Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

1

QVAESTI De diuisione, & definitione Attributi.

2

DIuisionem inseruire ad venandam rei definitionem, & per consequens naturam rei defi nitae, tradunt Logiculi, hinc, vt quiditatem formalem Attributi manifeste agnoscamus, ab illius diuisione est incipiendum.

Articulus 1

3

ART I. An in Deo praeter praedicata constitutiua dentur alia praedicata non constitutiua absoluta ?

4

I OTatutum est in sup. Tractatu dari in Deo. predicata essentialia constitutiua substatiae Dei; modo videndum est, an ultra illa dentur etiam praedicata non constitutiua per nestrum: modum concipiendi aduenientia Diuinae Essentiae iam completae in sua linea. Non loquimur tamen de praedicatis relatiuis, de quibus agemus in tract. de Trin. Neque quaerimus, an omnia praedicata, quae concipiuntur aduenire Deo, sint Attributa? Neque quomodo discinguantur? De his enim infra. Sed quaerimus solum, an praeter praedicata. essentialia constitutiua dentur etiam praedicata absoluta non constitutiua

5

Not. 1. quod, cum praedicata Diuina debeant pro hoc statu cognosci ex cognitione praedicatorum, quae sunt in cratura iuxta Apostoli doctrinam: Inuisibilia Dei per ea, quae factafunt, intellecta conspiciuntur. Et quanuis ex creaturis tripliciter possit cognosci, vt docet B. Doct, Aegin 1. dist. 3. princ. 1. 4. 3: & dist. 35. prine. 1. q. 11& 2. scilicet via causalitatis, superexcellentae; & remotionis, seu negationis, vt diximus 6. art. 6. n. 1. Via quidem causalitatis; quia effectus est optimum medium cognoscendi suam causam a posteriori; cum omne id, quod cognoscimus in effectu, necessario esse debeat in causa. Via superexcellentiae, quia, quod est in creatura, quae essentialiter est imperfecta, & limitata. ad hanc numero perfectionem, reperitur inDeo coniunctum cum omni perfectione, quia Deus est infinite perfectus; vnde Beatiss. P. Aug. Ede Trin. c. 3. Cum itaque audis bonum hoc, & bonum illud, quod possunt alias dici non bona, &c. ριgιbonus homo, bonus Angelus, si potueris illis detnactis per se ipsu perspicere bonum, perspexeris Deum; attamen modus cognoscendi per remotionem, seu negationem imperfectionis, potissimus est, & magis explicans Diuinam Essentiam, quia, vt ait D. Dion. 2. de Angel. Hier; Negationes. de Deo sunt verae, affirmationes autem incompactae; & B. Doct. in Opusc. in cap. Firmiter fol. 1. eol3; & in lib. de causis prop.6. in princ. lit. 4. concludit, quod Deus magis cognoscitur per ignorantiam, quam per scientiam¬

6

Tria autem sunt in creatura, quae prout sunt in ipsa, dicunt perfectionem, & prout remoquentur a Deo, maximam important perfectionen.

7

3 Primum (ait Doct. in 1. dist. 2. q. 2. in princ. corp )est finitas, quae ita dicit perfectionem propriam creaturae, vt si ab ipsa remoneatur, creatura deperdit omnem suam perfectionem & abit in nihilum; ex eo autem, quod finitas remoueatur a Deo, arguitur in Deo maxima perfectio excedens capacitatem propriam creatutrarum, quod sic ostenditur. Essentia creaturae in hoc distinguitur ab Essentia Dei, vt diximus q. 2. de Subst. Dei art. 33 quod Essentia creaturae dicit potentialitatem passiuam ad esse; essentia. vero Dei dicit ipsum esse actuale, sed a potentialitate passiua sumitur imperfectio, & ab esse actuali sumitur perfectio: ergo essentia creaturae in tantum acquirit suam perfectionem, in quantum acquirit hoc esse determinatum; quandius enim manet in sua indeterminatione ad esse. manet in sua potentialitate passiua, quae nullam dicit perfectionem, quia dicit carentiam omnis esse, & per consequens omnis perfectionis: propterea ait Phil. 3. Physa. c. 34, quod infinitas negatiua, seu indeterminatio ad esse propria ipsius creaturae est egena, miserabilis, & expers omnis perfectionis; quia caret omni esse, a quo sumitur perfectio; nec acquirit suam perfectionem, nisi quatenus determinatur ad hoc esse; determinati autem ad hoc esse est finiri, & limitari, vt patet: ergo finitas in creatura dicit perfectionem propriam creature. At vero remouendo a Deo finitatem, & determinationem ad hoc esse, quae est perfectio creaturae, ponitur omnis perfectio, quia ponitur omne esse, & omnis actus; nam remonendo ab actu determinationem ad hunc actum, remanet actus purus generaliter indeterminatus, & illimitatus ad hunc, vel illum actum; sicut remouendo a potentia determinationem. ad hunc actum, remanet potentia pura indeterminata ad omnem actum; & per consequens indeterminatio, seu infinitas Dei est supereffluens, superabundans, & plena omni perfectione, vt loquitur Auctor de Causis prop. 21, & 32, quia infinitas Dei est infinitas actualis, seu infinitas actuum includeus omnes actus, infinitas vero creaturae est infinitas potentialis excludens omnem actum; nam haec est differentia inter Essentiam Dei, & creaturae, quod illa remonendo determinationem remanet omnis actus, aliter si non remaneret actus, non remaneret Essentia Dei, quae essentialiter est actus; essentia vero creaturae remouendo determinationem ad actum, remanet potentia passiua, aliter non remaneret essentia. creaturae; ergo sicuti ponendo in creatura finitatem, seu determinationem ad hoc esse, ponitur perfectio propria creaturae, ita remonendo a Deo finitatem, quae est perfectio creaturae, ponitur in ipso omnis perfectio.

8

4 Secundum, quod in creatura dicit perfectionem est contractio ad proprium genus, & ad propriam speciem: & hoc explicatur, sicuti explicatum est primum; quandoquidem si accipiamus creatura, vt sic, abstrahedo ab omni creatura specifica, vt ab Angelo, vel homine, vel bruto, vel Plata, tunc ipsa essentia creaturae, vt sic, nulla perfectionem specificam determinatam intelligitur habere; quapropter genus dicitur praescindere actu a suis differentijs, & nullam differentiam actu includere, sed tantum potentialiter, & aptitudinaliter, quatenus potest recipere suas differentias, & determinati ad speciem; ergo in tatum essentia creature includit perfectionem, in quantum contrahitur ad proprium genus, & ad propriam differentiam, haec enim contractio addit essentiae creaturae actum substantialem specificum, qui est perfectio specifica. ipsius; vnde si remoneamus ab essentia creaturae contractionem ad proprium genus, & ad propriam speciem, ab ipsa remonemus propriam perfectionem; quia remonemus proprium esse, specificum, quod potest habere. At vero in Deo abstractio ab omni genere, & specie dicit summam perfectionem, quia dicit Deum esse superomnia genera, & species, causans ipsa, & propter rea ipsa perfectissime continens absque eo, quod contineatur in illis; vnde remotio contractionis ad proprium genus, & ad propriam speciem increatura dicit remotionem perfectionis; remotio vero contractionis ad proprium genus, & adpropriam speciem in Deo dicit summam perfectionem; & ratio est, quia quanto magis accedimus ad puram potentialitatem passiuam, tanto magis recedimus ab esse, & a perfectione, & e contra quanto magis accedimus ad pura actualitatem, tanto magis recedimus a potentialitate passiua, & a non esse, seu ab imperfectione; sed creatura, quanto magis abstrahit a proprio genere, & a propria differentia, magis recedit abesse, & a perfectione specifica, & magis accedit ad potentialitatem passiuam; Deus autem, quanto magis abstrahit a genere, & specie, tanto magis recedit a potentialitate passiua, quam importat genus, quod essentialiter est quid potentiale passiuum; & tanto magis accedit ad actualitatem purissimam, quae est supra omnia gene¬ ra, & species, perfectissime illa continens, & causans absque eo, quod contineatur in illis, ergo remotio contractionis ad genus, & speciem increatura dicit imperfectionem: in Deo vero summam perfectionem.

9

5 Tertium, quod in creatura dicit perfectionem est claudi intra propria principia essentialia; & specifica, quae sunt genus, & differentia; & hoc fere idem est, ac secundum: nam claudi intra propria principia essentialia, est claudi inter terminos definitionis, quae sunt principia essentialia constituentia rem creatam; termini autem definitionis sunt genus, & differentia, vt pateti ergo ex eo, quod creatura contrahatur ad proprium genus, & propriam speciem, habet, quod claudatur intra propria principia essentialia, & specifica; sed ex eo, quod contrahatur ad proprium genus, & differentiam, habet, quod sortiatur propriam perfectionem, & proprium esse specificum, vt dictum est; ergo ex eo, quod claudatur intra propria principia essentialia, habet, quod sortiatur propriam perfectionem, & proprium esse specificum. Sicut ergo essentia creaturae per separationem a proprio esse specificoseparatur a propria perfectione, & per conium ctionem ad proprium esse specificum coniungitur cum propria perfectione, quia per separationem ab esse specifico reducitur ad suam potentialitatem passiuam, & per coniunctionem ad esse ad actualitatem; ita per inclusionem intrapropria principia essentialia suam acquirit perfectionem, quam per exclusionem deperdit: At vero Essentia Dei per remotionem inclusio nis intra propria principia essentialia, & specifica, habet, quod sit actus indeterminatus ad omnia genera, & species; & talis indeterminatio ad propria principia intrinseca, & essentialia, quae conpetit Deo, non est indeterminatio per exclusionem illorum, quia haec indeterminatio est potex tialis, quae competit tantum essentiae creaturae a & repugnat Essentiae Dei; ergo erit indeterminatio per inclusionem illorum sine ulla imperfectione limitationis.

10

6 Hi tres modi remouendi a Deo perfeg ctionem creatam, quanuis in idem redite videam: tur, differunt tamen saltem secundum explici tum, & implicitum: nam per primum modum scilicet per remotione finitatis, arguitur, quod in Deo sit omne esse, nedum existentiale, sed etiam potentiale, quia remotio omnis finitatis impora tat exclusionem omnis potentialitatis passiusve dictum est; omnis autem potentialitas passiua. non excluditur, nisi per omnem actum; quodlibet enim tollitur per oppositum; sic priuatio tollitur per formam, & e contra. Per remotionem contractionis ad proprium genus, & propuiam speciem, a rguitur, quod in Deo sint perfectiones omnium generum, & omnium specierum siue. substantialium, siue accidentalium. Per remotionem inclusionis intra propria principia, argui¬ tur, quod Deus includat omnes perfectiones essentiales quaruncunque rerum.

11

Ex hac subtilisima B. Doctoris doctrina habetur explicatio illius axiomatis D. Dion; scilicet: cognoscere per negationem est id, quod est potentius in Natura Diuima: Affirmationes de Deo. sunt incompaciae, negationes vero sunt verae; seuEssentia Diuina magis explicatur per praedicata. negatiua, quam per affirmatiua, Vel Deus magis cognoscitur per ignorantiam, quam per scientiam; ista enim idem significant, & ratio deducitur ex dictissnam per praedicata affirmatiua arguitur in Deo id, quod est commune Deo, & creaturis sed per id, quod est comune, non explicatur adeo distincte essentia rei; ergo per praedicata affirma. tiua non explicatur distincte Essentia Dei. At vero per praedicata negatiua remouentia a Deo. perfectionem, quae est in creatura, explicatur perfectio, quae ita est propria Dei, vt repugnei creaturae; quia explicatur omne esse, quod repus gnat creaturae, & per quod Deus essentialiter distinguitur a creaturae; ergo per praedicata negatiua magis distincte explicatur Essentia Dei.

12

Quamobrem si ex remotione imperfectionis colligimus in Deo esse omnia illa praedicata, quae sunt in creatura; cunque in creatura vltra praedicata substantialia constitutiua dentur etia praedicata transcendentia ad totum Ens, vt Unitas, Bonitas &c: & trascendentia ad ens creatum, vaeratio dependentis, finiti, creati &c, quae reperiumtur in quolibet praedicato creature; & accidentia specifica determinata siue propria, vt risibilitas, siue communia, vt alhedo; sequitur in Deo Vitra praedicata constitutiua dari predicata non constitutiua, transcendentalia, & non transcendentalia.

13

P. Neque obstat 1; quod praedicata non constitutiua substantiae creatae sint accidentia realiter distincta ab ipsa substantia; ideo possunt supponere ipsam substantiam adaequate, & vltimate constitutam in linea substantiali; in Deo autem, cum nullum detur accidens, quia ibi omnia sunt identificata cum substantia Diuina, & per consequens sunt substantialia, nequeunt supponere ipiam Essentiam Diuinam adaequate constituta mlinea substantiae; aliter supponerent se ipsa, & per consequens vitra praedicata constitutiua videntur non dari alia praedicata constitutiua.

14

Contra est; quia etsi in Deo nullum detur? accidens realiter distinctum ab Essentia Diuina; & omnia praedicata Diuina sint substantialia, attamen, quia aliqua illorum distingunntur vir tualiter, cocipiuntur a nobis per modum adueientium virtualiter Essentiae; sicut ea, quae disfinguuntur realiter ab essentia creata, realiter illi adueniunt. Tum quia si omnia praedicata Diuinanessent constitutiua substantiae increatae: etiam Voluntas esset constitutiua, & ideo Spiritus Sanctus potiori iure procederet, vt Filius, quam Verbum; quia procederet per praedicatum, quod est inferius ad intellectum; & ideo proce¬ deret, per praedicatum magis vitimum: & perconsequens magis procederet, vt similis in natura: nam si ab homine aliquis procederet inratione animalis, & alius in ratione rationalis, magis diceretur Filius, & similis in natura ille, qui procederet, vt rationalis, quam, qui procederet, vtanimal, non ob aliam rationem, nisi quia procederet per praedicatum inferius, & ultimo constitutiuum naturae: imo procedes, vt animal, non procederet, vt Filius hominis; quia non procederet, vt similis in natura humana specifice, ergo Verbum non procederet, vt Filius, quia non procederet per vltimum praedicatum constitutiuum Naturae Diuinae, per quod tamen, procederet Spiritus Sanctus, qui haberet rationem Filij, quod est contra Fidem; ergo necessario fatendum est vltra praedicata substantialia constitutiua substantiae increatae dari, praedicata. non constitutiua, per quorum vnum fiat Processio, quae non est immediate per praedicatum constitutiuum Naturae.

15

S Neque obstat 2; quod omnia praedicata, quae sunt in Deo, sint vna simplicissima Entitas, & per consequens quod non possit multiplicari inplures formalitates, nec etiam virtuales; nec in plures conceptus objectiuos; & ideo videtur, quod non bene fingantur ista praedicata non constitutiua subsequi ad praedicata costitutiua.

16

Nam contra est; quia licet Substantia Dei sit vna simplicissima Entitas, attamen non est ita simplex, sicut simplicitas puncti, quae nullam includit perfectionem, sed ita est simplex, vt includat perfectiones omnium generum, & omnium specierum, & omnium indiuiduorum siue creatorum, siue creabilium, vnde cum a nostro intellectu adeo debili non possint omnes illae perfectiones vnico intuitu simul cognosci, hinc habemus fundamentum concipiendi illam simplicissimam entitatem modo sub vnaformalitate, modo sub altera; nec intellectus dicitur vanus, cassus, aut falsus, quia id, quod concipit, vere est in re, licet in re non sit distinctum. actualiter; ergo quanuis Diuina Substantia sit. vna simplicissima entitas, attamen, quia perfectissima est, includens omnes perfectiones entis, i deo potest concipi ab intellectu inadequate cognoscente, sicut est noster intellectus, cum suis praedicatis primarijs constitutiuis, antequam concipiatur sub praedicatis non constitutiuis; & sic possunt cum fundamento multiplicari conceptus expliciti eiusdem formalitatis. His not.

17

Vnica conclusio. Vitra praedicata essentialia constitutiua Substantiae Diuinae dantur alia praedicata absoluta communia omnibus tribus. Diuinis Personis non constitutiua. Ita B. Docti Aeg. innumeris in locis in 1. sent; & ex professa dist. 2. princ. 1. q. 2, & q. 3. art. 13 23 & 3; & locis infra cit. in singulis Tractatibus de Attributis in speciali. Haec conclusio est communis.

