunis. Prob. maior. Iuxta communem modum loquendi Ecclesiae, Conciliorum, & SS.Pp; hypostasis, idem est, ac Subsistentia, & Persona: nam quod Graece dicitur hypostasis, Latine vertitur Subsisientia, vt videtur in 6. Syn. act. 4. in Epist. Agathonis: & act. 11. in Epist. Sophronus & act. 18. in confessione Fidei, ubi hypostasis indiscriminatim sumitur pro Subsistentia, & Persona. Et in Conc. Hat Martini I. consult. 5. can. 1. habetur: Est Deus intribus Subsistentis, quasi Graece dicatur hypostaibus. Et in Edicto Fidet Iustiniani Imp. ad IoHomnes S8.PP. consonanter nos docent, aliud esse haturam, substantiam, & formam, aliud Subsistetiam, siue Personam. Et in Cenc. Calced. act. 5. in 2. Confess. Fidei in fine act; secundum vnam versionem legitur: In vna coeunte Persona, secundum aliam habetur: In unam Personam, & in unam Subsistentiam concurrente. Et eodem modo vsurpatur in Conc. Alex; & Ephes. anathemate 25. &a vt habetur in Epist. 10. Cirilli: Et in ConcConstantinop. 5, collat. 8. can. 5: & 8. Et Constantis nop. 1 an Epist. ad Damasum, ergo si daretur vna Subsistentia absoluta, daretur vna Persona com¬ munis tribus; haec enim tria nomina hyposthasias Subsistentia, & Persona idem significant; quare. si vnum horum est commune, non est, cur & alia duo communia non sint. Prob. minor. Persona. est Substantia andiuidua, vt dicitur in eius definitione; sed implicat, quod indiuiduum sit commune pluribus; quia indiuiduum de uno solo praedicatur; ergo. in Deo non datur vna Persona. communis tribus Personis Diuinis, Tum quia darentur quatuor Personae Diuinae, quod est contra Fidem. ad la Conf. Non licet amplius Doctoribus Catholicis sumere aliquod nomen, nisi in ea significatione, que determinata est a Concilijs, & Patribus, maxime quando fuit controuersia de illo nomine in Concilijs, & inter Patres, & ab ipsis fuit determinata; sed in Ecclesia Orientali fuit magna controuersia de hoc nomine Hyposthasis; incepit enim in Conc. Alex; & agitata fuit inConc. Nic; ac tandem determinatum fuit in subsequentibus Concilijs Hyposthasim significare Subsistentiam, ergo non licet, amplius Doctoribus Catholicis concedere Subsistentia absoluta.

226

Resp. ad arg. neg. maiorem. Ad prob. dicitur, quod Hyposthasis idem est, ac Subsistentia in concreto, prout significat existens in se, & per se, & in hoc sensu non licet negare tria Subsistentia in se, & per se; subsistens enim in se, & per se concrete sumptum idem est, ac Persona, quia importat vitimam terminabilitatem, quae habetur a suppositalitate; propterea Concilia, & SSi PP. fere nunquam protulerunt Subsistentiam. quin adderent, vel personalem, vel indiu iduale, vel relatiuam, seu personam, vt patet in edicto Iustinmani in Conc. Calced. in VI. Syn. &c: & ideo nunquam locuti sunt de Subsistentia in abstracto, prout concipitur sine personalitate, & prout est ratio formalis constitutiua Substantiae, vrisubtiliter disseruit Beatiss. P. Augi & prout loquimur in praesenti¬

227

Ad confresp. eodem modo; Cocilia enim, & PP. decreuerunt Subsistentiam concrete, & indiuidualiter accepta idem significare, ac personam; non autem Subsistentiam abstracte sumpta.

228

Instat 1. S. P. Aug. vbi supra c. 5. nedum concedit Subsistentiam absolutam, sed etiam negat. omnem subsistentiam relatiuam; ait enim, Deum non relatiue, sed ad se subsistere; & PP; ac Concilia concedunt tres Subsistentias, quae non possunt, non esse relatiue, cum sola relatio multiplicetur; ergo modus loquendi S.P. Aug. non est tenendus, vtpote contrarius phrasi, & modo loquendi. totius Ecclesiae, Conciliorum, & PP.

229

Resp. hoc petere, an vitra Subsistentiam absoluta dentur tres Subsistentiae relatiuae, quod resoluemus in Tract. de Trin. Interim dicitur, quod etiansi concedamus vnam tantum Subsistentiam absolutam, & negemus tres relatiuas, non tamen contrariamur phrasi, & modo loquendi Ecclesiae; Conc; & PP; quia illi locuti sut tantum in concreto, vt diximus, quod nos pariter concedimus; quia concedimus tria Subsiste tia relatiua indiuidua, quod verum est, etiansiilla tria Subsistentia subsistant per vnicam tantum Subsistentiam absolutam; multiplicantur enim a relatione, quam in concreto important. Si vero concedamus vitra Subsistentiam absolutam etiam Subsistentias relatiuas, non contrariamur modo loquendi Beatiss. P, quia loco cit. ipse loquitur tantum de Subsistentia, per quam Essentia Diuina formaliter constituitur in esse Substantiae, quae non potest esse relatiua, vt supra dictum est: non autem loquitur de Subsistentia personali, per quam persona constituitur in esse indiuidui.

230

Instat 2. Concedere vnam Subsistentiam absolutam, & tres relatiuas est ex duabus sente tijs contrarijs, que nequeunt stare simul, vnam componere; ergo S.P. Aug. concedens vnam Subsistentiam absolutam negat tres relatiuas, & per consequens non loquitur conformiter ad Concilia. Prob. antecedens. Quando Diuina Essentia afficitur subsistentiis relatiuis, vel per illas efficitur subsistens, vel non? Si primum: ergo subsistentia. Naturae Diuinae redditur subsistens per aliam Subsistentia, sed quod redditur subsistens, supponitur non subsistens, quia quod est subsistens, nequit fieri subsistens, aliter fieret id, quod est; vel esset partialiter imperfecte, & incomplete subsistes, sicut anima rationalis est partialiter subsistens, sit autem complete subsistens per ipsum, compositum,; sed Naturae Diuinae repugnat su bsistentia partialis, quia partialitas dicit imperfectionem, cum importet defectum a toto; ergo Natura Diuina secundum se nullo modo est subsistens. Si secundum; ergo subsistentia relatiua non est subsistentia; quia subsistentia reddit formaliter subsistentem rem, quam afficit; ergo concedere vnam Subsistentiam absolutam, & negare tres relatiuas est ex duabus sententiis. incompossibili bus vnam componere.

231

Resp. 1. per Subsistentiam relatiuam reddisubsistentem Petsonam, non Essentiam.

232

Resp. 2. vel cum admittentibus eriam tres subsistentias relatiuas, quod Diuina Essentia per Subsistentiam relatiuam redditur subsistes in diuere so genere, & ordine; nam Essentia, quae est subsistens in genere absoluto, redditur subsistens in genere relatiuo, quod est diuersum genus; & sic cum redditur subsistens in genere relatiuo, supponitur vtique adae quate subsistens in genere absoluto, non autem in genere relatiuo; vnde non implicat, quod id, quod est subsistens invno genere fiat subsistens per aliam Subsistentiam diuersi generis, & eo magis, quia Relatio Diuina est substatia, cuius proprium est subsistere. Vel resp. cum illis, qui negat Subsistentias relatiuas, quod personae important subsistentiam tanquam aliquod commune, quod prout modificatur a tribus relationibus, potest in conereto plurali¬ ter dici, quia ad hoc, vt concretum pluraliter dicatur, sufficit, quod multiplicetur aliquod importatum ab illo, quauis non multiplicetur omne illud, quod includitur in illo; v. 8. Persona. quae est aliquod concretum ex Essentia, & relatione, quauis importet Essentiam, quae est communis, & vnica, attamen, quia importat: relatio nem, quae multiplicatur, ideo Persona concrete sumpta multipliciter dicitur; ita a pari¬

233

Replicabis. Quanuis Diuinae Personae habeant vnicam Essentiam connunctam cum tribus relationibus, attamen non possunt dici tres Essentiae; ergo quanuis subsistentia coniungatur tribus relationibus, attamen praecise per hoc non possent dici tres Subsistentiae.

234

Resp. Fundatiss. Doct. in 1dist. 23. princ. 1. 7. 1, quod Essentia, & Deitas est nomen Nature quod nequit conenire supposito, ideo nunquam potest sumi pro concreto indiuiduo, & supposia tali, & per consequens non possunt dici tres Essentiae, vel tres Deitates, quia sic diceretur im abstracto, abstrahedo scilicet a supposito; at vero Subsistentia est nomen, quod aequiuoce dicitur de natura, & supposito; nedum enim naturae; sed etiam supposito connenit esse per se, & ideo Subsistentia potest sumi pro supposito concreto; & Sicuti multiplicatur suppositum, ita multiplicari potest Subsistentia concrete sumpta:

235

3S Obiicit 2. Essentia Diuina, quanuis praecisis relationibus sit existens, quia est actus purus positus extra statum possibilitatis, attamenest comunicabilis tribus Petsonis, & ab illis terminabilis; sed illa natura, quae consideratur, vi terminabilis ab aliquo termino, in quo existit, non dicitur existere in se, & per se, vt patet de Natura humana; que, quia est terminabilis a suo supposito, non dicitur existere in se, & per se, sed in supposito; tum quia si ad existendum in se, & per se, sufficeret non esse in alio; vt in subjecto, sequeretur, quod humanitas Christi eo, quia non est in alio, vt in subjecto, subsisteret per Subsiste tiam creatam, quod est haereticum; & vniuersaliter omnis natura creata praecisa sua supposita litate non est in alio, vt in subjecto, quia non est accidens, & tamen non subsistit, quia acquirit Subsistentiam in supposito; tum quia id, quod est communicabile alteri, dicitur habere esse ui quo, non vi quod, vt anima rationalis separata eo quia est comunicabilis corpori dicitur habere. esse vt quo, non vt quod; nam habere esse vt quo competit parti, & vt quod toti, habere aute esse vt pars, siue partialiter repugnat Diuinae Essentiae; Tandem si Diuina Essentia praecisis relationibus esset subsistens, nunquam posset conside trari in abstracto, sed tantum in concreto, quia tunc consideramus Diuinam Essentiam in abstracto, quando consideramus eam cum existentia; tunc autem eam consideramus in concreto, quando consideramus eam cum sua personalitate, cum qua facit cocretum, quod dicitur Per¬ sona; ergo Essentia Diuina praecisis relationibus. non esset subsistens.

236

Resp. dist. minorem. Quia natura, quae est, terminabilis accipiendo esse, conci comunicando esse, neg. Ad prob. dicitur, quod ad existendum in se, & per se non sufficit pura negatio, seu non esse in alio, sed requiritur positiua existentia; vnde non definitur subsistentia, quod sit illa, quaenon est in alio, sic enim esset mera negatio, sed definitur, quod sit illa, quae existit in se, & per sex sed natura humana in Christo Domino non existit in se, & per se; ergo quanuis non sit in alio; non est subsistens; & sic dicitur de omni natura creata, quae cum secundum se non existat, ideo quauis non sit in alio, non subsistit; subsistentia enim essentialis importat existentiam, vt diximus §. 1. Ad 2. dist. Quod est communicabile alteri in eodem genere habet esse vi quo, sicuti partes, quae sunt in eodem genere substantiae, cone; in diuerso genere, sicut Essentia Diuina, & relatio, quae Sunt in diuersis veluti praedicamentis, & ideo sunt, adaequate in sua linea, neg. Ad 3. dist. antecedes. Essentia Diuina nequit considerati in abstracto respectu totius relatiui, neg; respectu totius absoluti subdist; abstractione virtuali, conc; abstractione secundum munera, neg.

237

Instat. Quod sistit in se, non communicatur. alteri; quod enim communicatur alteri, concipitur in quodam fluxu ad alterum, & quod est influxu, non sistit, vt patet; sed Diuina Natura comunicatur suppositis Diuinis; ergo non sistit inse, & per consequens non subsistit.

238

Resp. dist. maiorem eodem modo. Quod sistit in se, non communicatur alteri acquirendo esse ab illo, conci; comunicado esse, neg:nam suppositum creatum procul dubio subsistit in se, aliter nulla res creata subsisteret; & tamen certum est, quod comunicat suum esse naturae, & accidentibus; & tamen non sequitur, quod non subsistat in se; ergo quanuis Essentia communicet. suum esse suppositis Diuinis, non sequitur, quod non subsistat in se¬

239

X6. Obiicit 3. Essentia Diuina praecisis relationibus non est principium quod operandi; ergo nec essendi, & ideo nec est subsistens. Prob. antecedens. Essentia Diuina praecisis relationibus non operatur ad intra, quia neque generat, neque generatur, vt definitur inc. Damnamus de Summa Trin; nec ad extra, quia Essentia non creati sed Personae iuxta illud Io:1: Omnia per ipsum facta sunt. Prob. conseque nam principium quod operandi sequitur ad principium quod essendi.

240

Resp. neg. antecedens; Ad prob. neg. 2. pars assumpti; nam in tantum Diuina Essentia non opetatur notionaliter, quia ad operationem notionalem requiritur respectus relatiuus, vt videbi. mus in Tract. de Trin; sed ad actionem ad extra non requiritur respectus relatiuus, aliter actio ad extra esset notionalis, non essentialis, & sic non esset conmunis toti Trinitati, quae in tantum fficitur communis, in quantum est ab Essentia quae est communis. Ad illud Io: dicitur, quod omnia per Verbum facta sunt tanquam per Artem Patris: & ideo tanquam per causam veluti formalem; non autem tanquam per causam efficientem, aliteractiones ad extra non essent indiuisae totius Trinitatis, sed essent a solo Verbo, quod alibi falsum esse ostendemus. Igitur ad actionem notionalem concurrit personalitas formaliter; ad rationem vero essentialem tantum concomitanter.

241

37. Obiicit 4. Si hoc concretum Deus importaret Subsistentiam, sequeretur, quod etiam hoc concretum Spirator importaret propriam Subsistentiam distinctam a Subsistentia Patris, & Filij; & sic dicitur de omni concreto, quod formari potest de Attributis Diuinis, sed consequens est falsum, quia Spirator esset Persona. distincta a Patre, & Filio; & sic de reliquis concretis, vt Omnipotens &c: ergo neque hoc concretum Deus importat subsistentiam.

242

Resp. neg. sequelam; omnia enim predicata. absoluta important vnam, & eandem Subsistentiam, per quam subsistut cum hoc tamen discrimine, quod Essentia Diuina, illam habet a sex Attributa vero illam habent ab Essentia Diuina, vt patet de supposito creato, quod subsistit perse, & de accidentibus, quae subsistunt per Subsistentiam suppositi. Ad illud de Spiratore dicitur, quod si concedantur Subsistentiae relatiuae, subsistit per Subsistentias Patris, & Filij, quibus aduenit tanquam proprietas personalis; si vero negentur, subsistit per vnicam Subsistentiam absolutam, eodem prorsus modo, ac Attributa.

243

38 Obiicies 5. Si Natura Diuina praecisis relationibus esset subsistens, daretur quarta Persona Trinitatis, quia Persona, est quid subsistens in natura intellectuali.

244

Resp. neg. sequelam: Persona enim est quid. subsistens incommunicabile indiuiduum in natura rationali; unde ablata incommunicabilitate aufertur ratio Personae.

245

3P Obiicies 6. Si Natura Diuina, vt subsistens, esset communicabilis, vel esset comunicabilis, vt superior inferiori, vel vt natura supposito? Non primum, quia talis communicatio est rationis, non realis; neque secundum, quia Natura suppos ito communicatur vt quo, & vepars, non vt quod¬

246

Resp. habere Similitudinem cum vtraque conmunicatione; comunicatur enim, vt superius inferiori, non per dist inctionem realem, sed per identitatem purissimam; attamen communicatur. realiter, quia realiter existit in tribus Personis, & conmunicatur vt quod, quia est in diuerso genere, & non acquirit esse; sed dat esse supposito; vnde ex ipsa, & esse non sit tanquam ex duabus partibus compositum, sicuti fit ex essentia creata, & esse, quod acquirit in supposito¬

247

4o Colligitur aliquos Sanctos PP. nomi¬ nasse ex istentiam absolutam, non autem subsistentias relatiuas propter metum Haeresis Arrianae; alios vero nominasse relatiuas, non absolutam propter metum Haeresis Sabellianae.

Articulus 5

248

ART. V An esse intellectuale sit praedicatum constitutiuum Naturae Diuinae

249

I Dhaescindimus: pro nunc a duabus difficultatibus, quae in seq. art. discutientur; quarum 1. est, an esse intellectuale per modum principij radicalis passiui virtualiter excludentis actualem operationem, seu exercitium intellectionis, vel potius ipsa actualis operatio, siue exercitium intellectionis sit constitutiuum Diuinae Essentiae? 2. est; an hoc intelligere actualissimum sit constitutiuum vltimum Diuinae Naturae? Loquimur ergo inpreseti de esse intellectuali simpliciter abstrahedo ab eo, quod sit actuale, vel radicale, & an sit vltimum constitutiuum, vel non? Et licet inter Auctores circa hoc fere nulla sit controuersia. quia ab omnibus, vel supponitur, vel coceditur; attamen quoniam pro intelligentia dicedorum: in sequentibus Ari; necessario explicandum est, in quo formaliter consistat esse intellectuale substantiale radicale, sine cuius explicatione vix intelligi potest, quomodo esse intellectuale, & non esse volitiuum saltem radicale, & esse radicale cuiuscunque alterius Attributi sit constitutiuum Dei, ideo hanc primo declarare statuimus.

250

. Ratio dubitandi esse potest; nam in creatura intellectuali, v. g. in homine dantur haec tria, scilicet Intellectio, quae est accidens separabiles Intellectus, qui est accidens inseparabile coniunctum Essentiae hominis; & Rationalitas, quae est radix, seu principium radicale, a quo immediate oritur intellectus, & mediate, ac remote ipsa intellectio; quod enim est causa causae est causa causati, vnde si a rationalitate oritur intellectus, & ab intellectu intellectio, manifeste sequitur, quod sicuti intellectus est potentia formalis proxima intellectionis, ita rationalitas est principium radicale remotum eiusdem. Ex his tribus certum est actualem intellectionem, & potentiam proxime intellectiuam non esse praedicata constitutiua substantiae hominis, quia sunt, accidentia, & nulla substantia potest constitur per accidens, aliter substantia esset accidens; constitutum enim ponitur in eadem specie, inqua est constitutiuum. Remanet ergo, quod solum principium radicale remotum intellectionis, quod est rationalitas sit praedicatum formale constitutiuum Essentiae hominis.

251

Quoniam autem Essentia hominis nedum est principium radicale intellectus, sed etiam voluntatis, & cuiuscunque alterius proprietatis ab illa emanantis, essentia enim rei est prima radix omnium, quae fluunt ab ipsa res propter eadem rationem datur rationalitas, quae est principium volitiuum radicale remotum, uoluntas, quae est principium formale proximum; & volitio, quaeest actualis operatio; vnde sicut? esse intellectiuum radicale est constitutiuum essentiae hominis; quia pertinet ad illa; ita videtur, quod sit volitiuum radieale, esse risiuum radicale, &c.

252

Neque obest; quod essentia hominis absque sui multiplicatione sit vna radix primaria omnium suarum proprietatum; & ideo ad multiplicationem proprietatum non esse multiplicanda, constitutiua; sed per vnum, & idem constitutinum formaliter esse radicem, & principium radicale omnium suarum passionum.

253

Nam contra est 1. Non est necessarium, quod constitutiua distinguantur realiter, vt paret de constitutiuis allatis in Arbore Porphyrii, quae tantum virtualiter discinguuntur; sed essentia hominis, prout est radix intellectus; & intellectionis, distinguitur virtualiter a se ipsa considerata, prout est radix voluntatis, & volitionis, quia prout est radix intellectionis pertinet ad lineam intellectiuam, quam inchoat; & prout est principium voluntatis, & volitionis pertinet ad lineam volitiuam, quam pariter princibiat; & illa, quae pertinent ad diuersamdineam distinguuntur virtualiter, vt ostendemus in seq. Tract. q. 2. art. 8; ergo Essentia, etiam prout. est radix volitionis, est constitutiuum Essentiae Dei. 2. Quanuis vna, & eadem essentia sit vnum, & idem principium omnium proprietatum hominis, adhuc assignanda est ratio, cur potius esse intellectiuum, & non esse volitiuum radicale sit constitutiuuum illius

254

Ascendamus modo ad Diuina. Certum est Diuinam Essentiam esse principium radicale Intellectionis, Volitionis, Omnipotentiae, & aliorum Attributorum. Igitur sic arguitur pro ratione dubitandi. Vel esse radicale volitiuum, esseradicale omnipotentiale &c. sunt praedicata constitutiua Naturae Diuinae, vel none Si primum ergo esse radicale intellectuale non est constitutiuum vltimum Diuinae Naturae, quod est contradictorium sententiae nostrae infra ponendae; nam sicuti volitio, & voluntas est posterior intellectione, & intellectu; ita esse radicale volitiuum est posterius esse radicali intellectiuo; Essentia enim Diuina prius radicat illud, quod est, prius in ipsa, & postea illud, quod est posterius; non enim prius radicat voluntatem, & postea intellectum, aliter voluntas esset prior intelle ctu: imperceptibile enim est, quod essentia proaliquo priori concipiatur radicans voluntatem, & voluntas non concipiatur, vt radicata, aliter conciperetur, vt radix nihili; & sic dicendum est, de esse radicali omnipotentiali, quod sequitur ad esse volitiuum, ac de reliquis. Si secundum ergo neque esse radicale intellectiuum est praedicatum constitutiuum Naturae Diuinae: non enim minus esse radicale volitiuum, quam esse radicale intellectiuum est essentia.

255

Neque obstat 1. Si dicatur, quod esse intel¬ lectuale sit constitutiuum Dei, quia esse intellectuale non distinguitur virtualiter a Deo, cum non detur in ipso per modum potentiae perfectibilis; esse vero volitiuum distinguitur virtualis ter a Deo, quia voluntas est Attributum Dei cum habeat essentialiter supponere esse intellectiuum, intellectum, & intellectionem, ad quam essentialiter sequitur; & per consequens supponit Essentiam Dei adaequate constitutam, cum supponat illam actu operantem; implicat enim, quod aliqua natura non constituta in sua essentia operetur; & per consequens esse volitiuum radicale est quaedam denominatio resultans inDiuina Essentia iam constituta; & ideo illam non constituit.

