Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 13

1

AD DISTINCTIONEM XIII AD CAP. I.

2

Absurdissime ergo. Ex diuersis eiusdem libri ig. de Trinitate capitibus transcripta sunt, quae hic tanquam ex eodem coniunguntur. Nam quae verba a principio. huius capitis ad hunc vsque locum continentur ex cap. 2y: quae sequuntur ex fine cap. 28 sumpta sunt: sed & illa ipsa varie truncata, & quaedam etiam immutata, velut haec Augustini, Diceretur autem Filius Patris & Filij, si, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus, eum ambo genuissent. Iste, sic. Ambo. rum enim Filius diceretur, si enim ambo genuissent. quod abhorret omnium sanorum sensus. tamen quia sine ipsius autoris & sensus detrimento fiunt, admionendi tantum, non reprehendendi gratia nobis commemorantur. Ordinis vero huius loci ratio, haec est. Postquam de Filio & Spiritu sancto seorsum, & per se consideratis, tractauit Lombardus superioribus sectionibus: hic collationem inter eos instituit, vt qui animi serupuli nasci possunt, eximantur. Tres autem quaestiones, quemadmodum in artificio annotauimus, affert, ex quibus quid vterque inter se, vel commune vel differens habeat, intelligi possit.

3

AD CAP II

4

DATVS vel donum. Locus ex cap. I4. lib. 8. de Trinitate. Additur autem a Lombardo vox Donum: sed tamen non praeter mentem Augustini, quum hanc ipsam de Spiritu sancto loquens addat ca. Ig. eiusdem libri: & haec sit so lutio Augusti. Filium a Patre procedere tanquam id quod ex Patre nascitur: Spiritum autem sanctum ex eodem Patre emanare, seu procedere, tanquam id, quod a Patre nobis datur. Vtrum vero haec Augustini distinctio satis & firma sit, &tuta, videant alij: ego certe non probo, quoniam Filius etiam a Patre datus dicitur lsio ver. &. Ephes. 2. Ver. 22. I. Ioan. 4. Ver. 9. & Io, & ista differentia inter Filii, & Spiritus sancti processionem, nostri ratione potissimum, statuitur, vt aliquo pacto res tanta a nobis intelligatur.

5

AD CAP. III

6

VNO modo esset. Duplex error. Alter operarum, qui pro Nullo scripserunt Vno. At procul dubio Nullo restituendum est, vti ex ipso cap. I4. lib. 2. initio capitis apparet. Alter error ipsius autoris, qui tempore verbi immu¬ tato, totam hanc Augustini faciliimam alias sententiam, obscuram reddidit. Ait Augustinus, Ac per hoc quia Filius amborum nullo modo est, non oportuit eum nasci de ambobus. Iste autem sic, Ac per hoc quia Filius amboram nullo modo esset, & cadeo nihil tutum est, in quod isti semel vngues iniecerint.

7

Censura.

8

Quanquam ex veterum Patrum scriptis apparet iampridem agitatam fuisse hanc quaestio nem, Quaenam sit differentia inter vεnαdas & εκπopiuεξως, id est, Nasci & Procedere: eadem tamen sobrietas & lux erat ab isto adhibenda, quae ab illis solet. Ac sobrietas quidem, ne in immensum crescerent disputa: iones: lux autem & perspicuitas, ne quae res iam ipsa per se admodum obscura est, magis adhuc inuolueretur, quod huius loci occasione accidit. Damasce nus lib. I. de Orthodoxa fide cap. o. haec verba Aυνηsos, & ατoφάssως, δῶνκόιν & μκτόφάισιι, δυνόμλυον & εκπορλύμλυὸν praecise vrger: vt priora de Filio tantum: posteriora de Spiritu sancto semper in telligantur. Sed res ipsa & vsus linguae Graecae probat vocem ἐκπορδύμλυὸν etiam de aliis rebus vsurpari, quam quae ita emanant ex Deo vel ex aliis rebus, quemadmodum Spiritus sanctus de Patre & Fiio. Id quod apparet ex Math. Is. Ver. II. I. Petr. 8. Ver. I9. Adeo vt ecolastici communi &recepta n ips scholis phras dicant, Filium quoque ex Patre procede e, vti apparet ex Thoma in I. parte Quaest. 29. Nam qui loci ab iis citantur (qualis est Ioam. 9. Vers. 39. 8. Ver. 42. I8 Ver. 28, & So.) etsi non habent ipsum vocabulum Grae¬ cum ἐκπορλεως: habent tamen iξeλoein, quod perinde sonat, & (vt Grammatici docent) replet tempora verbi ἐκποράλἰμας defectiui. Ergo magna quaedam vis in vocabulis Nascendi, procedendi, & emanandi: aut religiosa quaedam observatio non est statuenda: sed in re ipsa potius, & modo emanationis, qui diuersus est in Patre ex Filio emanante, & Spiritu sancto ex Patre & Filio emanante quoque. Quanquam enim non videntur in Deo differre intellectus, & voluntas: & illa processio Filij vt aiunt, ex Patre sit per modum intellectus, qui rei intellectae similitudinem refert: Processio vero Spiritus sancti per modum voluntatis, quae rem intellectam amat, & amplectitur: tamen processiones ac emanationes, quae sunt in Deo secundum vtriusque modum, & differunt, & ordinem quendam inter se habent. Verum illae processiones sunt ignotae nobis, quia sunt opera ad intra, non ad extra: neque fiunt vt in. rebus corporalibus & nobis perspectis, ex imperfecto ad perfectum: vel motum quodam locali, vel productione alicuius effectus exterioris: sed, vt Graeci loquuntur, Iφοτςo φαντυς ἀρρηλῳ κα ωματαλῆῶsῳ. Denique plures non sunt hae emanationes, quam duae, quoniam, vt aiunt in scholis, omnis intellectus actio interna (qualis haec consideratur) in ipsa volumtate terminatur. Quiescit enim intellectus, vbi voluntas accessit, in quam ille acquiescit. Haec igitur erant explicanda. Denique ita sobrie post Athanasium Dialog. I. de Trinitate. Basilius lib. 2. contra Eunomium agendum docet, vt intelligentes Spiritum sanctum non esse vt Patrem ἀλυννλon, non vt Filium μνoλιῆ, πν dμα ἁνεων, τια μα Oεῆ, πνεύμα ἀλXεlας, ἀποσενλόμλυον δξα Oeu, i δῶκον, &N ἀνεων ακαξον πνεμονικόν, τνεμμα (on¬ οιῶν, oce, nis, eque Filij nomen, neque generati mis appellatione Spiritui sancto tribuam:, v: idem Basilius Homis. I. de Sancto Baptismo praeclare monet. Caeterum quum & de Filio, & de Spiritu sancto scriptura sacra vsurpat voces Procedit, exiuit, venit, ad beneficium illud, quo vterque nobis donatus est a Patre potius, quam ad arcanam illam processionis ineffabilis rationem explicandam pertinet. Quod iste non vidit.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 13