18

Prob. 1. ex Beatiss. Proto Doct. Aug. lib. 15. de Trin. 6. 5: vbi manifeste docet hanc sententiahis verbis: Proinde si dicamus, Aeternus, Immortalis, Incomprehensibilis, Immutabilis, Sciens, Sapiens, Potens, Speciosus, Iustus, Bonus, Beatus, Spiritus, horum omnium nouissimum, quod posui. quasi tantummodo videtur significare substantia; cetera vero huius substantiae qualitates; & quanuis ista verba nihil videantur concludere; quia statim subdit: Sed non ita est in illa ineffabili, simpli. cique Natura, quibus verbis videtur negare, quod praedicata significent per modum qualitatis; attamen contra est; nam dum ait: sed non ita est, docet, haec praedicata in Deo habere vtique rationem, & modum qualitatis, sed non ita, sicut in homine; quia in creatura sunt verae qualitates realiter distinctae ab essentia; in Deo autem non distinguuntur realiter ab essentia, nec interse: non tamen negat habere in Deo rationem praedicati simili more locutionis, quo dicuntur de homine, quapropter in principio eiusdem capitis ait; Sed haec omnia, & quaecunque alia simili more locutionis humanae, digne de Deo dici videntur, & uniuersae Trimtati, quae est unus Deus, & Personis singulis in eadem Trinitate conueniunt. Ubi aperte demonstrat dici per modum qualitatis, sed non esse veras qualitates realiter distinctas, quia in Deo nullum est accidens quod Deum essentialiter mutaret, vt superius dixerat lib. 5. c. 23 & seq.

19

Hoc ipsum expressit Conc. Lat. in cap. Firmiter, vt videre est apud B. Doct. Aeg. in Opusc. super hunc Textum, vbi habet: Deum nedum esse Vnum, Verum, sed etiam Aeternum, Immensum. Incomprehensibilem, Ineffabilem, sed multa ex his sunt praedicata dicentia non fubstantiam, sed aliquid circumadiacens Essentiae Diuinae; sed illa quae non dicunt Substantiam Diuinam, sed circunstat, & circumadiacent Essentiae Diuinae, sunt praedicata non constitutiua, ergo per Concilium vitra praedicata, quae dicunt Essentiam Diuinam, dantur alia praedicata, que non dicunt Essentiam Diuinam, nec sunt illius constitutiua.

20

Praeterea SGreg. Niss in lib. Quod non sunt tres Di, ait: Ea quibus Deum nominamus, non sunt Dei Essentia, sed quasi circunstant ipsum; & id ipsum habetur apud omnes SS.PP. comuniter.

21

I0. Probatur autem ratione? I. sic. Ex ijs, quae sunt in creatura, arguimus ea, quae sunt inDeo; sed in creatura vitra praedicata substant ialia constitutiua substantie dantur praedicata non constitutiua aduenientia essentiae create iam constitutae adaequate in linea substantiae; ergo & in Deo vitra praedicata constitutiua substantiae increatae dantur praedicata non constitutiua aduenientia per nostrum modum intelligendi Diuinae Essentiae iam adaequate constitutae in linea substantiae, Maior est Apostoli: minor ostensa. est. in 2. Not.

22

Cons. In creaturis ex actionibus non procedentibus immediate a natura creata, argui¬ mus dari predicata circunstantia substantiam. creatam, illique aduenientia, vt ex volitione, visu, auditione, risu &c. arguimus dari voluntatem, potentiam visiuam, auditiuam, &cquae sunt potentiae aduenientes naturae creatae; sed in Diuinis datur actio, que non prouenit immediate a Natura; ergo ex ipsa arguitur dari aliquod praedicatum citcunstans, & adueniens Naturae Diuinae. Maior constat; quia actio immediate proueniens a natura est actio communicatiua. ipsius naturae, scilicet actio generatiua, quae est actio maxime propria ipsius naturae; sed praeter generationem dantur multae aliae actiones essentialiter, & generice diuersae, quae non possunt, prouenire immediate a natura; quia impossibile est, quod idem principium formalissimum habeat actiones adeo diuersas, & ab illis specificetur, cum non possit multiplicari specificatiuum, nisi multiplicato specificato: ergo in creaturis ex actionibus non procedentibus immediate a natura, arguimus dari praedicata citcunstantiaa & aduenientia naturae creatae. Prob. min. In Diquinis datur actio, per quam procedit Spiritus Sanctus; sed haec non prouenit immediate a Natura, aliter nulla esset ratio, cur Spiritus Sanctus non sit genitus, & Filius, vt ostedemus in Tract,de Trin, contra Dur: ergo in Diuinis datur actio, que non prouenit immediate a Natura, & per consequens datur principium talis actionis, quod formalissime non est Natura, sed quod non est Natura, est circunstans ipsam naturam, illique adueniens; ergo vitra praedicata essentialia constituti: ua dantur praedicata non constitutiua.

23

II Prob. 2. per remotionem imperfectio: nis a Deo: & 1. remouendo finitatem sic. Essentia Dei ex eo, quod non sit determinata, & limitata ad hoc esse particulare, habet, quod sit omne esse omnium creaturarum existentium futurarum, & possibilium; sed esse creaturarum non est constitutiuum Dei; ergo vitra praedicata. constitutiua, dantur etiam praedicata non constitutiua, Maior declarata est. Prob. min; quia constitutiuum alicuius rei est formaliter in illa; sed esse creaturarum est tantum eminenter, non formaliter in Deo: ergo Essentia Dei non constitui tur formaliter per esse creaturarum. 2. remoquendo contractionem ad proprium genus, & ad propriam speciem sic. Essentia Dei non est contracta ad vnum genus, & ad vnam speciem; ergo continet perfectiones omnium generum, & omnium specierum; ergo in Deo nedum dantur praedicata constitutiua substantiae, sed etiam alia predicata, quae non pertinent ad genus substantiae, & per consequens non sunt constitutiua illius, aliter si contineret solum praedicata constitutiua, esset tantum limitata, & contracta ad praedicata substantiae, & sic non contineret omnes. perfectiones aliorum generum, quae sunt accidentia. 3. remouendo inclusionem intra propria principia essentialia sic. Essentia Dei non elauditur intra principia essentialia; ergo vltra praedicata constitutiua dantur etiam non constituriua. Antecedens probatum est. Prob. conseque. Si in Essentia Diuina essent tantum praedicata. constitutiua, Essentia clauderetur intra sua principia essentialia, quae sunt praedicata constitutiqua, sed hoc est falsum; ergo & antecedens,

24

I2 Prob. 3. Non repugnat concipi in Deo. Vtra praedicata constitutiua pertinentia ad lineam substantiae alia praedicata pertinentia veluti ad alias lineas accidentales; ergo in Deo vitra praedicata constitutiua dantur etiam praedicata. non constitutiua. Prob. antecedens. Si repugna ret; vel repugnaret ex parte Diuinae Essentiae, quae propter suam summam simplicitatem nequit admittere in se ipsa multiplicitatem praedicatorum Diuinorum; vel repugnaret ex parte intellectus nostri, qui nequit cognoscere, vt distincta ea, quae sunt vnum, sed non repugnat exparte vtriusque. Non quidem ex parte Diuinae Essentiae, quae in sua summa simplicitate, vepote infinite perfecta, adunat omnes perfectiones. comnium generum, & specierum. Neque ex parte intellectus; quia cum intellectus creatus obsuam imperfectionem non possit omnes simul perfectiones, quae sunt in Deo, cognoscere, ideo enam sine altera cognoscit; propterea quod praedicata Diuina cognoscantur, vt distincta a nostro intellectu, prouenit nedum ex natiua. imperfectione intellectus impotentis percipere omnia, quae sunt in Deo vnico intuitu, sed etiam ex summa perfectione Diuinae Essentiae, superantis, & excedentis captum, & virtutem natutalem nostri intellectus; ergo non obstante summa simplicitate Dei non tollitur pluralitas Diuinorum praedicatorum.

25

13 Tandem prob. ex Fundatiss. Doct. Aeg. inlibide esse, & essentia q. 2. Quanuis non requiratur tanta distinctio in principiis, quanta in principiatis, attamen non est denegandum, quod effectus specifice, & formaliter diuersi non arguat, diuersam rationem formalem agendi, quandoquidem ab vno, & eodem Agente secundum. vnam, & eandem ratio nem non potest procedete nisi vnus effectus specie; quapropter ait Phil. Quod idem manens idem, id est secundum idemsemper facit idem; & ideo Deus secundum rationem formalem intelligendi, non potest velle formaliter: & secundum rationem formalem miserendi, non potest punire, vel creare; sed increatura sunt plures effectus specie, imo genere. diuersi prouenientes a Deo, vt punire, misereris eteare, prouidere &c; ergo in Deo admittendae Sunt rationes formales agedi, a quibus proueniut istreffectus diuersi, sed illae rationes non sunt constitutiuae Essentiae Diuinae; quia, cum respiciant creaturas extra Deum, supponunt ipsum Deum; imordine ad se adaequate constitutum, cumprius sit rem esse in ordine ad se, quam inordine ad aliud, ergo vItra praedicata Dei con¬ stitutiua dantur etiam non constitutiua,

26

14. Obiicies. Summae Unitati, & Simplicitati repugnat quaecunque pluralitas; sed Deus est summe Vnus, & summe Simplex; ergo ei repugnat quaecunque pluralitas; & per conseques in ipso non est admittenda diuisio praedicatorum; Diumorum in praedicata constitutiua, & non constitutiua, haec enim diuisio pluralitatem importat. Prob. maior. Pluralitas opponitur Vnitati, sicuti potentialitas passiua actualitati, sed summa actualitas excladit omnem potentialitatem etia virtualem; ergo summa Vnitas excludit omnem pluralitatem etiam virtualem.

27

Resp. dist. maiorem. Summae Vnitati repugnat quaecunque pluralitas realis, conc; virtualismeg. Ad prob. dist. maior. Pluralitas opponitur summae Vnitati, sicut potentialitas summae actualitati, in genere oppositionis realis, conciin genere oppositionis rationis, vel virtualis, neg. Et ratio est, quia potentialitas siue realis, siue virtualis importat imperfectionem ex suo genere, ideo secundum totum suum genus repugnat summae actualitati. At vero pluralitas realis non importat imperfectionem secundum totum suum genus; quia pluralitas Diuinarum Personarum nullam dicit imperfectionem, ideo nequit repugnare summae Vnitati, quae perfectissima est secundum totum suum genus; & perconsequens cum pluralitas virtualis dicat perfectionem; dicit enim aggregationem omnium perfectionum, ideo non repugnat summae Vnitati, sed illi maxime conuenit; unde malitia virtualis non repugnat bonitati, quia virtualis, sed quia malitia; sicuti rationalitas realis non repugnat lapidi, quia realis, sed quia rationalis; itadiistinctio virtualis non repugnat summae Vnitati, quia virtualis, nec repugnat secundum totum genus distinctionis, quia ei conuenit distinctiorealis relatiua, quae reperitur inter Personas; sed repugnat solum inter absoluta distinctio realis ratione potentialitatis pasiuae. Vid. infra q. 2. art. 5. 3. n. 8; & art. 12. ad 2.

28

Instabis. Illa est maior Vnitas, quae est talis realiter; & virtualiter, quam illa, quae est talis tantum virtualiter; sicut illa est maior actualitas, quae est talis realiter, & virtualiter, quam illa, quae est talis tantum virtualiter; sed Deo attribuenda est maxima Vnitas, quia Vnitas Dei est summa, & ideo maxima; ergo Vnitas Dei est, talis realiter, & virtualiter.

29

Resp. dist. maiorem, Illa est maior Unitas, quae est talis realiter, & virtualiter, loquendo de ynitate imperfecta, conc; de vnitate perfectissima, negi vnde licet verum sit, quod inter vnitates imperfectas illa est maior vnitas, quae est talis realiter, & virtualiter; attamen falsum est, quod vnitas realiter, & virtualiter sit maior, & perfectior vnitate perfectissima, quae est vnitas realiter, virtualiter multiplex; haec enim, cum sit. prima, & suprema Vnitas, a qua descendunt, & causantur omnes aliae vnitates, ideo perfectissima est; quare si ly maior dicat decrementum. perfectionis, & incrementum imperfectionis. concisi dicat incrementum perfectionis, & de crementum ab omni imperfectione, neg; & ad minorem dicitur, quod Deo est attribuenda maxima Vnitas dicens incrementum omnis perfectionis, & decrementum ab omni imperfectione, non autem e contra.

Articulus 2

30

AR T. II. Affertur diuisio Praedicatorum circunstantium Diuinam Substantiam.

31

I D Haedicata citcunstantia Diuinam Substatiam alia sunt positiua, alia negatiua. Positiua sunt illa, quae affirmant aliquam rationem existentem in Deo: vt Voluntas, Iustitia &c. Negatiua, que remouent aliquam perfectionem. existentem in creatura, vt diximus in sup. art Ubi not; quod haec praedicata dicuntur negatius quoad modum significandi, non vero quoad rem significatam. Haec diuisio sumitur ex Phil. diquidente Ens reale in positiuum, & negatiuum.

32

E Praedicata positiua alia sunt absoluta, alia relatiua. Absoluta sunt, quae significant aliquod commune personis Diuinis, vt voluntas. Relatis qua, quae significant ordinem ad alterum, vt paternitas. Hec diuisio sumitur quoque ex Phil. diquidente Ens in absolutum, & relatiuum.

33

S Praedicata relatiua alia sunt secundum. esse, vt Paternitas; alia secundum dici, quae secundum rem sunt quid absolutum, habent tamenmodum relatiuum, vt Idaea. Haec diuisio sumitur ex Logica diuidente relationem in secundum esse, & secundum dici.

34

4 Praedicatum positiuum diuiditur in proprium, & metaphoricum. Proprium est illud, quod quantum ad rem significatam vere designat aliquam perfectionem formaliter existentem in Deo, quanuis quoad modum significandi proprie non dicatur de Deo, quia, cum modus significadi sit desumptus a creaturis, & modus, qui est in creatura, sit improprius, & incompactus Deo, vt docet B. Doct. in 1. dist. 2. princ. 1. q. 3. 8; Declavato, & dist. 22. princ. 1. q. 3. ideo licet, quoad ad modum significandi proprie non dicatur de Deo, attamen quoad ad rem significatam proprie dicitur de Deo, quia significat aliquam rationem vere, & proprie existentem inDeo, vt Scientia. Voluntas &c. Metaphoricum. est illud, quod secundum proprium significatum non significat aliquod existens in Deo, sed tan tum per transsationem, vt cum Deus dicitur Agnus, Leo, haec nomina enim non significant naturam ouinam, vel leonina formaliter existere. in Deo, sed transferuntur a creaturis ad significandam mansuetudinem, & bonitatem inDeo existentem.

35

Praedicatum Metaphoricum triplex est: aliud, quod transfertur ad significandam ali¬ quam perfectionem formaliter existentem inDeo, vt cum dicitur Agnus ad significandam Misericordiam, quae formaliter in Deo existit: Leo, ad significandam Omnipotentiam. Aliud, quod transfertur ad significandam aliquam perfectionem eminenter tantum in Deo existentem, vt cum transfertur haec vox Leo ad significandam naturam leoninam eminenter in Deo contentam. Aliud, quod transfertur ad significandum aliquem effectum ab ipso causatum ad extra; vt cum dicitur poenitere, irasci, odisse; transferuntur enim hae voces ad significandum aliquod extra Deum; quia Deus ad extra ita operatur, ac si ad intra vere poenitentiam haberet, iram, vel odium

36

S Praedicatum proprium aliud est transcendens, aliud non transcendens Praedicatum transcendens est illud, quod essentialiter imbibitur in omni praedicato Diuino, & de illo praedicatur in concreto, non in abstracto, & duplex est; aliud sequens ab Ens, quatenus Ens, & triplex est scilicet, Vnum, Verum, Bonum; & aliud sequens Ens Diuinum, vt immensum, infinitum, &c: sicuti in creatura aliud est transcendens vniuersalissimum sequens ad Ens, vt sic, vt sunt transcendentia enumerata; & aliud est sequens tantum ad Ens creatum, vt ratio finiti, limitati, & cetera huiusmodi, quae imbibuntur in quolibet praedicato reperto in creatura. Praedicatum non transcendens est illud, quod significat quandam perfectionem formalem, & specialem, ac certam; & distinctam virtualiter ab omni alio praedicato formali, & speciali, vt Voluntas, Omipotentia&c. An autem idem praedicatum possit esse secundum diuersam rationem transcendes, & non transcendens, videbimus in seq. art.

37

6 Praedicatum relatiuum secundum dici aliud conuenit Deo ab aeterno, vt Idaea &c, Aliud in tempore; vt Creator, Redemptor &c.