256

Nam contra est 1. Quanuis principium. volitiuum formale, & proximum sit Attr ibutum virtualiter distinctum a Diuina Essentia, attamen principium volitiuum radicale remotum non distinguitur virtualiter ab ipsa Diuina Essentia, aliter principium radicale remotum volitiuum non esset Diuina Essentia; & sic Diuina Essentia non esset prima radix omnium Attributorum: ergo quanuis haec ratio concludat esse volitiuum formale proximum non esse constitutiuum Diuinae Naturae, quia esse volitiuum distinguitur virtualiter, non tamen concludit esse volitiuum tadicale remotum non esse constitutiuum, quia esse volitiuum radicale non distinguitur virtua. liter. 2. Non minus repugnat concipi essentiam. ve perfectibilem virtualiter per esse volitiuum: quam per esse intellectiuum, ergo si reijcitur distinctio virtualis inter esse intellectiuum, & Essentiam propter perfectibilitatem passiuam. quae repugnat Essentiae, reijcienda quoque est propter eandem rationem inter Essentiam, & esse volitiuum. 3. Vel ratio radicis esse volitiur aduenit Diuinae Essentiae im constitutae tanquam aliquod virtualiter distinctum ab ipsa, vetanquam aliquod virtualiter identificatum cum illa ? Si primum; ergo ratio formalis radicis esse volitiui est At tributum, non Essentia; Attributum enim est ratio virtualiter adueniens Essentiae; & sic Essentia non esset formaliter radix omnium Attributum. Si secundum, ergo non tollit; quod sit praedicatum constitutiuum; sed solum probat esse praedicatum inferius; quanuis enimrationalitas adueniat substantiae constitutaein esse animalis, attamen non sequitur, quod non sit praedicatum constitutiuum, sed solum. quod sit praedicatum inferius, & formalius

257

Neque obstat 2; quod esse intellectuale sit, actus primarius. Naturae Diuinae; & esse volitiuum secundarius, quia supponit esse intellectiuum & ideo esse volitiuum non est constitutiuum quia constitutiuum est de primario intellectus

258

Nam contra est; quia esse intellectiuum supponit existentiam, quae est actus primarius cum actiones sint existentium, ergo vel esse intellectiuum non est constitutiuum, vel haec ratio¬ nulla est. Vt autem haec dissoluantur,

259

PNot. 1, quod Essentia Diuina in hoc differt ab essentia creata, vt sepe diximus, & saepius repetemus (est enim principium, ex quo deducuntur plurimae conclusiones) quod Essentia Diuina est actus purissimus includens omnem actualitatem, & excludens omnem potentialitatem passiuam, Essentia vero Creaturae secundum se est mera potentia passiua excludens omnem actualitatem. Actus autem, quem excludit essentia creata duplex est; alius substantialis, idest existentia, perquam essentia creata completur in sua linea, vtdiximus Art. 3. S,1, & alius accidetalis, per quam perficitur in alia linea sibi quodamodo extrinsece adueniente, ita pariter actus, quem includit. Essentia Diuina, alius est pertinens ad lineam Essentiae illam complens per nostrum modum intelligendi; & alius est Attributalis, qui a nobis concipitur ei aduenire per modum accidentis proprij; unde si Essentia Diuina consideretur realiter adaequate secundum omnia, quae realiter includit, nedum est esse existentiale intellectiuum, sed etiam esse volitiuum, & omne esse Attributale. Ceterum quia ob debilitatem nostri intellectus, & ob infinitatem perfectionum Diuinarum non possumus cognoscere adaequate omnia simul, quae sunt in Diuina Essentia; ideo praecisiue cognoscimus vnam perfectionem sine alia; sic uti ob eandem rationem praecisiue cognoscimus. perfectiones existentes in creatura. Cum hoc tamen stare debet allata differentia, quae est interEssentiam Diuinam, eiusque perfectiones, & inter essetiam creatam, eiusque proprietates, quod Essentia Diuina praecisiue concepta in sua linca essentiali debet semper concipi, vt actus purissimus in illa linea excludens omnem potentialitatem passiuam realem, & virtualem, & includes omnem actualitatem, & perfectionem intrinsecepertinentem ad illam lincam; aliter conciperetur;. vt Essentia creata, cuius est proprium concipiper modum potentialis passiui & imperfecti, non autem conciperetur Essentia Diuina, cuius est proprium concipi per modum actus purissime excludentis omnem potentialitatem. Quod aute non concipiatur cum omni actualitate pertinete ad aliam lineam ei quodammodo accidentaliter aduenientem, prouenit tantum ex inadaequatione nostrae cognitionis, de cuius ratione. est praescindere vnum ab alio; non tamen propter hoc cognoscitur Diuina Essentia, vt quid potentiale, & imperfectum; quia cognoscitur, licet indaequate, vt actus purus; idest cognoscitur in illa linea, quam praescindit debilitas nostri intellectus, vt habens omnem actualitatem pertinentem ad illam lineam; vnde sicuti, si cognoscatur, vt est omnis actus in omni linea, cognoscitur, veactus purissimus simpliciter in omni linea; ita sicognoscatur, vt est omnis actus in sua linea essetiali, cognoscitur, vt actus purissimus in sua linea. Sic dicendum est de linea volitiua, & de quacunque alia linea Attributali, quae, vtpote Diuina, debet concipi sine vlla potentialitate; & per consequens, prout est omnis actus pertinens. ad illam lincam. At vero Essentia creata, quia de eius ratione est potentialitas passiua, & imperfectio: ideo potest praecisiue cognosci vnum praedicatum, vt quid potentiale, & perfectibile. in eadem linea:nam quando cognoscitur praedicatum imperfectum, cognoscitur praedicatum proprium creaturae.

260

A Not. 2. quod quotiescunque idem principium, seu radix respicit plures actus inter se ordinatos; tunc ille actus, qui est primarius, & qui primario recipitur in ipso principio, specificat ipsum principium, denominat, & est in eade specie cum illo; specificatiuum enim est illud, quod primario est, & intelligitur in re, vt diximus, & est in eadem specie, in qua est specificatum, vt patet de rationalitate, & homine; ceteri aute actus secundarij, quos respicit principium me diante actu primario, se habent, veluti accidentia, cum accidens essentialiter sit actus secundus, & ideo non specificant, aut denominant ipsum principium; uec sunt in eadem specie cum illo. Instantiam habemus in materia, quae, quia primarie respicit formam substantiale, quae est actus primus illius, ideo specificatur a forma substantiali, & ponitur in eade specie, in qua est forma substantialis quia vero secundario respicit formas accidentales, ideo ab illis non specificatur, nec est in eadem specie cum illis, quia materia est inspecie substantiae, accides vero in alia specie diquersa a specie substantiae, aliter accidens esset substantia; nam omne, quod est in specie substatiae, est substatia. Igitur principium est in eadem specie cum suo actu primario, quem essentialiter respicit; & est in diuersa specie ab illa, in quaest actus secundarius, quem veluti accidentaliter respicit; vnde actus primarius est actus proprius, seu perfectio pertinens ad eandem specie, seu lineam ipsius principii, sine quo principium non est completum, & perfectum in sua linea Actus vero secundarius non est actus formalis proprius, & intrinsecus ipsius principii, sed alie nus, & extrinsecus, quia est in diuersa specie, nec ad ipsum comparatur principium, vt quid perfectibile, & potentiale ad proprium actum perfectiuum, quia potentia, & actus ex Arist. sunt in eodem genere, & in eadem specie, vt patet de materia ligni, & forma ligni, sed comparatur vt aliquid iam perfectum in sua specie per actum primarium ad aliquod veluti extraneum, & accidentale pertinens ad alienam lineam.

261

S Ex hac doctrina habetur resolutio totius difficultatis, etenim Natura Diuina, quae formaliter, vt Natura, est principium actionis Diuinae; definitur enim natura principium agendi, seu operandi, quanuis respiciat omnes actualitates ab illa dimanantes, quarum est radix, attamen specificatur solum ab actu primario, & est in ea¬ dem specie, seu linea cum illo, ac ab eo denominatur; ab actibus vero secundarijs nec specificatur, nec denominatur, nec est in eadem specie cum illis. Actus vero primarius, quem respicit quaecunque natura, est actus illius potentiae, que prior est in illa natura; sed in Natura intellectuali, & spirituali, sicuti est Natura Diuina, potentia prior est intellectus, qui antecedit voluntatem, & quascunque alias potentias executia uas, quae subijciuntur imperio voluntatis, ergo actus primarius, quem respicit Natura Diuinao est intelligere. Actus vero voluntatis, & aliarum potentiarum exequetium sunt actus secundarm. Ex quo manifeste deducitur. 1. intelligere Diquinum esse specificatiuum Naturae Diuinae, & ideo constitutiuum essentiale, quia specificatiuum rei est constitutiuum ipsius, vt patet de rationalitate respectu hominis. 2. Constitutiuum Naturae Diuinae esse intelligere actuale, non radicalo quia intelligere radicale est imperfectum, vedis ximus in 1. Not. 3. Constitutiuum Naturae Diquinae esse intelligere per modum actionis purissimae, non autem per modum actualitatis subsistentis, vt pariter infra ostendemus. 4. Quod intelligere actuale sit vitimum constitutiuum Naturae Diuinae; vt probabimus in vlt art; vnde allata doctrina est fundamentum immobile nostrae sententiae. Sed antequam ponamus conclusionem, tollenda est ratio dubitandi; sic enim facilior ad illam patebit via.

262

6 Ad dilemma igitur resp; quod esse radicale volitiuum non est constitutiuum Naturae Diuinae sub conceptu radicantis volitionem; & ratio est; quia solus actus primarius specificat, & constituit Naturam; sola autem intellectio est actus primarius, & radicalitas volitionis respicit essentialiter actum secundarium, ergo sola in tellectio est specificatiua, & constitutiua, ipsa autem radicalitas voluntatis non est constituti ua. Ad improb. neg. conseq. Ad id, quod dicitur; quod scilicet Natura Diuina non minus est radix intellectionis, quam volitionis, dist; non minus est radix aeque iminediata, & primaria, negi immediata, & primaria intellectionis, & mediata, ac secundaria volitionis, conc. Solum autem immediatum, & primarium est constitutiuum, Vt dictum est.

263

Ad 1. contra 1. respons. dicitur, quod esse radicale remotum volitiuum non est aliquod esse distinctum ab esse intellectiuo, sed est ipsum esse intellectiuum in ordine ad aliquod secundarium adueniens Diuinae Essentiae, & ideo denominatio radicalis volitiui non est praedicatum constitutiuum; sicuti in creatura denominatio radica. lis admiratiui non est constitutiua hominis formaliter sub conceptu radicantis admiratiui. tatem, quia hic conceptus est in ordine ad aliquod accidentale supponens essentiam hominis constitutam, quanuis esse radicale admiratiuum specificatiue, & materialiter sumptum, prout ve¬ esse radicale rationale, specificet hominem: unde quanuis esse radicale volitiuum specificatiue, & materialiter sumptum, prout est idem, ac esse intellectiuum, non sit distinctum ab Essentia Diuit. na, attamen denominatio radicalis volitiui formaliter est in ordine ad voluntatem, quae virtua. liter distinguitur, & ideo non est constitutiuum. Ad 2, neg. paritas: nam radicalitas perfectibilis virtualiter distincta ab esse intellectiuo dicit praedicatum essentiale imperfectum in sua linea, & ideo importat impuritatem essendi insua linea; quae repugnat Essentiae Diuinae etiam madaequate conceptae; quia Essentia inadaequa te concepta debet esse actus purus, aliter non haberetur conceptus proprius Essentiae Diuinae; sed conceptus proprius essentiae creatae, vedictum est; At vero radicalitas perfectibilis per esse volitiuum, quanuis non dicat conceptum adaequatum actus puri simpliciter in omni linea; dicit tamen conceptum actus puri in sua linca inadaequate sumpta; qui conceptus est proprius Essentiae Diuinae: nam Essentia creata etiam inadaequate sumpta non est actus purus, sed impurus: & importat solam imperfectionem respectu nostri intellectus inadaequate concipientis. Ad 3. dicitur; quod radicale volitiuum specificatiue materialiter sumptum non dicit aliquod adueniens Diuinae Essentiae, quia dicit ipsum esse intellectiuum; formaliter tamen importat ordinem ad voluntatem, quae est aliquod secundario adueniens. Unde esse radicale volitiuum, vel esse radicale omnium Attributorum. cum sit in ordine ad aliquod secundario adueniens Diuinae Essentiae, non est constitutiuum illius, quod est tantum in ordine ad aliquod primarium: sicuti conceptus radicis omnium proprietatum hominis non est constitutiuum hominis, quia est per ordinem ad accidentia, quasupponunt essentiam hominis iam constitutam.

264

Ad 2. replicam dicitur, quod esse intelle ctiuum supponit existentiam Diuinam veluti in genere causae materialis contrahibilis, quia substantia existens est indifferens secundum se ad esse, vel non esse intellectuale. Non est aute contra rationem constitutiui primarij formalis supponere aliquod prius in genere causae materia lisinam forma est constitutiua materiae in specieingenere cause formalis; & tamen supponit materiam in genere causae materialis, quia materis intali genere est causa formae, & causa in eo genere, in quo est causa, supponitur effectui, neque per hoc sequitur, quod forma non sit actus primarius materiae; at vero esse volitiuum supponit esse intellectiuum in genere causae formalis; quia intellectus est causa formalis voluntatis, peripsam enim a priori probatur voluntas, neque intellectus se habet, vt genus contrahibile pervoluntatem, aliter esset vniuersalior voluntate, & non diceretur ad conuertentiam cum illa; & ideo esse intellectiuum supponitur ad esse voli¬ tiuum in genere causae formalis; ac per consequens esse volitiuum formale est actus secunda, rius, quia essentialiter supponit actum primarium in genere causae formalis.,

265

7. Instabis. Natura intellectualis creata quatenus principium operandi, respicit intellectionem creatam, tanquam actum primarium quia intellectio est actus potentiae intellectiuae; quae est prima inter potentias intellectuales, & tamen Natura intellectualis creata non specificatur ab intellectione actuali, aliter substantia specificaretur ab accidente, & esset in specie accidentis; ergo principium operandi non specificatur ab actu primario.

266

Resp. hanc esse differentiam inter Natura creatam, & Diuinam, vt diximus, quod Natura Diuina ita est principium actionis, vt sit actus purissimus sine vlla potentialitate passiua, & ideo formaliter debet constitui per suum vltimum actum expellentem omnem potentiali tate passiuam, quem primario respicit; at vero Natura creata, cum ob suam imperfectionem sit essenmtialiter potentialis, & potentialitas passiua constituatur per ordinem, & habitudinem ad suum actum primarium, ideo non constituitur formaliter per ipsum actum primarium, aliter esset purus actus, non potentialis, de cuius ratione est? excludere actum.

267

Ex dictis colligitur, quod ad rationem constitutiui formalis non sufficit esse radicem aliorum; nam prima proprietas est radix omnium proprietatum, & tamen non est constitutiua essentiae; sed requititur, quod sit radix omnium praedicatorum tam substantialium, quam accidentalium; diuersimode autem se habet in ordine ad praedicata substantialia, quae sunt de primario intellectu; & in ordine ad praedicata accidentalia, quae sunt de secudario intellectusnam in ordine ad praedicata substantialia ita est radix eorum, vt sit in eadem specie, & linea cum illis; in ordine vero ad praedicata accidentalia ita est radix, vt sit in diuersa specie, & linea; quia est specificatiuum praedicatorum substantialium non accidentalium. Non enim sufficit ad hoc, vealiquod sit in eadem specie cum alio, esse radicem illius; nam essentia creata est radix suorum accidentium, & tamen non est in specie accidetis; & Essentia Diuina est radix Relationum, & tamen non est in linea relatiua. Requititur ergo, quod sit specificatiuum illius: & per consequens, quod sit quid primarium. Ex quo deducitur, quod licet Diuima Essentia concipiatur, vi principium radicale intellectionis, & volitionis, attamen est tantum in eadem linea cum intellectione, non autem cum volitione; quia intellectio est actus primarius illius, volitio vero actus secundarius. His notatis.

268

SVnica conclusio. Esse intellectuale est praedicatum substantiale constitutiuum Naturae Diuinae. Habetur ex Scriptinam Ps. 138. dicitur: Ecce Domine tu cognouisti omnia nouissima, & antiqua &c. Praeterea Fides docet Patrem generare Filium per intellectum; sed cognoscere, & intelligere conuenit tantum naturae, quae est substantialiter, & essentialiter intellectualis, vt patet in Homine, & in Angelo; ergo esse intellectuale est constitutiuum Naturae Diuinae.

269

Prob. 2. ex Beatiss. P. Aug. lib. 15. de Trinc. 13. vbi ait: Quae autem Scientia Dei est, ipsa & Sapientia; & quae Sapientia, ipsa & Essentia, fiuet Substantia. Ubi quanuis vtatur nomine Scientiae. & Sapientiae, non autem nomine intellectionis essentialis, attamen non accipit scire, & saperequod est Attributum Dei, quia loquitur de scietia, de qua nascitur Verbum; nam paulo post: Propter hoc sicut nostra scientia illi Scientiae Dei, sic & nostrum Verbum, quod nascitur de nostra Scientia, dissimile est illi Verbo Dei, quod natum est de Patris Essentia. Quibus clare ostendit se loquide illa scientia, quae est Essentia Patris, & perconsequens de intelligere essentiali, aliter si loqueretur de Scientia Attributali, Verbum non procederet immediate de Essentia, sed de Attributo, sicut mediate procedit de Essentia. Spiritus Sanctus, & immediate de voluntate, quae est Attributum.

270

S Prob. 3. ratione a Fundatiss. Doct. in 1. dist. 35. princ. 1. q. 2. Illud, quod in creaturis est formaliter substantialiter, superexcellentissimomodo reperitur in Deo formaliter substantialiter; sed esse intellectuale in creaturis spiritualibus est formaliter substantialiter; ergo superex.¬ cellentissimo modo, idest demptis omnibus imperfectionibus, est formaliter substantialiter inDeo; sed quod est formaliter substantialiter inre, est constitutiuum illius, quia est primarium quod concipitur in ipsa; ergo esse intellectuale est constitutiuum substantiale ipsius Dei, Maior; quae intelligenda est de iis praedicatis, quae inquo formali conceptu nullam important imperfectionem, non vero de ijs, quae inuoluunt essentialiter aliquam imperfectionem, in hoc enim distinguuntur perfectiones simpliciter simplices a perfectionibus simplicibus, quod illae ponuntur in Deo formaliter, istae vero tatum eminenter; igitur sic explicata patet ex dictis art. 1. in 1,& 2. probat, conecl, illud enim, quod substantialiter conuenit Enti, in quocuque ente ponatur, semper substantialiter conuenit; nam essentiae rerum sunt immutabiles; ergo illud, quod substantialiter conuenit creaturae, conuenit etiam substantialiter Deo, & si nullam in suo conceptu includat imperfectionem, illi conuenit formalitera vnde substantia, quae conuenit cre aturae substantialiter formaliter, nequit competere Deo accidentaliter; aliter substatia in Deo esset accidens, quod est contradictorium. Prob. minor: nam esse intellectuale sine discursu est substantialiter formaliter in Angelo, & esse intellectuale cum discursu, quod est esse rationale, est substantiali¬ ter formaliter in homine: ergo esse intellectuale purissimum ab omni imperfectione est substantial iter formaliter in Deo.

271

Dices. Esse rationale est substatialiter formaliter in homine, & tamen non est substantialiter formaliter in Deo.

272

Resp; quod esse rationale inuoluit essentialiter in suo conceptu imperfectionem, & ideo non est formaliter substantialiter in Deo, vt infra dicemus, sed tantum Eminenter, ve infna deEmin. Dei arti2.

273

10. Prob. 4. Ex eodem ibid. Quod est abstractum ab omni materia, est formaliter intellectuale; sed Natura Diuina praecisis Attributis, & relationibus est abstracta ab omni materia, ergo est formaliter intellectualis; sed quod est formaditer intellectuale constituitur per esse intellex ctuale; sicuti quod est formaliter rationale, constituitur per rationalitate; ergo esse intellectuase est constitutiuum Naturae Diuinae. Maior probinfra art. 6. S.13 intellectio enim non fit, nisi per abstractionem a materia; videmus enim in nobis, quod non fit, nisi per depurationem phantas: matum a conditionibus indiuiduantibus, quae consequuntur materiam, quod signum euidens est abstractionem a materia esse radicem intellectionis; & propterea Angeli, & Deus, quia abstrahunt a materia, neque intelligunt per phatasmata materialia, sunt magis intellectuales, quam nos. Minor patet: nam Essentia Diumapraecisis Attributis, & relationibus est actus purissimus excludens omnem potentialitatem passiuam; ergo est abstracta ab omni materia, quae est summa potentialitas passiua.

274

II Prob. 5. Ex eodem ibid. Deus est causacreaturarum perfectissimo modo, sed modus perfectissimus est modus causandi per intellectum, & voluntatem; ergo Deus est causa creaturarum per intellectum, & voluntatem, sed quod est causa per intellectum, & voluntatem: est formaliter substantialiter intellectuales ergoesse intellectuale est constitutiuum Nature Dei. Maior patet, quia modus perfectissimus causadi sequitur modum perfectissimum essendi; agere enim sequitur ad esse; & ita perfectissime agere ad perfectissime esse. Minor etiam patet: nam modus perfectissimus causandi est ille, qui est cum dominio suarum actionum, & directione, earum in finem, sed modus causandi cum dominio suarum actionum est per intellectum, & voluntatem; istae enim solae potentiae habent dominari in suas actiones: ergo perfectissimus modus causandi est per intellectum, & voluntatem.

