Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 12
AD DISTINCT. XII AD CAP. II I In illa summa Trinitate. Non sunt, quae sequuntur, verba Augustini, quanquam iste addit, dicens in illa, &c & requiri pro quaeri ab isto barbare positum satis ostendebat: sed suo more, sic bonos autores iste repraesentat. Verba quidem haec, In illa summa Trinitate, quae Deus est, sunt ex cap. 2y. transcripta: deinde ista, Interualla temporum nulla sunt, ex cap. 28, sed mutata: reliqua sut Lombardi, quae insuauem hominis barbari stylum, plane ipsa per se redolent, vt nemo admoneat.
Vt ex consequenti. Augustinus lib. Is. de Trinitate, cap. 28, sic habet, Vt consequenti perficiatur in tempore, id est, quemadmodum in trium illarum Personarum operibus ad intra nihil tenpore coepit: sic in iisdem, nihil consequenti tenpore absoluitur. Iste putat ab Augustino notari locum argumentationis, qui est a consequenti.
Et de quo. Augustinus lib. Ig. de Trinitate, cap. Iy. habet, Nec de quo, &c & ita proculdubio hic est reponendum, vt Filius a Spiritu sancto distinguatur.
2 Sicut & de quo ipse. Vnius vocis immutatio facta, omissio alterius, nempe, Et, Sicut, totum hunc locum reddunt obscurum, docentque non fuisse perceptam a Lombardo August. mentem. Sic igitur Augustinus, Cur Filius dixit de Patre procedit: Cur putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre & quod ipsius est, de quo & ipse est: Putat igitur Lombardus istud quemadmodum comparationis notam esse inter haec duo quod ipsius est, & de quo est. Sed frustra: reuocat enim nos Augustinus ad similes locos cum hoc conferendos, vbiChristus ea, quae ad se quoque (quam Deus est) pertinent, tribuit Patri, quod in Personarum comparatione sit princi pium relationis Pater, & totius nostrae de Trinitate cognitionis velut fundamentum. Ergo, ait Augustinus, cum sit de Patre Christus, nempe quia est κολς Oεα, ad Patrem referre solet, quae sibi quoque, vtpote μουσς, conueniunt, Philip2. Vers. &. Huius rei exemplum affert Augusti nus, hoc Christi dictum, Ioan. 9. Vers. IO. Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me, Patris, Quia igitur ab illo, id est, a Patre, est Christus, ad eum refert quae sua ipsius sunt. Haec plana sunt & perspicua. Quid iste) Quemadmodum solet referre Filius ad Patrem, quod ipsius est, ait, sicut & de quo ipse est. Quorsum istud, sicute Quaem denique mens est istius orationis & rationis v Videant qui possunt, ego certe non video.
3 De Filio procedit. Sunt & hic quoque quaedam a Lombardo immutata, quae mentem Augustini non mutant.
Tria quaedam in hac Distinctione potest quilibet veritatis studiosus obseruare. Primum, summam huius hominis curiositatem, ac certe damnandam. Retinendum enim nobis illud est & vetus, & a Spiritu ipso dictatum, Scrutator Matestatis diuinae ab ea oprrimetur. Superior disputatio tolerabilior erat propter recentemGraecorum hominum errorem, quem confutare oportuit. Sed quo iam istius Mαταιολἰαῳ Quo curiositas: Quo denique furor tendit, vt in adyta soli ipsi Trinitati nota tam audacter, tanquam Betsaimitae illi in sacram Domini arcam, oculos inferato Hae quaestiones omnes (quae sunt amip¬ αντοι. i. infinitae, vt ait Paulus, suntque propterea a veris Theologis omnino praecidendae, nedum alendae vel augendae) hae quaestiones, inquam, omnes ex eo adeo sunt ortae, quod ad captum humani ingenij ineffabilis & inenarrabilis illa emanatio diuinarum Personarum reuocata est. & quae a piis patribus obiter illustrandae dunta xat tantae obscuritatis gratia dicta fuerant, sunt seuerius a sequenti aetate, & longius pertracta. Dixerunt Graeci ανiς τατp. Dixit ante Lombardum Anselmus in Monolog. capite Sy. Patrem itaque nullus facit, siue creat, siue gignit: Filium uero Pater solus gignit, sed non facit: Pater autem pariter & Filius non faciunt, neque gignunt. sed quodammodo, si sic dici potest, spirant suum amorem. Quanuis enim non nostro more spiret summe incommutabilis essentia: tamen ipsum amorem a se ineffabiliter praecedentem non discedendo ab illa, sed existendo ex illa, forsitan non alio modo videtur posse dici aptius ex se emittere, quam spirando. Hinc iam Myriades quaestionum apud Occan. ortae, t. Vtrum dicendum sit, Pater & Filius sunt vnum principium spirans. 