38

7 Praedicata relatiua secundum dici, quae conueniunt Deo ab aeterno, solent diuidi in praedicata necessitate absoluta; & sunt illa; quae conqueniunt Deo antecedenter ad omnem actum liberum Diuinae Voluntatis, vt Omnipotentiaa scientia simplicis intelligentiae &c, & in praedica. ta libera necessaria tantum ex suppositione, & sunt illa, quae supponunt actum liberum Volum tatis Diuinae, vt Scientia visionis, Praedestinauos,

39

S Tandem Praedicata negatiua primo diui duntur in praedicata, quae in modo significandi non explicant negationem, attamen secundum rem negationem inuolunt, vt Aeternitas, Simplicitas &c. Et in praedicata, quae secundum vocemsonant negationem, vt Immensitas, Immutabilitas, Inuisibilitas &c.

40

P Not. tamen; quod non omnia praedicata. negatiua supponunt essentiam iam constitutam, sed aliqua solum;, immaterialitas enim connuneratur inter constitutiua Dei, vt diximus in supTract; sicut est constitutiua in creaturis, Illa¬ pergo solum sunt non constitutiua, quae remouent aliquam perfectionem creaturae, quae in creatutra est non constitutiua ipsius, vt Immensitas, que negat mesurabilitatem, quae, cum sit passio creaturae, non est constitutiua ipsius.

Articulus 3

41

ART. Il. An idem Praedicatum Diuinum secundum diuersam rationem possit summ transcedentaliter, & differentialitere

42

DIximus in sup. art. n. 5. transcendentia. alia esse, quae sequuntur Ens, vt sic generalissime sumptu; quia imbibuntur essentialiter in quocunque ente siue increato, siue creato, vt sunt sex illa vulgata, Ens, Res, Aliquid, Vnum, Verum, Bonum; alia esse transcendentia, que sequuntur ad aliquod genus entis tantum; quia imbibuntur essentialiter tantum in omnibus praedicatis vnius tantum generis, vt v. 8. Indepedens, Increatum, a se, Infinitum, Diuinum, Immu- tabile, aeternum &c; quae essentialiter imbibuntur? in quocunque praedicato Dei: & Ens ab alio, dependens, creatum, finitum, limitatum, mutabile, coungens &c, quae imbibuntur in omni praedicato creaturae, Modo, vt videamus, quaenam ex his praedicatis transcendentibus Diuinis habeant veram, & formalem rationem Attributi; videndum est, An secundum diuersas rationes possint sumi transcendentaliter, & formaliter, seu quasi specialiter. Et maximum lumen afferet ad declarandas multas, grauesque difficultates, quae occurrent in progressu tractatuum, & maxime de Vnit. Dei, de Bonit; & Verit; de Volunt. q. 2. art. 4. & de Trin. q. 3. art. 6. vbi ostendemus, quod licet, Spiritus Sanctus procedat formaliter, vt Diuinus transcendentaliter; quia tamen non procedit, vt Diuinus formaliter, ideo non procedit, vtDeus formaliter; quae omnia ex hic dicendis facillime explicabuntur:

43

Ratio autem dubitandi estequia si transcendentia Diuina sumerentur tantum transcendentaliter, quatenus sunt quid commune analogicum, non autem differentialiter, quatenus dicunt specialem quandam perfectionem aduenientem Diuinae Essentis, sequeretur, quod Voluntas Diuina, quae habet pro obiecto Diuinam Bonitatem, non esset vnum speciale Attributum Dei, quod tamen patet esse falsum; quia Volunta Diuina iuxta communem sensum Theologorum est vna perfectio specialis, que non transcendit ad omnia praedicata Dei; sicut Voluntas imcreatura non transcendit. Igitur, vt saluemus, toluntatem Dei non esse predicatum transcendens, debemus asserere, quod Bonitas, quae est eius objectum specificatiuum potest sumi aliquo modo differentialiter, non transcendentaliter; namquia homo est in specie athoma, & speciasissima, ideo rationalitas est differentia specialissima; & sensitiuum non est in specie infima, quia animalitas, quae est specificatiua sensitiui, non est. differentia specialis vitima, sed generica subalterna; & ratio est, quia, cum specificatiuum sit, ratio formalis, cur aliquod sit in tali specie. athoma, multo magis ipsum specificatiuum debet esse speciale differentiale; nam propter quod vnunquodque tale, & illud magis.

44

Ex alia parte, si Bonitas sumeretur differentialiter pro quadam veluti speciali perfectione. Attributali virtualiter distincta a Diuina Essentia, illique virtualiter superaddita, sequeretur, quod Essentia Diuina, vt praecisa a suis Att ributis, non esset bona, & per consequens non esset. perfecta; quia Bonum, & perfectum idem sunt; & sic dicendum est de reliquis, quod scilicet Diuina Essentia praecisa a Veritate non esset vera, nec intelligibilis, nec Vna, neque infinita & ca quae omnia male sonant; nam Essentia Diuina etiam praecisis Attributis est perfectissima in sua linea, maxime intelligibilis, maxime vna, infinita; caret enim terminis intrinsecis essentialibus, & sic de reliquis; ergo videtur, quod transcendentia Diuina nequeant sumi differentialiter pro quibusdam perfectionibus specialibus superadditis Diuinae Essentiae iam completae in sua. linea substantiali; Tum quia Bonitas conuertitur cum Entitate, cum sit paffio illius; sed Essentia Diuina etiam praecisis praedicatis Att ributalibus est Ens; ergo est bona. Tum quia si bonitas formalis, & perfectio idem sunt, & perfectio sumitur ab actu; cum Diuina Essentia etiam praecisis Attributis sit purissimus actus, erit quoque formalissime bona, ergo transcendentia Diuna nequeunt sumi differentialiter, sed tantum transcendentaliter. Ut igitur haec dissoluantur.

45

Prima sentetia vult transcendentia in Deo. importate tantum modos essentialiter imbibitos in omni praedicato Diuino, & nullam specialem: perfectionem virtualiter distinctam, & separata ab alia perfectione Diuina. Ita noster Lusit. to. 1. de Beat. lib. 5. q. 5. art. 4. n. 137, & q. 9art. 8. n. 121. Fasol. p. 1. q. 4. art. 2. dub. 7: & quantum ad infinitatem ab aliquibus Aegidianis in M.S. tribuitur B. Doct. Aeg. in q. Magna de Obiecto Theologiae? Ger. Senen. in prol. 1. sent.q. 2art. 33 ac propterea videntur sentire idem praedicatum Dei non posse sumi transcendentaliter, & differentialiter¬

46

Secunda tamen, quam veram, & rationabilem consemus, est, quod idem predicatum transcendens possit sumi secundum vnam rationen transcendentaliter, & secundum hanc rationem esse modum intrinsecum imbibitum in quolibet praedicato Diuino, ac secundum aliam differentialiter, & sic importat non modum, sed perfectionem quandam specialem distinctam virtualiter ab alijs perfectionibus Attributalibus. Loquendo tamede transcendentalibus, quae sunt proprietates Entis, & sequuntur ad Ens generalissime acceptum, quae dicuntur in Metaphysica esse tantum tres, scilicet Vnum Verum, Bonum, vel sequuntur ad Ens contracte sumptum, vt ad Diuinum, Infinitas, Immutabilitas, Simplicitas, Aeternitas &c, eo modo, quo diximus in sup. art. 1. 9. Hanc censemus esse veram, & germanam B. Doct. Aegid, sententiam, vt infra¬

47

Not. 1, ex B. Doct.4. Met. q. 8; quod passiones Entis, quanuis distinguatur virtualiter ab Ente, attamen sunt impraescindibiles ab illo essentialiter quantum ad rem significatam; licet quantum ad modum significandi alius sit conceptus formalis explicitus Entis, alius passionum illius. Ratio 1. est. Si non distinguerentur saltem virtualiter, idem formalissime esset passio sui ipsius; sed passio est effectus illius, cuius est passio, cum fluat, & dimanat ab illo tanquam a causaformali metaphysica; ergo idem esset causa, & effectus sui ipsius; & sic esset prius, & posterius. se ipso; esset, antequam esset, & non esset, postquam esset, quae omnia sunt contradictoria, vtpatet. Tum quia passiones Entis demonstrantur. de Ente, aliter Metaphysica, quae habet pro objecto Ens, non esset Sapientia, si nullas de Ente posset habere demonstrationes, per quas tatum gignitur Sapientia; Sapientia enim est cognitio rerum per altissimas causas; sed demone stratio non habetur nisi per effectum, si sit a posteriori, vel per causam, si a prioris patet autem, quod Ens, cum sit primum, & supremum simpliciter, non habet aliud supra se, a quo fluat, & per quod demonstretur a priori; & ideo remanet, quod sit tantum demonstrabile a posteriori per suas passiones, quae sunt veluti effectus fluetes ab ipso; effectus autem, & causa debent saltem virtualiter distingui; quia nomine effectus, & causae intelligimus aliquod prius, & posterius porigi ne, secundum quam prioritatem, & posterioritatem attenditur distinctio saltem virtualis, quia imperceptibile est, quod idem formalissime sit prius, & posterius se ipso; ergo passiones Entis saltem virtualiter distinguuntur ab ipsoRatio 2. est. Quod est perfecte praecisum ab Ente, est non Ens, sicut quod est perfecte praecisum a rationali, est non rationale; sed non Ens est nihil; ergo passiones Entis essent nihil. Tum quia ideo differentiae possunt praescindi a genere, quia dicet sint extra illud genus, non tamen sunt extra omne genus, uvt licet rationalitas sit extraanimal,non tamen est extra substantiam, nec extra Ens, & ideo non est nihil; At vero si passiones Entis essent extra Eus, essent extra omne genus, & sic essent nihil. Ratio 3. est. Conceptus explicitus Entis est esse, & conceptus explicitus Veritatis est conformitas ad intellectum, sicut Bonitatis conuenientia ad voluntatem, & Unitatis indistinctio in se, & distinctio ab alio; patet autem, quod distinctio non explicat conformitatem, vel conuenientiam, & sic de reliquis. Tumquia si non differrent quoad modum significadi, nullo modo differrent, & sic non haberent rationen passionis, vt diximus. Vid. de Vnit. ar:z:et seqe.

48

3 Ex his tribus colligitur, quod quaelibet passio Entis duo importat scilicet ipsum Ens, quod essentialiter imbibitur in illa; & id, quod addit virtualiter enti, per quod virtualiter distinguitur ab illo, & a quacunque alia passione. V. 8. Veritas importat ipsam Entitatem, quae dicitur vera, seu conformis ad sua principia, & vitra ipsam Entitatem importat conformitatem ad sua principia, in ordine ad quae denominatur: vera. Haec autem duo ita se habent, vt Ens sit comune, & transcendens etiam ad omnes alias passiones; conformitas autem ad intellectume; quam addit Veritas Enti, sit quid speciale, determinatum, & distinctum a conuenientia ad voluntatem, quam dicit Bonitas; & ab indiuisione in se, & diuisione ab alio, quam dicit Vnitas supra Entitatem, sed quotiescunque aliquod praedicatum importat duas formalitates virtualiter diuersas, quarum vna est comunis omnibus alijs ab ipso, & transcendens ad alia omnia; & altera est specialis, determinata, distincta ab omnibus alijs, illique tantum conueniens, tunc illud potest sumi transcendentaliter, & formaliter difeferentialiter secundum diuersas rationes, quas importat; ergo passiones Entis, quae important ipsum Ens essentialiter imbibitum in ipsis, quod est transcendens ad omnia: & ultra Ens important aliquod speciale, determinatum, differens ab omni alio, quod non est ipsum, possunt sumitranscendentaliter, & differentialiter secundum diuersas rationes, quas important transcendendi ad omnia alia, & differendi ab omnibus aliis¬

49

4 Praeterea ex hac doctrina deducitur, quod passiones Entis conuertuntur cum essentia transcendentaliter secundum rationem vniuersalem: Entis, quam imbibunt; non autem differentialiter secundum conceptum formalem explicitum, quem Enti superaddunt; valet enim: Ens est uniu, & e contra; quia Ens essentialiter i mbibitur imo Vno, & Vnum essentialiter imbibit Entitatem: non tamen valet: ratio formalis explicita Entis est ratio formalis explicit a veritatis, aut e contra; sicut nec ratio formalis explicita veritatis est ratio formalis explicita bonitatis, sicuti rationale & risibile conuertuntur quantum ad Entitatem materialem, siue ratione concreti, in quo sunt, scilicet hominis; non tamen conuertuntur qua tum ad rationem formalem explicitam, vtriufque scilicet in abstracto; quia valet: omne ratin nale est risibile, & e contra; non tamen: rationa litas est risibilitas, aut e contra. Hoc not¬

50

S Vnica concl. Idem praedicatum Diumum secundum diuersam rationem consideratum potest sumi transcendentaliter, & differentialitera Ita Beatiss. P. Aug. lib. 7. de Trin. e. 4. dicens: Quaecunque autem plurali numero enunciantura specialiter uno nomine, & generaliter enunciam possunt: Ubi ostendit, quod ea, quae important aliquod commune, & aliquod speciale, possunt. nedum generaliter, idest transcendentaliter sumi, sed etiam specia liter, idest differentialiter. Formatur autem sic eius ratio. Quod importat rationem transcendentalem, & rationem differentialem simul, potest secundum rationem transcendentalem transcendentaliter sumi, & secundum rationem differentialem differentia. liter; sed transcendentia Diuina important rationem transcendentalem, & rationem different tialem simul;ergo possunt sumi transcendentalis ter, & differentialiter. Maior patet: nam ratio, quare aliquod sumatur tantum transcendentaliter; est, quia importat rationem transcendentem ad plura, vt quia Ens importat rationem, transcendentem ad omnia, & nullam rationem specialem formalem; in Ente enim nulla est differentia; ideo Ens tantum transcendentaliter sumitur; & ratio, quare aliquod sumatur tantum differentialiter, est, quia importat tantum rationem specialem differentialem, secundum quam differentialiter praedicatur; vt quia Petrus v. 8. importat tantum vnam rationem differentialem specialem conuenientem tantum huic personae. humanae, ideo sumitur tantum differentialiter, non transcendentaliter. Prob. min. Transcendentia. Diuina important Entitatem Diuinam, quam essentialiter imbibunt, & a qua nequeunt perfecte praescindi, vt dictum est; & superaddunt Entitati aliquod speciale, & differentiale, per quod differunt inter se, & ab omni alio praedicato Diuino: nam Vnitas superaddit negationem diquisionis in se, & indiuisionis ab alio, Bonitas conformitatem ad Veluntatem, Veritas conformitatem ad intellectum; patet autem, quod ista differunt inter se: nam indiuisio non est conformitas ad voluntatem, & intellectum, & conformitas ad intellectum non est conformitas ad voluntatem, ergo Transcendentia Diuina important complexe rationem transcendentalem, & differentialem simul, & ideo secundum diuersas rationes possunt sumi transcendentaliter, & differentialiter.