275

12 Prob. 6. Natura Diuina constituitur formaliter in ratione Naturae per rationem formalem principij purissimi actualissimi includentis suam vitimam perfectionem pertinentem formaliter ad suam lineam; sed principium formale purissimum constituitur in ratione actualissimi, & purissimi per suum actum primarium, & actus primarius, quem respicit Natura spiritualis, eest actus potentiae, quae est primaria inter potentias spirituales; quae potentia non est, nisi intellectus; vt cuidenter colligitur in nobis; ergo esse intellectuale est formale constitutiuum Nat urae Diuinae. Maior patet; quia natura definitur principium operandi; ergo constituitur in esse Nature per rationem principij; & principium purissimum; & actualissimum constituitur in ratione purissimi, & actualissimi per exclusionem omnis impuritatis, & potentialitatis, quae exclusio non habetur, nisi per inclusionem omnis actus pertinetis form aliter ad illam lineam; quodlibet enim tollitur per suum oppositum; vnde cum actus, & potentialitas sint opposita, quia potentialitas dicit non esse, actus vero dicit esse; ideo non tollitur omnis potentialitas nisi per inclusionem purissimae actualitatis. Minor etiam superius probata est: nam specificatio rei habetur tantum abeo, quod est primarium in ipsa; quia illud, quod est secundarium, cum habeat rationem accidentis, non specificat, sed supponit tem specificatam; sedvactus, quem primario respicit Natura Diuina, quatenus principium agendi, est intellectio; ergo esse intellectuale est constitutiuum formale Essentiae Diuinae

276

I3 Haec ratio euidenter probat de Essentia Diuina, quatenus habet munus Naturae, & consequenter quatenus habet rationem principij agendi; propterea posuimus in titulo: An esse intellectuale sit constitutiuum Naturae Diuinae, non autem Essentiae; quanuis enim Essentia, & Natutura sint idem, vt infra videbimus, attamen munus Essentiae est ordinari ad existentiam, munus vero Naturae est ordinari ad actionem; vnde haec ratio formalius probat de Essentia Dei, prout habet rationem Naturae, quam prout habet rationem Essentiae; quanuis probet de vtraque quia vtraque est formalissime idem.

277

Videantur aliae rationes apud B. Doct. loc. cit; & in lib. de Causis proposit. 19. lit. M, vbi exeo, quod Deus sit summa lux spiritualis, probat; quod eius Essentia sit summe intellectualis; quia sicut de ratione luminis est manifestare obiecta ita de ratione intellectus est euidenter patefacere

278

M Obiicies 1. Vel per esse intellectuale intelligitur radix potentiae intellectiuae, vel potentia formalis intellectiua, vel actus intellectionis; sed neutro modo est constitutiuum Naturae Diuinae; ergo nullo modo; nihil enim aliud potest intelligi per esse intellectuale, vt patet. Non primum, quia radix potentiae volitiuae non constituit Naturam Diuinam, ergo neque radix potentiae intellectiuae. Tum quia intellectualitas per modum radicis constituit naturam creatam, quae est imperfecta; radicalitas enim dicit imperfectionem, quia dicit potentialitatem passiuam. Non secundum, quia potentia formalis intellectiua est passio fsluens a natura intellectuali, vt patet in nobis, & passio supponit naturam: non constituit. Neque tertium, quia intellectio in nobis est accidens, ergo & in Deo habet rationem accidentis.

279

Resp. per esse intellectuale intelligi radicem potentiae intellectiuae, potentiam formalem intellectiuam, & actualem intellectionem sine. vlla prorsus distinctione etiam virtuali; esse enim inte llectuale integratur ex his tribus. Igitur neg. minor. Ad prob. dicitur, quod Diuina Essentia est radix intellectionis taquam actus primarij, & volitionis tanquam actus secundariju; & ideo esse radicale intellectiuum, non vero esse radicale volitiuum est constitutiuum illius. Ad aliud dicitur, quod intellectualitas per modum radicis excludentis suam vltimam actualitatem est potentialis, & hoc modo non admittitur inDeo; per modum autem radicis includentis omnem actualitatem pertinentem ad suam lineam non est potentialis; & hoc modo admittitur inDeo. Ad 23 & 3. dicitur, quod potentia formalis intellectiua, & intellectio actualis in nobis est accidens, quia natura creata in hoc distinguitur a Natura Diuina, quod est potentialis, & ideo excludit a sua essentia actualitatem potentiae formalis, quae habet rationem actus primi: & actualitatem actionis, quae est actus secundus; at vero Natura Diuina, cum sit purus actus essetialiter, habet includere omnem actualitatem pertinentem ad suam lineam.

280

Instabis. Esse intellectuale non pertinet formaliter ad lineam Essentiae Diuinae; ergo Essentia Diuina illud essentialiter non includit: Prob. antecedens. Si esse intellectuale pertineret ad lineam Essentiae maxime, quia Essentia est radix esse intellectualis; sed haec ratio nulla est; quia Essentia est radix etiam Attributorum, & tamen Attributa non pertinent ad lineam Essentiae; ergo esse intellectuale non pertinet ad lineam Essentiae.

281

Resp. neg. antecedens. Ad prob. dist. maior, Maxime, quia Essentia est radix respiciens. primario intellectionem actualem, conc; sed in hoc sensu neg. minor: nam Diuina Essentia respicit Attributa tantum, vt actus secundarios. Maxime, quia est radix respiciens secundario intellectionem, neg.

282

15. Obijcies 2. D. Dion, de Diuin. Nomin. c. 7. de Deo; ait: Quomodo enim intelliget aliquod intelligibilium no habens intellectuales operationes: ergo ex D. Dion. esse intellectuale est tantum eminenter in Deo. Praeterea in lib. de Caus. habetur, quod quando nominamus Deum nomine intelligentiae, non nominamus eum nomine proprio, sed nomine sui primi effectus, qui est Angelus

283

Resp. ad 1. D. Dionysium denegare Deo tantum intellectionem per defectum, non vero per excessum; ait enim ibid: Deum esse sine mente, & sine sensu, non secundum defectum, sed se¬ cundum excessum, quia omnis cognitio per amplius, & perfectius, & excellenter reseruatur in primo. Ad 2. dicitur nullum nomen esse proprium Deo, quia nomen proprium Dei est infinitum; & omne nomen excogitabile a creatura est finitum: non tamen per hoc arguitur rem significatam per nomen desumptum a creatura non esse. formaliter in Deo, aliter nec substantia esset formaliter in Deo.

284

I6. Obiicies 3. Esse intellectuale importat imperfectionem, quia importat passionem, intelligere enim secundum Phil. est quoddam pati; ergo non est in Deo formaliter, sed eminenter, & ideo non est constitutiuum Dei.

285

Resp. dist. antecedens. Esse intellectuale per modum potentiae passiuae, conc; & de hoc loquitur Phil, loquitur enim de intelligere nostro; per modum actus purissimi, neg.

286

I7. Obiicies 4. Esse intellectuale est scireDei iuxta Beatiss. P. Aug. vbi sup; & Greg. Niss. lib. Quod non sunt tres Dij; vbi ait: Ea, quibus Deum nominamus, non sunt Essentia, sed quasi circunstant ipsum, ut intelligere, & videre; sed scire Dei est Attributum Dei, quia scire Dei est scie tia Dei, ergo esse intellectuale non est praedicatum constitutiuum, sed Attributale Essentiae Dei.

287

Resps Beatiss. P. loqui de scire in tota sua. amplitudine, prout est idem, ac intelligere esseuntiale, vt supra ostensum est; in quo sensu scire distinguitur virtualiter a scientia, vt ostendemus in Tract. de Scientia Dei. Ad D. Greg. dicitur loqui de intelligere, & videre per causam; non autem de intelligere ambiente omnem intellectionem, quod est intelligere essentiale.

288

IS Obiicies 5. Esse intellectuale est constitutiuum naturae; ergo non essentiae, natura enim, & essentia distinguuntur virtualiter; quia essentia ordinatur ad existentiam; natura vero ad operationem.

289

Resp; quod licet esse intellectuale formalius loquendo sit constitutiuum naturae, quam essentiae; attamen formaliter est etiam constitu tiuum essentiae, quia Essentia, & Natura in Deo. sunt idem formaliter sine distinctione virtuali, vt infra probabimus.

290

I9. Obijcies 6. contra 2. rationem, quae est etiam D. Thomae. Immaterialitas non est causa. intellectionis; ergo illa ratio non probat. Sed hoc dissoluctur art. 7. 8. 1.

Articulus 6

291

ART. VI. An Essentia Diuina constituatur per esse intellectuale per modum principij radicalis; vel per modum actualis operationis:

292

PEtrus Cornejo de Scient. Dei q. 14. art. 4. dub. 2. distinguit Essentiam, & Naturam Diuinam virtualiter; & ideo sub conceptu Essentiae vult constitui formaliter per Existentiam Diuimam; & sub conceptu Naturae per intelligere. Haec sententia prius est reijcienda. S. 1. An Essentia, & Natura in Deo distinguantur virtualiter e

293

Undatiss. Doct. 7. Met. q. 4. docet, quod Essentia, & Natura in creaturis sint ide realiter, & distinguantur solum virtualiter. Primum probat sic. Si Natura, & Essentia distinguerentur realiter, sequeretur, quod in eadem re essent plures formae realiter distinctae, & sic eadem res esset in duplici specie realiter distincta, quia forma dat esse specificum; & sicut vna forma constituit in vna specie, ita duplex forma realiter distincta constituit rem in duplici species realiter distincta; vnde si in eadem materia esset. forma ligni, & forma ignis, eadem materia esset in duplici specie realiter distincta. Quod autem in eadem re esset duplex forma, patet; quia Elesentia rei est forma rei, & natura esset pariter forma: non enim Essentia potest concipi, vt de terminabilis in specie per ipsam Naturam; quia de se species est; neque Natura potest concipia vt determinabilis in specie; quia pariter species. est; nam idem valet Natura hominis, & species hominis, ergo vtraque haberet rationem formae. Praeterea si Natura, & Essentia essent duae formae realiter distinctae, sequeretur, quod darentur duo actus specifice diuersi realiter; ergo illa res non esset vnum per se, sed per accidens quia ex pluribus actibus specifice diuersis realiter nequit fieri vnum per se. Praeterea si Natura, & Essentia essent realiter distinctae, vel se haberent ambae, vt potentiae passiuae, vel ambae, vtactus; vna enim non posset habere rationem potentiae; & altera actus, quia vna non est deteri minabilis in specie per aliam, vt dictum est. Si primum; ergo nequeunt distingui inter se: nam omnis distinctio est per actum. Si secundum; ergo vnus actus ex illis esset rei substantialis, & alter accidentalis, quia non essent ambo primi; duo enim primi in eodem genere repugnanta sed ille, qui prius adueniret rei, esset substantia lis, & ille, qui adueniret posterius, esset acciden talis, quia esset actus secundarius; & sic vel Esa sentia, vel Natura esset accidens, quod est absurdum. Tandem si Essentia esset realiter distincta a Natura, cum illa essentia sit aliqua resshaberet suam Naturam; omnis enim res naturalis est quaedam Natura, & sic daretur in eademres Natura naturae; & per consequens processus in infinitum

294

Conf. Essentia nedum est principium es sendi, sed etiam est principium suarum passionum; quae ab ipsa fluunt, vt rationalitas, nedum est principium constituens hominem in esse rationali; sed etiam est principium, a quo fluunt proprie tates hominis; sed prout est principium essendi dicitur Essentia; & prout est principium actionum, seu emanationum dicitur Natura; ergo Natura, & Essentia in Creatura non distinguu. tur realiter. Cum autem Arist. ait; quod potentia, quae ordinatur ad esse, distinguitur realiter ab eapotetia, quae ordinatur ad operari, loquitur de potentia operatiua ad extra, vt patet ex textu; quae non est Natura, quia natura est principium motus eius, in quo est; vt dicitur in 2. Phys¬

295

12 Secundum admittitur fere ab omnibus, vno excepto Godov. 1. p. q. 2. disp. 4. §. 2. a n. 16. usqead 2s5, probatur tamen sic. Illa distinguuntur virtualiter, quae spectant ad diuersas species; sed Natura, & Essentia spectant ad diuersas species, quia spectant ad diuersa praedicamenta: nam essentia spectat ad praedicamentum substantiae: & Natura ad praedicamentum actionis, cum sit, principium actionis, ergo distinguuntur virtualiter. Tum quia vnum, & idem formalissime virtualiter nequit ordinari ad actus toto genere. diuersos; principium enim intellectiuum nequit. ordinari ad intellectionem, & ad sensationem quapropter D. Tho:docet, quod idem punctum, prout est finis vnius, & principium alterius distinguitur virtualiter non ob aliam rationem, nisit quia respicit diuersos terminos; sed secundum DTho: Essentia ordinatur, ad existentiam, & natura ad operationem; ergo secundum D. Thovirtualiter discinguuntur.

296

3 Instat Codov 1. Rationalitas dicit Essentiam, & nequit concipi sine ordine radicali ad operationem. 2. Ratio Essentiae, & ratio operatiqui non distinguuntur virtualiter in eadem potetia intellectiua. 3. Anima rationalis sub conceptu Essentiae est vitalis; vitalitas autem dicit ordinem ad operationem. 4. Ordo, quem dicit noster intellectus ad principia, non distinguitur ab ordine, quem dicit ad conclusiones; nam si distingueretur; sequeretur, quod noster intellectus, prout dicit ordinem ad principia, non esset rationalis. 5. Volitiuum radicale non distinguitur? virtualiter ab intellectiuo radicali, aliter darentur in eadem Natura plures Essentiae virtualiter. diuersae. 6. Intellectus Diuinus sub conceptu intellectus dicit ordinem ad intellectionem: & subconceptu omnipotentiae dicit ordinem ad creaturas possibiles; & tamen intellectus non distinguitur virtualiter ab omnipotentia. Tandem in essentia datur ordo ad existentiam, & ad Attributa; & tamen non multiplicatur essentia.

297

Sed haec leuia sunt. Ad 1. neg. assumptum; nam potest concipi rationalitas, prout ordinatur phaecise ad existentiam, non prout ordinatur ad operationem; quotiescunque enim vna res ordifatur ad plures terminos realiter diuersos; tunc potest concipi per ordinem ad vnum tantum terminum, vt punctum potest cosiderati tantum, psout ordinatur ad terminum, cuius est principium absque eo, quod consideretur per ordinem adterminum, cuius est finis, sed existentia, & operatio sut duo termini inter se distincti, quos respicit anima rationalis; ergo potest consid eraHanima rationalis praecise per, ordinem ad exi¬ stentiam, non ad operationem: Ad 2. neg. pariter. assumptum: nam Essentia potentiae intellectiuae ordinatur ad inexistentiam, quam acquitit insubjecto, & ratio operatiui ordinatur ad intellectionem. Ad guresp. eodem modo, quod anima rationalis sub conceptu Essentiae praecisiue respicit existentiam, quanuis realiter sit principiu mvitale. Ad 4. neg;quod ordo, quem dicit intellectus ad principia, non sit distinctus ab ordine, quem dicit ad conclusiones; quia ordo conclulionum fundatur in Scientia, quae distinguitur realiter ab habitu principiorum dicente ordinem ad prima principia; & cum dicitur, quod noster intellectus per ordinem ad principia non esset rationalis, dist; idest illa cognosceret sine discursu, conc; idest non esset intellectualis, neg Ad 5. dicitur, quod esse radicale intellectiuum non est essentia formaliter virtualiter; sicut esse radicale volit: uum non est essentia; sed est Natura, a qua nascuntur intellectus, & voluntas; & ideo etiansi sint idem, non sequitur, quod Essetia, & Natura idem sint virtualiter. Ad 6. dicitur quod intellectus distinguitur virtualiter ab Omnipotentia etiam iuxta D. Tho: vt suo loc. vidAd vltimum dicitur, essentiam in ordine ad Attributa habere rationem Naturae; quia est principium, a quo fluunt. Sed hoc omisso¬

298

Vnica conclusio. Essentia, & Natura inDeo non distinguuntur virtualiter, sed solum secundum diuersa munera, quorum vnum concipitur, vt prius alio. Haec profecto est sententia. Beatiss. P. Aug. lib. 15. de Trin. c. 133 vbi probat Verbum procedere per Essentia, quia procedit per intelligere essentiale, quod est formalissime natura; idem enim est Deo Essentia, quod scientia; quod etiam ait c. 26, & 47; & tract. 99. in Io c. 16. Prob. autem 1. Illa distinguuntur virtualiter in Deo, quae realiter distinguuntur in creatura, & pertinent ad diuersas lineas, seu species; sed Natura, & Essentia non distinguuntur realiter in creatura; ergo in Deo non distinguuntur virtualiter, Major patet; quia vbi est maior simplicitas, ibi est minor distinetio; in Deo autem est? maior simplicitas, quam in creatura; & ideo est: minor distinetio.

299

Conf. Fundamentum distinctionis virtualis inter Essentiam, & Naturam creatam est distinctio realis terminorum; Essentia enim ordinatur ad existentiam, quae realiter distinguitur ab operatione, ad quam ordinatur natura; sed hoc fundamentum non datur in Deo; existentia enim Dei non discinguitur realiter ab attributis, vel ab emanationibus, seu actionibus immanentibus, quas respicit natura; quae est principium actionum immanentium; nulla enim distinctio realis potest dari inter absolutum, & relatiuum; ergo non datur discinctio virtualis interessentiam, & naturam Diumam. Prob. maior. Si distinctio virtualis, quae est inter existentiam Diuinam, & Attributa, esset sufficiens fundame¬ tum ad distinguenda ea, quae respiciunt existentiam Diuinam, & illius Attributa, sequeretur. quod Natura Diuina, prout ordinatur ad omnia Attributa Diuina, quae inter se virtualiter distinguuntur, & quorum est radix, distingueretur intot Naturas virtualiter diuersas, quot sunt Attributa virtualiter distincta: imo sequeretur. quod idem Attributum scientiae, prout fluit ab intelligere essentiali, & prout ab ipso fluit veluntas, esset duplex Attributum; & sic dicedum de reliquis Attributis; quodlibet enim fluit a superiori, & est radix inferioris; posito enim sufficienti fundamento distinctionis virtualis, non est, cur possit negari distinctio, sed hoc est ab surdum; tum quia summa vnitas reseruatur inNatura, quae est principium simpliciter primum; aliter Natura, a quam fluit iv. g. omnipotentia non esset formalissime Natura, a qua fluit scientia quoniam ab illa distingueretur virtualiter; & sic. illa non esset prima simpliciter, quia ab illa non fluerent omnia; tum quia multiplicare in Deo Naturas virtualiter ex eo, quod respiciat plures terminos virtualiter distinctos, esset fonere haeresim Arrianam, & Macedonianam; posset enim argui; quod sicuti Natura ex eo, quod sit principium plurium Attributorum virtualiter diuersorum, multiplicatur virtualiter, ita ex eo, quod sit principium plurium Personarum realiter distinctarum, multiplicatur realiter; ergo funda, mentum distinctionis virtualis est distinctio realis terminorum, quos respicit Essentia, & Natura; quod quia non est in Deo, ideo non est distinctio virtualis inter Essentiam, & Naturam.

300

Vrgetur magis. Si distinctio virtualis terminorum sufficeret ad fundandam distinctione virtualem in principio sequeretur, quod Essentia Diuina multiplicaretur virtualiter in essentias infinitas: nam prout respicit suam existentiam, & prout respicit Attributa existentia in seipsa, esset duplex Essentia; existentia enim, & Attributa distinguuntur virtualiter; & quaelibet illarum essentiarum respiceret propriam existentiam, per quam existeret, & respiceret aliam essentiam respicientem Attributa existentia persuam existentiam, & sic in infinitum; ergo non sufficit distinctio virtualis terminorum ad fundandam distinctionem virtualem in principio¬

301

S Prob. 2. Si Essentia, & Natura in Deo distinguerentur virtualiter, sequeretur, quo d per tinerent ad diuersas lineas; quia distinctio vit tualis mediat solum inter ea, quae spectant ac diuersas lineas; vt infra ostendemus φ. 2. de Attri in comm. art. 9; sed consequens est falsum; ergo & antecedens. Prob. minor. Si pertinerent ad diuersas lineas, altera illarum spectaret vel ad lineam Attributalem, vel ad relatiuam; nulla enim alia linea virtualiter distincta a linea essetiali datur in Deo: vti diximus art. 1; sed neutra potest spectare ad lineam Attributalem; non qui dem Essentia, quia linea Attributalis supponit Essentiam; & sic si Essentia esset Attributum supponeret se ipsam; neque Natura; quia Natura est prima radix omnium ita, vt nequeat habere rationem radicati; quod autem spectat ad lineam Attributalem, habet rationem radicatis quodlibet enim Attributum radicatur in Essentia. Neque ad lineam relatiuam, quod de Essentia patet; Essentia enim est substantia; & etiam de Natura est manifestum; quia relatio nequit, esse principium absoluti; supponit enim absolus tum, supra quod fundatur; propterea dicitur; quod Essentialia sunt priora notionalibus; & perconsequens relatio nequit esse Natura; quae essentialiter est principium intrinsecum eorum quae fluunt; ergo Natura, & Essentia nequeunt spectare ad diuersas lineas, & ideo nec vita tualiter distingui.

302

S Prob. 3. Natura Diuina constituitur in esse Naturae Diuinae per actionem primariam; vediximus in sup. Art; sed operatio primaria Naturae Diuinae est intellectio; ergo formaliter constituitur in esse Naturae per intellectionem Diquinam; sed intellectio Diuina formalissime specificatur ab Essentia Diuina, quae est eius obiectum primarium specificatiuum: & intelligibili. tas Essentiae Diuinae non distinguitur ab illa, nec etiam ratione; quia Essentia Diuina est formalissime immaterialis, cum sit actus purissimus; & per consequens est formalissime intelligibilis; ergo Natura Diuina est formalissime Essentia. Diuina, quae enim formalissime identificantur vni tertio, formalissime identificantur inter sex & ideo si Natura Diuina formalissime est intellectio essentialis Diuina; & intellectio essentialis Diuina est formalissime Essentia Diuina, opti me sequitur, quod Essentia, & Natura Diuina sint idem formalissime inter se

303

2. Pars concl; quod scilicet munus essentiae sit prius munere naturae, prob. Ratio Entis est prior quacunque alia ratione, sed Essentia dicitur ab Ente, est enim abstractum Entis, ergo munus Essentiae est prius munere Naturae. Tum quia munus operandi supponit munus essendis quia prius est rem esse, quam operari, sed munus Essentiae est esse, & munus Naturae est operari; ergo illud est prius, & hoc posterius.