2. Vtrum potius sunt Vnus spirator. 2. Vtrum sunt Vnum spirans. 4. Vtrum melius dicatur, Pater per Filium spirat, an Pater & Filius spirant vel spirat. S. De significatione ogoSirεως Per, & quot sint eius significata in casuali & in recto. &. Vtrum vis spiratiua habeat esse per generationem, an in Filio tatum. 9. Vtrum generatio sit prior spiratione. S. Vtrum per modum voluntatis sit vis spiratiua. 9. Vtrum Spiritus sanctus fiuat, an. procedat a Patre, vt loquutus est Thomas prima parte Quaest. 8&. Artic. 2. Denique quis tandem finis) Et sunt hae quaestiones omnes praeter Dei verbum: in quibus hic ait, ille negat. Quanquam enim Thomae concedimus diuinas Personas inter se solis relationibus distingui, & Filium ac Spiritum sanctum (quorum vterque a Patre procedit) diuerso modo procedere: imo etiam nostri ratione esse ordinem aliquem intelligendae originis istius, quis tamen istis hominibus haec inserutabilia Dei arcana reuelauit, quorum ne Angeli quidem beati sunt capaces: Ista igitur curiositas, & non animaduersa Patrum sobrie tas ab isto, tantorum postea labyrinthorum fons & caussa, in isto a nobis merito reprehenditur.
Secundum quod seipsum euertit Lombardus. Nam cum superiore Distinctione cap. 2. & hac ipsa, cap. 2 & 4. docuerit procedere aequaliter Sp. S. a Patre & Filio: tame cap. 8. huius ipsius Dist. probat eorum sententiam, q volut in Patre esse autoritatem processionis, imo Patrem ipsum appellat autorem processionis. Hilarius quidem libro secundo a Patre & Filio autoribus procedere Spiritum sanctum ait: sed ne inaequaliter ab vtroque procedere videatur. Ergo fuit distinguendum in hoc argumento, quid de Patre & Filio dicatur, vti diuersis hypostasibus inter se collatis: vel de vtroque, tanquam vno principio a quo procedit Spiritus sanctus. Non enim ex eo procedit Spirit sanctus, in quo plures Personae sunt, Pater & Filius: sed ex eo, in quo sunt vnum. Praeterea vero etsi Filius, quam Filius est, ex Patre est: tamen vt sit Deus, non habet a Patre. Atque hoc ipsum est, quod dixit Augustinus libro r8. de Trinit. cap. I9. & ab isto citatum minime tamen intellectum est, Pater dedit Filio vt de illo procederet Spiritus sanctus: sed dedit non tanquam non iam habenti, Id est, etsi Filius, quam Deus, habet vt de ipso procedat Spiritus sanctus: quam tamen Filius est, hoc habet a patre. Eodem modo intelligendum quod ait capite 28, eiusdem operis, Spiritus sanctus principaliter de Patre procedit. Quare quae Thomas huius capit. quinti errore impulsus sensit, nimirum autoritatem istius processionis esse penes Patrem t. Par. 2o. quaest, artic.: quae Durandus item durissime scripsit, Spiritum sanctum principalius &potius esse a Patre, ista omnia inaequalitatem in diuinis Personis inducunt, & ea destruunt, quae iste aedificare vult: confusam denique falsamque ostendunt esse huius loci, ex quo illi sua sumpserunt, mentem. Qui erroretiam in Florentino concilio a Latinis Theolo¬ gis, qui iam ex Lombardo, & ipsius interpretibus Alexandro, Thoma, &aliis, toti pendere didicerant, & sapere, est sane retentus. Denique & tertio loco sententuam Hieronymi non capit, quam tamen, velut pro se faciat, citat capite quarto. Nam quod ait Hieronymus, de Patre proprie esse Spiritusanctum ad discrimen statuendum pertinet, quo ex Deo esse dicuntur res reliquae, & quo Spiritus sanctus. Nam Spiritus sanctus ex ipsa Patris essentia est, itaque proprie esse de Patre dicitur: res reliquae sunt a Patre, non de Patre, quia non sunt de ipsa Patris essentia, sed extra eam, & sunt res ab eo creatae, non emanatae. Itaque proprie de Patre esse est non potissimum aut potius de Fatre esse: sed esse de ipsa Patris oooig. Ergo cum illa scribebat, spectabat Hieronymus quaestiones & haereses τοαματαμα¬ κῶὸν iam exortas, qui de Patris essentia Spiritum sanctum esse negabant: sed eum in ordinem reliquarum creaturarum cogebant. Atque haec in I2. hanc Distinctionem dicta sunto.
On this page