51

Conf. 1; quia homo importat essentialiter duo praedicata, ex quibus constituitur eius essentia, quorum vnum est genus, & aliud est differe tia, ideo homo potest sumi secundum rationem genericam, secundum quam conuenit cum alijs animalibus diuersae speciei; & potest sumi secudum aliam rationem differentialem, secundum quam differt ab omni alio animali; eugo quia transcendentia essentialiter important duas rationes, quarum vna est transcendens, & alteradifferentialis, possunt sumi secundum vnam rationem, quae communis est, transcendentaliter, & secundum aliam rationem, quae specialis & differentialis est, specialiter:

52

Conf. 2. Illud, quod secundum vuam rationem potest praedicari de pluribus, & secundum aliam rationem nequit praedicari de illis, potest sumi transcendentaliter, & differentialiter; sed Transcendentia Diuina secundum vnam rationem praedicantur de omnibus alijs praedicatis Diuinis; & secundum aliam rationem non praedicantur; ergo possunt sumi transcendentaliter, & differentialiter secundum diuersas rationes Maior patet: nam nulla alia ratio reddi potest, cur aliquod sumatur transcendetaliter, nisi quia praedicatur de illis omnibus, ad quae transcendit; & ideo saltem a posteriori valet: idcirco Ens sumitur transcendentaliter, quia praedicatur de omnibus rebus; & ideo homo non sumitur transcendentaliter, quia non praedicatur de omnibus rebus. Prob. minor; quodlibet etenim. transcendens Diuinum importat Entitatem insuo conceptu formaliter impraescindibilem, secundum quam dicitur de omni alio Diuino: & vitra Entitatem superaddit modum specialem, & differentialem, secundum quem non potest. praedicari de omni alio praedicato Diuino; aliter si bonitas formalissime secundum suam rationem formalem explicitam posset praedicari. de Vnitate; non esset ratio, cur Voluntas formalissime secundum suam rationem formalem explicitam non posset praedicari de intellectu; & sic, cur Spiritus Sanctus, qui procedit per Voluntatem, non procederet per intellectum; quod tamen est falsum; ergo Transcendentia Diuina secundum vnam rationem praedicantur de omnibus alijs praedicatis Diuinis, & secundum aliam rationem formalem non praedicantur; & ideo possunt sumi transcendentaliter, & differetialiter

53

Quamobrem quia ex imbibitione, seu inclusione essentiali, connenientia, & praedicatione arguitur transcendentalitas; & ex exclusione, seu non imbibitione, disconuenientia, & non praedicatione arguitur differentialitas; cum Transcendentia Diuina secundum vnam rationem, scilicet secundum Entitatem imbibatur in omnibus praedicatis Diuinis, siue absolutis, siue relatiuis, siue constitutiuis, siue Attributalibus; & secundum aliam rationem, quam superaddunt Entitati, non imbibantur, vel includantur essentialiter; nec conueniant, vel praedicentur de his, manifeste sequitur, quod secundum diquersas rationes possint sumi transcendentaliter, & differentialiter

54

6 Prob. 3. Si Bonitas Diuina non importaret aliquam perfectionem Diuinam specialem, Voluntas Diuma non esset aliquod Attributum speciale distinctum virtualiter ab omni alio Attributo; sed hoc est falsum; ergo & id, vnde sequitur. Prob. maior. Bonitas Diuina est specificatiquum formalissimum Voluntatis Diuinae; sed specificatiuum communissimum, & analogicum constituit rem specificatam in specie, seu quasi specie communissima, & analogica; quale enim est specificatiuum, tale est specificatum, cum dicantur ad conuertentiam, vnde si specificatiuum hominis esset animal; & non rationale, homo esset eiusdem speciei cum omni animali, nec haberet, per quid differret ab omni alio animali, vt diximus in ratione dubitandi; ergo Voluntas Diui¬ na non esset Attributum speciale virtualiter distinctum ab alijs Attributis, sicut dicimus de Entitate Diuina, quae non est Attributum speciale, quia importat praecise ali quod communissimum omnibus praedicatis Diumis.

55

Cons. Quelibet potentia essentialiter commensuratur, & adaequatur cum suo objecto formali specificatiuo ita, vt tantae latitudinis, & conmunitatis sit potentia, quantae latitudinis, & conmunitatis est objectum formale specificatiuum; non ob aliam rationem, nisi quia specificatiuum; & specificatum commensurantur, & adaequantur inter se; aliter si specificatiuum, & specificatum non adaequarentur, & commensurarentur. inter se, daretur aliquod specificatum, quod esset, extra speciem sui specificatiui; & aliquod specificatiuum, quod esset extra speciem sui specificati: & per consequens quod esset extra speciem sui ipsius, & extra suam essentiam; quia specificatum recipit speciem, quam habet a suo specificatiuo formali; sed nihil stolidius potest. proferri, quam, quod res sit extra suam essentiam, & speciem; species enim, & essentia idem formalissime funt; ergo si bonitas, quae est obiectum voluntatis, sumeretur tantum transcendentaliter, non differentialiter, etiam voluntas, quae specificatur a Bonitate, esset praedicatum. transcendens, non formale differentiale.

56

Ex hac efficacissima ratione patet, quod fundamentum assumptum in ratione dubitandi. pro nostra sententia est validissimum, & ex omni parte verissimum. Ad difficultates autem proparte opposita ex dictis patet solutio.

57

T Ad 1. neg. suppositum, quod scilicet Diquina Essentia possit praescindi: a suis transcendentibus: haec enim est differentia inter passiones praedicamentales, seu non transcendentes, & passiones transcendentes, quod illae possunt praescindi, istae vero non, vt ostendemus ex B. Doct. in Tract. de Vnit. Dei art. 1. in 1. Not; per quod patet ad reliquas probationes; Essentia enim Diuina, quanuis virtualiter distinguatur a suis transcendentibus, attamen non potest praescindi, quia formalissime imbibitur in illis.

58

Dices. Est imperceptibile, quod aliquod distinguatur ab alio, & non praescindatur ab illoeo modo, quo distinguitur; quia ipsa distinctio est praecisio, cum sit negatio.

59

Resp. dist. assumptum, si distinguatur ab illo, secundum formalitatem, cone; si solum secundum modum explicandi, subdist; imperceptibile est, quod non praescindatur secundum modum significandi, conc; secundum formalitatem, neg. Igitur eo modo est praecisio, quo est distinctio; & quia distinctio est solum secundum modum significandi, ideo ita est praecisio¬

60

S Obiicies 1. Essentia Diuina praecisis Attributis est formalissime perfecta, & completa in sua linea substantiali; ergo est formalissime bona bonitate, non quidem transcendentali, sed differentiali; quia perfectio substantialis, quae competit Essentiae Diuinae in sua linea, non competit formalissime Attributis, quae sunt extra lineam substantialem Essentiae; & ideo Essentia est bona nedum bonitate transcendentali, sed etiam bonitate formali; ergo bonitas differentialiter sumpta non superaddit Essentiae aliquam passionem virtualiter distinctam; & per consequens nequit sumi differentialiter.

61

Resp. neg. suppositum, scilicet, quod Essentia possit praescindi ab Attributis transcendentalibus, quanuis possit praescindi ab Attributis non transcendentibus, vt dictum est: nam sicut nequit praescindi ab entitate, aliter esset nihil, ita nequit praescindi ab alijs transcendentibus, quae imbibuntur formaliter in Ente. Conceptus ergo explicitus Bonitatis non est per modum formalitatis explicite praecisae, & implicite imbibitae, vt conceptus Attributi non transcendentis, sed est per modum diuersae significationis ciusdem formalitatis omnino impraescindi bilis, vnde non datur vna Bonitas communis praecisa a Bonitatibus differentialibus, sed datur tantum significatio communis per ordinem ad Bonitates differentiales, sicut non datur Entitas communis praecisa a suis differentijs, sed tantum communis significatio importans plures entitates diuersas.

62

P Obiicies 2. Omnipotentia, Iustitia, & cetera huiusmodi non sumuntur transcendentaliter, & differentialiter, sed tantum differentialiter; ergo Bonitas Diuina, Veritas &c. nequeunt sumi transcendentaliter, & formaliter. Antecedens patet; aliter in Deo darentur duae Omnipotentiae, Iustitiae &c. vna transcendentalis, altera formalis, quod nullus Theologorum somnianit. Prob. conseq. Non minus est vnum Attributum athomum, & speciale virtualiter distinctum a Diuina Essentia, & ab omni alio Attributo Omnipotentia, Iustitia, quam sit Bonitas Diquina, sed ex eo, quod Omnipotentia sit vnum Attributum athomum, & speciale virtualiter distinctum a Diuina Essentia, & ab omni alio Attributo, non multiplicatur in Omnipotentiam transcendentalem, & formalem; ergo ex eo quod Diuina Bonitas sit vnum Attributum athomum, & speciale Diuinae Essentiae, nequit sumi transcendentaliter, & formaliter.

63

Rtesp. neg. conseq. Ad prob. neg. maior. Bonitas enim secundum se sumpta sequitur Ens Diuinum, & conuertitur cum illo; & sicut Ens Diuinum diuiditur in transcendentale, & formale, ita dicendum est de Bonitate; At vero Omnipotentia non sequitur immediate ad Ens Diuinum; sed ad Naturam Diuinam, cuius eest potentia immediate operatiua, & ideo sicut Natura non multiplicatur in transcendentalem, & formalem; ita & Omnipotentia. Hoc euidenter colligitur in nobis, vbi non multiplicatur risibilitas differentialiter, & transcendentaliter, quia risibilitas est praedicatum inferius sequens ad naturam hominis, multiplicatur tamen Bonitas, & Veritas, quia ista sequuntur Ens; & ideo Omniporentia, Iustitia &c. habent tantum rationem Attributi specialis; Bonitas vero habet rationem Attributi specialis secundum rationem specialem, quam superaddit Enti; & transcendentalis secundum rationem vniuersalissimam Entis, quam formaliter imbibit.

Articulus 4

64

ART. IV. Quid sit Attributum, & quae conditiones requirantur ad rationem Attributi e:

65

Vo ponuntur in Titulo, quae tamen redeunt in idem; semel enim ostensos quae conditiones requirantur ad hoc, vt aliquod praedicatum habeat veram, & strictam. rationem Attributi, statim constabit, quid sit, & quomodo definiatur Attributum. Antequam tamen vtrunque praestemus, ad hoc, vt magis plenam huius rei cognitionem habeamus, & aequiuocationem, quae contingere potest circa modum loquendi SS.PP, & antiquorum Theologorum euitemus.

66

Supponendum est, quod Attributum quatum ad nominis ethymologiam nihil aliud significat, quam aliquod nomen, quod alteri tribuitur; vnde in hac significatione, quae latissima est, idem significat Attributum, quod nomen vel praedicatum, quod dicitur, seu praedicatur de aliquo; & in hoc sensu aliquando locutus est, B. Dect; vt in 1. sent. dist. 2. princ. 1. q. 2. in fine corp. vbi ait: Quia secundum qualibet perfectionem potest sumi aliquod nomen, siue aliquod Attributum, infinita Attributa ei conueniunt, & ipse est infinitorum nominum; se conformans modo loquendi SS. PP. antiquorum, qui sic Attributum vsurparunt;vt obseruat Olam Quodl. 3. q. 21. & Gabr. in 1 sentdist. 2. Diximus, quod haec vsurpatio latissima est: nam Attributum hoc modo sumptum significat nedum praedicata Diuina quae formaliter sunt in Deo, siue pertineant ad constitutionem Essentiae Diuinae, siue habeant modum proprietatis, siue sint relationes, sed etiam significant omnes perfectiones simplices, quae tantum virtualiter eminenter sunt in illo; siue tale nomen transferatur ex creaturis metaphorice, siue proprie, siue non transferatur.

67

2. Secundo sumitur Attributum minus late, prout scilicet significat aliquod praedicatum transsatum ex creaturis ad significandam aliqua perfectionem formalem formaliter in Deo existentem; & ita significat praedicatum Diuinum, siue sit constitutiuum substantiale pertinens ad sineam praedicatorum essentialium, siue sit adueniens, & circunstans Diuinam Substantiam iam constitutam adaequate in sua linca substantiali; siue sit notionale pertinens ad lineam relatiui, In hoc sensu locuti sunt Salas, Torres, Mol; dum; Gabr; sed quanuis isti Auctores locuti sint minus late, attamen non vsurpati sunt hoc nomen secudum propriam, & formalem rationem, secundum quam accipitur a Theologis, vt statim dicemus; & secudum quam Magister Theologorum Beatiss. P. Aug. locutus est; cum de Attributis secundum proprium conceptum formalem scripsit, & ex illo Damasc.

68

Igitur Attributum proprie sumptum est, nomen transsatum ex creaturis ad significadam perfectionem Diuinam veluti adiacetem, & aduenientem Diuinae Essentiae iam constitutae insua linea, distinctam virtualiter a praedicatis constitutiuis essentialibus, nec non a relationibus. Diuinis. In hoc sensu accipiunt hoc nomen omnes alij Theologi: & ratio est; quia Attributum formaliter significat aliquod praedicatum, quod tribuitur alicui; sed quod tribuitur alicui, supbonit id,cui tribuitur, esse in sua essentia iam constitutum, & quod supponit aliud in sua essentia iam constitutum, aduenit, & adiacet illi tanquam proprietas, quae, cum non possit in Deo realiter distingui, saltem virtualiter habet differre; vt diximus in sup. art; ergo Attributum Diuinum secudum propriam, & formalem rationem acceptum significat perfectionem aduenientem, & adiacentem Dininae Essentiae iam constitutae insua linea substantiali, & per consequens habet modum passionis, & proprietatis,

69

4 Et in hoc sensu loquentes Theologi se conformant modo loquendi Beatiss. Praeceptoris. Augia quo tanquam a pleno, & purissimo fonter fluxit Theologia; nam lib. 15. de Trin. c. 5, vt superius adnotauimus ait: Si Dicam aeiernus, Immortalis, Iustus, Bonus, Beatus, Spiritus, horum nouissimum, quod posui, videtur significare substantiam; cetera vero huius substantiae qualitates Ea autem, quae Sanctiss. Docior, vocat qualitates, Theologi vocant Attributa; ergo sicuti qualitates fignificant perfectiones accidentales aduenientes Essentiae creatae illam supponentes adequate constitutam in sua linea substantiali distinctas a praedicatis constitutiuis essentialibus, & a relationibus, que non sunt qualitates, quia a qualitatibus differunt toto genere, ita Attributa Diuina secundum propriam significatione; significant perfectiones aduenientes Diuinae Essentiae iam adaequate constitute in sua linea substantiali virtualiter ab ipsa distinctas, & a relationibus genere diuersas. Et hanc doctrina hauserat D. Damasc. lib. 1. de Fide c. 4. dicens: Quaecunque autem per Theologiam affirmatiue de Deo. dicimus, non Naturam eius, sed ea, quae sunt circa Naturam, dicimus; nam si honum, si Iustum, si Sapiens, si quoduis aliud dixeris, non Naturam dices Dei, sed ea, quae sunt circa naturam.

70

Et hic est rationabilior modus loquendii, nam sicut quando loquimur de constitutiuis substantialibus hominis, v.gι illa accipimus, vtdistincta a suis proprietatibus, & relationibus; & e contra cum loquimur de proprietatibus ho¬ minis, illas concipimus, vt distinctas a praedicatis substantialibus, & a relationibus, & sic cum loquimur de relationibus, ipsas sumimus, vt distinctas, & a praedicatis substantialibus, & proprietatibus qualificantibus naturam hominis; aliter non haberemus conceptum formalem distinctiquum horum trium, sed nimis confuse loqueremur confundentes conceptum vnius cum conceptu alterius, plura genera in vnum conceptum cogentes, quae confusio maximam importaret. obscuritatem; ita quando loquimur de Deo, debemus distinguere haec tria veluti genera praedicatorum, scilicet constitutiuorum, attributalium, seu proprietalium, & relatiuorum; aliter ea confundentes in vno nomine, ea implicaremus in vnum genus, veluti in vnum inuolucrum quod adimeret claritatem a verbis, & magnam pareret obscuritatem. Igitur hoc supposito.

71

S Prima coditio necessario requisita ad hoc, vt aliquod predicatum Diuinum habeat veram, & formalem rationem Attributi, est, quod debet esse perfectio realis. Ita B. Doct. in 1. sent. dist. 2. princ. 1. q. 2, vt aduertit ibidem Mag. Montifalconius illius Scholiastes; Tolet. dist. 8. q. 1. art. 13. Ger. Sen. dist. 2. q. 2. in apparatu ante 1. art; Argent. dist. 6. q. 9 art. 15 Pranc a Christo, & Lusitan. 1o. 1. de Beat. q. 4. art. 1; & 7. Put. p. 1. q. 26. art. 1; & ex exteris Thomistae, & omnes alij fere communiter excepto Suarex, qui lib. 3. de Trin. c. 11. n. 12. videtur contrarium sentire; & colligitur ex D. P. Aug. 5. de Trin. c. 8. in princips vbi ait: Quemadmodum enim Pater Deus est, & Filius Deus est, & Spiritus Sanctus Deus est, quod secundum substantiam dici nemo dubitat. Et ItaMagnus Pater, Magnus Filius, Magnus Spiritus Sanctus; Ex quo sic. Quanuis Deitas non distinguatur realiter ab Attributis, attamenvalet dicere, quod Deitas vere, & realiter est in Deo: aliter Deus non esset vere, & realiter Deus cum dicatur Deus tantum realiter per veram: & realem Deitatem, quae est forma realis denominans; ergo quanuis formalitas significata pervnum Atrributum non distinguatur realiter ab alia significata per aliud Attributum; attamenvalet dicere, quod illa est realiter in Deo; aliter si Sapientia v.g. non esset perfectio realiter existens in Deo, Deus non esset vere, & realiter Sapiens; sicut non esset vere, & realiter Deus, sit Deitas non esset realiter in ipso, cum vtraque sit denominatio intrinseca; dicitur enim Sapiens per Sapientiam, quae est actus essentialiter vitalis, & ideo intrinsecus.