304

S Obiicies 1. Fundatiss. Doct. in 1. dist. 34. princ. 1. q. 3. in fine corp. ait: Magis proprie Perso nae Diuinae dicuntur eiusdem Essentiae, quam Naturae; nam aliqua possunt differre in Essentia, & conquenire in Natura; Natura enim dicitur per ondinem ad actum, & plura habentia diuersam Essentiam possunt habere eundem actum, vt patet de Sole, & de igne respectu ciusdem calefactionis; ergo Essentia, & Natura in Deo virtualiter distinguuntur: nam quae sunt formalissime idem nequeunt admittere conuenientiam, quae oritur ab identitates, & disconuenientiam, quae oritur ex diuersitate, aliter idem formalissime esset idem, & distinctum. Resp. omissa responsione Salmat. dicentium S. Tho: a quo etiam asseritur haec propositio, locutum fuisse de Natura improprie in quadam, lata significatione, quae responsio non placet; nam. S. Tho: locutus est: de Natura, prout est principium actus; Natura autem proprie significat principium actus. Igitur resp; tres Personas Diuinas magis proprie dici eiusdem Essentiae; quam Naturae; quia vnitas Naturae saltem perpordinem ad vniformitatem actionis potest competere Creaturis, vr dictum est de Sole, & de igne; at vero vnitas Essentiae nequit realiter copetere Creaturis, haec autem conuenientia, & disconuenientia sumitur tantum respectu alicuius extrinseci, scilicet actionis, quae est extrinseca duabus creaturis agentibus, non autem respeetu naturae intrinsece existentis in creaturis agetibus; quia illae creaturae non habent vnam natutam, sicuti habent vnam actionem. Igitur neg. conseque & ad prob. insertam, dist; idem nequit admittere conuenientiam, & disconuenientiam. secundum aliquod intrinsecum, conc; secundum aliquod extrinsecum, neg. Vel nequit admittere conuenientiam, vel disconuenientiam desumptam secundum diuersa munera, neg; secundum. diuersas formalitates, cone; quanuis ergo Essentia, & Natura Dinina sint ide formalissime, attamen habent diuersa munera, quorum vnum magis explicat identitatem, & vnitatem illius, quam alterum.

305

P. Obijcies 2. Illa, quae pertinent ad diuersas lineas, & ad diuersos conceptus adaequatos, distinguuntur virtualiter, vt dictum est; sed Essentia, & Natura Diuina pertinent ad diuersas lineas, quia Essentia, quae est principium existentiae,) pertinet ad lineam substantialem, sicuti ad illam pertinet existentia; Natura vero pertinet. adidineam Attributalem; quia est principium Attributorum, & linea integratur ex principio, aetu, & obiecto, seu termino, vt dictum est art. 1. m. giergoEssentia, & Natura distinguuntur virtualiter.

306

Resp. dist. maiorem, Illa distinguuntur virtualiter, quae pertinent ad diuersas lineas efficienter, neg; formaliter, cone. Principium ergoformale, cum sit intrinsecum, continetur intra eandem lineam, in qua continetur eius actus, & obiectum; at vero principium efficiens, cum sit, extrinsecum, non continetur intra lineam sui effeetus, quia simul cum ipso non constituit vnica speciem; & sic dist. minor. Essentia Diuina est principium formale intrinsecum existentiae constituens simul cum ipsa vnicam veluti speciem; & Natura est principium veluti extrinsecumAttributorum non constituens simul cum ipsis gnam speciem, conc. Natura pertinet ad lineam Attributorum tanquam principium formale intrinsecum, neg. Sic substantia creata est principium formale intrinsecum suae existentiae, & cum ipsa facit vnum per se; respectu vero suarum passionum, quae fluunt ab ipsa, est principium veluti efficiens extrinsecum. Cum autem dicitur, quod ex principio, actu, & obiecto integratur vna linea. conc. de principio formali intrinseco, & proximo, non autem de principio extrinsecoradicali, & remoto.

307

10. Obijcies 3. Essentia habet rationem prioris respectu Naturae Diuinae; ergo virtualiter dist. Antecedens est 2. pars Conclusionis. Prob. conseq. In tantum Essentia habet rationem priois, in quantum sumitur ab Ente, & ratio Entis est? prior in re; Natura vero sequitur ad Ens; sed quod sequitur ad Ens, est passio illius, & passio virtualiter distinguitur; ergo Natura, & Essentia. in Deo distinguuntur virtualiter:

308

Resp. dist. antecedes. Essentia est prior Natura secundum munus, cone; secundum formalitatem, neginam vltimum constitutiuum Diuinae Essentiae est prius alijs, cum sit ratio caeterorum, & tamen, quia solum est prius secudum munus, non secundum formalitatem, ideo non distinguitur virtualiter ab illis. Ad prob. cosequentiae dicitur, quod aliquod potest esse posterius Entedupliciter; vel tanquam differentia contrahens. ipsum Ens; patet enim, quod ratio Entis, Vt sic, est prior substantia, quae est differentia Entis; vel tanquam aliquod extrinsece adueniens Enti, vtpassio. Dist. ergo illa propositio. Quod sequitur ad Ens tanquam differentia essentialiter imbibita, in Deo distinguitur virtualiter ab Ente, negi Vt dictum est art. 1. Quod sequitur taquam passio extrinsecus adueniens, conc; Natura autem non sequitur ad Essentiam tanquam passio illius, sed tanquam aliquod essentialiter imbibitum, & deo virtualiter indistinctum.

309

II Obiicies 4. Essentia, & Natura in Creaturis distinguuntur virtualiter, vt supra dictum est; ergo etiam in Deo: nam si in Deo non distinguerentur virtualiter maxime, quia minor distinctio est in Deo, quia maior simplicitas est in illo, quam in Creatura, vt dictum est in 1. probatione: hoc autem est falsum:nam Vnitas, Veritas Bonitas, quae sunt passiones Entis, eodem modo distinguuntur in Deo, & Creaturis.

310

Resp. neg. coseq. Ad prob. insertam dicitur, quod minor distinctio est in Deo, qua in Creatura respectu praedicatorum, quae cunt in eade linea, t v. 8. substantia, & spiritus, quae sunt in lineasubstantiae, minus distinguuntur in Deo, quam in Creaturis, quia in creaturis distinguuntur virtua liter per modum generis, & differentiae; in Deo. aute sic non distinguuntur; respectu vero eorum, quae sunt in diuersis lineis, potest esse eadem distinctio, vt patet de Vnitate, Veritate, & bonitate; vnde illa propositio non est vniuersaliter accipienda, nam relatiua, quae distinguuntur realiter in creatura, distinguuntur etia realiter in Deo; & relatio, quae in nostra sententia distinguitur tantum virtualiter a suo fundamento absoluto, eodem modo distinguitur in Deo; quapropter intelligenda est de maiori, & minori¬ distinction intra eadem lineam, quae arguit maiorem, & minorem actualitatem eiusdem lincae

311

I2 Obiicies 5. Valet haec causalis. Ideo Deus habet esse principiuam ymnium eorum, quae sunt a Deo, quia habet Egeniamase; ergo Essentia Dei. est causa rationis primi principij, quod formaliter significat Naturam; sed causa saltem virtualiter distinguitur a suo effectus ergo Essentia, & Natura Diuina distinguuntur virtualiter.

312

Resp. hanc esse causalem Logicam inferens tantum per vnum mumis:dliad munus eiusdem formalitatis: non autem phifsica, vel metaphysica per vnam formalitacommferens aliam; sicut cum dicitur: Ideo Petrus est homo, quia est animal rationale; vnde hoc argamentum concludit tamtum Essentiam Diuinam secudum munus, quod explicat; efρpriorem munere, quod explicat Naturugifur eist, consequens. Essentia Diuina

313

eapussturae, conc, physica, vel metapnyneanegi& ita dist. minor subsumpta. Causa Eogica dist. virtualiter a suo effectu, negi metaphysica; conc.

314

13. Obijcies 6. Quae habent diuersam definitionem, distinguuntur specie, quia definitio est species; constat enim ex genere, & differentia; & quae differunt specie, differunt virtualiter, quia pertinent ad diuersas speciesssed Essentia, & Natura Diuina habent diuersam definitionem; essentia enim definitur principium essendi, & Natura princi pium operadi; ergo virtualiter distinguutur:

315

Resp. dist. Maiorem. Quae habent diuersam definitionem adaequatam explicatem diuersam formalitatem, conc; explicantem solum diuersamunera inadaequata eiusdem formalitatis, sicuti est definitio Essentiae; & Naturae Diuinae, neg.

316

I4. Obiicies vltimo contra vltimam rationem. Scientia, quae est Attributum virtualiter distinctum a Natura Diuina, habet pro objecto comaturalissimo Diuinam Essentiam, quae est, suum esse immateriale, & intelligibile, & tamen Scientia distinguitur virtualiter ab Essentia, cum sit Atrributum illius; ergo quanuis intelligere, essentiale habeat pro obiecto naturalissimo Diquinam Essentiam, quae non distinguitur virtuali ter a sua intelligibilitate, non sequitur, quod intelligere essentiale, quod est Natura Dei, sit virtualiter indistinctum ab Essentia¬

317

Resp. dist. antecedens. Scientia Dei habet pro objecto conaturalissimo Diuinam Essentiam; quatenus intelligibilem intelligibilitate secundum totam suam amplitudinem, siue secundum totum genus includens omnes species intelligibilitatis, negi intelligibilitate tantum secundum speciem determinatam, quae vocatur scibilitas per causam, & sequitur ad intelligibilitatem, vesic, tanquam passio illius, conc; & sic dicitur quod Essentia distinguitur virtualiter ab illa in telligibilitate restricta, quae vocatur scibilitas per causam; & ideo non valet paritas de intelligere essentiali, quod, quia habet pro obiecto Diui nam Essentiam, quatenus intelligibilem intelligibilitate latissima absorbente totum genus intelligibilitatis, per quam constituitur Diuina Essentia, sit indistincta virtualiter a Diuina Essentia ita etiam scientia, quae habet pro objecto Diuinam Essentiam, quatenus intelligibilem, sit indistincta virtualiter ab Essentia; intelligibilitas enim, quam habet pro objecto Scientia, virtualiter distinguitur ab intelligibilitate, quam haber pro objecto intelligere essentiale, aliter Scientia non distingueretur ab intelligere essentiali, neque esset Attributum, quia specificatio, & distinctio habetur ab objecto formali. Et sic ostenditur. Sicuti se habet cognitio per causam, inqua consistit formaliter Scientia, ad cognitionem adaequantem totam latitudinem nostri intellectus, qui nedum habet cognoscere per causamo sed etiam habet cognoscere immediate res per se ipsas, vt cum cognoscit prima principiae quae causam non habent, ita se habet cognoscibilitas per causam ad cognoscibilitatem adae quantem omnes species cognoscibilitatis, sed Scientia est Attributum proprium nostri intellectus sequens ad ipsum intelligere vniuersale latissimum; ergo cognoscibilitas per causamest Attributum proprium sequens ad cognoscibilis tatem, vt sic. Sic intelligere vniuersalissimum adaequas totum intellectum Dei habet per obiecto Diuinam Essentiam, quatenus intelligibilem intelligibilitate continente omnes species determinatas intelligibilitatis, & haec intelligibili. tas non distinguitur virtualiter a Diuina Essentia; scire vero per causam, quod importat solum vnam speciem intelligibilitatis determinatema, bet pro objecto Diuinam Essentiam, quatenus est causa eorum, quae descendunt ab ipsa; & haec intelligibilitas distinguitur virtualiter a Diuina Essentia, nec est specificatiua illius, quia non est aequalis latitudinis cum ipsa; specificatiuum enim, & specificatum debent se adaequare, Mt patet de homine, & rationalitate. Aliud exemplum potest afferri de Metaphysica, quae habet pro objecto Ens secundum totam suam vniuersalitatem continentem omnes species intelligi bilitatis, & ideo Metaphysica agit de omnibus. 4 & de Philosophia habente pro objecto intellia gibilitatem contractam ad tale Ens, scilicet, ad mobile physicum

318

Ceterae objectiones soluentur in seqe art.

319

S. 2. Resoluitur principalis difficultas. Qquimur hic de intelligere essentiali eo

320

modo, quo explicatum est in sup. 8. ad vit; non autem de intelligere Attributali, quod idem est, ac sciret

321

Potest autem esse quaestio de esse intelles ctuali radicali remoto, quod est Natura Diuina, vel de principio formali proximo, quod est potentia intellectiua, vt virtualiter excludit actuale intellectionem: vel de sola intellectione actuali, prout virtualiter excludit principium radicale remotum, & principium formale proximum, & per consequens prout habet rationem formalem actus secundi virtualiter distincti a primo; vel tandem de ipsa intellectione actuali, prout formalissime includit, sibique identificat principium formale proximum, & principium radicale remotum

322

Prima sententia censet Naturam Diuinam, prout virtualiter distinguitur ab Attributis, hoc est formaliter consideratam constitui per esse. intellectuale radicale remotum, & per principium formale proximum, prout habet rationem actus primi. Ita Curiel controu. 3. n. 360 Arrub. Epdo. Idisp. 28. c. 3: & 4. Albertin. corall. 24. de Relat. q. 12. dub. 2; Arriaga. 1. p. disp. 16. per totam; & disp47. fect. 8; Godoy 1.p. q. 2. disp. 4. S. 8. Quibus addi potest noster Fulg. Tolos. de Quidit; & Nomia Dei q. 2. 8. 2, & 3. vbi asserit Deum constitui per rationem substantiae spiritualis praescindetis a ratione radicis, & actualitatis, illud enim, quod sic praescindit sine dubio est abstractius, & potentialius radice, & actualitate; sicut animal, quod praescindit a rationali, & irrationali; eest abstractius, & potentialius vrroque: & per consequens Substantia Diuina sic praescindens est magis potentialis passiue, quam substantia sub conceptu radicis.

323

Secunda sententia, quae communior est inter Thomistas, substinet Naturam Diuinam constitui formaliter per intellectionem Diuinam, non prout habet rationem actionis, aut operationis, vel egressionis a suo principio, sed prout habet rationem purissimae, & vitimae actualitatis. Ita Ios a S. Thoma de Scien. Dei disp.16. art. &ein coroll. n. 20; Gonet de Natura, & Quidit. Dei disp. 2. art. 1. 8. 5. concl. 5: Serra 1. p. q. 3. art. 33. & omnes alj; qui in Tract. de Trin. volunt dain Deo veram potentiam generatiuam respectu termini producti, non vero respectu actionis; ut noster Tolet. in 1. dist. 4. conc.4; & alij, quos ibidem confutabimus.

324

Nostra tandem sententia docet Naturam Diuinam formaliter costitui per intellectionem actualem, non quidem prout habet rationem actus secundi formaliter egredientis a primo perdistinctionem virtualem, quae inferret potentialitatem passiuam, sed prout habet rationem verae operationis vitalis per modum actus secundi. formaliter egredientis a primo per identitatem purissimam sine vlla distinctione virt uali, & sineulsa imperfectione potentialitatis ita, vt ratioprincipij formalis intellectius, & ratio actionis vitalis elicitae non sit tantum eminenter in Deo, Vtvult Io a S. Tho: sed sit formaliter absque tamen imperfectione. Hanc sententiam aperte tradit Fundatiss. Doct. in 1. dist. 35. princ. 1. q. 2. in corp. vbi ait: Intelligere est ei essentiale; patet autem, quod intelligere significat veram, & forma¬ lem actionem intellectiuam, non vero solum principium radicalex aut formale intelligendi: Et in lib. de Caus proposit. 18; & 19. Vitam Dei explicat nomine actionis: Eurursus in 1. dist. 7. priuc. 1. q. 1. ad argi& prise.2. q. 43 & dist. 4. princ. 1. q. 1, 2333 & aedlocet in Deo esse intellectionem per modum verae actionis elicitae, & egredietis a suo principio formali. Hocapariter tradunt: illius Expositores Gerin Idist. 7. q. 1. art. 2; Argent; Greg; Michaebde Massa in 1. dist. 5. q. 2. art. 2, Putean. 1. p. q. 4tiflubigaCitatur etiam Angelic. Doct. q. 41 art. 2ifasol. 1. p. q. 4. art2. dub. 8; Salm; & plures alij;sejurvideri possunt apud eundem Fasol; Et haec est communior sententia, que nunc temporis praeualet in Scholis.

325

Not. 1, quod in Deo, est admittenda ratioprincipij radicalis intellectiui, & catio: principij formalis intellectiui, & ratio actianssnegilextia quae; ista enim tria reperiuntur in cfeuraζpus, consequens debent reperiri in Deo, alicetres ipso non essent omnes perfectiones. Tum quia principium radicale intellectionis est Natura spiritualis, vt ostendemus in seq. art. S.1; sed inDeo reperitur Natura spiritualis, ergo in ipsoreperitur principium radicale intellectionis Praeterea Natura, quantum est de se, est indifferens adomnes actiones, quae ab illa possunt prouenire; ergo, nisi ei superaddatur aliquod principium formale proximumsper quod determinetur ad hanc specie actionem, non est ratio, cur potius hanc, quam aliam actionem eliciat: & ideo vitra Naturam concedere cogimur inDeo potentiam intellectiuam, quae est principium formale proximum determinas Naturam Diuinam potius ad intelligendum, quam ad volendum, creandum &c; aliter omnes actiones. prouenientes a Natura Diuina essent immediate a Natura, & per Naturam; & sic sicut nulla benitus distinctio, & determinatio est in principio; ita nulla esset distinctio in actionibus; quauis enim non sit tanta distinctio in principio, quanta in principiatis, attamen aliqua distinctiodebet concedi in principio; quia principium debet inchoare distinctionem principiati, idem enim manens idem, semper facit idem, vude non esset ratio, cur secunda Persona Diuina proprie, & formaliter sit genita, non autem tertia Persona, si vtraque immediate procederet per Naturam, vt arguemus contra Dur. q. 2. de Trin. p. 1. art. 5; ergo vltra principium radicale est admittendum in Deo principium formale proximum intellectionis. Tandem quia principium formale proximum intellectionis sine actuali intellectione esset in potentia pure passiua carente sua vltima perfectione, quod in Deo non est? concedendum, ideo vitra principium radicale. intellectiuum, & vltra principium formale proximum debet admitti in Deo actualis intellectio, quia in ipso debet admitti omnis perfectio. Tuquia si intellectio actualis non esset in Deo, Deus nunquam actu intelli geret; sicuti enim denominatur potens intelligere a potentia intellectiua, ita denominatur actu intelligens ab actuali intellectione. Haec tria absolute intellecta a nullonegari possunt.

326

3Verum controuertitur citca modum, quo haec tria sunt in Deo, Auctores enim 1. sentenmtiae volunt, quod principium radicale sit formaliter in Deo distinctum virtualiter a principie formali proximo intellectionis; & ideo asserunt principium radicale intellectionis, prout distinctum virtualiter a principio formali proximo esse constitutiuum Diuinae Naturae. Auctores vero 2. sententiae docent principium radicale, & principium formale proximum intellectionis esse vtique in Deo formaliter sine distinctione. virtuali; actionem tamen intellectiuam esse tantum. in Deo eminenter, quia actio formaliter sumpta importat motum, & exitum ab Agente, qui Deo nequit conuenire, hinc asserunt Natutam Diuina constitui per intellectionem actualem, non quidem, prout actio est formaliter, siue prout egrediens a principio formali, sed prout habet rationem actualitatis per se subsistentis.

327

Ceterum contra has duas seutentias dicimus 1; quod principium radicale remotum intellectionis non distinguitur virtualiter a- principio formali proximo, aut ab ipsa actuali intellectione, cuius rationem tradidimus in supart. in 2. not: nam principium radicale specificatur ab actu primario; quem respicit; ergo est ineadem specie cum illo; specificatiuum enim, & specificatum sunt intra eandem speciem, cum ex illis constituatur talis species; sed quae sunt intra eandem speciem, non distinguuntur virtualis ter, ergo principium radicale intellectionis Diquinae non distinguitur virtualiter a principio formali proximo.In hoc enim distinguitur quodlibet praedicatum Diuinum a praedicato creato, quod praedicatum Diuinum, cum sit purissimus actus, formalissime constituitur per ipsam actionem, quam primario respicit; & per conseques est in eade specie cum illa, nec distinguitur virtualiter ab illa; sicuti homo non distinguitur virtualiter a rationalitate. Praedicatum vero creatum, cum sit essentialiter quid potentiale, non constituitur formalissime per ipsum actum; sed per ordinem, & habitudinem ad actum, quae habitudo carentiam actus importat. Quod diximus de principio radicali respectu principij formalis. dicendum est de principio formali respectu actualis intellectionis; sicuti enim principium formale primario determinat principium radicale, ipsumque specificat; quia principium formale proximum intellectionis est id, quod est primario in natura intellectuali, ipsamque determinat ad hanc specie actionem, ita actio intellectualis est id, quod primario respicit principium formale intellectiuum, a quo specificatur, & actuatur; ergo sicuti principium radicale intellectiuum, non distin¬ guitur virtualiter a principio formali proximo; quia ab illo specificatur primario, & determinatur; idem enim est determinatiuum primarium, & specificatiuum; quia actus est, qui determinat & qui specificat, ita ob eandem rationem principium formale proximum non distinguitur.: virtualiter ab actuali intellectione. Instantiam habemus in homine; nam quia principium discurrendi est specificatiuum rationalitatis, & rationalitas est specificatiuum hominis, ideo sicuti rationalitas non distinguitur virtualiter, ab homine; si enim distingueretur virtualiter, distingueretur specie; ita principium discurrendi ab ea non distinguitur virtua liter:

328

Nec valet instantia, quam afferta & in quaplurimum nititur se substinere Godoys scilicet quod esse radicale volitiuum distinguitur Virtualiter ab esse formali volitiuo; nam contra est; quia esse formale volitiuum est actus secundarius adueniens Diuinae Essetie post actuale intellectionem, quae est actus primarius; & ideo princupium radicale non specificatur ab esse volitiuo, nec est in eadem specie cum illo, cum sic in genere veluti accidentis; at vero intellectio actua. lis est actus primarius, a quo essentialiter sumitur specificatio principij: & ideo est in eadem specie cum illo, nec virtualiter distinguitur. Vide quae diximus loco cit.

329

4 Propter hanc rationem asserimus. 3. Auctores 2. sententiae parum sibi constare: impugnant enim 1. sententiam supradicta rationes quia scilicet principium radicale specificatur a principio formali, quod primario respicit, & quod est propria differentia essentialis illius; per principium enim formale intellectiuum Diquina Natura, quae secundum se est indifferens ad omnes actiones, determinatur, & specificatur ad hanc specie actionem; & postea negant actionem intellectualem non esse formaliter in Deo. quae duo non posse cohaerere sic ostendimus: Actio intellectualis specificat potentiam intellectualem, quia est actus primarius illius; sed potentia intellectualis est formaliter in Deo: ex go & actio intellectualis, specificatum enim, & specificatiuum sunt idem formalissime; vnde specificatum formaliter est in Deo, etiam actic specificans formaliter est in ipso¬

330

Neque valet eorum responsio, quod scilis cet principium formale proximum nullam ime portet imperfectionem, at vero actio, quia importat motum, & egressionem ab Agente, quae nequit esse nisi cum motu, inuoluit essentiali ter in suo conceptu imperfectionem; & ideo principium formale proximum intelligendi est formaliter in Deo, actio vero tatum eminenter.

331

Nam contra est. Implicat dicere, quod specificatum formaliter, vt tale, nullam importet imperfectionem, specificatiuum autem illius importet aliquam imperfectionem; specificatum enim, & specificatiuum sunt idem formalissime & ab eo, quod formaliter competit vni, arguitur, quod formaliter competat alteri conuertibiliter, vt patet; ergo si principium formale proximum intellectionis nullam in suo conceptur formali importat imperfectionem, manifeste colligitur actionem intellectiuam, quae est specificatiua illius, nullam formaliter imperfectionem inuoluere, quia conceptus formalis specificati nihil aliud est, quam illius specificatiuum, vtconceptus formalis hominis nihil aliud est, quam rationalitas. Cum autem dicitur, quod actio importat egressionem cum motu, verum est de actione praedicamentali: extrinseca; non autem de actione immanenti intrinseca, quae habet oriri a suo principio per identitatem purissimam sine. vlla prorsus distinctione; vnde sicuti actio duplex est, alia immanens, alia transiens; ita egressio duplex est, alia ad extra, quae est cum motu, alia ad intra, quae dicitur simpliciter oriri, & emanare sine motu; & sicuti Attributa dicuntur sine motu egredi, seu oriri a Diuina Essentia; ita actio intellectiua dicitur oriri, & egredi a potentia intellectiua sine motu, quia oritur sine distinctione.

332

Neque obstat2; quod dicit Godoy ubi sup. n. 227; scilicet quod ablato ab actione, quod sit, ab alio, & egrediatur ab illo, non remanet amplius actio, quia actio formaliter dicit oriri, & egredi ab alio; esse aute ab alio dicit distinctionem, & ideo actio nequit formaliter poni in Deo.

333

Nam contra est; quia esse ab alio dicit distinetionem tantum ratione finitatis, quae habet limitare vnum, & aliud ad certos terminos; & per consequens habet distinguere; at vero vnum esse ab alio potest esse sine distinctione, si sit sinefinitate, hinc Natura Diuina in Filio est a Patre; & tamen non distinguitur a Patre, ergo ratione infinitatis purissimae potest concipi vnum oriri ab alio absque eo, quod concipiatur distingui abillo. Actio ergo formaliter tantum importat oriri ab alio; & si sit vitalis, importat manere in illos & si sit purissima, importat summam idetitatem formalem cum illo. Quod autem sit cum motu, cum distinctione, & cum alijs imperfectionibus ipsam comitantibus in creatura, hoc sehabet tantum materialiter ad illam, vt si purissimus liquor ponatur in vasc fetido, ab illo contrahit fetorem; sic actio posita in subjecto imperfecto ab illo trahit illius defectus.

334

Praeterea impugnatur haec sententia. Si intellectio actualis non esset formaliter, sed tantum eminenter in Deo, Deus non esset formaliter intelligens, nec in sensu formali vera esset haec propositio: Deus actu intelligit; sed tantum vera esset ista: Deus potest intelligere; sed consequens est falsum; habetur enim manifeste inScriptura: nam ps. 32. Qui intelligit omnia operaeorum; & 138. Intellexisti cogitationes meus de longes & Iob 28. Deus intelligit viam eius; ergo intellectio est formaliter, non eminenter in Deo. Prob, maior. In tantum in sensu formali non est. vera haec propositio: Deus ridet: in quantum risus non est formaliter in Deo, sed tantum eminenter; ergo si intellectio actualis non esset formaliter in Deo, Deus actu non intelligeret formaliter. Praeterea si intellectio non esset in Deo. formaliter, sequeretur quod perfectissima Vita; quae consistit in actu secundo operationis intellectiuae, non esset in Deo formaliter; ergo Deus non esset formaliter viuens, sed tantum eminenter, sicuti est eminenter ridens, irascens &c; quod est contra illud Christi Domini Io: 14. Ego sum Via, Veritas, & Vita. Tum quia si intellectio actualis non esset formaliter in Deo, sequeretur, quod generatio Verbi non esset vera, & formalis generatio; sed esset tantum eminenter generatio, quia generatio Verbi est formaliter peractionem intellectiuam essentialem modificatam, vt nobiscum sentiunt hi Recentiores; sed generationi actiuae debet correspondere generatio passiua, quia sunt correlatiua; & ideo si intellectio actualis, quae, prout modificata, est generatiua, eminenter tantum est in Deo, etiam generatio passiua Verbi eminenter tantum est in Deo, & sic Verbum non esset formaliter Filius, genitus &c, sed tantum eminenter, quod Fidei contradicit. Quod si generatio passiua est formaliter in Deo, ab hoc sumitur aliud argumentum a fortiori, quod generatio actio est formaliter in Deo; si enim generatio passio formaliter depuratur ab imperfectione, multo magis dici debet de generatione actiua, quae minorem inuoluit imperfectionem: & si generatio actio depuratur formaliter ab imperfectionibus, non est, cur intellectio essentialis non possit depurari; tum quia est eadem actio; tum quia imperfectiones, quas importat intellectio secundum. Aduersarios, importatur ab ipsa, quatenus actioest, de cuius ratione est esse cum motus, sed generatio, quatenus actio, depuratur, & ponitur formaliter in Deo: ergo & intellectio, quatenus actio. Denique si illud, quod dicit maiorem imperfectionem, potest depurari ab imperfectione; a fortiori poterit depurari illud, quod minorem imperfectionem inuoluit; sed principium formale proximum dicit maiorem imperfectionem, quia dicit potentialitatem passiuam, & potest depurari formaliter ab imperfectionibus;. ergo multo magis intellectio actualis, quae, cum sit actus, nullam importat in suo conceptur potentialitatem.

335

Postremo non est mirum, quod ex negatione alicuius veritatis in obliquas ambages declinent; aiunt enim, quod intelligere, non per modum actionis, quam negant esse formaliter inDeo, sed per modum actus purissimi per se subsistentis, esse constitutiuum Naturae Diuinaei quod esse meram lusionem vocabulorum contradictoriorum, quis non videate Ablata enim ratione actionis vitalis ab intellectione, quomo¬ do potest remanere intellectio, quae essentialiter est actio vitalis? Ergo dicere, quod intellectionon sub ratione actionis, est dicere, quod intellectio, vt non intellectio, est constitutiua Diuinae Naturae. Praeterea intellectio in ratione actus purissimi conuenit cum volitione, & cum. omni Attributo Diumo; ergo dicere, quod intellectio sub ratione actus purissimi prescindentis ab operatione intellectuali, per quam contrahitur ad lineam intellectus, est dicere, quod aliquod genericum ad intellectionem est constitutiuum Naturae Diuinae. Tandem intellectio; vt actus purissimus per se subsistens, nihil aliud est formaliter, quam existentia, vel Subsistentia. Diuina; sicuti enim Essentia, & Natura sunt ide formaliter explicans tamen ordinem ad existentiam, & operationem, vnde sicuti si a natura adimatur ordo ad operationem, remanet Essentia & si ab Essentia tollatur ordo ad existentiam, remanet Natura; ita duplex est actus, alter dicens. ordinem ad Naturam, & est operatio, & alter dicens ordinem ad Essentiam, & est existentia, vedocet Beatiss. Doct. lib. 15. de Trin. c. 13; & dicemus in conclusione; ex Angelico, ac Fundatiss. Doct, ergo si consideretur Diuina intellectio, non per modum actionis, vel operationis, sed per modum actus purissimi per se subsistentis, iam consideratur, vt existentia, vel subsistentia; nullus enim alius actus est in Diuinis, sicut mulla alia est potentia praeter Naturam, quam Essentia; ergo haec doctrina est parum consona. D. Tho; qui docet intelligere, prout distinguitur ab existentia secundum munus, esse constitutiuum Diuinae Naturae. Omissis igitur horum Recentiorum obliquitatibus.

336

S Vnica conclusio. Esse intellectiuum constitutiuum Dei non est per modum principij radicalis, seu principij formalis proximi, quod dicitur actus primus, excludentis virtualiter actualem intellectionem; sed est per modum actualis antellectionis habentis rationem purissimae actionis vitaliter elicitae per summam identitatem. Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 15. de Trin. c. 13. vbi ait: Longe est ergo huic scientiae scientia nostra dissimilis: Quae autem scientia Dei est, ipsa & sapientia; & quae Sapientia, ipsa & Essentia, siue Substantia. Quia in illius Naturae simplicitate mirabili non est aliud sapere, quam esse, sed quod est sapere, hoc est, & esse; sicut & in superioribus. libris saepe iam diximus. Nostra vero scientia in rebus plurimis, propterea & amissibilis est, & receptibilis, quia non hoc est nobis esse, quod scire. vel sapere; quoniam esse possumus, etiansi nesciamus, neque sapiamus ea, quae aliunde didicimus. Quod expresserat lib.6. prope init. Non est aliud Sapientia eius, aliud Essentia; cui hoc est esse, quod sapientem esse. Circa haec verba duo aduertenda, sunt. 1. Beatiss. Doct. loqui de intelligere Essentiali, non de Attributali, loquitur enim de illo intelligere, per quod procedit Verbum Diui¬ num; quod, cum procedat per Naturam, debet procedere per intelligere Essentiale, quod est, constitutiuum Naturae. 2. loqui de intellectione actuali; quia loquitur de scire, per quod actu Deus dicitur sciens, & per quod actu gignitur Verbum, sed Deus non dicitur actu sciens, nisi per actualem operationem, prout habet rationem actionis elicitae, & Verbum non gignitur, nisi per actualem intellectionem, quae habet veram rationem actionis; aliter Verbum non haberet veram rationem geniti, vt dictum est; ergo iuxta Beatiss. Proto Doctorem constitutiuum Naturae Diuinae est intelligere actuale per modum actionis purissimae.

337

Formatur autem sic eius ratio. In hoc distinguitur Essentia Dei ab essetia creature, quod Essentia Dei est actus purissimus nedum in ratione essendi, & existendi, sed etiam in ratione Naturae, & operandi; essentia vero creaturae nedum est in potentia receptiua, & passiua in ratione essendi, sed etiam in ratione naturae, & operandi; sicuti enim Deus est suum esse, & suum operati; ita creatura accipit esse, & operati abalio; sed ex eo, quod Deus est actus purissimus in linea essendi, nequit concipi, vt in potentiavel reali, vel virtuali ad existentiam, aliter eius Essentia non conciperetur, vt actus purissimus excludens omnem potentialitatem passiuamo. quia non conciperetur, vt excludens potentialitatem virtuale; ergo ex eo, quod Deus sit actus purissimus in ratione operandi, nequit concipi, vt in potentia vel reali, vel virtuali ad actualem operationem, sed in ratione Essentiae constituitur formalissime per actualem existentiam, quae est actus primarius, & purissimus Essentiae virtualiter indistinctus; ergo in ratione Naturae constituitur per actualem intellectionem, quae est actus primarius, & purissimus naturae virtualiter indistinctus

338

Conf. Natura Diuina nequit concipi vevirtualiter in potetia passiua virtuali ad intellectionem actualem; ergo actualis intellectio est constitutiua Naturae Diuinae. Prob. antecedens. In tantum Natura Diuina nequit concipi, vt inpotentia passiua reali ad actualem intellectionem quia nequit concipi, vt realiter dependens ab alio in operari, sicut concipitur natura creata sed implicat, quod concipiatur etiam, vt virtua diter dependens ab alio in operari, conciperetur enim, vt virtualiter creatura, ergo nequit concipi, vt virtualiter in potentia passiua ad actua lem intellectionem. Prob. conseq. Illa praedicata sunt constitutiua Naturae Diuinae, quae virtualiter ab ipsa sunt indistincta; sed intellectioactualis est virtualiter ab ipsa indistincta, aliter Natura Diuina esset in potentia virtuali, sicut siesset realiter distineta, esset in potentia reali, vepatet de natura creata; ergo est constitutiua Naturae Diuinae

339

Vrgetur magis. Implicat, quod Deus, in¬ cludat vel realiter; vel virtualiter aliquem defectum, aut imperfectionem, aliter non esset purissimus actus, & purissima perfectio, ergo implicat, quod eius Natura concipiatur, vt in potentia passiua virtuali ad actualem intellectionem. Prob. conseq. Si conciperetur, vt realiter in potentia passiua, conciperetur, vt realiter includens defectum, & imperfectionem, ergo si conciperetur, vt virtualiter in potentia passiua, conciperetur, vt virtualiter includes defectum, & imperfectionem. Idem dicitur de limitatione, compositione &c; conuenientibus Naturae creatae; quae nec etiam virtualiter Deo possunt competeres important enim essentialiter defectum, & imperfectionem, ob quam a Deo etiam virtualiter sunt remonenda.

340

Si dicatur; quod haec potentialitas virtualis datur in Deo tantum per nostrum modum. concipiendi inadaequatum; & ideo nullam ponit in Deo imperfectionem, sed tantum arguit, nostrum imperfectum modum cognoscendi.

341

Contra est. Vel haec potentialitas virtualis habet fundamentum intra Deum, vel non, Siprimum; ergo ponitur intra Deum imperfectio; & non tantum extrinsece in nostro intellectu: nam sicuti fundamentum perfectionis importat formaliter perfectionem, ita fundamentum imperfectionis importat formaliter imperfectionem; fundamentum enim specificatur a refundata. Si secundum; ergo talis potentialitas virtualis est mere aerea sine fundamento; & propterea labilis: nos autem hic loquimur de conceptibus fundatis, non de acreis, & vanis.

342

S Prob. 2. Principium radicale intellectionis Diuinae constituitur formalissime per principium proximum intelligedi, & principium proximum intelligendi constituitur formalissime peractualem intellectionem; ergo principium radicale intellectionis Diuine constituitur formalisme per actualem intellectionem; sed principium tadicale inte llectionis Diuinae est Natura Diuina; ergo Natura Diuina formalissi me constituitur per intellectionem Diuinam. Prob. maior: Inhoc distinguitur principium radicale Diuinum; a principio radicali creato; quod illud, quia est, nurissimus actus, constituitur for malis sime persuum actum proprium, quem primario, & immediate respicit; istud vero, quia est potentiale, constituitur per ordinem ad actum, quem excsudit; sed actus, quem primario respicit principium radicale intellectiuum, est potentia proxima intelligendi, & actus potentie proxime inteffectiuae est actualis intellectio; ergo principium: radicale inte llectiuum Dei constituitur formalissime per pot entiam proximam intellectiuam; & potentia proxima: intellectiua peractualem intellectionem. Conseque. patet; quia quae formaliter competunt constitutino, formaliter competunt constituto, vt quia rationalitaticcompetit formaliter esse principium discur¬ rendi, ideo esse principium discurrendi competit formaliter homini, qui constituitur per rationalitatem, ergo si potentia proxime intellectiua constituitur formaliter per actualem intellectionem, principium radicale intelligendi, quod constituitur per potentiam proxime intelectiuam, constituitur formaliter per actualem intellectionem, Minor subsumpta patet, quia nomine naturae intellectualis nihil aliud inteligimus, quam principium radicale substantiale intelligendi:

343

Conf. Actus primarius, prout actus est formaliter, est specificatiuus principij; potetia enim specificatur ab actu adaequato, vt dicitur in libris

344

de Anima; ergo est constitutiuus illius; quia specificare, & constituere idem est. Hinc sequitur actum primarium non distingui specie a princibio specificato; quia specificatiuum, & specificatum sunt in eadem specie, vt patet de rationali, & homine, & per consequens non distingui virtualiter; quia distinctio virtualis est solum interea, quae sunt diuersae speciei, seu lineae, sed intellectio actualis est actus primarius Naturae Diuinae; ergo est constitutiua illius, quatenus actioest; nec distinguitur virtualiter ab ipsa, sicut distinguuntur Attributa, quia sunt in diuersa specie veluti accidentali.

345

7. Tandem prob. Si actualis intellectio, quatenus actio est, non esset constitutiua Naturae Diuinae; sequeretur, quod Verbum vel non procederet formaliter per Naturam, quia formaliter procedit per intellectionem Diuinam, quatenus actio est; vel quod eius processio non esset vera generatio, quia non esset vera actio formaliter, sed tantum eminenter; sed vtrunque est, absurdum; ergo & id, vnde sequitur.

346

S Obiicies 1. Potentia intellectiua Diuina distinguitur virtualiter ab actuali intellectione; ergo Essentia Diuina non constituitur formaliter per intellectionem actualem: Prob. antecedens. Fundatiss. Doct. in 1. dist. 10. princ. 1. q. 2. ait: Dicamus ergo, quod in Deo tria est concipere; quae habent nomina distincta, intellectum ipsum, siue mentem, intelligere, quod est actus intellectus; &

347

Verbum, quod ab intelligere emanat. 2. in nobis distinguuntur realiter; ergo in Deo virtualiter¬

348

Resp. neg. antecedens. Ad B. Doctorem dicitur non loqui de distinctione virtuali; patet enim, quod distinctio, quae est inter intelligere actiuum, a quo procedit Verbum, & inter ipsum Verbum, est realis non virtualis; ergo ex hoc nihil cocluditur. Doctor igitur nihil aliud ibidem intedit; quam, quod haec tria nomina possunt excreaturis transferri ad Diuina; quidquid sit, andistinguantur realiter, an virtualiter; vel aliqua realiter, & alia solum secundum munera, vt intellectus, & intellectio. Ad 2. neg. conseque quia ad distinctionem virtualem requiritur, quod distincta pertineant ad diuersam virtute, seu linea.

349

9 Obiicit 2. Godoy ubi sup. n. 227. Actio na¬ turalis nequit costituere natura; ergo Essentia. Dei non constituitur per intelligere actuale. Prob. antecedens 1. Actio generatiua, quae est Personalis non constituit Personam, ergo neque. actio essentialis Essentiam. 2. Actio essentialiter praesupponit principium, a quo egreditur; ergo illud non constituit, quia nihil potest constitui per aliquod posterius se ipso. 3. Natura Diquina constituitur per id, quod prius intelligitur in ipsa; sed prius intelligitur principium, quam actio emanans a principio; ergo non constituitur? per actionem. 4. Quanuis principium formale

350

proximum volitionis non distinguatur virtualis ter a volitione, attamen principium radicale, distinguitur virtualiter; ergo quanuis principium proximum intellectionis non distinguatur virtualiter ab intellectione, attamen distinguitur virtualiter a principio radicali; vnde sicuti esse volitiuum integrat duplicem lineam virtualem, ita dicendum de esse intellectiuo.

351

Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob; omissos antecedente, neg. conseque & disparitas est; quia Persona, vt Petsona reduplicatiue non habet formaliter rationem principij operatiui, ideo nequit constitui per actionem formaliter; At vero Natura formalissime habet rationem principijvt costat ex eius definitione, & quia est principium purissimum, debet constitui per suum actum primarium; sicuti principium impurum constituitur per ordinem ad suum actum. Ad 2. dist. antecedens. Actio supponit suum principium, a quo egreditur, in genere causae materialis passiuae, cone; hoc tamen non tollit, quin constituatur formaliter per ipsam actionem in genere cause formalis, sicuti licet materia suppona. tur ad formam in genere causae materialis, a quaeducitur, attamen non tollitur quin materia specificetur a forma; quia licet nihil possit specificari per aliquod, quod sit posterius in genere causae formalis, quia specificatiuum se habet veluti causa formalis virtualis metaphysica, attamen potest esse posterius in genere causae materialis quia specificatiuum in tali genere non est causaSed de hoc in seq. 8. Et per hoc patet ad 3. Ad yltimum neg. conseque & disparitas est; quia esse volitiuum formale est actus secundarius, quem respicit principium radicale; & ideo nec specificat ipsum, nec constituit, & per conseques ei superaddit lineam accidentalem; At vero esse intellectiuum formale est actus primarius, & ideo specificatiuus, & eiusdem speciei cum illo. Vidi quae diximus in sup. art. §. 2.

352

Instat. Si intelligere radicale non esset constitutiuum Essentiae Diuine maxime, quia includeret imperfectionem; sed consequens est falsum; ergo & antecedens. Prob. minor. Essentia est principium radicale volitionis, Attributorum. & Relationum virtualiter ab illis distinctum; & tamen nullam dicit imperfectionem. Tum quia existentia ratione ratiocinata distinguitur ab Essentia, quia est posterior illa, & tamen est intra eandem lineam.

353

Resp. neg. minorem. Ad 1. prob. assignatur disparitas; quia Essentia non comparatur ad Attributa, & Relationes tanquam ad suos actus primarios, a quibus constituitur, & perficitur in sua specie, seu linea, sed tanquam ad actus secundarios accidentaliter ei aduenientes, & ideo potest concipi, vt perfecta sine illis in sua specie. At vero ad intellectionem comparatur, vt ad actum primarium specificatiuum sui, & ideo sine illa esset imperfecta in sua specie. Ad 2. neg. antecedens, vt diximus art. 3. 8. 2.

354

1O Obijcies 3. Gratia habitualis est participatio formalis Naturae Diuinae; sed creatura pergratiam habitualem participat solum esse radicale intellectiuum, non vero actualem intelle ctionem, ergo esse radicale intellectiuum est constitutiuum formale Naturae Diuine. Tum quia si actualis intellectio esset constitutiuum Naturae Diuinae sequeretur, quod per gratiam sanctificantem non fieremus Filij Dei per adoptionem in Via, sed tantum in Patria, cum actualem Dei, visionem consequemur; hoc autem est contraApost. Rom. 8. Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi sunt Filij Dei, non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis Filiorum, in quo clamamus: Abba Pater.

355

Resp. 1. dist. minorem. Non participamus actualem intellectionem Dei claram, & euiden tem, conc;aenigmaticam, & ineuidentem, neg. 2. dist, maior. Illud constituit Naturam Diuinam adaequate, & perfecte, quod participamus pergratia, neg inadaequate, & imperfecte, coc. Cum igitur intelligere actuale, per quod constituitur Natura Diuina, includat etiam intelligere radicale, cum quo formalissime identificatur: non enim dicimus, quod intelligere actuale, prout distinguitur ab intelligere radicali, sed prout identificatur cum illo, constitut Naturam; cunque asseramus intelligere radicale precisum ab intellectione actuali imperfecte tantum constituere naturam: hinc fit, quod participantes tantum intelligere radicale, imperfecte solum participa mus Naturam Dei, propterea idem Apost. 1. Corn13. ait: Cum venerit, quod perfectum est, euacuabitur, quod ex parte est: quia tunc pe rfecte particibabimus Naturam Dei, cum participabimus actualem Dei intellectionem, quae est vltima perfectio constitutiua Naturae Diuinae; ergo Apostolus aperte docet nostram conclusionem. Ad 2. dicitur eodem modo, vel quod in Via participamus actualem intellectionem Dei aenigmatis cam; Vel neg. antecedens; participamus enim intelligere radicale Dei, quod est inadaequatum constitutiuum Dei.