72

Explicatur magis. Quando dicimus Attributum Diuinum importare perfectionem realem, non intendimus, quod haec perfectio sit realiter distincta a Diuina Essentia, vel ab alio Attributo; aliud enim est aliquod esse realiter in aliquo, & aliud est in ipso realiter distingui: nam animalitas est realiter in homine, in quo est, quoque realiter rationalitas, & tamen animali tas in homine non distinguitur realiter a rationalitate. Quando ergo dicimus, quod Diuinum Attributum debet importare aliqua perfectionem realem, intelligimus tantum primo modoSic igitur explicata hac doctrina.

73

Prob. a B. Doct. ubi sup. Si Attributum non significaret aliquam perfectionem in Deo realiter existentem, idest si ratio formalis objectiua. significata per hoc nomen Attributum non esset. in Deo realiter, noster intellectus esset vanus, falsus, & nomina ab ipso prolata essent synonyma; tunc enim intellectus dicitur vanus, quando fingit ea, quae non sunt in re, vt quando concipit canem esse hominen; tunc dicitur falsus, quando enunciat aliquod de aliqua re, quod vere non est in illa, vt cum dicit: Canis est rationalis, Tandem tunc nomina sunt synonyma, quando significant rem secundum vnam rationem formalissimam sine fundamento diuvisibilem; sed quando noster intellectus concipit pluralitatem Attributorum Diuinorum, nec est vanus, nec falsus, nec synonymus; quia per vnum Attributum explicat vnam perfectionem in Deo existentem quam non explicat per aliud Attributum; vt cum. dicitur Omnipotentia, explicatur virtus productiqua creaturarum; cum autem dicitur Scientia, explicatur virtus cognoscitina, & vere realiter tamvirtus productiua, quam cognoscitiua est in Deo: aliter Deus produceret sine virtute productiua, & cognosceret sine virtute cognoscitiua, & Deus non posset dici realiter sciens, & potens: quanuis sine distinctione reali propter illius sunmam simplicitatem, & puritatem; ergo Attributum Diumum importat realem perfectionem in Deo existentem

74

Conf. Cum dicimus in Deo esse Voluntatem, vel Voluntas est in Deo realiter, vel non e Si primum; ergo Attributum importat perfectionem realem in Deo existentem. Si secundum; ergo Deus non est realiter volens; & sic in Deo Spiritus Sanctus realiter non procedit per voluntatem, quod est absurdum in Fide; ergo sicuti Spiritus Sanctus vere, & realiter procedit pervoluntate; ita voluntas vere, & realiter in Deo existit, aliter realiter procederet per aliquod realiter in Deo non existens, quod est ridiculum. Idem dicendum de quocunque alio Attributo:

75

Dices cum Nominalibus, Voluntate esse nDeo realiter, indistinctam tamen nedum penes rem, sed etiam virtualiter ab intellectu, & totam distinctionem se tenere tantum ex parte. alicuius extrinseci, vel ex parte nominum, & vocum, non autem ex parte Dei

76

Resp. pro nunc nobis fufficere, quod Attributum importet perfectionem realem, imDeo existentem; quidquid sit, an, & quomodo distinguatur? De hoc infra art. 9.

77

6 Secunda conditio est, quod ista perfectiosit absoluta. Est contra Martinonum To. 1. disp. 3. sect. 1. Ante ipsum nullus alius Theologus hoc dixit, vt testatur noster Lusitan. vbi sup. artic. 2. Colligitur ex B. Doct, loco cit; & patet ex dictis circa ethymologiam huius nominis Attributiaccepti secundum veram, & propriam significat tionem; & traditur a Beatiss. Proto Doct. August. patsim de Trinit. lib. 5. c. 83 vbi postquam dixit, quod Magnitudo, Bonitas, Sapientia, & cetera huiusmodi non multiplicantur in Diuinis, concludit: Quidquid ergo ad se ipsum dicitur Deus, & de fingulis Personis fingulariter dicitur, idest de Patre, & Filio, & de Spiritu Sancto, & simus de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed singulariter dicitur; quoniam quippe non est aliud Deo esse, & aliud Magnum esse &c. Ex quo sic. Attributum significat aliquod in Deo existens per modum. qualitatis aduenientis Diuinae Essentiae, vt dinimus superius ex eodem lib. 15. de Trin. c. 5: e1 6. sed qualitas essentialiter dicitur ad se, cum sola; relatio dicatur ad aliud; ergo Attributum essentialiter importat aliquam perfectionem absolutam, non relatiuam.

78

Prob. 2. Attributum vere, & formaliter significat proprietatem Essentiae, non proprietatem Personae Diuinae; sed sola perfectio absoluta est proprietas Essentiae: nam perfectio relatiua est proprietas Personalis constitutiua Personae; vt infra vid. in Tract. de Trin; ergo Attributum importat essentialiter perfectionem. absolutam, non relatiuam.

79

Tum quia sicuti loquimur de praedicatis substantialibus constitutiuis respectu Attributalium, & relatiuorum, ita loqui debemus de predicatis Attributalibus respectu constitutiuorum & relatiuorum: non enim minus constitutiua in tegrant genus substantiae, vel veluti genus substantiae increatae, quam integrent genus, vel veluti genus qualitatis praedicata Attributalia; sed de praedicatis constitutiuis loquimur, vt distinctis a praedicatis Attributalibus, & relatiuis, non enim distincte loqueremur, si aliter loqueremur; ergo & de praedicatis Attributalibus loquidebemus, vt distinctis a praedicatis constitutiuis; & relatiuis, sed praedicata Attributalia prout distincta a praedicatis relatiuis, sunt absoluta; ergo Attributum secundum rationem formalem Attributi importat perfectionem realem absolutam, non communem absolutae, vel relatis uae, vt confundit Martinone

80

Dices. Omnipotentia est Attributum; sed Omnipotentia dicit respectum ad creaturas, ergo Attributum est quid respectiuum, non absolutum

81

Resp. dist. minorem; dicit respectum setundum dici, conc; secundum esse, neg; quando autem dicimus, quod Attributum importat aliquam perfectionem absolutam, intelligitur de absoluto, prout distinguitur a relatiuo secundum esse, non secundum dici

82

7. Tertia conditio est, quod haec perfectiosit simpliciter simplex formaliter existens in¬ Not. est id, quod fusius explicabimus in Tract. de Emin Dei, scilicet, quod perfectio, quae est in Deo, duplex est; alia simpliciter simplex, Quae melior est ipsa, quam non ipsa in quocunque reperiatur, vt intelligere, velle &c; & haec dicitur esse formaliter in Deo eo, quia secundum propriam formam, seu conceptum formalem importat puram perfectionem immunem abomni imperfectione, perfectio vero simplex, seu secundum quid, vel in genere est illa, quae licet in eo, in quo est, dicat perfectionem, non tamen in vnoquoque est melior ipsa, quam non ipsa, vt v. 8. rationalitas, quae licet sit perfectio in homine, attamen non est melior in Angelo, vel in Deo, quam intellectualitas pura Angeli, & purissima Dei; & haec non est formaliter, sed eminenter in Deo; quia secundum suam formam, seu conceptum formalem importat aliquam perfectione admixtam imperfectioni; vnde non ponitur inDeo secundum propriam formam, seu formaliter; quia in ipso poneretur nedum perfectiosed etiam imperfectio, quam importat essentialiter talis forma, sed ponitur virtualiter eminenter, idest secundum formam altiorem, nobiliorem, & perfectiorem continentem illam perfectionem depurata a sua imperfectione. Hoc not.

83

Prob. haec 3. conditio sic. Attributum Diquinum formaliter sumptum, quatenus Diuinum nullam importat in suo conceptu formali imperfectionem, sed dicit perfectionem purissima; quia dicit proprietatem aduenientem Diuinae Essentiae, illique propriam, perfectio autem admixta imperfectioni non est propria Diuine Esientiae, sed est propria creaturae, quae in suo conceptu formali inuoluit imperfectionem, sed perfectio nullam imoluens in suo conceptu formali imperfectionem est formaliter in Deo: ergo Attributum Diuinum importat perfectionem simpliciter simplicem formaliter in Deo existentem.

84

Tum quia Attributum importat proprietatem dimanantem a Diuina Essentia; sed ab Essentia Diuina, quae perfectissima est fine vlla imperfectione, nequit dimanare perfectio admixta imperfectioni: no enim haberet, a quo traheret talem imperfectionem, cui admisceretur; ergo Attributum importat perfectionem simpliciter simplicem.

85

S

86

Quarta conditio est, quod illa perfectioveluti adueniat Diuinae Essentiae. Hoc pariter docet Beatiss. Doct. Aug. loco sup, cit; ratio ipsius est; nam Attributum significat perfectionem permodum qualitatis, sed qualitas est perfectio adqueniens essentiae, cuius est qualitas; ergo Attributum Diuinum formaliter significat perfectionem veluti aduenientem Diuinae Essentiae secundum nostrum modum intelligendi, quia secundum rem nullum accidens datur in Deo, vttradit lib. 5. de Trin. c. 2. in princ; ubi habet: Sed aliae, quae dicuntur essentiae, siue substantiae, capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel magna, vel quantacunque mutatio; Deo autem aliquid eiusmodi accidere non potest. Ex quibus patet, quod Beatiss. P. quando vocat Attributa Diuina qualitates citcunstantes Diuinam substantiam, non intelligit qualitates secundum rem, qua sunt vera accidentia, sed secundum nostrum modum intelligendi, & sunt vera praedicata substantialia, non de primario, sed de se cundario conceptu.

87

Idem docet B. Doct. Aeg. in 1. dist. 2. princ. 1. q. 2, vt notat Scholiastes; in q. Magna de Obiecto Theologiae 8. Ulterius, & in 3. dist. 4. princ. 1. q. 1. art. 2. ad 1, Gers Toletan; Prane, a Christo; Lusitan. vbi sup Put. p. 1. q. 23. dub. 2; & consentiunt fere omnes nedum Thomistae, sed etiam Scotistae contra Salam, Torrem, Mol; Zum: Gabr; substinentes. etiam praedicata Dei constitutiua pertinentiaad lineam praedicatorum primi generis, scilicet, substantiae habere veram, & propriam rationem Attributi. De hoc tamen superius sufficienter dictum est in explicatione ethymologiae huius nominis Attributi, & in vltima. prob. 2. conditionis.

88

Quinta conditio est, quod talis perfe9. ctio nobis naturaliter innotescat ex cognitione creaturarum, fiue illa perfectio sit communis analogice Deo, & creaturis, vt Sapientia, Iustitia &c; siue sit propria solius Dei, vt Omnipotentia, Immensitas &c. Hoc pariter traditur expresse a Beatiss. Doct. Aug. in lib. de Trin; vbi passim docet iuxta Apostolum ea, quae cognoscimus de Deo, ex creaturis cognosci. Idem docet B. Doct. ubi sup. in 1. dist. 2. apud illius Scholiastem; Argent; Tolet; Ger; Pranc. a Chrisco contra Sua. lib. 3. de Trin. c. 11. n. 3: & quoad 1. partem: scilicet quod Attributum significet perfectionem nobis naturaliter innotescentem ex cognitione creaturarum, est contra nostrum Doctiss. Lusit; ubi sup. art. 7. n. 8; qui tamen 2. partem fatetur, scilicet quod Attributum significet perfectionem, siue illa perfectio sit communis analogice Deo: & creaturis, siue sit propria Dei, vt videri potest ibid. contra Torrem, Cumel, & Sua. 3. de Trin. c. 11. n. 4; & Capr. in 1. dist. 8. q. 4. art. 1. post initium.

89

Et probinam Attributa, vt supra diximus, secundum suam propriam, & formalem significationem significant aliquod nomen ab vno ali teri tributum; idem enim sonat, ac ab alio tributum, quapropter SS. PP; & praecipue Beatise Doct. Aug. super illud Apostoli: Inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspicimus, palisim asserunt perfectiones Diuinas cognosci experfectionibus creatis, vel quia ponuntur inipso, quoniam in suo conceptu formali nullam, inuoluunt imperfectionem; vel quia remouentur ab ipso eo, quia formaliter important imperfectionem, primo autem modo arguimus excreaturis Attributa analogica Dei communiaDeo, & Creaturis, vt quia videmus in creaturis Sapientiam formaliter esse puram perfectionem sine imperfectione, arguimus ipsam formaliter esse in Deo, in quo est omnis perfectio sine imperfectione; & quia videmus, quod finitas increatura dicit perfectionem cum imperfectione, fideo remonendo a Deo finitatem, arguimus inipso esse infinitatem, quae est perfectio propria ipsius Dei nullo modo communis creaturis; ergo Attributum significat formaliter perfectionem Dininam, siue communem Analogice, sius propriam ipsius Dei naturaliter ex cognitione, creaturarum a nobis inuestigabilem,

90

Instat Lusit: loco cit. n. 8. In Deo sunt aliqua Attributa simpliciter supernatur alia, quae ex, cognitione creaturarum naturaliter non possunt. cognosci, vt esse beatificatiuum, glorificatiuum &c; ergo Attributum formaliter non significat, perfectionem naturaliter cognoscibilem ex creaturis; conseq. patet; nam ens naturale nonest medium proportionatum ad cognoscendum objectum supernaturale; aliter ex creaturis possemus naturaliter cognoscere Mysterium Trinitatis, Incarnationis &c.

91

Resp. Beatificatorem, & Glorificatorema non esse Attributa distincta a Prouidentia, sed esse species subjectiuas Prouidentiae; Prouiden tia aute ex ordine, & dispositione creaturarum naturaliter agnoscitur. Neque requiritur, quod ad hoc, vt cognoscatur Prouidentia, cognoscantur omnes species illius; quia Attributa ex creaturis cognoscuntur solum quoad quid nominis & quoad an sint, non autem quoad quid rei, vel quoad quid sint: nam quoad quid rei sunt simi pliciter supernaturalia, & ideo naturaliter incognoscibilia. Si autem cognoscerentur quoad proprias eorum differentias subjectiuas, cogno rentur quoad quid rei; quia cognoscerentur quoad eorum definitiones; cognitio enim generis,& differentiae est cognitio quiditatiua. Vid. q. 1. de Subsi. Dei art. 1. S. 2. n. 25. Ad illud de Trinitate & Incarnatione dicimus non esse Attributas ve infra patebit.

92

IO Ultima conditio est, quod Attributum possit significari tam affirmatiue, quam negatiuo Ita Beatiss. P. Aug.lib. 15. de Trin. c. 53 vbrinte Attributa, quae cum summa simplicitate conue niunt Nature Diuime, enumerat Attributa affii matiua, vt Sapiens, Potens, Iustus, Bonus &cbe Attributa negatiua, vt Immortalis, Immutabi lis, vt vidimus art. 1. Est contra Rabbi Mopsemet alios arbitrantes sola praedicata negatiua habere veram rationem Attributi; praedicata vero affirmatiua improprie dici Attributa; & contraMol. 1. p. q. 13. art. 7. disp. 2. ad 2,& 1. p. q. 28. ari. 2. disp. 2. 8. Ex hactenus dictis su bstinente praedicata negatiua nullatenus posse dici vera Attributa, quia Attributum secundum communem sensum Theologorum significat perfectionemo realem in Deo existentem, vt diximus in primaconditiones perfectio autem realis est praedicatum affirmatiuum, non negatiuum; Est tamen B. Doci. in q. Magna de Obiecto Theologiae prope finem corp& Lusit. to. 1. de Beat. lib. 5. q. 4. art. 6. n. 6, & aliorum conmuniter. Nolumus autem dicere, quod omnia praedicata negatiua, & affirmatiua Dei, sint Attributa; sicut nec dicimus, quod omnis perfectio realis realiter existens in Deo sit Attributum, aliter omne praedicatum constitutiuum Essentiae Diuinae esset Attributum; sed dicimus, quod non est contra rationem Attributi, quoc dicatur affirmatiue, vel negatiue, & si aliquod praedicatum Diuinum habeat omnes conditiones enumeratas, quae requiruntur ad rationem Attributi, siue sit affirmatiuum, siue negatiuum, illud habebit vera, & formale rationem Attributi.¬

93

Prob. 1. de praedicatis affirmatiuis: nam ratio, propter quam videntur debere excludi a ratione formali Attributi Diuini praedicata affirmatiua, duplex esse potest. 1. quia SS. Patres videntur negare, quod omne praedicatum, quod est in nobis, de Deo proprie dicatur. Ita D. Dion, de Myst. Theol. c. 12, & 13. negat Deum esse. Hitam, Essentiam, Mente, & similia; & 2. de. Ang. Hien, ait: quod negationes de Deo sunt verae, affirmationes autem incompactae; & D. Doct. Aug. de Trindib. 5. c. 1, & lib. 6. c. 4: & 6, & lib. 7. c. 5. docet: Substantiam proprie non dici de Deo, sed abufsue; quod etiam fatetur Mart. Boet; quod autem dicitur de Substantia, a fortiori dicendum est de reliquis praedicatis affirmatiuis. Tandem Clem. Alex. 5: strom; Basil. Ep. 80; & alij passim docent. praedicata affirmatiua improprie Deo attribui. a: quia praedicata affirmatiua sunt communia Deo, & creaturis, vt patet de Substantia, Sapietia &c; sed praedicata communia nequeunt esse propria; proprium enim pugnat cum communia nam proprium conuenit uni soli, vt dicitur ineius definitione; commune autem conuenit plutibus; ergo praedicata affirmatiua nequeunt dici vera Attributa Dei, quae essentialiter significant proprietates aduenientes, & pullulantes a Diquina Essentia. Et haec est ratio, quare SS. Patres docent haec praedicata non esse Deo propria, nec proprie Deo attribui, sed neutra ex his rationibus concludit; ergo predicata affirmatiua possunt habere veram, & formalem rationem Attributi Diuini, Mator patet; est enim fundamentum Aduersariorum, vt videre est apud Lusit. vbi. sup. nτιαιο jyProb, minor quoad 1. partem: nam, vi vidimus q. 2. de Subst. Dei art. 1. n. 14. ad D. Dione ex B. Doct. Aeg. in lib. de Causis prop. 2. p. 2. lit. V. & prop. 22. S8. Patres negant esse in Deo proprie praedicata affirmatiua eo modo, quo sunt increatura, scilicet prout determinata ad vnum esse, & ad vnam speciem: nam Sapientia in homine, vtpote finita, non est omnis Sapientia, nec omnis alia perfectio realis specie distincta, sed est talis species Virtutis determinata, & limitata; & hic est modus proprius, quo Sapientia est increatura, & secundum hunc modum proprie non potest Deo attribui. At vero Sapientia, prout est in Deo, ita est infinita, & illimitata ad esse, & speciem, vt sit omne esse Sapiens, & sit omnis alia perfectio specie distincta, scilicet sit bonitas, Omnipotentia, Iustitia &c. Et hoc modo Sapietia ita est propria Dei, & adeo proprie dicitur de Deo, vt nequeat esse communis creature, nec: de creatura praedicari; Hoc colligitur expresseex Beatiss. P. Aug. lib. 5. de Trin. vbi habet: Deus non est substantia, vt aliae substantiae sunt substantiae; non tamen absolute negat Deum esse substantiam; nam ibid. docet: Est itaque Deus sine dubitatione substantia, qua propter ait Fundatiss. Doct. in 1. dist. 22. q. 3. quod omnia nomina quaetransferuntur a creaturis ad Deum, quatum ad modum fignificandi improprie de Deo dicutur: non tamen quantum ad rem significatam. Igitur SS. Patres, quando dicunt, nomina affirmatiua. improprie; & abusine de Deo dici, intelligendi sunt quantum ad modum significandi proprium creaturarum, non autem quantum ad rem significatam subiacentem alteri modo significandi, ergo quanuis praedicata affirmatiua quantum ad modum significandi proprium creaturae excludaatur a ratione Attributi Diuini, quod libe ter concedimus, quia hoc modo sumpta sunt proprietates creaturae, non Dei; attamen quantum: ad rem significatam, & quantum ad modum significandi proprium Dei, non sunt excludenda a ratione formali Attributi Diuini. Et exhoc patet 2. pars minoris; Nam licet praedicata. affirmatiua, prout prescindunt a modo, quo sunt: in Deo, & quo sunt in creatura, sint communiaDeo, & creaturis, & per consequens nequeant dici proprie de Deo, & creaturis, sed communiter; attamen prout important modum proprium, quo sunt in Deo, sunt propria ipsius Dei, & desolo. Deo dicuntur; quia cum tali infinitate, & illimitatione, & plenitudine essendi nequeunt communicari creaturis; quibus essentialiter repugnat quaecunque illimitatio in esse, cum illirepugnet esse omne esse, ergo praedicata affirmatiua considerata secudum modum proprium, quo sunt in Deo, sunt propria Dei, & proprie deDeo dicuntur; quapropter docet Sanctiss. Doct. Aug. 15. deTrin. c. 4. Haec omnia, quae dixi, & quaecunque alia fimili more locutionis humanae, digne de Deo dici videntur; quod autem digne dicitur, proprie dicitur. Alias explicationes SS. PP. vid. apud Lusit. ubi supra nιo, et apud Sua. lib. 1. de Essen. Dei c. 9. n. 10& 113.

94

Prob. de praedicatis negatiuis ex Fundatiss. Doct. loco cit. Perfectio realis Dei explicatur nedum per nomen affirmatiuum, sed etiam per nomen negatiuum: nam eadem entitas, seu perfectio fundans affirmationem fundat etiam negationem; quia Enti in tantum competit negatio, in quantum illi competit aliquod positiuum, supra quod fundatur talis negatio; Tum quia, vidocetD. Dion,. de Diuinis Nomin. c. 7. Deus a no¬ bis, & scientia, & ignorantia cognoscitur, ve fusedocuimus art. 1. im 1. Not; vnde praedicata negatiua Dei sunt tantum negatiua quantum ad modum significandi, non autem quantum ad remsignificatam; ergo praedicatum tam affirmatiu u, quam negatiuum importat formaliter Attributum: & per consequens Attributum potest significari vel affirmatiue, vel negatine.

95

Conf. In tantum per Aduersarios praedicata negatiua excluduntur a vera ratione Attributi, in quantum significant solam negationem absque eo, quod significent aliquam perfectionem formaliter in Deo existentem; sed haec ratio falsa est, quia per egationem significatur. Deitas, vt docet Magnus Dionysius, quae formalissime est in Deo, & est perfectio perfectionum; ergo predicata negatiua non sunt excludenda a ratione Attributi Diuini¬

96

Dices. In hoc distinguuntur praedicata negatiua ab affirmatiuis, quod negatiua tantum remouent a Deo perfectionem, quae est in creatura, affirmatiua vero ponunt perfectionem in Deo:. cum enim dicitur infinitas, tantum negatur finitas Deo, quae est in creatura: ergo predicata negatiua non significant perfectionem realem formaliter in Deo existentem, & per consequens. excludenda sunt a ratione Attributi.

97

Conf. Praedicatum negatiuum in creatura negat tantum formam, quae non est in tali creatura; vt cum dicitur irrationalitas, negat in Bruto rationalitatem praecise: ergo praedicatum negatiuum negat tantum perfectionem creatam. in Deo, & nulla significat perfectionem realem.

98

Cons. 2. Nihil est praedicatum negatiuum, & praecise negat omnem entitatem, & nullam. ponit entitatem; quia nihil mullam penitus habet entitatem; ergo praedicatum negatiuum, quatenus tale praecise, negat perfectionem, & nullam importat perfectionem.

99

Resp; quod duplex est praedicatum negatiuum; aliud, quod est tale quoad modum significandi, & quoad tem significatam; aliud vero, quod est tale tantum quoad modum significandi, non vero quoad rem significatam. Hoc supposito neg. antecedens: nam praedicata negatiua. Dei sunt tantum negatiua quoad modum significadi; affirmatiua vero quoad tem significatam, & ideo nedum remonent a Deo perfectionem. quae est in creatura; sed etiam significant in Deo. perfectionem realem opposita perfectioni creaturae, per quod patet ad prob; infinitas enim est negatiua solum quoad modum significandi.

100

Ad 1. conf. dicitur, quod irrationalitas negat in Bruto rationalitatem, & significat in ipsoformam oppositam rationalitati, quae forma vel est forma canis, vel leonis &c; quae est aliquod positiuum, non negatiuum fundans tamen negationem rationalitatis, propter quod etiam irrationalitas est praedicatum negatiuum quantum ad modum significandi tantum, non quoad tem fignificatam fundantem talem negationem.

101

Ad 2. confn eg. conseque & ratio est, quiahaec vox nihil est praedicatum negatiuum nedum quantum ad modum significandi, sed etiam quantum ad rem significatam, vnde omne mprorsus negat entitatem, & nullam ponit; & ideo non concludit.

102

II Ex his colligitur definitio propria Attributi Diuini, definitur enim sic: Attribuium Diuinum est quaedam perfectio realis absoluta formaliter in Deo existens, significata per modum formae aduenientis, pullulantis, & adiacentis Diuinae Essentiae per nostrum modum cognoscendi, cegnoscibilem ex creaturis, fiue sit Deo, & creaturis communis, siue tantum Deo propria, siue, explicetur affirmatiue, siue negatiue. Haec definitio manifeste patet ex dictis hucusque, ex qui bus sufficientissime probatur absque eo, quod ea repetamus.

103

Dices. Addedum est huic definitioni, quod Attributum sit perfectio siue dicens respectum ad creaturas, siue non; nam Attributum Diuinum aliud est dicens respectum ad creaturas, vt Omnipotentia, aliud non dicens, vt Simplicitar

104

Sed contra est; nam respectus, quem dicit Attributum ad creaturas, est rationis, & sequitur ad rationem formalem Attributi, patet autem, quod cum Attributum sit perfectio realis; nequit formaliter costitui per aliquod rationis, Et cum relatio sequatur ad rem, quae refertur; ideo respectus non debet poni in definitio ne rei; definitio enim explicat Essentiam, non auter quae consequuntur ad Essentiam, sic in definitio? ne hominis non ponuntur illius accidentia.

105

Instabis. Attributum constituitur formaliter per modum relatiuum ad creaturas, vt patet de Idea, quae constituitur in esse Attr ibuti pec modum relatiuum ad Idaeata; nihil enim aliud reale est imaginabile in ipsa Idaea praeter modum relatiuum, qui superadditur Essentiae Diuinae, per quem modum Essentia Diuina sit imitabilis. a creaturis; ergo saltem in definitione Attributi debet exprimi iste modus relatiuus; aliter non exprimeretur illius essentia, & ratio formalis.

106

Resp; quod, cum iste modus relatius sit quid absolutum secundum rem, & sit relatiuum tantum secundum dici; dicitur enim relatio, sed non est relatio, ideo in definitione Attributi, debet poni id, quod est Attributum, non autem id, quod dicitur, & non est; quia definitio explicat id, quod est res, non autem id, quod dicitur, & non est; explicat enim Essentiam, quae est; ergo in definitione Attributi non debet poni modus relatiuus.

Articulus 5

107

ART. V Quae praedicata sint Attributa X

108

DEcisio huius difficultatis pendet ex dictis art. 33 &qe quae propterea maxime aduertenda sunt.

109

Excluduntur. I. a ratione Attributi omnia praedicata Metaphorica, quae transiatiue dicuntur de Deo, vt Agnus, Leo, Petra angularis &c siue transferantur ad significandam aliquam perfectionem formaliter in Deo existentem. vt cum dicitur, Leo, ad significandum Omnipotentiam, quae formaliter in Deo existit, siue ad significandam perfectionem eminenter tantum in Deo existentem, vt cum dicitur, Leo, ad significandam naturam leoninam; quae tantum eminenter est in Deo: siue ad significandum alique effectum ab ipso Deo causatum ad extra, vt cum dicitur Deus escandescere, ad signifieadam iram. Etratio est: nam nomina Attributalia dicuntur. proprie de Deo, & proprie significant aliquam perfectionem formaliter in Deo existentem, vtdiximus in sup. art. n. 7, sed nomina Metaphotica proprie non dicuntur de Deo, nec illa perfectio, vel forma, quam proprie significant, exissit formaliter in Deo, vt patet; ergo praedicata. Metaphorica excluduntur a ratione Attributi¬

110

8. Excluduntur 2. omnia praedicata constitutiua Substantiae Diuinae, de quibus egimus in sup. Tract; & ratio est. De ratione Attributi est, quod importet perfectionem veluti adiacentem Diuinae Essentiae adaequate constitutae per modum proprietatis ab illa virtualiter distinctae praedicata autem constitutiua Diuinae Essentiae non sunt huiusmodi, quia sunt illa, quae primo reperiuntur in re, & ideo non sunt Attributa.

111

Dices pro Mol; & aljs. Valet hic syllogismus expositorius: Diuina Substantia est sua Sapientia, sed Sapientia est Attributum; ergo Diquina Substantia est Attributum.

112

Resps Syllogismum Expositorium valere. quando medius terminus sumitur eodom modoimmaiori, & minori; in casu autem medius terminus in maiori sumitur identice, & materialiters inminori vero sumitur formaliter, & ideo non sumitur eodem modo, ac propterea non concludit. Igitur dist. maior. Diuina Substantia. est sua Sapientia identice, materialiter, & implicite, conc; formaliter explicite, neg.

113

13. Excluduntur 3. a ratione Attributi praedicata transcendentia, prout transcendentaliter sumpta; si autem sumantur formaliter differentialiter; tunc excluduntur illa, quae significant aliquod praedicatum primatio competens Essentia; vt Ens, aliquid res; non autem excluduntm ea, quae significant aliquod aduentens Essentiae, vt Vnitas, Veritas, & Bonitas. Prob. 1. pars huius dicti; nam transcendentia secundum tationem transcendentalem, & analogam sunt, communia praedicatis Diuinis constitutinis, Attributalibus, & Relatiuis, & imbibuntur formaliter virtualiter in illis, nec sequuntur ad praeditata constitutiua; ergo transcendentia sumpta, prout important rationem communem analogam, non sunt formaliter Attributa; quia Attributum formaliter sumptum importat aliquam perfectionem virtualiter distinctam consequenem ad praedicata constitut iua.

114

Instabis. Quanuis Sapientia, vt sic, prout. abstrahit a creata, & increata, non sit Attributum Dei, quia Attributum formaliter est perfectio increata; attamen prout contrahitur a Sapientia increata, est Attributum Dei, ergo a pari, quanuis transcendentia, prout abstrahunt a predicatis absolutis, & relatiuis, non sint Attributa, attamen prout contrahuntur ad genus praedicatorum absolutorum, erunt Attributa¬

115

Resp; quod Sapientia in Deo est Attributum, quia prout contracta, significat proprietatem emanantem a Diuina Essentia. Ideo dist. cons. Si transcendentia Diuina, prout contracta, ad genus absolutum, significent perfectionem per modum proprietatis emanantis, cone; secus, negatur.

116

Prob. 2. pars huius dicti. Praedicata Diuina; transcendentia, prout contrahuntur ad aliquod praedicatum constitutiuum substantiale, nequeunt induere veram, & formalem rationem Attributi:nam contractum reducitur ad speciem illius, ad quod contrahitur; unde animal, quod contrahitur per rationale, reducitur ad speciem hominis, sed ratio Entis, Rei, & Alicuius contrahuntur primario ad Essentiam Diuinam, cui primario, & exordialiter conuenit ratio entis, ergo Ens, Res, & Aliquid secundum rationem formalem, ad quam primario contrahuntur, nequeunt habere rationem Attributi.

117

Dices 1. Si Ens, Res, & Aliquid contraherentur primatio ad Essentiam, essent constitutiqua Essentiae formaliter: sicuti transcendentia prout contrahuntur ad speciem Attributi, constituunt formaliter Attributum, vt mox dicemus; sed Ens, Res, Aliquid non sunt praedicata. constitutiua Esseatiae Diuinae, vt diximus in supTrast; ergo ista tria transcendentia, prout contrahuntur ad aliquam rationem specialem, erunt constitutiua Attributi.

118

Resp; quod ista tria transcendentia, prout contrahuntur ad Diuinam Essentiam, cui primario competunt, habent potius rationem constituti, quam constitutiui; & ratio est; quia constituriuum est illud, quod se habet, vt forma constituens; constitutum autem se habet tanquam materia contracta per formam, sed ista tria transcendentia se habent, vt quid determinabile, & veluti materiale contractum per predicata constitutiua, non autem se habent, vt contrahentia; nam cum supra ens nihil sit, contraherent nihili ergo quanuis ista praedicata transcendentia contrahantur ad lineam essentiae, cui primario competunt, attamen non sunt constitutiua illius. At vero praedicata transcendentia, quae contrahuntur ad lineam Attributalem, cum secundum illa rationem, quam superaddunt entitati transcendentaliter sumptae, importent aliquam perfefectionem superadditam Diuinae Essentiae; & perfectio adueniens per modum forme adiacentis, sit formaliter Attributum, ideo transcendentia, prout contrahuntur ad lineam attributalem, habent formalem rationem Attributi¬

119

Prob. 3. pars huius dictis nam Vnitas, Veritas, Bonitas superaddunt Enti, vt sic, entitatem modificatam virtualiter explicite diuersam, quae sequitur ad Ens, vt sic, vt videb. in Tract. deUnit. Dei; ergo sunt vera Attributa.