356

Instabis. Si quis participaret animalitatem hominis, non rationalitatem, non esset Filius hominis, quia non participaret vltimum constitutiuum hominis; ergo si intelligere radicale non esset vitimum constitutiuu Dei, non essemus Filij.

357

Resp. neg. conseq. Et disparitas est, quia aimalitas, & rationalitas non sunt idem forma. liter virtualiter; at vero intelligere radicale, & actuale sunt idem formalissime. Unde si in hoc mine daretur rationalitas per modum principis radicalis identificati cum actuali intellectione, participans esse radicale rationale, esset imper fectus filius hominis; participans autem yvtrunque esset Filius perfectus. Ita a pari.

358

1a Obiicies 4. Essentia Diuina praesupponitus adequate constituta ante actualem intellectionem; ergo haec non est constitutiua illius. Prob. antecedens 1. Actiones ex Arist. sunt existentius vel subsistentium, sed subsistetia est vitimus actus claudens naturam; ergo Natura Diuina suppomtur constituta ante actualem intellectionem. 2. Intelligibilitas est passio Entis; sed passio supponit essentiam constitutam; ergo & intellectioquae habet pro objecto intelligibilitatem, supponit. essentiam constitutam. 3. Etiam animi, rationalis est natura respectu suae intellectionis,. & tamen haec illam supponit.

359

Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. dist. minor: Subsistentia est vltimus actus naturae in creaturis, quae essentialiter constituuntur peractum admixtum potentialitati passiuae, conc; In Deo, qui, vtpote actus purus, constituitur pevltimam actualitatem purissimam excludentem omnem potentialitatem, neg. Vel neg. minor; nam Vtra subsistentiam datur suppositalitas, quae vltimo terminat naturam, vt diximus in sup. art. S εο 2. Ad 2. resp. aliqui veram esse maiorem deintelligibilitate creata, quae distinguitur ab entitate creata: non enim entitas creata est summe immaterialis, & ideo non est per se intelligibilis. Ceterum, quia posset instari, quod sicuti intel ligibilitas, vt sic, est passio Entis, vt sic, ita talis intelligibilitas est passio talis entitatis; tum quiasubstantia Angeli est actu de se intelligibilis, & tamen illius intelligibilitas est passio substantiae Angelicae; ideo omissa hac responsione dist. maior. Intelligibilitas materialiter, seu subjectiue sumpta est passio Entis, neg; est enim ipsum Ens, quod est subiectum intelligibilitatis formalis;, intelligibilitas formaliter sumpta, prout addit supra Ens relationem conformitatis ad intellectum, est passio Entis, conc; Diuina autem intellectio non habet pro obiecto ipsam relationem conformitatis, aliter non videret, nisi ipsam relationem conformitatis, quod est absurdissimum; sed habet pro obiecto ipsam tem subiectiue intelligibilem, quae ab ipsa intelligitur. Sed de hoc in Tract. de Verit. art vlt. Ad 3. neg. paritas; quia anima rationalis habet rationem naturae potentialis, & ideo non constituitur peractum, sed per habitudinem ad suum actum primarium; at vero Essentia Dei habet rationem Naturae actualissimae, & ideo non per habitudinem, sed per ipsum actum formaliter de bet constitui. Instabis, Intellectio a dualis est terminus principij, intellectiui, sed terminus supponit. principium adaequate constitutum; ergo intellectio actualis non constituit.

360

Hesp. Gonet Intellectionem, Diuinam non constituere, vt terminus, sed vt actus; sicut Existentia Diuina non constituit essentiam, vt terminus, sed vt actus. Ceterum haec responsio ludit verbis omnino sinonymis; actus enim potetiae, vel essentiae est formalissime terminus illius; nam actus, vt actus, est, qui determinat; quod autem formaliter determinat, formaliter est terminus, Igitur dist. maior. Intellectio est terminus. principij intellectiui per identitatem purissimam, conc; sed in hoc sensu neg. minor; per distinctionem, loquendo de intellectione Diuina, negPraeterea hoc argumentum nimis probat: namesse intellectiuum radicale determinat substantiam, quia substantia habet rationem magis conmunem, & in quantum determinat, est terminus illius; vnde quodlibet praedicatum substantiale. inferius, etiansi non sit vitimum, se habet veluti forma, actus, & terminus respectu superioris: Igitur hoc argumentum probat predicatum differentiale, quod est vltimus terminus naturaeo non esse constitutiuum illius. Ad minorem dist. Terminus per identitatem supponit principium in genere causae materialis, conci in genere causae formalis, neg.

361

Replicabis. Intelligere actiuum, species. intelligibilis, & ipsa intelli gibilitas passiua sunt, vna, & eadem formalitas; sed nullus Theologus. dixit speciem intelligibilem passiuam esse constitutiuam Dei; ergo neque ipsum intelligere.

362

Resp. dist. minorem. Nullus Theologus dixit explicite, conc; implicite, neg. Ratio autem, quare intelligibilitas passiua non sit simpliciter dicenda constitutiua Dei, est, quia constitutiuum formaliter est actus, & se habet veluti forma. actuans; sed sola actio intellectiua habet munus actus, & formae; ergo sola actio intellectiua explicite denominanda est constitutiua Dei.

363

I2 Obiicies 5, Multa continentur in intelligere Diuino, que non continentur in Diuina Natura; nam in intelligere Diuino continentur peccata, quae non continentur in Natura, cum Natura Diuina non sit radix peccatorum; ergo intelligere Diuinum non est constitutiuum Naturae Dininae, quia quidquid continetur in constitutiuo, continetur in constituto.

364

Resp. neg. antecedens. Ad prob. insertam dicitur, quod peccata non continentur in intelligere Diuino formaliter, aliter esset peccaminmosum; sed tantum obiectine extrinsece, quatenus cognoscuntur per discordantiam a Bonitate Diuina, & hoc modo continentur etiam inNatura Diuina, quia continet Bonitatem, a quadiscordant peccata.

365

13 Obijcies 6. Illud est constitutiuum Essentiae Diuinae, per quod Essentia Diuina primo con¬ tinet creaturas; de ratione enim formali Essentiae Diuinae est continere omnem naturam ereatam, sed id, per quod Natura Diuina primo continet omnem Naturam creatam, est intessigere, radicale, non autem actuale: nam intelligeret actuale supponit creaturas contentas in Omnipotentias, & ideo illas non continet primo; ergo intelligere actuale non est constitutiuum Diuinae Essentiae.

366

Resp. neg. maiore minam continentia creaturarum in Diuina Essentia est Attributum Dei. vt inferius videbimus; & ideo nequit esse ratio constitutiua Dei. Ad id, quod reponitur, dicit tur, quod continere omnem naturam creatam, est de ratione formali Attributali secundaria. non autem de ratione formali primaria essentiali; quia continere aliud a se sequitur ad esse in se, & ideo est de secundario, non de primario intellectu:

367

I14. Obiicies 7. Quaelibet intellectio supponit. Jobiectum, in quod tendit, aliter esset intellectio nihili; sed obiectum Intellectionis Diuinae est Essentia Diuina; ergo intellectio Diuina supponit Essentiam Diuinam, & per consequens. illam non constituit. a Resp. dist. maiorem. Quaelibet intellectio distincta ab obiecto supponit obiectum, conc;¬ identificata cum obiecto, vt est Intellectio Diquina, quae est idem, ac Essentia Diuina, negaliter idem supponeret seipsum.

368

15. Obiicies 8. Vnio Hypostatica fuit facta in Natura Diuina, quatenus habet rationem termini, quia per ipsam formaliter terminatur natura humana sed iterminus Naturae Diuinae est existentia, quae est idem formalissime, ac intellectio actualis; ergo intelligere actuale non est constitutiuum Naturae Diuinae, aliter vnio hypostatica fuisset facra immediate ad Natura.

369

Resp. hoc arg fuisse solutum superius. Dicitur ergo, quod vnio facta fuit immediate inPersona; mediate vero ad existentiam, & Naturam. Praeterea dicitur, quod quanuis facta fuisset immediate ad existentiam, non tamen seque retur, quod immediate facra fuisset ad Natutam secundum munus Naturae, sed tantum secundum munus existentiae.

370

I6. Obiicit Gonet contra 2. partem concl. 1. Quanuis Existentia, & Essentia Diuina sint idem formalissime, attamen existentia, prout habet rationem termini, non constituit, sed supponit Naturam Diuinam; ergo & intellectio constituit, vt habet rationem actus, non vt habet rationem operationis, & emanatiouis a principio¬

371

Conf. Beatitudo formalis Dei consistit inintelligere, prout dicit operationem; sed Beatitudo Dei est Attributum Dei, ergo intelligere, prout operatio, non est constitutiuum Dei.

372

Resp. neg. antecedens, vt supra dictum est, ad I. instan post 4. obiect.

373

Ad 2. Conf. omissa maiori, quae falsa est in¬ nostra sententia, neg. minor supposito; quod D. Tho: ponat Beatitudinem in intelligere essentiali; nec contrarium docet, cum ait: Beatitudinem non conuenire Deo secundum rationema. Essentiae, sed ratione intellectus, hic enim sumit: essentiam, & intelleceum, prout important diquersa munera, non prout important diuersam formalitatem. Et si adhuc contendatur D. Thosconstituere Beatitudinem in Attributo, dicendum est, quod quando docet Beatitudinem consistere in intelligere, loquitur de intelligere Attributali, quod est scire; non de intelligere essentiali, quod est constitutiuum Dei. adaeios

374

17. Obiicit 2. De ratione operationis est elici a suo principio; sed quod elicitur ab aliquo, saltem virtualiter distinguitur ab illo, quia idem non potest elici a se ipso; ergo intellectio, quate nus operatio est, distinguitur virtualiter a potentia intellectiua, & per consequens non constituit Essentiam Diuinam.

375

Resp. dist. minorem. Quod elicitur per idetitatem purissimam, negiper distinctionem, concinam in creaturis, in quibus est limitatio, potest. dari actio realiter indistincta a sua causa, quae tame est vera actio, ve actuatio materiae est actioformae, & tamen non distinguitur a forma; ergo multo magis in Deo, in quo ratione infinitatis eadem formalitas potest absorbere rationem, principij elicientis, & actionis elicitae, poterit. esse actio elicita per identitatem purissimam.

376

I8 Obiicit 3. Operatio, & actio reduplicatiue accepta importat motum, tendentiam, fluxum; egressionem, & viam; ergo intellectio per modum actionis formaliter, non est in Deo, cui repugnat motus, fluxus &c.

377

Resp. dist. antecedens. Operatio, & actic importat omnia illa formaliter, neg; aliqua formaliter, & aliqua materialiter, nepe ratione subiecti, in quo est, conc. Actio igitur materialiter importat motum, & fluxum de non esse ad esse, si sit in re teporali; formaliter aute secudum se importati solam egressionem, siue exitum, & Viam; egressio autem non repugnat Deo: nam Mieh. 5. dicitur: Lgressus eius ab initio. Neque exitus; nam Iotτο ait Dominus: Ego exiui a Deo; & paulo posta Exiui a Patre. Neque Via; nam Ego sum Via & Veritas, & Vita. Sed de hoc in tract. de Trin¬

Articulus 7

378

ART. VII. An Intellectio actualis sit ultimum, ac veluti differentiale constitutiuum Naturae Diuinae a

379

Atio dubitandi sumitur ex eo, quod costitutiuum est ratio, per quam a prioriprobantur cetera; sed esse intellectuale a priori probatur per immaterialitatem tanquam per radicem, vt docent B. Doct; & D. Thos vt vid in seq. S; ergo non est constitutiuum vltimum & differentiale, per ipsum enim non probatur immaterialitas; aliter daretur citculus vitiosus; & intelligere probatur per aliud, quod est con¬ tra rationem constitutiui vltimi, per quod ita probantur cetera, vt ipsu non probetur per aliud.

380

Igitur in sententia nostrorum DD. videtur. substineri non posse esse intellectuale esse vltimum constitutiuum Diuinae Essentiae; cui difficultati non videntur satisfacere plures Iuniores, Vt plurium Sapientum testimonio colligitur, & quibus & nos nunquam acquieuimus. Propter hoc licet arbitrari Docti ssimum Godoy sentire. immaterialitatem per modum radicis intellectionis esse vltimum constitutiuum Diuinae Essentie. lgitur, vt videamus, quid in hac re sentiendum sit iuxta nostrae tenuitatis intelligentiam, & conformiter ad Praeceptorum nostrum doctrinam, sequentem S. praemittimus.

381

S.1. An, & quomodo Immaterialitas sit radix: intellectualitatis.

382

TOn semel diximus superius respondenDtes ad difficultates Aduersariorum, & praecipue Godoy; quod sicuti causa physica intrinseca duplex est, scilicet materialis, & formalis; Ita eodem modo philosophadum est de causa Metaphysica intrinsece constituente totum Metaphysicum, quapropter communiter dicitur, quod genus in compositione Metaphysica se habet veluti materia, & differentia sicuti forma: nam quemadmodum materia secundum se est determinabilis, & constituibilis in specie performam; ita genus secundum se est determinabile, & constituibile in specie per differentiam. Ex hoc deducitur, quod sicuti materia in genere causae materialis est prior forma; & forma insuo genere est prior materia, sunt enim in diuerso genere sibi inuicem causae; & causa in eo genere, in quo est causa, semper est prior effectua prioritas enim est de ratione causae; ita genus an genere causae materialis est causa differentiae, & est prius illa; differentia vero in generecausae formalis est causa generis, cum sit velutiforma ipsius, & est prior illo. Igitur quemadmodum causa intrinseca duplex est; alia materialis; alia formalis; ita probatio per causam intrinsecam duplex est; alia per causam in aterialem. vel se habentem ad modum causae materialis: alia per causam formalem, vel se habentem ad modum causae formalis; vnde quando duo coniunguntur, quorum vnum habet esse causa in genere cause materialis, & alterum in genere causae formalis, tunc potest vicissim vnum a priori probatiper aliud; nec comittitur circulus vitiosus, sedvirtuosus, quia probatur in diuerso genere, causae: in quantum enim habet rationem effectus alterius, potest probari a priori per alterum: quod habet rationem causae in illo genere; & quatenus in alio genere habet rationem causae, potest per ipsum probari a priori aliud, quod in illogenere habet rationem effectus. Hec doctrinaa nullo videtur rationabiliter negabilis.

383

S Superest modo videndum, quomodo immaterialitas sit causa, & radix intellectualitatis in Spiritibus. Et porro non esse causam formale euidenter colligitur in homine; nam commun. est apud omnes differentiam vitimam constitutiuam hominis esse rationalitatem; quia per hanc differt a substantijs spiritualibus separatis, a Brutis irrationalibus, a Plantis, & ab Inanimatis, per immaterialitatem vero conuenit cum. omnibus substantijs separatis, sed illud, quod habet rationem communis, & generici, non habet rationem causae formalis Metaphysicae; quia causa formalis Metaphysica est differentia, perquam res constituitur in specie athoma, vt dictum est; ergo immaterialitas non habet rationem causae formalis Metaphysicae, sed tantum causae materialis. Praeterea materiale, & immateriale sunt differentiae diuidentes substantiam, vt patet ex Arbore Porphyrij; sed materialitas constituit Corpus; ergo immaterialitas constituit. Spiritum: & per consequens ita se habet immaterialitas in Spiritibus, sicut materialitas in Corporibus; sed materialitas in Corporibus est ingenere causae materialis; ergo immaterialitas inSpiritibus tenet locum materiae; & est in generet causae veluti materialis. Igitur sicut materialitas est radix a priori in suo genere sensibilitatis, que contrahitur per triplicem speciem subalternatam, scilicet per speciem inanimem, vegetatiuam, & sensitiuam; ita immaterialitas est radix a priori in genere causae veluti materialis, exqua oritur intellectualitas, quae contrahitur pertriplicem veluti speciem, scilicet Diuinam, Angelicam, & humanam¬

384

A Igitur quando Fundat; & Angelicus Doct. probant intellectualitatem a priori per ipsam immaterialitatem, probant in genere causae materialis, vel veluti materialis, non autem in genere causae formalis; sicut cum probatur sensibilitas per materialitatem, probatur quidem a priori, non tamen in genere cause formalis, quia materia nequit habere rationem actus differentialis, contrahentis, & specificantis, cum secundum se ipsam sit essentialiter indifferens, contrahibilis, & specificabilis, sed tantum in genere causae materialis. Unde ex hoc non sequitur, quod immaterialitas sit ratio vitimo constitutiqua ipsius Dei, iquia est ratio comunis vniuoce omnibus praedicatis Diuinis substantialibus; sicut materialitas est communis omnibus praedicatis Corporis; propter quod nequit esse vltimum constitutiuum differetiale ipsius corporis. Neque sequitur, quod intellectualitas ex eo, quod probetur a priori per immaterialitate in genere causae materialis, non sit vitimum constitutiuum Naturae Diuinae; quia non implicat, quod predicatum formale vitimum probetur per predicatum materiale in genere causae materialis; vt diximus.

385

Instabis. Praedicatum inferius nequit a priori probari per superius: a Superiori enim ad inferius non valet conse quentia, vt ex animalitate non infertur rationalitas, ergo allata. doctrina ruit.

386

Resp. dist. antecedens. Praedicatum inferius nequit a priori probari per superius vniuersalius ipso, conc; conuertibile cum ipso, neg. In tatum enim rationale nequit a priori probari, per animal, vt sic, in quantum animal excedit rationale; datur enim aliquod animal, quod non est rationale, & hoc sufficit ad falsificandam consequentiam. At vero cum praedicatum inferius aeque late patet, ac superius, & dicitur ad conuertentiam cum illo, tunc potest a priori probari perillud, vt v. g. risibilitas, quae oritur ex rationalitate; sensibilitas, quae oritur ex materialitate, & est infra illam tanquam effectus infra causam, possunt a priori probari, illa per rationalitatem, & ista per materialitatem. Unde cum intellectualitas oriatur ex immaterialitate, sicut sensibilitas ex materialitate; & conuertatur cum illa, quiaomnis substantia immaterialis est intellectualis: vt patet; ideo a priori optime probatur per illam, Et sicuti tale sensibile, v. 8. Viuens non probatur. a prioriper materialitatem, quia illi non adaequatur, attamen sensibile, vt sic, probatur, quia ade quatur; Ita quanuis per immaterialitatem, vt sic non probetur talis intelectualitas, quae illi non adaequatur; probatur tamen intellectualitas, vesic, quae illi adaequatur.

387

Quod si loquamur de Immaterialitate Diquina, addimus, quod per ipsam a priori probatur: intellectualitas Diuina; quia ipsa imbibit virtua. liter conceptum formalem intellectualitatis, non enim praedicata essentialia Dei distinguuntur per modum excludentis, & exclusi; sicut distinguuntur praedicata costitutiua substantiae create. quae habent veram rationem generis, quod excludit differentias; & differentiae, quae est extrarationem generis. Ideo ex animalitate non infertur rationalitas; ex summa tamen immaterialitate infertur intellectualitas; & hoc in genere causae veluti materialis, quia immaterialitas se habet, vt quid comune omnibus praedicatis essentialibus Dei. Ex quo colligitur alia responsiocuertens allatam instantia in re, de qua agimus.

388

Animaduertendum tamen est, quod haec probatio non est demonstratiua, quia non est percausam metaphysicam saltem virtualiter distinctam, sed est probatio identica; quia est per causam Logicam, idest per formalitatem virtualiter. indistinctam, habentem tamen prioritatem secundum munera diuersa, quae ei competunt

389

Prima sententia arbitratur ex immaterialitate non recte colligi intellectualitatem in Deo. Ita Gabr. in Idist. 35. q. 2, Aureol, apud Capreol.

390

Secunda sentetia docet immaterialitatem esse radicem intellectualitatis, & ideo ex ipsabene a priori istam probari. Ita Fundatiss. Doct. locis infra adducendis; & omnes eius Discipuli, communiter, Hanc sententiam docet etiam D. Tho; quem sequntur omnes illius Interpretes, & fere omnes Theologi.

391

6 Vnica conclusio. Immaterialitas est radixi intellectualitatis, quae per illam a priori euidenter deducitur. Prob. 1. ex Beatiss. P. lib. 6. deTrinc. 10. docente:Ubi est prima, & suma Vita, cui non est aliud viuere, et aliud esse, sed ide est esse & viuere, et primus, ac sumus intellecius, cui non est aliud viuere, & aliud intelligere, sed id, quod est intellis gere, hoc viuere, hoc esse est, unum omnia. Et prope finem: Sed hic in rebus corporeis non tantum est res una, quantum tres simul, & plus aliquid sunt duae, quam una res. Ex quibus sic arguitur. In rebus summe immaterialibus idem est esse, viueres & intelligere; in rebus autem corporeis non est? idem esse, viuere, & intelligere; ergo immateria litas est radix vitae, & intellectionis. Antecedens patet: nam sicut materialitas est causa diuersitatis esse, vitae, & intellectualitatis, ita immaterialitas est radix identitatis, materialitas enim importat potentiam passiuam, quae distinguitur abactu, quem dicit esse, viuere, & intelligere; & immaterialitas importat actum excludentem potentialitatem, & per consequens importat iden titatem cum esse, vita, & intellectualitate. Probi conseq. Illud est ratio a priori alterius, ad quod sequitur alterum tanquam aliquod identificatum cum illo; sed ad immaterialitate sequitur intellectualitas tanquam ad radicem identificantem sibi intellectualitatem; sicut ad materialitatem, tanquam ad radicem distinctionis sequitur esse inanime, quod est diuersum a viuente intellectuali, ergo immaterialitas est radix intellectualitatis

392

T Prob. 2. ratione allata a Fundatisc. Dosta in 1. dist. 35. prin. 1. q. 2, & in lib. de Caus proposit 15. Immaterialitas est causa conuersionis rei supra seipsam, & super alia a se; ergo est causa intellectualitatis. Antecedens patet: nam in tatum oculus non potest videre suam visionem, & visiones aliorum oculorum, & seipsum, in quantum est materialis, quod dicendum est de omnialia potentia sensitiua; in hoc enim distinguitur? intellectus a sensu, quod intellectus conuertit se supra se, quia cognoscit seipsum, & suam cognitionem; quapropter ait Alpharabius proposit. 15. Omnis sciens, qui scit essentiam suam, est rediens ad essentiam suam reditio ne completa; & Proclus proposit. 15. Omne, quod est ad se conuersiuum, est incorporeum, ergo immaterialitas est causa conquersionis rei supra seipsam, & supra alia a seeProb. conseq. Conuertere se supra se, & super alia a se, conuenit tantum potentiae reflexiue sus pra suos actus; sed potentia reflexiua supra suos actus est solus intellectus; ergo si immaterialitas est radix conuersionis supra se, est etiam radis intellectualitatis.