120

4 Excluduntur 4. praedicata relatiua Personalia realia, non tamen relatiua rationis. Ratio 1. est; quia nomine Attributi intelligimus proprietatem Naturae Diuinae; sed praedicata relatiua Personalia non sunt proprietates Essentiae; sed Personarum Diuinarum; ergo praedicata relatiua Personalia excluduntur a ratione Attributi; Tum quia sicut loquimur de praedicatis essentialibus constitutiuis Essentiae Diuinae respectu Attributorum, & relatiuorum realium Diuinorum, ita loquendum est de Attributis respectu praedicatorum essentialium constitutiuorum. & relatiuorum realium; sed nomine praedicati essentialis constitutiui Essentiae Diuinae non inrelligimus, nec significamus Attributum, vel relationes reales, quia sumitur, prout distinctum ab istis, ergo nomine Attributi non intelligimus, aut significamus relationes reales Personales. Vid, quae diximus art. 4. n.6. Ratio 2. est; nam relatiua rationis sunt absoluta secundum. esse, & relatiua secundum dici, idest dicuntur relatiua, sed non sunt relatiua; ergo non excluduntur a ratione Attributi.

121

SExcluduntur 5, omnia praedicata Diuina, quae dicunt relationem rationis ad creaturas, sisumantur, prout important actionem transeuntem ad extra, & denominationem extrinsecam. Deo aduenientem in tempore, non autem si sumantur, prout important actum immanentem intra Deum. Explicatur. Actio Dei fundans respectum ad creaturas iuxta B. Doct. in 1. dist. 39. princ. 1. q. 1. importat actum immanentem intraDeum semper perseuerantem ab aeterno, & importat actionem transeuntem ad creaturas, per quam creaturae mutantur de non esse ad esset Igitur prob. 1. pars. Praedicata Diuina quantum ad actionem transeuntem non important perfectionem simpliciter simplicem formaliter existentem in Deo, important enim actionem Dei, receptam in creatura; ergo non habent veram. rationem Attributi. Tum quia Attributum significat proprietatem dimanantem a Diuina Essentia inseparabilem ab ipsa: sed actio temporalis transiens separatur ab Essentia Diuina, recipitur enim in creatura extra Deum, nec semper coexistit Deo, aliter esset aeterna, non temporalis; ergo praedicata Diuina quoad actionem transeuntem non sunt Attributa. Prob. 2. pars. Actus immanens Dei formaliter existit in Deo: cum non distinguatur nec etiam virtual iter a potentia, cuius est actus, pertinet enim ad eandem li¬ neam, vt probatum est q. 2. de Subst. Dei art, 6i potetia autem est perfectio simpliciter simples formaliter in Deo existens, ergo praedicata Diquina, quae dicunt respectum ad creaturas, quan tum ad actum immanentem, sunt Attributa¬

122

6 Sexto praedicata Diuina, quae respiciunt creaturas siue necessario, siue libere, non sum excludenda a ratione Attributi. 1. pars, quam communiter tradunt omnes, prob. Praedicata Diuina, quae dicunt respectum rationis ad creaturas, sunt perfectiones simplices simpliciter formaliter existentes in Deo, & adueniunt Diuinae Essentiae iam constitutae in sua linca essentia li; sed perfectiones simpliciter simplices formaliter in Deo existentes aduenientes Essentiae ia constitutae sunt vere, & formaliter Attributa ergo huiusmodi praedicata habent veram rationem Attributi. 2. pars, quae videtur esse contra nostros Greg. in 1. dist. 8. q. 2. art. 3. Lusit; & Franc. a Christo, qui tamen explicari possunt de praedicatis liberis, quatenus praecise important respectum, rationis ad creaturas, non autem prout important formalitatem actus liberi; & est contra Moli Vasque Cum, & alios, prob,sic. Entitas actus Diuini liberi, etiam prout stat sub tali determinatione, nihil aliud est formalissime, quam ipsa Volumtas Dei libera, seu quam ipsa Libertas Dei, sed Libertas Dei est perfectio simpliciter simples, nullam importans in suo conceptu essentiali imperfectionem, ergo praedicata Diuina, prout important actum liberum Diuinae Voluntatis, habent veram rationem Attributi. Maior patet; nam Voluntas Dei, prout est potentia libera, seu lis bertas Dei non admittitur in Deo per modum potentiae perfectibilis per actum, vt dictum est, sed per modum actus purissimi. Tum quia sicut Voluntas Dei, prout habet rationem Naturae; constituitur formalissime per actum necessarium; ita prout habet rationem potentiae liberae constituitur formalissime per suum actum liberum; ergo entitas actus Diuini liberi formaliter nihil aliud est, quam ipsa Diuina Voluntas, prout habet rationem potentiae liberae, seu quam ipsa Libertas Dei: nam constitutiuum, & constitutum sunt idem formaliter. Prob. min. Si Voluntas Dei, prout libera, seu libertas Dei non esset per fectio simpliciter simplex, non esset formaliter in Deo, sed tantum eminenter, quia esset perfectio simplex, sed hoc est contra communem sensum Theologorum admittentium in Deo liber tatem formaliter; ergo Voluntas Dei libera,seu libertas Dei formaliter importat perfectionem: simpliciter simplicem. Tum quia actus liber Dei dicit dominium suarum actionum, & perfectissima vita in linea Attributali; sed dominium, & perfectissima Vita in linea attributali importat perfectionem purissima ab omni imperfectiones vt oste dimus q. 2. de Subst. Dei, & infra ostendemusque de Vita Dei, ergo est perfectio simpliciter sim, plex formaliter existens in Deo. Idem dicitur de Scientia visionis, seu de Scientia libera; eode enim modo se habet respectu visionis liberae, sicut voluntas respectu volitionis liberae. Tum. quia actus liber Dei, cum sit vitalis, importat e ssentialiter esse aliquod intrinsecum in Deo. formaliter existens. Tum quia Attributum scietiae diuiditur in Scientiam naturalem, & liberam; & Attributum voluntatis in voluntatem, prout est natura, & prout est potentia libera tanquam in duas species diuidentes Scientiam, & Voluntatem, vt sic; sed species participat formalem rationem generis, ergo si Scientiae, & Voluntati Dei, vt sic, competit formaliter ratio Attributi, competit etiam Scientiae liberae, & Voluntati, prout libertas.

123

7. Obiicit Greg. ubi sup. Perfectio simpliciter simplex ex D. Ans. in Monolog. est illa, quae est melior ipsa, quam non ipsa; sed actus praedestinationis, praescientiae, & quicunque alius actus liber Dei non est melior ipse, quam non ipse; aliter si Deus nullius fuisset Praedestinator, aut praescius futuri, esset minus Bonus, & deterioris conditionis; vel de necessitate debuisset praescire futura, & aliquos praedestinare, & sic actus praedestinationis, & praescientiae liberae non fuisset liber, sed necessarius, quod est apertissime falsum; quia sicuti Deus creauit libere creaturas, ita illas libere praedestinauit; & si nullam creasset, vel predestinasset, adhuc nulla ei deesset perfectio; ergo actus liber Dei contingenter competens Deo non importat perfectionem simpliciter simplicem, nec habet rationem Attributi.

124

Resp; quod actus liber Dei indiuidualiter sumptus comparatiue negatiue ad alium actum liberum individualiter sumptum nec est perfectio simpliciter simplex, nec est formaliter inDeo, quia sic acceptus dicit limitationem inspecie, non enim dicit totam perfectionem speciei; actus autem, prout limitatus, non est formaliter in Deo, aliter limitatio formaliter esset. in Deo, quod repugnat eius illimitationi. Attamen absolute, prout identificat sibi totam speciem, est formaliter in Deo, quia sic est infinitus. Ita si sumatur perfectio necessaria comparatiue negatiue, v. g. Omnipotentia, quatenus respicit formicam possibile, non est melior se ipsa considerata, quatenus respicit Angelum possibilem; attamen si Omnipotentia sumatur absolute, prout dicit totam speciem actuum indiuidualiter versantium circa creaturas possibiles, est perfectio simpliciter simplex; ita a pari. Hoc argumentum ergo probat nedum de perfectionibus. liberis, sed etiam de necessarijs, ideo nimis probat. Itaque in forma dist. min. Actus liber indiquidualiter comparatiue negatiue sumptus non est melior ipse, quam non ipse, conc; absolute secundum totam speciem, neg. Ad prob. insertam dicitur; quod si nullius fuisset Praedestinator, aut Praescius, habuisset actum liberum nolitionis creaturarum, nec esset deterioris conditionis, quia adhuc habuisset libertatem, quae saluatur: aeque in actu volitiuo, ac nolitiuo; si tamen nullo modo habuisset libertatem, fuisset deterioris conditionis. Ad aliud, quod subditur, dicitur, quod Deus est liber libertate exercitij, scilicet respectu huius, vel illius actus ponendi, non tamen est liber libertate specificationis, vel contradictionis, quia eius voluntas non potest sion tendere in bonum, aut manere suspensa, ab omni actu; vt vid an Tract. de Volunt. Transit ergo hocargumentum de actu in indiuiduo ad totam. speciem; & ideo est fallax, vt si quis diceret: Cognitio, qua homo cognoscit lapidem, non est perfectior cognitione, qua cognoscit Angelum; ergo intelligere non est perfectio simpliciter simplex; quod est apertum Sophysma.

125

S Septimo non omnia praedicata affirmatiua. habent rationem Attributi, sed tantum aliqua 1. pars patet ex dictis: nam aliqua praedicata constitutiua sunt affirmatiua, & non habent rationem Attributi; & sic praedicata relatiua realia sunt quoque affirmatiua, & non sunt Attributas ita transcendentia, vt transcendentia sunt; ergo non omnia praedicata affirmatiua habent rationem Attributi. Prob. 2. pars: nam Omniporentia, Scientia, Voluntas &c. sunt praedicata affirmatiua, & habent veram rationem Attributi.

126

Vltimo. Praedicata negatiua, quae remoquent a Deo imperfectionem oppositam alicuit praedicato Diuino constitutiuo Substantiae Diuinae, non habent rationem Attributi, vt esse Increatum, Independens &c, illa vero, quae remoquent imperfectionem oppositam praedicato Attributali, vt Immensitas, Immutabilitas &c. habent veram rationem Attributi. Prob. 1. pars Nam, vt diximus art. 2 in fine, illa praedicata, quae negant imperfectionem oppositam praedicato essentiali constitutiuo, ponunt in Deo praedicat um essentiale constitutiuum: & illud formaliter significant, opposita enim spectant ad idem genus: sed praedicatum formale constitutiuum non est Attributum, vt superius ostensum est; ergo praedicat a negatiua Diuina, quae remonent a Deo imperfectionem oppositam praedicato essentialis constitutiuo Substantiae Diuinae, non habent rationem Attributi. Et sic prob. 2. pars; Tum quia praedicata Diuina negatiua sunt tantum negatiua quoad modum significandi, non autem quo- ad rem significatam, vt supra diximus; ergo predicata negatiua, quae remonent a Deo aliquam perfectionem oppositam praedicato AttributaliDei, habent rationem Attributi.

Articulus 6

127

ART VI. An Attributa Diuina sint infinita secundum numerum. Ubi de numero aliorum praedicatorum Diuimorum:

128

VO sunt veluti genera praedicatorum. LODiuinorum, quorum numerus potest. inquiri. 1. est eorum, quae sunt formaliter in ipso¬ Deo. 2. est eorum, quae sunt tantum virtualiter e minenter in ipso. De vtrisque potest inquiri, an sint infini ta secundum numerum? Rursus genus praedicatorum, quae sunt formaliter in Deo, quadruplex est, essentiale, transcendentale, Attributale, & relatiuum, vt diximus q. 2. de Subst. Dei art. 1. n. 2.

129

Certum est 1. genus praedicatorum Diuinorum spectantium ad lineam relatiuam non esse infinitum secundum numerum; quia, vt vidin Tract. de Trin; relationes Diuinae reales non sunt, nisi quatuor, scilicet Paternitas, Filiatio Spiratio actiua, & Spiratio passiua. Si autem loquamur de relationibus rationis, quas in Deo concipimus per ordinem ad creaturas possibiles, certum est has esse infinitas secundum numerum, quia infinitae sunt creaturae possibiles: Si per ordinem ad creaturas futuras, sunt finita; secundum numerum, quia creaturae futurae sunt finitae, non infinitae. Restringitur ergo difficul tas ad praedicata Diuina absoluta; & licet in prae senti sermo sit tantum de praedicatis Attributalibus, attamen etiam de numero constitutiuorum; & transcendentium agendum est, vt clarius appareant dicenda in Tract. de Vischeata; vbi quaeremus de ijs; quae videt, & videre potest intellectus Beatus in Diuina Essentia.

130

2 Not, est ex B. Doet. in 1. sent. dist. 24. princ. 2. q. 3: quod numerus duplex est; alius realis, alter rationis; cum enim numerus opponatur vnitatis sicuti vnitas importat indistinctionem, & indiui sionem, ita numerus, qui illi opponitur, dicit distinctionem & diuisione. Igitur sicut distinctio duplex est secudum sua primaria diuisionem, scilicet, alia realis, alia rationis; ita numerus duplex est alius realis, & alius rationis. Cum aute in Diuinis distinctio realis ponatur tantum inter Diuinas Personas, quae relationibus distinguuntur; ideo numerus realis in Diuinis ponitur tantum interDiuinas relationes; & quia praedicata absoluta, fiue eminentialia, siue formalia non dist inguuntur nisi ratione, vt videbimus in seq quaest: ideo sec undum praedicata absoluta non potest sum, nisi numerus rationis. Cum ergo quaerimus; Anpraedicata Diuina sint infinita secundum nume rum, non loquimur de numero reali, sed rationis. Hoc not.

131

3 Unica conclusio. Costitutiua, & Attributa Dei sunt finita secundum numerum, si sumamtur adequate, prout importat omnem respectum pertinentem ad illam speciem, quam significant; si autem sumantur inadaequate secundum respectus particulares indiuiduales sunt infinita secundum numerum, sicut infinita secundum numerum sunt praedicata eminentialia. Ista conclusio est contra nostrum Fulg. Tolos. de Attr. Dei in Com. q. 3. c. 1. 8. 1. in 2. Not; Ferrar. 3. contra Gentc. 56. prope finem; Palat. in 1. dist. 1. disp. 3. col. 4. Torrem de Trin. q. 28. art. 2. disp. 1. in parte 2. disp. 2. assert. 2, Banart. 7. dub. 1. conc. 1; Fonsec. 2. Met. c. 1. q. 2. sect. 3. Vegam apud Quand. Est tamen B. Doct. ubisup;quem sequuntur canus; Mol. hic disp. 3. ad 13 Sua. p. 1. Tnact. 1. lib. 2. c. 22. n. 14. ret. 153Naz. art. 7. cotrouers. 1; Salas in 2. Tract. 2. disp. 4. sect. 2. n. 10ad 13 & apud ipsum Quandus; Arrubal. hic disp. 24. c. 5. n. 11, quos citat; & sequitur Fasol. p. 1. q. 12. art. 8. duh. 3. n. 22. ad. 3. Ex presse traditur a Beatiss. Doct. Aug. tum lib. 15. de Trin. c. 6, vbi praedicata Dei reducit ad numerum duodenarium, quem postea reducit ad tria genera dicens: Redegimus quidem illa duodecim in istam paruitatem trium; Tum lib. 5. c. 7. vbi docet: Omnia praedicata, quae sunt in praedicamentis: esse in Deo proprie, & formaliter, exceptis praedicamentis situs, loci, habitus, & temporis; quae non proprie, sed transsate, ac per similitudines sunt in Deo: & haec sunt verba illius: Situs vero & habitus, & loca, & tempora non proprie, sed transtate, ac per similitudines dicuntur in Deo. Ex quo sic. Praedicata, quae continentur formaliter in Deo, sunt illa, quae continentur sub Ente & nullam in suo conceptu formali inuoluunt imperfectionem, sed praedicata, quae continentur sub Ente, & nullam in suo conceptu formali inuoluunt imperfectionem, sunt finita secundum numerum; ergo praedicata, quae continentur formaliter in Deo, sunt finita secundum numerum sed tam praedicata constitutiua Dei, quam Attributa, & transcendentia, nec non relationes reales sunt formaliter in Deo; ergo praedicata constitutiua, & Attributa, nec non relationes reales sunt finitae secundum numerum, Maior patet: nam si esset aliquod praedicatum in Deo. formaliter, quod non contineretur sub Ente, iam illud praedicatum esset nihil; quia quod non continetur sub Ente, no est ens, & quod non est Ens est nihil. Prob. min. Praedicata, quae continentur sub Ente, & nullam dicunt imperfectionem formaliter, sunt genera, species, & differentiae, dinidentes ipsum Ens; nam licet indiuidua contineatur sub Ente, attamen in suo conceptu formali includunt imperfectionem, quia dicunt inadaequatam, & partialem participationem eiusdem speciei; vna enim substantia indiuidua non dicit omnem substantiam indiuiduam; vnus spiritus non dicit omnem spiritum: vna vita non dicit omnem vitam; & sic vna Sapietia non dicit omnem Sapientiam, vna magnitudo omnemmagnitudinem; vna intellectio, omnem intellectionem; & ita de reliquis praedicamentis; sed genera, species, & differentiae diuidentes ipsum EnSa & nullam importantes imperfectionem sunt finitae secundum numerum, vt patet discurrendo per omnia praedicamenta: nam in praedicamento substantiae, ratio substantiae; Spiritus, Vitae, existe tiae, subsistentiae, & intellectualitatis nullam important imperfectionem, vt patet, & suis locis, probabitur, & vitra ista non est reperibilis alia ratio constitutiua Substatiae Diuine; & sic discura rendo de praedicamento qualitatis: nam omnes qualitates non importantes imperfectionem, ver

132

pertinent ad potentiam, vel ad habitum, ceterae enim species qualitatis dicunt imperfectionem, Vt impotentia, quae dicit defectum vigorositatis, passio, & passibilis qualitas; que dicut mutatione accidentalem: & forma, & figura, quae supponunt corporeitatem, habitus autem vel pertinent ac intellectum, & sic quinque enumerantur; vel ad voluntatem, & sic numerus eorum traditur in 2sent;vbi agitur de Virtutibus; potentia autem vel inseruit intellectui, & sic est lumen, species, Idaea &c; vel inseruit voluntati, & sic est Charitas, vel vtrique, & sic est potentia executiua; & cita discurrendum est de Actione, & alijs praedieamentis, quae continent aliqua praedicata importantia perfectionem simpliciter simplicem: ergo praedicata, quae continentur sub Ente, & nullam in suo conceptu formali dicunt imperfectionem, sunt finita secundum numerum, & possunt numerari; Praedicata vero, quae continentur sub Ente, & in suo conceptu inuoluunt imper fectionem, quia dicunt partem, seu conceptum finadaequatum, & partialem speciei, vt sunt indiquidua realiter diuidentia suam speciem, sunt, infinita; quia creaturae indiuiduales sunt creabides in infinitum; cum potentia Dei, vt pote infinita, non possit exhauriri, & adaequari nisi per infinitos effectus, vt infra ostedemus; ergo praedicata constitutiua, & attributalia, si sumantur adequate secudum totam perfectionem specier: quam important, sunt finita secundum numerum; si vero sumantur inadaequate secundum rationes particulares indiuiduales, quibus completur illa species adaequate, vel secudum rationes eminentiales, sunt infinita, & innumerabilia

133

4 Prob. 2. hac euidenti ratione ducta ex Mathematica. Infinitas numerica non attenditur nisi ex parte extremi, quod opponitur vnitati, & in quod sit descensus ab vnitate; sed extremum, in quod sit descensus ab Vnitate Diuinae Essentiae, sunt particularia indiuidua, quae vel complent vnam rationem formalem formaliter in Deo existentem, vel sunt tantum eminenter contenta in Diuina Essentia; ergo Diuina Essentia non est infinita numerice, nisi secundum rationes particulares indiuiduales, quae vel adunantur in vna formalitate, vel eminenter continentur in ipsa. Major patet: nam infinitas numerica nequit attendi ex parte ipsius vnitatis, quae est principium numerorum, & non est numerus; & infinitasnumerica non conpetit nisi numeris infinitis, vt patet. Tum quia ipsa vnitas praecise, vt vnitas est, non est numerabilis, quia est principium numerans omnes numeros; & si esset numerabilis, esset numerabilis per aliam vnitatem, & sic non esset prima vnitas. Neque potest attendi ex parte cuiussibet numeri mediantis inter ipsam vnitatem, & illius extrema; quia quilibet numerus per se sumptus est pertransibilis ad alium numerum, dato enim quolibet numero potest dart alius numerus in infinitum: infinitas autem est, impertransibilis simpliciter, ergo infinitas numerica non attenditur nisi ex parte extremi, quod opponitur primae vnitati. Prob. min. Unitas Diuinae Essentiae immediate descendit inpraedicata transcendentia; & praedicata transcendentia in praedicata constitutiua essentialia, attributalia, & relatiua, & quodlibet praedicatum, in quod descendit Vnitas Essentiae, siue sit transcendens, siue constitutiuum, siue attributale, siue relatiuum, vitimo descendit in rationes particulares, & indiuiduales, quae possunt participari a creaturis; substantia enim v.8. vltimo descendit in substantias indiuiduales cubabiles; Idaea quae est vnum Attributum, in infinita Idaeata, vevideb. in Tract. de Idaeis; & sic dicendum est de Sapientia, Paternitate, & ceteris praedicatis, quae sunt in Deo; rationes autem indiuiduales, & particulares nequeunt amplius descendere; quia nequeunt amplius diuidi; & per consequens nequeunt amplius multiplicari, cum multiplicatiofiat per diuisionem, ergo extremum, in quod descendit Vnitas Essentiae Diuinae, sunt rationes indiuiduales, siueformaliter, siue eminenter contentae in Diuina Essentia, & per consequens Diquina Essentia secundum ista praedicata erit tantum infinita numerice, non autem secundum praedicata constitutiua, transcendentia, attributalia, & relatiua perfecte, & adaequate sumpta, prout scilicet integrant, & complent suam speciem, quam constituunt.

134

SProb. 3. ex B. Doct. dist. 32. cit; ubi habet: Non nominamus Deum, nisi prout ipsum cognoscimus, ipse autem per creaturas nobis innotescit; oportet autem nomina dicta de Deo, ex creaturis, aliquo modo sumpsisse originem; Ex quibus formatur haec ratio, quae fundatur supra dictum Apostoli: Inuisibilia Dei &c. Praedicatum, quod est, formaliter in Deo, importat perfectionem simpliciter simplicem cognoscibilem per creaturas, vt docet Apostolus; sed perfectiones simpliciter simplices cognoscibiles ex creaturis, si sumantur specifice, sunt finitae secundum numerum, si vero sumantur indiuidualiter, sunt infinitae; ergo praedicata, quae sunt in Deo formaliter, non sunt infinita secundum numerum, & tota infinitas numerica refunditur in respectus particulares indiuiduales, & perfectiones eminenter contentas. Prob. min. Si perfectiones simpliciter simplices creaturarum secundum speciem essent. infinitae, sequeretur I; quod in eodem genere. daretur numerus infinitus infinities maior alios nam quaelibet species infinita haberet sub se infinita indiuidua; & sic numerus indiuiduorum esset infinities maior numero specierum; sed repugnat numerus infinitus minor alio numero, quia posset augeri; ergo perfectiones creaturae sunt finitae secundum numerum. 2. sequeretur, quod intellectus creatus non posset cognoscere omnia, quae sunt formaliter in creatura aliter vel esset infinitus formaliter, vel non daretur proportio inter potentiam, & objectum, quod implicat.

135

6 Prob. 4. Certum est intellectum Beatum, videre omnes perfectiones, quae sunt formaliter in Deo: & certum est non cognoscere multitudinem numericam, aliter nulla esset ratio, cur neposset videre creaturas possibiles, saltem de potentia Dei absoluta, & sic nulla esset ratio, cur Beatus saltem Diuinitus non posset comprehedere Deum, & habere cognitionem ita perfectam, sicuti habet Deus; tum quia potentia actualiter, & formaliter finita nequit tendere in obiectum infinitum, quia nulla est proportio; sed praedicata transcendentia constitutiua, attributalia, & relatiua realia sunt formaliter in Deo; ergo non sunt infinita secundum numerum.

136

7. Obiicies 1. D. Dion. de Diuinis Nomin. e. penult. ait: Deum esse infinitorum nominum, sed nomen imponitur perfectioni; ergo perfectiones. Dei sunt infinitae secundum numerum.

137

Resp. B. Doctor D. Dion. loqui de infinitatequae sumitur secundum rationes indiuiduales, non secundum rationes specificas.

138

Instabis. Deus est simpliciter infinitus inquocunque genere; ergo illius praedicata constitutiua, & attributalia sunt infinita secundum numerum, etiansi sumantur adaequate secundum. speciem. Antecedens patet; quia Deus est id, quo maius excogitari non potest; sed infinitum simpliciter in quocunque genere est id, quo maius excogitari non potest; nam infinito tantum in vno genere potest maius excogitari, quia potest excogitari infinitum in duplici genere, & sic de singulis; ergo Deus est simpliciter infinitus in quocunque genere. Prob. cons. Substantia quae constituitur in esse substantiae per constitutiua numerice finita, est finita in genere substantiae; sed Deus est infinitus in genere substantiae, & attributi, quia est infinitus in quocunque genere; ergo praedicata Dei constitutiua, & attributalia sunt numerice infinita.

139

Resp. dist. antecedens. Deus est simpliciter infinitus in quocunque genere secundum numerum, neg; secundum entitate, conc; non enim. ex eo, quod Deus sit infinitus in ratione Deitatis, potest argui, quod dentur Deitates infinitae Tecundum numerum, aliter darentur infiniti Dijquod est superidolatria; & ex eo, quod sit infinitus in ratione Personae, non tamen arguitur, quod dentur in Diuinis Personae infinitae secundum numerum; sed sufficit, quod talis infinitas sit secundum rem, & entitatem. Ad prob. neg. suppositum minoris; supponit enim, quod genera, in quae descendit Ens, sint infinita secundum numerum, quod tamen est: falsum; vt diximus in 2. prob. concl: nam Ens immediate diuiditur induo genera, & postea illa genera subdiuiduntur in genera numero determinata, vt dictum est; aliter fi genera diuidentia Ens, essent infinita¬ numero, nunquam possemus transire ad species; & si species essent infinitae, nunquam possemus transire, & descendere ad indiuidua; quia infinitum est simpliciter impertransibile; & ideo quia indiuidua sunt infinita, ideo a nobis nequeunt pertransiri, & actu omnia enumerari.

140

Dices. Si concipiamus Deum habere predicata substantialia infinita secudum numerum: est quid maius, quam si concipiamus ipsum non habere talia praedicata infinita secundum numerum, sed Deus est id, quo maius excogitari non potest; ergo praedicata Dei tam essentialia, quam attributalia sunt infinita secundum numerum.

141

Resp. neg. maiorem, quia conciperemus aliquod chimericum, quod non est quid maius, aut perfectius Ente reali. Sicuti si conciperemus Deos infinitos secundum numerum, non essent quid maius, & perfectius, quam vnus Deus.

142

S Obiicies 2. Finitas repugnat Deo, quo- cunque modo sumatur; sicut ratio creati ipsi omnino repugnat, ergo eius praedicatis constitutiuis, & attributalibus nequit competere fimtas secundum numerum, quae est aliqua finitas; quod si eis non competit finitas secundum numerum; necesse est, quod illis competat infinitas, sicuti ex eo, quod eis repugnat ratio creati, idee illis conuenit ratio increati.

143

Resp. dist. antecedens. Finitas extrinsecanumeralis, quae est tantum in intellectu nume rante, repugnat Deo, neg. antecedens; finitas intrinseca entitatiue, conc: imo ex eo, quod sit infinitus secundum entitatem, repugnat, quod sit, infinitus secundum numerum: nam ex eo, quod sit infinitus secundum entitatem, exigit necessario, quod sit summe vnus, & summe simplex; Vnitas autem opponitur infinitati numerali, vedictum est; quia infinitas numeralis nihil aliud est, quam numerus sine mensura. Unitas vero non est numerus sine mensura, sed mensura sine numero; quia vnitas, cum sit principium omnis numeri, est mensura, & regula omnium numerorum; si autem est mensura, nequit esse quid numeratum, quia numeratum est mensuratum; ergo infinitas secundum rem potius importat opcositum, quam infinitatem numeralem. Ad illud, quod additur, de ratione creati, neg. paritas; quia ratio creati, cum importet dependentiam in esse, neque realiter, neque extrinsece per operatione nostri intellectus potest Deo competere; At vero ratio finitatis numeralis, cum importet solam entitatem immultiplicabilem in infinitum, quae maxime competit rei infinitae secundum Entitatem, vt est Deus, ideo Deo non repugnat. Tunm quia si hoc argumentum probaret, quod in Deo non est admittendus numerus finitus virtualis inter Attributa Diuina, a fortiori concluderet, quod non esset in Deo numerus finitus realis Personarum, quia multo magis Deo repugnare debet finitas numeralis realis. quam finitas numeralis virtualis; & sic quod es¬ sent Personae numerice infinitae: magis enim debet excludi finitas realis a Deo, quam finitas rationis:

144

P Obiicies 3. Ideae Diuinae multiplicantur ad multiplicatione Idaeatorum; sed Idaeata sunt infinita; ergo & Ideae sunt infinitae; sed quaelibet Idea est vnum Attributum distinctum; quia quelibet Idaea est perfectio simpliciter simplex formaliter existens in Deo distincta ab alia perfectione, quam dicit alia Idaea; quaelibet enimIdaea dicit diuersam imitabilitatem, & ideo diquersa perfectionem, ergo Attributa sunt infinita:

145

Resp. dist. maiorem. Ideae multiplicantur ad multiplicationem Ideatorum virtualiter, neg; veluti indiuidualiter, conc; quanuis enim Ideae plurificentur veluti indiuidualiter, quia dicunt diuersam imitabilitatem; attamen quia conueniunt in vnica ratione imitabilitatis, ideo omnes simul constituunt vnicum Attributum Ideae, adaequans omnia Idaeata; sicut quanuis Scientiasimplicis intelligentiae, & visionis plurificentur. tespectu diuersorum objectorum materialium, attamen non plurificant Attributum Scientiae; quia est vna ratio adaequata adaequans, & integrans vnum Attributum.

146

to. Obijcies 4. Possumus in Deo concipere potentiam, prout terminatur tantum ad hanc creaturam in particulari; & postea prout terminatur ad aliam, & sic in infinitum; ergo sunt inDeo infinitae potentiae; & sic dicendum est de scientia, Voluntate Dei; ergo sunt Attributa infinita, quia talis potentia, prout comparatur ad talem creaturam, non est eminenter, sed formaliter in Deo, & ideo est Attributum.

147

Resp. eodem modo dist. antecedens. Possumus concipere potentiam, prout terminatur ad hanc creaturam, prout virtualiter distinctam ab alia potentia, quae terminatur ad aliam creaturam, negi prout quasi indiuidualiter distincta, cone; & sic dist. consequens; sunt infinitae potentiae in identitate formali virtuali, conc; indiuersitate virtuali, neg: & ratio est; quia potentia non specificatur ab objecto, aut actione particulari, aliter oculus multiplicaretur specie ad multiplicationem specificam objectorum, quae videt; sed specificatur ab objecto, & actione. adaequata, ideo cum sit vna ratio specificatiua Potentiae Diuinae, erit vnum Attributum specificum in specie Athoma.

148

II Obiicies 5. B. Doct. Aeg. in q. Magna de Obiecto Theologiae ait: Habebunt ergo se haec nomina Attributorum, quae possunt esse infinita ad ipsam Naturam Dei tanquam perfectiones eiusdem. Et hoc repetit in 1, sent. dist. 2. princ. 1. 4. 21. & dist. 22. loco superius cit; ergo Attributa Diquina sunt infinita numerice; aliter in illa q. Magna non probaret, quod Deitas, vt Deitas, nequeat esse objectum formale Theologiae nostrae, quam excludit ob solam infinitatem; ergo ablata infinitate praedicatorum constitutiuorum, & Attributalium non remanet, per quid posset excludi Deitas a ratione objecti intellectus creatis qui, vtpote finitus, potest in omne objectum, quod non est infinitum.

149

Resps B. Doctorem nihil aliud velle, quam quod in omni Attributo sint infinite rationes indiuiduales virtualiter indistinctae, vt diximus; & ideo si Deitas, vt Deitas, esset objectum Theologiae nostrae, posset noster intellectus tendere in illas rationes indiuiduales contentas sub ratione specifica vnius Attributi in identitate virtuali; & sic posset attingere infinitum non obstante sua finitate; sed non potest tendere inobjectum infinitum; ergo ob infinitatem, non quidem specificam Artributorum, sed veluti indiuidualem eiusdem Attributi, negat obiectum intellectus creati esse Deitatem, vt Deitas est in tota sua latitudine.

PrevBack to TopNext