393

S Prob. 3. Exeodem proposit. 15. cit. 1. pdit. o vbi ait: Sicut enim a se sibili in potentia non mouetus sensus, sed a sensibili in actu; sic ab intelligibili in potentia non mouetur intellectus, sed ab intelligibili in actu. Ex quibus sic. Actualitas est radix intellectualitatis, sicut potentialitas est negatio intellectualitatis, oppositorum enim oppositae sum rationes; sed immaterialitas importat actualitatem; quia immaterialitas excludit materialitatem, quae est potentialitas, quae non excluditur; nisi per actualitatem illi oppositam; ergo imma terialitas est radix intellectualitatis. Minor patet. Prob, maior. Nam in tantum aliquod est intellectuale, in quantum vel est actu, vel potest. actu fieri obiectum intellectus; intellectus enim est omnia fieri. Tum quia nihil potest esse actuintelligibile, nisi possit fieri forma intellectus; exohiecto enim, & potentia paritur notitia; ergo non potest intelligi, nisi fiat actus; forma enim est actus; & per consequens ratio actus est ratiointelligibilitatis, intelligibilitas autem, & inteltellectualitas dicuntur ad conuertentiam tanquam obiectum, & potentia, quae debent esse ad muicem proportionata; & ideo sicuti actualitas est ratio intelligibilitatis, ita intellectualitatis,

394

9. Prob. 4. Ex eode dist. 35. cit; & in Hexam. tφp.c. 7. Forma materialis secudum esse materi ale, quod habet in seipsa, nequit esse ratio formalis cognoscendi, quia ratio formalis cognoscendi debet recipi intra ipsum cognoscens; sicut ratio formalis agendi debet esse in ipso Agente, hinc Arist. docet, quod intellectus debet fieri res intellecta; & Beatiss. P. Aug, quod ex obiecto, & potentia paritur notitia; nequit autem vniri cum intellectu secundum esse materiale reale, quod habet a parte rei, aliter intellectus vnitus cum sapide fieret lapis realiter; ergo forma materia lis tantum, prout separata a materia, est ratioformalis cognoscendi, sed separatio a matetia idem est, ac immaterialitas, quae est negatiomateriaes ergo immaterialitas est radix intellectualitatis. Praeterea potentia intellectiua, actus intelligendi, & objectum intelligibile integrant unam speciem intellectiuam, sed separatio a materiavreddit objectum formaliter actu intelligibile; & abstractio a materia est id, per quod fit actus intelligendi, ergo separatio a materia est? fadix intellectualitatis, siue potentiae intellectiuae Maior patet; quia illa pertinent ad eandem speciem, quae habent rationem specificatiui, & specificati, vt homo & rationalis; sed potentia. intellectiusa specificatur per actum intelligendi. & actus per objectum; ergo pertinent ad eande speciem. Minor quo ad 1. parte probata est: nam forma materialis non est cognoscibilis, nisi perabstractionem a materialitate, cognoscitur enim solum per speciem intellectualem. Prob. 2. pars. fictus intelligendi obiecta materialia non fitisiper abstractionem a materia, & a conditionibus materiae; in hoc enim distinguitur ab actusentiendi, qui licet fiat sine materia, non tamen ffitsine conditionibus materiae, quae sunt hic, & nune; aliter, si actus intelligendi non fieret per¬ abstractionem a materia, & a conditionibus materiae, sequeretur, quod intellectio posset videri, audiri, tangi; esset enim sensibilis; ergo abstractioa materia est ratio actus intelligendi.

395

Respondent aliqui, quod aliquod esse rationem intelligendi stat dupliciter. 1. vt principium elicitiuum cognitionis. 2. vt determinatiquum intellectus ad cognoscendum tale obiectum. Et quanuis haec ratio probet de ratione intelligendi primo modo, non tamen probat secundo modo; ideo est insufficiens.

396

Sed contra est; quia species quae determinat intellectum, actiue concurrit ad producendam intellectionem, vt in tract. de Vis: & quanuis species non dicatur intelligere, non tamen, sequitur; quod actiue ad illam non concurrat; quia lumen etiam non videt, & tamen actiue concurrit. Non dicitur autem intelligere, quia actiones tribuuntur solum principio quod, non quo; ergo haec ratio probat vtroque modo.

397

IO Hanc rationem, quam affert Fundatiss. Doct. in 2. dist. 3. p. 1. q. 1. art. 1, tradit etiam D Tho:¬ q. 2. de Verit. art. 2. aliter quidem, sed eleganter sic. In hoc distinguuntur cognoscentia a non cognoscentibus, quod cognoscentia ita habent suum esse specificum, vt possint habere etiam esse specificum alterius rei specie distinctae; quapropter Arist. 3. de An. ait: Anima est quodammodo omnia, quia nata est omnia cognoscere; at vero non cognoscentia ita habent suum esse specificum determinate vt eis repugnet habere esse specificum alterius rei. Vt v. 8. lapis ita habet determinate naturam lapidis, vt ei repugnet habere simul naturam lapidis, & ligni; ergo sola abstractio a materia est radix intellectualitatis, quia intellectualitas consistit formaliter in recipere speciem rei intellectae, quae, nisi sit immaterialis, in alio recipi non potest, vt dictum est.

398

Conf. Elenatio supra materiam est radix intellectionis, sed immaterialitas importat elequationem supra materiam; ergo est radix intellectionis. Prob. maior; tum quia materialia, vtdictum est, non cognoscunt, non enim possunt. recipere species; tum inductione. Plantae, quia sunt omnino materiales, & quoad esse, & quoad operari, ideo nullo modo cognoscunt. Bruta animalia, licet habeant esse materiale; attamens quia quoad operationes aliquo modo elcuatur supra materiam; operationes enim sensitiuae abstrahunt a materia, ideo aliqualiter apprehendunt. Et anima rationalis, quia habet esse independens a materia, ideo formaliter intelligit; quia tamen pro hoc statu coniunctionis dependet a corpore in intelligendo, ideo in ordine intellectuali est imperfectior. Angeli autem, quia non dependent a materia neque quoad esse. neque quoad operari, ideo perfectius intelligit, nquam homo; quia autem, licet careat materia. physica, attamen non caret potentialitate Metaphysica, quia omnis creatura habet suum ylea¬ ebim; quapropter dicit Iob, In Angelis ipsis reperit prauitatem, ideo imperfectius intelligit, quam Deus; Deus tandem, quia caret omni potentiaditate, cum sit actus purus, omnia perfectiffsime apprehendit.

399

II Tandem prob. ex doctrina superius tradita. Praedicatum genericum, siue quasi genericum est radix in genere causae materialis, vel veluti materialis praedicati specifici; sicuti enim materia in suo genere est radix formae; quia est causa formae, quae ab illa educitur; ita praedicatum genericum, vel quasi genericum, quod tenet locum materiae, in genere causae materialis est radix praedicati specifici; sed immaterialitas est praedicatum genericum in creaturis, vt patet, & in Deo quasi genericum, quia est commune omnibus Praedicatis Diuinis, & intellectualitas est predicatum specificum sequens ad ipsam immater ialitatem, ergo immaterialitas est radis intellectualitatis, per quam a priori probatur intellectualitas

400

I2 Obiicies 1. Ex immaterialitate simpliciter, non arguitur intellectualitas simpliciter multa enim sunt entia immaterialia, vt voluntas, & omnes habitus subjectati in voluntate, que non sunt intellectualia; ergo ex suma immaterialitate non arguitur suma intellectualitas

401

Resp. dist. antecedens. Ex immaterialitate substantiali simpliciter, non arguitur intellectualitas, negi ex immaterialitate accidentali, subdist; non arguitur intellectualitas radicaliter in substantia, a qua fluunt illa accidentia immaterialia, negi non arguitur formaliter intellectualitas in ipsis accidentibus, conc; quanuis ergo immaterialitas, quae conuenit accidentibus, non conuertatur cum intellectualitate formali; quia non omne accidens immateriale est intellectuale, attamen immaterialitas, quae conuenit substantiae conuertitur cum intellectualitate; quia nulla est substantia immaterialis, ideo non est eadem ratio de vtroque.

402

Instabis. Potest Deus ereare aliquam substantiam immaterialem, quae non sit intellectiua, sicut de facto creauit substatiam corpoream nobilissimam, idest Coelum Empyreum, quod teste DT homa in 2. sent dist. 2. q. 2. art. 3. nullam habet operationem, ergo immaterialitas non est radix intellectualitatis.

403

Resp. dist, antecedens. Potest Deus creare substantiam immaterialem, quae non sit intellectiua radicaliter; negi radix enim intellectualitatis est immaterialitas, vt dictum est; & sic crearet rem immaterialem sine immaterialitate, quod implicat; que non sit intellectiua formaliter proxime, transeat; de hoc enim alibi; & sic quid quid sit dicendum de Coelo, pro nunc dicitur saltem radicaliter esse operatiuum, quia est substantia, quae est principium omnium operationum.

404

I3. Obiicies 2. Motio, que tribuitur aquae Baptismali in ordine ad producendam gratiam in anima, est immaterialis, & tamen non est intellectiua, ergo ex immaterialitate non arguitur intellectualitas

405

Hesp. eodem modo dist. consequens. Eximmaterialitate substatiali, nege accidentali subdist; non arguitur intellectualitas formaliter inipsa motione, cone; radicaliter in Agente, a quo sit talis motio, neg.

406

I4. Obiicies 3. Ex immaterialitate non araguitur inte lligibilitas passiua per se, quiar anima nostra est immaterialis, & tamen non est per se intelligibilis, & e contra corpus est materiale, & est intelligibile in potentia, idest pafsiue ergo ex ipsa non arguitur intellectualitas actiqua; esse enim intellectiuum actiue est magis perfectum, quam esse intelligibile paffiue; unde si immaterialitas nequit esse radix illius, quod est minus perfectum, multo minus poterit esse radix illius, quod est magis perfectum.

407

Resp. neg. antecedens; & ad id, quod inseritur; dicitur) quod anima est intelligibilis pote tialiter, quia non est actus purus in genere intelligibilium, est enim actus corporis, quod non est in genere intel ligibilium, & eodem modo est immaterialis, quo est intelligibilis. Ad aliud dist. Intelligibilitas passiua conuenit corpori per se, neg; per aliud extrinsecum, scilicet per speciem sui existentem in intellectu, quae est immaterialis, conceditur.

408

15. Obiicies 4. Si ex immaterialitate argueretur intellectualitas, ex maiori immaterialitate argueretur maior intellectualitas; sicuti enim se habet simpliciter ad simpliciter, ita secundum quid ad secundum quid; sed consequens est fala sum; quia anima separata est magis immateria lis; cum sit minus immersa materiae, est enim extra materiam, & tamen minus intelligit, quia nequit recipere nona phantasmata, sed tantum reflectere ad acquisita in Via; ergo falsum est ida ex quo hoc sequitur:

409

Resp. neg. minorem. Ad id, quod reponitur, dicimus animam rationalem separatama quanuis nequeat recipere noua phantasmata habere tamen species illustratiores ita, vt mediantibus illis multo plura cognoscat, quam cognouisset in Via etiam per receptionem nono: rum phantasmatum, vt per speciem animalis quam habet, magis illustratam plura cognoscita quam cognonisset in Via per receptionem, noquarum specierum. Et hoc de anima Beata non est dubium, cuius potentiae naturales perficiuntur; quidquid sit de damnatis; an sicuti per potentias intellectuales peccauerunt, sic in ijsdem puniantur cum minori cognitione.

410

IG. Obiicies 5. Bruta animalia habent esse omnino materiale, & tamen aliquo modo cognoscunt; ergo immaterialitas non est radix intellectualitatis

411

Resp. dist. 1. partem antecedentis. Habent esse omnino materiale inanime, neg, sensitiuum cone; & sic dist. 2. pars. Aliquo modo cognoscunt lato modo, prout cognoscere idem est, acsentire, conc; stricte, prout cognoscere idem est, ac intelligere, neg.

412

Instabis. Quodlibet objectum materiale, quando emittit speciem sui; & Aer, cum recipit eadem speciem; & Sol, cum illuminat, operantur sine motu physico, & ideo habent modum operandi eleuatum supra materiam: ergo falsum est, quod modus operandi supra materiam arguatur. ex modo effendi supra materiam.

413

Resp. Fundatiss. Doct. Quodl. 2. q. 10, & in2. dist. 19. q. 2. art. 2. objecta materialia emitter ex speciem in virtute Intelligentiarum mouentium Coelos, quae habent modum essendi supra materiam, & Aerem illas conseruare in virtute earundem; istae enim species educuntur passiue de potentia subjecti; sicuti forma naturalis educitur de potentia materiae; & per consequens sicuti materia non potest actiue educere formai, quia nullius est actiuitatis, sed requitit Agens extrinsecum actiue illas educens; ita in eductione specierum de potentia passiua objecti materialis requititur Agens, quod debet esse immateriale, sicut & species sunt immateriales, aliter effectus excederet suam causam. Ad id, quod dicitur de Sole, respondetur illuminationem esse cum vero motu physico; quia Aer de non esse illuminato sit vere illuminatus; sicut paries de non albo sit albus.

414

I7. Obiicies 6. Materialitas non tollit esse intellectuale: ergo immaterialitas illud non ponit. Prob. ante cedens. Si materialitas tolleret esse. intellectuale, maxime quia materia limitat formam ita, vt sit haec forma in hoc indiuiduo, & non alia in alio; sed hoc non tollit intellectualitatem; nam differentia Angelica ita limitat forma Angelicam, vt sit haec in hoc indiuiduo, & non alia in alio supposito Angelico; ergo immate tialitas non tollit intellectualitatem.

415

Resp. neg. antecedens. Ad prob. dist maior: Maxime quia materia limitat formam in esse. phyfico, & intentionali, coc; tantum in esse physico, neg. Et sic dist. minor. Differetia indiuidualis dimitat formam Angeli in esse physico, & reali, conciin esse intentionali, neg. Materialitas; ergo ita obruit forma, vt illam limitet, & in esse physico, & in esse intentionali; immaterialitas vero, quannis ipsa limitet in esse physico, illam tamen relinquit vniuersalem in esse representatiuo; sic species hominis, vel Angeli est particularis in essendo, seu physice, quia est haec nume ro species, est tamen vniuersalis in repraesetado¬

416

Dices: Esse intelligibile sequitur ad esse physicum; ergo si differentia indiuidualis limitat formam in esse physico, limitat etiam in esse intelligibili:

417

Resp. dist. antecedens. Esse intelligibile sequitur ad esse physicum, idest supponit esse phyficum, supra quod fundatur, conc; eodem modo¬ se habet, ac esse physicum, neginam esse physicum est limitatum ad esse particulare quantitatiuum, esse autem intelligibile est viuersale; aliter nulla daretur scientia, quae est de vniuersalibus,

418

IS. Obiicies 7. Prius est aliquam substatiam esse intellectualem, quam immaterialem: nam esse immateriale consistit in posse recipere species; in tantum autem est capax recipere species, in quantum est intellectualis; ergo immaterialitas est potius effectus intellectualitatis

419

Resp. neg. antecedens; & ad id, quod reponitur, dicitur, quod immaterialitas consistit inhabere esse expers materiae; posse autem recipere species supponit esse expers materiae, & perconsequens immaterialitatem.

420

S2. Affertur resolutio Articuli.

421

On loquimur hic de constitutiuo adequato, quod, vt diximus art. 1. n. 6; & 7includit omne illud, quod est in re, & per consequens est distinctiuum ab omnialia. re, non tamen ab omni alio predicato, quod est in ipsa re, & non pertinet ad constitutionem ipsius rei. Si enim constitutiuum hoc modo lumatur, non est dubium, quod ratio Entis a se, independentis, & quodcunque aliud Praedicatum Diuinum sit constitutiuum Dei; sicut risibilitas, admirabilitas, & quaecunque alia passio propria ipsius hominis potest dici pertinere ad constiturruum adaequatum hominis eo, quia discinguit, hominem a quacunque alia re, quae non est homo. Loquimur ergo de constitutiuo substantiali ipsius Dei, quod pertinet ad lineam praedicatorum essentialium, vt virtualiter distinctam a linea Attributali, & relatiua eo prorsus modo, quo dicimus rationalitatem esse vltimum praedicetum constitutiuum hominis, propter quod ad rationem vltimi constitutiui duo requiruntur. 1. quod illud sit praedicatum substantiale pertinens ad lineam substantiae. 2. quod infra illud non detur aliud praedicatum substantiale magis contractum, aliter non esset vitimum; quia sicuti primum est illud, fupra quod nihil est, ita UItimum est illud, infra quod nihil est.

422

Prima sentetia substinet praedicatum vitimo constitutiuum Naturae Diuinae esse cumulum omnium perfectionum, & radice omnium proprietatum Diuinarum. Haec sententia tribuitur Scoto, & Scotistis, vt videre est apud Gonet.

423

Secunda sententia censet infinitatem esse. praedicatum vltimo constitutiuum Dei. Ita noster Argent. in 1. q. 1. Prol, ad 1. primae Solut Tolet. ibidem q. 1. art. 2. conc. 1, & art.4. ad 1. ORami.

424

Tertia sententia arbitratur praedicatum Ultimum constitutiuum Diuinae Essentiae esse rationem Entis a se, & per essentiam, seu rationem independentis ab alio. Ita Gill. lib. 2. Tract. I. c. 14, Auersa 1. p. q. 2. fect. 23 Mol. 1. p. q. 2. art. 3. S. Secunda via; Granad. 1. p. disp. 3. sect. 2, Torr. 2. 2. disp. 2. de obiecto Fidei dub. 1. Inclinat Vasq. 1. p. disp. 59. c. 3; & disp. 119. c. 33 & ex T homistis. Capr. in 1. dist. 8. q. 4. art. 15 Ban. 1. p. q. 3: art. 4. dub. 3. in explic. 1. conc; & q. 14. art. 8. in fine, & ex parte Godey q. 2. disp. 4. 8. 12.

425

Quarta sentetia docet praedicatum vltimo constitutiuum Diuinae Essentiae esse substantiam spiritualem immateriale. Sed haec diuisa est; Alij enim volunt esse substantiam spiritualem a se, si Deitas concipiatur sub expressione Essentiae; si vero sub expressione Naturae, esse rationem in tel lectualitatis comprehensiuae per modum principij radicalis virtualiter distincti ab actuali intellectione. Ita Godoy ubi supra n. 398; & alij cit. art. 6. 8. 2. Alij volunt esse substantiam spiritualem increatam, seu intelligere Diuinum, prout abstrahit a formalitate radicis, & actualitatis Ita noster Fulg. Tolos. de Quidit; & Nomin Dei q. 2. 8. 25 & 3.

426

Vtima tandem sententia docet vitimum constitutiuum veluti differentiale constitutiuum Diuinae Essentiae, seu Naturae esse ipsum actuale intelligere. Ita Fudatiss. Doct. loc. laud. vbi supra art. 6. §. 2,et in 1. dist. 5. princ. 2. q. 1. Ipsum sequuntur illius Discipuli, & alij extranei, quos citaui mus vbi supra; pro cuius declaratione.

427

20. Not. 1; quod constitutiuum vltimum, & veluti differentiale debet esse primum, & causa ceterorum, vt comuniter dicitur; nequit autem esse primum in genere cause efficientis, vel finalis, quia istae sunt causae extrinsecae; constitutiuum aute cum se habeat veluti forma, imo cum sit ide, ac ipsa res constituta, debet esse illi intrinse cum; neque debet esse primum in genere causae materialis vt ostendimus. in sup. 8; quia causa materialis non est distinctiua, omnis enim distinctio specifica habetur per formam, constitutiuum autem est distinctiuum iuxta Arisi: remanet ergo, quod sit primum in genere causae formalis.

428

Praeterea certum est primum in vnoquoque genere esse quid indiuisibile, vt patet de

429

Vnitate, quae est principium numerorum. Igitur ad hoc, vt inueniamus, quodnam sit primum. praedicatum formale imvnaquaque substantia, videndum est, quodnam sit illud, quod est magis indiuisibile, & athomum, ab illo enim sumitur? differentia vltima, & athoma. Cunque manifestum sit in vnaquaque re reperiri praedicata communia, & praedicata differentialia conuenientia tatum illi substantiae, & praedicatum comune esset diuisibile in ea praedicata, quibus est commune, vt vig. animal in irrationale, & rationale, apparet, quod praedicatum commune nequit esse vitimum constitutiuum.

430

2I Porro aliquod praedicatum esse conmune potest esse dupliciter. 1. ita, vt sit comune alijs substantijs distinctis specie, vt animal, quod est, conmune homini, & Brutis. 2. ita, vt non sit comune distinctis substantijs, sed tantum praedicatisei usdem substantiae, vt v.g. finitas, licet non conueniat alijs a creatura, quia non conuenit Deo, attamen est comune omni praedicato existenti in creatura, quodlibet enim finitum est:. unde finitas est ratio analoga formaliter imbibita in omni praedicato creaturae. Comune primo modo potest vocari comune extrinsece; comune autem secundo modo dici potest conmuneantrinsece. Excluditur autem a ratione vitimi constitutiui praedicatum commune vtroque modo sumptum; & ratio est, quia si comune intrinseceesset vitimum constitutiuum, sequeretur, quod ciusdem rei essent plura Vtimo constitutiua nam in creatura reperitur nedum finitas, sed etiam esse dependens, creatum, causatum &c; dari autem plura vltimo constitutiua nouum esset inter Metaphysicos, & rationi repugnat, quia nullum illorum esset causa omnium praedicato. rum, quae sunt in re; aliter in eodem genere causae formalis daretur citculatio vitiosa, quia vicissim se causarent formaliter.

431

Quannis igitur omnia Praedicata Substantialia Dei, si sumantur prout Diuina, non sit conmunia creaturis, seu extrinsece, attamenex hoc praecise non sequitur, quod sint Vitimo constitutiua ipsius Dei; quia possunt esse communia intrinsece, idest omnibus praedicatis constitutiuis Dei, vt ratio actus puri, haec enim conuennt omnibus praedicatis substantialibus Dei, & ideo excluditur a ratione vltimi constitutius.

432

22 Not. 2. Ex Fundatiss. Doct, in lib. de eaus sis proposit. 18. tria esse genera, in quibus reponitur substantia; scilicet esse, viuere, & intellige re, haec autem ita se habent, vt intelligere sit perfectius viuere, & esse, quia intelligere dicit separationem a materia, vt vidimus in sup. Si & per consequens magis accedit ad actum, a quo sumitur perfectio. Viuere est perfectius esse quia habet minus de materialitate, cum habeat principium intrinsecum actionis, quod non competit rei materiali; esse autem est imperfectius viuere, & intelligere, quia reperitur m re pure materiali.

433

Genus autem intellectiuum proprie sumptum triplex est; (nam si sumatur improprie; me cludit etiam sensitiuum) vt ostendit Fundatiss Doct. in 1. dist. 35. princ. 1. q. 23 aliud ratonale; aliud intellectuale, & aliud superintellectuale; & ita se habent inter se, vt rationale sit imperfea ctius intellectuali, & intellectuale superintelle ctuali; quia rationale importat discursum, qui inuoluit ignorantiam, intellectuale importat eognitionem quidem claram, sed finitam, & multiplicem; superintellectuale aute importat vnis cam tantum infinitam cognitionem simplicifsimam; vnde quanuis intellectuale, vt sic, sit commune substantiae rationali, quae est homo; & substantiae intellectuali, quae est Angelus, & substantiae superintellectuali, quae est Deus, attamen si sumatur talis species intellectualitatis, vt v. g rationalitas, est ratio formalis, per quam talis substantia intellectualis distinguitur ab alia substantia intellectuali. Ex hac doctrina habetur quod, cum praedicatum vltimum constitutiuum sit vitima perfectio rei, & sit perfectius omnialio praedicato non vitimo, vt patet de rationa. litate in homine, quae est perfectior animalitate, vita &c; cunque genus perfectius substantis sit, intelligere, ideo Deus, qui est substantia perfectissima, debet vltimo constitui per superintela lectualitatem, quae est perfectissima species generis intellectiui; sicuti homo, qui est substantia insima in genere intellectiuo, constituitur per rationalitatem, quae est species imperfectior in genere intellectiuo. His not.

434

23. Unica conclusio. Ultimum constitutiui. Diuinae Naturae est superintellectualitas purissima, non autem ratio cumuli omnium perfectioctionum, vel radicis omnium proprietatum Diquinarum, vel infinitas, vel ratio entis a se, vel immaterialitas, seu spiritualitas. Ita B. Doct Augi passim in lib. de Trin; & in lo loc. cit. in sup. art; in quibus ait: Verbum nostrum, quod nascitur de nostra scientia, dissimile est Verbo Dei, quod natum est de Patris Essentia. Ex quibus sic. Verbum formalissime procedit per vltimum constitutiuum Diuinae Naturae, quia procedit, vt Filius, de cuius ratione est procedere formaliter per Naturam, seu per vitimum constitutiuum formale Naturae; sed intelligere actualissimum Essentiale est id, per quod formalissime procedit Verbum, quod essentialiter est terminus in tellectionis, & cuius intellectio est principium Quo; ergo intelligere purissimum, quod est su per omne intelligere, est vitimum constitutiuum Diuinae Naturae

435

n4. Prob. 2. Quod est perfectissimum in genere intellectuali, contrahitur, & constituitur vitimo per differentiam perfectissimam propria illius generis; sed substantia Dei est perfectissu ma ingenere intellectuali; ergo contrahitur, & constituitur vitimo per differentiam perfectissimam propriam generis intellectualis; sed differentia perfectissima propria generis intellectua lis est superintellectualitas purissima; ergo sub stantia Dei vitimo constituitur per superintele lectualitatem purissimam. Maior euidens est; nam homo, qui est imperfectior in genere intelleictuali, contrahitur, & constituitur vitimo per rationalitatem, quae est differentia imperfectior in tali genere; nec potest contrahi per aliam differentiam, quia genus, in quo est, contraheretur, & constitueretur per differentiam, quam non continet sub se, & quae non est propria illius, quod est dissonum ab omni Philosophia; animal enim mequit contrahi per differentiam plantae, aliter psanta esset animal;nec intellectuale potest contrahi per differentiam non intellectualem, aliter non intellectuale esset intellectuale, quod contradicit. Minor est omnibus manifesta; nam perfectissimum Ens debet esse in supremo, & perfe¬ ctissimo gradu essedi; sed supremus, & perfectissimus gradus essendi est gradus intellectualis, & substantia Dei est supremum, & perfectissimum Ens; ergo est perfectissima in gradu intellectua. li. Minor subsumpta etiam constat; nam quod magis participat de actu, qui est perfectio, est magis perfectum; & quod est omnis actus, est perfectissimum, quia est omnis perfectio; sed superintellectualitas purissima est omnis actus, quia est omnis intellectio depurata a quacunque potentialitate passiua, & est propria generis intellectiui, vt patet: nam licet eam nominemus nomine. generis, hoc tamen est, quia nobis notum non est nomen proprium huius differentiae; sicut notum est nobis nomen differentiae imperfectioris, quod est rationalitas; ergo superintellectua. litas est differentia perfectissima vltimo specificans genus intellectiuum.

436

Nec fiat difficultas, quod Deus non sit in genere: nam hic loquimur de genere. analogo, non vniuoco, de quo eodem modo loquendum est seruata proportione, ac de vniuoco. Haec ratio talis est cuidentiae, vt a nullo negari posse videatur.

437

25. Prob. 3. Illud est vltimo constitutiuum formale cuiuscunque rei, quod nullo modo potest habere rationem communis nec intrinseceneque extrinsece, sed sola superintellectualitas purissima est huiusmodi respectu Diuinae Substantiae; ergo sola superintellectualitas purissima est Vitimo constitutiua Substantiae Dei, Maior explicata est in 1. Not; nam illud, quod habet rationem communis in vnaquaque re, habet rationem generici, & contrahibilis, & per consequens non potest habere rationem vltimi constitutiui, quod habet rationem indiuisibilis, specialissimi, & athomi, cui repugnat contrahibili. tas, aliter esset diuisibile, & indiuisibile; athomum, & non athomum. Prob. minor discurrendo per singulas sententias. Ratio entis a se est communis omnibus praedicatis Diuinis substantialibus. constitutiuis, ergo est communis intrinsece; sic dicedum de infinitate, spiritualitate, immaterialitate, & ratione independentis, & de intellectualitate per modum principij radicalis, quaeest pariter contrahibilis per intellectualitatem actualem; cetere autem rationes sunt communes omnibus praedicatis Diuinis Essentialibus, & Attributalibus; & sic esse radicem Attributorum Diuinorum conuenit omnibus praedicatis substantialibus constitutiuis, a quibus pullulant vt ostensum est in Arbore Theologica; tum quia oppositae rationes reperiuntur in qualibet essentia creata; omnis enim essentia creata est essentialiter ens ab alio, finita, dependens, inuolquens potentialitatem passiuam, & est radix suarum proprietatum;: & tamen nullus dixit uvsque huc, quod istae rationes sint specialissimae, & ultimo constitutiuae essentiae creatae, ergo sola superintelleetualitas purissima est vltimum constitutiuum formale Diuinae Naturae

438

EG Tandem prob. Illud, quod vltimo complet naturam, est vltimum constitutiuum illius; sed superintellectualitas purissima vltimo complet Naturam Diuinam; ergo est vltimumconstitutiuum illius, Maior patet: nam vltimum conscitutiuum est vltimum completiuum in specie; animalitas enim, quae non complet vltimo genus substantie, quae est adhuc complebilis per rationalitate, non est vltimum constitutiuum substantiae hominis. Prob. min. Natura Diuina est principium agendi intellectualiter; sed princ ipium agendi intellectualiter non completur vltimo in sua linea nisi per actionem primariam, quae est actio intellectiua purissima; actio enim est vltimus terminus sui principij; ergo Natura Diuina vltimo completur per superintellectualitate,

439

27. Aduertendum tamen circa hoc nomens superintellectualitas, non dici tale respectu cognitionis Diuinae ita, vt sensus sit, quod superet, intellectionem Diuinam, sed dici respectu intellectualitatis creatae, quia intelligere Dei est super omne intelligere creatum, & creabile.

440

2S Obiicies 1. Fundatiss. Doct. De esse, & essent. q. 1. ait: Perfectiones, prout sunt in materia, & prout sunt abstractae a materia, tenent modum oppositum, nam prout sunt in materia, quo uniuerfaliores sunt, eo imperfectiores sunt; prout vero abstractae a materia, quo uniuersaliores sunt, eo sunt perfectiores. Ex quo sic. Vtimum constitutiuum formale cuiuscunque rei est perfectius quibuscunque alijs constitutiuis, siue non constitutiuis; sed gradus essendi in Deo est perfectior gradu viuendi, & intelligendi, quia est illis abstractior; ergo vltimum constitutiuum Dei est gradus essendi a se.

441

Resps B. Doctorem ibid. ostendere, quoc quanto magis aliqua perfectio separatur, & abstrahitur a materia, tanto magis est perfectaquia magis accedit ad actum; vnde esse Angeli est magis perfectum, quam esse hominis, quia esse Angeli est separatum a materia Physicas esse autem Dei est perfectissimum, quia est separatum nedum a materia Physica, sed etiam a potentialitate passiua Metaphysica. Ita etiam uintelligere Angelicum est magis perfectuma quam humanum, quia est separatum a materia Physica; intelligere autem Diuinum est perfectissimum, quia est separatum a potentialitate passiua Physica, & Metaphysica. Igitur comparat Doctor perfectiones eiusdem generis; non autem perfectiones diuersi generis, vt sunt intelligere, & viuere. Ad arg. neg. minor. Ad prob. insertam dist. Gradus essendi est abstractior Logice gradu viuendi, & intelligendi, idest conuenit pluribus, cone; est abstractior Physice, idest est separatior a materia Physica, & a potentialitate passiua, neg; quodlibet enim praedicatum Dei est actus purissimus excludens omnem potentialitatem, hinc sicuti ex summa abstractione Physica sumitur summa perfectio, quia summa abstractio physica dicit purissimam actualitatem; ita ex abstractione Logica sumitur imperfectio; quia abstractio Logica dicit gradum potentialem, vt patet de animali, quod, cum sit abstractius rationalitate, est imperfectius illa; vnde ex eo, quod gradus essendi sit abstractior gradu intelligendi Logice, colligitur, quod sit impera fectior, & per consequens, quod non sit praedicatum constitutiuu Dei. Vid. q. 3. Proemart. 10.na.

442

29 Obiicies 2. Illud est vltimum constitutiuum, quod est primum, per quod probantur cetera, sed intellectualitas Dei non est primum, per quod probantur cetera; quia primum probatiuum non probatur per aliud a priori; intellectualitas autem Dei probatur a priori per immaterialitatem, ergo non est vltimum costitutiuum Dei.

443

Resp. dist. maiorem. Vtimum constitutiquum est primum praedicatum, per quod proban tur cetera in genere causae formalis, conc; sed in hoc sensu neg. min; in genere causae materialis; negi & in hoc sesu conc. min; vt diximus in supSe

444

3o Obiicies 3. Vel intelligere Dei est constitutiuum Dei, quatenus est intelligere praeciSe, vel quatenus Diuinum, & purissimum? Non primum; quia intelligere praecise est communeo Deo, & creaturis; repugnat autem vitimum constitutiuum esse quid comune, vt diximus. Si secundum; ergo ratio actus purissimi erit vltimum constitutiuum Dei, quae concipitur aduemte ipsi intellectualitati, tanquam differentia genea ri, sed ratio actus purissimi dicit ipsum esse sima pliciter irreceptum, quod est idem, ac esse a set ergo ratio essedi a se est vltimum constitutiuum Dei:

445

Resp; quod constitutiuum Dei est intellis gere purissimum, quod vocatur superintelliges re; sicuti constitutiuum hominis est intelligere imperfectum, quod vocatur rationale; unde cum ignoremus perfectissimam differentiam generis intellectiui, vocamus eam nomine sui generis: ceterum sicut rationalitas in homine distingui, tur realiter ab existentia ab alio, & existentia abalio non est ratio vitima constitutiua hominis, ita superintelligere, quod se habet respectu Dei sicut rationalitas respectu hominis, distinguitur secundum munus explicitum ab existentia Di quina, quia superintelligere explicat operatione quam non explicat existentia; & per consequens. superintellectualitas, non vero ratio essendi a se est vltimo constitutina Dei.

446

SI Obiicies 4. Illud est constitutiuum vltimum Dei, per quod nobis notificatur Essentiae Dei; sed Essentia Dei nobis notificatur per existentia a se iuxta illud Exod. 3. Ego sum, qui summ ergo ratio essedi a se est vltimo constitutiua Dei.

447

Resp. dist. maiorem. Illud est vltimum constitutiuum Dei, per quod nobis notificatur Escsentia Dei a priori, nedum prout distinguitur a creaturis, sed etiam prout distinguitur ab Attri¬ butis, conc; prout tantum distinguitur a creaturis, neg. Ad minorem dicitur, quod per illa verba intellexit Spiritus Sanctus distinguere Essentiam Diuinam a creaturis, quae habent esse ab alio; non tamen intellexit ipsam distinguere a praedicatis Attributalibus, & comunibus; vndesicuti ex eo, quod creatura distinguatur a Deo per esse ab alio, non tamen colligitur, quod ratio essendi ab alio sit vltimo constitutiua creaturae; ita a pari.

448

Instabis. Illud est vitimum constitutiuum: per quod res distinguitur ab omni alia re, quae non est ipsa; sed Deus per esse a se distinguitur a creatura; ergo esse a se est vltimum constitutiuum Dei.

449

Resp. absolute neg. maiorem: nam per risibilitatem homo distinguitur ab omni re quae non est homo, & tamen risibilitas non est vltime constitutiuum hominis; distinguitur ergo illud axioma. Constitutiuum, & distinctiuum primarium, idem sunt, conc; de distinctiuo secundario, vt est risibilitas, neg. Itaque illud est vltimum constitutiuum rei, per quod illa res primario distinguitur ab omni alia re; sed Deus non distinguitur a creaturis primario per rationem essendia se; quia ratio essendi a se probatur a priori per superintellectualitatem, & ideo non est ratioprimaria constitutiua, nec distinctiua¬

450

32 Obiicies 5. Illud est vltimum constitutiuum rei, quod primo concipitur in re; sed existentia concipitur prius in Deo, quam intelligere; quia prius est esse, quam operari: Operari enim sequitur ad esse; ergo existentia est vltimum constitutiuum Dei.

451

Resp. dist. maiorem. Quod primo concipitur in re in genere causae formalis, vt quid specialissimum, & indiuisibile, cone; sed in hoc fensuneg. minor, existentia enim est quid conmunissimumcontrahibile per intellectualitatem, ingenere causae materialis habentis rationem contrahibilis, neg. maior, & in hoc sensu conc. minor. Ad cuius prob. dicitur, quod illud axioma valet tantum in creaturis, in quibus esse, & opetati distinguuntur: non autem in Deo, cuius Natura, cum sit perfectissima, debet constitui peroperationem primaria, quae est perfectio illius

452

33. Obijcies 6. Illud est vitimum constitutiuum; quod explicat maiorem perfectionem, sed esse explicat maiore perfectionem; quia esse est actus & perfectio sumitur ab actu; ergo esse Dei est tuitimum constitutiuum Dei.

453

stesp. hoc argumentum nimis probare probat enim existentiam hominis esse vitimum. constitutiuum hominis, quod nullus dixit. Igitur neg. minor. Ad prob. insertam dicitur, quod etiam intelligere est actus potentiae intelligent tis, & ideo in ratione actus perfectissimi conueniunt; quapropter ratio actus, cum sit communis, nequit esse vltimo constitutiua.

454

84. Obiicict 7. Illa est ratio formalis vitime constitutiua alicuius rei, quae est incomunicabilis alteri rei; sed sola infinitas est incomunicabilis creaturae: nam esse, viuere, & intelligere conmunicantur, vt patet, carere autem principio, & fine repugnat creaturae, quae essentialiter refertur ad Deum tanquam ad principium, & finem; ergo sola infinitas ese vitimo constitutiua Dei.

455

Resp; quod si hoc argumentum valeret, probaret esse plura vitimo constitutiua Dei; quia Omnipotetia. Prima veritas, Immutabilitas simpliciter, Aeternitas imparticipata, Prima causaRatioprimi Entis, Independentia, Ratio increati; & cetera, quae sunt propria Dei, sunt simpliciter incomunicabilia creaturis. Igitur Dist. maio r. (quidquid dicat Gonet ). Illa est ratio formalis Ultimo constitutiua, quae est incommunicabilis, intrinsece, cone; sed in hoc sensu neg. minor; incomunicabilis tantum extrinsece, neg; & in hoc sensu pariter neg: quod sola infinitas sit incommunicabilis creaturis; nam superintellectualitas, quae est omnis intellectio, non minus est incommunicabilis creaturis, quam infinitas, & cum aliunde sit etiam incommunicabilis intrinsece quomodo non est incommunicabilis infinitas, sequitur, quod sit vitimo constitutiua Dei.

456

Dices. Si Infinitas non esset vitimum constitutiuum Dei, Deus non esset per se primo, & essentialiter infinitus; sed hoc repugnat summae Dei perfectioni: nam quia Deus est summe perfectus, est omne esse, & quia est omne esse, est infinitus; ergo infinitas est vltimum constitutiuum Dei. Prob. maior: nam quia risibilitas non est praedicatum vltimum constitutiuum hominis: ideo homo non est primo risibilis; ergo a pari¬

457

Resp. hoc argumentum pariter nimis probare, probat enim, quod omne Attributum sit. ultimum constitutiuum Dei: nam si Omnipotentia v. 8. non esset vltimum constitutiuum Dei, Deus non esset per se primo Omnipotens, quod repugnat eius perfectioni, que, quia suma est, debet continere omne esse; & ex eo, quod continet omne esse, illud potest producere. Igitur hoc argumentum probat omne praedicatum Diuinum esse vltimum constitutiuum, & nullum esse vitimum: quia nullum esset primum: primum enim, & vitimum sunt correlatiua; non esset autem primum, quia non esset ratio ceterorum. In forma ergo dist, maior. Deus non esset per se primo formaliter infinitus, prout ly per se primo reduplicat, rationem formalem constitutiuam, conc; sed exhoc nulla arguitur imperfectio in Deo, qui concontinet omne esse tantum identice, non formaditer; aliter si esse identice in Deo diceret imperfectionem, omnia essent formaliter in Deo; & sic etiam creaturae esset formaliter in ipso, quod est repugnans. Si ly per se primo reduplicet rationem identicam substantialem, neg; & in hoc sensu concessa minori neg. conseq. Ad prob. maioris neg. paritas: nam risibilitas est accidens in homine, infinitas autem in Deo est substatia 3S Obiicies 8. Ens infinite perfectum debet constitui per esse cumulum omnium perfectionum; sed Deus est Ens infinite perfectum ergo constituitur per esse cumulum omnium perfectionum. Tum quia esse cumulum, & radicem omnium perfectionum conuenit Diuinae Essentiae, vt distinguitur ab Attributis; ergo per esse cumulum omnium perfectionum, & radicem omnium Attributorum constituitur formaliter Diuina Natura.

458

Resp. hoc quoque argumentum nimis probare: nam Ens creatum, quod v. 8. constat exdecem perfectionibus, non constituitur ex cumulo decem perfectionum; ergo neque Deus ex eo, quia contineat infinitas perfectiones, constituitur per rationem cumuli infinitarum perfectionum. Sic natura creata est radix suarum proprietatum, & hoc ei conuenit, prout distinguitur a suis proprietatibus, & tamen non constituitur sub ratione radicis, quia ratio radicis supponit naturam perfecte constitutam in suis predicatis essentialibus, cum sit per ordinem ad accidentia propria; ergo idem dicedum de Natura Diuina. Ad 1. igitur neg. maior. Quia vltimum constitutiuum debet esse indiuisibile, & athomum, vt dictum est; ratio autem cumuli est: diuisibilis in accumulata, vt paries in lapides, quos acumulat. Ad 2. dist. 2. pars antecedentis; Distinguitur ab Attributis per esse radicem taquam per distinctiuum primarium, quod est constitutiuum, negi tanquam per distinctiuum secundarium in ordine ab proprietates, conc.

459

36. Obiicies 9. Velle Diuinum est constitutiuum Dei; Tum quia Essentia Diuina constituitur nedum in esse intellectiuo, sed etiam in esse volitiuo; Tum quia Essentia Diuina enstituitur? in gradu perfectissimae Vite, quae consistit m operatione spirituali; operatio autem spiritualis contrahitur per actionem intellectiuam, & volitiuam; sed Velle. Diuinum est posterius intelligere; ergo intelligere non est vitimum constitutiuum Dei

460

Resp. neg. antecedes. Ad 1. prob. inserta dist. assumptu. Essetia Diuina nedum constituitur in esse intellectiuo primario, sed etiam in esse volitiuo secudario, vt explicatum est art, 5; conc;aeque primario, neg. Ad 2. dist. eodem modo. Operatio spiritualis contrahitur per actionem intellectiuam taqua per actionem primaria, quae sola est constitutiua formaliter, & per actionem volitiuam, tanquam per actionem secundariam, quae non constituit substantialiter, sed ac cidentaliter; concisecus, neg: illud enim, quod habet rationem secundarij, habet rationem accidentis, quod essentialiter est actus secundus, & ideo solum in specie accidentaria constituit. 37. Obijcies 10. Beatiss. P. Aug. lib. 15. de Trin. c. 6. ait: Si dicum Aeternus, Immortalis, Iustus, Bonus, Beatus, Spiritus: horum omnium nouissimum, quod posui, videtur significare substantiam, cetera vero huius substantiae qualitates; sed nouissimum est idem, ac vltimum; ergo ratio Spiritus est vltimum constitutiuum Dei.

461

Resp; quod vitimum dupliciter dici potest. 1. respectu ordinis, quem sortitur ab intellectu numerante. 2. ex parte rei numeratae. Dist. igitur minor. Nonissimum ex parte intellectus numerantis est vitimum ex parte rei numeratae; neg; exparte ipsius intellectus, conci sicuti si quis diceret: Risibilitas, sociabilitas, animalitas; ultimum significat substantia; non sequitur, quod animalitas sit vitimum constitutiuum hominis. Ita a pari¬

PrevBack to TopNext